December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0687a

VALERIA [3] nomen aquilae, apud Plinium, l. 10. c. 3. a valendo, de qua vide supra in voce Melanaeetus.

VALERIA Colonia Corsicae urbs, Ptolem. Leria Pineto. Sed Aleria est in Graecis exempl. et sic etiam apud Plin. l. 3. c. 6. et Antonin. 2. oppid. Episcopale Hispaniae Tarraconensis, a qua Valerienses populi, Plin. l. 3. c. 3. Olim Castrum altum dictum, Querra est Clusio ac Taraphae. In Castella nova (ut vocant) sita est. Nunc pagus ad Sucronem fluv. triplex, Valera de Suso, la Vieia, et Valera Guemada, 7. leuc. a Concha urbe quae illi successit, Episcopalis sub Archiepiscopo toletano; In Veter, Inscr. Colonia Iulia Valeria. Ferrar. Baudrando, aliisque creditur Cuenca, in tractu montuoso, cuius caput est. Antea Castrum altum dicta est, urbs Celtiberorum. 3. Regio Italiae iuxta lacum Fucinum, cuius urbes Valeria sive Marsi, Episcopalis, Carseoli, Amiternum, Furconium et Reate. 4. Regio Pannoniae superioris inter Draum et Saum fluv. quae hodie Stria vocatur, teste Lazio [orig: Lazi˘], Crabaten vero Rhenano, Ferrar. Baudrando provinc. erat Pannoniae inferioris inter Danubium et Dravum; magis versus Danubium circa Solvam, Aquincum et Statuas colostas. Sext. Rufus, Iornand. Longe a Stiria in Ortum, ubi hodie pars Hungariae inferioris.

VALERIA Lex prima certos quasi cancellos Magistratibus circumdedit, lata a. P. Valerio Poplicola Cons. collega [orig: collegÔ] Iunio [orig: Iuni˘] Bruto [orig: Brut˘] mortuo [orig: mortu˘], An. Urb. Cond. 243. in haec verba: Ut adversus omnes Magistratus provocatio esset. Vide Liv. l. 2. c. 9. Dionys. l. 4. Val. Maximum, l. 4. c. 1. ex. 1. Pomponium, de Orig. Iuris. Post eum L. Valerius Poplicola Potitus Consul cum M. Horatio Barbato, An. Urb. Cond. 304. legem tulit, Ne quis ullum Magistratum sine provocatione crearet, Liv. l. 3. c. 55. Dionys. l. 10. etc. Quae lexl Valeria secunda, sive Horatia vocata est. Tertio eam repetiit M. Valerius Corvus Consul quintum, cum Q. Appuleio Pansa, An. Urb. Cond. 453. Ne quis, qui provocasset [orig: provocÔsset], virgis caederetur, securive necaretur: si quis adversus ea fecisset, improbe facturum, Liv. l. 10. c. 9. Fuerunt et aliae leges Valeriae, de foenore, de militum successione, de pecunia publica, et duobus Quaestoribus, de peretua dictatura Sullae, de Maiestate, etc. de quibus vide Thom. Dempster. Antinquit. Rom. passim.

VALERIA [4] Tusculanaria, quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] dolis cum patre Valerio coierit, vide in verbo Silvanus.

VALERIA [5] Via in Sicilia, inter Messanam, et Lilybaeum, Strabo. Alia in Italia, quae ad urbes Valeriae ducebat per Tybur, Strabo. Vulgo Il piano di S. Spirito, et della Cella, teste Ciofano [orig: Ciofan˘] in l. 4. Ovidii Trist.

VALERIAE gentis Princeps Volusus Romae domicilium locavit, cum T. Tatio Sabinorum Rege, Dionysio [orig: Dionysi˘] et Plutarcho [orig: Plutarch˘] auctoribus. a quo eius posteri Valesii primum, post Valerii dicti: quare etiam Volusi cognomen tulerunt. Haec postea gens, se in multas familias multa que cognomina diffudit, ut Volusi, Potiti, Poplicolae, Maximi, corvi, Corvini, Messallae, Faltonis, Cottae, Messallini, Levini, Ascisculi, Barbati, Nigri, Lactucini, Antiatis, Tappi et similium.

VALERIANAE Villae meminit Vopiscus in Aureliano, c. 10. P. Valerii villa Ciceroni, in Brutiis, circa Rheginos est; ut placet Gabr. Batrio, l. 3. Calabriae Hist.

VALERIANI Aurei apud Treb. Pollionem in Claudio, c. 17. cui Gallienus, inter alia, tribui iussit, Aureos Valerianos CL. Trientes Saloninianos CCC. nummi sunt a Valeriano Imperatore cusi, quos proin Valerianeos aut Valerianinos, potius appellandos fuisse, sicque apud Trebellium legendum, iudicat Casaubonus. Sed nominibus formam primitivam habentibus, etiam Veteres a)nti\ tw=n paragw/gwn usos esse, docet variis exemplis Cl. Salmas. Notis ad loc. Certe Valerianos hortos Vopiscus Habet in Aureliano, c. 1. Sermonem multum a Palatio usque ad hortos Valerianos instituit. Nisi mavis ibi Varianos legere, cum eodem.

VALERIANUS [1] maioris spei, quam fortunae, imperavit anno [orig: ann˘] Mundi 4216. a Christo nato 254. Hic duplici nomine calamitosissimus exstitit: tum quod a Sapore Persarum Rege, victus acie (sive dolo [orig: dol˘] suorum, et proditione Macrini, sive eius imprudentia [orig: imprudentiÔ] id acciderit) in captivitate consenuit, tandem vivus excoriatus: tum quod Gallienum filium reliquit, qui Caligulae ac Vitelliis simillimus, Imperium contaminavit. Hic, cum primo Christianis se favere testaretur, postea ab Aegyptio quodam Mago seduci se passus, in omne scelus ruit, victimis etiam humanis Daemoni sacrificatis, et infantum visceribus exenteratis, quo inde futura nosset [orig: n˘sset], Vixit Valerianus annos 47. imperavit 4. ante captivitatem suam, una cum filio. quandiu captivus vixit, Rex Spor incurvato [orig: incurvat˘] eo [orig: ], pedem cervici eius imponens, equum ascendere solitus est. Aurel. Vict. de Caesar. Eutrop. Euseb. Orosius, etc.

VALERIANUS [2] Iunior, vide Saloninus.

VALERIANUS [3] Dux militum praetorianorum, sub Maximino, in huius odium, a Romanis occisus est, apud Iul. Capitolin. in Maximinis, c. 14. Sed Vitalianum ei nomen fuisse, notat Casaubonus. Idem nomen Gallieni fratri fuit, qui Gallieno [orig: Gallien˘] interfecto [orig: interfect˘], circa Mediolanum, et ipse simul interemptus est. Item Gallieni fil. quem P. LICINIUM SALONINUM VALERIANUM Victor, lapides, nummi vocant: de quorum utro scriptum sit in Fastis, VALERIANO IMPERATORE COS. ambigit Trebell. Pollio in Gallienis, c. 14. ubi Casaubonum vide. Pertinacis quoque amico, de quo vide Iul. Capitolin. in Pertinace, c. 12. etc.

VALERIANUS [4] Episcopus Cemeles, urbis excisae, cuius Episcopatus Niceam translatus est, saeculo [orig: saecul˘] 5. Scripsit 20. homilias, cum Epist. ad Monachos, in qua de efficacia et ordine doctrinae Apostolicae agit. Petr. Iofridus, de Episc. Nic. Moret. Dict. Hist.

VALERIANUS [5] Asiaticus Belgicae prov. Procurator, a Vitellio gener ascitus. Tacit. l. 1. Hist. c. 59.

VALERII prius VALESII, teste Quintiliano [orig: Quintilian˘], l. 1. c. 5. appellati, sicut Fusii, deinde Furii.