December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0676b

TYRANNUS [1] Sophista, scripsit de divisione orationis libros 10. Suid.

TYRANNUS [2] Graece *tu/rannos2, nomen ignotum olim, praeterquam Aeschylo, Prometheo [orig: Promethe˘] vincto [orig: vinct˘],

*)/enesti ga\r pw=s2 tou=to th=| turanni/di
*no/shma, toi=s2 fi/loisin ou= peponqe/nai.

et ante ipsum Archilocho, uti Scholiastes Aeschyli ad hl. l. docet. Significabat autem primum vox Regem simpliciter. Servius, ad illud l. 4. Aen. v. 320. Nihil intererat apud Maiores, inter Tyrannum et Regem. Inde quia in hoc apice aegre se continet humana imbecillitas, quin ad superbiam ac saevitiam inclinet, Regnum superbum, ut videre est apud eundem, l. 10. et para/ tou\s2 no/mous2 a)/rxonta, kai\ pie/conta tou\s2 u(po\ xei=ra e)pi\ tw=| oi(kei/w| sumfe/ronti, ut ait Moschopulus, seu unica [orig: unicÔ] voce Hesychii, a)nagkaiomo/narxon, ac turannodai/mona. Quales inprimis, qui potestatem rapuerunt perpetuam in ea civitate, quae libertate usa est, uti habet Corn. Nepos, Miltiade, c. ult. Exosum maxime liberis civitatibus nomen. Unde in tyrannidem affectantes Lex Solonis, *ei)/ tis2 e)pixeiroi/h turannei=n, sqa/naton chmi/an ei)=nai, Si quis tyrannidem affectarit [orig: affectÔrit], capital esto. Qua [orig: QuÔ] tamen non licebat cuilibet occidere talem, sed oportebat in iudicio convictum, ab Undecim viris capitalibus, capite plecti, uti liquet ex antithesi Legum Solonis et Poplicolae, apud Plutarchum. Tyrannorum vero alia ratio, ut quos impune, imo cum spe praemii, occidere licebat. Cicero, pro Milone, c. 29. Graeci homines Deorum honores tribuunt iis viris, qui tyrannos necaverunt. Quae ego vidi Athenis? quae aliis in urbibus Graeciae? Quas res divinas talibus institutas viris? Quos cantus? Quae carmina? prope ad immortalitatis et religionem et memoriam consecrantur. Ubi Aristogitonem et Harmodium intelligit, in quorum honorem Scholia illa scripta, quae e)n tai=s2 tw=n potw=n sunodois2 h)=|don, in compotationibus decamabant, ut docet Interpres Comici in Acharnenses. Hinc in Khetorum scholis lex, turannokto/nw| di/dwsi th\n dwrea\n, Tyrannicidae praemium detur. Honorique Harmodii et Aristogitonis consultum psephismate illo [orig: ill˘], Nomina Harmodii et Aristogitonis ne unquam servis indere liceto, apud A. Gellium, l. 9. c. 2. Vide supra, voce Scolia, et de Tyrannicidas coronandi, eorumque posteritatem honorandi more, Car. Paschalium, Coron. l. 7. c. 5. et 20. Neque tantum in Tyrannos ipsos insurgebant, sed etiam in Graecis ckvitatibus liberi Tyrannorum, oppressis illis, eodem [orig: e˘dem] supplicio [orig: supplici˘] interficiebantur, teste Bruto [orig: Brut˘], Ep. ad Cicer. et sublata [orig: sublatÔ] tyrannide acta rescindebantur; unde saepius legas, kai\ e)/stw tauta a)/kura, w(/sper ta\ e)pi\ tw=n *tria/konta, ipsis nominibus de Fastis deletis, qua de re vide Casaubon, ad Sueton. Aug. c. 100. et Sam. Petitum, Comment. in LL. Auic. l. 3. tit. 2. uti de more statuas eorum lapidandi ac luto inquinandi, supra. Hinc Tyranna et Tyrannis, pro femina imperante vel dominante, cum alias turanni\s2, dominatio ipsa sit, seu Imperium. Treb. Pollio in Vita Victoriae, c. 31. Triginta Tyrannor. Nemo in Templo Pacis dicturus est, feminas inter tyrannos, cum risu et ioco, tyrannas videlicet et tyrannides -- posuisse, ad quem locum vide Casauboni et Salmasii Notas. Nempe XXX. is Romanorum Tyrannos historia [orig: historiÔ] sua [orig: suÔ] complexus est, in quorum numero et Zenobiam et Victoriam posuit, maximi animi feminas, sicut de totidem Atheniensium Tyrannis, quaedam habes in Thrasybulo Nepotis, plura apud rerum Graecarum Scriptores.

TYRAS [1] Mysiae inferioris urbs. Ptol. Zethazava Nigro. Baudrando urbs Sarmatiae regia Tartarorum Precop. ad ostia Tyrae fluv. Plurimis est Moncastroiae, seu Bialogrod, quae et Akerman, Bessarabiae caput, vix 5. mill. pass. supra ostia fluv. et 70. milliar. Germanic a Taphris in Occasum. Alii putant Moncastro crevisse, ex ruderibus Tyrae, in viciniis.

TYRAS [2] Herodot. et Ptol. Tyra Straboni, fluv. alias Germano- Sarmatiae: Baudrando forte Naparis, Niessier; nunc Poloniae. Oritur ex lacu parvo, in Russia nigra, 9. leuc. Polonic, a Premissia in Ortum, 4. a Leopoli in Meridiem. Hinc in Ortum tendens, rigataque Pocutia [orig: PocutiÔ] tractu, Podoliam utramque a Moldavia separat, et in Bessarabia tractu, in Pontum Euxinum se exonerat, infra Bialogrodam, 60. mill. pass. ab ostio Istri in Boream. Dicitur et Turba quibusdam Vide Flac. l. 6. v. 85.

TYRCONENSIS Comitatus seu Terra Cornelii et Dungalensis, Gallis le Comte de Tyroncl ou de Dungal, pars est Hiberniae in Ultonia regione. Vide Dungalia.

TYREDIZA vel TYRODIZA, urbs Thraciae. Steph.

TYRES fluv. Scythiae, post Istrum secundus. Herodot. l. 4. c. 11. ubi de Cimmeriis a Scitharum gente pulsis: Scythis, ait, Cimmerios in vadentibus, Regum Populique sententiae drversc fuerunt: Populus sine praelio demigrandum; Reges pro regione dimicandum censuerunt. Dissentientes inter se pugnarunt [orig: pugnÔrunt]: qui ceciderunt, sepulti sunt ad Typrem fiument, ubi eorum sepulchrum adhuc conspicitur. Sic Cimmeriorum populas e regione migravit etc. Vide ubi de Cimmeriis.

TYRI Scalae nomen montis apud Iosephum, Belli Iudaci l. 2. c. 9. ubi Ptolemaidem Septentrionem versus scribit montem habere altissimum, stadiis centum dissirum, o(/ kalou=sikli/maka *turi/wn oi( e(pixw/rioi, quem scalam Tyriorum vocant incolae. Hinc Chatipham usque, extendere Purpurarium Iudaeae littus Talmudicos, diximus supra.

TYRIAS Siciliae fluv. haud procul Leontio [orig: Leonti˘].

TYRIDATES [1] opulentus vir, cuius bona Alexander Magnus Eurylocho, quod acceptum a fratre coniurationis, contra Regem, inter Pueros nobiles, Duce Hermolao [orig: Hermola˘] initae, indicium detulisset, donavit. Curt. l. 8. c. 6.

TYRIDATES [2] vide Tiridates.

TYRII vel TYRUS Plut. Tiriolo Barrio, oppidul. magnae Graeciae, in colle, apud Catacium urb. inde 6. mill. pass. Martoranum versus, a Scyllacio 9. Alias Tyrii, cives urbis famosae Tyri (de qua infra) rei navalis gloria [orig: gloriÔ] incliti, ante alios omnes, utpote inter quos et Salman-asarum Assyriorum Regem, vetustissimum, quod legimus na vale praelium, prospero [orig: prosper˘] iis eventu, commissum est, sub Elulaeo


image: s0677a

Rege, qui iam ante deficientes Cyprios, classe eo profectus, reduxerat, uti ex Fragm. Chronicorum Menandri Ephesii, ex Tyriorum Archivis in Graecum sermonem translatorum, apud Iosephum, Iud. Antiqq. l. 9. c. ult. discimus.

TYRIMNUS nomen Dei Thyatirae olim culti, cui fanum extra urbem, et ludi ac sacrificia publica dedicata, memorantur in vet, Inscr. hodieque superstite, cuius initium,

*a.... *s*t*r*a*t*o*u *a*g*w*n*o*q*e*t*h
*s*a*n*t*a *t*o*g *p*r*o*p*o*l*e*w*s
*t*u*r*i*m*n*o*u *e*n*d*o*s*w*s *k*a*i
*e*p*i*f*a*n*w*s *e*n*t*e *n*o*m*a*i*s
*k*a*i *e*r*i*d*o*s*e*s*i*n *t*a*i*s *p*r*o*s
*t*h*n *b*o*u*l*h*n *a*n*a*s*t*r*a*f*e*n
*t*a ktl..

apud Iac. Sponium, qui et alterius meminit principatu Caracallae Imperatoris factae, in qua Titus quidam Antonius Alsenus *i/ereu\s2 tou= sqeou= fcil. *turi/mnou, Sacerdos Dei huius appellatur. Vide eum Itiner. Graeciae, Parte 3. p. 112. et 117.

TYRINTHIA vide Tiryntha.

TYRIOTES Eunuchus Darii, ultimi Persarum Regis, captivus, qui mortem uxoris in custodia defunctae, Regi adnuntiavit, inter trepidationem lugentium elapsus per portam, quae, quia ab hoste aversa erat, levius custodiebatur. Curt. l. 4. c. 10.

TYRIS Memphitarum Rex II. post Tosorthrum praefuit ann. 7. Athore I. in Thebaide adhuc imperante, paulo ante Phalegum narum. Eum excepit Mesochris, quem vide.

TYRISSA Plin. l. 4. c. 10. Ceresei Mercat. oppid. Emathiae. Aliis Dinarigriza, 15. mill. pass. a Gyrtona, in Austrum inter Castoriam 46. et Gonnum 35. Atraci finitima. Populi Tyrissaei Plinio, ibid.

TYRISTASIS Plin. l. 4. c. 11. Tiristasis Demostheni, urbs Chersonesi Thraciae, Episcopalis sub Archiepiscopo Heracleensi in ora ad Propontidem: Vide Peristasis seu Peristacium, quod a Lysimachia 18. mill. pass. abest in Boream et Caeciam, sed extra Chersonesum.

TYRITACITE urbs Ponti, Steph.

TYRITAE populi circa ostia Tyrae fluv. et loca finitima incolentes, in Sarmatia Europaea. Tyrangitae Ptol. Tyrigetae Strab. Tyragetae Plinio, l. 3. c. 1.

TYRIUS [1] cognomen Herculis, vide supra.

TYRIUS [2] Guilielmus, vide Guilielmus.

TYRIUS [3] Marinus, vide marinus.

TYRIUS [4] Maximus, vide Maximus.

TYRIUS [5] Gall. Narbon. fluv. Sext. Avienus.

TYRMENII populi Scythiae, peritissimi navigandi: Significat autem hoc vocabulum fugniul. Steph.

TYRMIDAE vicus in tribu Oeneide. Steph.

TYRO [1] virgo Thestaliae, Salmonei et Aleidices filia, quam noverca Sidero (quam Alcidice Alci filia [orig: filiÔ] defuncta [orig: defunctÔ] in uxorem duxerat Salmoneus) male admodum ac duriter excepit. Ceterum cum Tyro Enipei fluv. amore flagraret, atque ad illius fluenta continenter accedens propter amnem conqueri minime desineret, Neptunus interim sumpta [orig: sumptÔ] Enipei forma [orig: formÔ] cum ipsa concubuit. Haec autem cum geminos clanculum peperisset, illos exposuit. Iacentibus autem pueris, et equariis pastoribus praetereuntibus, equarum una, quum infantium alterum ungula [orig: ungulÔ] casu quodam [orig: qu˘dam] tetigisset, faciei partem lividulam reddidit. Tum equarius infantes ambos suscepit alendos, et cui lividula reddita erat faciei pars, Peliam nominavit, quasi Lividum dixeris, alterum vero Neleum, qui cum ad iustam integramque aeratem pervenissent, matre sua [orig: suÔ] et eius noverca [orig: novercÔ] agnita [orig: agnitÔ], quum matrem ab illa male affectam comperissent, in illam impetum fecerunt, et quam vis in Iunonis templum confugisset. Pelias tamen eam super aram ipsam iugulavit. Cretheus postea Salmonei frater Tyronem neptem cepit uxorem, ex qua nati sunt illi filii Aeson, Amythaon et Pheres. Apollod. Bibl. 1. Diodor. Sic. l. 4. Tzetzes in Lycophr. et alii. Propert. l. 2. El. 28. v. 51.

Vobiscum est Iope, vobiscum est candida Tyro.

Idem, l. 1. El. 13. v. 21.

Non sic Aemonio Salmonida mistus Enipeo
Taenarius factli pressit amore Deus.

Idem, l. 3. Eleg. 18. v. 13.

Testis Thessalico flagrans Salmonis Enipeo,
Quae voluit liquido tota subire Deo [orig: De˘].

Orid. in Ep. Herus, 19. Heroid. v. 131.

Si neque Amymone, nec laudatissima forma
Criminis est, Tyro, fabula vana tui.

Idem, l. 3. Amor. El. 6. v. 43.

Siccus ut amplecti Salmonida posset Enipeus,
Cedere iussit aquam: iussa recedit aqua.

Nic. Lloyd.

TYRO [2] aliis Tiro, Graece ne/os2 stratiw/ths2, prwto/peiros2, novus miles, an a tei/romai, etiam de Adolescentibu, ad forensia studia se praeparantibus, apud Plinium et Quintilianum reperitur Instit. Orat. l. 12. c. 6. Erat autem apud Romanos Tyrocinii annus 17. aetatis, quo [orig: qu˘] praetexta [orig: praetextÔ] deposita [orig: depositÔ] virilem sumebant Togam, teste Macrobio [orig: Macrobi˘], l. 1. Saturn. c. 6. Dicebatur eadem libera, quod omnis honesta libertas, quae aliorum esset civium, iis concederetur: unde et dies mutatae vestis, quae incidere solebat in d. 16. Kal. April. Liberia in Fastis appellatur. Allusit huc Ovidius, l. 4. Tristium, El. 10. v. 27.

Interea tacito [orig: tacit˘] passu labentibus annis
Liberior fratri sumpta mihique Toga est.


page 551, image: s0677b

Quia vero coloris erat candidi, ob id et pura dicebatur. Cicero, l. 9. Ep. ult. ad Attic. Volo Ciceroni meo Tagam puram dare. Cum illa recica dabatur Tunica, qua de re Plinius, l. 8. c. 48. Ea (Tanaquil) prima texuit rectam Tunicam, quales cum Toga pura Tyroni induuntur et novae Nuptae. Ritus sollennis erat, ut in Toga hac sumenda denatium in aedem Iuventuris deferrent; cuius origiriem Halicarnassaeus tradit l. 4. Scribit L. Piso Annalium primo, voluisse cum et urbanae multitudinis scire numerum, tum nascentium, tummorientium, tunt eorum tw=n ei)s2 a)/ndras2 e)ggrafome/nwn, qui virilem Togam sumerent, statuisseque quanti pretii nummos pro singulit inferre deberent Cognati: in ararium Ilithyae pro nascentibus, in Veneris ararium in luco situm, quam Libitinam appellant, pro defunctis; in Iuventutis, pro virilem Togam sumentibus. Unde poterat hosse annis singulis, quantus esset in universum numerus civium, tum quam multi ex bis essent per atatem militiae idonei. Est et alter ritus apud Festum Pompeium, et Suetonium, Aug. c. 94. nbi hic, Sumenti, inquit, virilem Togam, tunica lati clavi resuta ex utraque parte ad pedes decidit. Sed de Tunica iam visum. Porro induebantur virili Toga [orig: TogÔ], Diis praesentibus, h. e. aste altaria, uti docet Sext. Propertius, l. 4. El. 1. v. 131.

Mox, ubi bulla rudi demissa est aurea collo,
Matris et ante Deos libera sumpta Toga est.

Sic deducebantur a Patribus suis naturalibus vel adoptivis, eodem [orig: e˘dem] die in Forum, et civibus, Senatoribus praesertim, commendabantur, comitante toto [orig: tot˘] clientum numero [orig: numer˘]. Claudius tamen Princeps, Togae virilis sumptae die, non in Forum, ut mos erat, sed in Capitolium deductus est; quod proin, ut insolens, in eo notat Suetonius, in Claudio, c. 2. Congiarium Populo, militi donativum proponebant, ut de Nerone habet Suetonins, c. 7. et Tacitus, l. 3. Annal. c. 29. Inde ad Capitolium deducebantur, Val Max. l. 5. c. 4. tit. 4. et Senatui commendabantur, cuius rei clara sunt argumenta, apud Livium, Decad. 5. l. 5. adsin. Filium postremo Nicomeden Senatuis commendavit, alibique: Et habetur elegans eommendationis form ula apud Sueton. Aug. c. 56. Numquam filios suas Populo commendavit, ut non adiceret, si merebuntur. Pulchre de eodem ritu Claudianus Consulat. Ul. Honorii, v. 72.

------ Tecum praelarga vocavit
Ditandas ad dona tribus fulgenia, tecum
Collccti trabeatus adit delubra Senatus,
Romano puerum gaudens offerre savori etc.

Vide Thom. Dempster. ad Rosin. l. 5. c. 32. Ab eo tempore sub Custodibus erant. Isid. l. 9. c. 8. Romanae militiae inos fuit, puberes primo exerceri armis; Nam decimo [orig: decim˘] sexto [orig: sext˘] anno [orig: ann˘] Tyrones militabant, quo [orig: qu˘] etiam solo sub Custodibus agebam. Dicebantur autem Custodes, qui in saltatione Pytrhica aliisque militiae praeludiis Tyranes exercehant; alias Campidoctores, Graecis *(oplodidaktai\, Item Magistri et Monitores nuncupati, de quibus supra passim, et plura apud praefatum Dempsterum, l. eodem [orig: e˘dem], c. 25. Tandem arma sumpturi in iusiurandum adigebantur, Isidor. ubi supra, Tirones dicti, qui antequam sacramento probati sint, milites non sunt: et in exercitu Velites prino erant, donec praecedente aetate et belli usu, in Hastatos, Principes, Triarios adlegerentur, Ioh. Rosin. l. 10. c. etc. Infimus certo gradus Tironum eras militiam auspicantium et caligarorum, quibus omnis fere incumbebant militia [orig: militiÔ] munia; ut quorum opera [orig: operÔ] in multis utebantur Tribuni et Centuriones plane in modum servorum, quem admodum ipsi queruntur, apud Tacitum, l. 1. Annal. Iidem Munifices hinc dicebantur, quibus oppositi Beneficiarii vacationem huiusmodi munerum habentes. Exigebatur autem in Tironum dilectu proceritas, ita ut lenos, vel certe quinos pedes et denas uncias habere probarentur, teste Vegetio [orig: Vegeti˘], l. 1. c. 5. Nec multo aliter Imperatores Valentimanus et Valens, qui in tit. Codicis Theodos. de Tiron. dilectum haberi iubent in quinque pedibus et septem unciis usualibus. Vide supra quoque voce Incomma etc. Apud Athenienses civium filii, postquam intra annum aetatis septimum, koinw=| grammatei/w| apud tou\s2 fratoras2 inscripti essent; Epheborum albo illati sunt anno [orig: ann˘] aetat. 18. quod utrumque factum Aparuriorum die, quae *kourew=tis2 dicebatur, et epuli toi=s2 fra/torsin dari soliti interventu. Biennio [orig: Bienni˘] postea inscribebantur Lexiarchico, a quo tempore erant sui iuris, mittique ad negotia poterant. Hesychius, *lhciarxei=on, grammatei=on ei)s2 o(\ tou\s2 ne/ous2 ene/grafon. Hoc enim vocabant Graeci Scriptores e)ggra/fesqai ei)s2 a)/ndras2, quia tunc in viros transcribebantur. Quo [orig: Qu˘] facto [orig: fact˘], iusiurandum in aede Agrauli concipiebant, de quo supra, in voce Ephebus. Erant vero Ephebi, antequam in viros transcriberentur, per biennium, Custodes publice constituti in Atticae regionis fulakthri/ois2: post annum vero 20. in aciem educebantur, aut peregre extra terram Atticam mittebantur, uti prolixe docet Sam. Petitus, Comment. in LL. Atticas l. 2. tit. 4. Et quidem, ut quilibet Tyra ab anno 18. usque ad 20. posset peripolei=n, i. e. urbana et suburbana castella custodire, adeo que intra terrae Atticae fines militia [orig: militiÔ] pro aetate defungi, accipiebat a Populo pro contione seutum 80 hastam, Aristot. de Athen. Rep. nominaque eorum inscribeb antur albo, annotato [orig: annotat˘] anno [orig: ann˘], per Archontis, qui Fastos signabat, adscriptum nomen; adscripto [orig: adscript˘] quoque Eponymi illius nomine, quo [orig: qu˘] primum Custodes erant publice; Quod ideo fiebat, ut, cum Atheniensium unumquemque militate opotreret, ab anno 18. usque ad 40. stipendiorum numerus rite initi posset. Postquam dein Lexiarchico iam inscripti in aciem educerentur, collocahantur in partibus illis exercitus, in quibus minus periculi erat, neque cum veteranis pugnabant militibus, sed e)n toi=s2 me/resi toi=s2 a)kindiu/nois2, unde pugna illa *tertrei/a proprie fuit vocata, Suid. Vide iterum Petitum, Op. praefato [orig: praefat˘], l. 8. tit. 1. ut de Lacedaemoniis verbum addam, Tirones illis, non in Forum, sed in agrum, deduci consuevisse, docet Trogi abbreviator, l. 3 ac. 3. uhi alludens ad morem Romanorum, Pueros, ait, puberes non in forum, sed in agrum deduci praecepit. Apud Recentiores, Tyro itidem miles


page 552, image: s0678a

dicitur, qui militiae cingulo [orig: cingul˘] recens decoratus est, necdum in bellis vel torneamentis (quae et ipsa Turocinia dicta) sese exercuit, actyrocinium suum posuit. item qui in arenam descendit, ac duello [orig: duell˘] pugnare paratus est, Campio, aliter dictus, ut videre est apud Matth. Parisium, non uno [orig: un˘] loco [orig: loc˘], et apud Arnoldum Lubec. l. 2. c. 15. Sed et Tyrones in Palatio appellat Auctor Vitae S Pelagii, Nobiles Aulicos, qui, Principis ministerio destinati, Militares Regis pueri, et Regalibas annonis nutriti, dicuntur Eulogio, in Memor. S. S. l. 2. c. 13. apud Car. du Fresne, Glossario. De Tyronibus Academicis et Tyrociniorum depositione. quae ex Romanorum Veter. Virilem Togam sumendi ritu originem traxisse videtur, diximus retro variis in locis, praecipue ubi de Depositione. Vide quoque voce Apprenticii, item Area, Neoptolemus.

TYROLIS vide Tirolis.

TYRONENSIS Comitatus le Come de Tyrone, seu Tir-Oen, i. e. tetra Eugenii, provinc. Ultomiae regionis est in Hibernia. Estque duplex Superior, Upper Tyrone, in parte Occidentali inter Comitatum Dungalensem, Fermanagensem, et Coltanensem; ubi nulla urbs magni momenti: et Inferior, Nether Tyrone, ad Ortum extensus inter Comitatum Antrimensem, Dunensem, Armacanum et Tyronensem superiorem, a quo montibus Sliew Gallen dividitur; ubi aliquot arces et castrum Dunganonium dictum. Regio est ferax et satis ampla, longa ad 60. miliar. lata ad 30. Vide quoque hanc vocem per i.

TYROPOEUM Thraciae castellum. Cedrenus.

TYROS Insul. Arabiae, recentiori aevo [orig: aev˘] dicta, quam prius Tylon, dixere [orig: dixŕre]. Strabo, l. 16. de sinu Persico, *pleu/santi de\ e)pi\ ple/on a)/llai nh=soi *tu/ro/s2 kai\ *)/arado/s2 ei)sin, i(era\ e)/xousai toi\s2 foinikikoi=s2 o(/moia additque ab incolis iactati, colonos se esse Tyri et Aradi, Phoeniciarum urbium. Item Indiae urbs, Steph. Vide Salmas. ad Solin. p. 1023. ut et in vocibus Tylus et Tyrus.

TYRRHENA cognomen Minervae, vide supra.

TYRRHENI [1] populi Italiae, inter Macram et Tiberim amnes incolentes, quos Latini Tuscos et Etruscos vocant, Tyrrhenos autem Graeci nominarunt [orig: nominÔrunt] a Tyrrheno Atyos filio, qui e Lydia colonos in hanc regionem deduxit. Atys enim ex posteritate Herculis et Omphales unus, cum sterilitate ac fame populum suum emittere cogeretur, e duobus filiis sorte iacta [orig: iactÔ], Lydum quidem regni successorem renuit, Tyrthenum autem cum bona populi parte ad quaetendas novas sedes emisit: qui cum post longos errores in Inferi maris ora sedes fixisset, totum eum tractum de se Tyrrheniam, et mare ipsum Tyrrhenum vocavit. Vide Servium in illud. l. 1. Aen. v. 71.

Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor.

Hos omnes scriptores superstitiosissimos fuisse tradunt, uti inter alios Plutarchus scribit in Sympos. A quibus Romani ceremonias sacras edocti fuere [orig: fuŕre]. Iidem a celeritate quibusdam dicti videntur, antiquiores Pelasgis, qui nauticam ab illis didicerunt. Scribit quoque Athenaeus in illorum conviviis et epularum apparatibus, nudatis corporibus virgines discumbentibus ministrasse [orig: ministrÔsse] convivis; mulieresque apud eosdem fuisse communes, quae etiam pudore deposito [orig: deposit˘], gymnasiis publicis et palaestris nudae cum viris luctari ac se exercere consueverant. Minime enim apud illos turpe putabatur, nudatas femipas vulgo conspici. Fuisse autem illas dicunt forma [orig: formÔ], ut plurimum, eleganti, vinique imprimis cupidas, et potentes bibaces, etc. Tyrrheni tubam aeneam invenisse dicuntur. Virg. l. 8. Aen. v. 526.

Tyrrhenusque tubae mugire per aequora clangor.

Idem l. 2. Georg. v. 193.

Inflavit cumpinguis ebur Tyrrhenus ad aras.

Ubi 1. notat vitium gentis. Nam Catullus in Egnatium, Epigr. 40. v. 15.

Aut parcus Umber, aut obesus Erruscus.

2. Obiter tangit inventum tubae, quod fuit Etruscorum. Ideo Sophocles in Aiace: *xalkosto/mou kw/dwnos2 w(s2 *turshnikh=s2. Nic Lloydius.

TYRRHENI [2] populi insulares maris Aegaei, Lemnum, Imbrum, et alias insulas orae Thraciae incolentes, a quibus Tyrrhenicus sinus dictus est.

TYRRHENICA Sandalia erant, loris inauratis variegatisque insignia, quibus Minervam suam Phidias induit, Iul. Pollux, Onomastic. l. 7. c. 22. Salmasio Tyrrhenici seu Tusci calcei, iidem fuere [orig: fuŕre] cum mulleis calceis, quibus Reges Proceresque Romanorum olim usos legimus, ad Pallium Tertull. Erant autem illi solo [orig: sol˘] alto [orig: alt˘] et colore puniceo [orig: punice˘], ex sandaliorum seu crepidarum genere, Poll. et Hesych. similes cothurnis, Isidor. Etymol. l. 19. c. 34. et tibiatim calceari soliti, qui cavi erant et totum pedem tegebant. Vide Alb. Rubenium, de Re Vestiaria, l. 2. c. 1. ubi de Calceo Senatorio. De Tyrrhenica tuba, supra.

TYRRHENICA Stagna paludes circa ostia Ibeti fluv. Unde etiam Tyrrhenum mare a Paulino et Latino Pacato vocattur, Hispaniam ibi alluens, idem Iberico, Ferrar.

TYRRHENUM Mare seu Tuscum, vulgo il Mare di Foscana, pars est ampla maris mediterranei inter Tusciam, ditionem Pontific. Siciliam, Sardiniam et Corsicam extensa. Eius partes sunt Sinus Formianus, Neapolitanus, Salernitanus, Talaus et Terineus, in ora Italiae.

TYRRHUS Latini Regis armentarius, cuius cervus mansuerus ab Ascanii comitibus occisus, primam belli causam praebuit inter Troianos et Latinos. Hinc Tyrrhides patronymicum niascul. Virg. l. 7. Aen. v. 484.

Cervus erat forma [orig: formÔ] praestanti et cornibus ingens


image: s0678b

Tyrrhidae pueri, quem matris ab ubere raptum
Nutribant, Tyrrhusque pater, cui regia parent
Armenta, et late custodia credita campi.

TYRSETA oppid. Taunitum fuit, Steph.

TYRSIS regia Saturni, in Insul. Baleari, locus fictus. Homer. Pindar.

TYRTAEUS Poeta Graecus, evius saepe meminit Plato in Libb. de Legg. O divine Poeta Tyrtaee (inquit) sapiens certe ac bonus nobis esse videris, quia excellentissimis eos extulisti laudibus, qui in bello excelluerunt: Horat. in Arte, v. 402.

Tyrtaeusque, mares animosa in Martia bella
Versibus exacuit. ------

TYRTAMUS vide Theophrastus.

TYRUS [1] vel Tyros, Phoeniciae insula, nunc Pendoli, et urbs celebertima, in saxo undique praerupto, cum portu capaci, orbis olim emporium; Condita, ut Iasephus vult, Ant. Iud. l. 3. A. M. 2783. ante templum Salomonis, 240. Archiepiscopalis sub Patriarcha primum Antiocheno, postea Hierosolymitano ab Innocentio III. attributa. Sarra olim vocabatur, Festo [orig: Fest˘] et Gellio [orig: Gelli˘], l. 14. c. 6. testibus. Unde Virgilii S. holiastes, in l. 2. Georg. v. 506. Quae nunc Tyrus dicitur, olim Sarra vocabatur, a pisce quodam, qui illic abundat, quem lingua [orig: linguÔ] sua Sar appellant. Hinc Sur hodieque dicitur. Verum quidem est, ut dixit, Romanos veteres pro Tyro dixisse Satram; Ita in fragmentis Ennii: Poenos Sarra [orig: SarrÔ] oriundos; und est quod pro Tyrio Poeta dixit Sarranum ostrum: et Iuvenalis, Sat. 10. v. 39. Sarrana aulaea: et Silius, l. 6. v. 468. Sarranam Iunonem; et Sarranam caedem; et l. 7. v. 432. Sarranum navitam; et l. 8. v. 46. Sarrananumina; et l. 9. v. 102. Sarranum nomen. Columella quoque, l. 9. c. 4. Sarrunam violam dixit, i. e. purpuream, quia purpura ex Tyro. Et fortasse apud Steph. *foini/khs2 po/lis2 *sw/ra, unde Gentile Soranus; id ipsum erat Graecis quod Romanis Sarra et Sarranus: *sw/ra saltem plurimum accedit ad Ebraeum [gap: Hebrew] Sor, quo [orig: qu˘] nomine Tyrum appellant sacri scriptores. Sed piscis Sar, unde Sarra, si quidem Servio fides, non exstat ullibi gentium. Et Sarrae nomen deduci notum est ex Ebraeo Tyri nomine [gap: Hebrew] Tsor; in quo literam [gap: Hebrew] quae medii est soni inter T. et S. Graeci in T. mutarunt [orig: mutÔrunt] et Romani in S. Ita factum ut ex eo de Tsor et *tu/ros2 nasceretur et Sarra. Sed Servium verisimile est, cum alicubi legisset quod in Trogo habetur, Sidonem a pisce dici, nempe a [gap: Hebrew] , titubante memoria [orig: memoriÔ], id de Tyro scripsisse, quod de Sidone legerat. Non dispari errore Origenes: Tyrus, inquit, apud Ebraeos sonat idem, quod nobis venantes. Imo Tyrus rupem sonat, sed Sidon vel a venatione, vel a piscatione dicitur. Haec Bochartus, qui ait, in Phoenice Tyri nomen commune fuisse multis urbibus, ut constat ex Periplo Scylacis, qui haec habet in descriptione Phoenices: *)apo\ de\ *qaya/koupotamou= e)sti *tri/polis2 *foini/kwn, *)/arao\os2 nh=sos2 kai\ limh\n, basilei/a *tu/rou o(/son h/ sta/dia kai\ limh\n u)po\ th=s2 gh=s2. Et paulo post: *)/oros, *qeou= pro/swpon. (Ita legit Cl. Voss. pro vulg. *th\ros2 ) *tu/ros2 kai\ limh\n, *bh/rutos2. et aliquanto infra: *eita a)/llh polist *tu/ros2 lime/na e)/xousa ento\s2 tei/xous2. *(au/th de\ h( nh=sos2 basilei/a *turi/wn. Quod sequitur, propter vitium interpuncti onis, vir quidam doctiss. usque adeo non intellexit, ut e mari fecerit continentem: *kai\ a)pe/xei sta/dia u)po\ sqala/tths2 g/ *palai/turos2 po/lis2 n kai\ potamo\s2 dia\ me/shs2 r(ei=. En tibi lector in una Phoenice quatuor urbes Tyri nomine, nempe 2. in continente, et insulares duas: quarum illa celebertima, quae fuit in insula [orig: insulÔ] vicina [orig: vicinÔ] Palaetyro, non tamen antiquissima. Ea [orig: ] quippe vetustiorem esse Palaetyrum, vel ex ipso nomine constat. Neque enim aliud Palaetyrus, quam verus Tyrus. Itaque eius mentio fit in libro Iosuae, c. 19. v. 29. Ibi enim [gap: Hebrew] civitas munita Tyrus Aseritarum limes ad mare non procul a Sidone, non potest alia esse quam Paletyrus. Tum igitur extabat Palaetyrus, nempe tempore klhrouxi/as2 seu divisionis terrae Chanaan, annis fere, 200. antequam in vicina [orig: vicinÔ] insul. conderetur famosa illa Tyrus. Vide quae sequuntur apud Auctorem longe doctissimum, de Phoenic. Colon. p. 861. Tyron *)wgugi/hn vocat Dionysius, et Virgil. Antiquam, l. 4. Aen v. 670. Insula rupibus undiquaque cingebatur. Nonnus, l. 4. de Tyro:

------ *)ak inh/tois2 de\ sqeme/sqlois2
*au)toma/th cwsqei=sa suna/ptetai a)/cngi pe/trh|.

Et de urbe ibidem construenda.

*ph/cate d' a)mfote/rais2 e)pikei/menon a)/stu kolw/nais2.

Lucan. l. 3. v. 217. instabilem vocat, insula enim olim fuit. Ovid. l. 15. Met. v. 288.

Fluctibus ambitae fuerant Antissa Pharosque
Et Phoenissa Tyros, quarum nunc insula nulla est.

Qu. Curtius, l. 4. c. 2. Tyrum affirmat et claritate et magnitudine ante omnes urbes Syriae, Phoenicesque fuisse memorabilem, quo [orig: qu˘] tempore obsessa est ab Alexandro, a quo miris affecta est malis, et continenti aggeribus iuncta, unde Quae ex antiqua Tyro, Proverb. de extremo malo. Sicur Tyria maria Proverb. est de re periculosa, et vehementer turbulenta. De divitiis eius et cum omnibus gentibus ob mercaturam commercio, vide Ezechielem Prophetam, c. 27. Haec ab Agenore, Phoenicum Rege, in ora maris Mediterranci condita traditur, sicut Sidon a Sichene. Nunc autem Tyrus in ruinis iacet, paucisque admodum constat incolis, et sub Turcis est. At olim apud eos in Insula, postquam urbs vetus a Nebucadnezare excisa fuerat, aliquandiu Regum loco [orig: loc˘] *dikastai\ katesta/qhsan kai\ e)di/kasan *)ekni/balos2 etc. Iudices constituti fuerant, et iudicarunt [orig: iudicÔrunt], Ecnibalus etc. Ioseph. contra Apion. Pritis autem Tyrii Reges habuere [orig: habuŕre], quorum nomina inter ciderunt, usque ad Abibalum, qui fuit pater Hierami, amici Davidis et Salomonis. Vide Abibalus, it. Ecnibalus. Ab Alexandro M.


image: s0679a

destructa, reparata postmodum est: Metropolis Phoeniciae, ab Adriano Imperatore effecta, in gratiam Pauli Rhetoris, Tyro [orig: Tyr˘] oriundi. Sub Christianis Archiepiscopis fuit, sub Patriarcha Antiocheno primum, dein Hierosolymitano, postquam urbs capta est a Christianis, a quibus, Balduino [orig: Balduin˘] adhuc captivo [orig: captiv˘], recepta est, A. C. 1125. cum tabellariam columbam captam, pro laetis tristes domum ferre literas, fecissent. Sepultus hic [orig: hţc] Fridericus Barbarossa fuit A. C. 1190. Episcopus eius Marinus, circa A. C. 255. floruit, Tyrannio [orig: Tyranni˘] mari mersus est, sub Diocleriano, sub initium saeculi 4. Guilielmus scripsit de Bello sacro. Hic [orig: Hţc] Concil. a Constantino M. indictum, A. C. 335. quo [orig: qu˘] Athanasius ab Arrianis condemnatus et depositus: atque ab Imperatore Trevirim exulatum misslus est. Sed Paphnutius, Synodum legitimam non agnoscens, monuit Maximum Hierosolym. Episcopum, Non oportere se, cum essent Confessores, et pro pietate tum oculos effossos, tum pedum flexus debilitatos haberent, concilio hominum perditorum communicare. Sozom. l. 2. c. 24. Ibas dein Edessenus, Nestorianismi a quatuor presbyterorum suorum, accusatus, liber hic [orig: hţc] pronuntiatus est, A. C. 448. etc. Tyrios et Phoenices, auctores navigationis facit Pomp. abinus, in l. 1. Aen. Phoenices condidere [orig: condidŕre] Tyrum in mari, propter merces, primi mortalium negotiatores in marina alea. Dionysius Afer de iisdem,

*prw=toi d' e)mpori/hs2 a(lidine/os2 e)mnh/santo.

Etiam Tibullus huc respexit l. 1. El. 7. v. 19. cum ait,

Utque maris vastum prospectet turribus aequor,
Prima ratem ventis credere docta Tyros.

Quin et Plin. l. 7. c. 56. Mercaturas Pani repererunt. Lacerna Tyria olim in pretio fuit. Unde Lamprid. in Alexandro, c. 42. lacernam coccineam accipiebat. Martialis, l. 2. Epigr. 29. v. 3.

Quaeque Pyron toties epotavere [orig: epotavŕre] lacernae.

Et l. 8. Epigr. 10. v. 1.

Emit lacernas milibus decem, Bassus,
Tyrias, coloris optimi. ------

Nic. Lloydius. Vide quoque Ioh. Marshamum illustr. Equ. Anglum Canone Chron. passim, inprimis ad Sec. XVIII. et supra voce Tyrti.

TYRUS [2] item Insul. para ante Tyrum urbem, nunc Pendoli Ortelio. Item Insul. intra lacum Volsinium, Isola Bisentina; a Bisento oppid. inter Volsinios et Martham occurrens. Item Laconicae, Lydiae item Pisidiae urbs. Steph. Fuit etiam locus et praesidium trans Iordanem, inter Arabiam et Iudaeam, quem describit Ioseph. Iud. Antiq. l. 12.

TYRUSTAE populi Illyrici.

TYSCA regiuncula Africae, ubi 50. olim oppida: de qua lis inter Carthaginenses et Masanissam, Mauritaniae Regem fuit, Appian. Alex.

TYSDRUM oppid. Africae mediterraneum, apud quod Gordianum, cum filio, ab omnibus Afris Augustum appellatum, habet in Maximinis Capitolinus, c. 14. Herodianus, *qu/stron vocat, melius Thysdrus, quasi dicas *)orneo/polis2, vel *taw= po/lis2, sive *kw/mh, Salmas. dict. loc. Vide Thysdrus.

TYSDRUS vide Thysdrus et Thisdrus.

TYSIAS princeps et inventor artis Rhetoricae fuit, uti docet Cicer. l. 2. de Inventore, c. 2. et l. 1. de Oratore, c. 20. et in Bruto, c. 12.

TYTIRI erant ex ministris comitibusque Bacchi. Vide Ian. Parrhasium, ad illud Claudiani, de Raptu, l. 2. v. 67.

-------- Quales referunt Baccho, sollennia Nymphae.

TZACONITAE apud Luithprandum Legat. Nec infirmo animo [orig: anim˘] Magistro Tzaconitae occurrunt, quem dum in fugam verterent et Lacones sunt, qui Tzacones et Tzaconitae recentiori aevo [orig: aev˘] dici coeperunt, vide Niceph. Gregoram, l. 4. Ioh. Leunclavium, Dominic. Macrum, Hierolex. etc.

TZANCAE sive ZANCAE, genus calceamentorum, quibus Imperatores Graeci usi sunt; Campagi Latinis, cultu, pretio [orig: preti˘], coloreque ab aliorum distincti. Habebant ad latus, secundum suras et in tatsis, aquilas ex lapillis et margaritis, iisque usi sunt Imperatores ad deambulationes et sacra, Curopalates de offic. aulae Constantinop. p. 55. Dictio ab Arabibus petita est, apud quos, ut et Turcas, Tzagatha idem est, ac quieti dare, collocare commode, ut apud Fr. Iunium videre est: unde melius Tsaggae dici videntur. Quod de aquilis Curopalates dicit, intelligendum de aquilarum effigie, gemmis vel auro [orig: aur˘] intexta aut assuta calceis, talis enim calceorum ornatus illo [orig: ill˘] saeculo [orig: saecul˘] erat. Niceph. Gregoras, l. 4. de Michaelis Palaeologi socero: Caesar cum Despota socero Sebastocrator appellatur; Soceri vero illustre discrimen in caeruleis calceis aquilae intertextae constituebant. Tarsi vero nomine superiorem Imperatorii calcei partem significavit. Corippus, l. 21. Num. 4. de Iustino iuniore:

Purpureo [orig: Purpure˘] surae resonant fulgente cothurno [orig: cothurn˘],
Cruraque puniceis induxit regia vinclis,
Parthica Campano dederant quae tergora fuco,
Qui solet edomitos victor calcare tyrannos,
Romanus Princeps et barbara colla domare:
Sanguineis praelata rosis laudata rubore,
Lectaque pro sacris tactu mollissima plantis:
Augustis solis hoc [orig: h˘c] cultu competit uti,
Sub quorum est pedibus Regum cruor, omne profecto
Mysterium certa [orig: certÔ] rerum ratione probatur.

Haec de translato iam Byzantium Imperio capienda: At antea [orig: anteÔ] varia calceorum ornamenta erant, pro diversa Principum libidine


page 553, image: s0679b

aut moderatione. Carinus Augustus non gemmis adsutis calceis, sed fibulis gemmeis utebatur, Flav. Vopiscus, in eo c. 17. Idem non minori luxu factum ab Heliogabalo, de quo Ael. Lamprid. c. 23. Habuit, inquit, in calceamentis gemmas et quidem sculptas, quod risum cmnibus movit: quasi possent sculpturae nobilium artificum videri in gemmis, quae pedibus adhaerebant. Et de iisdem gemmis loquitur idem auctor, in vita Alexandri Severi, c. 4. cum ait: Gemmas in calceamentis, et vestibus tulit, quibus usus fuerat Heliogabalus. Diocletianus Caesar ornamenta gemmarum vestibus, calceamentisque indidit: nam prius imperii insigne in chlamyde pur purea tantum erat, Eutropius, Histor. l. 10. quod ut rem insolentem miro [orig: mir˘] consensu Scriptores Eccl. prodiderunt, Eusebius Caesariens. apud Hieronymum, Alii. Soccos muliebriter ornatos gestavit Caligula, Plin. l. 9. c. 35. Demetrius Antigoni fil. aureos calceos, Plut. in eo. Porro Principum calcei aquilis, ut dictum, distinguebantur: Senatorii Lunae dimidiatae effigie. Schol. Iuvenalis, ad v. 192. Sat. 7. Patricius Senator est, Lunula [orig: LunulÔ] nam adsuta [orig: adsutÔ] calceis discernuntur patricii a novitiis, vide Plut. Probl. Rom. c. 76. et Isidorum, l. 19. c. 34. Forte ideo id factum, ut Imperii incrementum vel decrementum Lunae simile intelligeretur: Vel quod antiquitatem generis sui, nulla [orig: nullÔ] alia [orig: aliÔ] re melius possent ostendere, quam si ad Arcades genus suum referrent, qui priores ipsa [orig: ipsÔ] Luna [orig: LunÔ] fingebantur. Hinc Serv. ad v. 342. l. 2. Georg. Arcades Proselenos se esse asserunt, quod et Cicero in Fundaniana commemorat: locus fabulae datus, quod post diluvium genus humanum ab iis propagatum putaretur. Idem ad l. 8. Aen. v. 352.

------ Arcades ipsum
Credunt se vidisse Iovem.

Statius, l. 4. Thebaid. v. 275.

Arcades hinc veteres: astris Lunaque [orig: LunÔque] priores
Agmina fida satis, etc.

Hos autem calceos gestasse [orig: gestÔsse], summae erat nobilitatis: Unde Herodotus Sophista, fratri suo insolentius nobilitatem iactanti, certe in talis inquit, nobilitatem tuam habes, ut auctor est Philostratus in eo, Alluserunt eodem Poetae. Satius, l. 5. Sylv. 2. v. 27.

-------- Genitum si curia sensit
Primaque patricia [orig: patriciÔ] clausit vestigia Luna.

Martialis, l. 1. Epigr. 50. v. 31.

Lunata nusquam pellis, et nusquam toga,
Olidaeve vestes murice.

Matronarum calceamenta, ut et de iis aliquid adspergatur, ab iis, quae iam enumerata, differebant: Licet Aelianus, Hist. Var. l. 7. c. 11. aliter scripserit: *r(wmai/wn ai( pollai\ gunai=kes2 ta\ u(podh/mata au)ta\ forei=n toi=s2 a)ndra/sin eniqiqme/nai eisi\n, ex Romanorum feminis multae eosdem cum viris calceos gestare consueverunt. Contra enim M. Tullius, l. 1. de Orat. c. 54. ut si mihi, ait, calceos Sycionios attulisses, non uterer, quamvis essent habiles et apti ad pedem, quia non essent virites. Et Hesych. *sikuw/nia gunaikei=a u(podh/mata, Sicyonia calceamenta sunt muliebria. Flavius quoque Vopiscus in Aureliano, ad finem, inquit: Calceos mulleos et cereos et albos et hederaceos, mulieribus reliquit. A cuius molitiei inventoribus Sicyoniis nomen calceis muliebribus impositum. P. Virgilius, in Ceiri, v. 169.

Cognita nec teneris pedibus Sicyonia servans,
Nec niveo retinens baccata monilia collo.

Lucretius Carus, l. 4. v. 1118.

Unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident.

Ubi recte calceos unguentis iunxit, nam et haec Graecis in usu. Plura vide apud Thom. Dempster. Antiq. Rom. l. 5. paralip. ad c. 36. quibus ut ista addam, etiam Tzangae dicuntur. Agnitum ex istiusmodi calceamenti genere Constantinum ultimum, narrat Georg. Phranzes, ubi de capta Constantinopoli, Chron. l. 3. c. 18. Abluebant corpora mortuorum plurimi, si forte Imperatoris noscitarent, nec poterant nisi quod corpus exanime invenerunt: idque ex Imperatorum calceamentis agnoverunt, in quibus Aquilae aureae depictae visebantur. Praeter intextum vero illud Aquilarum decus etiam purpureo colore insignes hae Tzancae erant: Unde Nicephorus Gregoras, l. 4. Michaelis Palaeologi Socerum, qui Sebastocrator dicebatur, caeruleis tantum calceatum observat, quo [orig: qu˘] nimirum ab ipso Imperatore distingueretur. Itaque Tzancae haec aquilis, sive gemmeis sive aureis, et rubto [orig: rubt˘] inprimis colore (nam illae Sebastocratoris modo memorati etiam Aquilas habebant intextas) insignes, quae aliis foiniko/xroa pe/dila vocabantur, propria et singularia fuere [orig: fuŕre] Imperator. insignia. Quemadmodum caeruleo [orig: caerule˘] tincti colore calcei, liliisque aureis opere Phrygio [orig: Phrygi˘] intextis exculti, Regibus Galliae peculiares sunt. Atque inde factum, ut cum forte aliqui plus aequo [orig: aequ˘] magnifici cultus studiosi Tzangas illas aliquando aude rent usurpare, Arcadius et Honorius, ut habetur in Cod. Theodos. l. 14. tit. 10. l. 2. earum usum sub poena exilit et confiscationis, inhibuerint. Sed ecce, alius mox erupit abusus aureaque veterum Regum, utpote Alexandri M. aliorumque numismata, calceis appingi coeperunt. Unde querela Chrysostomi Homil. ad Pop. Antioch. Quid vero diceret aliquis de circumligantibus aurea Alexandri Macedonis numismata pedibus? Dic mihi, haene sunt spes nostrae, ut, post crucem Dommi gentilis Regis in imagine spem salutis habeamus? Ubi pedes dubio procul, pro calceis accipiendi, quibus ornandis aurea illa numismata sic a quibusdam addebantur. Nec praetereundum, Tzangas medio [orig: medi˘] crure altas fuisse, pro veteris calcei Romani more: Id enim omnino Aquilae suadent, quibus eas iam diximus insignitas; cum ad explicandam regiae huius avis effigiem amplius, quam pedis


page 554, image: s0680a

tantum integumentum, requiratur. Et ad eam altitudinem spectasse [orig: spectÔsse] videtur vetus Horatii Interpres, cum Tzangas est interpretatus, Senatoris calceos. E tribus namque, quibus Senatorum insignes fuere [orig: fuŕre] calcei, Luna [orig: LunÔ], nigredine et alitudine, hoc postremum in Tzangas proprie magis, quam priora duo, quadrare potest: quum pro nigredine purpura, pro lunulis Aquilae illas exornarent. Vide Ben. Balduinum, de calceo Antiqq. c. 13. ubi de Campagis et Tzangis. Quia vero ad medium crus, ut dictum, pertingebant Tzancae, inde Ocreas vocant Scriptores Latini passim, item caligas et hosas. Vide Hist. Miscell. Luithprandum, l. 3. c. 9. Villharduinum, num [orig: nűm]. 116. Alios. Sed et Lazis Regibus tza/ggia r(ousai=a persikw=| xh/mati adscribit Auctor Chronici Alexandr. Sicut kokkobafe\s2 pe/dilon, vel pe/dila e)ruqra Scylitzes. et Bulgaricis Principibus, Nicetas in Isaacio, l. 1. num. 5. Gothicis Regibus, Gregorius M. Dialog. l. 2. c. 14. Imperatoribus Occidentalibus, Panegyricus Berengarii Imperatoris:

Cum Princeps nitidus Tyrio procedit in ostro,
Tegmina vestitus crurum rutilante metallo [orig: metall˘],
Quale decus terrae soliti gestare Magistri etc.

Ut de nomine quid addam, ab a)/gxw, constringo, et a)/gxh, vinculum factum ca/gxh, pro dia/gxh, vult Salmasius, et qui eum sequitur Iac. Gothofredus. Aliam originationem adducit Car. du Fresne, in Glossar. quem vide, ut et plura hanc in rem apud Iac. Cuiacium, Observationum l. 21. c. 28. Leunclavium, Pandecte Turc. num. 199. Fabrotum, Notis ad Anastasii Histor. Eccl. Meursium, Glossar. Iac. Gothofredum ad Cod. Theodos. d. l. Alios, nec non infra, voce Zancha.

TZANGRUS in Chron. Phranzis, l. 2. c. 7. de summo autem castelli Tzangris petebamur: arcus est, uti vocem diserte exponit Io. Cantacuzenus, l. 1. c. 36.

TZANI populi in Armenia, olim Macrones, ante Hadriani tempora, Romanis tributarii, postmodum defecerunt, a Iustiniano primum per Sittam, dein per Theodorum, sub iugum retracti, ac Christiana [orig: ChristianÔ] fide imbuti. Vide Praefat. Novellae 1. in princ. ut et voce Zani.

TZATRICIUM Graec. *zatri/kion, latrunculorum ludus, vel rabula potius, in qua latrunculis olim ludebatur. Ita enim ad Martialem, l. 7. Epigr. 72. v. 7. et 8.

Sic vincas Noviumque Publiumque,
Mandris et vitreo [orig: vitre˘] latrone clausos:

Salmasius, Latini, mandras, septa, vallos, et capsos et carceres vocabant loca illa seu sedes in tabula, in quibus veluti clusi tenebantur latrunculi. Graeci po/leis2, xw/ras2 et xarakw/mata. Calculus ergo, qui in calculi discoloris sedem faciebat impetum, ut eum caperet et sede sua [orig: suÔ] pelleret, mandram eius sive vallum, frangere dicebatur: Hinc totum latrunculorum ludum vel tabulam potius, in qua ludebatur, *zatri/kion nominarunt [orig: nominÔrunt]. Et de lusu hoc pergens, In hoc, inquit, ludo sunt calculi, qui ordine moventur; alii qui vage et oblique. Inciti autem dicuntur, qui eo sunt redacti, ut cieri moverique nequeant: Inde Proverb. ad Incitas redigere, pro ad extremas metas compellere et in summam desperationem aliquem adducere. Porro quem veteres calculum incitum appellabant, eum nos hoc eodem in ludo scaccum mattum dicimus, id est, contritum et subactum. Mattus enim antiqua vox et Latina, quae emollitum, subactum et maceratum significat. Inde verbum mattare, pro domitare, subigere et macerare. Hinc via matta, Ciceroni, via lutosa et humecta, l. Epist. ad Attic. 16. Ep. 12. vulgo excuditur, via inepta, satis inepte. Per Metaphor. indidem bomo tristis, mattus dictus est.

TZAULUS nomen officii in Aula Graecorum Imperatorum, ubi Magnus Tzaulus dicebatur qui alias Magnus seu Prototabellarius, fungebaturque nonnumquam officio [orig: offici˘] Imperialis Commissarii, et ferebat quoque praecepta Imperatoris. Hinc mansit in Aula Turcica vocis vestigium, in nomine Tzaus, seu Chiaus, qui Missus est Impecatoris, vel Primi Vifirii, Car. Macer, Hierolex.

TZAUSTRIUM seu TZUSTRIA, apud Ioh. Cantacuzentum, l. 1. c. 42. torneamenti genus, hodieque Giostra Italis, vide supra Iusta.

TZERKASSIA nomen Principatus inter Russos et Persas siti, sub Russorum Imperatore, de quo vide Adam. Olearium, Itinerar. Moscov. et Pers.

TZICATLINA quasi formicarum serpens, quod non vivit nisi cum formicis, et iis exeuntibus e cavernis una etiam prodire solet, omnium serpentum formosissimus, duos longus dodrantes, crassitie digiti minimi, transversis fasciis candidis et rubris, alternatim distinctus, insuperque innoxius est, ac reperitur in America, Io. Eusebius Niereubergius, Histor. Natural. l. 21. c. 7.

TZURULUM Cedreno aliisque, Zorlich et Ciorlo Leuncl. Urbs Thraciae Episcopalis media fere inter Byzantium et Hadrianopolim. Crus. Cuco, aliis a Byzantio 20. milliar. distare creditur in Occasum, Alitet Turulum.

TZYCANISTERIUM locus ubi pilis ludebatur. Macer. d. l.



image: s0680b

V.

V Litera haec vocalis, saepe sit consonans in dictionibus, quae Claudiani aevo [orig: aev˘] figuram habuit inversi F. et Vau proprie dicitur, ut Nauta, Navita, Gaudeo, Gavisus. Aliquando in i. convertitur, ut Cornu, Corniger, Fatum, Fatidicus, Pessumus, pro Pessimus: apud Comicos antiquos. Sic Quintilianus, l. 1. c. 5. observat, O. et U. in se invicem quandoque transmurati: ut Hercoba et Notrix: Culchides et Pulixena. Apud veteres Iure Consultos B. non raro in V. abit, et vicissim: quae pronuntiatio apud Vascones, Galliae populos hodieque obtinet, qui pro Vivere, Bibere et pro Bibere Vivere dicunt; unde Scaliger: Felices populi quibus vivere est bibere. Ausonius, hinc oriundus de hac litera sic loquitur in de Litteris Monosyllabis, v. 8.

Cecropiis ignota notis, ferale sonans V.

U. R. tabulis inscriptum apud Romanos, significabat Uti rogas: Mos enim erat, cum leges rogarentur, ut Diribitores populo distribuerent duplicis generis tabellas, quarum alteris inscriptum U. R. alteris A. Has pro lubitu coniciebat populus, in duas urnas, hac [orig: hÔc] fine in pegmate quodam constitutas. Quod postquam omnes fecere [orig: fecŕre], Custodes seu Nogenti calculum tabellarum inierunt [orig: iniŕrunt], cumque numero [orig: numer˘] vincerent illae, quae U. R. praeferebant, rara lex fuit: cum reliquae A. habentes inscriptum, i. e. Antiquo, abrogata est. Vide Anthologiam Hist. Rom. Thomae Godwyni. In numeris, quinque apud Latinos notat, quod hinc factum: Numeri primum a punctis originem traxerunt, inde ad lineas rectas deventum ad instar mediae vocalis I et pro quinario, ne quinque lineas facere cogerentur, ad compendia verterunt animum, unaque [orig: unÔque] signata [orig: signatÔ], reliquas quatuor per obliquam unam a tergo ductam, hunc in modum *l fecerunt. Mox usui placuit, ut expeditior esset scribendi ratio, pro nota ea, V. vocalem statuere [orig: statuŕre]. Ad denarium cum venissent (namque et haec addi non iniucundum credidi) quinque duplicarunt [orig: duplicÔrunt], ita tamen, ut secundum inverterent et subicerent priori, unamque facerent notam per decnssationem X. Visum est inde facere ad commoditatem quam ex compendio aucupabantur, quinquaginta notandis, signum illud, ex una obliqua linea pro quatuor rectis et quinta alligata, surrigere; ut staret, quae pendebat in latus, quaeque stabat, in planum deiceretur: ita prodiit litera L. pro quinquaginta. Ventum postea ad Centena: quae per primam eius nominis literam intelligi voluere [orig: voluŕre] C. Ad quingenta cum venissent, rectam lineam, quae iacebat in quinquaginta, ad semicirculum incurvatam surrexere [orig: surrexŕre], in hunc modum D. quam notam imperiti superiori capiti coniunxere, D. quartam alphabeti literam arbitrad: Atque hoc illud sicilicum est, quod a tergo quingentorum ita applicitum *y. mille facit. Pierius, Hieroglyph. tit. 1. in Mensur, et Pondd.

VABAR Mauritianae Caesariensis oppid. Ptol. Bismeo Castaldo, inter Rusazum ad Occasum et Saldas ad Ortum occurrens. Vabrense Castrum, et aliis Vabrae, urbs Galliae Narbonensis in regione Occitana [orig: OccitanÔ], Biteris proxima. Gregor. Turonens. vulgo Vabres; Episcopalis sub Archiepiscopo Tolosano, a Ioanne XXII. in id dignitatis, evecta. Ferrar. vide Vabrae.

VABRAE seu Vabrense castrum urbecula provinc. Rutenensis, in Aquitania, iuxta amnem Dourdan, contra Fanum S. Africae, ad radices montium, 8. leuc. a Rutena in Meridiem, Bliteras versus 12. et 10. ab Albiga in Ortum. Vulgo Vabres. Episcopalis sub Archiepiscopo Bituricensi. Baudrand. Olim hic [orig: hţc] coenobium, vide Gregor. Tuoronens. l. 9. c. 9.

VABRENSIS Pagus a castro cognomine de quo infra. Hic [orig: Hţc] in ardui montis cacumine, a Vulfildico Diacono Longobardo, regnantibus apud Francos Guntchramno [orig: Guntchramn˘] et fratrum eius filiis, Childeberto [orig: Childebert˘] ac Chlotario [orig: Chlotari˘], exstructum, ac conditoris nomine S. Walfroy dictum erat: Valesius Vabrense castrum, priusquam concideret, agro late circumiacenti nomen suum dedisse: Huneque propter amplitudinem, in duos Comitatus divisum, in divisione regni Lotharii hodieque incolis vocati le pays de Vaiure: German. der Wavart, et ad ripas Alifonriae, Ornae et Cari fluminum iacere Mosam inter et Mosellam, refert. Hic [orig: Hţc] pagus Evosiensis, et silva Vabrensis le bois de Vaiure altero a Satanaco lapide, Nugaretum Narroy, Floriacum Fleury au pays Messin, Berulfivilla Bruville in Comitatu Virdunensi, Grimincia villa Grimincy, Dodoniscurs Doncourt, Gandrilisia Iandelise sur Orne, Bettoniscurs Bettancourt, Balodium Ballieu en Matoix etc. a vett. locantur: E quibus colligit, in pago hoc tres fuisse tum Comitatus Verodunensem, Scarponensem et Castereiensem, hodie ignotum, Notit. Gall. In gestis Dagoberti fabulosis, Vabrensis silva Wepria seu Wipria, corrupte dicitur, vide infra in hac voce

VACALLINEUS Pagus in Germania inferiore apud Arnwillerium oppid. a Colonia Agrippina 6. leuc. in Meridiem Bonnae proximus, inde 2. leucis distans. Vachlendoff, teste Anton. Morillonio [orig: Morilloni˘].

VACALOS vide Vahalis.

VACANS apud Treb. Pollionem in Balista, c. 17. Triginta Tyrann. gaudens, quod eius consilio [orig: consili˘] nullum ascriptitium, id est, vacantem, haberet, et Tribunum nullum stipatorem, qui non vere pugnaret. Spartiano vacantivus, in Alexandro Sever. c. 15. Iureiurando [orig: Iureiurand˘] se adstrinxit, ne quem ascriptum, vacantivum, haberet, ne annonis Rem publicam gravaret, dicens, malum pupillum esse Imperatorem, qui ex visceribus provincialium homines non necessarios, nec Rei publicae utiles pasceret. Unde bakantibos2, quam vis in diversa re, apud Synesium, in Ep. 67. Alias xolastiko\s2 Graecis, supernumerarius est, et qui munere aut actu non fungitur. Cuius modi erant Magistratus Codicillares, qui annonas et salaria dignitatis quidem habebant a Principe, munere vero nullo [orig: null˘] fungebantur. Sic in l. 2. Cod. ut dignitatum ordo servetur, enumerantur sigillatim gradus quinque Illustrium virorum. Primus est eorum, qui in actu positi illustres peragebant administrationes; secundus Vacantium praesentium in comitatu Principis; tertius Vacantium absentrum: quartus Honorariorum praesentium, quintus Honorariorum absentium. Unde colligere est, quantopere sequiori aevo [orig: aev˘] nomina dignitatum fuerint multiplicata. Similiter Vacantes Tribunos non semel habet Ammianus, ubi Henr. Valesium consule, p. 68. ut et


image: s0681a

Iac. Gothofredum, ad l. ult. Cod. Theodos. de Agentibus in rebus. Hinc apud Christianos, Ecclesia vacans xola/cousa, quae Pastore suo [orig: su˘] viduata; et Episcopus vacans xola/cwn, quoties ab hostibus, paganis vel haereticis, pulsus esset, coepit dici. In Statutis Melitensium Equitum: fructus Commendae currentes a die obitus Commendatarii, usque ad proximum mensem Maium, Mortuarium, porro a Maior ad sequentem Maium annatam integram, Vacans dici: ac utrumque ad Aerarium spectare, ait Macer voce Mortuarium. Nec omittendum, quod Veteres a laboribus vacantes ac otiosi, vel a morbo se recolligentes intrare soliti sunt qermh\n loutrw=nos2 ste/ghn, calidam balnei caveam, uti Lycophron ait de Agamemnone e bello Troiano domum reverso, de quo more supra aliquid diximus, voce Sudatorium. Vide quoque infra Vacui fasces.

VACARIA sive AVACARIA, locus in Africa propria. Antonin.

VACASOTI Macro, qui aliis Beguardi, Bizocchi et Fratricelli, Vide ibi.

VACATIONES sic dicta lex est, quae Sacerdotes a militia exemit, exceptis tumultus et seditionis casibus. Eius meminit Cicero, Phil. 8. et pro Fontei. B. Latom. in Phil. 5. etc. Similiter Grammaticis, Rhetoribus et Philosophis suae vacationes erant. Namque, ut Imperatores alios taceam, Antoninus Pius, per omnes provincias honores eis et salaria detulit, finivitque numerum, quor quibus in Civiratibus exhiberti publice deberent. Inter honores autem praecipuae erant immunitates et munerum Vacariones: Immunes esse Gymnasus, Sacerdotiis, Stathmus, et neque ad frumenti et vini et olei emptiones et praepositiones, et neque iudicare, neque Legatos esse, neque in militia numerari nolentes, neque ad alium famulatum cogi, quae verba sunt L. 6. ž. 8. ff. de excusat. Medicis quoque, ob Augustum sanitati restitutum ab Artorio Musa, ut videre est apud Zonaram, l. 2. Ipsi milites Vacationem impetrabant; cum aut legitima confecissent stripendia aut maiores essent ann. 50. apud Romanos, 40. apud Athenienses, aut morbo [orig: morb˘] imbecillaque [orig: imbecillÔque] valerudine impediti in castris esse non possent, cuius rei complura apud Liv. exstant exempla. Et quidem Equitibus Romanis, ubi legitimum tempus stipendiorum expleverant, mos erat, ut equum in Forum ad Censores adducerent, enumeratisque singulis Ducibus et Imperatoribus sub quibus meruissent, ac reddita [orig: redditÔ] militiae ratione, vacationem peterent. Ubi et honos habebatur et ignominia, pro cuiusque vita acta. Sedebantque pro tribunali magna [orig: magnÔ] gravitate Censores, ac transverhebant Equites, uti illustri exemplo [orig: exempl˘] Pompeii docet Plut. in eo. Sed et praeter has, fuerunt aliae quoque Vacationes extra ordinem, gratiae causa [orig: causÔ], vel a Senatu, vel ab Imperatoribus datae. Sic. ut P. Aebatio emerita stipendia essent, ne invitus militaret, neve Censor ei equum publicum assignaret, Senatusconsultum factum esse, memorat praedictus Auctor, l. 39. c. 19. Idemque Praenestinis militibus a Senatu duplex stipendium et quinquennii vacationem decretam esse, tradit, l. 23. c. 20. De Imperatoribus, vide Epitomen Liv. l. 55. Simile quid erat cum Imperatores in castris militibus perentibus concesserant commeatum vel domus revisendae, vel negotii privati gerendi alteriusque rei causa [orig: causÔ], cuius haec formula fuit: Si quis vestrum suos invisere vult, commeatum do, primo [orig: prim˘] vere adsitis, edico. Liv. Cognosci autem vacationes a Censoribus consuevisse docet Idem, l. 43. et hi tum causas noscere dicebantur in delectu, scilicet illorum, qui se a militia immunes esse dicerent. Tum enim accipiebant excusationes, non accipiebant nomina illorum, qui iustam Vacationis causam proferrent: qui non iustam, eos nomina dare cogebant. At in re atroci et subita, pronuntiabant se non vacare noscendis causis immunitatum, sed facturos id bello [orig: bell˘] perfecto [orig: perfect˘], cum gravibus in eos minis, qui iustam non habuisse iudicarentur. Idem, l. 3. c. 69. Consensu omnium delectus decernitur, habeturque. Cum Coss. pronuntiassent [orig: pronuntiÔssent], tempus non esse causas cognoscendi, omnes iuniores postero die prima [orig: primÔ] luce in campo Martio adessent: Cognoscendis causis eorum, qui nomina non dedissent, perfecto [orig: perfect˘] bello [orig: bell˘] se daturos tempus: pro desertore suturum, cuius non probassent [orig: probÔssent] causam: Omnis iuventus adfuit postero [orig: poster˘] die. Sic l. 4. c. 26. Cognitio vacantium militiae munere post bellum differtur. Quod l. 7. c. dicit delectum sine vacationibus habere. Eodem [orig: E˘dem] modo [orig: mod˘] eorum, qui militantes missionem honestam aut causariam petebant, causas nosci fuisse solitas, discimus ex eodem, l. 34. et e Caelio, l. 8. Fam. Cicer. Ep. 8. Vide Io. Fridericum Gronovium, de Pecun. Vet. l. 4. c. 3. uti de more vacationes militum vendendi, postriotibus saeculis inolito, supra ubi de Beneficiariis ac Stellatura: Et plura de his, ut et Vacationibus Gladiatorum, supra passim, inprimis in voce Missio. Obtinebat idem in sacra militia, ut de Levitarum ministerio in Sacris annotatum. Ubi enim illi mensem a nativitate impleverant, offerebantur ac consecrabantur Deo, Numer. c. 3. v. 15. et 40. Ubi ad 25. annum pervenere [orig: pervenŕre], per manuum impositionem initiabantur, Numer. c. 8. v. 24. iamque in templo adesse ac ministerio [orig: ministeri˘] suo [orig: su˘] defungi ipsis fas erat. Impleto [orig: Implet˘] 30. anno [orig: ann˘] post ministerium Ministerii ad ministerium oneris seu transportationem Tabernaculi, admittebantur, Numer. c. 4. v. 47. 49. Quinquagesimo [orig: Quinquagesim˘] demum anno [orig: ann˘] rude donabantur et Vacationem habebant: quod de gravioribus Tabernaculi ministeriis, non vero de observatione custodiae et reliquo eius cultu accipiendum, ut de instructione Iuniorum. Ex quo vero natus fuerit Levita quinquaginta annos, revertetur a militia huius ministerii, ut non ministret amplius, attamen servito fratribus suis obeuntibus militiam, Numer. c. 8. v. 25. 26. Atque haec erat illorum sacra miliria, Numer. c. 4. v. 3. et modo cit. c. 8. v. 25. ad quam per gradus veluti provehebantur, donec tandem absolutis stipendiis ac milita [orig: militÔ] veteres quiescere iuberentur, Franc. Burmannus, Synops. Theol. Part. 1. l. 4. c. 9. Cui simile quid in Romana Historia, de Vestalibus legimus: quae per annos 30. sacris inservientes, primo [orig: prim˘] decennio [orig: decenni˘] horum discebant, sequenti exercebant, postremo [orig: postrem˘] docebant alias, sicque legitimo [orig: legitim˘] ministerii tempore exacto [orig: exact˘] Vacationem impetrabant, Ioh. Rosinus, Antiqq. Rom. l. 3. c. 19. etc. De Vacationibus festivis et Academicis, vide supra Feriae, Supplicatio, et alibi. At Vacatura, in Communione Romana Beneficium dicebatur olim Ecclesiasticum


page 555, image: s0681b

nondum vacans, sed vacaturum, ad quod Pontifex, vel Episcopi ipsi, Clericum aliquem promovebant: quam quidem provisionis speciem prohibitam variis Conciliis ac praeserim Tridentino [orig: Tridentin˘], docet Car. du Fresne, in Gloss. hocque Iac. Stephanesci, de Vita Celestini V. l. 3. c. 11. de eius ineptis promotionibus, subiungit.

O quam multiplices indocta potentia formas
Edidit, indulgens, donans faciensque recessit,
Atque vacaturas concedens atque vacantes,
Assumens precibus nonnullum ad culmina sedum
Pontificum, variosque gradus absente Senatu etc.

VACATUM munimentum circa Persidem, Antonin.

VACCA [1] Diodoro memoratur inter animalia, quae Aegyptii ob utilitatem, quam ex iis caperent, veneratentur, namque th\n me\n qh/leion bou=n e)rga/tan ti/ktein, kai\ th\n e)lafra\n th=s2 gh=s2 arou=n, et ipsam vomere terram proscindere aliosque qui hoc praestent parere, l. 2. Eadem und cum Urania Venere, Chasis Aegypti vico [orig: vic˘], in Nomo Hermopolitano, olim (uti hodie in India) culta, quod credebant, prosh/kein th=| de th=| dai/moni, huic Deae convenire, ut ait Aelian. l. 10. Hist. c. 27. hoc animal, quod, equa [orig: equÔ] excepta [orig: exceptÔ], prae ceteris omnibus, libidine accenditur ita, ut a triginta stadiis audito [orig: audit˘] tauri e)rwtikw=|sunqh/mati, amatorio [orig: amatori˘] signo [orig: sign˘], illum ubique sectetur, atque etiam conscendat, et ita fiat katakw/ximon, ut capi vel contineri a bubulco plane nequeat, verum, quoniam ad speciei propagationem Deus hunc affectum animalibus indidit, tam vesanus ardor, (quem taura=|n et tauria=|n vocant Graeci) desaevit ac sedatur ita a conceptione statim, ut gravidam vaccam prosde/xesqai th\n o)xei\an, admittere coitum, inter ostenta et tempestatum praesagia, ponat Philosophus Hist. Animal. l. 6. c. 21. Dicitur autem bos gravida Forda Latinis, Hebr. [gap: Hebrew] , a ferendo. Ovid. l. 4. Fast. v. 631.

Forda ferens bos est, fecundaque dicta ferendo.

Vide supra suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. At quae partu levatae vitulos lactant, iisdem Hebraeis [gap: Hebrew] appellantur, 1. Sam. c. 6. v. 7. Capite (inquiunt Philistaeorum saerificuli) duas vaccas aloth -- et filios earum (vitulos) domum reducite, ne eas sequantur. Ubi agitur de vaccis, quae sine ullo ductore, vi sqehla/tw|, Arcam Foederis a Philistaeis ad Betsemitas reduxerunt. Nempe, Iusserunt illi sumi vaccas aloth, ut miraculum esset illustrius, eo quod non redirent propter vitulos suos, ut observat Kimchius, ad l. Usum quod attinet sacrum, feminas boves Aegyptii non immolabant, Herodot. l. 2. c. 41. At Hebraei admittebant eas in sacrificiis pacificis, Levitici c. 3. v. 1. ut in omnibus Graeci et Romani: Atheniense, inprimis, quos Veneri vaccam immolasse [orig: immolÔsse], diximus supra in Cupido. Imo quaedam sacrificia memorat Moses, Numeror. c. 19. v. 2. et Deuteronom. c. 21. v. 3. in quibus non nisi vacca osterebatur, sed quae nondum arasset [orig: arÔsset], neque iugum tulisset, quomodo Palladi Diomedes Il. k. et Nestor Odyss. g. vaccam offerunt h)=nin, eu)rume/twpon, a)dmh/thn, anniculam, larae frontis, indomitam. Aristaeus item intacta [orig: intactÔ] cervice iuvencas, apud Virg. l. 4. Georg. v. 540. et Iunoni Chorus nullo collum signatam iugo, apud Senecam, Agamemone, Actu 2. v. 353. qua de re plura apud Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 33. nec non hic [orig: hţc] supra, ubi de Iunice seu Rufa iuventa, et infra, in voce Vitula. De communi animalis usu, dicta quaedam supra, ubi de Bobus: uti de Vacca Myronis, aliquid voce Statuaria. Coeterum non antiquissimo [orig: antiquissim˘] solum, sed et medio [orig: medi˘] aevo [orig: aev˘], vaccae, in variis regionibus, praecipuae hominum facultates fuere [orig: fuŕre], unde et multas Iudiciorum in vaccis exolutas, habemus in L. Malcomi II. Scotiae Regis, c. 8. in Statutis Wilhelmi, Alexandri II. aliorumque eiusdem Regni Principum, et earum in commerciis, vice pecuniae, usum alibi. Scribit certe Iac. Waraeus, in Antiqq. Hiberniae, c. 12. sub Richardo H. equum generosissimum 400. vaccis emptum esse, apud Car. du Fresne, Glossar. Et primam novae Nuptae noctem, ab Eveno Rege Scotiae locorum dominis permissam, Malcolmum III. certo [orig: cert˘] vaccarum numero [orig: numer˘], pro Sponsarum dignitate, redimi iussisse, legimus apud Skenaaeum, ad Reg. Mai. l. 4. c. 31. quam in rem quaedam supra attulimus, in voce Marcheta, item ubi de Prima Nocte; vide quoque voce Kelchyn: uti de animalis huius in insignibus usu, Helvetiae, Lusatiae etc. pluribus agit Phil. Iac. Spenerus, Arte Heraldica Tom. II. Hinc Vaccarius, qui in praediis rusticis vaccarum curam gerit, in Fleta, l. 2. c. 2. ubi officium eius pluribus describitur. Quo [orig: Qu˘] nomine et sectarios quosdam ac factiosos, sese appellasse [orig: appellÔsse], sub A. C. 1320. docet praefatus Glossar. Auctor, ex Chron. MS. Monspeliensi.

VACCA Natans nomen piscis seu amphibii in China, quae in tertam ex aquis exiens, cum vaccis domesticis saepe pugnat cornu rem agens, at si diutius extra aquas perstiterit, mollescit illud ac flaccescit: quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] in aquas redire coactum, piscis evadit denuo, pristinamque duritiem hoc recuperat. Ibid. in Quantonia provinc. ad Luicheu, animal est, Vacca veloz incolis, quod, in fronte oblongo ac tereti armatum cornu, tantae velocitatis est, ut uno [orig: un˘] die 300. stadia facile superet. Sed et in Cincheu animal est, vaccae non absimile, cuius cornua candidissima ipsum excedunt ebut: coetera salis tantopere avens, ut, cum venatores illi eo referros saccos obiciunt, sui mox immemor, ligari se permittat potius, quam [orig: quÔm] salem saccis contentum lambere desinat, et sic capiatur neceturque. Ut et hoc addam, eodem in imperio, sub Cincheu et Tencheu urbibus, lapis e vaccarum stomacho educitur, vocatus Nieuhoang, i. e. vaccarum luteum, quia nimirum Iutei plerumque coloris est, magnitudine varia [orig: variÔ]. Subinde is ovum anserinum aequat, minusque solidus lapide Bezoar multoque levior, prae illo, a Sinensibus Medicis commendatur expetiturque: Frigidissimae qualitatis illum aiunt esse Sineses, et ad catharros deprimendos apprime conducere etc. An


page 556, image: s0682a

Arabum Haraczy? Vide Auctorem Anonymus, Sinae et Europae, c. 40. et 41.

VACCA [2] quae VACUA, Strab. Vacus Ptol. Baccia Orosio, vulgo [orig: vulg˘] Vouga, fluv. (cum oppido seu pago) Hispan. Lusitan, inter Durium ad Boream et Mundam ad Austrum, in Oceanum occiduum fere medius decurrens. Item urbs Africae, unde populi Vaccenses apud Sallust. de bello Iugurtino, c. 66.

VACCAEI populi Hispan. Tarraconens. per quos Durius fluv. labitur. Horum regio Regno di Leon dicitur: urbes Pallantia, Pintia, Octodurum, Sarabris, Sentica, Elana etc. Silius:

------ Lateque vagantes
Vaccaei. ------ --------

VACCHIA urbs Hungar. ad Danubium Episcopalis sub Archiepiscopo Strigoniensi; Vatzen Hung. Veitzen German. 15. mill. pass. supra Budam in Boream, 30. infra Strigonium in Eurum, sub Turcis.

VACCINIUM apud Plin. l. 16. c. 18. Vaccinia Italiae mancipiis sata; Galliae vero etiam purpurae tingendae, ad servitiorum vestes; et Vitruvium, l. 7. c. 14. Eadem [orig: EÔdem] ratione vaccinium temperantes, et lac miscentes, purpuram faciunt elegantem: hyacinthus flos est, de quo multa Salmas. ad Solin. et Sam. Bochart. Hieroz. Parteprior. l. 5. c. 10. Huius radice mangones utebantur, ad pubertatem venalium coercendam quos iis quam diutissime impubes conservari lucrosum erat, ut infravidebimus: unde est quod mancipiis vaccinia sata, Plinius ait. Alii purpurae elegantis colorem inde efficiebant, quare id de Gallia addit, ut et Vitruvius, quod vidimus: narratque Salmasius se puerum ex floribus gladioli (quem cum vaccinio ac hyacintho Poetarum eundem facit) contusis, chartas pinxisse purpura [orig: purpurÔ] egregia [orig: egregiÔ]. Sed et Chymicos flore isto [orig: ist˘] consuevisse uti, ad tingendas vitreas gemmas, byacinthosque faciendas, discimus ex Zosimo. Vide Auctorem praefatum, ubi supra passim, inprimis, p. 1225. et hic [orig: hţc], ubi de Gladiolo ac Hyacintho.

M. VACCUS Dux Fundanorum in Privernati bello, qui quum a L. Papyrio captus esset, aedes eius dirutae sunt, et bona publicata ob regnum ab eo affectatum. Liv. l. 8. c. 19. Cicer. pro domo sua, c. 38.

VACHALIS vide Vahalis.

VACIUS Graece r(aibo\s2, vide infra Vatius.

VACOMAGI Albionis insulae Ptol. quorum oppid. Sterling, praeclarum, ubi Reges coronari solebant, teste Hectore Baetho: a Glasquo [orig: Glasqu˘] 20. et Dumblana [orig: DumblanÔ] 10. mill. pass. distans. Aliis sunt Horestis et Taizalis finitimi, et in plures regiones seu tractus dividuntur, qui Boena, Gareotha et Nessandia. Horum oppid. Culenum et Bamfum. Ibi mons auri ferax. Camdeno vero sunt, ubi Moravia, vulgo Murray. Baudrando fuere [orig: fuŕre] populi Scotiae Septentrionalis seu Trans-Taanae, iuxta Vagar aestuarium, ubi hodie Moravia, et pars Orientalis Rossiae, in ora maris Germanici Taizalis sinirimi ad Ortum. Eorum primarium Banatia erat. Longe a Strivelinga provinc. in Boream.

VACONTIUM oppidum Pannoniae inferioris. Ptol.

VACORIUM urbs Norici non obscura. Ptol. Villach Iovio et Sabellico: ad Draum fluv. in Carinthia, inter Salisburgum ad Occasum 24. et Labacum in Ortum 12. leuc. in via, quae Flavianum seu Viennam ducit. Sed Lazio est Straesburg oppid. Gurco urbi finitimum, milliario [orig: milliari˘] Germanico [orig: Germanic˘] in Boream Altenhoffum versus distans: vel ipsum Altenhoffen, a Viruno 1. milliar. in Austrum, Vitopolim versus recedens. Cluverio est Vagram, vicus Salisburgensis ditionis prope Iovavum fluv. 16. mill. pass. a Cucullis versus Meridiem, uti 30. a Salisburgo, vix 10. a confinio Carinthiae.

VACOSUS Dux Artaxerxis, templum Hierosolymitanum violavit, ulciscens mortem Iesu, quem Ioannes frater interemerat. Ioseph. l. 11. Iud. Ant. c. 7.

VACUA vide Vacca.

VACUEFACTIO quod poenae genus? Vide supra Hostis.

VACUI Fasces apud Calpurnium. Ecl. 1.

Iam nec adumbrati saciem mereutus honoris,
Nec vacnos tacitus fasces, et inane tribunal
Consulis arripiet ----

cassi sunt, ac nullius potestatis, cuiusmodi sunt Consulis Codicillaris, qua de honorum umbra, apud citerroris aevi Romanos, diximus aliquid paulo ante, in voce Vacans, et plura alibi. In testera Veteres latus illud, in quo unitas tantum notata erat, vel unicum punctum, vacuum dixerunt, sicut illud, quod 6. habebat puncta, plenum. Hinc in paroemiis, Zenobii, h)/ tris2 e(/c, h)\ trei=s2 ku/boi, Salmasio trei=s2 ku/boi, sunt tria latera trium tesserarum vacua, quae tota tria latera tria tantum puncta exhibent; at tri\s2 e)/c ku/boi, sunt tria latera plena in tribus tesseris, quae ter sex uniones ostendunt, ex his Hesychii, oi)nh h) a(/mpelos2 kai\ kubeutiko\s2 bo/los, o( keno\s2 kai\ a)ntikei/menos2 tw=| e(/c. Ubi oi)/nhn hic vocat th\n mona/da, quem et kino\n bo/lon, vacuum iactum, appellabant, eique contrarium ait esse to\ e(\c, quem plh/rh, plenum, dicebant. Vide Salmas. ad Proculum Vopisci, c. 13. et supra Plenum. De tribus doliis seu lebetibus vacuis Dionysio olim in Elide collocari, in aede diligenter occlusa obsignataque, solitis, qui postera die vini pleni reperti, diximus retro, ex Aristotele de Mirabilib. etc.

VACUNA rusticorum Dea, quae praeesse vacantibus et otiosis putabatur: cui, cum agricolae laboribus ruris vacarent, ut post perceptos fructus requie scerent, per hiemem vota solvebant, et sacrificabant. Ovid. l. 6. Fast. v. 307.

Nunc quoque, cum fiunt antiquae sacra Vacunae,
Ante Vacunales stantque sedentque focos.

Horat. l. 1. Ep. 10. v. 49.



image: s0682b

Haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae.

VACUNAE Nemora habet Plin. l. 3. c. 12. in agro Ratino iuxta montem Fiscellum in Italia. Vacunae Fanum, habet Horat. loc. cit. Pro oppido, interpretantur Blondus et Leander; quod hodie nomen retinere scribit Celsus Cittadmus. Baudrando vulgo Vacone, pagus Sabinorum, Curibus proximus, inde 4. mill. pass. a Tibure supra 20. in Occasum et Boream a Reate 12. in Occasum, Ferrar.

VADA [1] vulgo Wagening Divaeo, oppid. Batavorum in Ducatu Geldriae, inter Noviom agum 2. et Traiectum inferius, 6. leucis ad Rhenum, 3. a Batavoduro in Ortum.

VADA [2] Sabatia portus Liguriae cum arce munita in valle, ad Sabatam, urbem exstinctam, unde ei nomen, sub Genuensibus vulgo Vai seu Vado, 3. mill. pass. a Savona in Occasum, 3. Naulum versus, in ora Occident. Genuensi.

VADA [3] Volaterrana portus Hetruriae, ad ostia Cecinae fluv. ubi nil hodie, praeter turrim, Ferrar. Baudrando est vicus parvus agri Pisani, cum prtu in ora maris Tyrrheni 20. mill. pass. a Liburno in eurum, totidem a Volaterris in Occasum, vulgo Vada.

VADANI Mons vulgo Vaudemont, oppid. est Lotharingiae, inter Mosellam et Mosam, inter silvas et montes: caput Comitatus a Ducis Lotharingiae proximo herede possideri soliti, in quo villam Wassoncourt Richerius ponit. Quidam Wadanus Mons habent. Chissetius Vaudani Montis Comites appellare mavult. Vide Hadr. Vales. Norit. Gall.

VADATA Urbs Chamanae regionis in Cappadocia, Ptol.

VADAVERO Hispaniae Tarraconens. mons, ut legit Turnebus apud Martialem, l. 1. ad Licinianum coniunctim nempe, ubi excusi codices Vada Veronem divisim legunt. Vidit Abrah. Ortelius librum Ms. de fluntinibus et montibus Hispaniae hieronymi Paulli Barcinonensis, in quo haec scripta: Quidam non temere, Celtiberiae montem esse existimant, ab aliis effractum, atque in insulam positum, quem nunc Vadavicorum corrupte vocant. Turnebi lectionem, in suis Curis secundis, ad Martialem, retinet accuratissimus P. Seriverius. Aliis fluv. est Celtiberiae, in Solonem influens.

VADDASI gens Mediae, Ptol.

VADECINIENSIS Episcopus in Africa. Victor. Uticensis.

VADENI populi Arabiae Felicis. Ptol.

VADENSIS Episcopus Numidiae.

VADENSIS Pagus hodie le Valois, in Silvacensibus Capitulis Caroli Calvi memoratus, etat, ut est hodie, proximus pagis Suessionico et Urcensi, in Gallia. Hunc Hugo Magnus, frater Philippi Regis ducta [orig: ductÔ] Adeliheida [orig: AdeliheidÔ], filia [orig: filiÔ] Comitis Veromanduensis, dotis nomine, cum Comitatu Veromanduo accepti. Eius caput nunc Crespeium vel Crispiacum, Crespy en Valou vulgo, olim Vadum vulgo Ve, fuit: et hoc hodieque vicus est, inter Villare ad collum Retiae et Crespeium. Sic Vadum Magnum in pago Baiocassino Galli vocant le Grand Ve. Habet silvas magnas et multas, praecipue silvam Retiam Rets, quae est inter Firmitatem Milonis, et Villare ad collum Retiae, Partim est in Silvanectibus, ut Crispeium; partim in Suessionibus, ut Altolium Autevil, Prioratu seu Cella [orig: CellÔ] Cluniaco subiecta [orig: subiectÔ] nobile: haud ita pridem ex Comitatu Ducatus factus. Porta Valesia Ioh. Saresberio dicta, quae alias porta Veneris, vel Suessionica Durocotori Remorum ad Occasum Solis, occasionem nonnullis praebet suspicandi, Vadensem pagum, iam ante ann. 500. Valesium esse dictum, quod ut in urbem Suessionas, sic in pagum Valesium Suessionis proximum duceret. Hadr. Vales. Notit. Gall.

VADO-REGIA Ptol. Vide Badei regia, vel Badeo.

VADES vide infra Vas, adis.

VADIANI apud Augustin. de Haeres. ad Quodvult-Deum, Haer. 50. per metathesin literarum, pro Audianis, Deum sibt fingebant cogitatione carnali, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, hincque Anthropomorphitae etiam appellati sunt. Vide supra ubi de Audio, haereseos auctore, et Audianis. Librarii erratum quidam in hoc loco esse volunt, teste Forbesio [orig: Forbesi˘], Instruction. Historico-Theol. l. 1. c. 36. ž. 3.

VADIANUS Ioachimus Sangallensis, Medicus, Poeta et Geographus celebris. Scriptis doctissimis de Rep. literaria, de Patria inprimis Reformationis negotio strenue promoto optime meritus, Imperatoribus Principibusque carissimus, obiit A. C. 1551. aetat. 66. postquam Consulatum decies in patria gessisset. Vide et Ioachimus Vadianus; addo hic [orig: hţc] saltem, Ios. Scaligerum, et Colomesium, Notis in Scaliger. eum inter doctissimos Germaniae viros habere, ac proin non probari Etuditis, quod Commentarium illius in Melam, rus et stivant olere Vossius ait. Opera eius enumerat Teissiet, Elog. Part. 1.

VADICASSES Plin. l. 4. c. 18. Galliae Lugdunensis populi fuere [orig: fuŕre], ubi hodie provinc. Nivernensis ad Ligerim. Caput eorum fuit Noviomagus Vadicassium, Nevers. Baudrand. Valesio olim Catalauni ac gente, qui iidem cum Vadicassibus: hodie Chaalons. Fuitque Urbs postea, divisa [orig: divisÔ] Gallia [orig: GalliÔ] Lugdunensi in duas provincias, Belgica [orig: BelgicÔ] in totidem, provinc. Belgicae secundae cum gente attributa. A Vadicassibus nomen habet ad Matronam ager, la Galevesse Gallis nuncupatus: Pagusque Vadicassinus hodie ex parte quidem Meldorum est, Meldicaeque dioeceseos ac etiam Suessionum: sed ex maiori parte Catalaunorum seu Vadicassium, Catalaunicaeqne patoeciae. Idem ex Petro Cluniancensi Abbate Epist. ad Gaufredum Catalaunesem Episcop. colligit, iam ante annos 500. Catalaunorum seu Vadicassium Episcopum, dominium aliquod et iurisdictionem, Comitivam puta atque Pariatum, aut certe saltem aliquid, quod utrique originem dederit, habuisse, Notit. Gall. Vide quoque supra in voce Catalauni.

VADIMON Iani cognomen apud Etruscos.

VADIMONIS Lacus est parvus admodum in quo fluctuant insulae, in provinc. Patrimonii, de quo Plin. multa commemorat, l. 8. Ep. 20. Meminit huius lacus Polyb. l. 2. Ubi th\n *ou)a/dmona li/mnhn appellat, corrupte forsan a genuino *ou)adi/mona. In fragment. Sotionis, de miraculis fontium, fluvior. lacu um sic scriptum est: *)/esti de\ kai\


image: s0683a

*lako/soua h( *a)/mmwnos2 kaloume/nh li/mnh, ou) mega/lh e)n *i)tali/a|, o(moi/ws2 e)/xousa nhsi/a pno=h| metakinou/mena. Ubi etiam viri docti recte correxerunt *la/kos2 *ou)adi/mwnos2. Senec. l. 3. Nat. Quaest. c. 25. Ipse ad Cutilias natantem insulam vidi; alia in Vadimonis lacu vehitur. Plin. l. 2. c. 95. Quaedam insulae semper fluctuant, sicut in agro Caecubo, et Vadimonis lacu. Apud Liv. l. 9. c. 39. leges apud hunc lacum a Romanis caesos fuisse Etruscos, An. Urb. Cond. 645. Denique Florus, l. 1. c. 13. Tandem omnes reliquias Gallorum in Etruria ad lacum Vadimonis Dolabella delevit. Lago di Bassanella Leandro dicitur, sed Lago di Viterbo Fabr. Baudrand. distat vix 3. millar. a tiberi 4. ab Horta in Meridiem, prope Basanellum castrum, estque in ditione Pontificis in provinc. Patrimonii.

VADIMONIUM vide infra Vas, adis.

VADINIACUM locus Galliae in Insul. Ittae flumin. dioecesique Rotomagensi, Cellam seu Prioratum Benedictinum habet, et nunc Gany l'Isle vocatur, quibusd. Vadum Nicasii dicitur. Vales. Notit. Gall.

VADIUM vox medii aevi, in duello seu monomachia, cuius frequentissimus tum usus, dicebatur res quae vice pignoris ab eo, qui provocabat, in medium proiciebatut coram Iudice; quo [orig: qu˘] quidem facto [orig: fact˘] verum scil. dicere, vel ab obiecto crimine non modo se innocuum esse, sed id etiam duello [orig: duell˘] adversus quemlibet probaturum, profitebatur. Tum enim accusator, aut quivis alius, pignus humo [orig: hum˘] tollebat, eoque [orig: e˘que] ipso [orig: ips˘] duellum amplectebatur. Et quidem actor dabat vadium disrationandi, reus defendendi, uti ait Skenaeus ad Reg. Mai. l. 3. c. 23. quorum is, qui vadium tollebat, operire illud dicebatur, harduinus de la Iaille, in Tract. MS. du Champ de bataille. Erant autem vadia huiusmodi chirothecae communiter, Skenaeus d. l. Vide quoque supra voce Campio, item ubi de Duello. Vociorigo, a Latino vas, adis; idem enim quod vadimonium, pignus, fideiussio, vadium fuit: quam in rem vide plura, apud Carol. du Fresne, Glossar. ubi de vocis quoque et verbi vadiare inde deducti apud Practicos eiusdem aevi usu, varia addit. Inde vero gage Gallis, hodieque pignus notaus etc.

VADNIA urbs Cantabrorum, Ptolem.

VADOMARII pagus Alemannorum, circa Rhaetos, Ammian. l. 21. de quibus vide B. Rhenanum, Rerum Germ. l. 3. cum Notis Cl. Ottonis ICti p. 640.

VADSTENA vulgo VADSTEIN, urbs Ostrogothiae in ora lacus Veteri, prope Motulam fluv. 9. leuc. Suecic. a Norcopia in Occasum. Ibi alias superbum palatium Sueciae Regum.

VADUM [1] vulgo VE, caput pagi vadensis in Gallia, vide Vadensis Pagus.

VADUM [2] cstellum est Galliae, quod Vadum Mali Nidi, vulgo Gue de Mauny dicitur. Hic [orig: Hţc] Iohannes, Philippi Valesii filius, natus est, A. C. 1319. Est et Magnum Vadum S. Clementis, le Grand Ve, ad ostium Virae, quo [orig: qu˘] sinu Baiocassini, a Constantinis dividuntur, et a quo in Eccles. Baiocassina Archidiaconatus Vadensis nomen accepit. Hadr. Vales. Notit. Gall.

VAERIACA urbs Phoeniciae, Lib. Notit.

VAESAPA urbs Armeniae minoris, Ptolem.

VAGA [1] seu VAGENSE oppidum Plin. l. 5. c. 4. urbs Africae mediterranea excisa, ubi Hunnericus Rex Vandalorum Catholcorum persecutor misere obiit. Eius meminit Silius, l. 3. v. 259.

Tum Vaga, et antiquis dilectus Regibus Hippo.

Alia, Vaga, seu ae, urbs Mauritaniae Caesareensis mediterranea Iuliae Caesareae finitima, Tegdemer Villanovano. Batha, Bandrand. ad Minam fluv. in regno Algerii, in provinc. montium; hodieque satis ampla, 70. mill. pass. ab Orano seu Quica in Meridiem, 200 ab Algerio in Africum.

VAGA [2] fluv. Albionis in Wallia, in Sabrinam apud Chepstovium influens, Gowy, Gwy, vel Wy hodie vocatur.

VAGABANTA legionibus nobilis locus, circa Persidis confinia, Ammian.

VAGAL urbs Mauritaniae Caesareensis Antonin. Vagalitani Episcopi meinit Victor Uticensis. An Vaga?

VAGEDRUSA fons Siciliae apud Syrcusas, quae et Arethusa. Eius meminit Silius, l. 14. v. 230.

Qui fontes Vagedrusa tuos, et pauperis alvei
Hypaten. ------

VAGENI qui VAGIENNI, Plin. l. 3. c. 5. Bagienni Varroni, Batieni Ptolem. Bacienni Paterculo, populi Liguriae montanae, ad ortum Padi, quorum oppid. vulgo Vigon dicitur. De Vagenis Silius, l. 8. v. 606.

Tum pernix Ligur, et sparsi per rura Vageni.

Baudrando fuere [orig: fuŕre], ubi hodie Marchionatus Salutiarum, le Marquisat de Saluces, ad radices Alpium. Horum caput erat Augusta Vagiennorum, forte eadem cum Salinis, Saluces vulgo.

VAGENUM oppid. German. Wagenheym.

VAGITUS infantum melos, cui Vaticanum Deum praefecit Gentilitas. Augustin. de Civ. Dei, l. 4. c. 11. Ipse in vagitu os aperiat, et vocetur Deus Vaticanus. Et c. 8. eiusd. l. Aut Vaticano, qui infantum vagitibus praesidet. Qua de re apud Aul. Gellium, l. 16. c. 17. Varro -- sicut Aius, inquit, Deus appellatus, araque ei statuta est, quae est infima Nova via, quod in eo loco divinitus vox edrta erat: ita Vaticanus Deus nominatus, penes quem essent vocis humanaeinitia, quoniam pueri, simul atque parti sunt, eam primam vocem edunt, quae prima in Vaticano syl. laba est: idcircoque vagire dicitur, exprimente verbo sonum vocis recentis. Hinc vagio, vagulo et vagulor, quod est queror cum convicio, ploro et clare clamo. Aliud est lallare, ut Graecorum bru/llein,


page 557, image: s0683b

eiusdem aetatis vox: ut cuius organa ad elementa coetera exptim enda minus idonea est: item cacare, Graece kaka=n et kakka=|n, Christ. Becmanus, Originibus L. L. p. 700. Vide quoqe supra voce Infans.

VAGNA in Gloss. vas vinarium ingentis magnitudinis, idem quod Buttis et Cupa, quas voces vide. Unde Graeci Grammatici, vocem Latinam suo [orig: su˘] more dum exprimere conautr, Maganam fecere [orig: fecŕre]. Suidas, gaulo\s2, oi)nhro\n a)ggei=on, e)n cu/lwn kateskeuasme/non, h(\n *)italoi\ magga/nan o)noma/cousin. Vide Salmas. ad Capitolini Maximinos, c. 22.

VAGNIACUM seu AE, vulgo Maidston, teste Camdeno [orig: Camden˘], oppid. seu castrum Albionis in Anglia, inter Londinum 28. et Durovernum 23. mill. pass. in Occasum in Cantio. Antonin. ad Meduvagum fluv. Baudrand. Talboto est Wrotham pagus eiusdem tractus.

VAGORITUM seu SESSUI, urbs fuit Normanniae, nunc Seiz, Suessuonum caput. Sagium recentioribus. Episcopalis sub Archiepiscopo Rotomagensi ad fontes fluv. Olinae; 10. leuc. a Lexovio in Meridiem, 5. ab Alenconio in Caeciam.

VAGOSOLA Scythiae fluv. Iornandi.

VAGRIA vulgo WAGERN, provinc. parva Holsatiae, versus oram maris Baltici inter Lubecam ad Meridiem ac Chilonium ad Boream. Eius urbes sunt Lubeca, Oldessoa, Plona Ploen, Segeberga, et Oldenburgum. Partim sub Danis, partim sub Holsatiae Ducib, et Episcopo Lubecensi.

VAGULATIO vide supra Vagitus.

VAGUM promontor. Corsicae, in ora Orientali hodie Capo Brigalino seu Brigaglia, prope stagnum cognomine 5. mill. pass. a Bastia Urbe in Meridiem Marianam versus 10.

VAGUS [1] fluv. Hungariae Transdanubianae aliter Vaga, vulgo le Vag. Oritur ex monte Carpatho, in confinio Poloniae dein per Hungariam superiorem fluens, ibi rigatis Transchinio [orig: Transchini˘], Calgorio [orig: Calgori˘] et Schinta [orig: SchintÔ] oppidis, in Danubium se exonerat, 2. leuc. supra Comorram in Boream, estque limes ditionis Austriacae et Turcicae.

VAGUS [2] fluv. Scandiae, Iornandi. Waga Erberstenio.

VAH Graece ou)a\ vel ou)a=, quod ex Latino ortum; vocula insultantis, Marci c. 15. v. 29. *ou)a\ o) katalu/wn to\n nao\n. Item laudantis et admirantis, idem que valet, quod sqaumastw=s2, sofw=s2, e)=n, u(/pereu, et similes. Apud Comicos frequens,

Vah, qualem me putas esse ----

Et

Tum Syrum illum impulsorem, vah quibus illum lacerarem modis?

Ut et in acclamationibus Veterum. Sic apud Dionem in Nerone pa/ntwn de\ tw=n a)nqrw/pwn, kai\ au)tw=n tw=n *bouleutw=n o(/ti ma/lista sumbow/twn, *)olumpionika ou)/a. *puqioni/ka ou)/a. *au)/gouste, *au)/gouste. *ne/rwni tw| *(hraklei= ktl. Ubi Interpretes verterunt Olympionica ova, Pythionica ova. Cum tamen ou)/a seu ou)a\, nihil aliud sit quam vah Latinum; quod et Graeci usurparunt [orig: usurpÔrunt], in illis acclamationibus, vel etiam Scriptores Graeci, qui ipsissima verba illarum acclamationum referunt, cum coetera Graece expressissent, vocem hanc ex Latino retinuerunt. Sed verius est, illos eam quoque usurpasse [orig: usurpÔsse], uti et ex Arriano discimus, l. 3. c. 23. Vide Salmas. Notis ad Treb. Pollionem in vit. Claudii, c. 18.

VAHALIS Batavorum fluv. aut potius pars Rheni, ab eo post Embricam descissa, ac penes Noviomagum et Tielam fluens, Mosae ad Vorcum oppid. Hollandiae congreditur. Tacit. l. 2. Annal. c. 6. Rhemes, inquit, uno [orig: un˘] alveo [orig: alve˘] continuus, aut modicas insulas circumveniens, apud principium agri Batavi, velut in duos amnes dividitur: servatque nomen et violentiam cursus, qua [orig: quÔ] Germaniam praevehitur, donec Occano misceatur; ad Gallicam ripam latior et placidior affluens; verso [orig: vers˘] cognomento [orig: cognoment˘] Vahalem accolae dicunt: moxque id quoque vocabulum mutat Mosa [orig: MosÔ] flumine; eiusque immenso [orig: immens˘] ore eundem in Oceanum effunditur. Nomen Vahalis quod attinet, varie id in Caesaris exemplaribus variis scriptum reperitur. Quaedam enim habent Vachalus, quaedam Vaccalus, alia etiam Walis. Ceterum verum et geranum huius fluv. nomen tam apud Caesarem, quam Tacitum Vahales esse affirmat Cluverius; quemadmodum apud Servium quoque legitur Vahal. Germanis olim ut nunc etiam dicebatur Wael, sive Waal, geminato A. quia crassus eius in hoc vocabulo sonus. Forte a Walis, i. e. Gallis, quo [orig: qu˘] nomine Helvetii etiamnum Gallos, Hispan. Italosque vocant, Rhelicanus de eo libro Itiner. Germ. 4.

Dordracum sero appulimus; dein mane Vahalis,
Sive Mosae potius (tot enim iam cornua Rheni
Nominibus gaudent) transivimus. --

Vide Rhenus.

VAJEZATHA filius Aman, Esth. c. 9. v. 9. i. e. aspergens thalamum, vel ex Ebraeo et Syro, vae olivae.

VAIGATIA vulgo WEIGATS, insula Oceani Septentrionalis inter oram Moscoviae Boreal. a qua dirimitur Freto [orig: Fret˘] Vaigatio [orig: Vaigati˘] ab ea dicto [orig: dict˘], in Austrum, et novam Zemlam ad Arctos. Hoc fretum inter Samoiedam et Novam Zemlam situm, iam Nassovicum, Gall. le destroit de Nassau dicitur, ab Hollandis, qui inde ex Oceano Septentrionali seu Russico, in mare Tartaricum contendere conati fuerunt, eodem [orig: e˘dem] fine, quo [orig: qu˘] freta Davis et Hudsonii lecta sunt, ut in Indiam Orientalem navigaturi, gravissimum Solis aestum evitarent. Emissae hanc ob causam naves quator A. C. 1594. quae conditionem locorum Septentrionalium explorarent; nauclero [orig: naucler˘] Wilhelmo [orig: Wilhelm˘] Barentio [orig: Barenti˘]: circa Autumnum reversae sunt, ac transitum istac valde probabilem, putarunt [orig: putÔrunt], confirmantibus id cumprimis Ioh. Hugone Linschotano [orig: Linschotan˘], qui navigationi interfuerat, et Petro [orig: Petr˘] Plancio [orig: Planci˘], celebri tum temporis Cosmographo [orig: Cosmograph˘]. Proin de novo classis 7. navium A. C. 1595.


page 558, image: s0684a

emissa fuit, Nauclero [orig: Naucler˘] eodem [orig: e˘dem] Barentio [orig: Barenti˘], et summo Praefecto [orig: Praefect˘] Iac. Heempskerkio [orig: Heempskerki˘]: Qua [orig: QuÔ] irrito [orig: irrit˘] successu reversa [orig: reversÔ], cum prodigiosa freti glacies ipsos nimium quantum impedivisset, conclusum quidem ab Ordinib. ne publicis sumptibus iter hoc de novo tentaretur, concessum tamen mercatoribus est, ut negotium hoc suis sumptibus ulterius libere experiri possent, additumque, non defuturam ex publico impensarum restitutionem et remuner ationem largissimam, si quis illud iter feliciter expedisset [orig: expedţsset]. Itaque Amstelodamenses A. C. 1596. suis sumptibus viam hanc de novo tentandam curarunt [orig: curÔrunt], emissis duabus navibus, praefectisque iisdem Heempskerkio [orig: Heempskerki˘] et Barentio [orig: Barenti˘]. Qui ne frustra redirent, summa cum patientia quidem in Nova Zembla hibernarunt [orig: hibernÔrunt], nihilominus tamen A. C. 1597. post tertia [orig: tertiÔ] vice frustra tentatum Septentrionem, redire coacti sunt: glacie 50. et amplius cubitorum illos urgente, et Barentio [orig: Barenti˘] in mediis laboribus exstincto [orig: exstinct˘]. A quo tempore transitus in desperatis haberi coepti. Eum tamen porro tentandum suadet Isaacius Pontanus, suggeritque haec consilia: 1. ut more Emanuelis, Portugalliae Regis, qui, cum Indiam cogitaret, primum terrestri itinere, ipsam explorari curavit, mitterent, qui a Samoiedis, Tingoesis ac Tartaris terrae marisque conditionem primo discerent. 2. Navem eo destinarent, quae in com moda statione, interpopulos istos, annis aliquot subsisteret. 3. A Iapania illuc transitum periclitarentur. Addunt alii, forte etiam post Novam Zemblam mare libetius fore, nec transitum, per hoc fretum necessario requisitum iri. ratio autem tantae hic [orig: hţc] glaciei est, quod immensam copiam eius maximi fluvii Obrius et Ieniscea effundant, etc. Vide Hug. Grotium Histor. Belg. Gethard. de Veer descr. Navig. harum trium. Pontani Consilium Hist. Navig. Belg. sub finem. Becman. Hist. Orbis terr. Geogr. et Civil. etc. et in voce Fretum Vaigatium.

VAILLANTIUS Germanus, vide Germanus.

VAIR seu du Vair, Guilielmus, Episcopus Lexoviensis, Franciae Procancellarius, Peirescio laborum socius, obiit A. C. 1621. aetat. 65. Scripsit meditationes in Psalmos, Philosophiam sacram, etc. Gramondus, l. 9. Hist. Gall. Sammart. de episc. Lexov.

VAIVODA nomen dignitatis, apud Dalmatas, Croatas, et Hungaros, de qua sic Io. Leunclavius, Pandecte Turc. n. 71. Natvodae nomen generaliter significat Praefectum militum, quem Capitaneum vulgo vocant. Sed apud Hungaros, ut olim, sic etiam hodie, duae sunt administrationum maximarum appellationes: una Baru, altera Vaivodae. Vaivoda vero Praeses dictitur, loco [orig: loc˘] Regis administrationem Habens in aliqua provincia, puta Transsylvania, Valachia etc. *bohba/das2 Ducae, c. 19. *boebo/dos2 Constantino Prophyrog. de Administr. Imp. c. 38. Forte et *boi+ladhs2 Theophani, ann. 24. et 33. Constant Copron. ubi de Bulgaris. Vide Ioh. Lucium, de Regno Dalmat. l. 6. c. 1. ubi exercitus ductorem olim hac [orig: hÔc] voce denotatum fuisse, inter alia ait, Io. Seldenum, de Titulis Honor. Part. 2. c. 2. n. 3. et Car. du Fresne, Glossar.

Du VAL Petrus, vide Petrus.

VALA Thraciae urbs, Ptol. Mauritaniae Tingitanae quoque eidem.

VALACHIA [1] Gall. VALACHIE, regio Septentrionalis perquam lata, a Transylvania incipiens, usque in Pontum Euxinum protensa, plana ferme tota, et aquarum indiga, Nic. Lloyd. Sed auri equorumque optimorum ferax. Morerius eam fluviis plurimis irriguam esse scribit. Baudrand. pars est antiqui regni Hungariae, ubi alias pars Daciae. Terminatus a Meridie Istro [orig: Istr˘] fluvio [orig: fluvi˘] et partim Bulgaria [orig: BulgariÔ], ab Oriente Moldavia [orig: MoldaviÔ], quae olim Cisalpina Walachia dicta est, a Septentrione Transylvania [orig: TransylvaniÔ], et ab Occasu Hungaria [orig: HungariÔ]. Eius caput est Tergoviscum, Tarvis, et Principem habet proprium sub clientela Turcarum, a quibus ingenti tributo [orig: tribut˘] 100000. librarum Franc. oneratur. A Valachis, quos exules adduxerant, Balduinus Imperator Constantinopol. victus truncatisque manibus ac pedibus occisus, mox Thracia devastata est, A. C. 1206. Postea Casimirus M. Poloniae Rex, dum Stephanum Vaivodam, a fratre Petro pulsum, restituere conatur, ab hoc in insidias pertractus et victus est, A. C. 1369. eius vero successor Ludovicus Ungariae Rex, Transalpinam Valachiam subegit, A. C. 1370. Vladislaus quoque Iagello Valachiae Palatinos in fidem recepit, A. C. 1411. et rursus Sigismundus Polomae Rex, Valachis victis, Senatuque gentis capto [orig: capt˘], Beogdanum Vaivodam sibi iurare coegit, A. C. 1506. Dein vero Turcae hic [orig: hţc] rerum potiti, ac sub Sigismundo III. constantinum Vaivodam infeliciter adversus Tomsam a Turcis substitutum, restituere Poloni tentarunt [orig: tentÔrunt], A. C. 1612. cumque post haec Gratianus Vaivoda, A. C. 1620. ad Polonos defecisset, Osmannus Turcarum Imperator misso [orig: miss˘] in Valachiam Skinderbasso [orig: Skinderbass˘], cum CM. Turcarum, Polonicum exercitum fudit, Gratiano [orig: Gratian˘], qui paulo ante fugerat, in casa cuiusdam Valachi ab hoste caeso [orig: caes˘]. Vide Laetum, Compend. Hist. Univ. Cluver. Sansonem, du Val, et Brietium Geogr. etc.

VALACHIA [2] antiquitus vocabatur Africae propriae quaedam urbs circa Tunetum, quam hodie Cammart appellant, ut refert ex quodam scriptore Arabe Marmolius.

VALACHRIA vulgo Valcheren incolis, Ovalchre Gallis, insula Belgii uniti, Zelandiae Comitatus seu provinciae praecipua, inter Occidentales eius Insulas potentissima, inter ostia Scaldis fluvii. Eius circuitus est 28. mill. pass. circiter, estque inter Scaldiam insulam ad Boream, Oceanum Germanicum ad Occasum, Flandriam ad Austrum, et Bevelandiam Australem insulam ad Ortum. Eius praecipua urbs est Middelburgum, Middelburg: aliae sunt Flissinga, Flessingues, Veria, la Vere, et Arnemuda, Armuyde, oppidum.

VALACHRIA Nova niew Valcheren Batavis, nouvelle Ovalchre Gallis, insula est Americae Septentrionalis, in mari Boreali, quae aliter dicitur insula Tabaci, Tabago: estque probe culta ab Hollandis, quibus etiam subest. Vide Insula Tabaci, et Nova Valachria.

VALAFRIDUS Strabo Benedictinus, discipulus Hinemari, Abbas Richenoviensis, in dioecesi Constantiensi, obiit A. C. 849. Eius exstant. 1. de Officus divinis, seu de exordiis et increment is Rerum


image: s0684b

Ecclesiasticarum. 2. Vita S. Galli. 3. Vita S. Othomari. 4. Tractatus de eversione Hierusalem: ad Luc. c. 19. 5. Poemata. 6. Glossa ordinariae in S. Scripturam. Sigeb. de Viris illustr. c. 71. Voss. l. 2. Hist. Lat. c. 33. Christoph. Brouver. Possevin. etc.

VALANIA [1] alias Balania, maritima et Episcopali titulo [orig: titul˘] ill ustris est urbs, sita ad Valaniam fluvium, atque a castro Margath milliario [orig: milliari˘] uno [orig: un˘], a Ptolemaide itinere dierum octo, ab Antiochia verto quaturordecim dierum itinere distat.

VALANIA [2] fluvius seu rivus, qui Coelesyriam dividit a Phoenicia, atque olim Principatum Antiochenum a Comitatu Tripolitano dirimebat, ex montib. a Phoenicia et Libano non longinquis oritur.

VALAQUERIA vulgo Balaguer, urbs munita Hispaniae in Catalonia, ad Sicorim fluvium, 5. leucis distat ab Ilerda in Caeciam, Urgelam versus 16. Ibi grandi clade affecti fuere [orig: fuŕre] Hispani, A. C. 1645. a Gallis Duce Harcurtio [orig: Harcurti˘]. Dicitur et Ballegarium.

VALAS seu OBALAS, Persarum Rex, fratrem Perozam excepit, divitiis et subditorum amore inclyrus, regnavit ann. 4. successore Cabade, seu Cavade, quem vide.

VALASCA Bohemorum Regina, quae facta [orig: factÔ] cum ceteris mulieribus coniuratione, de excuriendo virorum principatu, copiarum ductrix bellum movit, interfectisque viris, feminas omnes asseruit in libertatem. Volaterran.

VALATHA locus Syriae, Zamari ad habitandum concesso ab Herode. Circa Daphnem Antiochiae videtur.

VALCERNAEUS Petrus, vide Petrus.

VALCIODORUM castellum Galliae in monasterium conversum ab Gilberto Comite, A. C. 944. Locus est ad Mosam in Comitatu Namurcensi, vulgo Vaussoire, vel Wausors, inter Caroli Montem ac Bovinnain, Vales. Notit. Gall.

VALCULERIAE vulgo VAUCOULEURS, oppid. Galliae in Campania provinc. sed intra fines Barrensis Ducatus insertum, ad Mosam fluv. 3. leucis a Tullo in Africum, et 6. a Fano S. Michaelis in Meridiem.

VALCUM Antonin. Veltz Simlero, Valcowar, teste Lazio [orig: Lazi˘], oppid. Pannoniae inferioris et Hungariae, ad Danubium, inter Varonianum ad Boream, et Bononiam ad Euronotum 4. leucis, a Mursa 3. a Quinque Ecclesiis 10. in Ortum.

VALDANUS Plin. l. 3. c. 25. Valpo Lazio, fluv. Pannoniae inferioris Valpum oppid. Hungariae alluens, ac in Danubium ad Valcum infra Draum fluv. influens.

VALDECUM vulgo WALDECK, oppid. Germaniae in Hassia, Comitatus seu ditionis cognominis caput, inter Landgraviatum Hasso-Cassellanum ad Ortum et Ducatum Westphaliae ad Occasum. Oppidum autem iacet prope Ederam fluvinm, 5. leuc. a Cassela in Occasum, et 7. a Marpurgo in Boream.

VALDHUSTA vulgo WALDSHUT, urbs parva Germaniae, sed munita, in Suevia provincia, ad Rhenum fluvium, sub dominio Austriacorum, in Klegovia tractu: Una est ex quatur urbibus Silvestrib. 7. milliaribus Germanicis distat a Basilea in Ortum, Scaphusiam versus 5. et 2. a Lauffenburgo. Melius Waldshutum, quod vide.

VALDIVIA vulgo VALDIVIA, urbs Americae meridionalis, in regno Chiles, cum portu percapaci, versus oram maris Pacifici. Pluries destructa fuit ab Araucanis populis, nunc autem restauratur. 200. mill. pass. distat a civitate Conceptionis in Meridiem, uti 75. ab Imperiali; subestque dominio Hispan. et in eius viciniis est lacus Valdiviae dictus.

VALDEMONTIUM vulgo VAUDEMONT, oppidulum Lotharingiae cum castro, Principatus titulo [orig: titul˘] clarum, in colle, 5. leuc. distat a Tullo in Austrum, uti 6. a Nanceio, vix autem 2. a Mirecurtio.

VALDERFINGA vulgo VAUDREVANGE, GallisWalderfingen Germanis, oppid. Lotharing. ad Sarvaum fluv. Distat 7. leuc. a Metis in Ortum, uti a Theodonis villa, Bipontium versus paulo plus; Male habitum fuit et devastatum ultimo [orig: ultim˘] bello [orig: bell˘] Lotharingico [orig: Lotharingic˘].

VALDO seu VALDUS, Petrus, vir quidam pius, qui universum patrimonium pauperibus erogavit, dictitans inter Christianos omma communia esse debere. Hic Sacram Scripturam multitudini exposuit et in linguam Gallicam vertit, alique quaedam edidit: Lugduno [orig: Lugdun˘] dein, cum tuto ibi porro vivere non poset, in Picardiam secessit, illamque fere totam puriore doctrina [orig: doctrinÔ] replevit. Dein per Vandalicas civitates diu exuldiversatus, postremo in Bohemia consedit. Saecul. XII. Ab hoc pauperes quidam Lugdunenses Valdenses appellabantur. Sic appellati sunt Coetus Orthodoxi, qui A. C. 1160. cum diutius celari non possent, in apricum, sub auctoritate Petri Valdi, praefati civis Lugdunensis opulenti, et pii prorupere [orig: prorupŕre]: Lugdunenses ab hac Urbe, ab Albigio in Aquitania, ubi Olivier docebat, Albigenses, ab exilio Passagieri, praeterea ab hostibus per calumniam Arnoldistae, Speronistae, Iusepini, et Chaignardi: in Delphinatu, a Doctoribus suis, Gazari, Cathari, leonini, Pattareni, Lollardi, Turelupini, Gynici: a Picardia quoque, in qua numerosi eorum coetus, Picardi, etc. dicti. Hi Papam Antichristum, Ecclesiam Romanam matrem fornicationum pronuntantes, puritatem Sacramentorum et dogmatu tuebantur: Vide Iac. Aug. Thuan. in Hist. ubi ait: his alia afficta de coniugio, Resurrectione, Animae statu post mortem, cibis, etc. Quemadmodum et Sadoletus, Carpentoracti Episcopus Valdensium suo [orig: su˘] aevo [orig: aev˘] Confessionem agnovit, et quae ultra illa capita, libro [orig: libr˘] comprehensa de ipsia sparguntur, ad invidiam convicta et meras nugas esse ingenue declaravit. Horum itaque doctrinam, sedes, frequentiam, exilia, persecutiones horrenda, in Gallia, Sabaudia, Pedemontio, etc. vide apud Laetum, Compend. Hist. Univ. Ioh Legerum, Hist. Vald, Belgice, Galliceque Lugd. Batav. in fol. edita: Petr. Aegidium, Hist, Eccl. Valdens. Gall. scripta [orig: scriptÔ], in quart. etc. Item in voce Waldenises.