December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0706b

VEJA venefica mulier apud Horat. Epod. 5. v. 29.

VEJANUS vide Flavius.

VEJAR nomen Familiae, in Hispania, illustris, de qua vide infra, voce Zuniga.

VEJENTANUM villa Liviae Aug. apud Veios, cui aquilam ibi advolasse [orig: advolÔsse] ferunt, ac gallinam albam, cum lauri ramulo, in illius gremio demisisse. Hinc locus iste ad Gallinas dictus. Sueton. in Galba, c. 1.

VEJENTINA Tribus una cum Crustumina an. Urb. Cond. 258. tribuum numero ascripta est: dicta a Veiis vel ab agri Veientini parte. Eius meminit Cicero pro Planco, c. 16.

VEJENTO vide Fabricius.

VEJENTUM oppid. Campaniae. Acron. in Horat. 2. Serm.

VEJI colon. et urbs antiquissima Hetruriae, olim Episcopalis apud Tiberim, media fere inter urbem Romam et Fescenniam 14. mill. pass. a Comero condita, et a Camillo longa [orig: longÔ] 10. annorum obsidione capta, et excisa, an. Urb. Cond. 358. postquam de illis Romulus iam triumphasset [orig: triumphÔsset]. Fabiorum caede An. 277. Urb. Cond. memorabilis fuit haec urbs. Ovid. l. 2. Fast. v. 195.

Haec fuit illa dies, in qua Veientibus armis
Tercentum Fabii ter cecidere [orig: cecidŕre] duo.

Hac cum, post maximas clades, ancipiti contentione agerent Patres, an relicto [orig: relict˘] solo [orig: sol˘] patrio [orig: patri˘] migrarent: vox Centurionis audita, Hic [orig: Hţc] manebimus optime, retinuisse in Urbe cives et confirmasse [orig: confirmÔsse] fertur, Liv. l. 5. c. ult. Ferrand. Baudrand. Veii urbs fuit ampla Hetruriae, quae, teste Philippo [orig: Philipp˘] Cluverio [orig: Cluveri˘], erat ubi hodie Scrosano, castrum in provincia Patrimonii. Verum Lucas Holstenius pro certissimo affirmat, civitatem Veientanam fuisse, ubi nunc est Castrum Insula dictum Isola Farnesiorum, sed in opposito colle undique praerupto, in quo murorum et substructionum, tum quoque aedificiorum vestigia apparent. Pars quoque urbis, et forte arx in eo colle ibidem praerupto fuit, in quo nunc Insulae Castellum est, quod olim civitati partim iunctum fuisse existimat, 9. mill. pass. ab urbe, praeter inscriptiones et itineraria antiqua, quae Veios hoc in loco fuisse docent; tum praeter situm et naturam loci ac vestigia clarissima, cuniculus ille, quem Camillus ex ima valle in civitatem ducit, manifeste apparet, via quoque silice strata, a 6. lapide in via Cassia deflectens, recta eo ducit. Certum igitur est, inquit ille, Formellum et Scrofanum non esse Veios, sed Insulam sive collem praeruptum, qui adiacet Farnesiorum Insulae, haud procul a divertigio Claudiae et Cassiae viae. Nam tabula Itineraria omnino eo in loco ponit Veios, ubi nunc est diversorium la Storta dictum, vel paulo supra. Sed nil certius est, quam Veios fuisse in colle undique praerupto, prope Insulam vicum Farnesiorum; nam et situs et intervalla Dionysii et Tabulae in eam conveniunt, et vestigia clarissima magnae urbis apparent. Exstat etiam in Ecclesia Insulae lapis antiquus, in quo ordo Veientanorum legitur. Via quoque antiqua ex Claudia ad 6. lapidem sive Turrim Spacatam dictam divertens, recta Veios tendebat, cuius vestigia clarissima supersunt, et ad Bacanellum iterum in Claudiam redibat. A Veiis dicti fuere [orig: fuŕre] Veientes populi, in eo tractu, ubi nunc pars provinciae Patrimonii in ditione Pontificia. Hinc Veientanus, ut vinum Veientanum, de quo Horat. l. 2. Serm. Sat. 3. v. 143.

Qui Veientanum festis potare diebus
Campana [orig: CampanÔ] solitus trulla [orig: trullÔ], vappamque profestis.

Martialis, l. 3. Epigr. 49.

Veientana mihi misces, tibi Massica potas.

Et alibi, l. 2. Epigr. 53. v. 4.

Veientana tuam si bibat uva sitim.

Et Veientinus, unde Veientina tribus, de qua supra. Nic. Lloydius.

VEJOVIS qui et VEIUPITER et, a Martiano appellatur, apud Romanos inter sinistra, seu noxia numina habebatur, quem non auxilii alicuius spe venerabantur, sed ideo tantum, ne quid ipse noxae inferret. Aedes illi fuit inter arcem et Capitolium, in qua simulacrum Dei, sagittas tenentis ad nocendum paratas: huic adstitit figmentum caprae: ea enim ipsi immolari solebat: Quidam hunc Deum Apollinem, alii Plutonem putant: caput ei cornutum tribuit Alexander. Eius meminit Ovid. l. 3. Fast. v. 447.

Vis ea si verbi est, cur non ego Veiovis aedem,
Aedem non magni suspicer esse Fovis?

Vide Gell. l. 5. c. 12. ubi de vocis origine accurate agit.

VEITURII Liguriae populi, quorum mentio fit in tabula aenea antiquissima. Augustinus Iustinianus putat, eos habitasse [orig: habitÔsse] eum locum, quem hodie Voltagio appellant: territorii est Genuatium, intra Apennini radices, medius inter Genuam et Dertonam, 20. mill. pass. Aliis potius Voltri, Vultri, seu Vutri, pagus orae Ligusticae, 10. mill. pass. a Genua in Occasum, Savonam versus.

VEJUS Marcellus, vide Marcellus.

VEL oppid. Africae interioris a Cornelio Balbo expugnatum. Plin.

VELA navigiorum praesertim a Daedalo excogitata, Ita enim de illo pausan. l. 9. Daedalus e Creta fugiens, sibi et Icaro filio non magna aedificavit navigia, et Vela (quae nondum ea [orig: ] aetate, inventa fuerant) navibus applicuit. Vide infra Velum.

VELABORI *ou)eli/boroi in Graeco codice, Ptolemaeo: in Hibernia [orig: HiberniÔ] insula [orig: insulÔ] gens. MS. legebat ou)tella/boroi. Velabri apud Aethicum.

VELABRUM vicus olim celebris Romae, iuxta Aventinum montem velis obtensus, sub quibus oleum et similia vendebantur: Nunc S. Georgio in Velabro, quia inter illam aedem et aedem


image: s0707a

S. Anastasiae erat: Aliis erat in foro boario, ubi olim templum Herculis et Vestae, seu Maturae, nunc, S. Stephani, Ferrar. Plautus, in Capteiveis; Actu 3. sc. 1. v. 39.

Quasi in Velabro olearii.

Horatius, l. 2. Sermon. Sat. 3. v. 229.

Cum scurris fartor, cum Velabro omne Macellum.

Hinc Velabrensis. Martial. l. 11. Epigr. 53. v. 10.

Et Valabrensi massa recocta foco.

Inde Velabrensis caseus, qui in Velabro conficiebatur. Martial. l. 13. Epigr. 32.

Non quemcumque focum, nec fumum caseus omnem,
Sed Velabrensem qui bibit, ipse sapit.

Siquidem, testante Plin. l. 11. c. 42. Fumus auget gratiam casei, qualis in ipsa urbe conficitur. Varro a vehendo derivat, quod cum Aventinus olim discluderetur paludibus a montibus reliquis, necesse esset eo navibus advehi. Unde Velaturam facere dicebantur, qui operam suam collocantes mercede ex vectura [orig: vecturÔ] vivebant. Duplex autem fuisse Velabrum invenio, maius et minus. Varro: Palus fuit in minori Velabro. Unde quod ibi vehebantur lintribus, Velabrum, ut et illud maius. Propert. l. 4. El. 10. v. 5.

Qua Velabra suo stagnabant flumine, quaque
Nauta per urbanas velificabat aquas.

Tibullus quoque, l. 2. El. 5. v. 33.

At qua Valabri regio patet, ire solebat
Exiguus pulla per vada linter aqua [orig: aquÔ].

Nic. Lloydius.

VELADA nomen illustris in Hispania Familiae, quae Davilaeae Stirpis ramus est. In huius enim linea Santromanensi, postquam plures sibi invicem successere [orig: successŕre], Domini de Santroman et Villanova de Gomez titulis Velada accessit, ex Davilensi linea a coniuge Sancio Sanchez Davilae allata. Fuit illa Catharina Davila Dn. de Valada (filia Petri Davilae Dn. de Velada, et marito genuit Gomesium Davilam, qui Marchionis de Velada axioma a Philippo II. obtinuit. Hoc [orig: H˘c], e Teresa Carrillo de Mendoza, natus Sancius Sanchez Davila, iunxit sibi Ioannam Toletanam, atque ex ea suscepit Gomezium Davilam et de toledo, Marchion. de Velada, cuius ex Anna Toletana liberi fuere [orig: fuŕre], Antonius Davila et Toledo, Marchio de Velada et Santroman (cui nupsit Constantia Osoria filia Petri Alvari M. de Astorga) et Antonia (uxor Io. Lud. de la Cerda, Ducis de Medina Celi ) Phil. Iac. Spener. Theatro [orig: Theatr˘] Nobil. Europ. Part. 2. p. 102. Vide quoque eum, Arte Heraldica Tom. 2. et supra, voce Davila.

VELAMEN Nuptiale apud Hebraeos, duplex erat, alterum, quo [orig: qu˘] Sponsorum capita, ut flameo [orig: flame˘], obtecta; alterum, quod in ipsa Benedictione nuptiali eos, veluti tentoriolum portatile, obumbrabat. De illo Misna, Temporibus bellicis -- decretum est, ne prodiret Sponsa velamine obvoluta intra urbem. Sed Rabbini nostri postmodum permisere [orig: permisŕre], ut etiam intra urbem velamine obvoluta prodiret, De isto Elias Levita, Nos etiam vocamus vestem illam seu pannum, qui solet expandi super caput Sponsi et Sponsae, ac tentur quatuor vectibus tempore nuptiali, Chuppam. Quod posterius in atrio Synagogae praeparari nunc solitum; an veteribus etiam Ebraeis in usu fuerit, non liquet: utriusque vox Hebraea, namque prius [gap: Hebrew] , posterius [gap: Hebrew] appellant, pro ipso etiam thalamo nuptiali, in quem deductio facienda, alibi occurrit, et quidem Chuppa primario in rebus nuptialibus ipsum coniugalem thalamum notat, uti dictum supra in hac voce. Transiit mos ab Hebraeis ad alias gentes, de quibus hic [orig: hţc] non uno [orig: un˘] loco [orig: loc˘]. Nec Christianis suum Velamen defuit, uti videre est supra itidem, ubi de rebus ad Nuptias pertinentibus, it. voce Pallium et ubi de Thalamo Nuptiali, de Velaminibus Supplicum. Vide voce hac [orig: hÔc], et de aliis Velaminum generibus infra, voce Velum.

VELANIUS praenomine Quintus, Eques Rom. in legione Septima militum praefectus, per Galliam. Caes. l. 3. Comm. c. 7.

VELARII dicebantur olim, qui ad velum, sicut Ostiarii, qui ad ostium, et Cancellarii, qui ad cancellos, sedebant, praeter quos Admissionales erant; quibus omnibus remotis, quasi unus de Senatoribus, patente velo [orig: vel˘], salutari voluit Alex. Severus apud Lamprid. c. 4. Praesidatus huiusmodi Velariorum domus Augustae occurrit in veter. Inscr. Neapoli, D. M. L. FLAVI. AUG. LIB. PRIMIGENI SUPRA. VELARIOS DE DOMV. AUG. Romae, TI. CL. THALLUS PRAEPOSITUS. VELARIORUM. DOMUS. AUGUSTAE etc. Vide Salmas. Notis ad Flay. Vopisc. in Carin. c. 1. Sed et Velarii, velorum confectores, in veter. Inscr. 599. 10. At velarium vox Iuvenali quoque nota. Sat. 4. v. 122. apud Recentiores, velum est ou)elarion in Inscr. Antipolit. 173. 10. *bhla/rion Achmeti, c. 262. ubi de velis ante Principum consistoria dependentibus etc. Vide quoque infra. Stipites vero Velarii apud Festum, clavulae sunt, quibus clavulare carrum


page 581, image: s0707b

circumfigebatur; a vela, quod cutractum ex vehela i. e. vehiculum, vectabulum: unde velaturam facere, apud Varronem, pro vecturam facere, Vide Salmas. ad Capitolin. in Maximinis, c. 13.

VELASCO nomen illustris in Castella Familiae, in qua Ioannes de Velasco fil. Petri, nepos Ferdinandi pronepos Sancii, Dominus de Bribtesca et Medina de Pomar, ac Camerarius Henrici III. Regis fuit: Pater Petri Fernandi de Velasco et Fernandi, a quibus duae stirpes. Illa Comitum de Haro est, cum praefatus Petrus obtinuisset hunc titulum: Ista Comitum de Sirvelae, quam dignitatem Fernandi fil. Ioannes impetravit. Et quidem in Harensi Petrus, praeter Sancium de Velasco Dn. de Arnedo, patrem Antonii (ad quem ab uxore dignitas Comitis de Nieva pertigit et propagata est) genuit Petrum Fernandum de Velasco, qui Connestabilis Castellae et Legionis fieri meruit. Inter eius filios Bernardinus Connestabilis et Dux de Frias, ex amica suscepit Bernatdinum Dn. de Casteltegeriego, cuius posteri titulum Comitum de Salazar nacti sunt, ac Petrum Fernandum de Velasco et Figueroa, Dominorum de Saldanna et Saldannuela, Coscorita ac Silanes, auctorem. Muneris vero ac titulorum successorem habuit fratrem legitimum Inicum Fernandum de Velasco, a quo reliqui Duces de la Ciadad de Frias, Comites de Haro ac Connestabiles Castellae, nec non per Incium, Annae de Herrera maritum, Marchiones de Aunnon derivantur. In ramo Sirvelensi Iohannis primi Comitis neptis Leonora titulos et successionem marito Christophoro de la Cueva attulit. Ad eundem ramum spectat palmes Velascorum Dominorum de Villerias, a Petro Ioannis I. Comitis Sirvelensis fratre, per duos filios, Antonium et Petrum, protuberans. Praeter quos tettius Ioannis ac Petri frater Arnaldus posteros etiam habuit. Tum ad genuinum Velascorum sanguinem referunt se quoque Domini et Comites de Ribilla, qui a Sancio Sanchez, supradicti Ioannis Harensium et Sirvelensium auctoris fratre, derivantur. Sed et Velascorum nomen Comites de Alcaudete paterno Cordubensi adiviciunt, ob Mariam de Velasco Alfonso Fernando de Corduba nuptam, a qua descendunt. Vide Phil. Iac. Spenerum, Theatro [orig: Theatr˘] Nobil. Europ. part. 2. et Arte Heraldica [orig: HeraldicÔ], Tom. 2. nec non supra, voce Haro etc.

VELATA Cantici c. 1. v. 7. Indica mihi ubi pascas -- ne sim [gap: Hebrew word(s)] ut velata, ad caulas sociorum tuorum: nonnullis meretrix est, quia meretrices velentur, uti probant ex Thamaris Historia, Genes. c. 38. v. 14. 1 5. Sed meretricum non esse proprium velari, sed revelari potius, legimus Esaiae, c. 47. v. 3. Ezech. c. 16. v. 36. 37. et Nahumi, c. 3. v. 5. Neque more meretricis Thamar se theristro [orig: theristr˘] obtexerit, sed ne agnosceretur, ut ex Historia sacra notum. Aliis. Velata hic [orig: hţc] est lugens, quia lugentes tegebant velabantque labrum superius, Ezech. c. 24. v. 17. Verum hoc alienum plane. Itaque traiectis literis Aiin et Teth [gap: Hebrew] pro [gap: Hebrew] scriptum fuise potius, existimat Bochartus, illudque exponit, ut vaga, ut oberrans, aut etiam ut meretrix, quem hunc ad l. vide Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 46. Alias velari, idem quod vestiri. Virg. l. 3. Aen. v. 545.

------ Phrygio [orig: Phrygi˘] velamur amictu.

Ovid. l. 10. Met. v. 1.

------ croceo velatus amictu etc.

Nempe ideo vestimur, ut nuyditatem velemus: a quo fine quantopere recesserit amictus matronarum Romanarum sequioris aevi, diximus supra passim, inprimis ubi de cois Pellucidisque vestibus. Quae autem corporis partes, tum in vita communi, tum in Sacris, maxime velari consueverint, videre hic [orig: hţc] est, ubi de membrorum quolibet suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Vide etiam infra voce Velum. Namque et sacra vox velare. Unde Velati, ait Scaliger in Coniectan. dicebantur, qui caput cinctum licio [orig: lici˘] laneo [orig: lane˘] habebant. Plautus, Amphitruone, Act. 1. Sc. 1. v. 101. Vetatis manibus orant, ignoscamus. Virg. l. 12. Aen. v. 120.

Velati lino et verbenis tempora cincti etc.

Vide Taubmannum ad Plauti locum; uti de Vere sacro natis, qui ao aetatem adultam provecti velabantur et extra fines exigebantur, infra. Nec omittendus veterum Persarum mos, apud quos eius, cui Rex itasceretur, vultum a ministris obnubi solitum, ex Sacris discimus; nec Romanorum, qui reis in crucem agendis capita obnubebant; nec Iudaeorum, ad quorum tribunal Susannam opertam legimus, vide Raderum, Not. ad Curtium, l. 4. c. 10. De more velandi novas Nuptas, hic [orig: hţc] passim: de velatis ovibus supra, voce Pellitae.

VELARIUS vide infra Velum.

VELATUDORUM oppid. Sequanorum, in Gallia Lugdunensi 22. mill. pass. a Vesontione. Antonin.

VELAUNI inter Alpinas gentes memorantur Plin. l. 3. c. 20. Baudrando fuere [orig: fuŕre] populi Aquitaniae, versus Ligeris fontes, quorum tractus nunc le Velay, in Occitania: Segusianis, Arvernis, Gabalis, et Helviis finitimi. Eorum caput erat Ruessio vel um, e cuius ruinis crevit urbs adiacens Anicium, nunc Podium, le Puy en Velay, in colle, probe culta, Episcopalis sub Archiepiscopo Bituticense. Vide quoque Vellavi.

VELCERA Ptol. Boccariz et Boccharin, Ther. et Molet. vel Baccharin, oppid. Liburniae maritimae inter Tarsaticam ad Occasum, 12. et Seniam urbem ad Ortum, 24. mill. pass. *ou)olke/ra MS. Selden.

VELCERAE Sinus parvus maris Adriat. in intimo eius recessu, in ora Liburniae, prope Velceram oppid. Inter Vegram Insul. ad Ortum, et Absorum ad Occasum extensus, Golfo di Bucariza vulgo.

VELCURIUM urbs Rhaetiae non obscura, 5. leuc. 5 Curia, Campidonam versus, Vulgo Feldkirch. Itin. l. 6.

Hic [orig: Hţc] quoque Velcurio natu, qui Physica scripta
Edidit. ------