December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 565, image: s0691b

VALLISOLETUM [2] vulgo VALLADOLID, urbs recens Americae Septentrionalis in nova Hispania et Iucatania regione, versus oram sinus Hondurae et insulam Cozumelam dictam, in tractu feraci, sub dominio Hispanorum.

VALLISOLETUM [3] vulgo VALLADOLID, seu COMAYAGUA, urbs Americae Septentrionalis in nova Hispania et in provincia Hondura, cuius primaria exsistit, estque Episcopalis sub Archiepiscopo Mexicano ab A. C. 1588. versus montes, et media inter mare Boreale et mare Pacificum, sub Hispanis.

VALLIUS Syriacus citatur Senecae inter celebres sui saeculi declamatores. Eius. Eius est illud in Stertinium Maximum, a quo premcbatur, quum comes eius fuisset: Per duodecim annos in officio tuo fui, dic quid peccaverim? Sed haec est consuetudo vestra, iniuriam vocatis finem servitutis.

VALLOCURIA oppid. Hannoniae, in ditione tamen Leodiense ad amnen Heuze, vix 2. leuc. a Philippopoli in Circium, Binchium versus 5. circiter; Walcourt vulgo.

VALLONIA Dea, quae vallibus praeerat, Sipontin. apud Plantinum.

VALLUM Anglis, the Picts Wall adhuc dictum, murus Albionis, quem Hadrianus Imperator inter Britanniam 1. et 2. h. e. Angliam et Scotiam, ad reprimendas barbarorum incursiones, per 80. mill. pass. aedificavit. Ael. Spart. Vide Hadriani Murus, vel Murius. Hadriani. Aliud in Sinis, vide Murus Sinicus.

VALLUS apud Spartian. Severo, c. 22. Post murum aut vallum missum in Britannia: murus cespititius est, Graecis recentioribus bwlero\s2 seu bwlhro\s2 ad verbum, vide Nicetam, l. 2. bw=los2 enim cespes. Unde Bolever Gallorum, Salmas. Not. ad d. l. Proprie vero vallos Romani dixere [orig: dixŕre] stipites ac cippos, quibus castra muniebantur, non acutos modo, sed et bifurcos. Nam, ut est apud Suidam, Graevi vallo ac aggeri conficiendo eos vallos seligere solebant, in quibus circumcirca multi magnique rami enati essent: Romani autem, qui du/o kerai/as2 h)\ trei=s2 e)/xousin,qui bicornes essent aut tricornes, quomodo bisurcos aut trium, aut cum plurimum quatuor ramorum vallos fuisse, ait Livius, l. 33. Virg. l. 1. Georg. v. 264.

Exacuunt alii vallos furcasque bicornes.

Et l. 2. Georg. v. 25.

Quadrifidasque sudes et acuto [orig: acut˘] robore vallos.

Atque ex his fustibus vallum fiebat, docente Servio [orig: Servi˘] ad l. 9. Aen v. 146. Idque hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘], ut Caesar habet, de Bello Gall. l. 7. c. 73. Truncis arborum, aut admodum firmis ramis abscissis, atque horum dolabratis, et praeacutis cacuminibus, perpetuae fossae quinos pedes altae ducebantur. Huc illi stipites demissi, et ab infimo revincti, ne revellt possent, ab ramis eminebant. Quint erant ordines coniuncti inter se, atque implicati, quo qui intraverant, se ipsos acutissimis vallis induebant. Hos Cippos appellabant. Ante hos obliquis ordinibus in quincuncem dispositis, scrobes trium in altitudinem pedum sodiebantur, paullatim angustiore ad summum fastigio [orig: fastigi˘]. Huc teretes stipites feminis crassitudine ab summo praeacuti et praeusti demittebantur, ita ut non amplius quatuor digitis ex terra eminerent. Aliam valli descriptionem habes, apud Bedam, Histor. Eccles. l. 1. c. 5. In cuiusmodi summo vallo stans Imperator paludatus, tamquam castrorum ac valli praeses, exhibetur, in tribus aereis nummis, Licinii, Constantini et Constantini Iunioris Augg, in quibus habentur quatuor cantherii quatuor aliis oppositi, in quorum superiori divaricatione Imperator visitur, cum Inscr. VIRT. EXERC. Vide Car. du Fresne, Dissertat. de infer. aevi Numismatibus, num. 56. plura vero de Vallis Romanorum, apud Salmas. ubi supra, Casp. Barthium, Animadversion. ad Papinium. l. 10. Theb. v. 513. ubi inter alia, pallicium. vallum palis munitum, aggesta [orig: aggestÔ] desuper terra [orig: terrÔ], dictum fuisse, ex vetere Scholiaste notat, Freinshemium ad Curtium, l. 8. c. 11. Alios, ut et supra, vocibus Charax, Sudatum etc. Origo voci a varus, quod palus proprie est in summ furcillatus, et figuram literae V. retinens. Vide infra. Alias et valllus, diminutivum est a vannus, unde evallare, pro evannare, seu foras eicere, apud Pomponium, qua de re vide pluscula apud Salmas. eundem, ad Solin. p. 1285. Hinc Vallaris Corona, de qua retro dictum. Alia notio vocis apud Auctonrem, Panegyrici ad Pison. est, ubi de latrunculorum ludo.

------ fracta prorumpat in agmina mandra,
Clausaque deiecto populetur moenia vallo [orig: vall˘]

Hic enim locus est seu sedes in tabula, in quibus velut clusi tenentur latrunculi, adeo que idem, quod capsus, carcer, mandra, septum, sudis, Graece po/lis2, xara/kwma etc. Vide hic [orig: hţc] passim, et Salmas. iterum ad Proculum Flav. Vopisci, c. 13.

VALON fluv. Mauritaniae Tingitanae in Tingim ad Meridiem exiens, Ptol.

VALONIAE oppid. Normanniae inferioris in tractu Constantiensi, 4. leuc ab oralittorali maris Britannici uti a Caesarisburgio in Meridiem, et 12. a Constantia in Boream. Vulgo Valoganes.

VALONTANUM castellum Latii, in colle.

VALPO vulgo WALPON, quibusdam WALCUM, urbs Hungariae, in Sclavonia, ad amnem cognominem, sub Turcis, ab A. C. 1543. Vix 6. mill. pass. a Dravo in Meridiem, 25. a Danubio in Occasum, uti 10. a Mursa. Forsan alias Cibalae. Caput Comitatus Valponiensis Comte de Walpon, in Rascia, qui inter Comitarum Varaniensem ad Boream, Posegiensem ad Occidentem, et Sirmiensem ad Austrum, Danubium autem ad Ortum est.

VALSASSINA nomen illustris Familiae, de qua supra, ubi de Turrianis. Addenda hic [orig: hţc] saltem, quae omissa ibi. Pagani tertius filius Franciscus, non minus Vicecomitum hostis, et tandem praelio occisus, novam dedit stripem, per Guidonem fil. qui, Medioloani feudi Imperialis Dominus, genuit inter alios Lamoratum. Hic domus [orig: doműs]


page 566, image: s0692a

infortunio [orig: infortuni˘] cedens in Bergomensem agrum transiit, ac in valle Cornelia sedem fixit, monte Tasso [orig: Tass˘] acquisito [orig: acquisit˘], unde nomen Tassiorum vel Taxiorum, Turriano [orig: Turrian˘] omisso [orig: omisl˘], natum est, vide supra. Demum ex Turrianis Salvinus, quartus Paganis fil. Volcanum genuit, qui Rubiacum a Comite Goritiae feudo accepit, atque in Forum Iulium familiam suam transtulit, ubi Comitibus hisce multa praestitere [orig: praestitŕre] officia. Trinepos Volcani Antonius Praefectus Goritiae Nicolaum, Andream et Vitum genuit, qui a Carolo V. Barones S. Crucis et Comites Imperii atque Carniclae Praefecti praetorio hereditarii creati sunt. Andreas per Achatium fil. familiam propagavit; Vitus sive Guido, per Franciscum (qui primus in Bohemia fortunae sedem fixit) plurium liberorum patrem. E quibus Hierony mus Wenceslaus Comes Turrianus seu de Thurn et Valsassina, iunxit sibi Mariam Comitem Hardecciam, atque ex ea suscepit Vitum Henricum et Germanos. Phil. Iac. Spenerus, Theatro [orig: Theatr˘] Nobil. Europ. Tom 2. p. 43. et in Indic. Vide quoque cum, Arte Heraldica [orig: HeraldicÔ], Tom. 2.

VALVA mons Mauritaniae Caesariensis item ager, in territorio Sulmonis. Unde Valvensis Episcop. Lib. Concil.

VALVAE fores sunt a summo ad immum divisae, quarum duplices tabulae seu paginae concurrentes in medio iunguntur, Graecis sundroma/des2, item dia/pristoi, Gallis hodieque brisatae, i. e. fractiles; sic dictae Varroni, quod revolvantur ac sese velent. Earum in templis inprimis usus, cuiusinbdi valvas cupressinas Templi Ephesini, postquam ab usu recesserant, teqhsaurisme/nas2 te/ssaras2 geoea\s2 kei=sqai, in thesauro seu favissa illius per 4. iam saecula reconditas ac repositas iacuisse, cum templum ab Herostrato incensum est, Philosophus alicubi ait. Sponte vero adapertae, in prodigiis habebantur, excessuris velut aliorsum Numinibus; cuis rei exempla sunt in Tacito, ubi de Vitellii exitu, in Suetonio aliquot locis, apud Iosephum, Halos. l. 7. ubi tale quid Hierosolymorum excidium portendisse memorat, cum voce adiecta, *metabai/nwmen enteu=qen, Migremus hinc; Alios, vide Casp. Barthium, Animadversionibus Papinian. ad. l. 2. Theb. v. 311. et supra voce Abies, ubi Valvarum repagulis, h. e. paginis, optimam eam esse ex Plinio vidimus. Hinc Valvatus, unde valvatae fores, apud Vitruvium l. 4. c. 6. quae eaedem, fores nempe dia/pristoi, seu di/ptuxoi quae semel plicabantur, veluti fores duae, inde biforis quoque dicta; cui opponit quadriforem, h. e. to\ di/quron vel th\n dikli/da, cuius singulae tabulae duplicabantur, seu quae in singulis partibus, ima et summa, duplices habebat tabulas. Item valvata fenestrarum lumina, apud eundem l. 6. c. 6. etc. Vide Slamas. ad Solin. p. 927. ut et supra, voce Fores, alibique passim.

VALVASORES a valvis, quasi ad valvas stantes, Spigel. Vel a Germanico Wall, quod munimen, aggerem, vallum denotat, quasi Vallasores, vel quod valvas, et introitus regni contra hostes tuerentur. Institutio eorum in Imperio coepit: ubi alii maiores dicuntur Valvassores, qui postea Regii et Vassi Dominici: alii minores, qui velut per diminutionem, Valvasini etiam appellantur. Priores sunt, qui non a Rege immediate, sed secunda [orig: secundÔ] vice feuda acceperunt. scil. a Ducibus, Marchionibus et Comitibus. Posteriores vero quibus sua dispartiunt feuda Valvasores maiores. Prateo Valvasor dicitur Nobilis, qui summae coercitionis, non etiam nundinarum et mercatus ius habet (un Gentilhomme, qui a seigneurie de haute iustite ) estque Barone inferior, atque ab eo feudum suum obtinet. Vide Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol.

VALVASORIUM oppid. Foro-Iulii.

VAMA fluv. se in Gangem effundens. Plin. l. 6. c. 18. Item Urbs Celticorum, in Hispan. *ou)/ama Ptol. *ou)=lma legit Georg. Ubelus.

VAMACURES populi Africae propriae Plinio, l. 5. c. 4.

VAMBA rusticus, in Hispania ad regnum vocatus, quando hic baculus, (stimulum indigitabat, quo [orig: qu˘] agebat boves) germinabit, inquiens, tunc ego Rex vester ero: confirmatus miraculo [orig: miracul˘], illud acceptavit, Hildericum Comitem et Paulum Ducem suum, aemulos, vicit, Astures et Vascones domuit, 270. Saracenorum naves concremavit, ab ervigio, qui post successit, veneno [orig: venen˘] peremptus, 'A. C. 681. Rodericus Sanctius in Chron. vide quoque Bamba.

VAMICELA oppid. Mauritaniae Caesariensis. Ptol.

VANA vulgo Wana; fluv. Croatiae, Vihitziam rigat; dein in Savium cadit, in ipso limite Croatiae supra Gradischiam, Una quibusdam.

VANACINI populi Corsicae circa promontor. Sacrum, nunc Capo Corso, in Boream maxime vergentes. Ptol.

VANDABANDA regio Sogdianae, Ptol.

VANDALI qui et Venedi, Fenni, et Slavi posterioribus, populi Septentrionales, qui non solum Germaniam ad oram maris Baltici, ubi Ducatus Megalopolitanus est, Vandalia olim dictus, tenuere [orig: tenuŕre], sed etiam per Pomeraniam, Poloniam, Silesiam, Bohemiam, Russiam ac Dalmatiam, teste Alberto [orig: Albert˘] Krantzio [orig: Krantzi˘], effusi sunt: sicut in Galliam ac in Hispaniam progressi, ubi sedes in Baetica locarunt [orig: locÔrunt], quae propterea Vandalitia, Andaluzia, magna [orig: magnÔ] ex parte nominatur: inde in Africam traicientes illam occuparunt [orig: occupÔrunt], diuque eam tenuere [orig: tenuŕre], ut et Sardiniam, sub Genserico Rego. Aii Vandalos a Vanda Regina [orig: ReginÔ] dictos, primo in Polonia [orig: PoloniÔ] iuxta Vistulam fluv. habitasse [orig: habitÔsse] ferunt. Alii ex Vandalo Tuisconis filio, et Manni nepote, dictos volunt ex Beroso. Eorum historia paulo fusius sic habet: Sedibus suis dad litora maris Baltici saeculo [orig: saecul˘] 5. relictis, Alanis Suevisque iuncti, Galliam intrarunt [orig: intrÔrunt], auspiciis Godegisili, a Stilicone evocati, A. C: 406. ubi Moguntiam, Argentoratum, Rhemos vastaverunt, et coloniam Burgundionum reliquerunt: Aliis Vandalici et Longobardici regni, initia ad A. C. 382. et 393. reicientibus. Inde in Hispaniam transgressi: quo [orig: qu˘] tempore Britanni horum impetum veriti, Constantino gregario militi imperium detulere [orig: detulŕre]; Franci vero Trevire occupata [orig: occupatÔ], Franciae regnum occupavere [orig: occupavŕre], etc. In Hispania fide Suevis non servata [orig: servatÔ], Regem illorum vicerunt, A. C. 420. superatis quoque A. C. 422. in Beatica Romanis: Huic Godegisilo nati Gundericus Arianismum amplexus et Gensericus: e quibus Geisericus vel Gensericus, in Africam traiecit, ibi Vandalorum regno [orig: regn˘] constituto [orig: constitut˘]: Inde a Comite Bonifacio evoeatus Romam diripuit, Siciliam vastavit, a Leone tamen Imperatore


image: s0692b

per Duces victus, A. C. 467. Ei successere [orig: successŕre], alter filius Hunericus, Valentiniani III. Imperatoris gener, et post patrem Catholicorum persecutor: tum ex altero fil. Genzone nepotes, Gunthamundus Orthodoxorum ab exilio Bevocator et Thrasimundus: Hildericus dein Hunerici fil. a Gilimere caesus, et Gilimer Gelarichi fil. Genzonus nepos, sub quo Africa [orig: AfricÔ] Vandali exuti sunt, A. C. 533. Ariani ut plurimum et Orthodoxorum saevi hostes. Huic regiae stirpi, an qui Herulis in Germania praefuere [orig: praefuŕre], de quibus infra, iuncti sanguine fuerint, dubitant eruditi. Contra Vandalos Helmstadium muniit Carolus M. A. C. 808. Vandalos Obotritos rebelles vicit Ludovicus Rex Lotharii Imperatoris frater, A. C. 844. cumque iis et postea vario [orig: vari˘] Marte bellum gessit, circa A. C. 858. Iidem ab Henrico Aucupe Imperatore ad Suevum, Oderam, Havelum fluvios, mare Balthicum etc. domiti, A. C. 924. ab Ottone M. reressi A. C. 960. Svenonem Daniae Regem, qui patrem pulsum etiam post mortem in Vandalis persequutus est, ter captum lytro [orig: lytr˘] semper ingenti accepto [orig: accept˘] dimiserunt, A. C. 962. Henricum quoque III. Imperatorem magna [orig: magnÔ] clade affecere [orig: affecŕre], A. C. 1056. Postea Canutum Ducem Slesvicensem Regem Vandalorum creavit Lotharius Saxo Imperator A. C. 1130. qui in Dania Suecia, Norvegia, Gronlandia, Issandia, institutis Episcopis religionem Christianam longe lateque propagavit: Hodie inter Regis Daniae Sueciaeque titulos. Familiae Vandalicae originem ad Anthyrium hodiernae Alexandri M. militem referunt, e cuius posteris Visilaus II. seu Wizlafus, fil. habuit Billungum, seu Mistevoium, quem a Vistula ad Visurgim imperasse [orig: imperÔsse] et ducta [orig: ductÔ] Vagonis Episcopi Oldenburgi Vagriae sorore Christi fidem, quam dein desertam persecutus, amplexum fuisse dicunt. Huic natus est Micissaus, pater Grimmi, Rugiorum Principum conditoris, et maioris natu Mistaevonis, Herulorum Regis: qui universum Salvicum nomen ad Ethnicismum reduxit, tandem ipse senex conversus, Bardovici reliquum vitae exegit. Ex eius filiis, Udo, Ratiborus et Bogissaus, ille reliquos Vandaliae et Megalopolis Principes, hi vero Pomeranos seuere [orig: seuŕre]. Udo, summus Christianorum osor, ab aliquo transfuga Saxone caesus, fil. habuit godscalcum, qui fidei Christianae suis praeco, A. C. 1066. ab iis occisus est. Huius fil. Buthuen a Critone Rugio peremptus, et Henricus, qui Rugis victis, militiae laude inclaruit: cuius posteritate in Suinicone exstincta [orig: exstinctÔ], A. C. 1135. Canutus Danus, de quo supra, beneficio [orig: benefici˘] Lotharii Vandalici Regni ius titulumque sibi usurpavit. Buthue nati Pribissaus et Nicolotus, ambo Idololatrae, occiso [orig: occis˘] a suis Canuto [orig: Canut˘], rerum potiti sunt: verum ille a Rugiis captus est, hunc Henricus Leo et Albertus Ursus, toto [orig: tot˘] pene regno [orig: regn˘] exsuere [orig: exsuŕre]. Idem Henricus, ex eius filiis Vratissaum captum suspendit, et cum Pribissao, qui ultimus gentis Rex a Pomeranis restitutus fuit, bellum gessit. Hic in ordinem tandem coactus, parte dition. recepta [orig: receptÔ], Ducis nomine acquiescere iussus est: Baptizatus dein Rostochium condidit, A. C. 1215. mortuus. Coeterum illis Henrici leonis bellis maior gentis pars exhausta, reliquiae exsortes omnis dignitatis esse iussi, aut in Poloniae fines reiecti, novaeque introductae e Saxonibus et Frisiis coloniae: Pribissai fil. Henricus, quasdam belli ruinas restauravit, pater Henrici iunioris, e quo, inter alios, nati Iohannes et Nicolotus, ille rami Megapolitani, hic Vandalici, conditores. Tenuit autem Nicolotus Gustroviam, Plaviam, Ribenitiam etc. sublatus a filiis Henrico [orig: Henric˘] et Nicoloto [orig: Nicolot˘], A. C. 1277. Tertius eius fil. Iohannes Nicolotum genuit, Rugiorum et Brandeburgiorum victorem. Hic A. C. 1316. moriens Iohannem seniorem reliquit, Iohannnis iunioris patrem, cuius familia [orig: familiÔ] exstincta [orig: exstinctÔ] A. C. 1430. heredes fuere [orig: fuŕre] ex altera linea megapolitani. Vide Idac. et Isid. in Chron. Procop. de bello Vandal. Iiornand. de reb. Goth. B. Rhenanum, Rer. Germ. l. 1. cum Notis Cl. Otonis ICti, p. 125. Hug. Grotium, Hist. Gothorum, Suec. Vandalorum, Philipp. Iac. Spenerum, Syll. Geneal. Histor. etc. Accuratiores Venedos a Vandalis, utpote horum successores distinguunt. Vide in voce Venedi. Vandalorum quoque meminit Prudentius, l. 2. contra Symmachum, v. 807.

Denique Romanus, Daca, Sarmata, Vandalus, Hunnus.

Hinc Vandalicus, unde Vandalici gladii apud prosperum Aquitanicum, cladem Gallis ab iis illatam deplorantem:

------ Heu caede decenni
Vandalicis gladiis sternimur et Geticis.

Item Vanduli, in Tabul. Peutinger. et apud Aethicum; Banduli quoque apud Vopisc. in Probo, c. 18. uti *ba/ndiloi Graecis. Vide Salmas. Not. ad Historiam Aug. Ab iis Vandalizia nomen accepit, ut qui in Hispania Beatica primum, dein relictis commilitonibus suis, Suevis quidem in Gallaecia, Alanis vero in Lusitania, Africa [orig: AfricÔ] potiti, Carthagine regnarunt [orig: regnÔrunt], Georg. Hornius Orbe Politico, cum Notis Menckenii, p. 448.

VANDALIA vulgo Wenden, tractus est Germaniae in Pomerania ulteriori, in ora maris Baltici; ubi urbes Rugenvaldia et Stolpia, inter Ducatum Cassubiae ad Occasum et dominium Lauvenburgense ad Ortum, in ditione Brandeburgica. Nempe commune quondam tot nationibus nomen (ut quod maiorem fere Germaniae partem complexum est) angustius Saxonum in Vandalos odium contemptusque effecit, patrio [orig: patri˘] solo [orig: sol˘] eiectos, aut, ubi manerent, servorum fere in morem habitos. Donec illud Pom eraniae et Mechelburgi Ducatus peculiare sibi fecere [orig: fecŕre]; quo dignoscerentur, Orient. Occidentalisque cognomenta adiecta. Et quidem illam quod attinet, arctiori significatu nomen ad eas terras restrictum est, quas, ultra citraque Vistulam Pomerelliae vocabulo [orig: vocabul˘] notas, proprii Principes, Cassubiae et Wandaliae titulis insignes, quondam tenuere [orig: tenuŕre]. Eae a Missevino, familiae suae postremo, Barnimo II. Pomerano, et orta [orig: ortÔ] forte cum hoc discordia [orig: discordiÔ], Bolessao Poloniae Duci, donatae, A. C. 1273. Ab his ad Brandeburgicos transierunt: e quibus eas primum Fridericus II. Marchio, Ludovico Bavaro Imperatori coaevus, nactus est, belli simul pactique, cum Pomeranis Polonisque initi, iure. Hodie vero Cassubia, inter


image: s0693a

Borussiam et Pomeraniam sita, iam arctior, Konitziam, Schlochau Butou et Lavenburgum; Vandalia, infimam Pomerelliae ad Vistulam regionem complectitur: a qua Vandalorum Princeps, etiamnum inter Sereniss. Electoris titulos. Meckelburgios quod attinet, mansit illis, etiam post appellationem hanc sumptam, Principum Vandaliae titulus, una cum terra (Gustroviam, Plaviam, Ribnitiam, Malchin, aliaque continente) cui soli ferme Vandaliae vocabulum haesit, ex amplissimo Germaniae spatio, ad tantillae regionis angustias redactum: tanti coeteroquin etiam Regibus Daniae habitum, ut Vandalorum se Reges hodieque ferant, orto [orig: ort˘], ut videtur, iure, a Canuto Obotritorum, Danici generis, Rege, et quod Canutus Magni filius Daniae Rex inter Burevinum et Nicolottum arbiter sumptus addictam utrique regionis partem clientelae nexu sibi obstrinxerat. Tantusque tituli amor, ut etiam, post assertam iam ab aliquot saeculis Vandaliae libertatem, ne nunc quidem omittant. Coeterum istam terrae portionem sortitus est Nicolottus, frater Ioannis, cui Meckelburgia ditio ex paterna hereditate obvenerat, ad huius posteros in Henrico Pingui devolutam, postquam Guilielmus sine liberis vita defunctus familiae suae finem fecit, A. C. 1430. Tob. Pfannerus, de praecipuis Germaniae Principp. gentibus, c. 4. et 6. Vide quoque voce Wandali.

VANDALITIA vulgo Andaluzia incolis, Andalouzie Gallis, regnum est Hispaniae, ubi alias Baetica. Terminatur a Septentrione Extremadura [orig: ExtremadurÔ] provincia [orig: provinciÔ] et Castella [orig: CastellÔ] nova [orig: novÔ], ab Oriente regno [orig: regn˘] Granatensi, ab Occidente Portugallia [orig: PortugalliÔ], et a Meridie Oceano [orig: Ocean˘] et mari Mediterraneo [orig: Mediterrane˘]; ibique Mauri duo regna constituere [orig: constituŕre], Cordubense et Hispalense, quae postea Castellae adiuncta sunt per Ferdinandum III. cum ex ea regione Mauros Granatam compulisset. Hic [orig: Hţc], ut et in regno Granatae, rebellionem a nomine Christianis, animo [orig: anim˘] Mahometanis, ob Inquisistionem, introductam et asyla adempta, creato [orig: creat˘] sibi Rege Ferdinando [orig: Ferdinand˘] Valorio [orig: Valori˘] excitatam, per Iohannem Austrium, fratrem nothum, biennii spatio [orig: spati˘] devictis rebellibus composuit, Philippus II. circa A. C. 1570. Vide Thuan. Hist. l. 48. Regio est mirae fertilitatis, in qua nihil ad vitam, nihil ad delitias deest. A Baeti fluvio in duas partes fere scinditur; et dicitur etiam Andaluzia a recentioribus. Eius autem primaria urbs est Hispalis.

Vandalitiae Urbes.

Asindum, Midina Sidonia. Asta Regia, Xeres de la Frontera. Astigi, Eciia. Batia, Baeca. Calpe, Gibraltar. Corduba, Cordova. Gades, Cadiz. Gienna, Iaen. Hispalis, Sevilla. Ubeda, Ubeda. Ursao, Ossona.

VANDALITIA Nova neuvae Andaluzia Hispanis, nouvelle Andalouzie Gallis, regio Americae meridionalis, in Terra firma, versus ostia fluvii Orenoci seu Pariae. Dicitur aliter Paria; estque inter Guayanam ad Ortum et Venezuelam ad Occasum: ubi Comana seu nova Corduba urbs praecipua cum aliquot coloniis Hispan.

VANDELBERTUS Diaconus et Monachus Abbatiae Pruniensis, sub Lothario Imperatore. Scripsit versu Heroico [orig: Heroic˘] Ephemerides quae male Bedae ascribuntur, seu martyrologium. Item libros 2. de vita S. Goari. Sigebert. in Catal. c. 129. Trithemius, Vossius etc.

VANDUARA Damniorum oppid. in Albione.

VANGA medio [orig: medi˘] aevo [orig: aev˘], sarculum, inde nescio quod armorum genus; forte gladius, qui instar fossorii erat, uti vocem Ioh. de Ianua exponit, an quod rustici eiusmodi instrumentis, armorum loco [orig: loc˘] uterentur, uti discimus ex Gerausio Dorobernensi A. C. 1198. Galli vouges dixerunt, unde Vougiers, qui ea in bellis deferebant, appellantur in Chronico scandal. Ludovici XI. Regis Franc. apud Car. du Fresne, Glossario.

VANGALIA Insul. ante Taprobanem. Ptolem.

VANGENA vulgo WANGEN, urbs Imperialis Germaniae in Suevia provincia, ad Argum fluvium. 3. milliatibus Germanicis distat a lacu Constantiensi, et 6. a Memminga in Africum. Dicitur ab aliis Vemania et Vimania. Vide ibi.

VANGIO Rex sorore Vannii genitus, qui avunculum regno [orig: regn˘] exturbare adiuvit. Tacit. l. 12. Annal. c. 29.

VANGIONES vulgo WORMS, popul. et urbs Germaniae superioris ad Rhenum in Palatinatu, inter Spiram ad Austrum 6. et Moguntiam in Boream 7. leuc. urbs libera. Lucan. l. 1. v. 431.

Vangiones, Batavique truces, quos aere recurvo [orig: recurv˘]
Stridentes acuere [orig: acuŕre] tubae.

Quasi Fanger, captatores hostium. Vide B. Rhenanum, Rerum Germ. Nov. Antiqu. l. 1. tit. Nemetes et Vangiones in Galliam, et l. 2. tit. Francorum nomen apud Ciceronem non extare, ubi Vangiones Ciceroni accipi pro omnibus Germanis docet: cum Notis Cl. Ottonis ICti, p. 106. et 332.

VANGIONUM Rivus, castrum Burgundiae, Comitatus titulo [orig: titul˘] clarum, in finibus diceceseos Lingonicae, ubi Prioratus B. Stephani. Vulgo Vingnori. Nomen accepit a fluviolo, seu rivo suo, qui unus e primis in Matronam influit. Hadr. Vales. Notit. Gall.

VANI vulgari appellatione Magi olim dicti. Capitolin. in Marco, c. 14. Et vano cuidam, qui diripiendae urbis occasionem cum quibusdam consciis requirens, de caprifici arbore, in Campo Martio contionabundus, ignem lapsurum finemque mundi affore diceret etc. Et certe Magica ars non tam ars, quam vanissimi cuiusque ludibrium, Curtius, l. 7. c. 4 Graecis hinc *maghkh\ kobei/a, qui et pai/gnia illorum praestigias, uti


page 567, image: s0693b

ludos Arnob. adv. Gentes, l. 1. vocat. Vide supra verbo [orig: verb˘] Ludere. Sunt tamen, qui in Capitolini loco plano legant, uti supra vidimus ubi de in Ciconiam verso. At qui proprie Vani dicantur, docet A. Gellius, l. 18. c. 4. Non autem postea ex Apollinari didicimus, Vanos proprie dici --- mendaces et infidos, et levia inaniaque pro gravibus et veris astutissime componentes. Neque tamen plane satis. Vani enim saepius, qui morbo [orig: morb˘] quodam [orig: qu˘dam] et ingenita [orig: ingenitÔ] mentiendi voluptate, ut ait Tertullian. Apologet. c. 7. mentiuntur; quam qui mendacia astute componunt: etsi neque his omnino ars sua deest. Sed quia sine proposito mentiuntur sunt saepius vani, leves inconsiderati, ac simplices. Cuiusmodi Q. Curius, cuius h)=qos2 sic describit Sallustius, Coniur. Catil. c. 23. Hinc homini non minor vanitas, quam audacia inerat, neque reticere, quae audierat; neque suamet ipse scelera occultare prorsus neque dicere neque facere quidquam pensi habebat. Denique Vani sunt, qui ma/taioi Graecis, quod ma/thn, et Genio tantum suo morem gerentes mentiuntur, Aristoteles, Nicom. l. 4. c. 7. quales Lucianus in Philopseud. describit, quibus scil. mendacium o)/yon, quomodo eleganter kakagori/an kakago/rwn o)/yon vocat Pindarus. Quales et plani ii qui nullius lucri causa [orig: causÔ], sed ut stolidae credulitati imponant modo, mendacia comminiscantur, ut observat Celsus, contra quem Origenes scripsit etc. Vide Desid. Heraldum ad Arnobium l. c.

VANIA nomen viri, Esdr. c. 10. v. 36. Latine, nutrimentum, sive arma Domini.

VANIUS Libyae inferioris urbs, Ptolem.

VANNIA Ptolem. cuius oppidani Vannienses, oppid. fuit Euganeorum, hodie Civeda, castrum Vallis Camonicae, in agro Brixiano, in dominio Veneto, ad fluv. Ollium, 3. milliar. a Brixia in Boream.

VANNIUS Suevis a Druso impositus, sed non toti genti, verum iis qui Maraboduum et Catualdam Reges comitati erant. Sub Claudio, pulsus est regno [orig: regn˘], diuturnitate in superbiam mutatus et odio [orig: odi˘] accolarum, simul domesticis discordiis circumventus. Tacit. l. 12. Annal. c. 29. Auctores fuere [orig: fuŕre] Iubillius, Hermundurorum Rex et Vangio ac Sido, sorore Vannii geniti, Ibid. Vanntanum regnum habet. Plin. l. 4. c. 12. In Sarmatia Europaea uspiam, ultra Danubium fuisse, inter Marum et Cusum flumina, Abrah. Ortelius ex l. 11. Annalium Tacit. colligit.

VANINUS Lucilius, insignis saeculi huius Atheus, vide supra.

VANNUS an quod vana, id est, levia volant: an a ba)llein i. e. iactatione, in sacris olim Bacchi adhibita, mystice denotabat, ut Vanno [orig: Vann˘] repugatur triticum ab aceribus ac retrimentis, ita Iacchi sacris mundari animam ab omni crimine anteacto. Unde Virg. l. 1. Georgic. v. 166.

-------- Et mystica Vannus Iacchi.

Ubi sic Servius: Mystica Iacchi ideo dicit, quod Liberi Patris sacra ad purgationem animae pertinebant; et sic homines eius mysteriis purgabantur, sicut vannis frumenta purgantur. Hincest quod dicitur Osiridis membra a Typhone dilaniata Isis cribro superposuisse: Nam idem esst Liber pater; in cuius mysterio Vannus est, quia, uti diximus, animas purgat; unde Liber ab eo, quod liberet, dictus: quem Orpheus a gigantibus dicit esse discerptum. Nonnulli Liberum Patrem *liknh/thn (Vossius mavult *likni/thn, ut est apud Varinum; nisi placet *likmhth\n ) appellant. Vannus autem apud eos likno\s2 (melius li/knon vel likmo\s2 ) nuncupatur: ubi de more positus esse dicitur, postquam utero [orig: uter˘] matris editus. Bacchi huius liknhtou= meminit et Plut. de Iside et Osir. indeque Vannifer, liknofo/ros2, Demostheni Orat. contra Ctesiphontem, sic enim isthic, non lixnofo/ros2, scribendum esse, colligitur ex Harpocratione in *liknofo/ros2: ubi et legas, to\ likno\n pro\s2 pa=san teleth\n kai\ qusi/an e)pith/deio/n e)sti, Vannus, ad omnia initia et sacrificia commoda est. Quid mirum de teletai=s2 sive initiis, cum his ex eo nomen sit datum, quod initium sint vitae melioris ac vitae huius finis et perfectio? Quippe ea nequit esse, nisi animae prius purificentur: cuius rei ventilabrum erat symbolum, ut diximus. Nec mirum magis de sacrificiis, quae fierent ad mentes expurgandas, ac saepe urbem totam vel exercitum expiandum. Neque vero in iacchi solum sacris Vannum adhibitam, sed Minervae etiam, indicat vetus Poeta, cum apud Plutarchum, tum et Clementem Alexandrinum, Admonit. ad Gentes, p. 35. Florent. edit.

*ba/t' ei)s2 o(do\n dh/, pa=s2 o( xeirw/nac lew\s2,
*(oi/ th\n *dio\s2 gorgw=pin e)rga/tin qeo\n
*statoi=si li/knois2 protre/pesqe.
Ite in viam omnis Popule manu victum parans,
Gnatam Fovis Gorgopin Ergatin Deam
Statuto [orig: Statut˘] adorans ventilabro [orig: ventilabr˘].

Triplex vero cum esset in Gentilium sacris animae purgati; aere una, altera aqua [orig: aquÔ], tertia igni: Ventilabrum sive Vannus Liberi ad aera pertinebat, quemadmodum et oscilla. Ita enim Honoratus Servius, ad l. 6. Aen. v. 741. In omnibus sacris tres sunt istae purgationes. Nam aut taeda [orig: taedÔ] purgantur et sulpure; aut aqua [orig: aquÔ] abluuntur; aut aere ventilantur, quod erat in sacris Liberi. Hoc enim est, quod dixit in l. 2. Georg. v. 388.

-------- -------- Tibique
Oscilla ex alta suspendunt mollia quercu,

Atque hoc triplex genus purgationis idem respexit Poeta, l. 6. Aen. v. 740. s.

-------- Aliae panduntur inanes
Suspensae ad ventos; aliis sub gurgite vasto
Infectum cluitur scelus, aut exuritur igni.

Fiebat enim et Terra [orig: TerrÔ] quidem purgatio: sed haec comprehendebatur


page 568, image: s0694a

sub ea, quae fiebat igni; nisi issa potius, quae Igni fiebat, continebatur sub illa, quae fiebat terra [orig: terrÔ], quia ignis est e terra: unde et Ignem et Terram Vestae nomine Antiquis cultam esse novimus. Quae omnia ex depravatis Satanae malitia [orig: malitiÔ] divinis Oraculis occasionem habuere [orig: habuŕre]. Cum enim ab solo Israelis Deo, qui Iah dictus, peccatorum sit omnium remissio, ut in Sacris nobis revelatum: nihil mirandum, si Gentiles, Israelitarum; seu potius Satanas, Dei Simia, sacris sui Iacchi, quod nomen ex Hebraeo illo efformatum est, tribuerit expurgationem Animae ab omni criminis reatu; cuius symbolum Vannus erat, uti dictum. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolo. l. 2. c. 14. uti de infantibus recens natis vanno imponi solitis, supra voce Cunabula: de Vannorum vero serpearumque vinctoribus, inter reliqua Opificum genera memoratis, Arnobium adv. Gentes l. 2.

VANTENA Aegypti urbs.

VAPHRES Aegyptiorum Rex, regnavit ann. 30. A. M. 3360. Vide Apries, ita enim Herodoto et Diod. Siculo dicitur.

VAPINGUM Galliae Narbonens. urbs, Antonin. olim Caturigum, an Trecoriorum caput, nunc in Delphinatu, in confinio Provinciae. Satis munita. Gap Simlero, Episcopalis est sub Archepiscopo Aquensi, cum arce Puymore in colle, vix 2. leuc. ab Isara fluv. 7. a Segusterone in Boream 6. ab Ebreduno in Occasum. In veterib. Notit. quinta ponitur, inter civitates provinc. Narbonensis secundae. Data fuit a Guilielmo VI. Comite Forcalquerio, dotis loco [orig: loc˘], nepti suae Beatrici, nuptae Guidoni Andreae Delphino Viennensi, A. C. 1202. nihilominus etiam multum hic [orig: hţc] iuris veteres provinciae Comites habuerunt. Subest, ut dictum, Metropol. Aquensi in Provincia. S. Demetrius ex antiquissimis eius Episcopis est, ut et Constantius, qui interfuit Concilio Eponensi. Sic Concilio Aurelianensi quinto Vellesius, nec non Synodo Parisiensi secundae, Concilio Parisiensi quarto Sagittarius, Concilio Matiisconensi 2. Aredius, Concilio Cabillonensi Potentissimus interfuere [orig: interfuŕre]. Celeberrima hic [orig: hţc] a Reformatis synodus A. C. 1603. celebrata est, ad quam omni ex regno, etiam externi Ministri, confluxerunt. Actum in ea non tantum de disciplina, sed etiam doctrina. Confessio Gallica approbata; de scissura inter Lutheranos et Refomatos deliberatum, conclusumque ut acerbitas ingeniorum per scripta virulenta magis magisque inardescens mitigaretur: scriptae Synodales literae, quae non tam acerbitatem illam lenierunt, quam Brandeburgici Electoris ditionem ad partes Reformarorum pertraxerunt: decretum item, ad Confessionis recitatae capita adderetur, Pontificem Rom. Antichristum esse, eique notas a Daniele et Apostolo designatas convenire Porro moniti sunt Pastores, ut inter contionandum parcius auctoritate Patrum et Scholasticorum testimoniis uterentur, purumque Dei verbum pro unico fundamento haberetur, etc. Vide thuan. Histor. l. 29. Duchesnium Rech. des villes de France. Bouchaeum, Hist. de Prov. Rufium, Hist. des Comtes de Prov. c. 5. nombr. 21. Chorerium, Hist. Delphin. Morerium, Diction. Histor. Laetum, Comp. Histor. Univ. etc. Caput est pagi cognom. Gall. le Gapencois, qui regio Tricoriorum, Plinio l. 3. c. 4. vocatur, hi *triko/rioi Straboni nuncupati, ab eo inter Vocontios et Medullos ponuntur. Saltus Tricorios memorat Ammianus. Hac [orig: HÔc] Annibali in Italiam iter fuit, qui Vapincas et Tricorios emensus Druentiam transiit, sita autem urbs est ad amniculum in Druentiam effluentem, Hadrian. Vales. Notit. Gall.

VAPLUARII populi circa ostia Rheni. Forte Apsuarii, vel Ansuarii.

VAPOR apud Martialem, l. 10. Epigr. 48. v. 3.

-------- nimios prior hora vapores
Halat, et immodico [orig: immodic˘] sexta Nerone calet:

Calor est. Cuiusmodi vapores subter et per parietes in tubis olim adactos, ad calefacienda conclavia, multa ostendunt Auctorum Ioca. Inter quos Papinius Statius, l. 1. Sylv. 5. v. 58. de balneo,

Quid nunc strata solo referam tabulata, crepantes
Auditura pilas, ubi languidus ignis interr at
Aedibus, et tenuem volvunt hypocausta vaporem.

Ausonius similiter in Mosella, v. 337.

Quid quae sulfurea [orig: sulfureÔ] substructa crepidine fumant
Balnea, ferventi cum Mulciber haustus aheno
Volvit anhelatas tectoria per cava flammas,
Inclusum glomerans aestu aspirante vaporem.

Quo facit aenigma antiquum, quod ponitur et exponitur in Tabula Apollonii Tyrii:

Per tutas aedes innoxius introit ignis:
Est calor in medio magnus, quem nemo removit.
Non est nuda domus, nudus sed convenit hospes.
Si luctum ponas, insons intrabis in ignes.

Apollonius ait: Intrarem balneum, ubi hinc inde flammae per tabulas surgunt etc. Vide Casp. Barthium, Animadversion. ad Statii l. uti de more Veter. phasianos lentis vaporibus coquentium, supra, voce Phasianus. Hinc vaporare, pro calefacere. Lucretius, l. 5. v. 1130.

Invidia [orig: InvidiÔ] quoniam, ceu fulmine, summa vaporant.

Virg. l. 11. Aen. v. 481.

Succedunt matres et templum ture vaporant;

Alii. Unde vaporata altaria, apud eundem Statium, l. 1. Theb. v. 556. et vaporosi fontes, apud Appuleium, l. 5. etc.

VAPPA apud Martialem, l. 12. Epigr. 48. v. 13.



image: s0694b

Imputet ipse Deus nectar mihi, fiet acetum,
Et Vaticani perfida vappa cadi:

vinum fugiens aut faex vini est, ex Aeolico ba/ppa pro ba/mma Salmas. Not. ad Tertullian. de Pallio. Cum epitheto nobilis, vinum Surrentinum C. Caesari, apud Plin. l. 14. c. 6. ubi idem Tiberio generosun: acetum appellatum, monet. Coeterum de vappa, apud eundem, c. 20. eiusdem libr. Vitium musto quibusdam in locis iterum sponte fervere: qua [orig: quÔ] calamitate deperit sapor, vappaeque accipit nomen, probrosum etiam homini, cum degeneraverit animus. Ubi Dalechampius, oi)=non, ait, paratre/pesqai, vappescere, vulgo se tourner, ei)s2 o)ci/nhn metapesei=n, o)cu/nesqai dicunt, s'enai. grir ---- Inde Graecis oi(=nos2 tropi/as2 kai\ e)ktropi/as2 etc. Huius vero ut et vini, cum admodum amantes sunt culices, animalia illa cauponarum, qui vinum sequuntur et vino immoriuntur, hinc bibones Afranio, et vappones Valerio in Catholicis appellantur, uti musciones sequens aetas vocavit, a musto, ut quidem Grammatici volunt, potius tamen a musca, uti Salmas. docet ad Spartian. Adriano, c. 16. ubi versus illos Adriani exponit,

Ego nolo Florus esse etc.

Vide quoque supra, ubi de Culicibus. At cum Valerius, d. l. animas vulgo nuncupari scribar illud animalculum, potius videtur vapponis nomine intelligere genus animalculi lucernas circumvolitantis, et flammam appetentis exitio [orig: exiti˘] suo [orig: su˘], quod modo yuxh\n, modo purau/sthn, Graecis indigitare visum, idem ibid.

VAPRIUM oppid. agri Mediolanens. non obscurum, ad Adduam. contra ostia Brembi fluv. 20. mill. pass. a Mediolano, 6 a Tritio. Vavaro, Merulae.

VAPSI pater Nahabi, principis tribus [orig: tribűs] Nephthali, Numer. c. 13. v. 15. Latine fragmentum, particula, vel diminutio.

VAPULA Papyria subintell. lege, formula fuit apud Romanos comminandi poenam legis Papyriae, nonnullis. Sisinnius Capitolinus proverbio [orig: proverbi˘] dici solitum ait, si quando vellent significare, se alicuius minas negligere. Et quidem illud hinc ortum vult Festus, quod Papyriae, nobilis feminae, ancilla, quam manumiserat, loco [orig: loc˘] redhostimenti, in signum vilipendii, haec ad illam verba usurpaverit. Nempe vapula, idem est quod dole, aut peri, uti ex Varrone, Terentio, ac Plauto non uno in loco, constat, apud quos servi ab heris vocati vapula respondent, iussa eorum non magni habere hoc [orig: h˘c] pacto [orig: pact˘] testati: quasi Gallice diceretur, Crie tant, que tu voudras, vel Va te faire pendre. Eodem pertinet iuxta quosdam locus Terentii Phormione. ANT. Non tu manes? GE. Vapula. ANT. Id tibi quidem ia fiet, Actu 5. Sc. 6. v. 10. Et Plauti ille, in Curcul. Actu 4. sc. 4. v. 12. Reddin' an non mulierem, priusquam te huic meae machaerae obicio mastigia? S. Vapulare ego te vehementer iubeo, ne me territes etc. Quemadmodum Graeci dicunt oi)mw/cein, item klai/ein, eodem [orig: e˘dem] seusu. Aristophanes, e)gw\ me/n oi)mw/zein le/gw soi, Imprecor tibi ut vapules. Lucianus, oi)mw/cetai ga\r pro\ tw=n a)/llwn, Nam primus omnium vapulabit. Aristophanes iterum, klai/ein le/gw soi, Lacrimas tibi denuntio, i. e. vapulare te iubeo etc. Est autem vapulo, ex Graeco u)po/llw, pro u)pollu/w, cum digamma Aeolice *fapo/lw, proprie male plore, aut doleo. Vide Hadr. Turnebum, Adversar. l. 15. c. 15. et Auctorem eruditum Methodi Latinae L. Gallico [orig: Gallic˘] idiomate scriptae, p. 373. et 478.

VARA [1] fluv. Albionis per Moraviam regionem Scotiae in Ortum fluens, Murray Firth Buchanano, Aliis est Cloyd. Quidam Varar legunt. Est autem Varar, seu Vara, uti apud Ptolem. oppid. Scotiae ad ostia fluv. cognominis, quod Dunbar, quasi Varae castrum dicitur. Baudrando Vara seu Varar est aestuar. Murray firth, Sinus Scotiae Borealis et pars Oceani Germanici, inter Moraviam et partem Orientalem Rossiae. Ei adiacent Innernium et Chanonricum oppid. Vara autem oppid. Scotiae Meridional. Dunbar videtur, castrum tenue Lothianae, in ora Oceani Germanici ubi acriter dimicatum, inter Anglos et Scotos, A. C. 1650. Distat 26. mill. pass. ab Edimburgo in Ortum.

VARA [2] Graece *sxedi/a, ponticulus, vide Varus.

VARADA urbs Carpetanorum in Hispan. Ptolem.

VARADINUM vulgo WARADIN, WARDEIN, et VARADIN, urbs Iazygum Metanastarum, in Hungaria Transdanubiana, apud Transylvaniae confinia, Episcopalis sub Archiepiscopo Colocensi, inter Soinocum ad Occasum et Albam Iuliam ad Ortum supra 12. leuc. inter Budam et Temesvariam, inde ad 80. hinc ad 60. mill. pass. totidem a Cibinio urbe Transylvaniae, Ferrar. Baudrando Varadinum, vulgo Varadin, Germanis Gros-Wardein, urbs est permunita Transylvaniae, in limite Hungariae, ad Sebeskerez fluvium, sub dominio Turcarum, A. C. 1660. qui eam, sub Selymo Imperatore ob violatum legatum, iam quoque expugnaverant A. C. 1521. Ludovico [orig: Ludovic˘] Rege mox ad Mugatium victo [orig: vict˘] et occiso [orig: occis˘], Thuan. Hist. l. 1. Varadiensis Episcopus A. C. 1508. decreto [orig: decret˘] extorto [orig: extort˘] Fratres proscribi curavit, sed paulo post misere periit. Laetus Comp. Hist. Univ. Distat 22. mill. pass. a Iulia in Boream, 90. ab Alba Iulia in Occasum, Budam versus 10. longius Cibinio.

VARALII Illyrici populi, Ardiaeorum pars, deinde Narentani et Chulmitae dicti vel Zachlumitae Porphrogennetae.

VARALLUM vulgo VARALLO, oppidulum Itsalie, in Ducatu Mediolanensi, ad Sessitem fluvium, in limite agri Vercellensis. Distat 15. milliaribus a lacu Lario in Occasum, et 12. a Masserano. Ibi mons celebris secessu Carolo Borromaei, inter suos pro Sancto habiti.

VARAMBONIUS Ludovicus, vide Ludovicus.

VARAMUS Plin. l. 3. c. 18. fluvius Venetiae, in Anassum sive Plavem apud Belunum urbem influens, Varamo adhuc nominatus; licet Leander Caloro dici scribat.

Reges Persarum.

VARANES [1] seu VARARANES I., Persarum Rex, successit Hormisdae I. A. C. 274. Obiit A. C. 277. regni 3. Agathias, l. 4. Ei successit filius