December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0689a

VALETTA Ludovicus, vide Ludovicus.

VALETUDINARIUM in Vita Austrebertae Virg. c. 3. In stragulo --- ad Valetudinarium deportaverunt: locus est in Monasteriis, aerorum curae destinatus, qui Infirmarium alias, in Glossis Latino-Graec. u(giasth/rion et diaithth/rion dicitur. Vox Senecae, Ep. 27. Columellae, l. 11. c. 1. Aliis, nota. Namque et Romani, cum metabantur castra, loca Praetorio, Quaestorio, Valetudinario designabant, Salmas. ad Solin. p. 821. Hebraeis similis fuit in Templo locus, in quo Sacedotes, quibus colicus dolor frequens admodum, ut qui in pavimeno iugiter stabant et carnibus pluribus vescebantur, nec in hora Ministerii vestem --- aliam praeter unicam, eamque simpliciorem, habebant, Maimonid. Celi hammikdash, c. 7. ž. 14. curabantur. Ei praefuit [gap: Hebrew word(s)] Praefectus aegrotorum, unus ex XXV. Templi Praefectis, qui alios sub se Medicos complures habebat, Io. Seldenus de Synedriis veter. Hebraeor. l. 3. c. 11. De use eorum hodierno hic [orig: hţc] passim. Plato vero in Republica sua Valetudinariis nullum locum esse voluit, ut cui illam extra hunc mundum, qui totus quid aliud quam Valetudinarium, nescio in quibus spatiis sibi imaginari visum est, uti discimus ex eius de Republica libris; ubi tamen illos solum, ex Aeseulapii iudicio, negligi vult, qui natura [orig: naturÔ] morbidi ad functiones in civitate obeundas inepti essent, uti vocem ka/mnein Interpretes ibi exponunt etc.

VALETUDINIS Triumviri in antiquo nummo argenteo, apud Onuphrium Panvinum, Commentar. Reip. Rom. l. 2. Vide supra Triumviri valetudinis.

VALETUS apud recentioris aevi Scriptores, nomen est, quo [orig: qu˘] Magnatum filii, Militare cingulum nondum adepti, insigniebantur; contractum ex Vasseletus, uti vocabantur Vaslallorum, qui iidem olim cum iis, qui Milites postmodum dicti fuere [orig: fuŕre], filii. Et quidem Magnatum filios sic passim indigitant Francici Anglicique Scriptores. Eadem nomenclatura Imperatoris Constantinopolitani filium Villharduinus donat, ad quem Notas vide Car. du Fresne. Quia vero Valetti Militibus ipsis in occasionibus bellicis ministrabant, eorumque arma ac scuta deferebant, inde et Armigeri et Scutiferi audiunt passim; horum nomenclatura data deinceps honoratioribus famulis est, quod hodieque apud Gallos obtinere constat. Vide eundem Auctorem in Glossario, et hic [orig: hţc] ubi de Armigeris, Militibus, et Scutiferis.

VALGI Graece blaisoi\, aliter vatiae, dicuntur, quibus in exteriorem partem crura curvantur: sicut vari, quibus introrsum illa convertuntur. Utrumque tam varum quam valgum, de obtorta et obliqua re sumitur, et quidquid recto contrarium est, sic appellatur. Salmas. ad Solin. p. 945. Vide plura infra, ubi de Vatiis.

VALGIUS magnus omnino Poete fuit; sic enim de eo Tibullus, l. 4. El. 1. ad Messalam, v. 181.

Valgius, aeerno propior non alter Homero.

Eundem Horat. l. 1. Sat. 10. v. 82. cum Virgilio, Vatio, Maecenate, atque aliis coniungit, quibus si placere possit, negat se ineprorum hominum iudicia morari.

VALI populi Asiae, ad Maeotidem paludem Plinio, l. 6. c. 7.

VALIDUM oppid. Umbriae, inter Nuceriam urbem 7. et Sigillum oppid. 6. mill. pass. Calium versus; Gualdo vulgo.

VALII Aethiopiae populi, Plinio, l. 6. c. 30.

VALINSA est in Alpibus regio, quae hodie Wallisserlandt vocatur. Vide Valesia. Eam olim tenuere [orig: tenuŕre], Viberi, Veragri, et Seduni, Ios. Simler.

VALISCUM locus Italiae, Iul. Obsequens.

VALKONIENSIS Comitatus melius Valponiensis, Gall. le Comte de Valpon, provinc. Rasciae, sub Turcis.Vide Valponiensis.

VALLA vide Laurentius Valla. It. Georgius, it. Nicolaus.

VALLAE urbs Macedoniae, Pieriae regionis, Ptolem. Vallaei populi Plinio, l. 4. c. 10.

VALLAGIA pagus Galliae in Andicavis depressus et in vallibus iacens, vulgo la Vallee. Hic [orig: Hţc] Belum Forte Beaufort en Vallee: Burgulium, locus Abbatia [orig: AbbatiÔ] clarus, Bour gueil en Valee. Dicitur quoque nonnumquam Vallis Carnotensis, quia prope Carnutas est. In maiore Archidiaconatu Eccles. Aurelianensis regiuncula est humilis ac depresla, a situ Valles dicta, Vaux, in qua vicus S. Dionysii et S. Cyrici S. Denis en Vaux et S. Cyre en Vaux. Hadr. Vales. Notit. Gall.

VALLARIS Corona dicebatur corona Castrensis, qua [orig: quÔ] donabat eum Imperator, qui primus hostium castra pugnans ingressus esset: a vallo, cuius figura insignis erat. Inscript. antiqua, Donato. hastis putis. V. vexillis. VIII. coronis. muralibus. II. vallaribus. II. Erat ex auro, Aulus Gellius, l. 5. c. 6. ut et muralis ac navalis: quemadmodum contra ovalis ex myrto, civica e fronde querna, obsidionalis, quam reliquis omnibus Plinius praefert, l. 22. c. 3. et 4. e gramine fuit. Dicebatur autem Vallus seu Vallum stipes ramosus, in aggeris summa parte defigi solitus, ad aggerem confirmandum et loricas exstruendas; quem Legionarii milites una cum armis in itinere ferebant: Nonnumquam vero accipitur, pro parge superiore aggeris, ex illis vallis, i. e. sudibus et stipitibus ac viminibus interiectis constante. Describit id cleganter, et quomodo Roman. vallum a Graeco disserat, ostendit Polyb. l. 17. Vallus apud Roman. duos tresve aut ad summum 4. habet surculos, ex quo accidit, ut perfacilis sit eius gestatio. Itaque unus tria alque etiam quatuor simul fert. Et paulo post, cum de Graecorum vallo eiusque use dixisset, subicit: Apud Romanos diversissima est ratio. Primum enim ita valla inter se circumplicant, ut neque facile, quorum ramorum in terram depactorum sint virgulta, neque quorum virgultorum sint rami, agnoscas. Praeterea difficile est, si qui evellere conetur, manum admovere: quoniam densissime inter se conserta sunt: Eo [orig: ] accidit, quod virgulta ita accurate inflexa et intertexta sunt, ut revelli


page 563, image: s0689b

ab eo, qui prehenderit, facile non possint: primum, quia eminentiae et surculi omnes suam et propriam in terra fir mitudinem obtinent: deinde, cum unum e virgultis trahitur, necesse est, propter mutuam contexturam, magnam simul propaginem educi, neque vero fieri potest, ut duo tresve unum idemque vallum prehendere queant. Quod si quis unum aut alterum commoveat ac revellat, exiguum tamen intervallum patefiet.
Dicebatur enim proprie Inter vallum istiusmodi spatium inter duo valla vel vallos interiectum: unde ad alia locorum, temporum quoque spatia, vox translata est. Cicer. l. 1. Epist. Famil. 7. Inter vallo [orig: vall˘] locorum et temporum disiuncti. Aliam significationem Vallus habet, in Proverb. Vallus vitem decepit. Homericum e(/rkos2 o)do/ntwn, Vallum dentium, interpretatur A. Gellius l. 1. c. 15. quem vide, et plura de Vallo militari, apud Rosin. l. 10. c. 16. nec non infra, voce Vallus: ut et de Vallari Corona, supra ubi de Castrensi Corona.

VALLAS Scotus, Dux primo latronum, dein iusti exercitus, Eduardum I. Angliae Regem vicit, rursus Roberti Brussii, qui illius gloriae invidebat, proditione superatus, iterum dein Anglum vicit: sed denuo victus, et supplicio [orig: supplici˘] affectus est, Scotiaque [orig: ScotiÔque] occupata [orig: occupatÔ] Robertus ab Eduardo Rec impositus est. A. C. 1299. 1302. 1305. Buchan. Hist. Scot. l. 8.

VALLATA oppid. Hispaniae Tarraconens. in Vaccaeis et regno Legionensi, circa Asturicam urbem, inde a. leucis, Legionem versus. Vanenza Clusio.

VALLATUM Rhaetiae oppid. Veillenbach Simlero. Nunc pagus Bavariae inter Abaxaca, et Summontorium 4. leuc. Aliis Pfal.

VALLE de Guaxaca nomen Familiae illustris, in Hispania, de qua vide supra, ubi de Cortesio Ferdinando, quem gesta in America, obtentus titulus Marchionis de Villa Guacara, ac suprema Novae Hispaniae praefectura, clarum reddidere [orig: reddidŕre]; ut et apud Philip. Iac. Spenerum, Arte Herald. Tom. 2.

de VALLE Petrus, vide Petrus.

VALLEBANA loci nomen, in Gallia, apud Ausonium, Epigr. 69. v. 1. Vallis Pana divisim legendum, putat Vinetus. la VALLEE Hieronymus, vide Hieronymus.

VALLENCENAE quasi vallis cycnorum. Vide Valentianae.

VALLENSES dicti sunt Veragri una cum Sedunis, a valle Pennina seu Sedunensi, aliisque vallibus. Unde Octodurum in veterib. Notit. Vallensium civitas dicitur, caput olim Vallis inferioris bas Walais Gall. ut Sedunum superioris haut Walais. Sic a vallibus Pyrenaicis, Vallensis regio in Hispania Tarraconens. nomen accepit, quam Cerritaniae coniugunt Eginhardus et vita Ludovici Pii. Pertinet autem vallis Pennina. de qua prius, a fonte Rhodani, usque ad Drantiae et Rhodani confluentem, Cluver. Hodie Vallensis regio bifariam dividitur, in superiorem, quae priscis Comitatus seu pagus Valdensis, vulgo le Pays de Vaut, continer Bibiscum, Lausannam caput regionis, Nividunum atque Urbam in Helveriis: Vide Vaudi regio: et inferiorem, quae recentioribus Vallesia, de qua infra, German. Wallis serland, accolis le Wallais vel Valley, dicitur: Dispesciturque iterum in superiorem et inferiorem ut retro monitum. Caballiacenses, inter Vallenses inferiores et lacum Lemanum sitos, ubi Gaillardum et Terniacum, Gaillart et Terni, pago Vallensi inferioiri quidam attribuunt. Fuit regio Vallensis inter duas olim provincias divisa, cum Valdensis regio in provinc. Max. Sequanorum, Vallesia autem in provinc. Alpium Graiarum et Penninarum fuerit. Hadr. Veles. Notit. Gall.

VALLENSIS Ioannes, Auctor secundae compilationis Decretalium, de quo vide supra, voce Gallensis.

VALLERIUS Petrus, vide Petrus.

VALLESIA [1] vel ex vetere inscriptione ad urbem Genevam, Valinsa, regio Helvetiae, de cuius situ vide in voce Valesia. An a Valle, quod hinc atque hinc altissimis montibus vallata sit, an ab arce Valeria, quae Seduni est, an a Dea Valionia, quae ut alit Sipontinus, vallibus praesidens, apud Vallesianos vel Valinsanos culta est? Vallis enim fertilissima, munitissima, anaena: in longitudinem fere C. M. pass. patert. coeterum angusta, nisi qua inter montes in alias valles diffunditrud, quarum quaedam XV. nonnulae etiam XXXM. pass. longae sunt. Vide Simlerum, de Val. l. 1. Munster. Cosmogr. l. 3. Cluver. l. 2. c. 4. e quibus medius eam ab Oriente ad Occidentem extendit per quatuor, Mercator vero per quinque dierum spatium. Quibusdam Pennina vallis dicitur: Polybiius, l. 3. incolas Ardyes nominasse [orig: nominÔsse] videtur: quorum vestigium remansisse vult Cluver. l. 2. c. 7. in vico Arnen: melius forte in vico et fluv. Ardonio. Hic [orig: Hţc] Viberi olim, Seduni, et Veragri, de quibus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. German. Wallis vel Wallisserland, Gall. Valley aut Vallez: praeter alia croci, maguo [orig: magu˘] gentis lucro [orig: lucr˘] ferax. TotaVallesia in duas pattes dividitur: superiorem, ab ortu Rhodani, usque ad Morsiam fluv. qui infra Sedunum Rhodano miscetur; hanc liberi Vallesiani, olim Viberi seu Iuberi, et Seduni, incolunt, in septem iterum conventus, quos Decumas vel Desenas, German. Zenden vocant, divisi: Et Inferiorem, a Morsia ad Agaunum, quae a Valesianis subactis, olim Veragris habitatur, et in 6. conventus dispescitur, quos Panner vocant, eo quod singuli propriis vexillis utuntur. Hi cum Sedunis et Viberis bella gessere [orig: gessŕre] diu, donec ante annos circiter 200. eorum imperium subierunt, a quibus proin Praefectos habent, qui ius dicant, et Rem publ. administrent. Omnium tamen Prince. Episcopus Sedunensis est, qui summam tam in Ecclesiasticis, quam in civilibus rebus auctoritatem obtinet, et Comes atque Praefectus Valesiae nuncupatur. Primum cum Bernatibus foedus huic genti fuit decennale, quod finitum A. C. 1250. Dein cum Lucerna, Uria et Underwaldia foedus fecere [orig: fecŕre] quinque convenrus Valesianorum A. C. 1417. cum illis cum Guilielmo Raronio Episcopo et patre eius Guiscardo, quos per seditionem exturbarant [orig: exturbÔrant], res esset, et Raroniis utpote civibus suis, Bernates opitularentur. Mox, pace composita [orig: compositÔ], Raronii restituti sunt. Tum cum Bernatibus


page 564, image: s0690a

rursum ad tempus foedus initum, donec A. C. 1475. quo [orig: qu˘] omnia moenia et arces, Agauno [orig: Agaun˘] excepto [orig: except˘], diruerunt, illud perpetuum factum, quod splendidis legationibus uttinque missis annis centum post renovatum ac confirmatum est. Bienuio [orig: Bienui˘] tamen ante Uriae, Suitiae et Under valdiae certa [orig: certÔ] pactione quoque se coniunxerunt. Tandem, cum de religione, et Cleri moribus graves controversiae obortae essent. Adrianus Episcopus et septem Decumae, foedus pepigerunt A. C. 1533. Friburgi, cum septem Helvetiae pagis, qui ex integro Latinos ritus sequuntur. Patria regio haec Platerorum, qui Medicinae inprimis. gloria [orig: gloriÔ] apud Basilienses, effloruere [orig: effloruŕre]. Vide Stumpf. Chron. Helvet. l. 11. Simlerum, praeter opus supra memoratum, etiam in l. de Helvet. descr. Guillimannum, etc. Conventus Valesiae superioris septem: Gomesianus Gomms. Brigianus Brig. Vespianus Visp. Raronius Leucianus Leuck. Siderianus Sider.

Sedunensis, Sitten.

Qui omnes 30. Ecclesias seu Parochias continent.

Conventus inferioris Valesiae sex.

Gundisianus Gundis. Ardonius Ardon. Sallionius Sallion seu Schellen. Martiniacus Martinach. Intramontius Intermont. S. Mauritii. Qui sex conventus paroecias 24. comprehendunt: et proprio [orig: propri˘] idiomate utuntur, cum in superiore Valesia, Germanica lingua potissimum in usu sit. Erant olim partim sub Sabaudiae Ducibus, partim sub Episcop. propriisque Dominis, donec inter hos et liberos Vallesianos bello [orig: bell˘] exorto [orig: exort˘] illi his victi subesse coeperunt, ut dictum. Coeterum extra ipsam Vallesiam, tres praefecturas bello [orig: bell˘] Sabaudio [orig: Sabaudi˘] cepere [orig: cepŕre] Vallesiani: primam Montei dictam, alteram Iuianum, tertiam vallem Alpium, vulgo Hochtal: sed unam harum Emanueli Philiberto restituerunt, Simler.

VALLESIA [2] vide Valesia et Valesium.

VALLETRIA in priscis tabulis nuncupatur Bareges, locus in Gallia, ubi aquae pingues et calidae aegris salutates in Pyrenaeis montibus, finibusque Bigeronum. Hadr. Vales. Notit. Gall.

VALLI populi Asiae, inter montes Goirdiaeos, et portas Caucasias, Plin. l. 6. c. 11i. Idem et Suarnos ibidem habet.

VALLIA [1] seu VVALLIA Gothorum in Hispania Rex, successit Sigerico, A. C. 416. Pace cum Romanis inita [orig: initÔ], Alanos, Wandalos, et Suevos Hispania [orig: HispaniÔ], cum illis, pellere constituit. Proin Tolosa [orig: TolosÔ] et secunda [orig: secundÔ] Aquitania [orig: AquitaniÔ] ab Honorio, per Constantium, accepta [orig: acceptÔ], in Gallis sedem fixit. Regnavit ann. 13. Idacius et Isidor. in Chron.

VALLIA [2] vulgo PRINCIPAUTE DE GALES Gallis, WALES Anglis, ZAMBRE Britannis, alias etiam Cambria dicta, pars est Occidentalis regni Angliae, antea regionem separatam faciens sub propriis Principibus (e quibus Ludwallo 30. lupos in singulos annos vectigalis loco [orig: loc˘] cum imperasset [orig: imperÔsset] Edgarus Westsaxonum Rex, totum luporum genus in Anglia delevit) usque ad Leolinum; quo [orig: qu˘] caeso [orig: caes˘], Eduardus filius primogenitus Henrici III. Regis Angliae Valliae Princeps dictus fuit, ut deinceps coeteri primogeniti Regum Angliae, Secundum divisionem Angliae, publicis instrumentis receptakkm, tertia regni pars est, sicut Angliae in specie sic dicta et Berwickum ad Twedam reliquos trientes constituunt. Divisa fuerat alias et ipsa in tres partes, nempe in Venedotiam, in Povisiam, et in Dehenbartiam; ibique fuerant alias Demetae, Ordovices, et Silures populi. Nunc autem distinguitur tota Vallia in Valliam Borealem, North Walles, et in Valliam Australem, South Walles: sub quibus sunt duodecim provinciae seu Comitatus; nempe in Vallia Boreali Comitatus Flintensis, Flintshire, Denbighensis, Denbighshire, Arvonia, Carnarvanshire, Mervinia, Merionethshire, Mongomeriensis, Mongomeryshire, et Mona insula, Anglesey: in Vallia autem Australi sunt Comitatus Ceretica, Cardiganshire, Radnoria, Radnoshire, Brechinia, Brecknockshire, Glamorgania, Glamorganshire, Maridunensis, Caermardenshire, et Penbrochiensis, Penbrockshire. Comitatus autem Monumetensis revulsus fuit a Vallia sub Henrico VIII. Rege, et Angliae additus. Vallos rebelles domuit Guilielmus Conquestor, Angliae Rex, A. C. 1091. Vide Matth. Paris. in Wilhelmo. Iohannes dein Rex regionem hanc sibi subiecit, A. C. 1214. Idem in Iohanne. Iterum rebelles incolas Eduardus I. a patre Henrico III. Walliae Princeps, vide supra, dictus, compescuit auctore rebellionis securi percusso [orig: percuss˘], A. C. 1282. Polydor. l. 17. Valliae maior lognitudo a Septentrione in Meridiem est 120. mill. pass. latitudo vero maior est 80. minor autem 50. circiter, Baudrand. Valliae Comitatus sevi Shirae ex Becmanno. Herefordia Herefordshire. Radnoria Radnorshire. Brdchinia Brecknockshire. Monumethia Monmoutshire. Glamorgania Glamorganshire. Maridunum Caermardenshire. Pembrochia Pembrockshire. Ceretica Cardiganshire. Montgomeria Montgomeryshire. Mervinia Merioneshire. Arvonia Caernarvonshirs. Denbighia Denbighshire. Flintia Flintshire.


image: s0690b

Valliae urbes. Arvornia, Carnarvan Bangoria, Bangor Bellomariscus, Bewmaris. Brechinia, Brecknock. Cardiffa, Cardiffe. Ceretica, Cardigan. Denbighia, Denbigh. Harlecum, Harleck. Maridunum, Caermarden. Mons Gomericus, Montgomery. Penbrochium, Penbrock. Radnoria Radnor.

VALLILIAE vulgo VAREILLES, villa agri Senonici, in qua S. Aldricus Senonum Archiepiscopus Coenobium S. Remigii condidit, quod eius successor Wenilo perfecit et ditavit: postea incensum et dirutum a Normnnis, sub Archiepiscopo Eurardo. Dictae a valle, in qua sitae, et liliis, quibus ager cricumiacens abundabat. Hadr. Vales. Notit. Gall.

VALLINA apud Romanos, vallium Dea; sicut Collina collium, Nemestinus nemorum, Voss. de orgi. et progr. Idol. Gent. l. 2. c. 62. Eadem et Vallonia dicta. Vide ibi.

VALLIS Antonino Africae propriae locus. Vallis Alba, in Phoenicia lib. Notit. Vallis Carimiana Antonino, urbs in Pannonia. Cariniana legit Lazius 12. R. P. R. et Babolitza Carethna hodie vocari dicit. Vallis Domitiana in Moesia inferiori locus Antonino circa Danubii ostia.

VALLIS Achor cuius mentio Psalmo [orig: Psalm˘] 84. v. 7. vallis erat Palaestinae, iuxta Galgalam, Auctor Anonymus Hist. Orbis Terrar. Part. l. c. 6. sect. 2.

VALLIS Arundineti Nahal Kana, in paraphrasi Lutheri, in eadem regione memoratur Iosuae c. 16. v. 8. De Taphua pertransit contra mare in vallem Arundineti, suntque egressus eius, ad mare salsissimum. Ubi Maris salsi significatu non mortuum, sed mediterraneum intelligi, inde patet, quod de Manassitarum et Ephraimitarum communibus terminis ibi agitur: hae autem Tribus ad Mare mortuum non pertigerunt. Idem ibid.

VALLIS Aser quae in sorte tribus Aser sita etiam vallis pinguis dicitur, in longitudine plus decem milliaria complectens. Agri huius solum pinguissimum ac fecundum, vini ac tritici delicatissimi feracissimum.

VALLIS Cariniana sive ut alii legunt, Carmiana, Babolitza Carethna, teste Lazio [orig: Lazi˘], oppidum Pannoniae inferioris.

VALLIS Casis civitas in tribu Beniamin, Ios. c. 18. v. 22.

VALLIS Coloris vulgo Vaucouleur, castrum est Lotharingiae, ad Mosam, ubi cum Friderico I. Impeatore Philippus Galliae Rex misso [orig: miss˘] filio [orig: fili˘] Ludovico [orig: Ludovic˘], pacem foedusque iniit, A. C. 1211. Eodem, mandato [orig: mandat˘] Imperatoris, Ludovicus Rex venit, colloquium cum illo habitrurus, A. C. 1238. Albertus quoque Roman. Rex cum Philippo Galiae Rege ibidem congressus est, A. C. 1299. Hadr. Vales.

VALLIS Ecclesiae seu Villa Ecclesiae, urbs Sardiniae Episcopalis, in ora occidua, inter insulam Sulcitanam et Calarim, Villa di Chiesa, a Calari 30. mill. pass. cuius Episcopatus Archiepiscopatui Calaritano iunctus est. Appellatur et Ecclesiae, Yglesias, apud scriptores Sardiniae numero [orig: numer˘] plurali, eo sede Episcopali Sulcitana [orig: SulcitanÔ] olim translata [orig: translatÔ]. Vide Villa Ecclesiae.

VALLIS Gellonis vel Agellonis locus Galliae, ad Araurarim, 2. leuc. ab urbe Luteva: hodie, S. Wilhelmi desertum S. Guillem le Desert dictus, a Wilhelmo Monasterii ibi conditore, qui circa A. C. 806. ex Comite Tolosano, permissu Caroli M. monachus factus est. Vulgo le Val de Gellone. Hadr. Vales. Notit. Gall.

VALLIS Guidonis castrum Galliae, in Cenomanis, ad Meduanam fluv. nunc caput Comitatus. Hic [orig: Hţc] Concilium A. C. 1242. la Val. Praedium fuit pagi Cenomanici. Maduallis Gallicolatino [orig: Gallicolatin˘] nomine dictum, i. e. Bona vallis; quod Sigibertus Monasterio Suessionico olim S. Medardi dedisse fertur. Est et vicus proximus Soonae castro, vulgo le Val. Sunt et Valles prppe Melodunum Senomum, Vaux. Hadr. Vales. Notit. Gall.

VALLIS Iephthael in Palaestina.

VALLIS Iesreel similiter, vide in voce Iesreel.

VALLIS Illustris seu Aulon montibus inclusa, Patriarchae Abrahamo habitationem praebuit. Sic enim sedem ipsius, Elon Morch Genes. c. 12. v. 6. et Deuter c. 11. v. 30. Vulgata nuncupat, Vallem Illustrem, et Vallem longe lateque tendentem. Interpr. Samar. Vallem Visionis, Describitur a Iosepho et Eusebio de loc. Heb. hoc [orig: h˘c] modo [orig: m˘do], *au)lw\s2, pedia\s2 mega/lh e)pimh/khs2 o( *au)lw\n ei)se/ti kai\ nu=n kalei=tai. *(au/th kai\ perie/xetaio)/resin e(kate/rwqen, paratei/nousin e)n tou= *liba/nou kai\ e)/ti e(/wqen e)pi e)rh/mou *fara/n *ei)si\ de\ e)pi\ *au)lw=nos2 po/leis2 e)pi/shmoi, kai\ h( pro\s2 au)th=| *li/mnh| *skuqo/polis2, *)ierixw\ kai\ h) nekra\ sqa/lassa, aj(/te peri\ au)ta\s2 xw/rai, w(=n me/sos2 *)iorda/nhs2 fe/retai. Iuxta hanc, in Ephraimitide Sichem collocata erat: Abrahemus namque, cum in terra Cananaea peregrinaretur, iuxta Sichemam, ad Vallem Illustrem substitisse dicitur. Deuter. l. cit. Vide iterum Auctorem Hist. Orbis Terr. Geogr. et civ. ubi supra.

VALLIS Infernalis in montes S. Gotthardi, ubi supra Sillinium, pagum Uraniorum iuxta Uriam fluv. et prope Ursarium vicum, pons est, Diaboli aut Inferni pons dictus: cuius meminit Placina in Pio II.

VALLIS Ioachimica S. Ioachims Thal, in Germania, ubi primum per Slicones Comites Taleros seu Thaleros, hinc dictos (Germanis enim Vallis dicitur Thal ) cusos esse, refert Georg. Agricola de Ponderib. et Mensuris, l. 2.

VALLIS Olerum Valdes Chuox, Prioratus in dioecesi Lingonensi, prope Castellionem, in Burgundia. Caput ordinis est A. C. 1197. a Viardio, iuxta regulas S. Benedicti instituti. Vide Morerium, Diction. Hist.