December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0687b

VALERII Villa Cicer. Valeriana villa Vopisco, in Aurelian. c. 10. locus Brutiorum, apud Rhegium urbem.

Viri Illustres.

VALERIUS [1] M. Publicolae frater. Consul und cum Posthumie Tuberto factus, et contra Sabinos profectus rem feliciter fratris auspiciis et administratione gessit. Ex quo publice ei domus aedificata. Vide et Lucius.

VALERIUS [2] apud Pollionem in Claudio, c. ult. Vivas Valerie, ameris a Principe: unum est ex nominibus Claudii, qui Flavius Valerius Claudius integre appellatus est. Nempe Principes illi omnes, qui obscuro [orig: obscur˘] genere nati ad Imperii fastigium enisi sunt, praenomina cognominaque Romana assumpsere [orig: assumpsŕre], ut in familias antiquas et nobiles hac [orig: hÔc] ratione sese infulcirent et originem patritiam ementirentur. Sic Diocletianus, qui servus fuit et Diolcles vocabatur, postquam Imperator factus est, tria quoque sibi cepit nomina, more Nobilium Roman. et M. Valerius Diocletianus appellari coeptus est. Sic alios complures medio [orig: medi˘] aevo [orig: aev˘] Valerios et Aurelios, potius; quam aliis nominibus, nonnumquam utroque [orig: utr˘que] nomine Aurelios Valerios, appellari voluisse, ex Historia notum. Salmas. Notis ad Pollion. loc. cit. et Vopisc. in Probo, c. 1.

P. VALERIUS [7] L. Valesi filius, Consul. Roman. qui primum cum locum Tricipitini collegae Consulem non subrogaverat, et domum in ilocum Tricipitini collegae Consulem non subrogaverat, et domum in Velia, tutissimo loco habebat, in suspicionem regni affectati venit. Quo [orig: Qu˘] cognito [orig: cognit˘] apud populum questus est, quod tale aliquid timuissent; quapropter emisit, qui domum suam diruerent, secures etiam fascibus dempsit, easque in populi contione summisit. Legem insuper de provocatione a magistratibus ad populum tulit. Hinc Publicola dictus est; et cum diem obiisset, publice sepultus, ac annuo [orig: annu˘] matronarum luctu honoratus. Hic quadriga [orig: quadrigÔ] primus in triumpho vectus est, sine ulla invidia: praeterea, collegae Bruto honores funusque curavit, funebremque orationem de ipsius laudibus habuit, quae adeo iucunda fuit Romanis, ut ex eo consuetudo manarit [orig: manÔrit], ut qui strenue pugnando occubuissent, ab Optimatibus laudarentur. Plutarch. Idem primus post exactos Reges, ludos instituit saeculares: Laborantibus etenim pestilentia [orig: pestilentiÔ] civibus, apud aram Tarentum, vel Terentum dictam, publice nuncupatis votis, atrum bovem Diti pro matibus, concolorem pro feminis iuvencam Proserpinae mactavit: ludosque et lectisternia trinoctio [orig: trinocti˘] fecit. et aram terra [orig: terrÔ], sicut ante fuerat, exaggerata [orig: exaggeratÔ] occuluit, inscriptam titulo [orig: titul˘] isto [orig: ist˘]: P. Valerius Poplicola frumentarium campum Diti et Proserpinae Romanorum salutis ergo fecit. Alii aliter. Vide Rosin. l. 5. Antiq. Roman. c. 21. Thom. Dempster. Antiquit. Roman. l. 8. c. ult. Obiit autem inops, publico [orig: public˘] sumptu elatus. Aurel. Victor. c. 15. Liv. l. 3. c. 8. 15. 17. 18. Florus, l. 1. c. 9. etc.

VALERIUS [3] Antias, scriptor Historiae, saepe ab Auctoribus testis citatur, Livio inprimis, vide Plin. l. 2. c. 107. Plutarch. Priscian. l. 9. A. Gell. l. 7. c. 9. Voss. de Hist. Lat l. 1. c. 10. etc. Nic. Lloydius.

VALERIUS [4] Asiaticus genitus Viennae, multisque et validis propinquitatibus subnixus; Praecipuus auctor interficiendi Caesaris, non extimuit contionem populi Romani gloriamque facinoris ultro petiit. A Messalina, ob auri vim et opum magnitudinem, ut hortos ipsa Lucullianos possideret, per Suilium et Vitellium, subversus: de cuius praeclaro exitu Tacit. l. 11. Annal. c. 3. Ad caedem Caianam vero perpetrandam accensus est, contumeliis ipsius Caligulae. Nam huic in convivio: item in contione clarissima [orig: clarissimÔ] voce, qualis in concubitu esset uxor eius, obiecit. Seneca de Tranquillitate Animi, l. 2. c. 18. Vide et Publius.

VALERIUS [5] Aurelianus 33. Roman. Imperator, vide Aurelianus.

VALERIUS [6] Bassianus Vir Consularis, Commodi iussu occisus, Lamprid. in Commodo, c. 7.

VALERIUS [7] Capito Praetura [orig: PraeturÔ] functus, ab Agrippina [orig: AgrippinÔ] perversus et post eius caedem a Nerone restitutus. Tacit. l. 14. Annal. c. 12.

VALERIUS [8] Catulinus missus Severo successor, apud Spartianum in Didio Iuliano, c. 5. interfectus est postmodum, iussu Severi, Imperium adepti, ut idem habet in Severo, c. 13.

VALERIUS [9] Cordus Literator insignis, inter praeceptores Alexandri Seu. memoratur Lampridio in huius Vita, c. 3.

VALERIUS [10] Cornelius, vide Cornelius.

VALERIUS [11] Corvinus Tribun. milit. sub Duce Camillo reliquias Senonum persequente, adversus Gallum provocatorem solus processit. Tum corvus ab ortu Solis galeae eius insedit, et inter pugnandum ora oculosque Galli reverberavit: Sic hoste victo [orig: vict˘] Valerius Corvinus dictus fuit, unde Manilius, l. 1.

Et cum militia volucris Corvinus adeptus
Et spolia, et nomen. ------

Hic quum ingens multitudo, aere alieno [orig: alien˘] oppressa, Capuam occupare tentasset [orig: tentÔsset], et Ducem sibi Quinctium necessitate magna [orig: magnÔ] compulsum fecisset, sublato [orig: sublat˘] aere alieno [orig: alien˘] seditionem compressit. Haec Caecilius. Livius vero l. 7. c. 27. s. addit, de Samnitibus eum triumphasse [orig: triumphÔsse], sexies Consulem fuisse, hostes Titi Manlii morte exsultantes compressisse. Vixit praeterea, teste Val. Maxiimo [orig: Maxim˘], l. 8. c. 13. ex. 1. corporis et animi vitibus integri annos centum. Vide Corvinus. Et quidem, de Valerio a corvo adiuto, habes historiam, apud Livium, l. 7. c. 26. Val. Maximum, l. 3. c. 2. ex. 6. A. Gellium, l. 9. c. 11. Sext. Aurelium, de Viris illustr. c. 29. Alios. Verum Vossio non quidem pugna singularis Valerii cum Gllo, sed quod de auxilio sacrae addunt alitis, et quidem inspectanre hinc Roimano [orig: Roiman˘], inde Gallico [orig: Gallic˘] exercitu, fabulosum videtur, et forte hinc ortum, quod Valerius galeam gestarit [orig: gestÔrit], cui corvi


page 562, image: s0688a

signum erat superadditum. Vetustissimis enim temporibus galeae fiebant e pellibus animalium, unde kune/h; luke/h, i)ktide/h, apud Homer. Postquam vero pro pelliceis aeneae adhibitae sunt, ac ferreae, figuram tamen animantis alicuius, vel saltem capitis in ea expresserunt: Itaque galea nunc capite leonis, nunc integri vulturis, nunc alterius cuiusdam animalis figura [orig: figurÔ], erat insignis, cuius rei ignoratio spislos in Historia peperit errores. Cum istiusmodi itaque galea, corvi figuram habente, depingi et effingi solegbat Valerius, cum Gallo pugnans: Unde progressu temporis imperitum vulgus iudicavit, corvum galeae insidentem esse imaginem veri corvi, cum tantum ferrei illius, quo [orig: qu˘] galea insignis erat, esset imago. Quae coniectura inde roboratur, quod moris antiqui fuisse legimus, ut res illustres picturis proderentur: velut illa pugna Manlii cum Gallo, quae in scuto Cimbrico erat, teste Tullio [orig: Tulli˘], de Orat. l. 2. Quintiliano [orig: Quintilian˘]. l. 6. c. 4. ac C. Plinio [orig: Plini˘], l. 35. c. 4. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 1. c. 28. ubi quoque addit, Corvi cognomen, non Corvini, Valerium hunc nactum esse: posteros vero Corvinos fuisse dictos.

M. VALERIUS [1] Corvinus Messala, Civis Roman. in iuventute sua Triumviris formidabilis, postea Consul cum Augusto fuit. Scripsit de litera S. de familiis Romanis, etc. De progenie Augusti liber eius non est. Vide Cicer. in Bruto, Senec. contr. 12. Sueton. in Aug. c. 58. 74. Velleium Paterc. l. 2. c. 71. 84. A. Gellium, l. 13. c. 15. Macrob. l. 1. Saturn. c. 9. Plin. l. 35. c. 4. Biennio [orig: Bienni˘] ante mortem sic oblitus est omnium rerum, ut ne nominis quidem proprii meminerit, Idem l. 7. c. 24. Huic Tibullus Eleg. 3. l. 1. inscripsit.

VALERIUS [12] Cotta, vide Caius.

VALERIUS [13] Fabianus honoribus destinatus, qui cum Domitio Balbo, seni diviti atque orbo, propinquo suo, testamentum subdisisset, legt Cornelia [orig: CorneliÔ] damnatus est, sub Nerone. Tacit. l. 14. Annal. c. 48.

VALERIUS [14] Festus, vide Festus.

VALERIUS [15] Flaccinus adolescens nobilis, parens Valeriani (i. e. squggenh\s2 ) e Quadorum manu liberatus, a Probo, memoratur Vopisco in Vita huius, c. 5.

VALERIUS [16] Flaccus M. Catonis familiarissimus, eundem ex agro Tusculano ad Rem publ. adduxit pariter et instruxit. Cons. cum eodem Catone circa Mediolanum cum Gallis et iNsubribus et Boiis, collatis signis, pugnavit, ubi 10000. hostium sunt caesa. Causam mulierum de abroganda lege Oppia [orig: OppiÔ] contra Collegam suum Catonem obtinuit; quorum vide orationes elegantes apud Livium l. 34. c. 1. 2. 3. s.

VALERIUS [17] Flaccus Poeta, cuius vitam pete ex Lilio Gyraldo, Petro Crinito, etc. Addam hoc solum: Setia [orig: SetiÔ] Campanus, seu, Patavinus, secundum Martialem, vide infra. Floruit sub Domitiano, non in magnis opibus. Scripsit Poema de Argonautis, libris 8. Laudatur Quinctiliano, l. 10. c. 1. Multum, inquit, in Valerio Flacco nuper anusimus. Martialis, l. 1. Epigr. 62. v. 3.

Censetur Apona Livio [orig: Livi˘] suo [orig: su˘] tellus
Stellaque [orig: StellÔque], nec Flacco [orig: Flacc˘] minus.

Idem alibi ad eum, l. 1. Epigr. 76. v. 1.

O mihi curarum pretium non vile mearum,
Flacce Antenorii spes et alumne Laris.

Valeri Flacci (inquit Caes. Scaliger.) ingenium felix, diligentia non vulgaris, sed immatura [orig: immaturÔ] morte praeventus, acerbum nobis poema suum reliquit. A Iuvenale tamen sugillatum fuisse notat Lubinus ad Sat. 1. quem sis vide. Verum de Flacco hoc, uti ceteris Latinis Poetis, nos alibi. Nic. Lloxdius. Vide Caius: it Lucius, ac Publius.

VALERIUS [18] Levinus Consul cum Pyrrho praelio [orig: praeli˘] congrediens, in Laconia infeliciter pugnavit. De cuius, Pyrrhum interemisse se iactantis, mendacio, vide Hug. Grotium, de Iure Belli et Pacis, l. 3. c. 1. ž. 17. Iterum postea Consul contra Agrigentum missus, superato [orig: superat˘] Hannone Duce Carthaginensium, oppid. in potestatem recepit, ac Senatum securi percussit. Alter contra Philippum Macedonem feliciter bellum gessit, teste Livio [orig: Livi˘], l. 27. Vide Lucius: it. Maximus et Publius.

VALERIUS [19] Lucas, vide Lucas.

VALERIUS [20] Marcellinus Historicus Romanus, cuius meminit, uti eodem [orig: e˘dem] cum Suetonio scribendi genere usi, Capitolin. in Maximino et Balbino, c. 5.

VALERIUS [21] Marinus destinatus a Galba Consul, dilatus a Vitellio nulla [orig: nullÔ] nulla [orig: nullÔ] offensa [orig: offensÔ], sed mitis et iniuriam segniter laturus. Tacit. l. 2. Histor. c. 71.

VALERIUS [22] Martialis vide Martialis.

VALERIUS [23] Maximus Historicus, scripsit dicta ac facta menovabilia libris 9. ad Tiberium Caesarem. Militavit sub S. Pompeio, ut ipse de se testatur, ubi de institutis loquitur antiquis.

VALERIUS [24] Maximus Basilius, Consul. an Urb. Cond. 1219.

VALERIUS [25] Messala, vide Lucius.

VALERIUS [26] Omulus, inter eos, qui Antonino Pio adversus Marcum iam Caesarem aliqua insusurrarent, memoratur Capitolino in Marco Antonino Philos. c 6. Et quidem is, quum Lucillam matrem Marci in viridario venerantem simulacrum Apollinis vidisset, insusurravit, Illa nunc rogat, ut diem tuum claudas, et filis imperet, quod tamen apud Pium nihil valuit etc.

VALERIUS [27] Orea praenomine Quintus, Caesaris legatus, ab eo in Siciliam missus, ad expetendum Catonem. l. 1. de bell. Civ.. c. 29.

VALERIUS [28] Paulinus Narbonensis procurator, Vespasiano amicus. Tacit. l. 3. Hist. c. 42.

VALERIUS [29] Ponticus Italia [orig: ItaliÔ] exactus, quod falsarios, ne apud praefectum urbis arguerentur, ad Praetorem detulerit, interim specie legum, mox praevaricando ultionem elusurus. Tacit. l. 14. Annal. c. 41.

VALERIUS [30] Potitus, post Xviralem invidiam plebem in patres


image: s0688b

incitatam legibus et conditionbus suis mitigavit, unde Potiti nomen adeptus. Primus quoque Consul post Xviros, cum Volscos Aequosque ad Algidum magna [orig: magnÔ] laude debellasset [orig: debellÔsset], triumphus ei a patribus negatus fuit. Sed suadente Icilio [orig: Icili˘] pleb. primus, sine auctoritate Senatus [orig: Senatűs], triumphavit, cum collega, suo M. Horatio. Quamobrem Maximi cognomen adeptus est, quod nemini a Senatu praeterquam Fabio Maximo concessum est. Plut. Vide et Caius; it. Lucius, et Publius.

VALERIUS [31] Praeconius praenomine Lucius, legatus in Aquitania, exercitu pulso [orig: puls˘] interfectus est. Caes. l. 3. Comm. c. 20.

M. VALERIUS [2] Probus Grammaticus, sub Adriano. Scripsit inter alia, de temporum connexione, Servius in l. 7. Aen.

VALERIUS [32] Procillus praenomine Caius, C. Valerii Caburi Filius, summa [orig: summÔ] virtute et humanitate adolescens cum M. Mettio ad Ariovistum a C. Caesare missus et ab isto in vincula coniectus, Caes. l. 1. Comment. c. 47.

VALERIUS [33] Publicola, vide Lucius: it. Publius.

VALERIUS [34] Soranus Poeta, quem Cicero in. l. de Oratore, doctissimum togatorum appellat. Plut. vero virum philosophum et eruditum dicit, ac interfectum a Cn. Pompeio. Huius duos hos versus, laudat Varro de culiu Deor.

Iupite omnipotens, Regum Rex ipse, Deumque [orig: Deűmque]
Progenitor, genitrxque Deum [orig: Deűm], Deus unus et omnes.

VALERIUS [35] Soranus, quod contra interdictum, eloqui proprium nomen Romae ausus esset, ob meritum profanae vocis neci datus. Solin. c. 2. Servius in fine l. 1. Georg. hunc scribit Tribunum Pleb. obque linguae temeritatem levatum esse in crucem.

VALERIUS [36] Titus, vide Titus.

VALERIUS [37] Torquatus pro Rei publ. salute obiit mortem. Nam cum P. Aemilius responsum accepisset ex oraculo, victoriam se reportturum, si aram in eo loco aedificaret, ubi insignem cum curru hominem demersum aspiceret: post 3. demum dies Val. Torquatus (sic enim in fomnis fuerat admonitus) sumptis sacerdotalibus insignibus (nam augurali scientia [orig: scientiÔ] praeditus erat) educto [orig: educt˘] exercitu, et multis ante se interfectis, a terra absorptus est. Tum Aemilius, structa [orig: structÔ] ibi ara [orig: arÔ], victor evasit: ex qua [orig: quÔ] victoria 160. turres gestantes Elephantos Romam misit. Ex quo autem tempore superatus est Pyrrhus, ex ara [orig: arÔ] ipsa eduntur oracula. Plut. Paral.

VALERIUS [38] Turpilianus Trachala, Consul, an Urb. Cond. 820.

VALERIUS [39] melius VOLERIUS, fluv. parvus Corsicae. Nunc fuminale di S. Fiorenzo, prope Nebii rudera, et in sinum S. Florentii se exonerat.

VALESIA [1] Gallis LE WALAIS, German. WALLIS, pars ampla Helvetiorum, montosa, at fertilis, ferarum, metallorum thermarumque fecunda, ubi alias Seduni et Veragri, populi Galliae Narbonens. Ab Ortu in Occasum extenditur, inter Helvetios ad Boream et Ortum Ducatus Mediolanens. et Augustanum ad Meridiem et Sabaudiam ad Occasum. Caput est Sedunum, Sytten: reliqua oppida Martinacum, Martinach et Agaunum, seu S. Maurice. Multa foedera cum Helvetiis sanxere [orig: sanxŕre] Valesii, tandem A. C. 1533. perpetuum foedus omnino firmatum fuit. Item regio Galliae Belgicae inter Picardiam et Campaniam, ubi Silvanectum urbs. Vulgo Valois. Ferrar. Vide quoque Vallesia.

VALESIA [2] Familia, vide in voce Valesium.

VALESII Haeretici qui et Eunuchi dicti, quod verba Christi, Beati, qui se castraverunt etc. secundum literam accipientes, se ipsos castrarent, a Valesio Arabe nomen habuere [orig: habuŕre]. Ex illorum numero Origenem fuiisse, legas apud Dominic. Macrum, Hierolex. Vide voce Valesius.

VALESIUM tractus Insulae Franciae, vulgo le Valois. Cum titulo Ducatus versus Oesiam fluv. ubi urbs Crepiacum, Crepis en Valois caput. Baudrand. Hinc regiae olim familiae nomen, cuius auctor Philippus VI. Caroli Valesii fil. fuit, postquam A. C. 1328. Carolus IV. Pulcher obiisset, directae ab Hugone lineae ultimus. Contra hunc Eduardus regium titulum sumpsit, qui Philippum ad Slusas primum navali praelio [orig: praeli˘], dein ad Cressiacum terrestri acie vicit, A. C. 1346. Nihilominus mansit Rex Philippus Delphinatuque acquisio [orig: acquisi˘] pristinas clades pensavit. Successit ei fil. Iohannes, qui victus praelio [orig: praeli˘] et captus ad Anglis: fil. Carolum V. successorem habuit. Hic pater fuit Caroli VI. quo [orig: qu˘] natus Carolus VII. Anglos toto [orig: tot˘] regno [orig: regn˘], Caleto [orig: Calet˘] excepto [orig: except˘], pepulit. Pater Ludovici XI. cuius filius Carolus VIII. improlis obiit. Huic successit Ludovicus XII. agnatus, Dux prius Aurelianensis, quo [orig: qu˘] similiter sine herede exstincto [orig: exstinct˘], successionis iura vocavere [orig: vocavŕre] Franciscum I. Engolismensem: quo [orig: qu˘] genitus Henricus II. pater fuit Francisci II. Caroli IX. et Henrici III. qui, cultro [orig: cultr˘] perfidi Monachi confossus, A. C. 1589. ultimus lineae, Borbonio sanguini regnum transmisit. Eius enim successor Henricus IV. fuit: in cuius uxorem Margaretam, quae Henrici III. soror fuerat, mortuam A. C. 1615. notum carmen Euphormionis, cuius ultimi versus hi sunt:

Et vivo et morior toties, me funere longo [orig: long˘]
Nempe mori decuit, quae tot per saecula clarum
Induci tumulis suprema Valesia nomen.

VALESIUS [1] Arabs Haeresiarcha, caput Valesianorum; qui omnes sectae suae, aliquando etiam viatores, castrant; legem cum Prophetis reiciunt etc. Epiphan. Haer. 58. Augustin. Haer. 39. Baron. A. C. 249. 260.

VALESIUS [2] Sabinus, cuius praecipua [orig: praecipuÔ] opera [orig: operÔ] pax, inter T. Tatium et Romulum facta, Gentis Valeriae Romae auctor, proavus L. Valerii Volusii Poplicolae.

VALETA vulgo LA VALETE, urbs recens, sed munitissima Melitae, a Mag. Ioh. de la Valette Parisot, excitata, ultimo [orig: ultim˘] saeculo [orig: saecul˘], post solutam Melitae obsidionem. Perculta item et lepida, in ora Boreali Insulae, cum portu capacissimo. Ibi commoratur M. Magister; eique adiacet atx S. Elmi in scopulo.