December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 575, image: s0701b

VATICANUS [1] vide Publius.

VATICANUS [2] vulgo IL VATICANO, collis non procul a Tiberi, supra molem Adriani, conterminus Ianiculo, vinum quidem satis copiosum gignens, sed parum laudatum. Martial. l. 1. Epigr. 19. v. 1.

Quid, te Tucca, iuvat vetulo miscere Falerno
In Vaticanis condita musta cadis;

Eius meminit Iuvenal. Sat. 6. v. 344.

Et Vaticana fragiles de monte patellas.

Sic a vaticiniis, quae ibi fiebant, dictus fuit, teste Gellio [orig: Gelli˘], l. 16. c. 17. quem sis consule. Sextus Pompeius scribit, eum sic appellatum esse, quod eo [orig: ] potitus sit populus Roman. vatum responso [orig: respons˘], expulsis Hetruscis. Alii malunt eius appellationem arcessere a Vaticano, vel Vagitano Deo. Olim habitatus non fuit, habuitque vetustissimam ilicem, de qua Plin. l. 16. c. 44. Vetustior urbe in vAticano ilex, in qua titulus aereis literis Hetruscis, religione arborem iam tunc dignam fuisse significat. Nobilis quondam fuit Scipioniis sepulchro [orig: sepulchr˘], nunc vero clarus est, cum propter alia, tum propter celeberrimam totius orbis Bibliothecam Vaticanam. Antepenultimam syllabam corripuit Horat. l. 1. Carm. Od. 20. v. 7.

------ Simul et iocosa
Redderet laudes tibi Vaticani
Collis imago.

Hic [orig: Hţc] S. Petri Basilica, et Palatium Pontificis.

VATICANUS [3] Deus apud Romanos: qui Infantum praeesse vagitibus credebatur. Augustin. de Civ. Dei, l. 4. c. 11. Ipse in vagitu os aperiat, et vocetur Deus Vaticanus. Sic enim ibi cum antiquissimis libris legendum, non ut vulgo, Vagitanus. Quemadmodum et dicto [orig: dict˘] libro [orig: libr˘], c. 8. Aut Vaticano, qui infantum vagitibus praesidet. Vide A. Gellium, l. 16. c. 17. Quae ratio vocabuli sit agri Vaticani? cum Iac. Oiselii ICti Notis. De Vaticana vero Basilica, quam omnium Ecclesiarum caput vocat Lucius III. Ep. quamque omnibus reliquis Urbis Basilicis praelatam voluit Innocentius III. in Bullar. Casin. Tom. II. Constitut. 234. de dedicatione inprimis eius Novembri mense olim fieri solita, et ornamentis, habes non pauca apud Dominic. Macrum, Hierolex. uti de Bibliotheca Vaticana apud Iac. Sponium, Itiner. Part. 1. p. 39. et seqq.

VATICINATRIX Machina seu Statua, in Musaeo Kircheriano, vide supra Divinatrix: plura autem de Vaticiniis Veter. hic [orig: hţc] passim ubi de Auguriis, Auspiciis, Oraculis, Prophetis, Sibyllis etc. ut et in voce Vates.

VATILLUM quod aliis Batillum minus recte, uti docet vetus Horatii Interpres, qui Vatillum diminuitvum ait esse a vase, quasi vas parvum, in quo odores incendebantur. Graecis a)/mh, quae vox cum duas res significaret apud illos, et instrumentum fossorium, cui simile est, et illud, quod ad ignem paratum est: postea ut distinguerent a)/mhn, quae ad ignem ministrat, ab illa a)/mh|, quae fodiendi instrumentum est; illam pura/mhn vocaverunt, h. e. a)/mhn puro\s2, vel pro\s2 pu=r, hanc vero nomen siverunt habere, quod prius. Donec lapsu temporis pura/mhn etiam appellare coeperunt illud instrumentum, quod proprie a)/mh dicebatur, nec igni serviebat, sed fodiendae terrae erat aptum, quodque o)/ruga Graeci, Latini sarculum aut ligonem, item upupam vel opopam, vocavere [orig: vocavŕre]. Idem ferme voci Vatillum accidit. Videntur enim Latini Graecos in eo imitati, ut voce hac [orig: hÔc] non solum denotent id, quod igni servit, instrumentum, sed etiam aliud genus, quo [orig: qu˘] colligitur stercus aut tollitur, uti discimus ex Varrone, l. 3. c. 6. in quo loco Vatillum non est focarium instrumentum, sed aliud, quam palam vulgo vocitant Galli, sive ferrea sit, sive lignea, tollendo colligendoque stercori, et alii rei cuilibet, apta etc. Quam in rem vide plura apud Salmas. Not. ad Claudium Trebellii Poll. c. 14. Alia ab hac focaria et fossoria hama, seu potius ama, est, cuius in restinguendis olim incendiis usus, de qua diximus aliquid retro. Vide quoque supra, voce Batillum.

VATINIA Lex a P. Vatinio [orig: Vatini˘] Tribuno plebis C. Iulio [orig: Iuli˘] Caesare, M. Calpurnio [orig: Calpurni˘] Bibulo [orig: Bibul˘] Consulib. An. Urb. Cond. 694. lata, voluit, ut C. Caesari Gallia Cisalpina cum Illyrico, in quinquennium, sine Senatus decreto, et extra sortem mandaretur: ut ii, quos in lege nominabat, legati sine Senatus decreto cum Caesare proficiscerentur: ut eidem pecunia ex aerario attribueretur: ut idem coloniam Novocomum deduceret. Sueton. in Caesare. c. 22. 28. Sallustius in Iugurtha, Plutarch. in Vitis, Cicer. pro Balbo et Epist. etc.

VATINIUS [1] cum esset dignitati Ciceronis semper adversus, ita postea praevaluit amicitia [orig: amicitiÔ] eius, ut duobus iudiciis publicis ab eo sit defensus. Val. Max. l. 4. c. 2. Vatinius (inquit Seneca de Constant. Sapient. c. 17.) assiduo [orig: assidu˘] convitio [orig: conviti˘] depudere didicerat. In tantum autem odium populi Roman. pervenerat, iam detectis illius vitiis, ut in proverbium cesserit odium Vatinianum. Catullus ad Calvum, Epigr. 14. v. 1.

Ni te plus oculis meis amarem,
Iucundissime Calve, munere isto [orig: ist˘]
Odissem te odio [orig: odi˘] Vatiniano [orig: Vatinian˘].

VATINIUS [2] sutor quidam, corpore detorto [orig: detort˘], qui e calice vili atque deformi vitreo bibit, qui quatuor rostra, instar nasorum protensa, habuit. Iuvenal. Sat. 5. v. 46.

Tu Beneventani sutoris nomen habentem
Siccabis calicem nasorum quatuor. ------

Huius meminit Tacit. l. 15. Annal. c. 34. De illo quoque sic Martialis l. 14. Epigr. 96.



page 576, image: s0702a

Vilia sutoris calices monumenta Vatini
Accipe, sed nasus longior ille fuit.

Hinc magna vasa, vilia, et lignea, Vatiniana dicuntur. Idem Martialis, l. 10. Epigr. 3. v. 3.

Quae sulpurato [orig: sulpurat˘] nolit empta ramento [orig: rament˘]
Vatiniorum proxeneta fractorum.

Facetiis scurrilibus primo in contumelias assumptus, dein optimi cuiusque criminatione gratiam ac pecunias comparavit: edidit gladiatorium munus Beneventi. Tacit. loc. cit.

VATRENUS Plin. l. 3. c. 16. amnis, qui ex Apennino, supra Florentiolam ortus, Forum Cornelii alluit, ut Niger tradit: et in Padum, infra Lucum oppid. inter Ravennam et Argentam 15. mill. pass. influit. Saterno Leandro. Martial. l. 3. Epigr. 67. v. 1.

Cessatis pueri, nihilque nostis [orig: n˘stis],
Vatreno [orig: Vatren˘], Resinaque [orig: ResinÔque] pigriores.

VATUCA oppid. Germaniae inferioris in finib. Eburonum, apud Traiectum superius, inde 2. leuc. in Orrum, Valkenburg Marliano. Aliis est Hertzogenrode oppid. inter Iuliacum et Aquisgranum, qui Varucam legendum volunt.

VAVASSOR vel VALVASOR, vox medii aevi, idem cum Vasso [orig: Vass˘] notans, unde nomen. Eorum constituit duos ordines Conradus Imperator, in L. Longob. l. 3. tit. 8. ž. 4. Maiorum scil. et Minorum. Sub Maiorum appellatione complectitur, quos Barones alii vocant; sub Minorum vero, qui communiter Vavassores appellantur, et Baronibus postponuntur, sicut Thayni minores maioribus, de quibus dictum suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]; vel Milites simpliciter appellati, iis quos Banneretos dixere [orig: dixŕre]: quique proin maioribus suberant ratione tenementi, et feuda minora, inferiori tantum iurisdictione gaudentia, possidebant atque cum praediis, quemadmodum hospites, aliique ascriptitii, vaenibant. Vide de utrisque Ioh. Seldenum, de Titulis Honorar. p. 626. 2. edit. Car. du Fresne, Glossar. Alios. Hinc Valvasini, de quibus sic Zasius, l. de Feudis 2. tit. 10. Is Capitaneus appellatur, qui proprie Valvassor maior appellabatur: qui vero a Capitaneis antiquitus feudum tenent, Valvasores sunt. Qui autem a Valvasoribus --- Valvasini, i. e. minores Valvasores appellantur, qui antiquo [orig: antiqu˘] quidem usu consuetudinem feudi nullam habebant. Valvasore enim sine filio mortuo [orig: mortu˘], feudum, quod Valvasori minori dederat, ad Capitaneum revertebatur. Sed hodie eodem [orig: e˘dem] iure utuntur in Curia Mediolanensi, quo [orig: qu˘] et Valvasores. ubi vide Cuiacium, coeterosque Interpretes.

VAUDEMONTUM oppid. Lotharingiae, cum titulo Comitatus [orig: Comitatűs] olim iam Principatus [orig: Principatűs], de quo vide voce Valdemontium. Et quidem cum Nicolaus cognomine Venustus Dux Lotharingiae sine prole mascula obiisset. Lotharingia pervenit ad Fridericum Vaudemonti Comitem, qui amitam eius Iolantham in matrimonio habuit: a quo tempore titulus hic a Lotharingiae Ducibus usurpatus et nonnumquam minoribus filiis concessus occurrit. Sic Carolo [orig: Carol˘] Duce, qui obiit A. C. 1608. genitus Franciscus Dux Lotharingiae, Comes de Vaudemont, obiit A. C. 1632. pater Nic. Francisci Lotharingi, cuius filius Carolus est Lotharingiae Dux hodiernus. Iam vero Principis Vaudemontii Carolo [orig: Carol˘] Nic. Francisci fratre maiore geniti, nota virtus et res gestae etc.

VAUDI Regio an a Wandalis dicta? vide in Wandali. Vulgo die Waat, Gall. le pays de Vaut, pars Aventicensis pagi: eo [orig: ] tempore, quo [orig: qu˘] sub Roman. Helvetia fuit, sub Sabuadia habita est. Postea Sabaudiae nomen trans lacum recessit, et Burgundiae minori Vaudi regio attributa est, donec iterum Sabaudiae Comites eam usurparunt [orig: usurpÔrunt]. Andem restituta [orig: restitutÔ] Helvetiae libertate, etiam antiqui eius limites restituti sunt, et regio haec, sicut ante Iul. Caesaris tempora, Helvetiae accenseri coepit, maxime a quo, saeculo [orig: saecul˘] praeterito [orig: praeterit˘], illam fortiter vindicassent [orig: vindicÔssent] Bernates, quibus subest: exceptis Praefecturis quibusdam, quae Friburgensium imperium agnoscunt. Regio est amoenissima, ad Lacum Lemanum sita, vini praestantissimi ferax, numeroque [orig: numer˘que] Nobilium inclita. Pars hic [orig: hţc] olim Antuatum, secundum quosdam. Vide Ioh. Bapt. Plantinum, Helv. Ant. et Nov. Stumpfium, etc. ut et supra in voce Vallenses.

Oppida Vaudi region. praecipua.

Alae Penne, quam et Neapolim ac novam civitatem vocant, ad caput Lemanni. Bibiscum vel Viviscum aut Viviacum, Vivay. Clarona. Dina. Nevidumnum Nyon. Lausunum vel Lausodunum hodie Lausanna, caput Comitatus cognominis.

VAUNIA vel VANNIA Ptol. oppid. Venetiae, Insubriae finibus propinquum. Hodie Lovino dici putatur. Vide Vannia.

VAURIUM seu VAURUM, urbecula Occitaniae, ad Acutum fluv. olim in dioecesi Ruthenensi, 6. leuc. a Tolosa, in Ortum, 6. Castrum versus. In ipso limite tractus Albigensis; Vulgo Lavaur. Episcopalis nunc est sub Archiepiscopo Tolosano: Institutus autem hic Episcopatus est, A. C. 1313. a Iohanne XXIII. primusque Episcopus eius Rogerius fuit Armaniacus. Dioecesis 69. Paroecias cum Abbatia Soresena continet. Hic [orig: Hţc] durante contra Albigenses bello [orig: bell˘], Almericus Praefectus, magnae nobilitatis Vir suspensus, alii minoris notae 86. securi percussi: Girada, princeps oppidi femina, in puteum coniecta atque saxis obruta est. A. C. 1212. Vide Rivetum in Iesuit. Vap. c. 16. ex Girardo du Haillan etc.


image: s0702b

Coeterum Castrum Vaurum vocatur Petro, Histor. Albig. c. 48. et 49. ubi ait: Erat autem castrum illud nobilissimum et ampiissimum super Agotum fluvium, distans 5. leucis a Tolosa. Gulielmus de Podio Laurentii, Munitionem castri Vauri vocat, Chron. c. 33. Alluit illud Agotus fluv. l'Agout, a Maslono, primi eius nominis ignaro, Aeutus appellatus parum acute: minime enim id nominis fluvio convenit. Et Agotus quidem, multos amnes defert Tarnem, qui in Garumnam cadit: at Vaurum in pago Lauracensi Lauragez, positum esse dicitur, et ibi in Monasterio S. Alani, quod Canonicorum erat Regulam B. Augustini sequentium, sedes Episcopalis esse constituta. Loca praecipua in eius dioecesi contenta, vide hic [orig: hţc] infra, et Hadr. Vales. Notit. Galliae, in voce Apamiae.

Loca in Dioecesi Vaurensi, in Volcis Tectosagibus, celebriora.

Altus pullus Haut poul. Monslongus Montlong. Podium Laurentii Puy Laurens. Prata Prades. Suricinium Monasterium vetus nobile, Sorese. Vaurum la Vaur. Viterbium Vuerve.

VAUZELLIUS Matthaeus, Vide Matthaeus.

UBBO Emmius Chronologus, Historicus, Philologus Groninganus insignis. Scripsit Historiam Frisiae, de Republ. Graecorum, varios tractatus Chrionologicos. Obiit A. C. 1625. aetat, 78. Valer. Andr. Biblioth. Belg.

UBEDA vulgo UBEDA, urbs Vandalitiae, in parte eius Orientali prope confinia Castellae novae et fontes baetis. 5. leuc. Hispan. a Giennio in Boream. Parva est, et sensim deficit.

UBER Becmanno a succo, u(/ein, unde uligo ab u(/lh Aliis ab d)/foron et eu)/poron: Nonnullis ab Aeolico ou)=far, quod communiter ou)=qar, ut ou)=qar a)rou/rhs2, apud Homer. Il. 1. v. 141. quod uber glebae Virg. l. 1. Aen. v. 535. uber soli Solinus exponunt. Vide Salmas. ad hunc p. 143. 259. et 341. Proprie de bestiis, sicut mammae de hominibus. Horat. Epod. Od. 8. v. 7.

---- mammae putres,
Equina quales ubera.

Quae tamen non raro confunduntur: imo mammarum ubera, coniunctim de feminis dixit A. Gellius, l. 12. c. 1. ubi tamen per ubera papillas intelligit Thysius, Not. ad loc. Sunt ea in pectore muliebri, gemina, eaque simul ornatui ac usui. Cantic. c. 4. v. 5. Duo ubera tua sunt ut capreae hinnuli duo gemini. Ubi cum geminis hinnulis Sponsae mammae comparantur, quia non nisi geminae protuberant, unde est quod in Firvolaria Plautus sororiantes nominavit. Et tam sunt inter se similes, quam esse solent hinnuli duo gemini. Quamquam forte probabilius, non tota Ubera, sed papillas solum seu mammarum ubera, ut Gellium appellare vidimus, cum hinnulis hic [orig: hţc] conferri. Neque enim hinnulis absolute comparantur, sed hinnulis duobus geminis, qui pascuntur inter lilia. Nempe in rustico dramate a rebus, quae ruri sunt, similitudines sumi oportuit. Et in his areolae, aut agri partes, liliis consitae, mammas Virginum utcumque exprimunt, candore scil. ac tumore suo [orig: su˘]. In quibus liliis si pascantur couqai\ kema/des2, rufi hinnuli, duo gemini et prorsus similes, eminus aspicientibus, tamquam papillae in uberibus, apparebunt. Vide ad hunc Cantici locum plura, apud Sam. Bochartum, Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 24. Praeter candorem vero et aequalitatem, alia uberum dos, indigitatur Alano in Anticlaudiano,

Poma mamillarum modico [orig: modic˘] suspensa tumore
Nulla mollitie dependent fracta --- -

Cuiusmodi papillas o)rqi/ous2 vocat Galenus, de Simplic. l. 6. a)qlibei=s2 Nonnus, Dionysiac. l. 9. stantia pectora, Statius, l. 1. Sylv. 2. v. 270. Epithal. Stellae et Violant, imperessa ubera, i. e. non pressa, Propert. l. 2. El. ult. v. 70. illibatae virginitatis signum: (quibus opponuntur papillae iacentes, apud Plin. l. 3. Ep. 6. inclinatae, apud Propert. l. 2. El. 15. v. 21. ubera subacta, et fractae mammae, Ezech. c. 23. v. 3.) Atque hic nativus uberum decor; quo [orig: qu˘] non contentae, quibus mammarum ubera, quasi quosdam naevulos venustiores, non liberum [orig: liberűm] alendorum, sed ornandi pectoris solum causa [orig: causÔ] Naturam dedisse sibi, persuasum est, uti Gellius d. l. inquit: ascititio [orig: ascititi˘] insuper gaudent. Quales Agathyrsorum, Gelonorum, Pictorum, Virgines, quae mammas coloribus ingeniose pingere solebant. Aliae, quae easdem unguento [orig: unguent˘] irrorabant, quod Phoenicinum dictum, notat Delrius ad Fustinum, l. 9. c. 4. Aut etiam deaurabant. Uti in cella meretricia Messalina, apud Satyricum, Sat. 6. v. 123.

------ nuda papillis
Constitit auratis. --

Sed luxuriosarum ista. Modestius aliae pectoralibus fasciis eas involvebant, Homero passim, et in Sacris, memoratis, de quibus vide supra voce Fascia, item Strophium, alibique passim: non nisi in usum, ad quem divinitus datae sunt, promendas. Indigitat eum Plut. de liberor. Educ. Ipsa Natura docet mulieribus lactandam atque alendam esse suam prolem: ideo enim cuivis animali parienti alimentum lactis suppeditavit: planeque sapiens est providentia, quae gemina mulieribus ubera dedit; ut, etsi gemellos parerent, uterque haberet alimenti sui sontem; de quorum proin mirabili cum utero societate et vi galaktopoihtikh=|, vide egregia apud Hippocratem, de Nat. Puer. Eodem spectat, quod strophium mammarum virginale matris, purpura tinctum,


image: s0703a

fasciae, qua [orig: quÔ] infans cunis alligaretur, vicem olim praestitisse, notat Thom. Bartholinus, de Puerperio Veter. Sed et nudabantur ubera non raro a matribus, etiam effetis et senio [orig: seni˘] confectis, cum hostium imminente metu filios ad fortiter rem gerendam hoc [orig: h˘c] pacto [orig: pact˘] excitare: etiam ab aliis, cum Iudicum severitatem deprecari, hominumque misericordiam teneritati suae conciliare, nitebantur, ut ex Historiis notum. Ad plauctum insuper, et funereos ritus, de quibus supra non uno [orig: un˘] loco [orig: loc˘]. Addo hic [orig: hţc] saltem locum Artemidori l. 1. c. 43. ubi de mulieribus in luctu liberos plangentibus foedantibusque, *au(=tai ga\r e)n pe/nqei kai\ tou\s2 macou\s2 lwbw=ntai. Quod lwba=sqai tou\s2 macou\s2 sic egregie Zeno Veron. exprimit l. de Contin. Tune non illa es, quae mariti corpus expositum lavisti lacrimis; --- scissis genis, livore foedatis uberibus: sordido [orig: sordid˘] plus pulvere tecta, quam veste? Neque tamen Sanctissimo huic corporis fonti et generis humani educatori, uti graviter Gellius iterum, Tyrannorum semper pepercit crudelitas, quos non raro feminis virginibusque ubera laniare ferro [orig: ferr˘], forcipibus evellere, canibus devoranda obicere, imo ipsa in escam convertere, ludum duxisse, ex Martyrum monumentis discimus, vide Anton. Gallonium, de SS. Martyrum Cruciatibus, et plura hanc in rem supra, ubi de vocibus huc pertinentibus, ut et in voce Myrtus, ac Tympanum, ubi de mamillarum quoque ornatu aliquid.

UBERLINGA vulgo UBERLINGEN, urbs Sueviae, Imperialis, in intimo recessu lacus Constantiae, versus Boream. Antea munita, et pluries capta ultimo [orig: ultim˘] bello [orig: bell˘] Germanico [orig: Germanic˘]; 6. milliar. German. a Scaphusia in Ortum, 2. a Constantia in Boream. Sedes quondam Sueviae Ducum, quorum familia [orig: familiÔ] exstincta [orig: exstinctÔ] Imperio accessit. Olim Leonem in insignibus habuit, ob Ducum sedem: e quibus Gonzo nummos cudit, in quibus Leonis icon: nudusensis eius unguibus insertus postea, ob fidelem operam Imperio, bello [orig: bell˘] inprimis rusticano [orig: rustican˘], A. C. 1525. praestitam. Vide Limnaeum Enucl. l. 4. c. 56.

UBI tu Caius, ibi Caia formula in nuptiis olim, apud Romanos, usitata, quam illos, qui nubentem introducerent in domum mariti, Sponso suggessisse, refert Plut. e)n *ai)ti/ois2: Erasmus explicat, Ubi tu dominus, ego domina. Idem in Problem. clamare alta [orig: altÔ] voce solitam refert mulierem, Cai Caecili: viro [orig: vir˘] vicissim inclamante, Caia Caecilia: quod et Quintilianus Confirmat, l. 1. c. 13. Nomen itaque Caia fuit proprium, cum nubens in domum Mariti ducebatur, neque aliud illa tum usurpalat: et Caius Sponsi: sic ut, quemadmodum dicitur l. 2. et 3. ff. de Sponsal. primo Virgo sperata diceretur, cum conventa esset conditio, pacta; ubi inter positae stipulationes, sponsa: tandem cum domum duceretur, Caia. Vide Anton. Thysium. ICtum, Notis in A. Gellium, l. 4. c. 4. Dempsterus, postquam sollemnis esset interposita stipulatio, et ad illam responderetur, dandam quae petebatur in Uxorem; in hac responsione illum Caium, illam Caiam, vocari consuevisse, tradit, Paralipom. ad Rosin. l. 5. c. 37. Cum vero tribus modis iusta haberentur coniugia, Usu, Confarreatione et Coemptione (quibus quidam quartum, Sortitionem, addunt) non nisi in coniugio per Coemptionem, hic ritus obtinebat; quemadmodum et hoc [orig: h˘c] solum modo [orig: mod˘] ducta Uxor Materfamilias dicebatur. Originem innuit Auctor Epitomes, quae Valerio Max. vulgo tribuitur, l. 10. ext. Ceterum Caia usu super omnes celebrata est. Fertur enim, Caiam Caeciliam, Tarquinii Prisci Regis Uxorem, optimam lanificam fuisse. Et ideo institutum fuit, ut novae Nuptae ante ianuam mariti interrogatae, quaenam vocarentur, Caias se esse dicerent. Eadem nempe haec Caia cum Tanaquile fuit, quae quod uxor fuisset bona ac frugi coniugiumque eius cum Prisco fortunatissimum, boni ominis gratia [orig: gratiÔ] illius nomen in nuptiali contractu usurpari consuevit. Plin. Histor. Natur. l. 8. c. 48. Lanam cum colo et fuso Tanaquil, quae eadem Caecilia vocata est, in templo Sangi durasse [orig: durÔsse], prodente se, Auctor est M. Varro: factamque ad ea Togam regiam undulatam, in aede Fortunae, qua [orig: quÔ] Servius Tullus fuerat usus. Inde faclum, ut nubentes Virgines comitaretur colus comta, cum fuso et stamine. Vide quoque supra, in voce Caia.

UBII populi Germaniae inferioris versus Rhenum, qui et Agrippinenses, quorum exstat adhuc pagus Ubich in territorio Iuliacensi, teste Ortelio [orig: Orteli˘]. Quasi Uvii, i. e. Ripenses. Vel a Germanico Uber, quod transitum notat. Horum praecipuae Urbes, Colonia Aprippina et Ara Ubiorum. Ibi populi Sunici antea, nunc Archiepiscopatus et Ducatus Iuliacensis. Eorum mentio Itiner. l. 6.

Post Ubios tandem Trevirum succedimus urbi.

Vide Rhenanum, Rerum Germ. Nov. Antiqu. l. 1. tit. Germania II. et tit. Ubii trans Rhenum: nec non l. 3. tit. Ubii, cum Notis Cl. Ottopis ICti, p. 72. 111. 628.

UBIQUITATIS dogma a Ioh. Brentio cusum est, A. C. 1560. postquam vivente Melanchthone tantum de eo mussitatum esset, docente hoc [orig: h˘c]: doctrinam de omnipraesentia corporis Christi, meram esse naturarum confusionem Eutychianam, cui se adversaturum, quoad vixerit. *su/nergoi Brentii Iac. Andreae, et Matthias Flacius fuere [orig: fuŕre], Corpus Christi omnibus in locis, cantharo, sacco, avena etc. esse dictitantes: quod Academiae, Wittenbergensis et Lipsiensis, praeter alias Ecclesias quamplurimas, acriter oppugnarunt [orig: oppugnÔrunt]. Mox in Palatinatu controversiae ortae, de orali manducatione corporis Christi in S. Cena: cui malo ut occurreret Fridericus III. Elector, Catechesin Heidelbergensem conscribi iussit. Dein colloquio [orig: colloqui˘] Maulbrunensi, A. C. 1564. de sensu verborum S. Cenae et Ubiquitate disceptatum. Porro Aldeburgi colloquium, cui Ioh. Wilhelmus Saxo praefuerat, convocatum, et A. C. 1568. sed cum Wittebergenses consensum inter Lutherum et Melanchthonem, in doctrina, vita et morte fuisse contenderent, negarent autem Flaciani, re infecta [orig: infectÔ] discessum est. Convocatus dein Dresdae conventus, conscriptusque consensus Dresdensis, quem cum Ienenses Theologi carperent, Torgae coetu coacto [orig: coact˘], Formula Concordiae conscripta, et ad eius subscriptionem Theologi adacti. Hinc


page 577, image: s0703b

vincula quibusdam, exilium nonnullis irrogatum. Tandem A. C. 1577. in Bergensi Monasterio a sex Ubiquitatis Patronis Smidelino, Musculo, Selneccero, Chemnitio, Chytraeo, Cornero Formula promulgata, et Ubiquitatis dogma sancitum est. Vide in voce Concordia. Nec tamen inter omnes, qui hodie a Luthero denominari amant, hic [orig: hţc] consensus est, quibusdam, inter quos Sueci Theologi, Christi corpus etiam in statu humilitationis ubique fuisse asserentibus, aliis demum id post ascensionem factum esse docentibus. Vide Hospin. in Praes. ad lib. Concord. Zach. Ursinum, in Colloq. Naulbrun. Chytraeum, in Saxon. ad A. C. 1568. Hospinianum praefatum, passim in lib. Concordiae, etc. Adde Georg. Hornium, qui dogmatis huius primum auctorem facit Ioh. Westphalum Pastorem Hamburgensem A. C. 1552. cui dein Brentius, praecipuus eius promotor libro [orig: libr˘] de Unione Personali et de Maiestate Christi, Ioh. Wigandus, Flacius Illyric. L. Osiander, Iac. Andreae Schmidlinus, succenturiati, Historia [orig: HistoriÔ] Eccl. Novi Testam. Periodo [orig: Period˘] III. Artic. 1. ž. ult. Vide etiam aliquid supra, voce Philippistae.

UBIL nomen viri. 1. Paral. c. 27. v. 30. Latine adductus, portatus, luctuosus, vel veterascens.

UBISCI vide Vibisci.

UCALEGON unus ex Troianis Proceribus, qui belli tempore, quod annis confectus esset, praelio [orig: praeli˘] abstinuit, ut refert Homer. Il. 13. Idem de bello et Antenore Il. g. v. 148.

*ou)kale/gwn te kai\ *)anth/nwr, pepnume/nw a)/mfw,
*(ei/ato dhmoge/rontes2 e)pi\ *skaih=|si pu/lh|si,
*gh/rai+ me\n pole/moio pepaume/noi, a)ll' a)gorhtai\
*)esqloi\, tetti/gessin e)oiko/tes2, oi(/te kaq' u(/lan,
*dendre/w| e)fezo/menoi, o)/pa leirio/essan i(ei=si.

Virg. l. 2. Aen. v. 312.

---- Iam proximus ardet Ucalegon.

Id est, Ucalegonis domus. Inde Iuvenalis, Sat. 3. v. 199.

Vivendum est illic ubi nulla incendia, nulli
Nocte metus, iam poscit aquam, iam frivola transfert
Ucalegon, tabulata tibi iam tertia fumant.

Ubi ponitur pro cive quovis.

UCETIA vulgo UZEZ, urbs est Galliae Narbonensis, in Occitania inferiori, Episcopalis sub Archiepiscopo Narbonensi, et Ducatus titulo [orig: titul˘] insignita. 4. leuc. distat a Nemauso in Boream, et 6. fere ab Avenione in Occasum, Greg. Turonens. Baudrandus etc. Vide quoque Vindomagus et Utica.

UCHOREUS Graece *ou)xreu\s2 apud Diodor. Sic. l. 1. Aegypti Rex, Membphim condidisse dicitur, sicut Thebas Busiris. Sed neutrum recte. *ou)xoreus2 enim Rex vix alibi occurrit, nisi forsan Regem XII. Achoreum hinc mutuatus fuerit Syncellus, Ioh. Marshamus, Canone Chron. Sec. III. ubi de Herodoti Chronologia: de Busiride supra egimus.

UCIO locus Galliae, in Arvernis, vulgo Usson, vel Usson les Nonnettes, quia ibi monasterium Virginum, In Comitatu Brivatensi, non totas 4. leuc. a Brivate in monte, prope Celsinanias. Aliis Uxo. Hadr. Vales. Notit. Gall.

UCRAINA [1] Gall. L'UKRAINE, provincia Poloniae, quae sic dicitur tamquam posita in limite Moscoviae et Tartariae minoris. Vocatur aliter Volhinia inferior seu Palatinatus Kioviensis, ab eius urbe primaria Kiovia, et Braczlaviensis; ac in duas partes scinditur Borysthene fluvio [orig: fluvi˘]. Habitant in eo tractu Cosacci populi, vide infra, a quibus pluries vastata fuit haec provincia, uti et a Moscis, qui nunc eius partem possident. Ibi erant alias campi Plurimi deserti, qui posterorum Regum insigni studio [orig: studi˘] ac cura [orig: curÔ] et hominibus et pagis impleti, et multis oppidis ac castellis munitionibusque muniti sunt: Kioviensis Palatinatus nempe et Braclaviensis, ambo magna [orig: magnÔ] hominum multitudine repleti, hodierno [orig: hodiern˘] tempore cultissimi inveniuntur. Cosacci autem illi, quorum supra mentio facta, non sunt gens aliqua, propriis terrarum terminis vel Rei publ. statu proprio [orig: propri˘] consistens, sed tantum species una ex genere militiae Polonicae, tamquam militia celerum, seu velitum, seu levis armaturae: a Kosa Latin. capra, cuius agilitatem et inaccessa adeundi curiositatem imitantur, dicti. Oriundi sunt ex omnibus provinciis Polonicis, iique qui societatem Cosacam Zaporohianam repraesentant, maxime ex provinciis Russicis Chersoneso Tauricae vicinioribus prodeunt, Zaporohiani appellati, quod in insulis Borysthenis Zaporohi militiae vacent, ibique transitus Tauricanorum Tartarorum obsideant. Ipsum Pontum Euxinum invasionibus infestum reddentes, Turcis etiam formidabiles sunt: nec Turca sine gravibus querelis tulit restitutum ab illis A. C. 1625. Chamum Tartarorum, eundemque postea interfectum. Unde et a Polonis coercendi ac castigandi fuerunt. Stephanus Rex melioribus eos legibus sociavit, et cum antea tumultuarie colligi, iterumque pro hibernis per Poloniam ad propria dilabi solerent, ille castrum Techtimirovium cum suo territorio, situm ad ripas Borysthenis, infra Kioviam 20. milliar. German. ipsis attribuit, ubi Consiliorum et Magistratus militaris sedem, armamentarium ac receptaculum bellicorum apparatuum haberent. Post mortem Sigismundi Regis ius suffragii in electione novi Regis et Graecae religionis immunitatem petiere [orig: petiŕre], A. C. 1632. Sed prius negatum. Hinc ab anno 1648. auspiciis Bogdani Chmielnicii, operaque [orig: operÔque] Russorum ac Tattarorum adiuti, aliquoties rebellarunt [orig: rebellÔrunt], sed ab obsequium redierunt. De novo fidem Regi A. C. 1659. iurarunt [orig: iurÔrunt], verum ad Russos paulo post rursus defecerunt, iterum Poloniae reconciliati A. C. 1660. Sed et eadem [orig: eÔdem] inconstantia [orig: inconstantiÔ] hactenus subinde turbas dederunt. Vide Thulden. Histor. l. 1. Ioach. Pastorium, in narrat. de bello Scythico-Cosacico, ut et supra in voce Cosaci.