December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0695a

VARANES [2] II. per ann. 16. A Caro Imperatore Numeriano iuncto, in Mesopotamia victus, et Seleucia [orig: SeleuciÔ], ac Ctesiphonte exutus. A. C. 283. Obiit A. C. 294. regni 16. Huius successor, fil. itidem.

VARANES [3] III. cognomine Segansaa, per 4. menses praefuit, successore Narse.

VARANES [4] IV. dictus, Kerman, excepit Saporem III. patrem. A. C. 389. dives et subditis gratus. Ei A. C. 400. successit filius Isdigerdes 1. quo [orig: qu˘] natus

VARANES [5] V. qui A. C. 420. regnum auspicatus, in Christianos immaniter saeviit, ob zelum Episcopi cuiusdam, qui templum, in quo Ignem adorabant Persae, exusserat. Dein bello [orig: bell˘] Romanis illato [orig: illat˘], ab Ardaburo, Duce Theodosii Iunioris saepius victus est. Hinc pax. Obiit A. C. 441. Scor. l. 7. Theodor. Procopius, etc. Eum excepit.

VARANES [6] seu VARARANES seu VARDANES VI. crudelis, qui regnavit annos 17. m. 4. successore Peroza, quem vide. Alii tamen eius loco [orig: loc˘] ponunt Isdigerdem II. Vide Agathiam, d. l.

VARANIENSIS Comitatus le Comte de Baranywar, provincia est Hungariae inferioris, in limite Rasciae, versus confluentes Dravi fluvii in Danubium, inter Comitatus Bathiensem, Bodroghiensem, Tolnensem, et Valponiensem, sub domininio Turcarum. Eius oppidum praecipuum est Varanium, seu Varonianum, Baranywar, ad amnem Crassum, 12. mill. pass. a Bodroco in Occasum, Quinque Ecclesias versus 30. ciricter.

VARANUS Lacus Lago Varano lacus regni Neapolitani, in Capitanata provincia et in ora maris Adriatici, ad radices montis Gargani. 16. milliaribus a Manfredonia in Boream; estque circuitus 15. milliarium.

VARASCI accolae Dubis fluv. in Sequanis, quos ab haeresi Bonosi Photini Eustasius Luxoviensis Abbas revocavit: tractus Warasch olim, hodie Comitatus Varesci, in Comitatu Burgundiae, Varax vulgo. Hadr. Vales. Notit. Gall.

VARASDIENSIS Comitatus le Comte de Varasdin, pars est regni Hungariae, in Sclavonia, versus Dravum fluvium et confinia Stiriae provinciae, qua [orig: quÔ] terminatur ad Occasum; sicuit Hungaria [orig: HungariÔ] inferiori ad Boream, et Risiensi Comitatu ad Ortum et Meridiem. Subest dominio Austriacorum; et eius caput est Varasdinum, Varsdin, ad Dravum.

VARASDINUM vulgo VARASDIN, et VARADIN, urbs munita Hungariae, in Sclavonia, ad Dravum fluvium, in limite Stiriae, sub dominio Austriacorum 17. mill. pass. a Poetovione distat in Occasum.

VARBARA Ptolem. urbs fuit Mauritaniae Caesariensis, mediterranea, Celamae et Lanigarae proxima, Episcopalis sub Archiepiscop. Caesariensi. Urbara rectius, ut in plerisque codicibus.

VARBURGUM vulgo VAERSBORG, oppidum munitum Sueciae, in hallandia provincia, cum arce et Portu in ora maris Baltici, 35. mill. pass. distat a Gotemburgo in Meridiem, Helmostadium versus 5. uti 6. milliaribus a Castro Elseburgo.

VARCHIUS Benedictus Florentinus, Linguae italicae in deterius ruentis fulcimen, tanta [orig: tantÔ] fuit elosquentia [orig: elosquentiÔ], ut vulgatum sit. Si Iuppiter Italice loqui voluisset, non alia quam Varchii lingua usurum fuisse: Graece it. et Latine doctus, Caroli v. iussu libellum Baethii de Consol. Philosophiae, et Eleonorae Ducis Toleranae, Senecam, de Benefic. Italice vertit. Scripsit Epigrammata: Lettere, Lezioni Academiche, Rime, Pastorali, Suocera Comedia, l'Ercolano, Orationi diverse, Lezzioni sopra la pittura etc. Coeterum mores degenerabant. Obiit A. C. 1566. Thuanus, Histor. Ghill. Theatr. d'Huom. Lett. p. 1. L. G. giraldus, De Poetis sui temporis l. 2. Laur. Crasus et Anton. Teissier, Elog. Part. 1.

VARCIA urbs Galliae Belgicae circa Comitatum Burg. Antonin.

VARCIANI populi Pannoniae.

VARCILIENSES vet. Inscr. populi Hispaniae Tarraconensis, quorum pagus Varcile, teste Morali, ad Tagum fluvium, apud Toletum. Alibi ab eodem Morali Valtierra oppidum putatur. Et Henrico Coquo est Arganda, oppidum Compluto finitimum, inde 4. leuc. Cincum versus.

VARDAEI populi Dalmatiae, apud Cumanum sive Onaeum promontorium, nunc Pilari; quorum urbs Stagnum nominatur. Hos Plinius, l. 3. c. 22. vocat populatores Italiae. Vide Ardaei.

VARDANES vide supra Varanes.

VARDHUSIANA Praefectura Gouvernement de Wardhuss, pars Septentrionalior regni Norvegiae, versus promontorium Boreale, sub dominio Regis Daniae. Terminatur a Septentrione mari Boreali, ab Oriente Lapponia [orig: LapponiÔ] Moscovitica [orig: MoscoviticÔ], ab Occasu Nidrosiensi praefectura [orig: praefecturÔ], et a Meridie Lapponia [orig: LapponiÔ] Suecica [orig: SuecicÔ]. Dividitur in duas partes, nempe in Finnomarchiam, quae ad Septentrionem, et in Lapponiam Norvegicam, quae in Meridiem extenditur, versus Sueciam> ibique tantum inest castrum Vardhusium praecipuum, cum aliquot oppidulis nullius nominis et insulis Magger et Suroy dictis. Una autem est ex 5. Praefecturis Norvegiae, in extremo Borea, post Sueciam et Lappiam ad 73. gr. Elevat. Poli sita, in qua haud procul abest c. Noortkyn olim promontor. Rutubas, quod inter maximae Europae latitudinis terminos a Geographis ponitur.

VARDHUSIUM vulgo WARDHUS, castrum regni Norvegiae in insula Varda, Wardhus, parva admodum, in ora boreali Norvegiae et in Oceano Septentrionali, versus confinia Lapponiae Moscoviticae, 120. mill. pass. distans a promontorio Boreali in Eurum, sub dominio Regis Daniae; A qua tractus adiacens dicitur Varhusiana Praefectura. Castrum autem Vardhusium ambitu parvum est et vetustate fere collapsum, nulla [orig: nullÔ] turri nullisque alicuius momenti operibus munitum. Oppidulo iungitur praeter casulas piscatorias, nullas alias aedes complectenti; estque in insula parva in ora Oceani Septentrionalis seu glacialis, vix 30. mill. pass. distans in Occasum a confinio ditionis Moscoviticae.

VARDO fluvius Galliae, primum Apoll. Sidonio memoratus, l. 2. Ep. 9. vulgo le Gardon: primo quidem in duos alveos dividitur,


page 569, image: s0695b

quorum alter Audusiam, Condate, Cassinogilum, Ripam, Altam, attingit, et Vardo Andusiensis Gardon d'Anause dicitur: Alter Pedatium le Peage, Mansum Dei, Alexstum alluit, ac Vardo Alestensis Gardon d'Alais vocatur. Tum ad Ripam Altam unitis aquis Sollicum Sovillac, et accepto [orig: accept˘] Aissena [orig: AissenÔ] Uceciensi amniculo [orig: amnicul˘], vicum S. Privati, Vada Vaez, Castellionem, praeterlapsus, Pontemque Vardonis Pont du Gard, ac Caprarias Cabrieres, apud Belliquadrum in Rhodanum effluit. Pons autem ille triplici arcuum et pilarum ordine alio [orig: ali˘] alii superposito [orig: superposit˘], quorum unus olim fontem Nemausum deducebat, hodieque spectabilis est: operis Romani reliquiae. Hadr. Vales. Notit. Gall.

VARDULI populi Hispaniae Tarraconensis, Plin. l. 4. c. 22. Melae, l. 3. c. 1. Ptolem. ad oram Oceani Cantabrici, in Aquitaniae confinio, inter Vascones et Cantabros. Quorum regio Guipuscoa, teste Stephano [orig: Stephan˘] Garibaeo, dicitur: cuius Tolosa oppidum primarium est, Ferrar. Baudrando Varduli populi fuere [orig: fuŕre] Hispaniae Tarraconensis sub Cantabris, inter Vascones ad Ortum et Atrigones ad Occasum, atque ab Oceano ad Iberum fluvium extensi, ub hodie Ipuscoa provincia Guipuscoa, cum maiori parte Alavae tractus.

VAREA Graecis recentioribus *bare/a, pulsus campanae gravior. Cum enim triplex earum sonus sit, ictus graves seiunctimque sive in ferreum, sive in ligneum signum, adacti *bare/ai iis dicebantur, quibus iam finitis tempus incipiendis officiis praescriptum adesse notabatur: Vide Euchologium, Typicum Sabae, c. 5. et de huius dubiis Marcum Hierom. c. 34. plura vero, apud L. Allatium, Epist. 1. de Templis Graecorum, sect. 3.

VARENDORPIUM vulgo VARENDORP, oppidum Germaniae, in Westphalia et ditione Monasteriensi, ad Amasium fluvium, 12. mill. pass. distat a Monasterio in Ortum; estque munitum, sed nuper foedo [orig: foed˘] vastatum incendio [orig: incendi˘].

VARENNAE vulgo VARENNES, urbecula Galliae, in Borboniensi tractu, ad Elaverem, et in limite Alverniae inferioris, quinque leucis supra Molinum in Meridiem; inter Vernolium et Montem Acurum Montagut. Sunt et Varennae in Burgundia, pagoque Matisconesi, haud longe a fluvio Grauna, vulgo S. Gengulfi oppid. dictae, S. Iangoul. Item ad Sequanam, inter Vernonem et Gallionem, vulgo le Port de Garennes. item in finibus Parisiorum, Varennes vulgo, la Varenne S. Maur: quibus proxima villa Clausa Varenna. Quae loca omnia a cuniculis dicta: loca enim cuniculosa Gallis Varennae olim, nunc Garennes et Varennes. Hadr. Vales. Notit. Gall.

VARENTANUM vulgo VALENTANO, oppid. Thusciae mediterraneum, apud lacum Volsiniensem, Antonin. in Ducatu Castrensi, ab Aqvula 10. mill. pass. in Meridiem, quot a monte Physcone in Occasum.

VARES apud Ioh. Barbarum, Itinerar. ad Tanaim p. 456. Sibelinos, Armelinos, Dossos, Vares, vulpes, et id genus animalium aia illi offerentes: murium Ponticorum species sunt, ventre tantum albi, dorso [orig: dors˘] fusciusculo [orig: fusciuscul˘], ut ait Iul. Scaliger. in Aristotelem, ubi de Muribus Ponticis. Vairs gris seu Veergares Beniamini Tudelensi, in Itenerar. alias Varii, unde pelles Variae et vestes Variae, apud Arnulfum Lexov. Bernardum, de Vita et Mor. Religio s. c. 10. Alios: prohibitae Clericis Concilio Saltzburg. A. C. 1386. can. 6. Guil. Britto, Philippidos l. 9.

Et quas huc mittit Varias Hungaria pelles.

Vide Car. du Fresne, Glossar. et Dissertat. 1. ad Ioinvillam, nec non supra Sapphirinae pelles.

VARETATAE populi Indiae. Plin. l. 6. c. 20.

VARETUM fluv. Cappadociae. Idem, l. 6. c. 2.

VARGI et VARINGI, Anglo-Dani medio [orig: medi˘] aevo [orig: aev˘] sunt dicti, qui ex Anglia pulsi, a Normannis, Byzantinorum Imperatorum obsequio sese manciparunt [orig: mancipÔrunt], *bara/ggoi apud Scriptores huius Imperii passim. Nempe Waringe Anglis maledictio est, anathematizatio, et Vargus in L. Sal. et Ripuar. bannitus, qui latrocinando victum sibi comparare cogitur, a Latino vagus, qua de voce multa Savaro ad Sidon. l. 6. Ep. 4. ita ut Varingi, perinde ac Vargi, exules fuerint, et banniti, eosque Normanni voce Anglica [orig: AnglicÔ] tunc recepta [orig: receptÔ] et probrosa [orig: probrosÔ] Vargos Varingosque appellarint [orig: appellÔrint]. vide praefatum Glossarii Auctorem, Not. ad Vilharduinum, et Annam Comnenam.

VARGIONES populi Germaniae, Ptolem. in Suevia, circa ortum Danubii; quorum tractus Bar, vel Baar, Comitatus nominatur.

VARGONTEJUS praenomine Quintus, Annales Ennii, in corona circumstantium, more Graecorum Rhapsodorum in Homericis versibus recitandis, Romae pronuntiasse [orig: pronuntiÔsse] legitur, apud Sueton. de Gramm. c. 2. cuiusmodi munus qui obirent, Ennianistas appellatos esse, refert A. Gellius, l. 18. c. 5. Coeterum gens Romana satis nota. Vargunteia, ex qua hic fuit rtus, aut adoptione in eam insertus, Casaubon. ad Suetonii locum.

VARIA [1] mater Semiamirae, e qua Heliogabalus, et Mammaeae, e qua Alexander Severus Imperatores geniti, apud Capitolin. in Macrino, c. 9. quae alias, et quidem in nummis semper IULIA MAESA, cum titulo AUG. Cur eam Variam vocet Capitolinus, in obscuro est: id clarius, cur nepos eius Heliogabalus Varii tulerit nomen; quoniam videl. mater eius nupserat *(ouari/w| *marke/llw| *su/rw|a)ndri, Vario Marcello Syro, ut legas apud Dionem. Unde Varianae Thermae in Inscr. multum memoratae. Vide Casaubon. ad Lamprid. Heliogabalo, c. 1. et Variani Horti, apud Vopisc. Aureliano, c. 1. ubi Salmas. vide.

VARIA [2] in Glossis poiki/lh, pa/rdalis2. Nempe pardi sive parda/leis2 pellem caeruleam fulvis oculis variatam gestabant, unde virides pardi Claudiano, i. e. caerulei, ubi de leopardis loquens, v. 303. Consulat. Mallii ait,

-------- cum forte leaenae
Nobiliorem uterum viridies corrupit adulter.

Atque hi mares erant, ut plerisque visum. Plin. l. 8. c. 17. Nunc varias et pardos, qui mares sunt, appellant. Qui kat' e)coxh\n sic dicti, quod feminis pulchriores sint et coloribus variati magis.


page 570, image: s0696a

Sic et Hebr [gap: Hebrew word(s)] nemer, i. e. varius, a maculis pardus dictus est. Nec desunt, quibus inusitatum pa/rdos2, apud Aristophanis Scholiastem, videtur alludere ad pardes Hebraeorum, i. e, hortus, quia, ut hortus floribus, ita maculis variatur pardi pellis. Eaque ipsa de causa, quaecumque animalia varia sunt, cum pardo conferuntur, ut de chamaeleonte videre est, apud Aristotelem, Histor. l. 2. c. 11. de chao, apud Plinium, l. d. c. 19. de equis Oryngibus, apud Oppian. Cynegetic. l. 1. de gryphibus, apud Pausan. in Arcadicis etc. Ipsa Africa, quia kata/stikto/s2 e)sti tai\s2 oi)khsesi periexome/nais2 e)rh/mw| kai\ a)nu/drw| gh=|, interpuncta est habitationibus, quae terra [orig: terrÔ] deserta [orig: desertÔ] et inaquosa [orig: inaquosÔ] ambituntur, pardo assimilatur, apud Strabonem, l. 2. Et Cicero huc alludens in Somnio Scip. c. 6. Vides, inquit habitari in terra raris et angustis in locis, et in ipsis quasi maculis, ubi habitatur, vastas solitudines interiectas. Primus autem Varias, et quidem centum quinquaginta universas, Aedilitate sua [orig: suÔ], Scaurus misit, Pompeius postea M. quadringentas decem, Divus quadringentas viginti, Plin. c. 17. lib. cit. Quod ideo notatum, quia magis id magnificum, quam si totidem feminae, i. e. pantherae, una [orig: unÔ] missione essent editae. Sed et alias silvestrium huiusmodi animalium missio per sexus discreta fiebat, ut videre est apud Salmas. ad Solin. ubi plura hanc in rem, p. 213. ut et apud Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 7. nec non supra ubi de Panthera, et Pardo. Uti vero variae nomine pardus veniebat, sic et equi, qui Zachar. c. 6. v. 3. 6. [gap: Hebrew word(s)] berudim, i. e. kalazou/menoi, grandinati dicuntur, quod maculis albis grandinis instar respersi essent, Hesychio modo yaroi\, modo poiki/loi, i. e. varii, vocantur; quorum illud a ya\r, sturnus est, quam avem esse variam nemo nescit. Unde loeuko/yaroi, quasi subvarii, Celtiberorum equi dicuntur Straboni, l. 3. et asini ii, quorum color ex candido in cinereum vergit, Absyrto, c. 14. Romani guttatos et scutulatos vocant, quas voces vide supra, et plura de hoc equorum colore, apud praefatum bochartum, ubi supra l. 2. c. 7. Addam saltem, Varii nomen his equis mansisse apud citerioris quoque aevi Scriptores, Ugutionem, Palladium de Agricultura, in Martio, c. 13. in Gessis Consulum Andegav. alibi, unde Gallicum vair, seu vairon, apud Auctores laudatos Car. du Fresne, Glossar. Imo et hircos Iacobi maculosos berudim, i. e. varios, Moses Genes. c. 31. v. 10. 12. dicit etc. Vide quoque hic [orig: hţc] passim, vocibus Farius, Ferrandus, Vares. Inde variare apud Latinos, poiki/llein apud Graecos, de Plumariis ac Polymitariis, de quorum artificio supra diximus: uti de variis vestibus, infra quaedam dicemus, ubi de Versicoloribus vestibus.

VARIA [3] Strab. Plin. l. 3. c. 3. Ptolem. Varea, teste Stephano [orig: Stephan˘] Garibaeo, oppidum Hispaniae Tarraconensis, ad iberum fluvium, ubi is incipit navigari, quasi 2. mill. pass. a fluvio distans, apud Logronium; sed teste Morali est ipsum Logronno, urbs in confinio Castellae veteris et Navarrae, ad Iberum: quod potius Varia nova dici debet, Varia vero vetus Varea nunc pagus.

VARIA Eruditio vide Philologia et Polymathia.

VARIANA [1] Antonin. quae et Varia castra, libro Notitiae, Waresdin, teste Lazio [orig: Lazi˘], oppidum Pannoniae superioris, in Stiria, apud fines Hungariae et Croatiae, a Poetovione 4. leucis in Ortum, apud Draum fluvium. Vel, teste eodem [orig: e˘dem], Waram pagus eiusdem tractus, Ferrar. Baudrando Variana, ab aliis ponitur in Pannonia Savia, ad Savum fluvium ubi hodie Velica, oppidum Zagrabiensis Comitatus in Sclavonia, medium fere inter Gradischiam ad Ortum et Zagrabiam ad Occasum, in ipso limite Croatiae.

VARIANA [2] item Antonino Bannicero, teste Lazio [orig: Lazi˘], oppidum Mysiae inferioris, apud Danubium, ultra Ciabrum fluvium 30. mill. pass. ab Oesco 15. in Occidentem. Licet Ortelius Variana Mysiae cum Varianis Pannoniae confundat.

VARIANUS Vicus Antonin. Figarolo, teste Leandro [orig: Leandr˘] , quasi vicus Aurelii, pagus Venetiae, apud Padum fluvium, a Ferraria urbe 15. mill. pass. in Occasum. Licet distantia apud Antoninum repugnet, ponitur enim a monte Aneiano 17. mill. pass. distans: ubi forte 27. legendum est.

VARICA Iberiae Asiaticae urbs.

VARILLAE vulgo Barrile vel Barille, castrum est Galliae, Fuxo oppido proximum, et eidem fluvio adpositum. Eius meminit Petrus de Bello Albigensi, c. 55. Movens Comes noster ab Apamiis, venit ad Castrum, quod dicitur Varillae, prope Fuxum: quod combustum et vacuum inveniens, gente sua [orig: suÔ] munivit, apud Hadr. Vales. Notit. Gall.

VARINGI vide supra Vargi.

VARINI Germaniae populi Tacit. Germ. c. 40. Newe Marck, pars Brandeburgicae Marchiae Willichio: Althamerus censet, hos Warmiensi urbi Episcopali in Prussia nomen reliquisse. Baudrando, ubi nunc pars Ducatus Megapolitani. Ibi fluv. Warne, et oppid. Waren. alias Varinum, ex Cluver. et Brietio.

VARIOLAE morbi genus, apud Iovium, l. 1. Carolus VIII. Galliae Rex bellum in Aragonios parans eo [orig: ] morbo [orig: morb˘], quas variolas nostri vocant, correptus, Asiae mensem unum morari coactus est: Veterib. papulae. Quas cum Indis, quibus eae hactenus incognitae, Hispanos, occupata [orig: occupatÔ] America [orig: AmericÔ], communicavisse, scribit Petrus Cieza, Rerum Indic. Tom. II. c. 29. et 33. in redhostimentum, lue Venerea [orig: VenereÔ] inde primum in Europam reportata [orig: reportatÔ], Guicciardinus, l. 2. et Bembus, Histor. Venetae l. 3. Vide quoque Sabellicum, l. 9. Ennead. 7.

VARIS Antonin. Bod-Vary Camdeno, oppid. Walliae, in Comitatu Flintensi. In Anglia, inter Segontium ad Occasum 43. et Devam in Ortum 23. mill. pass non longe ab urbe Asaphensi, et ostio Toesobis fluv. Igeniaeque Tegengil oppido vicinum, Ferrar.

VARISTI qui NARISCI Tacit. in Germ. c. 42. videntur (utroque [orig: utr˘que] modo [orig: mod˘] apud Iul. Capitolin. in Marco, c. 22. legitur) popul. Germaniae. Vide Narisci.

VARIUS [1] Poeta Tragicus, Virgilii et Horatii familiaris, unus ex iis, quibus Augustus Aeneidem commisit emendandam. Horat. l. 1. Sat. 5. v. 40.



image: s0696b

Plotius et Varius Sinuessae, virgiliusque
Occurrunt. -- --

VARIUS [2] vide Lusius.

VARIUS [3] Ligur, adulter Aquiliae. Tacit. l. 4. Annal. c. 42.

VARMIA regio Prussiae regiae, Warmerlad, cuius Episcopus Brunsbergae residet.

VARNA mediae oppid. Item urbs Archiepiscopalis culta, Mysiae inferioris cum portu, in ora Ponti Euxini, nota clade Vladissai, Hungariae Regis, cui Iulianus Cardinalis persuaserat, ut Amurathi Turcarum Imperatori fidem sancte iuratam [orig: iuratÔm] violaret. A. C. 1444. Vide Bodin. de Rep. l. 5. c. c. 6. Varne hodieque, sita ad ostia fluv. cognominis 40. mill pass. a Sisopoli in Boream, uti 16. a Rosito: Sub Turcis.

VARNETONIUM vulgo Varneton, oppidul. Flandriae, ad Legiam fluv. medium inter Ipras et Insulas. Sub Francis, pace ad Aquisgranum.

VARNEVICUS Marcus, vide Marcus.

VARNI gens Bactriana.

VARNON Episcopatus, Guil. Tyrio sub sede Edissena [orig: EdissenÔ].

VARNSPERGUM seu FARNSPERGUM, arx cum Comitatu cognomine, in territorio Rei publ. Basiliensis, supra Reinfeldamm, in edito monte sita, intra limites Landgraviatus Sisgoviani. Quondam Tiersteniis Comitibus paruit, fuitque a Sigismundo Simonis filio, post terraemotus Rauricos, restaurata. Huius autem filio [orig: fili˘] Ottone, A. C. 1420. sine herede masculo decedente, ad Falcostenios Barones transiit, qui Austriis Principibus illam aliquandiu oppignorarunt [orig: oppignorÔrunt]. Obsessa tum fuit ab Helvetiis A. C. 1444. eo quod Thomas Folcostenius, Brugas Bernensium oppid. Exussisset; mox adventu Delphini, obsidio soluta est, contingitque praelium San-Iacobaeum prope Basileam utrique parti damnosum. Tandem A. C. 1462. cum toto eius dominio, pro certa argenti summa Basiliensib. illam Barones vendidere [orig: vendidŕre]: a quo tempore Praefectus eo mittitur: quorum primus fuit Petrus Offenburgius. Vide Stumpf. l. 12. de Raurac. c. 14. et Christ. Urstisium, Histor. Basil.

VARNUS et VERETINUS et URITANUS, agros Calabriae habet Lib. de Limitibus, ab oppidis sic nuncupatos.

VARONIANUM Antonin. Baroniwar Lazio oppid. Pannoniae inferioris apud Danubium inter Altinium ad boream, et Valcum ad meridiem supra 4. leuc. a Quinue Ecclesiis 7. in ortum, Comitatus non obscurus.

VARPNA Ariae urbs. Ptolem.

P. TER. Varro Poeta Rom. quem Fab. Quint. inter peritissimos Satyrae scriptores enumerat, Eius verba, l. 10. c. 1. haec sunt: Alterum illud est et prius Satyrae genus, quod non sola [orig: solÔ] carminum varietate mistum condidit Terentius Varro, vir Romanorum eruditissimus. Plurimos hic libros et doctissimos composuit, peritissimus linguae Latinae, et omnis antiquitatis, et rerum Graecarum nostrarumque, plus tamen scientiae collaturus quam eloquentiae. Vide Augustin. de Civ. Dei, l. 6. c. 2. Unicum de illo testimonium impraesentiarum adferam, idque ex M. Tullio Cicerone, Academ. Quaest. l. 1. c. 3. Tum ego, sunt, inquam, ista, Varro. Nam nos in nostra urbe peregrinantes, errantesque, tanuam hospites, tui libri quasi domum deduxerunt: ut possemus aliquando, qui, et ubi essemus, agnoscere. Tu aetatem patriae, tu descriptiones temporum, tu sacrorum munera, tu domesticam, tu bellicam disciplinam, tu sedem regionum et locorum, tu omnium divinarum humanarumque rerum nomina, genera, officia, causas aperuisti: plurimumque Poetis nostris, omninoque Latinis et literis luminis attulisti, et verbis: atque ipse varium et elegans omni fere numero [orig: numer˘] poema fecisti: philosophiamque multis locis inchoasti [orig: inchoÔsti], ad impellendum satis, ad docendum parum. Atacinus fuit hic Poeta, sub Iulio Caesare et Triumviris. Scripsit de bello Sequanico, et de Argonautis libros 4. Vide Horat. l. 1. Satyr. 10. Propert. l. 2. Eleg. ult. Plin. Senecam, Hieron. Gesner. in Biblioth. Voss. de Histor. Lat. Lil. Giraldum, Hist. Poet. etc. Fuit et alter M. Ter. Varro, Philosophus insignis et Romanorum doctissimus, obiit An. 726. Urb. Cond. aetat. 90. Ingenii et memoriae prodigium. Scripsit 500. Volumina. Ciceroni inscripsit libr. de L. L. Praeterea publici iuris fecit libr. de Re Rustica, Historiam, Annales, de Viris illustr. de familiis Romanis, etc. Vitam eius delineavit Vetranius Maurus, qui titulos operum illius, ex Cicerone, A. Gellio, Nonio, Fulgentio, Macrobio, Servio, Augustino, Hieronymo, Prisciano, etc. collegit. Vide quoque Scaligerum, Turneb. Vossium, Gesnerum, etc. et plura in dictione Terentius.

VARRONIANUS Praeses Pannoniae, pater Ioviniani Imperatoris.

VARTA vulgo WARTE, fluvius Poloniae. Oritur in Polonia superiori; et paulo post per inferiorem Poloniam fluens, ibi Siradiam et Posnaniam rigat; deindeque auctus Obra [orig: ObrÔ], Notesco [orig: Notesc˘], et prosna [orig: prosnÔ] fluviis, infra Landspergam in Oderam se exonerat, prope Custrinum arcem, in Marchia Brandeburgica.

VARTIMPA vulgo GARTEMPE, fluvius Galliae, in Vingennam vel Vincennam fluvium, postquam cum Crosa minore petite Creuse receptus est, Crosa [orig: CrosÔ] fluv. influens. Vide Vingenna.

VARTOMANNUS Ludovicus vide Ludovicus.

VARVICENSIS Comitatus WARVICKSHIRE, provincia est Angliae, inte Leicestriam et Northantoniam Comitatus ad Ortum, et Vigorniam ad Occasum, ubi alias Cornavii populi. Eius caput est Varvicum.

VARVICUM vulgo WARVICK, urbs Angliae, ad Avonam fluvium, Comitatus cognominis caput, aliasque Praesidium dicta, 24. milliar. Anglicis distat a Vigornia in Ortum, et 30. ab Oxonio in Boream, 7. autem a Conventria in Meridiem.

Viri Illustres.

VARUS [1] Syriae praeses, A. C. 3. vide Licinius. Item P. Alphenus.

VARUS [2] Pergaeus, qui verbis assentatorum corruptus, persuasit sibi se omnium esse formosissimum, arte quoque et robore in


image: s0697a

palaestra omnes excellere, imone Musas quidem ipsas cantare suavius.

S. VARUS , Quintilius, Galliae Cisalpinae praefectus fuit sub Augusto, cuius auxilio [orig: auxili˘] Virgilius amissos agros recuperavit: Huius beneficii memor Poeta 6. Eclog. illum miris laudibus in caelum extollit. Hic postea Germanico exercitui praefectus, dum foederibus nuper initis plus satis confidit, et a belli cogitatione ad ius dicendum se convertit, repente ab Arminio circumventus cum tribus legionibus obtruncatur. Mortem eius desset Horat. l. 1. Carm. Od. 24. Vide Veliei. l. 2. c. 117. 118. 119. 120. Flor. l. 4. c. 12. Tacit. Germ. c. 37.

VARUS [3] Quintilius, caesi in Germania Vari Quintilii et Claudiae Pulchrae filius, Germanici gener, a Domitio Afro, socio delationis P. Dolabella, sub Tiberio, tunc in secessu Campaniae absente, accusatus. Tacit. l. 4. Annal. c. 66.

VARUS [4] Caesari, l. 1. Bell. Civ. c. extr. Strab. Plin. l. 3. c. 4. et al. le Var Gallis, il Varo Italis, fluvius Liguriam Italiae regionem a Gallia Narbonensi, sive a Provincia, separans, ex monte Cema profusus, in mare apud Nicaeam urbem, inter illam et Antipolim, prolabens. Cuius ostia a Templo Veneris, sive a Venere Pyrenaea, 277. mill. pass. in Boream distant seu 2600. stadiis ex Strabone. Eius meminit inter alios Lucan. l. 1. v. 404.

Finis et Hesperiae promoto [orig: promot˘] milite Varus.

Ferrar. Aliis fluvius est Galliae Narbonensis; Fama [orig: FamÔ] quam natura [orig: naturÔ], maior, cunctis Geographis notissimus, propterea, quod Galliam Narbonensem ab Italia dividit, id est, a Liguria, quam provinc. Alpium cottiarum recentiores dixere [orig: dixŕre]. Lucan.

Finis et Hesperiae, etc. Vide supra [orig: suprÔ].

Oritur ex Acema monte in Alpibus maritimis; Castellum Novum, Chasteau Neuf, Villam Novam, vicum Gillelmorum. Guilleumes, vicum ad Robertos, les Rebers, vicum S. Leodegarii, S. Legier, ad Varum, Auvare, Intervalles, Entrevals, Glannatevamque rigat. Hinc auctus aliquot amnibus, per Provinciam labitur, deinde ipsam separat a Comitatu Nicaensi, et prope Nicaeam postquam, praeter loca ante dicta, Podiolum, le Poget, vicum S. Antonini, Villare, Macontium, Macoins, Revestium, Revest, Rocculam, la Roquete, ad S. Martinum, S. Martin, vicum Varum, le Bare, ad S. Margaritam, et municipium S. Laurentii praeterlapsus est, demum sex auctus amnibus, duobus maiusculis, quatuor minimis, in mare Mediterraneum se exonerat. Dicitur a cursu obliquo et tortuoso, hoc enim Latinis vox Varus notat. Hadr. Vales. Baudrando non est verus Galliae et Italiae limes, cum Comitatus Nicaeensis fuerit pars Galliae Narbonensis, uti et postea Provinciae, donec in potestatem Ducis Sabaudiae devenerit: et Italia separatur a Gallia Alpibus maritimis, non autem Varo [orig: Var˘] fluvio [orig: fluvi˘], ultra quem sunt aliquot castra Francici iuris, uti etiam sunt citra Varum Sabaudici iuris. De his quot incolae, tot testes, quidquid alii in contrarium dicant.

VARUS [5] proprie palus in summo furcillatus, Graece sta/lic. Lucan. l. 4. v. 439.

------ dispositis attollant retia varis.

Unde voce diminutiv. valli, xa/rakes2 castrorum, in summo figuram literae V. referentes, de quibus retro. Ad boves postea transiit appellatio, qui vari dicti et vara habere cornua, quibus ad hunc modum illa expansa essent; patales alias et patuli Latinis. Ipsi tandem homines vari nuncupati, qui pedes extra versos et apertos habent, suras et calces introrsum actas, genuaque in diversum patentia: quibus compernes seu variae appositi, de quibus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Lucillius, de Alcumena,

Compernem, aut varam ivisse Amphitruonis acoetin.

Quamvis non paucis sint, qui et vari, et tamen iunctis genibus ac compernes incedunt. Sed et plurimum vari diversa habent, non coniuncta, genua, et grandes eunt gradus, Graecis r)aiboi\; qui quod ad incedendum currendum que firmiores sunt vatiis seu valgis, hinc non canes solum varis cruribus magis expetiti, sed et Archilochus strathla/thn suum, seu Ducem exercitus, r(aibo\n seu varum, ult esse. Imo varias aut compernes in pueris corrigi vult Varro, non varos de L. L. l. 8. quasi id inter pedum vitia nullum esset. Hinc varica mulier, apud Ovidium, l. 3. Art. v. 304.

Illa velut coniux Umbri rubicunda mariti
Ambulat, ingentes varica fertque gradus:

quae grandia incedit et ingentes passus metitur, quod fieri, nisi multum apertis et varicatis cruribus, non potest. Item varicare seu variare, quocumque [orig: qu˘cumque] modo [orig: mod˘] crura dispandere aperireque in diversum, non enim unus varicandi disparandique crura modus. Sic qui vineam confodiunt, varicatis cruribus stant, et qui sentinam in navi exhauriunt. Aliter crura varicant, qui pedem alterum in anteriorem partem protendunt, uti faciunt, qui fossam aliquam transeunt, eius duntaxat latitudinis, quam necesse non sit transilire saltu; sed et qui grandi passu incedunt. Similiter, qui gradum componit ad pugnandum et excipiendum adversarii impetum, pede altero [orig: alter˘] protenso [orig: protens˘], is diabai/nein dicitur et varicare crura: Tyrtaeus, e)n diaba\s2 ma)xetai. Unde et diabebhko/tes2 Graecis, qui vari Latinis. Cuiusmodi simulacra proditur primus fecisse Daedalus, cum ante ipsum indiscretis iunctisque cruribus fingerentur. quia autem varicare diabai/nein Graecis, quod alias transire significat, hinc et Latini varare


page 571, image: s0697b

et varicare, pro transire simpliciter usurparunt [orig: usurpÔrunt]. Varro, de L. L. l. 4. Vallum, vel quod varicare ea nemo posset, i. e. transcendere, transire. Unde varatio fiuminis, apud Auctores de Limit. et varae, ponticuli ex tabulis facti, quibus fluminum alvei varantur, xedi/ai Graecis. Quamlibet nempe tabulam in transversum iugis et arrectariis seu vibiis furcillisque impositam sic veteres appellabant: unde Proverb. vara sequitur vibiam. Inde pro fugere ulterius sumptum verbum, sicut u)popli/casqai Graecis, plissein, crura aperire ac diuricare: Unde plixa=des2 totum illud, quod inter scrotum et collum vosicae patet, quae summa pars est aperturae femotum crurumque; et a)mfiplici/sta/nai varitus stare. Hodieque guarare dicunt Galli, pro a)palla/ttesqai seu fugere, ac fugiendo sibi cavere, unde lupi iisdem guaratores, de quibus supra. Porro, uti varus ille est varicatque, qui pedes non recte ponit, sed ad exteriorem partem eos detorquet; sic praevaricat, qui ultra modum id facit. Inde praevaricare, in officio suo dicuntur, qui non recte ambulant ut sunt Parroni illi, qui clientum suorum causam adversariis tradunt etc. Vide plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 943. et seqq.

VAS [1] , ADIS, Varroni, de L. L. l. 5. dictus est, qui pro alieno vadimonium promitiebat. Consuetudo enim erat, cum reus parum esset idoneus in certis rebus, ut pro se alterum daret. Paulus ex Festo Vadem interpretatur Sponsorem datum in re capitali: quam differentiam etiam Ausonius inter Vadem et Praedem ponit in Technopaegn. Eidyll. 12. Per interrogationem et responsionem, v. 1. 2.

Quis subit in poenam capitali iudicio? Vas.
Quid si lis fuerit nummaria, quis dabitur? Praes.

In capitali itaque iudicio Vas, quasi Sponsor mortis habitus; quaeque poena manebat reum, si non sisteretur, Sponsor sistendi se eidem supplicio obnoxium reddebat: Cuiusmodi Vas sistendi et Vas mortis Ciceroni dicitur, l. 3. Offic. c. 10. quemadmodum e)gguhth\s2 sqana/tou Graecis. Interim non solum in re capitali, sed etiam in iudicits privatis, Vades hos dari consuevisse, qui Sponsores essent vel Fideiuslores sistendi aliquem in iudicio, tradit Iac. Oiselius, Notis in A. Gellium l. 16. c. 10. Salmasius vero, in De Modo Usur. c. 16. contendit, Vadem proprie esse, qui citatus in iudicium ire debet, o( ba/s2: Esse enim reum principalem, qui sese ad diem dictam sistere iudicio tenetur et ire vel vadere, quo est vocatus. Quem vero Sponsorem pro se dat, ut, nisi eat ise, poenam, qui pro eo fide iussit, vicem eius subeat, eum etiam Vadem appellatum, quasi qui pro vade promiserit, eum iturum in iudicium. Sic ergo cum Vas, o) ba\s2, vere esset ille, qui vocatus in ius vadere deberet, illum, qui exhibiturum se eum iudicio cavebat, quasi vadendi et in ius eundi pro alio Sponsor, Vadis quoque nomen nactum esse, quia pro illo cavisset. Hinc Vadimonium promittere Sponsor talis dicebatur h. e. itionem in ius pro alio: et vadari, non solum spondere est et vadem se pro alio constituere, sed etiam in ius vocare et denuntiare alicui, ut in ius eat; diem illi dicere, ut sit Vas, h. e. in ius ambulet. Proin in Philoxeni Gloss. Vadatur, redditur, kateggua=tai kai\ meta\ paraggeli/as2 sunta/ssetai, quibus verbis utraque significatio attingitur. Nam meta\ paraggeli/as2 su/ntasssqai, est constituere alicui diem cum denuntiatione, qua [orig: quÔ] in ius ire debeat. Sic Plautus in Aulularia, Actu 2. sc. 4. v. 40.

Ut sibi liceret milvum vadarier.

I. e. in ius vocare, diem milvo dicere. Inde et Vadimonium, utrumque significat, ipsam e)mfa/neian, exhibittonem sive in ius itionem, et e)mfanei/as2 e)ggu/hn, exhibitionis sponsionem: et Vadimonium facere dicitur is, qui sese sistit iudicio et exhibet, non qui sponsionem facit; Vadimonium vero praestare dicitur is, qui pro alio sponsionem in Iudicio sistendi facit. Est quippe hoc idem, cum Graecorum e)ggu/hn dou=nai, i(kanosi/hn dou=nai. Ita Corn. Nepos in vita Attici, c. 9. de Fulvia Antonii: Numquam illa vadimonium praestitit. At in illa locutione, Vadimonium facere, nemo potest vadimonium pro sponsione et e)ggu/h| interpretari. Quod discrimen optime ostendit Seneca de Brevit. Vitae, c. 6. Quantum vadimonia sua atque aliena occupent: ubi sua vadimonia sunt h( i)di/a e)mfa/neia, quibus suo [orig: su˘] nomine in ius quis ire citatus debet; At aliena, h( e)mfanei/as2 e)ggu/h, quibus alium promittit aliquis se exhibiturum. Vide plura hanc in rem apud Virum ncomparabil. loco [orig: loc˘] cit. Ritus autem vadandi, apud Romanos talis erat: Actione adversario edita [orig: editÔ], eaque [orig: eÔque] a Praetore post postulationem impetrata [orig: impetratÔ], tum Actor certa [orig: certÔ] verborum formula [orig: formulÔ] vadabatur Reum, i. e. (ut interpretatur Rosinus, l. 9. c. 12.) Vades sive Sponsores petebat, fore, ut certo [orig: cert˘] die (is plerumque perendinus erat) se in Iure sisteret. Vadimonium porro, adhibito [orig: adhibit˘] Iurisconsulto [orig: Iurisconsult˘], concipiebatur, et qui provocabat, vadari, qui provocabatur, vadimonium facere, dicebatur: Concepto [orig: Concept˘] sic vadimonio [orig: vadimoni˘], et Sponsoribus acceptis, e Iure discedebatur. Interea, dum res in vadimonio fuit, Reus cognita [orig: cognitÔ] actione aut Actori sine iudicio cedebat, rem pacto [orig: pact˘] aut transactione componens; aut se ad contendendum parabat. Quorum posterius si placuisset, tertio [orig: terti˘] inde die, qui dies cognitionibus erat dicatus et comperendinus appellebatur, Praetor actiones editas et postulatas ex tabulis ordine recitari atque Actores et Reos citari per Accensum iubebat; ut iudicia actionibus eorum cognoscendis daret: quorum illud dicere vadimonia, hoc addicere iudicia, vocavit Macrob. l. 1. Saturnal. c. 16. Si vero litigatores ad vadimonium die constituto [orig: constitut˘] non accurrissent, litem amittebant; Reus praecipue, si vadimonium deseruisset, etc. Vide Car. Sigonium, de Iur. Rom. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 9. c. 12. et 13. Addo saltem, quod Caeso Quintius vades primus dedisse legitur, homicidii accusatus, apud Livium, l. 3. c. 13. Reus, dum consulerentur Patres, retentus in publico est, vades dare placuit, unum vadem tribus milibus aeris obligarunt [orig: obligÔrunt]. quot darentur, permissum Tribunis est. decem finierunt [orig: finiŕrunt]. tot vadibus accusator vadatus


page 572, image: s0698a

est reum. Hic primus vades publicos dedit. dimissus e Foro. ubi Gronovium vide.

VAS [2] , ASIS a vescendo, quod in eo vescae ponantur, Eruditis dictum est. Iis fictilibus antiqua simplicitas usa est, neque in pauperioribus tantum aedibus, sed et in opulentiorum conviviis, imo et in Deorum fanis ac sacrificiis sollemnibus, quemadmodum et ipsae Deorum statuae vetustissimis temporibus, et Templorum parietes, ex argilla fingebantur. Val. Max. l. 4. c. 3. ex. 7. Cui Consulatum gerenti, cum Aetolorum gens omnis usus vasa argentea, magno [orig: magn˘] pondere, exquisita arte fabricata, per Legatos misisset: qui superiore tempore gratulandi causa ad eum profecti retulerant, fictilia se in eius mensa vasa vidisse: monitos, ne continentiae, quasi paupertati, succurrendum putarent, et cum suis sarcinis abire iussit: Quod ille de privata cena Tuberonis, id alii ad publicum epulum, quo [orig: qu˘] civitatem totam in Capitolium convocatam exceperat, referunt. L. Seneca, Ep. 95. in fin. Tuberonis ligneos lectulos, cum in publicum sternerentur, haedinasque pro stragulis pelles et ante ipsius Iovis cellam, proposita convivis vasa fictilia, quid aliud est, quam paupertatem in Capitolio consecrare? Et paulo post, omnium illorum aurum argentumque fractum est et millies conflatum; at omnibus saeculis Tuberonis fictilia durabunt. Sic de Templis sacrisque vasis, Tertullian. Apologet. c. 25. Frugi religio et pauperes ritus et nulla Capitolia certantia caelo, sed temeraria de cespite altaria et vasa adhuc Samia et nidor ex illis. Plinius item, l. 36. c. 2. Non tamen in tam malo exemplo moribus cavere utilius fuerat, quam tacere tantas moles in privatam domum trahi, praeter fictilia Deorum fastigia etc. Sequiore postea aevo [orig: aev˘] ex argento auroque conflari coeperunt: inque crystallis calebant unguenta glacialibus, Sidon. Apollinaris, l. 2. Ep. 13. murrhina item adhibita sunt, Plinius, Praefat. ad l. 33. nec argentum amplius aurumque placuit, nisi emblemata accederent, et gemmae: Isidor. l. 20. c. 4. In vasculis tria requiruntur quae placeant, manus Artificis, pondus argenti, splendor metalli. Et supra, Caelata vasa, argentea vel aurea sunt, quae signis eminentioribus intus extrave expressa, a caelo vocata, quod genus ferramenti est. Cicer. 4. Verr. c. 27. Exponit multum argentum, non pauca etiam pocula ex auro, quae, ut mos est, Regibus, et maxime in Syria, gemmis erant distincta clarissimis. Graecis xruse/ndeta dicta: quorum usus non in poculis modo, sed et in paropsidibus aliaque fuit supellectile. Martialis, l. 2. Epigr. 43. v. 11.

Immodici tibi flava tegunt Chrysendeta mulli.

Ubi Schol. Implent, adeo que magni sunt mulli, ut tegant xruse/ndeta, i. e. lances auro [orig: aur˘] circumicinctas, vel in quibus gemmae auro illigantur. Vide Hadr. Turnebum, Adversar. l. 14. c. 3. Idem Martialis, l. 14. Epigr. 97. cui tit. Lances Chrysendetae,

Grandia ne viola parvo Chrysendeta mullo,
Ut minimum, librs debet habere duas, etc.

Vide Thom. Dempsterum, ad Rosin. l. 5. c. 30. Nec a materia solum, sed et ab Artifice, locisque, ubi fiebant, pretium: unde Corinthia et Deliaca, magni aestimata, quae adservabat e servorum numero quispiam dictus a Corinthis et Corinthiarius Romae, Ti. Talus Paratus, a Corinthis. Et, Callitychae. Zoili. Corinthiar. Agripp. Unde, qui ad Augusti statuam. apud Sueton. in eo, c. 70. tempore proscriptionis, adscripsit, Pater. Argentarius. ego. Corinthiarius. in hac etiam vocis notione videtur ludere voluisse, ut Patrem et Filium notaret, velut minus ingenuae conditionis. Eodem [orig: E˘dem] Faber a Corinthis, cuius meminit Inscr. Romae, P. Lucrinus. P. L. Thalamus. a Corinthis. Faber. Aenea autem illa erant. Sed etiam luxuria [orig: luxuriÔ] grassante, mansere [orig: mansŕre] fictilia in delicatiorum Tricliniis. Vitruvius, l. 8. c. 7. Saporem quoque meliorem e tubulis esse, quottidianus potest indicare victus, quod omnes, exstructas cum habeant vasorum argenteorum mensas, tamen propter saporis integritatem fictilibus utuntur. Neque vero conducendi erant, qui haec facerent, uti nec Caelatores ac Vascularii, cum domestici adessent. Iuvenalis, Sat. 9. v. 145.

Sit mihi praeterea curvus Caelator et alter
Qui multas facies pingat cito.

Ubi vetus Intepr. Caelatorem explicat servum Argentarium laboriosum, Anaglyfarium: quae tamen disparare videtur antiqua Inscr. sepulchralis, quae Romae legebatur; Antigonus. Germanic. Caesar. Argentarius. vixit. ann. 42. Amiantus. Germanicus. Caesar. Caelator fecit. Omnia autem haec vasa vitrea, escaria et potoria: Item crystallina, murrhina, fictilia alia, Supellecticarii curae erant commissa, qui in veterib. Inscr. a Supellectile dicitur, de quo vide supra, et plura de his apud Laur. Pignotium, Comm. de Servis. De vasis vinariis seu potoriis, diximus retro in voce Poculum: de vasis sacris veterum Hebraeorum, in vocibus, Sanctuarium et Tabernaculum: Romanorum in sacris usitata vasa paucis hic [orig: hţc] subiungemus, ex Ioh. Rosino, Antiqq. Rom. l. 3. c. 32. plura qui volet, adeat Greogrium Giraldum, l. peculiari de Vasis, quib. Veteres in Sacrificiis usi sunt. Prius saltem hoc addam, Vasa sacrificalia non minus ac cistas, in quibus condebantur sacrificio necessaria, ut et victimas ipsas, quae, et homines, qui illas offerbant, fana tandem, in quibus sacra fiebant, apud Gentiles olim coronari consuevisse, uti pluribus docet Car. Paschalius, Coronar. l. 4. c. 19. In Ecclesia Christiana, *keimh/lia dicuntur vasa aurea sive vela, et quidquid est in Vestiario seu Templi cub iculo sanctum ac pretiosum, in Concil. Chalced. apud Euagrium, Cyrillum, Balsamonem, Alios. Cemelia quoque et Cimelia Anastasio Bibliothecario passim. Quae proin qui custodiebat, *keimhlia/rxhs2, vulgo Sacrista; in Concil. Toletano I. Custos Eccles. usitatissime *skeuofu/lac, appellatus est. Vide supra [orig: suprÔ] Scevophylax.

Vasa, apud veteres Romanos, in Sacrificiis adhiberi solita.



image: s0698b

a. Aquiminarium seu Amula, vas lustrale fuit, deportandae aquae, Religionis expiationisque ergo destinatum. b. Aspersorium, quo [orig: qu˘] aquam lustralem aspergebant: Dicebatur etiam Aspergillum et Lustrica. g. Candelabra, vasa erant, in quibus candelae figebantur. Varro, de L. L. l. 4. Exhibet Candelabri iconem Rosinus, loco [orig: loc˘] cit. d. Capeduncula et Capis, poculi genus, dictum a capiendo. Varro, Capis, et minores Capulae ansatae, ut facile caperentur. Harum figuras in vasis sacris ligneas et fictiles antiquas etiam nunc videmus. Cicero, in Paradox. l. c. 3. Capedines, Capedunculas et fictiles urnulas appellat. Iconem habes ibid. e. Discus, lanx in qua assae carnes repoponebantur. z. Dolabra, instrumentum, quo [orig: qu˘] in dolando utebantur. h. Enclabria, sive potius Anclabria, appellabantur vasa aenea, quibus Sacerdotes utebantur. Anclabris mensa ministeriis divinis apta, Fest. Nomen iis ab anculare, ministrare, seu anclare, i. e. haurire. q. Futile vas, lato [orig: lat˘] erat ore et fundo [orig: fund˘] angusto [orig: angust˘], quo [orig: qu˘] aqua hauriebatur: dictum, quod stare non posset, sed, si in terra poneretur, statim funderetur. Utebantur eo [orig: ] in sacris Vestae, Flaminicaeque Virgines sacrorum ministrae aut Vestalium famulae, et nonnumquam pueri Flaminum ministri, quos Camillos appellabant, patrimi et matrimi omnes coronati id manibus tenebant. Quidam Eruditi Cadum etiam ac Scyphum dixere [orig: dixŕre]. Vide Fortun. Licetum, de Lucernis Antiqq. l. 6. c. 7. ubi Lucernam Minervae Galvanianam explicat. l. Patella et Patera, a patendo. Utebantur autem Pateris, adhuc Varronis aevo [orig: aev˘] in publico convivio, antiquitatis retinendae causa [orig: causÔ], quum Magistri fiebant, iisque potio circumferebatur: Et in sacrificiis, Magistratus Deo dabat vinum. Patellae vero diminut. vasa erant picata parva sarificiis itidem faciendis apta. Vide Patellae iconem, cum capeduncula, securi, lituo et urnula, in nummo P. Clodii. k. Praefericulum, vas fuit aeneum, sive ansa patens summum, velut pelvis, quo [orig: qu˘] utebantur in sacrario Opis Consivae. Icon apud Rosin. l. Secespita, a secando, culter fuit ferreus oblongus, manubrio [orig: manubri˘] eburneo [orig: eburne˘], rotundo [orig: rotund˘], solido [orig: solid˘], vincto [orig: vinct˘] ad capulum auro [orig: aur˘] argentoque [orig: argent˘que], fixo [orig: fix˘] clavis aeneis, aere Cyprio [orig: Cypri˘], quo [orig: qu˘] Flamines, Flaminicae virgines Pontificesque ad sacrificia utebantur. m. Securis: utriusque Iconem vide ubi supra. n. Sympulum, vas parvum, cyatho non dissimile, quo [orig: qu˘] vinum in sacrificiis litabatur: Vide supra in hac voce. c. Thuribulum, vas quo [orig: qu˘] tura adolebantur; vide itidem supra. o. Urnula, vide hic [orig: hţc] supra Capeduncula, etc.

VAS [3] recentiori aevo [orig: aev˘], Sepulchrum dictum est subterraneum cameratum, ex lapide vel marmore sturctum, in quo demortuorum cadavera recondita. Gregorius Turon. Miracul. l. 1. c. 98. Factum est autem, ut -- in basilica B. Vincentii sepeliretur, in qua ipse sibi vivens vas deposuerat. Unde vas disomum, h. e. duo corpora capiens, in veter. Inscr. P. AELIUS VALERIANUS HOC VAS DISOMUM SIBI ET FELICITATI POSUIT ET TRIBUNAL EX PERMISSU PONTIFICIS PERFECIT. Hodieque Arverni et Lemovices sepulchra vases appellant. Idem Vascellum notat, in alia Inscr. DEPOSITUS P. XII. IN VASCELLO ET MASSA etc. apud Car. du Fresne, Glossar. ubi vasa eius aevi Scriptoribus maioreslapides, arma campanas, naves, apumque alvearia, quoque dici consuevisse, adnotat.

VASACES Parthici Equitatus, sub Vologese, Dux. Tacit. l. 15. Annal. c. 14.

VASAEUS Iohannes, vide Iohannes.

VASARIUM in Gloss. Graeco-Latinis *skeuoqh/kh, in aliis *kuli/kion, locus ubi vasa, pocula inprimis, reponebantur, Hispanis hodieque Vasar. Alias vocis notiones habes apud Hadr. Turnebum, in Adversar. l. 10. c. 18. l. 21. c. 15. et Iac. Gothofredum, ad l. 12. Cod. Theodos. de Censitoribus.

VASARIUS Georgius Aretinus, Architectus et Pictor insignis, dicipulus Mich. Angeli, peregrinator fere perpetuus, edidit Historiam Pictorum, non calamo [orig: calam˘] minus quam penicillo [orig: penicill˘] inclitus etc. Felicis adeo memoriae, ut puer vixdum novennis integram Virgilii Aeneidem memoria [orig: memoriÔ] complecteretur. Apud Cosmum I. Hetruriae Ducem gratia [orig: gratiÔ] florens: obiit A. C. 1574. aetat. 63. Ioh. Baglionius Vite di Bittori, Annib. Carus Lettere, Felibienus Entretiens sur la Vie des Peintres etc. Anton. Teissier, Elog. Part. 1. et 2. ubi Poetam quoque fuisse addit.

VASATAE et VASATES (Vassatae Antonino, Vassei Plinio, l. 4. c. 19. Vasarii Ptolemaeo ) licet Ortelius Vassates scribat, Bazas, populi, et urbs Aquitaniae Episcopalis sub Archiepiscopo Auscensi, inter Burdigalam decem, et Auscos 18. leucis. Tractus Bazadois. Ausonius, Idyll. 2. v. 3.

Vicinas urbes colui, patriaque domove,
Vasates patria, sed lare Burdigalam.

Scribitur passim Vassatae, et Vassates, ac Vasatae, et Vasates, Ferrar. Baudrando Vasates populi fuere [orig: fuŕre] Galliae, in Aquitania, inter Nitiobriges ad Ortum et Bituriges Vibiscos in Occasum, prope fluvium garumnam. Forte Vocates, Caesar. in Comment. l. 3. c. 27. ubi P. Crassum, Sottiatibus victis et in deditionem acceptis, in fines Vocatium et Tausatium profectum esse, et post fusos acie Aquitanos, maximam Aquitaniae partem, inprimis Precianos, Vocatos, Tarusates sese Crasso dedidisse, scribit. Horum tractus hodie le Bazadois dicitur; Senescalco suo subiectus, duasque nunc Dioeceses complectitur Vasatensem et Aturensem, sed ante Ludovicum XI. pars Senescalciae Burdigalensis fuit, cum Burdigala Vasatas, Atures, Aquas Tarbellicas, Baionamque continentis, teste Scaligero [orig: Scaliger˘]. Eorum autem urbs praecipua Cossio, seu Vazates, Bazas, Paulino, in ep. ad Ausonium, arenosae dicta, nono [orig: non˘] inter Novempopulanae 12. civitates loco [orig: loc˘], urbs est Episcopalis sub Archiepiscopo Auscitano: Patria Iulii Ausonii, ex Medico Praefecti Praetorio Illyrici, patris Ausonii, Grammatici et Rhetoris. Coetera parvum est oppidum, viginti fere iugerum, in arenoso agro. Quae arenae alias Landae Burdigalenses, alias Vasatenses appellantur, les Landes de Bazas, Hadr. Vales. Notit. Gall. Urbs vix 3. leucis distat a


image: s0699a

Garumna fluvio in Meridiem, et 7. a Burdigala in Eurum, Auscios versus 16. circiter.

VASCA apud Solinum, c. 5. Termitanis locis insula est arundinum ferax, quae accommodatissimae sunt in omnem sonum tibiarum, seu praecentorias sacias, quarum locus est ad pulvinaria praecinendi: seu vascas, quae foraminum numeris praecentorias antecedunt etc. tibia est Servio, in l. 11. Aen. v. 737. quam plagi/aulon Graeci, tibiam curvam Virg. loc. cit. obliquam Plinius, l. 16. c. 36. appellant. Symphoniacorum fuit, iuxta Servium, et Midae Phrygis, an Panis, inventum, quorum illud Plinio, hoc Theocrito visum. Pollux ex loto et apud Libyas primum fatam scribit. Certe plagiaulos a Phrygia tibia, quae tamen et ipsa quoque curva sive obliqua, et instar illius cornu habebat additum, (de quo vide supra, voce Codon ) ac e)/lumos2 Graecis dicebatur, diversa fuit, uti pluribus ostendit Salmas. ad Solin. p. 123. ubi ex arundine vascas tibias fieri solitas scribentem hunc Auctorem refellit, vel inde, quod sic, a vasco sono, quem edebant, dictae sunt. Vascum autem idem, quod leve et inane, unde vascae tibiae, quae, propter levitatem acuminis, levioribus et acutioribus modis insonapropter Quam ob causam vascam tibiam meleghtiko\n au)lo\n interpretantur veter. Glossae, quod in hisce artem experiri meditarique consuessent [orig: consuŕssent] Tibicines: meleta=|n enim Tibicinum proprium. Unde meletari, apud Fulgentium; et commeletari, apud Hyginum, Fab. 165. Quas tibias Marsyas --- invenit, quibus assidue commeletando sonum suaviorem indies faciebat, adeo ut Apollinem ad citharae cantum provocaret etc. Vide Salmas. ubi supra p. 122. 124. et Notis ad Carin. Fl. Vopisc. c. 9. ubi inter alia, vascas tibias cum sinistris easdem fuisse, addit: nec non supra passim, inprimis voce Photinx.

VASCI et BASCLI, populi Galliae, iidem cum Vasconibus. Quos enim Galli Basques, et Biscains, eos Hispani Vascos vocant. Nisi potius dicas, Bascones partem fuisse Vasconum, Pyrenaeo propiorum: unde Baiona, auctoribus quibusdam, caput Basconiae dicitur. Est autem Vascorum regio, vel Basconia, le pais de Basques, longa 50000. pass. lata 24. dividiturque tripartito, in pagum Lapurdensem, inferiorem Navarram et Subolam vallem, vide Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Lapurdum.

VASCITANIA vulgo LES BASQUES, tractus Galliae, in Aquitania, versus Pyrenaeos et confinia Hispaniae, ubi Lapurdensis tractus, le pais de Labour, et Navarra inferior, la basse Navarre. Eius urbes praecipuae sunt Baiona et Fanum S. Ioannis Pedeportuensis, Baudrand.

VASCONES Plin. l. 3. c. 3. Tacit. l. 4. Hist. c. 33. Ptolem. populi Hispaniae Tarraconensis, ad montis Pyrenaei radices, in Aquitaniae confimo, (quorum regio Navarra, teste Tarapha [orig: TaraphÔ] cum aliis) qui montes Pyrenaeos in Aquitaniam transgressi, illi nomen suum indidere [orig: indidŕre]: nam pars Aquitaniae inter dictos montes, et Garumnam, ac Oceanum Aquitanicum comprehensa, Gascoigne, et Italis la Guascogna nominatur. Porro regnum Navarrae, suo [orig: su˘] Rege defuncto [orig: defunct˘], Ferdinandus Rex Castellae et Aragoniae, post regnum Granatense recuperatum, victis Arabibus et eiectis, regno Hispaniae adiunxit Anno [orig: Ann˘] salutis 1492. Romani Pontificis auctoritate. Iuvenal. Sat. 15. v. 93. Vasconum meminit:

Vascones (ut fama est) alimentis talibus usi,
Produxisse animas. --- ---

Ferrar. Baudrando Vascones, vulgo Gascone, populi fuere [orig: fuŕre] Hispaniae Tarraconensis, inter Iberum fluvium et Pyrenaeos; montes, ubi inter Cantabros, Celtiberos, et Ilergetes, ubi hodie regnum Navarrae, quod Ferdinandus V. Aragoniae Rex sine causa occupavit A. C. 1492. pulso [orig: puls˘] inde legitimo [orig: legitim˘] Rege Ioanne Albretio [orig: Albreti˘] ipsius pronepote, nulla [orig: nullÔ] fretus Romani Pontificis auctoritate: quod enim dicunt Hispani, de quodam diplomare Iulii II. fuit tantum post illam usurpationem et ad ipsorum instantiam, ut videre est ex temporibus utriusque, et ut pluribus probat Mezeraeus cum aliis. Regni caput est Pompelo. Navarra autem superior ab eo tempore subest Hispano. Inferior et minor portio Gallico sceptro per Henricum IV. legitimum huius regni heredem coniuncta est. Vascones, cum Asturibus, domiti a Vamba Hispan. Rege, A. C. 675. Carolum Franciae Regem ex Hispania, ubi Saracenos vicerat, regressum, petentes, non exiguam ei cladem intulerunt, Rolando [orig: Roland˘] quoque caeso [orig: caes˘], A. C. 778. Alphonsus Arragonius, Legionis et Vasconum regnum coniunxit, A. C. 1109. Sanctio Vasconiam Alphonsus Castellanus ademit, A. C. 1198. iunctus Petro Aragonio, pace cum Aben Iosepho facta [orig: factÔ], qui duo priores regnum legitimo Principi ereptum, cum Legione turpiter inter se divisere [orig: divisŕre], A. C. 1200. ab Aragoniae et Vasconum Regibus victus est Iohannes Rex Lusitaniae, A. C. 1415. Vasconum tandem Rege fugato [orig: fugat˘], Iohannem Labretanum regno [orig: regn˘] exuit Ferdinandus, de quo supra. Vide Navarra.

VASCONIA vulgo LA GASCOGNE, indigenis GUASCOIGNE, provincia Galliae. Dupliciter sumitur, vel late vel stricte. Vasconia late sumpta continet partem Aquitaniae inter Oceanum, Garumnam fluvium, et Pyrenaeos montes, sub qua provinciae Vasatensis, le Bazadois, Condomensis, le Condomois, Arminiacensis, l'Armagnac, Beneharnia, le Bearn, Bigerrensis, le pais de Bigorre; Convenae, le pais de Comminges, Vascitaniae pars, les Basques, Lebretensis tractus, le pais d'Albret, seu les Landes, et Vasconia propria, la Gascogne propre; eiusque praecipuae urbes fuere [orig: fuŕre] Aturus, Auscii, et Vasates. Vasconia autem stricte sumpta continet Vasconiam veram, inter tractus Arminiacensem, et Condomensem, Beneharniamque. Eius urbes praecipuae sunt Aturus, Datii, Fanum St. Severi, et mons Martiani; ibique fuere [orig: fuŕre] alias Elusates et Datii populi. Baudrand. Valesius sic habet: Aquitania Garumna [orig: GarumnÔ] flumine, yrenaeis montibus et Oceano [orig: Ocean˘] continebatur tempore Iulii Caearis: quam postea Augustus, usque ad Ligerim 14. gentium adiunctione promovit: Hanc Constantinus M. dein in duas provincias divisit, Aquitaniam et Novempopulanam: Dein tres ex Quitaniae factae


page 573, image: s0699b

sunt provinciae, Aquitania prima, secunda, et Novempopulana, quae vetus et proprie dicta Aquitania est: nomen accepit a novem populis, quos ea provincia continebat. Hi fuere [orig: fuŕre], Elusates, Ausci, Aquenses vel Aquitani, Lactorates, Convenae, Consoranni, Tarbelli vel Boates, Vasates, et Bigerrones seu Bigerri. Postquam vero Novempopulana a Vasconibus occupata est, Vasconiae nomen est nacta, hodieque la Gascogne dicitur. Primus autem Vasconiae meminit Gregor. Turonens. Hist. l. 6. c. 12. Fuere [orig: Fuŕre] hi Vascones, gens montana Hispaniae Tarraconens. magna ex parte libera, qui a Regibus Visigothorum, cum aliis, tum Gundemaro, Sisebuto, Suintila et Wamba multis bellis exagitati, quod imperata facere situ locoorum confisi nolebant, crebro sese in Novempopulanam effudere [orig: effudŕre], regnantibus apud Francos Chlotarii M. filiis ac nepotibus, et occasione bellorum civilium inter Francos, sub Maioribus domus, laborantes, usi, sensim fines suos proferendo, fere omnem tandem occupavere [orig: occupavŕre], Duce suae gentis et sui iuris creato [orig: creat˘]. Historia sic habet: In finibus Cantabriae, montibusque Pyrenaeis inter regna Francorum Gothorumque siti erant, pertinebantque ad Oceanum et fines Aquitaniae: Gens audax, inquieta famis ac laboris patiens, corporum, armorum atque etiam ingeniorum levitate insignis, situ demum locorum ac saltuum latebris, ad insidias opportunis, quam viribus tutior. Et ii quidem, qui urbes in plano positas incolebant, quales Pompelonenses, Calaguritani, Iturissenses aliique erant, Gothorum Regibus parebant: Ceteri qui montana habitavere [orig: habitavŕre] castella, non contenti libertatem suam defendere, proxima populari soliti, nunc provinciam Tarraconensem in Hispania, nunc Novempopulanam in Aquitania incursionibus vastabant. Contra hos missus a Chilperico Rege Bladastes Dux A. C. 581. maximam copiarum partem in Vasconia amisit. Postea pueritia [orig: pueritiÔ] Regis Francorum bellisque hinc civilibus in occasionem usi, partem aliquam Novempopulanae Pyrenaeo subiectam armis occupavere [orig: occupavŕre]: sed misso [orig: miss˘] a Childeberti filiis Theodeberto ac Theodorico exercitu, tributarii sunt facti, Duce eis Geniali praeposito [orig: praeposit˘]. A Chariberto dein, Dagoberti fratre, qui Tolosatibus, Aginnensibus et Santonibus imperabat, stipendiarii facti: post hunc ab ipso Dagoberto praelio [orig: praeli˘] supesati, et ad deditionem fidemque Regi ac Regno promittendam, Aighina [orig: AighinÔ] Duce compulsi sunt, anno [orig: ann˘] principatus Dagoberti 14. quo [orig: qu˘] Seniores Optimaresque Vasconum ad Dagobertum venere [orig: venŕre], et in Basilica S. Dionysii subiectionis fidem dedere [orig: dedŕre]. Imo et A. C. 769. Lupus, Vasconum Dux, se ipsum totamque terram suam Karolo Regi submisit. Nihilominus Ludovicus Pius, Aquitaniae primum Rex, dein Imperator, ferocientem populum aliquot expeditionibus pacare necesse habuit. Eosdem auguriis deditos et idololatras maxima ex parte, ab errore revocare conatus est Amandus Raiectensis Episcopus. Habuit regio Elusam primum, dein Augustam Auscorum pro Metropoli, unde et provincia Auscitana nominatur: Ei decem sedes sustragantur. Arnaldus Oihenartus Vasconiam Aquitanicam seu citeriorem (Vasconia enim Hispaniensis trans Pyrenaeos est, et Navarram ex parte complectitur, vide supra) dividit in Superiorem ac Inferiorem: Priori, quae Vasconia proprie dicta, alias maior, vel ulterior vocatur, attribuit Vasatensem, Aquensem, Aturensem et Lactorensem, dioeceses; Vicecomitatus Leomaniensem, Gavarritanum, Martianensem, Aquensem, Tartassiensem, Taursanensem, Lupanerinsem, et Iuliacensem, ac Leporetanum. Posteriori seu etiam citeriori Vascitaniam adscribit, cum praefectura Lapurdensi et pago Benearnensi. Idem Comitatus ibi fuisse asserit Vasconiae superioris varios: Vasconiae inferioris Fidentiacum; Astariacensem Estarac, Bigerricum, Convenensem, et Gauram, Manhoacensem vel Maiennacensem Magnoac, et Insulanum, ab Insula Iordanis cognominatum: Ex Fidentiacensi autem Armaniacensem, et ex Astariacensi Pardinaicensem, Pardiac, Comitatus esse decerptos. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Novempopulana: ubi inter alia, varias vocis huius apud Historicos acceptiones notat.

VASCONIAE Saltus Auson. Vasconum saltus Plinio, l. 4. c. 20. tractus inter montem Pyrenaeum et Oceanum, pars Hispaniae, in Guipuscoa regione. Vasconiae meminit Auson. in Epist. ad Paulin. 25. v. 51.

Vasconia saltus, et ninguida Pyrenaei.

VASCONIS Vallis le Val Vascois, villa Galliae, memorata in litt. Rotberti Regis Franciae ubi habet villas S. Dionysii in Belsia sitas, Tibernionem, Tauriacum, Rubridum Rovuroy, Vasconis Vallem et Asinarias Asnieres. Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Tauriacum.

VASCORUM Regio vide in voce Vasci.

VASCOSANUS Michael, vide Michael.

VASCULARII apud Ciceronem 4. Verr. c. 24. Instituit officinam Syracusis: in Regiam maximam palam Artifices omnes, Caelatores et Vascularios convocare iubet: sunt, qui vascula ex puro argento faciebant. Poeta,

------ argenti vascula puri.

Sicut Caelatores, qui signa ac sigilla vasculis huiusmodi includenda caelabant. Et quidem in Arte *)empaistikh=| Vascularii et Caelatores separari poterant, in *toreutikh= vero erant iidem, Salmas. ad Solin. p. 1047. et 1048. Vide quoque supra, ubi de his Artibus.

VASILEUS apud Luitprandum in Legat. Cum Christophori filiam Petrus Bulgarorum Vasileus coniugem duceret: ex Graeco *basileu\s2, Rex est, ceteros dignitate ac potentia [orig: potentiÔ] eminens, qua de vocis notione, medio [orig: medi˘] aevo [orig: aev˘] usitata, diximus supra, in Basileus.

VASILIGRODA vulgo VASILIGOROD, urbs Moscoviae, in Ducatu Novogardiae minoris, ad Volgam fluvium, 75. mill. pass. distans a Novogardia minori in Ortum. Dicitur aliter


page 574, image: s0700a

Basiligroda, quod a Duce Basilio condita sit, ubi Sura fluvius cadit in Volgam.

VASIO Galliae Narbonensis urbs, Episcopalis in Provincia, Mela, l. 2. c. 5. Vocontiorum olim cum Luco caput, qui *ou)oko/ntioi Straboni, inter Cavares et Tricorios, fines Allobrogum attingunt, et in profundis vallibus in 19. oppida, praeter duo capita, divisis Plin. habitant. Horum Tribunatum dedidisse se C. Posthumo M. Posthumi, qui postea Imperator Galliarum fuit, filio et ipsi Caesari, deinde Augusto futuro, refert Valerianus Augustus apud Pollionem in epistola ad Gallos. Equitis Roman. Iulii Viatoris, e Vocontiorum gente foederata, ut et vini dulcis Vocontii, meminit Plin. l. 14. c. 9. Inter urbium Galliae Narbonensis opulentissimas, easque colonias, primo [orig: prim˘] quondam loco [orig: loc˘]: sed ex ingenti urbe pridem ad vicum redacta, saltem urbs semidiruta. Vaison Cenali. In Comitatu Vindaxino ad fluvium Louvese, in colle. Sub Pontifice 8. leucis ab Avenione, in Caeciam, uti 4. ab Arausione, 4. a Carpentoracto in Boream. Episcopus eius in recent. Notit. quartam obtinet sedem inter Arelatensis Burgundiae Archiepiscopatus Antistites. Ex Praefulibus eius Daphus, Concilio Arelatensi: Gemellus Epanonensi: Quinidius Parisiensi 4. Artemius Matisconensi 1. Petronius Cabillonensi, etc. interfuere [orig: interfuŕre]. Hadr. Vales. Notit. Gall. A Gothis, Vandalis et Saracenis urbs saepius vastata, reparata postmodum. Ptolem. l. 2. c. 10. Plin. l. 3. c. 4. Mela, l. 2. c. 5. Sidon. Apollin. l. 5. ep. 7. l. 7. ep. 4. De Conciliis hic [orig: hţc] celebratis, vide Moret. in Diction. Hist. Synodus apud Auspicium Episcop. Diodoro [orig: Diodor˘] V. C. Consule, iterum altera Decio [orig: Deci˘] Iunio [orig: Iuni˘] Consule, praesidente Caesario [orig: Caesari˘], habita, memoratur Valesio retro laudato.

VASQUEZIUS Gabriel Hispanus, Bellomontanus, Iesuita: Vir magni ingenii, assiduae atque infinitae lectionis et in pervestigandis atque eruendis S. Patrum reconditis sententiis summae diligentiae; utroque [orig: utr˘que] certe ornamento [orig: ornament˘] Virtutum ac Literarum ita inclaruit, ut omnium retro saeculorum illustrissimis Viris debeat iure optimo [orig: optim˘] adnumerari, Philipp. Alegambius Bruxell. Biblioth. Sacr. Societatis Iesu. Obiit A. C. 1604. Helvicus, Chronol. Eius exstant, in ad Romanos, Galatas, Ephesios, Philippenses, Thessalonicenses 2. et ad Hebraeos Paraphrasis et Explicatio compendiaria, aliaque: Opera prodierunt 10. Tom. in fol. Lugduni A. C. 1620. 9. Volum. in fol. Ibid. A. C. 1631. 8. Vol. in fol. Antverpiae A. C. 1631. Vide Guil. Crowaeum, Elencho Scriptorum S. Scripturae.

VASSAEUS [1] Iohannes Gallus, quaedam Galeni Latine vertit: non confundendus cum Ioh. Vasaeo, de quo supra.

VASSAEUS [2] Ludovicus, vide Ludovicus.

VASSATES seu VASSEI Auson. Plin. loc. cit. Vide Vasatae.

VASSEJUM vel VASSIACUM oppid. Campaniae Gallicae ad Blaesam amnem, qui in Matronam devolvitur, la Blaise. Adso in vita S. Bercharii, meminit fisci regii Vassiaci. Huic propinquus est locus Puteolus Puisie, monasterio [orig: monasteri˘] et aula [orig: aulÔ] a Childerico, Chlodovei filio, regie exstructa [orig: exstructÔ], quo venandi causa [orig: causÔ] crebro ventitare consueverat, nobilis. Hadr. Vales. Notit. Gall. Distat Vasseium 10. leuc. a Calvomonte in Boream, 4. a Fano S. Desiderii in Meridiem, Vassy vulgo. Hic [orig: Hţc], sub Carolo IX. ingens fidelium strages a Guisico Duce patrata, frequentissimus sacer coetus turbatus, ad 60. caesi, 200. vulnerati, Leonhard. Morellus, pastor captus, S. Biblia et locus indignissime tractatus est. Vide Thuan. Histor. l. 29.

VASSENI primogenitus filiorum Samuelis, 1. Paral. c. 6. v. 28.

VASSERBURGUM vulgo WASSERBURG, urbs Bavariae superioris ad Oenum, cum castro munito, 7. leuc. a Monachio in Ortum, Burchusiam versus paulo minus.

VASSIONENSE oppidum , VASSIORUM civitas Ptolem. Forum Vocontium, Cicer. l. 10. Famil. Ep. 34. Vide Vasio.

VASSO apud Gregorium Turonens. Histor. l. 9. c. 32. Veniens vero Arvernos, delubrum illud, quod Gallica [orig: GallicÔ] lingua [orig: linguÔ] Vasso Galatae vocant: Savaroni templum est Marti dicatum. Aliis templum in genere: quippe etiamnum iuxta Claromontem locus, ubi olim fuit aedes S. Artemii, le Vas saint Artem appellatur, i. e. templum S. Artemii: ut apud Delphinates, locus, ubi aedes S. Marcellini fuit, postmodum destructa, et ad quem pro impetranda pluvia processiones fieri solent, le Champ du Vas appellatur, ut auctor est Cl. Expillius, apud Car. du Fresne, Glossar.

VASSUS et VASSALLUS, voces synonymae. Et quidem Vassi primitus dicti, quos Familiares sequens appellavit aetas, h. e. domestici, qui ex Regia aut alicuius Principis familia erant, inde Vassi Regales et Dominici appellati; quorum dignitas magna fuit, ut qui post Episcopos, Abbates et Comites statim nominantur, in Capitul. Caroli Calvi A. C. 877. c. 1. et iniuria [orig: iniuriÔ] affecti, pari cum Missis Dominicis poena [orig: poenÔ], vindicabantur, l. Longob. l. 1. tit. 13. ž. 3. Ita autem ex Familia Regia erant, ut fide et sacramento [orig: sacrament˘] Principi obstricti essent, hinc drudis, i. e. Fidelibus, iunguntur, in Capitul. tit. 23. c. 4. atque a Germanico vassen, quod est obligare seu vincire, nonnullis dicti videntur. Mittebantur ii nonnumquam extra ordinem a Principe in provincias, ut Comitibus adessent in iustitia administranda, et cum eis ius dicerent, aliaque Rei publicae negotia exsequerentur, l. Longob. l. 2. tit. 2. ž. 2. quo [orig: qu˘] casu respectu Comitum id erant, quod Capellani minores respectu Episcoporum Abbatumque, uti docet VValafridus Strabo, de Reb. Eccl. c. 31. Iisdem marcharum custodia interdum tradita, ut est in Capitulis Caroli M. l. 4. c. 4. Ad cuiusmodi ministeria cum pergebant, vel in iis consistebant, quemadmodum Missi Dominici et Comites, accipiebant coniectum, quo [orig: qu˘] nomine appellabatur medio [orig: medi˘] aevo [orig: aev˘] contributio seu summa pecuniae a populo in unum collata, quae Missis Regiis exsolvi ad itinerum victusque impensas sarciendas solebat. Etiam Beneficia, quae a Principe in provinciis iis quandoque dabantur, Ibid. Subscribebant porro Chartis Dominorum suorum, adiecta [orig: adiectÔ] hac ipsa [orig: ipsÔ] Vassalli dignitate: erantque in maiores et minores divisi etc. Quod


image: s0700b

si criminis aut alterius delicti incusarentur, non ipsi, sed meliores eorum homines iuramentum persolvebant, uti habetur in Capitulis Karolomanni Regis tit. 2. c. 4. et 11. quem honorem condignum vocant Vassis habendum Capitula Caroli M. l. 2. c. 24. Postmodum Vassorum seu Vassallorum, ut Cataneorum seu Capitaneorum, sub postremis Imperatorib. Alemannicis, introductus fuit Ordo honorarius, qui etiam ad posteros, nulli licet loco aut gubernationi addictus, transmitteretur; uti colligere est ex Charta Conradi Burgund. Regis A. C. 944. apud Guichenonum. Imo et Vassos ssallosque creatos ab Imperatorib. interdum etiam ipsosmet Augustos aliis Nobilibus eosdem creandi ius impertiisse, liquet ex Bulla Caroli IV. Imperatoris A. C. 1355. qua [orig: quÔ] Milano de Beccharia civi Papiensi, Notarios et Tabelliones creandi, illegitimos Natalibus restituendi, et Vassallos faciendi quoscumque sponte volentes, Principibus duntaxat, Ducibus, Comitibus, Baronibusque exceptis, facultatem concedit etc. Hinc Vassaticum, fides a Vasso Principi praestari solita, idem quod Hominium. Item praeclarum in praeliis facinus: forte quod Vassi seu Vassalli essent viri militares, et iidem, qui postmodum Milites simpliciter dicti. Quam in rem vide plura, apud Car. du Fresne, Glossar. It. Vavassor, de quo infra.

VASTA Porta sontibus data, apud Inferos, memoratur Silio Ital. l. 13. v. 543. convenienter ei, quod in Historia Euangel. hanc in rem legimus, Matth. c. 7. v. 13. Noxiorum namque maiorem numerum ubique, quam piorum esse, Ethnici quoque agnovere [orig: agnovŕre]. Statius, l. 4. Theb. v. 484.

------ contra per crimina functis
Qui plures Erebo ------

Ad imitationem Virgilii, l. 6. Aen. v. 613. ubi de locis Inferorum,

------ Quae maxima turba est,
Inclusi poenam exspectant etc.

Vastum nempe latum est, sed denudatum proprie cultu omni. Unde vastum, apud medii aevi Scriptores de agris, qui non excoluntur: et apud Iureconsultos Anglos vox haec iungitur cum anno et die, diciturque Annus, dies et vastum, quae quidem verba ius designant vastum faciendi in praediis Felonum, ut videre est apud Stanfordium, in Placit. Coronae, l. 3. c. 30. et supra, voce Condemnare. Hinc vastare, communiter populari et vacuefacere. Item occidere, et quidem non unum aliquem, sed turbam. Unde vastator ferarum Amycus, apud Virg. l. 9. Aen. v. 771. 772. et de castris Rhesi idem, l. 1. v. 474.

------ primo [orig: prim˘] quae prodita somno [orig: somn˘]
Tydides multa vastabat caede cruentus.

A quo communi notoque usu, in interiorem bonumque, transtulit vocem, Papinius Statius, l. 4. Theb. v. 157. ubi de Hercule,

------ vastataque monstris
Omnia ------ ------

Hic [orig: Hţc] enim vox liberare significat: Uti vastata feris lustra leguntur, apud Val. Flaccum, l. 1. v. 489. videl. liberata noxiis earum depraedationibus,

---- haud aliter saltus, vastataque pernix
Venator cum lustra fugit, dominoque timentem
Urget equum, teneras complexus pectore tigres.

Nec abludit Maro, egregium venatorem vastatorem ferarum indigitans, ut vidimus etc. Vide Casp. Barthium, Animadversion. ad Statium, d. l. uti de Anno et Vasto, parte praerogativae in Anglia regiae retro memoratae, supra quoque in Annus et Dies.

VASTALLA oppid. cum titulo Ducatus ad Padi ripam. Vide Guardistallum, seu Guardastallum.

VASTENA urbs Sueciae. Vide Vadstena.

VASTHI uxor Ahasveri Regis, Esth. c. 1. v. 9.

VASTINIUM vulgo LE GASTINOIS, an a rupibus et locis sabulosis, quae incolis Gastines? tractus Insulae Franciae, versus Belsiam, iuxta Lupiam fluv. ubi Montargium, Milliacum, Nemursium et Moretum, etc. sed eius limites periere [orig: periŕre]. Vide Guil. Morinum et Rovilardum, Hist. de Melum et d'Hurepoix.

VASTINNUM vulgo VATAN, locus Galliae in Biturigibus Cubis, Hadr. Vales. Notit. Gall.

VATABLUS Franciscus Ambianus, trium linguarum peritissimus, regius linguae Hebraeae Parisiis Professor. Eius exstant Annotationes in sacra Biblia, et Scholia. Hunc Hebraei ipsi admirati sunt, Christiani vero maximo cum fructu docentem audiverunt. Pigritiae arguitur a Thuano, Histor. Obiit A. C. 1546. Gualter. ex Genebrardo. A. C. 1547. ex Thuan. Mon. lit. Vide et Franciscus.

VATASTICA insula in fluvio Rheno, finitima Batavis et Frisiis, quae est Dioecesis Traiectensis.

VATERFORDIA urbs Momoniae, caput Comitatus cognominis qui inter lageniam ad Ortum, Oceanum ad Meridiem, Corcagiam Comitatum ad Occasum et Triperariensem Comitatum ad Boream praecipua totius Hiberniae post Dublinium, in ipso limito Lageniae, ad Suirium fluv. cum portu capaci, licet 8. mill. pass. distet ab ora littorali 25. a Vexfordia in Occasum. Vulgo Waterford.

VATERNUS fluvius. Vide Vatrenus.

VATES apud Poetam,



image: s0701a

------ novit namque omnia Vates,
Quae sint, quae fuerant et quae ventura trahantur;

ex Graeco fa/ths2, quod ab Hebr. [gap: Hebrew] , i. e. praedixit: an kat' a)nti/stoixon, a Latino fari, quod etiam profhteu/ein est; unde fatum et fatuus, idem quod Vates primitus. Iustinus, l. 43. c. 1. Fauno fuit uxor nomine Fatua, quae assidue divino [orig: divin˘] Spiritu impleta, velut per furorem futura praemonebat. Dicitur, qui fatidico [orig: fatidic˘] plenus spiritu futura praedicebat, magna [orig: magnÔ] olim apud Gentiles in veneratione; apud quos non desiit Simia Dei suos *(upofh/tas2 excitare, aemulatione aliqua [orig: aliquÔ] verorum Dei in Israele Prophetarum, ut hoc [orig: h˘c] pacto [orig: pact˘] auctoritarem suis sacerrimis sacris, in illa saeculi caligine, conciliaret, Dominique sui Regnum, qua pote, iret imminutum. Hinc et furor quaesitus, ad e)/kstasin Prophetarum simulandam, de quo quaedam diximus supra: et vestes sacrae sumptae, inter quas vitta eminebat, et alba tunica, quo [orig: qu˘] ornatu instructi incedebant Vates, etiam in procinctu, etiam armati. Val. Flaccus, Argonaut. l. 1. v. 383.

Hic Vatis Phoebique fides, non vana Parentis
Mopsus: Puniceo cui circumfusa cothurno
Palla imos ferit alba pedes; vittataque frontem
Cassis, et in summo laurus Phoebeia cono.

Vide de Vittis infra, et de albo Vatum habitu, egregia quaedam apud Casp. Barthium, Animadversion. Papinianis l. 6. Theb. v. 330. Sed et laurus illis praecipua, quam gestabant et admordebant, vaticinandi scientiam callere desiderantes, unde dafnhfa/goi Vates: qua [orig: quÔ] itidem coronabantur, ut et Poetae, ad quos appellatio extensa. Vide supra. Et quidem, ut alia Vatum ministernia praeteream, priscis mos erat, ut Vates aciem praecederet, lauro [orig: laur˘] coronatus ac facem manu gestans, *purfo/ros2 inde dictus: a quo quia belli vim utrinque, tamquam a viro sacro, abstinerent, veri verbio [orig: verbi˘] vulgari, Ne quidem ignifero parcitum, ingentem ac internecinam stragem indigitare solebant Veteres, uti supra diximus loco [orig: loc˘] non uno [orig: un˘]. Responsa illorum oracula dicebantur, cum illis, qui non ex divino instinctu, sed temere futura praedicebant, tantum praesagia tribuerentur etc. Vide quoque infra voce Vera. De mendicantium Vatum apud Veteres ordinibus, vide aliquid supra voce Metragyrta. In specie, Vates, unum erat ex tribus Saliatus muneribus, apus Romanos, memoratis Iul. Capitolino in Marco, c. 4. Fuit in eo Sacerdotio et Praesul et Vates et Magister. Ubi Salmasio Praesul praesaltor est, qui praesaltabat; Magister, o( e)/carxos2, qui inaugurandi et exaugurandi habebat potestatem; at Vates, o( u(mnw|dos2, qui carmen Saliare canebat, aut saltem praecinebat, Not. ad l. Sed et retenta in Christianismo vox, de Episcopo, ut videre est in Tumulo Ioannis II. Pontific. apud Baronium A. C. 535. apud Rabanum Abbat. Fuld. Browero laudatum in Antiq. Fuldens. Amalarium Episcop. Epist. ad Hieremiam Archiep. Senonenfem, Alios. Hinc Vatica seu Bellonaria herba, de qua supra, ubi et de Halicacabi radice, vaticinaturis sumpta; sicut Aegyrae Sacerdos idem factura, taurinum sanguinem hauriebat: Vaticini Libri, de quibus Livius passim vide vel l. 25. c. 1. etc.

VATIA seu VACIUS Graece blaiso\s2, aliter Valgus, dicitur, qui, pedes in rectis aut parallelis lineis neutiquam ponens, introrsum eos convertit, sicut varus, de quo supra, extrorsum. Quod vitium in infantibus sollicite corrigi vult Varro, de L. L. l. 8. Quum idem faciat, ac si quis puerorum per delicias pedes male ponere atque imitari varias coeperit, hos corrigi oportere concedant. contra si in consuetudine ambulandi iam factus sit varia, aut compernis, hi eum corrigi non concedant. Pueri autem imitantes huiusmodi homines, calces multum invicem distantes collocant, et digitos pedum totos introrsum flectunt, ut pene sese tangant: literam V. inversam exprimentes, contra quam vari faciunt. Tales enim Vatiae, uti docet Martialis iocus, l. 2. Epigr. 35.

Cum sint crura tibi, simulant quae cornua Lunae,
In Rhytio poteras, Marce, lavare pedes:

de quo vide supra, voce Rhytium. Iidem, cum extrorsum crura incurvent et suras habeant in diversum patentes, genua propius iungunt, adeo que ut plurimum et compernes sunt, Scambi quoque Latinis, et skamboi\ Graecis, appellati: Cuiusmodi pedes habuisse Adiabenos plerumque, qui et *sakko/podes2 Straboni, l. 10. conicit Salmasius: qui *)adiabhnou\s2 putat dictos, quasi tou= diabai/nein impotes, qui minime possent divaricare crura ad ambulandum, et *sakko/podas2, quod hoc [orig: h˘c] pacto [orig: pact˘] quasi intra saccum ambos pedes coercitos haberent. Quemadmodum veteres Statuarii simulacra faciebant, indiscretis cruribus pedibusque, usque ad Daedalum, qui primus ea diabebhko/ta fecisse traditur. Hinc vatiae cucurbitae dictae Isidoro, trichilia, ubi pendent variae; quod more vatiarum incurvae essent et obtortae. Columella, l. 10. v. 378.

Tum modo dependens trichili, modo more chelydri
Sole sub aestivo gelidas per graminis umbras
Intortus cucumis etc.

Vide Salmas. ad Spartian. Adriano, c. 10. et Solin. ad p. 944. et 949. Addo hoc unum, in Sacerdote, item agno aut haedo mactando, quem Legislator integrum, masculum et anniculum iubet esse, Exodi c. 12. v. 5. Hebraeos quinquaginta vitia commentos esse, propter quae nec offerre potuerit Sacerdos, nec offerri victima, in quibus hoc etiam, si pedes habeat [gap: Hebrew word(s)] constrictos, ubi vaciumne velint, aut compernem, dubitat Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 50. Vide quoque supra voce Varus, it. aliquid verbo [orig: verb˘] Praevaricari.

VATICANUM promontor. Brutiorum, in ora Calabriae ulterioris apud Ioppolim oppid. ubi sinus Hipponiates terminatur. Vaticano, vel Baticano vulgo.