December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0524b

TEUTANA locus Sicyoniae, qui prius Titana. Steph. *ti/tana xwri/on th=s2 *sikuoni/as2. nu=n de\ *teuta/nion kalei=tai. Hinc Teutani populi; quos conditores Pisarum in Italia nonnulli tradiderunt, Plin. l. 3. c. 5. Nisi malis a Teuthea urbe Elidis, vel a fluv. Teuthea in Peloponneso arcessitos illos, Teutham urbem in Italia, quae postmodum Pisa, exstruxisse, qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 60.

TEUTATES lingua [orig: lingu‚] Gallica [orig: Gallic‚] dictus est Mercurius. Lucan. l. 1. v. 444.

Et quibus immitis placatur sanguine diro
Teutates, horrensque feris altaribus Hesus.

Liv. l. 26. c. 44. Scipio in tumulum obversus, quem Mercurium Teutatem appellant. Teutates igitur Gallis idem qui Phoenicibus *ta/autos2 et Aegyptiis Thouth, vel Theuth, et Thoth. Philo Byblius ex Sanchoniathone Phoenicio, scriptore vetustissimo: *)apo\ *misw\r *ta/autos, o(/s2 e(=ure th\n tw=n trw/twn stoixei/wn grafh\n, o(\n *ai)gu/ptioi me\n *qww\t, *)alecandrei=s2 de\ *qwu\q, *(/ellhnes2 de\ *)ermhn= e)ka/lesan. Plato in Philebo: *fwnh\n a)/peiron kateno/hsen, ei)=te tis2 qeo\s2, ei)=te kai\ qei=os2 a)/nqrwpos, w(s2 lo/gos2 e)n *ai)gu/ptw| *qeu=q tina tou=ton gene/sqai. Idem path\r gramma/twn appellatur in Phaedro, ubi Rex Aegypti Thamus multis cum illo disserit, de usu literarum. In Cicerone, l. 3. de Nat. Deor. legitur Thoyth et Theuth. In Lactantio, l. 1. c. 6. Theutus et Thot, ut in Graeco epigrammate, l. 1. Anthol. c. 91.

*prw=tos2 *qw\q e)da)h drepa/nhn e)pi\ bo/trun e)gei/rein.

Quomodocumque legas, Gallicum Tentatis nomen inde apparet esse deflexum. Bochart. l. 1. Chanaan, c. 42. Nic. Lloydius. Eiusdem meminit Lactantius, l. 1. c. 21. Galli hesum atque Teutatem, humano [orig: humanŰ] cruore placabant: quibus Taranim addit Lucanus, uti dictum supra. Et ex hisce Teutatem fuisse Mercurium, haec ipsa victima probare videtur: Mercurio enim homines a Gallis solitos fuisse mactari, iudicat etiam Tertullianus, Apologet. c. 9. et Minucius, Octavio [orig: OctaviŰ]. Verum non commode satis hac [orig: h‚c] voce Mercurium reddi; cum non Mercurii sidus, sed Solis, vel vis Iovis, h. e. caeli, ea [orig: e‚] fuerit indigitata, contendit Vossius: Namquis, inquit, credat, vel Martis (quem Hesum ) vel mercurri planetam (quem Teutatem, Galli, Wodan Germani dixere [orig: dixÍre] ) maiori eos in veneratione habuisse, quam Solem ipsum? Utrobique igitur Sol intelligendus, quem quia diversimode Germaniae gentes expresserunt: diversis quoque Martis atque Mercurii vocabulis reddiderunt Romani; sed parum apposite. Quia latine qui loquerentur, non Solem, sed duos e quinque Planetis, per Martem et Mercurium intelligerent: ea vero quae ab antiquissimis hominibus predita essent de martis ac Mercurii cultu ad Solem reduci, pauxilli scirent; nempe non nisi homines eruditissimi et qui omnis Theologiae arcana penetrassent [orig: penetr‚ssent]. Quare satius fuerat, retinere appellationes Barbaras: vim autem vocum rectius per Iovis aut Apollinis nomina expressissent, de orig. et progress. Idol. l. 2. c. 13. Ab hoc Teutare, Germanis Teuth, populus hic appellationem nactus est, Teutsche. Nationes enim Germanicae a Deo, sua quaeque dialecto [orig: dialectŰ], nomen assumpserunt: ut a Wodan seu Godan, non solum Insul. Godanonia; sed etiam eliso [orig: elisŰ] O. Gdan, et prima [orig: prim‚] litera [orig: liter‚] per aphaeresin ablata [orig: ablat‚] Dan, Dani. Quasi populum Dei dixeris: quod facere iis visum ad cultum Dei inculcandum suis et simul ad terrorem incutiendum hostibus. Vide eundem, l. 1. c. 37. Georg. Hornius tamen, ex Aventino, in Germania regnasse [orig: regn‚sse] Teuttem, Teutonem vel Teutanen, virum sapientem et disciplinarum apud Germanos auctorem, qui post obitum divinos honores meruerit, tradit; Ab eodem hodieque vocem Deuten pro [gap: Hebrew] derivans: unde Teutonem ac Iovem significatione plane convenire contendit, Hist. Phil. l. 2. c. 12. Vide quoque infra in voce Thent.

TEUTH vide similiter in Theuth.

TEUTHA vide Teuca.

TEUTHADAMAS pater pelasgi. Homer. 2. Iliad.

TEUTHEA Graece *teuqe/a et *teuqi\s2, urbs Elidis. Et Teuthan fluv. Peloponnesi, de quibus vide supra in voce Teutana.

TEUTHIS vir princeps, qui ad expeditionem Troianam cum Graecis navigare volens, dum in Aulidis rupes impegisset, indignatus Palladem vulneravit. Item urbs Arcadiae. Steph.

TEUTHLACOCAUHQUI nomen serpentis Indis Occidentalibus in cibo et delitiis, hinque patrio [orig: patriŰ] sermone domina serpentum dicti. Quatuor est pedes longus, vel amplius, et caninorum dentium tubulis venenum iaculatur; quibus Mexicani pungunt collum ac cervicem illorum, qui gravi corporis dolore laborant: carnem vero ita praeparare norunt [orig: nŰrunt], ut non minus iis sapiat quam nobis altilium eximia. Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 4. c. 62.

TEUTHRANIA vulgo Tripoli Moletio, urbs Paphlagoniae ad Carambim promuntor. Stephanus vero Teuthraniam a Teuthrante dictam, urbem Mysiae, non paphlagoniae facit. Unde Ovid. l. 2. Trist. v. 19.

Forsitan ut quondam Teuthrantia regna tenenti,
Sic mihi res eadem vulnus opemque feret.

TEUTHRAS [1] Pandionis fil. Ciliciae et Mysiae Rex, qui Augen Alei filiam ab Hercule compressam, ideoque patris iussu una cum Telepho filio arcae inclusam, ad ostium Caici fluv. delatam uxorem duxit, filiumque eius Telephum pro suo educavit: ut ex Euripidis sententia [orig: sententi‚] refert Strabo, l. 13. Sunt qui Teuthrantem hunc 50. filias habuisse tradunt, quas Hercules omnes nocte una [orig: un‚] compressit, gravidasque reliquit. Ovid. Ep. 9. Heroid. v. 51.

Non tibi crimen erunt Teuthrantia turba sorores.

Regnum reliquit Argiopae filiae, a)/pais2 w)\n a)r)r(e/nwn, non habens mares liberos, apud Diodor. Sic. l. 4. Vide Ioh. Mar shamum, Canone Chron. Sec. IV. ubi, de Regnandi iure Muliebri, apud omnes gentes iure


image: s0525a

antiquissimo, deficiente mare, feminam succedere docet. Hinc Teuthranteus. Ovid. l. 2. Met. v. 243.

Peneusque senex, Teuthranteusque Caicus.

TEUTHRAS [2] fluv. nomen. propert. l. 1. El. 11. v. 11.

Aut teneat clausum tenui Teuthrantis in unda [orig: und‚].

Apud Strab. l. 6. est Italiae urbs aut fluv. de quo sis ibi consule Casaubonum. Sene Silius, qui solet a fluviis nomina fingere, Cumanum quendam Teuthrantem vocat, l. 2.

TEUTHRONE Laconicae urbs. Ptol. Scopia Nigro.

TEUTI seu TEUTISCI et TEOTISCI vide Teutones.

TEUTLUSSA Insul. Ioniae. Thucyd. Gentile Teutlussaeus. Steph.

TEUTOBODIACI inter Gallorum gentes, quae Galariae, a se occupatae nomen dederunt, memorantur Plinio, l. 5. c. 32. de quibus vide Salmas. ad Solin. p. 876.

TEUTOBURGENSIS saltus silva German. in Westphalia, inter Amasium et Lupiam fluv. apud Falckenberg arcem, inter Monasterium, et Paderbornam.

TEUTOBURGIUM [1] quod Drasat Lazio, aliis Erdewdy, et Senna Erdet , oppid. proximum, urbs olim, nunc pagus Pannoniae superioris Drai cum Danubio confluentiam, a Buda 22. leuc. in Euronotum. ad Alii, ut Lazius, Funfkirchen, i. e. Quinque ecclesias, illam indigitant. Baudrando urbs alias Pannoniae insul. nunc castrum Erdewdy, in Insul. Danubii, ubi recipit Dravum, in Comitatu Bodroghiensi et Hungaria inferiore 15. mill. pass. a Mursa in Ortum, 55. supra Belgradum in Circium, Teutoburgium alterum, Doesburg, quasi Drusiburgum, oppid. Germaniae inferioris in Geldria, ad Fossam Rheni Drusianam, inter Noviomagum ad occasum, et Zutphenum ad ortum.

TEUTOBURGIUM [2] oppid. Westphaliae, in Lemgoviensi agro, Dietmele; ubi Chassuarii populi. Non procul hinc Saltus Teutoburgensis, ubi Q. Varus caesus sub Augusto prope fontes Amasis et Luppiae fluv. 12. mill pass. a Paderborna in Boream, Cluver.

TEUTOMATUS Rex Nitiobrigum, cuius pater ab Senatu Romano amicus appellatus erat. Caes. Comm. l. 7. c. 31. et 46.

TEUTONI et TEUTONES populi German. mare Germanicum apud Cimbros incolentes, in Fionia et Selandia. Ptolemaeus non longe ab Albi fluvio, inter Pharodinos et Suevos ponit, Vicus hodie est, e regione urbis Agrippinae trans Rhenum, nomen regis Tuisconis obtinens, ut putant. neque vero Teutones et Germani iidem sunt, sicut neque Alemanni et Germani, Quamquam hodie omnes Germani Teutones vocantur. Horum lingua, vulgo Teutonica seu Celtica Boreales Europae partes, sicut latina Occidentales, Slavonico Orientales et Graeca Australes, occupavit: latissime diffusa. Eius diasecti sunt vel Remotiores, quases sunt Istandica, Norvegica, Danica, Suecica, Anglica, Scotica, Hibernica, Wallica, Gothica, quae superest in Taurica Chersoneso: vel Propiores, ut Teutisca, seu vetus Saxonica vel Theotisca, seu Francica die Hochteutsche. Illa originarii Genii magis tenax, subdivisa est in idiomata varia: Belgicum seu Hollandicum, Brabanticum, Frisicum, Westphalicum, et Brunsviceuse, seu inferius Saxonicum proprie dictum, Holsaticum, Meckelburglcum, Pomeranicum, marchicum, Borussicum, Livonicum, et Saxonum veterum in Transylvania. ista successu temporis expolita, habet suas iterum dialectos: Austriacam, Helveticam, Bavaricam, Franconicam, Suevicam, Misnicam, Thuringicam, Hassiacam et Silesiacam, Schottelius. Becmanno matricis Teutonicae propagines prae cipuae sunt, dialectus, Francica, in superiore Germania: Saexonica, cuius subdialecti in Germania in feriore, Belgio et Anglia, quae postrema iterum Anglicismum et Scotismum genuit: et Danica, cuius iterum tria discrimina sunt, Danorum Limitaneorum, quos Dennemarckos vocant, Suedorum et Norvegorum: a quorum idiomate. Islandica hodierna profluit, quam ita Norvegi intelliguni, ut linguam Belgicam Germani, Hist. Orbis Terr. Lucan. l. 6. v. 259.

Cantaber exiguis, aut longis Teutonus armis.

Hinc Teutonicus. Virg. Aen. l. 7. v. 741.

Teutonico [orig: TeutonicŰ] ritu soliti torquere cateias.

Claudian. in Eutrop. l. 1. v. 406.

Teutonicus vomer, Pyrenaeique iuvenci
Sudavere mihi. --------

TEUTONICO LEOPOLDINA Societas Historiae Univers. Germaniae, paulo ante novissimum hoc bellum, quo [orig: quŰ] Imperium Germanico-Roman. imo praeter illud magna Europae pars, concutitur, felicibus auspiciis inchoata, Praeside Iobo [orig: IobŰ] Ludolfo [orig: LudolfŰ] Syndico [orig: SyndicŰ], N. Paulino [orig: PaulinŰ] Medico [orig: MedicŰ] et Historico [orig: HistoricŰ] Isenacensi, Sub-Syndicis per omnes Imperii Circulos, ac Collegis, Viris undiquaque Illustribus, Excellentissimis, polumaqesta/tois2, hactenus sub umbone Augusti feliciter processit. E quibus anno [orig: annŰ] praeterito [orig: praeteritŰ] eruditas suas in Res Germ. B. Rhenani Notas Ulmae in lucem edidit Vir Ampliss. D. D. Iac. Otto, coeteri Viri Insignes in penso quisque suo, ad unguem elaborando gnaviter desudant. Vide Leges pro fundando Collegio Imperiali Hostorico, ad conscribendos Germaniae Annales, Francofurti editos A. C. 1691. Delineationem Imperialis Collegii Historici, it. Propositionem Imperialis Collegii Historici, qua [orig: qu‚] omnes-Germani-ad conscribendos Patriae Annales a primordio gentis inter Collegas distribuendos invitantur, qliaque hanc in rem publici iam iuris facta. Cui pulcherrimo coepto sic bene ominatur Auctor Ode ad Ioh. Lentium Prof. Herborn.

-------- Rem geres,
Iunctus Ludolphis, iunctus Othonibus,
Conscrsque Paulino laborum,
Et Pregizere tibi diserte,


page 399, image: s0525b

Vobisque tantis, quos dabit indies
Excelsa virtus connumerarier:
Sors namque dictat, ne venire
Omnibus hanc liceat Corinthum.
Vos Magna saltem nomina pergite
Sibi celebrem reddere Teutona,
:Et iura Mannorum tueris
Vos calamo [orig: calamŰ], LEOPOLDUS ense!

Basileae, mense Sept. A. C. 1690.

TEUTONICUS Ordo Militar die Teutsche Herren. Huius primus auctor Germanus quidam fuit, qui, occupata [orig: occupat‚] a Christianis terra [orig: terr‚] sancta [orig: sanct‚], Hierosolymis tum populates suos, tum alios, linguae loci ignaros, hospitio [orig: hospitiŰ] excepit. Quod ut commodius faceret, impetravit a Patriareha veniam Xenodochium, cum Sacello B. Virgini dicato, exstruendi. Huic dein alii quoque Germani iuncti, Bremenses inprimis et Lubecenses nonnulli, opibus affluentes, novum Xenodochium Acrae excitarunt [orig: excit‚tunt], A. C. 1191. titulo [orig: titulŰ] Equitum Teutonicorum sub regula S. Augustini, cum duplici cruce in pallio albo, assumpto [orig: assumptŰ]: hinc Crucigeri quoque dicti. S. Ludovicus, Galliae Rex postmodum caput Ordinis fuit, ut quidam volunt: qui a Caelestino III. A. C. 1195. confirmatus et a successoribus eius insignibus privilegiis donatus est. Primus Ordinis Magni Magister fuit Henricus a Valpot; Capta [orig: Capt‚] a Saladino Hierosolyma [orig: Hierosolym‚], Equites Ptolemaidem conceflerunt, inde in Germaniam: ranslati, Prussiam occuparunt [orig: occup‚runt], per duo fecula famaa [orig: fama‚] viribusque florentissimi. Albertus Brandeburgicus Magnus Magister, A. C. 1525. a Sigismundo Poloniae Rege, Prussiae Dux creatus, hac [orig: h‚c] lege, ut in Ducatu Kinsbergensi, cum posteris suis legitime susceptis, ut et in terra Samnia regnaret: deficiente stirpe, Ducatus feudali iure ad regnum Poloniae devolveretur: Euangelium amplexus est, in exules Bohemos hospitalis: Prom Equites in Germaniam se receperunt reliquam, in qua amplissimi illis reditus Magnumque Magistrum creacunt [orig: cre‚cunt], Albertum de Volfang: a quo tempore iuniores filii Principum procerumque in Imperio, Ordini ascripti, iis gaudent. Gaignius et Cromer. Hist. Polon. Iac. Vitrius, Hist. Or. c. 66. Ioh. Eustachius Sollius, Hist. Ord. Teuton. Thuanus, in Histor. Albertus Miraeus, de orig. Ord. Eq. l. 1. c. 3. Vide Curcigeri et Ensiferi. Item Prussia.

TEUTRIA vulgo S. Domini, vel S. Domo, Insul. una ex Diomedeis, vide Diomedeae.

TEUTUS Vessae seu Inessae princeps, dolo Phalaridis subversus. Polyaen. l. 5. c. 1. in Phalar. com. 4.

TEXALI horum urbs Devana, vide ibi, et Aberdonia. Quidam cum Taizalis confundunt.

TEXELIA vulgo Texel, Insul. Hollandiae Septentrional. in Oceano German, prope ostium Sinus Aust. cum arce permunita, in ora Meridonali portu capacissimo vix 3. mill. pasi. ab ora Seprentrionali Hollandiae, 24. ab Alcmaria in Boream, Hic [orig: HÓc]. quinque vici seu castra, et aggeribus munitur contra Oceani furias.

TEXENDI Ars Graece *(ufantikh\, unde Hyphantice eadem ex Graeco dicta, Senecae, Epist. 90. definitur Graecis h( su/ndesis2 tou= sth/monos2 pro\s2 th\n kro/khn, subteminis ad stamen connexio: connexu namque staminis ad subtemen tota telae structura constatuti habet Vitruvius, l. 10. c. 1. Quam in rem vide Salmas. ad Tertullian. de Pallio, c. 1. et quae iam supra diximus, ubi de Stamine, Subtemine, Telo etc. Originem eius, ex Aegyptiorum sententia, hanc refert Tertullian. ubi modo, c. 3. Aegyptii narrant - ea [orig: e‚] tempestate Osiridis, qua [orig: qu‚] ad illum ex Libya Ammon vasit, ovium dives: -- Mercurium -- forte. palpati arietis mollitie delectatum, diglubasse [orig: diglub‚sse] oviculam: dumque pertentat, quod materiae facilitas suadebat, tractu prosequente filum eliquasse [orig: eliqu‚sse] et in vestis pristinae modum, quam philyrae tenus iunxerat, exisse [orig: exÓsse] etc. Sed ultima verba sic legit Salmasius, et quod materiae facilitas suadebat, tractu prosequente filum eliquat, in testis pristini modum, avem philyrae tenus iunxerat, exisse [orig: exÓsse]. Sensumque loci esse vult, floccum lanae ex ovicula a Mercurio vulsum manibusque eius tractum et eliquatum in filum exiisse, quales e philyra restes prius necti moris erat, hincque artem materiamque texendis vestibus Isidem excogitasse [orig: excogit‚sse]. At Graeci, ut idem pergit Scriptor, omnem lanitii dispensationem structuramque telarum Minervae maluerunt, cum penes Arachnen diligentior officina, ad quae verba eiusdem Salmosii Notas vide, ut et supra in Naama. Et quidem gemina erat Texturae apud Veteres ratio. Antiquitus enim stantes et sursum subremen impellentes spathaque percutientes telam texebant, quod a)/nw u(fai/nein Graeti, item a)nakrou/ein, Latini sursum versum et in altitudinem texere, dicebant. Trama enim vel fila infra erant, in superioribus texebatur vestimentum; sicque trama semper spatha [orig: spath‚] ad superiorem partem ducebatur ac trudebatur. Quo [orig: QuŰ] genere texta a)na/krousta dicebantur illis, uti Isidorus Pelusiota docet, qui s2hqodesmi/das2, fascias pectorales sic vulgo texi consuevisse inter alia ait, de Galilaeis loquens, item spaqhta\ Hesych. et o)rqa\: his recta, unde rectae tunicae, cadem [orig: c‚dem] ratione textae, cuiusmodi fuisse et tunicam Domini nostri a)/r)r(afon, inconsutilem, ut vulgo redditur, Salmasius censet, ut infra videbimus. At apud Recentiores a sedentibus tela texebatur et pectine feriebatur, ac subremeu deorsum trudebatur: cum enim in superioribus fila haberent vel licia, ad inferiora procedebant, ubi vestimentum, vel tela, quae texebatur, inerat. Quod inventum Aegyptiorum fuit, atque inde ad Graecos Romanosque dimanavit, veteri in altum texendi more apud solos Linteones remanente, uti notat Servius, ad illud Virgilii, l. 1. Georg. v. 294.

Arguto coniunx percurrens pectine telas.

Unde et Minervae sedentis a)/galma dedicasse [orig: dedic‚sse] Aegyptios, Grammatici referunt. Utrumque modum indicat Herodotus, l. 2.


page 400, image: s0526a

u(fai/nousin oi( me\n a)/lloi a)/nw th\o kro/khn w)qe/ontes2 *ai)gu/ptioi de\ ka/tw. Et Seneca, Ep. 90. Possidonius -- dum vult describere primum -- quemadmodum tela suspensis ponderibus rectum stamen extendat, quemadmodum subtemen insertum, quod duritiam utrinque comprimentis tramae remolliat, spatha [orig: spath‚] coire cogantur et iungi: textricum quoque artem a sapientibus dixit inventam, oblitus postea repertum hoc subtilius genus, in quo

Tela iugo iuncta est, stamen secernit arundo:
Inseritur medium radiis subtemen acutis,
Quod lato feriunt insecti pectine dentes.

Ubi habes utrumque texendi modum per spatham et per pectinem. Tela, quae iugo iungebatur, Iugalis hinc Catoni; eam sedentes mulicres detexebant et pectine feriebant: quae vero suspensis ponderibus rectum stamen extendebat, et ipsa recta erat et a mulieribus stantibus ac ambulantibus pertexebatur, quo illud Homericum i(s2o\n e)poixome/nh pertinet etc. Plura vide apud Salmas. ad Aurelian. Flavii Vopisci, c. 46. ut et paulo infra; De areneorum autem in texendo sagacitate, unde prima forte artis occasio, Gerh. Ioh. Voss. de orgia. et progr. Idol. l. 4. c. 73. ubi et a tego, quod videl. trama stamen trameet, et alternis nunc illud tegat, nunc ab eo tegatur, verbi etymon arcessit. Sed et texere Plumarii dicti, de quibus supra.

TEXMINANI quasi Oculipeta, quod de arbore iaculi instar, in praetereuntium oculos, se evibret, virulentus apud Quanahuacenses Americae populos serpens est, Amoris hieroglyphicum, in quo duces oculi Poetae veteri verbo [orig: verbŰ]. Vide Voss. ubi supra, c. 57.

TEXTOR [1] servilis ministerii apud Romanos nomen. Marcianus, l. 65. ß. 2. ff. de Leg. 3. Si unus servus plura rtificia sciat, et alii Coci legati fuerint, alii Textores, alii Lecticarii, ei cedere servum dicendum est, cui legati sunt, in quo artificio plerumque versabatur. Apud Sueton. de Ill. Gramm. c. 23. Remmius Palaemon Vicentinus, mulieris verna, primo ut ferunt textrinum; deinde, herilem filium dum comitatur in Scholas literas didicit. Hinc Textrix, de qua C. IC. l. 27. ff. de pecul. Et ancillarum et filiarum familiaa [orig: famili‚a] nomine, de peculio actio datur, maxime si qua Sarcinatrix, aut Textrix erit. Et Ulpianus, Quare si lanam conduxerit usuarius expediendam, poter at etiam per usuarias ancillas opus perficere. Itemque si vestimenta texenda redemerit. Portius quoque Latro apud Senecam Controv. ult. l. 2. Ex omni rupe conchylium trahitur, quo [orig: quŰ] vestis cruentetur, infelices ancillarum greges laborant, ut adultera tenui veste pelluceat. Atque hoc artificium adeo ancillas decuit, ut Ammianus, l. 14. universas unico [orig: unicŰ] Textrini nomine comprehenderit. Vide de lana et lino, quatenus in Textrinum recipiuntur, Ulpianum, l. 70. ff. de Legat. 3. Partiebantur vero inter Lanificas pensa ipsae dominae; imo et laudatas matronas lanam fecisse olim laudatum: at postquam ea illis munera sordere visa sunt, Lanipendiae sunt institutae, de quibus Plaut. Menaechmis, Act. 5. Sc. 2. In familia quoque rustica Textores fuete [orig: fuÍte] et Hystones, inquit Varro, de re Rust. l. 1. c. 2. Et fane curam vestis conditae uni villicae praescribit Columella: et insuper, ut praeparatas et pectitas lanas habeat, e quibus sibi actoribus et aliis in honore, servilis vestis domi conficiatur; Monet praeterea ut ad telam accedat, et si quid melius sciat, doceat, l. 12. c. 3. Confecerunt autem sicut hodie Textores telas et pannos e lana aut serico aliave mareria, uti, artem earum Hophanticen ex Graeco dictam eleganter describens, Seneca habet, Ep. 90. Neque hoc solum, sed et integras vestes absolvebant: non utentes opera [orig: oper‚] eorum ut plurimum, quos Galli Couturiers, Latini Sartores vel Sarcinatores dicunt; quae vocabula refectorem potius veteris vestis, quam novae confectorem, indigitant. Hinc Galenus, l. ad Thrasyb. ubi multam facit mentionem earum artium, quae vestes Veter. conficiebant, nostrorum Sartorum non meminit, solam in eo genere agnoscens Textoriam: quasi illa non tantum pannos confecisset, sed etiam vestimenta absolvisset. Unde sequitur, aut eosdem, qui erant Textores, etiam Sarcinatores fuisse, qui tamen a parte artificii praecipua *(ufa/ntai, Textores, potius dicti sint: aut certe longe aliam fuisse rationem olim indumentorum faciendorum, quam hodie etc. Vide quae hanc in rem erudite congessit Isaac. Casaubonus, Exercit. 16. ad Annales Eccl. Baron. ß. 48. et supra ubi legimus de Sarcinatoribus. proprium autem Textorum Textricumque plaudere fuit, cum licium densius inculcabant et cum plausu collidebant: Graece spaqa=|n vel krotei=n. Appuleius, Metamorph. l. 1. Dextra saeviente frontem replaudens, i. e. repercutiens. Unde postea verbum in Theatrum migravit, eoque peractis fabulis Spectatores dimitti coeperunt, Ioh. Laurentius IC. in Phaedrum, l. 5. fab. 7. Cantilena eorundem dicta *ai)/linos2 est, a lino, ut videtur Scaligero, sicut *)/ioulos2 ad lanificia adhibebatur. Vide eum, Poetices l. 1. c. 55. etc. Ovidius Textrinum et Textricem ob oculos his versibus ponit Met. l. 6. v. 53.

Haud mora; constituunt diversis partibus ambae,
Et gracili geminas intendunt stamine telas.
Tela iugo vincta est; stamen secernit arundo.
Inseritur medium radiis subtemen acutis,
Quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum
Percusso [orig: PercussŰ] feriunt insecti pectine dentes.
Utraque festinant: cinctaeque ad pectora vestes
Brachia docta movent, studio [orig: studiŰ] fallente laborem.

Textrinum rusticum sic describit Sidonius, in Burgo Pontii Leontii, carm. 22. v. 192.

Continuata dehinc videas, quae conditor ausus
Aemula Palladiis Textrina ducere templis,
hac celsi quondam coniux veneranda Leont I
(Qua non ulla magis nurus unquam Pontia gaudet
Illustris pro sorte Viri) celebrabitur aede,
Vel Syrias vacuasse [orig: vacu‚sse] colus, vel Serica fila,


image: s0526b

Per cannas torsisse leves, vel stamine fulvo [orig: fulvŰ]
Praegnantis fusi mollitum nosse [orig: nŰsse]. metallum.

Ubi quod Palladiis templis aemulam Textrinam dicit, Minervam Artis huius vel Inventricem vel Praesidem, indigitat. Vide Laurentium Pignorium, tr. de Servis. Unde Tibullus, l. 2. El. 1. v. 65.

Atque aliqua assidue Textrix operata Minervam
Cantat. --------

Plura supra, ubi de Fuggeris, Lana, Lino, Texendi Arte, Tunica inconsutili, ubi veram Veterum textrinam nostra [orig: nostr‚] demum memoria [orig: memori‚] denuo in apricum productam dicemus, etc. Textores Plumarios habes, ubi de Plumandi artificio etc.

TEXTOR [2] Ioh. Ravisius, vide ibi.

TEXTORES Gall Tisserans, inter nomina, quibus Albigenses olim aspersi. Vide iis suo [orig: suŰ] loco [orig: locŰ].

TEXTRICIUM aliis Testricium, vicus non procul ab Augusta Veromanduorum, ad Dalmannionem fluv. ad quem Theodoricus Francorum Rex a Pippino Maiore Domus acie fusus est, A. C. 687. vulgo Tertri vel Testri sur Daumignon: inter Augustam Veromanduorum et Peronnam. Dalmannio hic, postquam Viromandum Monaster. Vermand, Textricium, Montiacum Monchi vel Moussi la Gasse, Atteiamque Atie etc. alluit, in Suminam influit inter hammum et Perronam. Hadr. Vales. Notit. Gall.

TEXTUALES vide supra Scripturarii.

TEXTUS apud Scriptores Ecclesiae Romanae liber dicitur seu codex Euangeliorum, qui inter Cimelia Ecclesiastica reponi solet, auto [orig: autŰ] gemmisque ut plurimum exornatus, interdum et aureis literis exaratus. Seu verbis Fridegodi.

Codex aurato [orig: auratŰ] conseptus grammate scriptus,
Auctus Euangelicum servans in corpore textum:

quem Pontifici apertum, coeteris clausum osculandum deferri et super quo, Altari imposito, iurari consuevisse, habet Hildebertus Episcopus Cenom. Ep. l. 15. et diximus supra, ubi de variis Iurandi ritibus. Vide Car. du Fresne Glossar. et supra voce Postilla: ubi de investitura per Textum Euangelii suo [orig: suŰ] loco [orig: locŰ].

TEYDERA vulgo TEYDER, fluv. Litlandiae provinc. in Livonia. Adzeliam, Volmariam et Segevoldiam urbes illius provinc. rigat; dein in Sinum Rigensem se exonerat, 12. mill. pass. ab ostio Dunae in Boream, uti 17. a Riga.

TEZELIUS Iohannes, vide Iohannes.

TH. in nummis Constantii, thessalonicae nota est, vide supra Tes. Graecis *q, damnationis apud hos, sicut C. apud Romanos fuit litera. Persius, Sat. v. 4. 13.

Et potis es nigrum vitio praesigere Theta.

An quia *q. ut vult Erasmus, cor hominis telo in medio vulnerati repraesentat, an quia vocem *qa/natos2, i. e. mors, inchoat? iuxta illud,

Infelix multis Theta est, mihi litera felix,
Si qa/naton scribit, scribit et illa *qeo/n.

Quam ob causam inter quinque literas Graecorum mysticas etiam hanc reponit Isidorus, Origin. l. 1. c. 3. mortem significare, dicens: idemque annotat, in breviculis, quibus nomina militum continebantur *q. ad uniuscuiusque defuncti, nomen apponi consuevisse. Imo eandem notam in variis sepulchris Christianorum exaratam, a fronte nominis defuncti, discas ex Browero, in Annal. Trevir. l. 9. et 10. et Antiqq. Fuldens. non uno [orig: unŰ] loco [orig: locŰ]. Vide quoque Ian. Gruterum, Inscr. p. 567. 6. ut et in voce Theta. In veterib. lapidibus et libris *q ut et O. ac P. saepe pro figura rotunda quadratam habere, adnotat Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 30. qui idem *q. et X. ab Epischarmo Syracusano, inventa esse, ex Aristotele, ac Plinio, l. 7. c. 56. docet, de Arte l. 1. c. 15.

THAAS fil. Nachor ex Roma [orig: Rom‚] concubina [orig: concubin‚]. Gen. c. 22. v. 24. Latin. hyacinthinus, festinans, aut silens.

THABATA pagus Palaestinae. Hilarionis patria.

THABENNA Hirt. de Bello Afric. c. 77. Thabba Ptol. urbs Africae mediterran. Posidonius, in Vita D. Augustini.

THABIS Scythiae mons. Mela, l. 3. c. 7.

THABOR mons Palaestinae in Galilaea apud campum Esdrelon, a Nazareth ad. 6. mili. pafl. in ortum distans. Alter est in tribu Nephthali versus Dan. Est et Thabor, urbs Bohemiae, quae et Thaboria, valde munita, civibus Hradstle Hori Tabor, i. e. castrum montis Tabor, ab Hussi discipulis conditum. Urbs est Bohemiae propriae in Brechiniensi circulo, ad amnem Lauznicz, 6. milliar. German. a Budovissa in Boream, 11. a Praga in Meridiem. In eius viciniis, et prope ianovitium castrum A. C. 1645. Austriaci grandi clade affecti fuere [orig: fuÍre] a Suecis, duce Leonhardo [orig: LeonhardŰ] Tornstensonio [orig: TornstensoniŰ]. Baudrand. vide supra, voce Tabor.

THABORITA Henricus, vide Henricus.

THABRACA vide Tabraca.

THADAL vel TIDAL Rex Gentium. Gen. c. 14. v. 1. latine conterens iugum, sive scientia elevationis, vel ascensionis.

THADDAEUS [1] unus ex XII. Apostolis, qui et Lebbaeus Matth. e. 10. v. 3. De quo Euseb. l. 1. c. 5. Hist. Eccles. Vide Iudas.

THADDAEUS [2] Abbas, Scotus gente, floruit Ratisbonae, A. C. 1457. Precibus Conradi praepositi, Chronica patriae suae in unum collegit, et vitas Sanctorum aliquot. Canisius, Tom. 4. Antiqq. Lect. Alius eodem [orig: eŰdem] tempore, Romanus, scripsit Historiam Friderici I. qua [orig: qu‚] Cuspinianus se usum refert. Item, medicus Florentinus, doctrina [orig: doctrin‚] et scriptis inclyrus, saeculo [orig: saeculŰ] 13. Galenus sui temporis dictus, Bononiae docuit.


image: s0527a

Commentatus est in Aphorismos Hippocratis etc. Obiit A. C. 1270. vel 80. Iustus in Chron. Med. Castellan. in vitis Medic. Vander Linden de Script. Med.

THADDAEUS [3] de Pepulis, Doctor Iuris Utriusque muneribus amplissimis defunctus, scripsit varia. Antonius Bumaldi, Miner. Bonon.

THADDEUS Perusinus, Ordin. D. Augustini, cuius etiam Generalis fuit. Scripsit Comment. in Esaiam, qui 2. tom. in quarto, Perusii prodierunt A. C. 1598. et 1600.

THAEMA Ptol. urbs mediterran. Atabiae Felicis hodieque Theama.

THAEMAN seu THEMAN urbs Edom, apud Petram Deserti, inter montes Hor et Seir. Patria Eliphazi, inter Iobi amicos.

THAENA seu THENAE urbs fuit Byzacenae, in ora litrorali maris mediterranei, et Syrtis parvae, inter Usiliam ad Boream, et Macomades ad Meridiem, 56. mill. pass. a Tacapis in Boream 160 a Carthagine in Eurum, 360. a Lepti magna in Occasum. Eius rudera visuntur prope Caesar Cerona, vicum regni Tunetani.

THAGASTA vide Tagasta.

THAGENO seu TAGENO Decanus Pataviensis, scripsit Historiam Expeditionis Friderici I. in Terram Sanctam, editam inter Historicos German. vixitque sub eodem Imperatore.

THAGURA vide Tagura.

THAHAN fil. Thale. 1. Paral. c. 7. v. 25. Latine deprecans, aut misericors, sive gratiosus, vel gratia.

THAHATH nomen viri. 1. Paral. c. 6. v. 37. Latine subter, vel pavor, vel Syriace descensio. Est item 23. Israelitarum mansio. Numer. c. 33. v. 26.

THAINUS seu Thanus, nomen dignitatis olim apud Anglo-Saxones, dein Normannos, Anglia [orig: Angli‚] potitos. Fuere [orig: FuÍre] autem duplicis ordinis, Thaini scil. Regis et Thaini mediocres, quorum illos Baronibus maioribus, hos minoribus, h. e. mancriorum Dominis non male aequipares. Nempe Canutus M. Danor. Rex ad suum comitatum adscitos praecipuos e nobilitate Danica, bipennibus mucronumque capulis deauratis coruscantes, ut ait Sveno in Ll. Castr. c. 2. quorum numerus ad tria milia Militum selectorum ascendebat, suo [orig: suŰ] idiomate Thinglith nuncupavit, voce conflata [orig: conflat‚] ex lith, quae ordinem aciei sonat et Tein, Thein vel Theing, qua [orig: qu‚] Nobilium ordo efferebatur: unde postea hi Thaini et Thani dicti. Vide Seldenum de Titulis Honor. Part. 2. c. 5. ß. 2. 4. et Notit. ad Eadmer. p. 170 nec non supra, voce Ministri, at plura hanc in rem, apud Car. du Fresne Glossar.

THAIPHALI populi Scythiae Europaeae circa Hierasum fluv. a Traiano victi. Aur. Victor.

THAIS meretrix nobilis, patria [orig: patri‚] Alexandrina, quae cum Athenas quaestus [orig: quaestŻs] gratia [orig: grati‚] sese contulisset, Atricae iuventutis florem in sui amorem pellexit. Hanc carminibus suis celebravit Menander, unde et Menandrea dicta est. Propert. l. 2. El. 6. v. 3.

Turba Menandreae fuerat nec Thaidos olim.
Tanta, in qua populus lusit Erichthonius.

Idem, l. 4. El. 5. v. 43.

Sed potius mundi Thais pretiosa Menandri,
Cum ferit astutos Comica moecha Getas.

Lemma est apud Martialem, l. 14. Epigr. 18. Menandri Thais, cui subscriptum est,

Haec primum iuvenum lascivos lusit amores.
Haec Glycerae, vere Thais amica fuit.

Lege Athen. l. 13. c. 13. Qu. Curt. l. 5. c. 7. Plut. in Alex. Ovid. l. 1. Amor. El. 15. v. 17.

Dum fallax servus, durus pater, improba lena
Vixerit, et meretrix blanda, menandros erit.

Iuvenal. Sat. 3. v. 93.

-------- An melior cum Thaida sustinet, aut cum
Uxorem Comoedus agit, vel Dorida nullo
Cultam palliolo. --------

Nic. Lloydius. Gronovio Thais Menandri, non est nobile illud scortum, Glyceram enim is amaverat; sed fabula eius celeberrima, Thais inscripta. Haec primum lascivos amores iuvenum lusit h. e. primum in scena exhibuit et materiam Comoediae fecit amantem, seu partes amantis ephebi tractavit. Significat itaque Poeta, Menandrum auctorem fuisse Novae Comoediae, et Thaidi auspicatum; Cuius cum tanta virtus, ars tanta, tanta suavitas ut dicere possis hoc excellentissimum Poema vere fuisse amicam Poetae, i. e. noctes diesque ab eo cultam, curatam, exornatam, velut hoc unum egisset (Adeo illa omnes Attici leporis sales, totumque tanti ingenii muroqh/kion, omnesque scenicae festivitatis arculas et pigmenta absumpserat) denique animam et delicias fuisse illius unicas; non illam Glyceren, quae tam potens fuisse fertur: hinc addit in minore versu; Nec Glycere, sed vere Thais fuit amica Menandri. Ioh. Frid. Gronov. Observat. in Eccles. Scriptores, c. 2. Sed et *qai\+s2 fascia dicitur Medica, apud Soranum, e)pidesmo\s2 i)atriko\s2, quod eo [orig: ] genere Thais caput ornare esset solita. Quemadmodum alius capitis e)pidesmo\s2, ab alio capitis ornamento muliebri, dia/krisis2, alius i(e/rac, quod ad eam plane formam factus esset, qua [orig: qu‚] hodie accipitres caput redimitum habent, appellatus est. Vide Salmas. ad Solin p. 759.

THALA urbs Africae propriae Tacit. l. 3. Annal. c. 21. Strabo. Ptolemaeo mons est in Libya interiore ubi et Thalas populos habet.