December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 388, image: s0514a

TERRASSONIUM vulgo Terrasson, oppid. Petrocorii, ad Veseram fluv. in limite Lemovicensi, 3. leuc. infra Brivam Curretiam in Occidentem, uti 5. a Tutela.

TERRENA Opera apud Vitruvium, dicuntur ligna, quae in fundamentis ponuntur et terra [orig: terrÔ] obruuntur, de quibus vide Salmas. ad Solin. p. 1034. At Terreni Pisces Plinio sunt, l. 9. c. 57. qui prope rigua Babylonis decedentibus fluviis, in cavernis aquas habentibus remanent. Sed et, qui cavernas sibi faciunt, circa extremas fluminum oras, quique in altis scrobibus effodiuntur, etiam ubi nullae restagnant aquae, quales in multis locis pisces olim reperiebantur, hodieque reperiri aiunt, Graeci e)ggei/ous2 vocant, ut docet apud Athenaeum, l. 7. Timaeus. Idem Plinius, l. Eod [orig: E˘d]. c. 16. terram vocat vadum maris excavatum, quo [orig: qu˘] per hiemem piscium quidam conduntur: terra [orig: terrÔ] quidem, hoc est, vado [orig: vad˘] maris excavato [orig: excavat˘] condi per hiemes teorpedinem, psittam soleamque tradunt. Quos pisces itidem terrenos liceat nominare. Quin et sic non inepte dicantur, qui in terra haberi nutririque solent, in piscinis scil. longe a mari factis, ad differentiam marinorum et qui in pelago degunt. Terreni enim illi potius, quam marini pisces, qui in piscinis nutriuntur, imo nullo [orig: null˘] modo [orig: mod˘] marini: piscinaeque terricipinae nuncupatae, quod intra terram constitutae essent et terra [orig: terrÔ] conciperentur, uti est apud Isidorum, in Glossis. Quemadmodum hodieque Galliae rustici Fossas, quae in agris fiunt, ad accipiendas aquas, terrata et terralia vocant. Hinc Tertullianus muraenam piscina [orig: piscinÔ] conclusam terrenam vocat, ad discrimen marinae, quae in alto degit et aqua [orig: aquÔ] sua [orig: suÔ] fruitur, d. l. ad quem vide Salmasii Notas.

TERRICULAE in versu Lucilii apud Lactantium, l. 1. c. 21.

Terriculas, Lamias, Fauni quas Pompiliique
Instituere [orig: Instituŕre] Numae --------

Idola dicuntur, seu facies batbarae, quas terrendis pueris Veteres pingebant; uti de Batavo vultu testatur Martialis, Apophoret. l. 14. Epigr. 176.

Sum figuli lusus, rufi persona Btavi,
Quaetu derides, haec timet ora puer.

Ubi quod rufi ait, nota personas quoque seu larvas histrionicas *yimmuqi/w| et minio [orig: mini˘] ac quasi ceroto [orig: cerot˘] sanguineo [orig: sanguine˘] ac rubro [orig: rubr˘] plerumque lini consuevisse, ex Heraldo, ad Arnobium l. 6. ubi hic, Inter Deos videmus vestros leonis torvissimam faciem, mero [orig: mer˘] oblitam minio [orig: mini˘] -- Ergo et incaelo habitare dicendus est Deus talis -- per sona et sacies sola, fremebundis hiatibus, torvis rictibus, sanguineo de ceroto. Vide suprae in voce formido, it. Larvati, de terriculamentis autem, quae veteris aevi Duces galeis addebant, ad hostes, quaeque hortis templisque imponi solent, ad aves terrendas, supra ubi de Casside et Galea, nec non in voce Probascanion.

TERRIPAVIUM vide infra Tripudium.

TERRITORIUM non tam a terendo, ut Varroni; vel a terra, ut Frontino; vel a terrendi iure, quod habet Magistratus, ut Pomponio ICto, quam a terrendis hostibus, H. Grorio dictum. Is enim ager demum captus ac noster censetur, qui mansuris munitionibus ita includitur, ut nisi iis expugnatis, parti alteri, palam non sit aditus. Vide eum de Iure Belli ac Pac. l. 3. c. 6. ž. 4. Graece e)nori/a, peri/xwros2, item e)pitei/xisma, a)gros2 e)pi\ kolwni/a|, in Gloss. Salmasius vero compo situm id vocabuli esse ait, ab antiqua voce tores seu torres, quae terminum significabat, (unde extorris exul) et terra: cui proin sic dicitur omne terrae vel agri spatium, certis terminis finitum delimitarumque, intra quod iuridsdictionem civitas aliqua habere debet. Gallis ad verbum Finagium; aliter Banleuca, quod vide: plura vero hanc in rem apud Auctorem laudatum, ad Treb. Pollionem in Tetrico Sen c. 24. ubi de Territorio veteris urbis Rom. De quaestione autem,an Territorium, vel pars territorii a populo libero aut Rege etiam alienari possit? Vide praefatum Grotium ubi supra l. 2. c. 6.

TERROR inter Martis comites, apud Homerum, Il. c. Vide supra Mars.

TERSA Leporia una ex tribus partibus Lapponiae Moscoviticae, maxime in Ortum extensa, inter Oceanum Septentrionalem et mare Album, sub Moscis; Vulgo Terskoy Leporie.

TERTA oppid. Thraciae, inter Sardicam et Philippopolim, Ptolem. Tinto, vel Tirto Moletio. Tedia aliis.

TERTIA [1] sive TERTULLA per diminutionem Bruti soror, uxor Cassii, sic dicta, quia post 2. edita esset. Haec abortum fecerat, quod queritur Cicer. Ep. 20. ad Attic. l. 14. Tertullae nollem abortum: tam enim Cassii sunt iam, quam Bruti serendi.

TERTIA [2] inter statas precum ac publicorum sacrorum horas, apud Iudaeos (qui tres earum praecipue numerant, tertiam, sextam et nonam) indigitatur voce mane, Psalmo 55. v. 18. Vespere et mane et meridie meditabor; et exprimitur diserte Actor. c. 2. v. 15. Non, ut vos praesumitis, isti ebrii sunt, quum sit hora diei tertia. Notum autem, diem a Solis ortu inchoasse [orig: inchoÔsse], horasque inde numerare coepisse Hebraeos. Sic tertia eorum cum nostra nona conincidet: qua [orig: quÔ] etiam sacrificium iuge, ex duobus agnis anniculis alter, sicut alter vespere seu circa horam eorum 9. nostram tertiam (qua [orig: quÔ] et Servator noster, hoc [orig: h˘c] sacrificio [orig: sacrifici˘] inprimis repraesentatus, mortuus est) masctari consuevit. Vide Franc. Burmann. Synopsi Theolog. Christ. Part. prior. ubi de Sacrificiis, et Temporibus Sacris V. T. nec non supra aliquid voce Nona. In Ecclesia Romana Tertia vocatur officium Ecclesiasticum diurnum, quod hora [orig: horÔ] tertia canitur. Gregorius Turon de Iniurios. Episc. Turon. Hic instituit Tertiam et Sextam in Ecclesia dici. Vide supra ubi de Horis Canonicis. Item terta pars oblationum episcopo debita, in Concil. Aurelianensi I. A. C. 511. can. 15. At in L. Wisigothorum, l. 10. tit. 1. ž. 8. nec de tertia Romani Gothus sibi aliquid audeat usurpare, portio agri est antiquis possessoribus relicta. Debellata [orig: DebellatÔ] enim et subiugata [orig: subiugatÔ] Italia [orig: ItaliÔ], a Gothis et Visigothis ita divisi agri sunt, ut victoribus partes duae, tertia victis et in obsequium redactis priscis colonis cederet. Quod etiam burgundos observasse [orig: observÔsse] in Galliae, quam occuparunt [orig: occupÔrunt], parte, docet L. Gundebalda capp. 54. 57. 79. Sic


image: s0514b

tamen, ut in hac agrorum divisione Princeps exactionem et tirubutum aliquod in veterum possessorum Tertiis sibi reservaret, quae quotannis Fisco inferrentur. Uti vero iidem agrorum partem tertiam victis relinquebant, alteris duabus sibi vindicatis: sic conta, mancipiorum duabus partibus illis concessis, sibi tantum tertiam asserebant, uti docet L. Burgund. tit. 54. ž. 1. et tit. 57. Sed et Tertia dicta, quam libet homo dabat Sponsae suae ad ostium Ecclesoae, tempore desponsationis: Dos scil. rationabilis, quae tertia pars erat totius tenementi viti sui, quod tempore desponsationis habuit etc. de quibus vocis notionibus vide plura apud Car. du Fresne Glossar. Tertium vero, apud Plantavitium, Episc. Lodov. alibique tertia pars est pretii divenditi praedii, quae Domino feudali debetur: in Charta Ludovici Hutini Regis Franciae pro Normannis A. C. 1315. apud eundem, ius, quod Rex habet in forestis et silvis Normanniae, in quarum caesionibus ac venditionibus pretii tertiam partem percipit etc. Sed et Tertium defunctorum diem a Christianis olim festive habitum, memorat Ambrosius, Orat. de Theodosiii Imp. obitu. tri/ta tw=n kekoimhme/nwn appellantur in Canonibus, qui Apostolici dicuntur. Sicut et tricenarium, aliosque, de quibus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Hinc Tertiatores, quorum frequens mentio in Capitulari Sicardi Principis Benev. A. C. 836. Longobardis oppositi, forte a tertia agrorum, quam possidebant prisci incolae, victorum concessu, uti diximus. Vide Dominic. Macrum, in Hierolex. De tertiatione vero, voce Romanae Agriculturae, Salmas. ad Solin. p. 728. et seqq. nec non aliquid supra ubi de Imporcatione et Iteratione.

TERTIARA Gall. la Tercere, Azorum insul. praecipua, quae hinc Tertiariae saepe dicuntur. Media fere inter Africam et Americam Septentrionalem. Ab Ortu in Occidentem extensa per 25. mill. pass. non aeque lata. Caput eius Angra, in parte Australi 90. milliar. ab Insula s. Michaelis in Occidentem 40. ab Insul. Pici in Ortum, cum arce S. Philippi, Fortalezza di S. Felippe, prope Angram, permunita, Baudrand. Tanta est circa hanc insulam, ventorum, turbinum, imbrium procellarumque vis et potenita, ut saxa, ferrum, et quicquid ventis expositum est, arrodatur atque atteratur. Terrae motu crebro concutitur: ignes quoque et flammarum spiracula in ea videntur: fontes in ea sunt, in quibus ova velut ignis beneficio [orig: benefici˘] coquas. Duas habet urbes Ancam, et Villam de Prapa, Metel. Bert.

TERTIOLUS nomen monetae Mediolanensis in Charta A. C. 1171. apud Puricellum, in Ambrosiana Basil. Item accipitris minoris species, quem Galli Tiercelet vocant, apud Fridericum II. Imperatorem de Art. Ven. l. 2. c. 19. Vide supra ubi de Veterum Re Accipitraria.

TERTIUS [1] Iulianus, septimae legionis in Moesia legatus, ad quem interficiendum Aponius Saturninus Moesiae rector misit centurionem ob simultates, quibus canusam partium praetendebat. Iulianus, comperto [orig: compert˘] discrimine et gnaris locorum adscitis, per avia Moesiae ultra montem Haemum, profugit, Tacit. l. 2. Hist. c. 85. Dein huc Praetura, quod transgredientem in partes Vespasiam legionem deseruisset, ablata, ut in Plotium Griphum transferretur, l. 4. c. 39. Verum mox reddita, postquam cognitus est ad Vespasianum confugisse, c. 40. Pro Tertius. lege Titius. Nic. Loydius. Vide Iulianus.

TERTIUS [2] nomen viri, Roman. c. 16. v. 22.

TERTIUS [3] Ordo S. Francisci, seu congregatio Paenitentium, non nisi saecularium primo hominum coetus fuit. Regulares dein facti sunt, sed cum luxu laxata disciplina esset, Vincentius Maslartius Parisiensis reformationi eius incubuit, A. C. 1595. Tum primum Ordinis Monasterium erectum est, in vico Franconville, inter Parisios et Pontosium: secundum in loco, dicto Piquepuz, in extremitate suburbii S. Antonii, unde vulgus illos Piquepusses vocandi occasionem sumpsit. Hodie in quatuor provincias diffusus, ultra sexaginta Monasteria numerat. Vide Morerium, in Diction. Histor.

TERTONA vide Dertona.

TERTULLIANUS Quintus Septimius Florens, Theologus, patria [orig: patriÔ] Carthaginensis, nobilitate insignis, varia [orig: variÔ] doctrina [orig: doctrinÔ] instructissimus, floruit A. C. 200. Historia eius haec est: Presbyter Carthaginensis fuit, parte Ethnico [orig: Ethnic˘], viro [orig: vir˘] proconsulari natus, qui, sub Praefecto provinciae, cohortis centurio fuit. Ut baptismum accepit, fidei brevi ingens zelator exstitit, ingenii dotibus super omnes. Philosophiae, Legum, Historiae, Idololatriae Ethnicae peritissimus: Eloquio [orig: Eloqui˘] insignis Scripturarum callentissimus, pietate illustris. In iuventute librum de curis Coniugii scirpsit, Hieron. teste: pauloque post, de Praescriptionibus, contra haereticos, quorum catalogum ab Ecclesiae incunabulis pertexit. Dein, ut Severianae persecutionis furor inhiberetur, et calumniatorum os obturaretur, doctissimum Apologeticum Romae edidit, quem suppresso [orig: suppress˘] nomine, Magistratibus Iudicibusque inscripsit pre Imperatoris absentiam, in Parthia acerrime Plautiano [orig: Plautian˘], urbis Praefecto [orig: Praefect˘], in fideles saeviente. Alia quoque in lucem edidit, tum contra Apostatas, Haereticosque, Marcionitas, Valentinianos, Iudaeos, etc. quos eloquentiae fulmine, et rationum pondere prostravit potius quam convicit. Unde Vincent. Lirin. Tertulliani quot voces tot sententiae, quot sententiae tot victoriae. Tantus at Doctor Ecclesiae, o [orig: ˘] dolor! Ecclesiam tandem deseruisse potuit, an quia in Episcopatu Romano Victor ei praelatus, an quia Sedi Carthaginensi frustra inhiavit, an quod resbyteri Romam illum acrius insectarentur. Zephyrini Papae lenitate erga adulteros, quos ad publicam paenitentiam admittebat, offensus, home natura [orig: naturÔ] austerus, et quaesita [orig: quaesitÔ] meritis superbia [orig: superbiÔ] elatior: Procli, qui Montani discipulus fuerat, vitam suo genio convenientiorem credidit. Cum enim contra Trinitatem et Incarnationem nihil doceret, discipulosque suos ieiuniis perpetuis, continentiae admodum rigidae, Martyrii desiderio [orig: desideri˘] etc. adstringeret, Montani discipulis aperte adhaesit. Obiit decrepitus. Sectatores eius Tertullianistae, iam Augustini aetate, exstincti vel conversi. Ex praecipuis illius erroribus fuit, quod Animam hominis ex traduce esse, docuerit. Opera eius cum eruditorum Commentariis, Rigaltii inprimis et Pamelii, qui videri possunt, saepiusprodiere [orig: saepiusprodiŕre]. Sollertissimus omnium doctrianarum scrutator, impietatis omnis rigidissimus censor. Ita de eo Montacutius Anglus. Duruscule cum eo agit Calvinus: Scis,


image: s0515a

inquit, quam durus sit, et asper sermo Tertulliani, certe stridit magis quam loquitur. Quanto melius Iunius, cui dicitur Auctar antiquitate celebris, auctoritate gravis, sermonis proprietate purissimus, et scientiarum nervis insiructissimus: et Casaubonus, cui inculpatae Latinitatis auctor dicitur. Sane B. Cyprianus adeo Tertulliani scriptis delectabatur, ut quottidie aliquid eius ante oculos habuerit, servo suo inquiens; Da mihi Magistrum, i. e. Tertullianum. Vide praeter Auctores supra laudatos, Euseb. in Chron. A. C. 107. et l. 2. Hist. c. 2. Lactant. l. 1. divin. Insitit. c. 1. Hieron. c. 53. Catal. Hilarium c. 5. in Matthaeum. Niceph. Calixtum, Augustin. de Haeres. Claud. Salmasium, Petavium, etc. Alius fuit eiusdem nominis Iurisconsultus, ab hoc diversus, de quo vide Menagium Iuris Civ. Amoenit. c. 12.

TERTULLINUS Martyr, A. C. 260.

TERTULLUS [1] nomen Oratoris cuiusdam, accusatoris Pauli, Actor, c. 24. v. 1. Item Consul, A. C. 412.

TERTULLUS [2] inter adulteros Faustinae, apud Capitolin. c. 29. in Marco.

TERTULLUS [3] Qu. Flavius, Consul, cum T. Flavio Clemente, A. C. 195.

TERVA urbs Armeniae, Ptol. Vide Gerva.

TERVANNA vulgo Terovenne, urbs Episcopalis Artesiae, antea Morinorum caput, ad Legiam fluv. a Carolo V. capta et solo aequata est, in odium Gallorum, Anno [orig: Ann˘] quo [orig: qu˘] DeLeti MorinI, seu, 1553. 1. leuc. cum dimid. ab Aria in occidentem 2. ab Audomaropoli in Meridiem 6. a Bononia in Ortum. Paucis nunc incolis constat. Sub Gallis. Moret. in Diction. Hist.

TERULUM vulgo Teruel, urbs Aragoniae, Episcopalis sub Archiepiscopo Caesaraugustano, ab Turiam fluv. ubi Alhambram recipit, 5. leuc. a Lobeto in Ortum, uti a confinio Castellae novae. Dertusam versus 24 et 18. a Valentia in Boream.

TERUNCIUS fuit primo nummulus argenteus, sicut et libella et sembella: postea dum frangi argentum in exiguitatem tantam displicuisset, retenta sunt vocabula in rationibus argenteae pecuniae, ne quid scilicet ibi nominaretur praeter argentum, etsi res esset ex aere. Quemadmodum hodieque passim nommos imaginarios in ore habemus: quos fuisse olim credibile est, nunc cum formentur nusquam, ad summulas, quas valuerunt, in ea, qua [orig: quÔ] utimur, pecunia, compendio [orig: compendi˘] velut enuntiandas revocantur et retinentur. Et quidem summarum auctores Romae, qui aes excurrens ultra denarium, victoriatum, et sestertium, libellam, sembellam vel singulam, ac teruncium dicebant, pro asse libellam, pro semisse sembellam, pro quadrante teruncium posuere [orig: posuŕre], quandiu denatius decem, victoriatus quinque, sestertius tandem duobus et dimidiato [orig: dimidiat˘] assibus aestimatus est. Postquam vero denarius sedecim, victoriatus octo, sestertius quatuor assium facti, et ad aes excurrens denarii denotandum transtulerunt vocabula et notas aerariae rationis, haeserunt in rationibus ad sestertium libellae, sembellae et teruncii, et quae pro decima, vicesima, quadragesima denarii parte in aereis nummis fuerant, easdem partes sestertii in aere sustinere iusserunt. Sic teruncius quadragesima pars sestertii esse coepit. Nomen, non a dodrante unciae, ut quidam volunt, sed a tribus unciis, quae quadrantem assis constituunt. Unde haeres ex teruncio, apud Cicer. ad Atticum, lib. 7. Ep. 2 de testamento Curii, Fecit palam te ex libella, me ex teruncio etc. Vide Frider. Gronov. de Pecunia vet. l. 3. c. 12.

TES. in nummis Constantii, Constantis, Helenae, Phocae: uti TESA, in Arcadii, Thessalonicae nota est. Car. du Frese de infer. aevi Numismat.

TESA Carmaniae urbs. Ptolem.

TESAN in tribus Iuda, Hieron. in Loc. Hebr.

TESCHINA vulgo Teschen, urbec. Silesiae, caput Ducatus cognominis prope confinia Moraviae, ad Elsam fluv. 4. milliar. Germanic. in confinio Poloniae superioris in Occasum fere 7. supra Ratiboriam in Meridiem. Olim sub Principe proprio, e familia superioris Silesiae Ducum. Auctor rami Teschinensis Casimirus II. fuit, fil. Vladislai superioris Silesiae Ducis. Hic Casimirus A. C. 1288. Wenceslao Bohemiae Regi se submisit, et sequenti anno [orig: ann˘] exstinctus, reliquit ex Beatrice Brandeburgica Iohannem, cuius familia in abnepote Duce Teschinensi, Domino zatoriae, A. C. 1513. defecit: et Casimirum III. cuius filius alter Primislaus Teschinensem principatum tenuit, inde fratris Semoviti glogoviensis haeres, et postea quoque Falcoburgio [orig: Falcoburgi˘], ex donatione Wenceslai Imperatoris auctus est, obiit A. C. 1407. pater Bolessai, qui Wenceslao itidem carus, Sigismundi adiutor A. C. 1417. adversus Borussos fuit. Hoc [orig: H˘c] natus Bolessaus, obiit A. C. 1460. pater ex Anna Mazovia Casimiri IV. qui partem dimidiam Glogoviae suam regi Bohemiae cessit: mortuus A. C. 1528. utriusque Silesiae Capitaneus. Huius postumus Wenceslaus Adamus, Austriacis fidissimus, filium Adamum Wenceslaum successorem reliquit A. C. 1579. qui in aula Christiani I. Electoris Saxoniae educatus, postea in bello Turcico se strenue gessit, et A. C. 1617. supremus Silesiae Capitaneus constitutus, sequente anno [orig: ann˘] obiit, cum ad Latina sacra transiisset: in quibus etiam, filius eius ex Elisabetha Curlandica Fridericus Wilhelmus, educatus, nostra [orig: nostrÔ] memoria [orig: memoriÔ] morte sua [orig: suÔ] totam Micissai, cui superior Silesia A. C. 1664. sicut fratri eius Boleslao inferior, obtigerat, lineam terminavit. Vide Phil. Iacobum Spenerum Syllog. Genealog. Histor.

TESECA oppidum agri Tarvisini, iuxta quod Calorus in Anaaeum evolvitur.

TESQUA apud Papinium Statium, Theb. l. 12. v. 447.

Vix ea, cum subitus campos tremor, altaque tesque
Impulit --- -

Ubi tesca habent optimae membranae; spatia sunt campi inculta, religione quadam [orig: quÔdam] a coeteris distincta. Quasi tuesca Festo, a tuendis sacris; a Graeco da/skia, pro dasu/skia, umbrosa, opaca, Scaligero.


page 389, image: s0515b

Sabinam vocem esse, et quaevis inculta loca denotate, ait Scholiastes Horatii ad l. 1. EP. 15.

TESSARACOSTE Graece *tessarakosth\, intervallum inter Pascha et Ascensionem 40. dierum, unde nomen: cuius sollenne ipsa Ascensio, Scal. Vide Cael. Rhodig. Antiqq. lect. l. 27. c. 21. et supra Quadragesima.

TESSARESCAEDECATITAE vide ubi de Quatuordecimanis.

TESSELLATA Pavimenta apud Sueton. Iulio c. 46. In expeditionibus tessellata et sectilia pavimenta circumtulit: sunt materia pavimentorum, ipsa nempe sectilia, marmorisque crustae et tesserae, quas in expeditionibus circumferebat Caesar, ut, quoties castrametandum esset, pavimenta ex ist in praetorio struerentur, ab Artificibus huic rei destinatis; cum apud Vetere to\n peri\ th\n skhnho\ to/pon e)dafi/zein gregariorum militum munus fuerit, ut ex Polybio discimus. Fuere istiusmodi pavimenta in frequenti usu apud Romanos, adeo ut, cum plurima eorum essent genera, istud tamen pavimenti appellationem propriam sibi fercerit. Itaque auctor Glossarii vertit, Pavimentum, yhfolo/ghma, yhfolo/ghton e)/dafos2: et Cicero porticum domus suae pavimentatam ait fuisse, Pro domo, non simpliciter e)s2rome/nhn, sed arte pavimenti, ut Lucillius dixit. Meminit artis Seneca l. 2. Controv. 1. Augustinus l. 1. de ord. c. 1. Gregor. Nyssenus in Theod. Teronem Mart. ubi Artifex talis o) tw=n yhfi/dwn sunqe/ths2 appellatur, Alii. Idem vero et yhbobo/los2 et xondrobo/los2 dictus. Est autem yhfi\s2, item xo/ndros2, glarea et minutissimus calculus. E cuiusmodi calculis quadratis in varios colores tinctis ac artificiose inter se iunctis, structum pavimentum exprimebat varias imagines aut avium, aut piscium, aut hominum, aut alias quascumque. Unde Providentiam Dei, similitudine ab huiusmodi pavimento petita [orig: petitÔ], elegantissime illustrat Augustinus d. l. Si quis, dicens, tam minutum cerneret, ut in vermiculato pavimento nihil ultra unius tessellae modulum acies eius valeret ambire, vituperaret artificem, velut ordinationis et compositionis ignarum: eo quod varietatem lapillorum perturbatam putaret, a quo illa emblemata in unius pulchritudinis faciem congruentia simul cerni --- non possunt, et quae seqq. Recentiores marmorea exempla, e)complwta\ dixere [orig: dixŕre], ut vidimus etc. Ab his diversa lithostrota, quae postquam sub Sulla demum coepere [orig: coepŕre], cum pavimenta tesselata iam ante Cimbricum bellum frequentata essent, teste Plinio [orig: Plini˘] l. 36. c. 25. lithostrota in pavimento ac solo mansere [orig: mansŕre], tessellata vero ad cameras translata, et Musivi operis omnine appellata sunt. Vide Casaub. ad Suetonium, d. l. Salmas. ad Pescennium Nigrum Spartiani, c. 6. et ad Soli n. p. 1214. nec non hic [orig: hţc] passim, ubi de Calculis, Lithostrotis, Musivo opere, item in voce Pavimentum. Addam saltem, ex Plinio d. l. apud Graecos originem huiusmodi pavimenta habuisse, et celeberrimum in hoc genere fuisse Sosium, qui Pergami statuit, que m vocant, asaroton oeeon, mirabilis operis, de quo supra. Vide apud eundem. Tessellata vestimenta occurrunt l. 35. c. 9. de quibus aliquid infra.

TESSERA ab Ionico te/ssera pro te/ssara, i. e. quatuor, quod omni ex parte quadrata esset; in genere idem cum signo symboloque: Quae quanta apud Veteres in celebritate fuerit, nemo est qui nesciat, in Ludorum Hosp talitatisque ratione inprimis. Cuius figurae essent, nomen satis indicat: materia ligustrum fuit, teste Plinio [orig: Plini˘], hist. Natur. l. 16. c. 18. Pignorius eburneas se vidisse ait non paucas, ac eiusmodi unicae, quam penes se habebat exemplum apposuit, in Comm. de Servis, cum inscr. *p*i*l*o*m*u*s*u*s *p*e*p*e*l*i in uno latere: in altero SPECTAVIT; et icone fuscinae trifuercae, in tertio; ac rami olivae, in quarto. Unde probat, notas illas SP et SPECT. sicut in aliis expressum ostendit, quae doctos viros hucusque torserunt, nihil aliud significare, quam SPECTAVIT: ut detur intelligi, conductos fuisse aliquos, velut ab Editore Gladiatores insignes, rude olim donatos, spectandi gratia [orig: gratiÔ], non pugnandi: Et sane, pergit, in his Tesseris vix aliud symbolum videas, quam fuscinarum et plamarum, quae ad ludum gladiatorium pertinent. Vulgarunt [orig: VulgÔrunt] earum inscriptiones (vide Aldum in Orthogr.) alii cum titulo nescio cuius eburnei Figlini, quod ego non satis capio. Nomina, quae in ipsis leguntur, servilia procul dubio sunt ANTHUS, FAUSTUS, INGENUOS, OLYMPUS, REPENTINUS, HERMES, FELIX, PHILODAMUS, PHILARGYRUS: et me iudice, non alios innunt, quam tesserarios nostros, ut is, cui Tessera obtigerat, haberet statim in promptu nomen erogatoris familiaris. Non pugnabo tamen admodum, si quis Gladiatores, qui spectabant, interpretetur: pronior utique in priorem illam seu divinationem, seu coniecturam. Ut ut res sit, illud profecto statuendum videtur, huiusmodi Tesseras in usu fuisse, ut Spectatores inde aliquid lucrarentur. Martialis l. 8. Epigr. 78. v. 9.

Nunc veniunt subitis lasciva numismata nimbis,
Nunc dat spectatas tessera longa feras.
Nunc implere sinus securos gaudet, et absens
Sortitur Dominos, nec laceratur avis.

In quae verba sic Turnebus, Adv. l. 29. c. 9. In sphaerulis, inquit, seu tesseris ligneis, quae spargebantur in Populum, inscripta sunt munera vulgo cessura vel visarum et praesentium; vel absentium ferarum aviumque. Tesseras ergo et sphaerulas seu globulos populus rapiebat, quum iactarentur, et quod quisque in Tessera signum habebat, illud accipiebat ab Imperatore ut si inscriptus esset cervus, equus, domus; domum, equu vel cervum, a Caesare vel Munerario acciperet. Missilia itaque rem ipsam spargabant et mittebant: Tesserae promittebant. Ita non lacerabatur rapientium manibus absens avis, et implebat sinus securos. Et sic demum intelligitur, quod est apud a. Gellium, l. 10. c. 27. de Q. Fabii Epistola ad Carthaginenses missa, M. Varro autem non hastam ipsam, neque ipsum caduceum missa, sed duas Tesserulas, in quarum altera caduceum, in altera simulacra hastae fuerunt incisa. Ad easdem videtur respexise Claudian. de laud. Stiliconis Panegyr. 3. v. 345.

Tum virides pardos, et coetera colligit Austri
Prodigia, immanesque simul Latonia dentes,
qui secti ferro [orig: ferr˘] in tabulas, auroque [orig: aur˘que] micantes.


page 390, image: s0516a

Inscripti rutilum caelato [orig: caelat˘] Consule nomen
Per Proceres et vulgus eant.

Descripsit autem hic [orig: hţc] Diptycha, quorum meminere [orig: meminŕre] Valentinianus, Theodosius et Arcadius A. A. A. Illud etiam constitutione solidamus, ut (exceptis Consulibus ordinariis) nulli prorsus alteri auream Sportulam et Diptycha ex ebore dandi facultas sit; cum publica celebrantur officia, sit Sportulis nummus argenteus, alia materia Diptychis. Et Symmachus, l. 2. Ep. 80. Quaeso igitur, ut eius nomine Diptycha et Apophoreta suscipere dignemini, qui apparatui eius plura et praeclara tribuistis, praeterea. Domino et Principi nostro, ad referendam largitatis eius sedulam magis, quam parem gratiam; auro [orig: aur˘] circumdatum Diptychum misi, coeteros quoque amicos eburneis pugillaribus et canistellis argenteis honoravi. Et hae Tesserarum epigraphae explicant nobis sententiam Theodosii et Valentiniani, l. 3. C. Theodos. de divers. resc. Perissochoregiae nomen penitus amputetur et tesser ac designentur, et nostrae pietalis nomine censeatur: quod est, felici nomine pietatis nostrae impresso [orig: impress˘] signentur, ut Imperator zeno loquitur, l. 10. C. de aquaeduct. l. 11. Non enim satis erat, ut Honorianae appellarentur. Vide Pignorium, locopraef [orig: loc˘praef]. Hospitalitatis Tesseras quod attinet Veteribus usitatissimas et Hoero saepius memoratas, erat itidem ex ligno; aliave quandoque materia: quae in duas divisae partes ius inter duos hospitii firmabant, ad posteros quoque transmittendum. Hinc apud Plautum, Poenul. Actu 5. sc. 1. v. 25. is, qui Antidomo [orig: Antidom˘] hospite usus erat, post huius obitum, filium eius adoptivum, certa [orig: certÔ] hospitii spe adiit, Deum, inquiens, hospitalem et tesseram mecum fero: Contra fidei in hospitem violatae reus, Tesser am hospitii confregisse dictus. Qua de re vide plura supra, ubi de Hospitibus. Praeter has Tessera frumentaria saepius occurrit; apud Suetonium inprimis. Cum enim lege Gracchi esset obtentum, ut frumentum populo divideretur, et quidem senis aeris trientibus in singulos modios veniret; P. autem Clodii rogatione effectum esset, ut gratis daretur: Octavius Aug. ubi Imperium adeptus est, summopere curavit, ut illud institutum observaret, hacque [orig: hÔcque] liberalitate Populus benevolentior ei redderetur. Ideoque ter in annum quaternum mensium Tesseras dare destinavit, desiderantique consuetudinem veterem concessit rursus, ut suis quisque mensibus acciperet. Sueton. in eo, c. 40. Atque insuper Praefectum frumenti Populo dividendi constituit, Fuere [orig: Fuŕre] autem hae Tesserae signa, quae qui exhiberent, frumentum Romae accipiebant. Hadr. Turnebus, Adv. l. 19. c. 26. existimat, fuisse frustilla lignea quadrata, certa [orig: certÔ] insignita, et notata forma [orig: formÔ], quae data sint iis, quibus ius fuerit petendi frumenti publici, ideoque a Graeco te/ssara, uti dictum, derivat. Hoc certum, est, et ipsas minutas fuisse, Tesserulas proin Persio dictas, Sat. 5. v. 74.

Publius emeruit scabiosum Tesserulam Far.

An autem eodem reserendi sint parvi globuli lignei, de quibus Ioh. Xiphilinus, Epitomator Dionis, dubitat pignorius, forma [orig: formÔ] reclamante. interim cum videamus non raro transire in aliam figuram res, quae ab arte sunt, manentibus tamen primigeniis nominibus: non temere sfai/ria haec Dionis e numero Tesserarum eximenda videntur. Accedunt ad ea, eburnea quaedam circularia segmenta, notis numeralibus inscripta: de quibus Romae erutis A. C. 1607. Pignorius quaedam ex archetypis expressit in suo de Servis Comm. vide quoque supra Globuli. Ab his Tesseris Frumentariis, an diversae fuerint Tesserae nummariae, an hae in vicem frumenti datae, quarum idem Suetonius, ubi supra, meminit, quaerunt Eruditi: ad inopiam certe Plebis sublevandam et illas fuisse adhibitas, ibi legimus. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 34. Thomam Godwyn. Anthol. Rom. l. 2. Sect. 3. c. 13. Is. Casaubon. ad Severum Spartiani, c. 23. ubi tesseras has frumentarias choenicaris fuisse cum Guil. budaeo statuit, Salmas. ad Aurelian Vopisci, c. 35. Alios; nec non supra passim, ubi de re Annonaria et Frumentaria Veter. item in voce Ligustrum item Panis. De Tessera Militari, infra dicemus: de Tesseris Vestium seu Scutulis quadratis videl. clavis, quae vestibus intexi apud Veteres quoque solebant et Graecis ku/boi, pli/nqoi, r(o/mboi, infimae Latinitatis Auctoribus tabulae dicuntur (sicut rotundi clavi in iis, oculi Lathinis, Graecis sfragi=des2, ke/gxroi et kegxrw/mata dicti sunt) egimus supra non uno [orig: un˘] loco [orig: loc˘]. Addam Plinii locum de Zeuxide Pictore, l. 35. c. 9. Opes tantas acquisivit, ut in ostentatione earum Olympiae, aureis literis, in palliorum tesseris, intextum nomen suum ostentarit [orig: ostentÔrit]. Sed et ad mandata perferenda tesserae adhibitae, ut ex Livio discimus passim. Qua [orig: QuÔ] notione vox exstat apud Sueton. Galba, c. 6. sollenni forte spectaculo [orig: spectacul˘] plaudentes inhibuit, data [orig: datÔ] tessera [orig: tesserÔ], ut manus paenulis continerent. Ubi tesseram vocat Ducis praeceptum, quod ab iis, qui proximi erant, primo exceptum per successionem ad omnes pervenit: nec refert sive id voce datum est, sive in pittacio scriptum. Utroque [orig: Utr˘que] enim modo [orig: mod˘] fieri solitum. Casaubon. ad loc. In divinatione quoque per Sortes, quam vocem supra vide, ubi grammatei=a huiusmodi tesseras Graecis dictas esse vidimus. Ad debiti porro memoriam servandam. Vide supra Talia. Ad alia item: cuiusmodi Tesserarum magnam copiam adfert Tomansinus, de Tesseris hospitalitat. non ita pridem iuris publici factus, e quo duas mutuo sumptas transtulit Andr. Frisius, in ultimam Pignorii editionem unam cum inscript. MANLII MARTIALIS spectaculis destinatam; alteram, quam amatoriam fuisse amantiumque nomina peculiaribus intricata notis exprimere, arbitratur Olaus Wormius, in Monum. Dan. l. 22. etc. Hinc Tesserarii in familia dicti, qui adferentibus Tesseras, quas acceperant, frumentum, nummos, vestem, gemmas, mancipia, iumenta, et coetera huiusmodi vicissim erogabant. De iis exstat vetus Romae Inscr. Symphoro Tesserario Ser. Caesaris de domo Gelotiana fecit Philodespotus ex Hermaeo Fratri b. m. apud eundem Pignorium, ubi supra.

TESSERA Militaris Palamedis inventum, Plin. l. 7. c. 56. tabella erat inscripta, quae Sole occiduo [orig: occidu˘] a Tribuno accepta ferebatur ad signorum Principes, rursumque ad Tribunum redibat, unde is


image: s0516b

omnibus datum esse signum cognoscebat, necedum se intendentibus tenebris, perque omnes ad se pervenisse, Cael. Rhodig. l. 27. c. 21. platei=on vocat Polybius, quod taleola esset vel tabella lata inscripta; item culi/fion, quod e ligno. Parthenii Spartani luto [orig: lut˘] eius vice, alias Spattani arundine, usi sunt: Speptem Persae, dum Magos noctu adoriuntur, nodum posticum tiarae in frontem, eodem [orig: e˘dem] fine reiecerunt; nonnumquam et voce seu clamore, buccina [orig: buccinÔ], antiquitus scil. dabatur. Nempe hoc [orig: h˘c] bellico [orig: bellic˘] symbolo [orig: symbol˘] signoque [orig: sign˘que] socii milites dignosceantur ab hostibus, ut pro quibus, et contra quos, arma sumerent, haberent notum, ut hodieque fieri videmus. Dabatur autem illa celerrime. Statius, Theb. l. 7. v. 236.

-------- Fugit ordine velox
Tessera --------

Et quidem Iphicrates militibus suis dedit tesseram, Mercuium Philium; Iulius Caes. Victoriam, Pompeius M. herculem Invictum. In Pompeii Iunioris castris tessera fuit, Pietas; in M. Antonii Lardeus, Syllae Apollo, ut et Bruti in Philippicis. Augustus Venerem dedit Genetricem, Nero Optimam matrem, Autoninus aequanimitatem, Severus Laboremus, Pertinax Militemus, Manuel Comnenus Ferrum; Christiani in orientem militatum proficiscentes, Deus vult etc. Sed et Cyri tessera fuit, Iuppiter belli socius et dux, Demetrii Poliorcetae Iuppiter et Victoria, Antiochi Soteris adversus Galatas moturi, Benevalere etc. Vide Alex. ab Alexandro, Genial. Dier. l. 4. c. 2. Hanc qui militibus tribuebat ac per contubernia militum praetorianorumque nuntiabat, Tesserarius itidem dictus est, apud Romanos, cuius officii mentio non infrequens in veteribus Inscr. Sic legimus, TESSRARIO. OPTIONI FISCI. CURATORI. Item IN. EIS. TESSERARIO. OPTIONI. VEXILLARIUS, apud Salmas. Not. ad Adrian. Spartiani, c. 11. In quarum illa miles ex Tesserario promotione factus Optio et postea Procurator Fisci: in hac ex Tesserario item Optio, inde Vexillarius factus, indigitatur. Vide hanc in rem apud eundem, ibid. plura, nec non apud Lipsium de Militia Rom. l. 5. c. 9. et ad Polyb. Bernartium ad Statium init. l. 10. Alios infra itidem voce Vigil. Tesseras vero dare non esse Imperatorum, sancit Leo Imp. in Tacticis c. 20. v. 180.

TESSERAE nomen ludi apud Veteres multum usitati. A. Gellius, l. 1. c. 20. *ku/bos2 est figura ex omni latere quadrata: quales sunt Tesserae, quibus in alveolo luditur: ex quo ipsae quoque appellatae ku/boi. Ubi Tesseras sive cubos a cubo denominari scribit: aliis Tesserarum figuram, quae cubi appellantur, cubo nomen dedisse existimantibus. Quale id ludi genus fuerit, non adeo obvium: Dempsterus cumTalis confundit, uti visum; At numerus Talorum maior. Martialis, l. 14. Epigr. 15.

Non sum Talorum numero par Teserta ------

Talis enim ludebatur quatuor, tesseris vero duabus, ad summum tribus. Et distinguit Gellius, l. 18. c. 13. Talos aut tesserulas: ut alia omittam. Gronovius hoc [orig: h˘c] nomine intelligit Ludum duodecim scriptorum, admodum similem illis, qui hodie Trictrac; aut Verkeeren aut Lurtschen aut simplicius genus Aus und ein Gallis Germanisque utrisque appellantur. Et certum in tabula lusoria, ut apud nos, sic olim apud Veteres duplicem praecipue lusum viguisse, Calculorum seu Latrunculorum et Tesserarum, quem et Tabulae lusum simpliciter nominabant; in quo calculi quoque adhibiti. Mittebantur itaque Tesserae vel iactabantur per pyrgum seu fritillum, (praeter pyrgum etiam yhfobo/lon habet Ioh. Antiochensis) ut hodieque inter collusores diffidentes: Calculique dabantur et movebantur in eadem tabula vel alveo lusorio, notato duodecim lineis, sive scriptulis utinque, Martailis, l. 14. Epigr. 17.

Hic mihi bisseno [orig: bissen˘] numeratur Tessera puncto [orig: punct˘]:

Per quae collocabantur et procedebant calculi, prout illos Fortuna iactus et ars iactum disponentis iuviset: Calculum vero reducere licitum non erat, nisi adversarius concederet. Erant calculorum triginta, quindecim russei seu nigri et quindecim albi: Tesseris vero plurimum duabus, interdum et tribus utebantur. De illis cento Virgilianus,

Triginta magnis adversos orbibus Orbes.

De istis, Seneca in ludo de morte Claudii, extr.

Nam quoties missurus erat, resonante fritillo [orig: fritill˘],
Utraque subducto [orig: subduct˘] fugiebat Tessera fundo.

Seriem linearum seu scriptorum, Iter Petroniu; Tramitem vetus Epigr. vocat; quem qui occupasset [orig: occupÔsset], et adversarium cum calculis in sua parte frequentibus, minimum uno, reliquisset, victor erat: Quod Petronius omnium testorum iter consumere, ait, vide Ioh. Frider. Gronov. de Pecunia vet. l. 3. c. 15. et supra, ubi de Scriptorum duodecim ludo. Inventorem Ludi, Graec. th=s2 pettei/as2, Palamedem faciunt plurimi. Nonnulli de Latrunculorum id concedentes ludo, Tesserarum ludum ab Aegyptiis ortum fuisse, contendunt ex Platonc in Phaedro: Nam pettei/a haec cursum Solis ostendebat, per duodecim Zodiaci signa, ut Eustathius monet. Vide Anton. Thysium, Notis in Gellium, l. 1. c. 20. Salmasius duplicem apud Graecos usitatam pettei/an contendit, alteram simplicissimam, quinque solum calculis (quos Graeci pissou\s2 dicunt) ab utraque ludentium parte, absque tesseris, tractatam; alteram, longe operosiorem et ingeniosiorem, tesseris calculisque 15. utrinque ludi solitam: In illa, tabulam decem lineas habuisse, quinas ab utraque parte, et mediam inter illas, Sacram dictam, ad quam victus quasi ad ultimam anchoram confugerit; in ista, duodecim lineas sive scripta


image: s0517a

fuisse, in quibus ad tesserae iactum calculi fuerint dati: illam palamedis, hanc Aegyptiorum fuisse inventum ait. Certe Sophocles de his pessoi=s2 loquens, quos primus invenit Palamedes, semper eos a)po tw=n ku/bwn separat: Hesychius quoque, ubi pettei/an a)po\ th=s2 kubei/as2 distinguit, priori voce simplicem illam, quae meris calculis: posteriore vel simplicem item, in qua meris tesseris, vel duplicem illam, in qua et tesserae iactabantur, et ad earum iactum calculi movebantur, quamque dia\ ku/bwn pettei/an plene alibi vocat, intellectam vult. De Latrunculorum ludo suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Materiam quod attinet, apud Petronium Satyr. Trimalcionem tabula [orig: tabulÔ] terebinthina [orig: terebinthinÔ], Tesseris. crystallinis, et loco [orig: loc˘] calculorum aureis argenteisque denariis, usum fuisse legimus: e'ligustro et ebore alias Tesserae frequentes, etc. Haec de ludo, in quo et Tesseris et calculis pugna fiebat: Sed et solis Tesseris non raro [orig: rar˘] ludebant, et quidem tribus antiquitus; media [orig: mediÔ] aetate duobus, postremo [orig: postrem˘] aevo [orig: aev˘] ad trinos redeunte. In hoc ludo, missus seu iactus duo inprimis notabiles erant, Senio et Maonas; quorum ille Graecis *kw=os2, hic *xi/os2, dictus est: Suid. in voce *kw=os, o( me/n ga\r *xi/os2 e)du/nato e(n o(/de *kw=os2 e(/c. Unde proverb. *kw=os2 pro\s2 *xi/on, de comparatione maxime imparium. An autem hi iactus a numero punctorum, an Tesserarum omnium situ, nomen nacti sint (Non enim singulis Tesseris, sed tribus, ut dictum lusisse videntur) incertum est. Interim hoc certum est, Tesseras punctis notatas fuisse, Hadr. Turnebus, Adversar. l. 5. c. 6. Quo proin trahit Gronovius versum Martialis de bisseno puncto, proxime laudatum: quae cum alii explicent de lineis seu scriptis seu grammai=s2 tabulae; ille de numeris, in ipsis Tesseris punctis ac signatis, accipit; Ita enim is, Unde numeros pro Tesseris, in quibus numerantur puncta, Ovidius l. 2. Artis, v. 203. Numerosque manu iactabit eburnos. Et nihil verius illa [orig: illÔ] vulgi Interpretum sententia [orig: sententiÔ], in hac Tabula binis teseris ludi, sive exerceri Tesserarum et calculorum lusum, quo [orig: qu˘] Tesserae summum habebant duodecim puncta, nempe si exsistant duo seniones: in quo per tesseras numerantur usque ad 12. puncta. Si plura numerari dixisset, plures forte Tesseras intellexisset, loco cit. Videtur tamen, Senio, qui alias Basilicus, item Venus, (namque nomina haec Tesserarum aeque ac Talorum ludo nonnulli communia faciunt) is dictus esse iactus, cum omnes tres Tesserae senionem ostenderent; cui Canis seu Canicula, cum nempe tres monades prodirent; opponebatur. Persius, Sat. 3. v. 48.

------ Quid dexter Senio serret,
Scire erat in votis, damnosa Canicula quantum
Raderet.

Quod probatur veriverbio [orig: veriverbi˘], Aut tres sex, aut tres Tesserae: quo [orig: qu˘] indigitatur, aut omnia lucrari, aut omnia perdere nobis constitutum esse. Eundem Senionem Rhodiginus Midam quoque nominatum esse, annotavit, In Tesserario ludo Midas iactus erat fortunatissimus; ex Suida, ubi ait,

*mi/das2 o( e)n xu/boisin eu)boulo/tatos2,
Midas in tesseris consultor optimus.

Aliud significabat senio in Talorum ludo, ubi similiter felicissimus habebatur. Stesichorius iactus, cuius mentionem facit praefatus Cael. Rhodig. l. 20. c. 27. aliud ludi genus innuere videtur, in quo octonarius numerus victoriam dabat: idque ex eo, qod monumentum Poetae huius ex octonis constaret omnibus, unde Proverb. *(/apanta o)ktw/. Porro, Tesserae in conviviis, non minus quam Latrunculi frequentissimae. Iul. Capitolin. in Vero, c. 5. Post convivium lusum est Tesseris usque ad lucem. Senile inprimis expercitamentum, Cicer. de Senect. c. 16. Nobis senibus ex lusionibus multis Talos relinquant et Tesseras: apud Latinos nempe; Graecis enim puerile id etc. Vide Thom. Godwyn. Anthol. Rom. l. 2. Sect. 3. c. 13. Thom. Dempst. Paralipom. in Rosin. l. 5. c. 1. Alios; imprimis vero Claud. Salmas. qui ludum hunc Veterum praeclare illustravit, ad Flav. Vopisc. in Vita Proculi, c. 13. nec non hic [orig: hţc] passim, praesertim ubi de Alea, item in voce, Planum, Plistobolinda et Tabula: uti de voce Ambigua Lartis Tolumnii Veientium Regis in Tesserarum iactu, Legatis Romanis exitiali, Liv. l. 4. c. 17.

TESSETA vulgo Tesset, regio in parte Occidentali Biledulgeridiae, cum urbe primaria cognomine inter regnum Marochi ad Boream, Oceanum Atlanticum ad Occasum, Darham Segelmessam ad Ortum, Zahagamque desertum ad Meridiem extensa.

TESSUINUM oppid. ceni; in finibus Aprutii apud Truentum fluv. Muro Trassino Blondo.

TESTA quasi tosta, a torreo, Graece o)/s2rakon, multiplici usu inclaruit. Namque et in suffragiis testae adhibitae sunt Athenis, unde testula [orig: testulÔ] collabefactus, testarum suffragiis eieitus, aliaeque phrases apud Corn. Nepotem in Aristide, c. 1. et in Themistocle, c. 8. et celebre illud *)ostrakismou= nomen, de quo suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]: et chartae loco [orig: loc˘] fuere [orig: fuŕre]. Boum enim ossibus et testis fictilibus inscribere solitum Zenonis praecptoris dictata Cleanthem, ex Laertio discimus. Porro saltantibus Pantomimis, praeter sacabellorum crepitum, de quo supra, solebant etiam testae percuti. Vetus Scholiastes Iuvenalis ad illud, Sat. 11. v. 169.

--- - audiat ille
Testarum crepitus --- -

Testis, inquit, antea percutiebant saltantibus Pantominis, quoniam tunc non erat, ut Mesochori percuterent manibus. Etiam testarum iaculatione in mare ludebant olim pueri, de quo sic Minucius Felix, Octavio, Is lusus est, inquit, testam teretem, iactatione fluctuum levigatam, legere de litore: eam testam plano [orig: plan˘] situ digitis comprehensam, inclinem ipsum atque humilem, quantum potest, super undas inrotare: ut illud iaculum vel dorsum maris raderet, vel enataret, dum leni impetu labitur: vel summis fluctibus tonsis emicaret, emergeret, dum assiduo [orig: assidu˘] saltu sublevatur. Is


page 391, image: s0517b

se in pueris victorem ferebat, cuius testa et procurreret longius et frequentius exsiliret. Graeci e)postrakismo\n hunc lusum appellant. Hesych. e)postraki/zein, o)s2ra/kois2 pai/zein vide Paul. Leopardum Emendat. l. 6. c. 8. Desider. Heraldum, Castigat. et Notis, ut et Iac. Ouzelium ICtum, Animadversion. ad Minutium, Alios. Sed hic [orig: hţc] testa, pro calculo est seu lapillo, uti testum apud Petronium, ubi de XII. Scriptorum ludo, Dum ille, inquit, omnium testorum iter lusu consumit. Aliud erat o)s2ra/kou peristrofh\ testae conversio, indigitata Platoni, l. 7. et Polluci descripta, hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘]: Pueri ducta [orig: ductÔ] in medio linea [orig: lineÔ], duas in partes sese distribuebant; quarum altera intra tesiam, altera extra dicebatur. Deinde mittente quopiam [orig: qu˘piam] ad lineam testam, utrius partis superior exstitisset aliquis, hunc insequebantur, qui illi adhaerebant reliquis in fugam conversis. Coeterum e fugientibus, qui comprehensus esset, is considebat, *)/onos2 asinus, dictus, testaque [orig: testÔque] proiecta [orig: proiectÔ] dicebat, Nox dies: nam interior testae pars pice sublita erat, quae nocti respondebat. etc. Vide Erasmum in Adagiis. Sed et saevitiae instrumenta testae. Ut enim vaecordiam Gallorum Cybeles praeteream, qui testa [orig: testÔ] (quam Samiam e)piqetikw=s2 appellat Lucillius a loco, quod testa [orig: testÔ] ibi optimae fierent) virilitatem sibi olim demessuere [orig: demessuŕre]: testarum fragmenta impolita iacentibus substrata, inter Veterum tormenta, memorantur Eusebio, Histor. Eccl. l. 4. c. 14. etiam misere iam laceratis ac concisis corporibus, velut pulvillorum vicem praestitura, Epist. Seniorum Eccl. Smyrn. de Martyrio B. Polycarpi. Quin et iisdem vulnera fricabantur. Passio Tharaci et Sociorum Interrog. 1. Praeses dixit: Tollite testam, et plagam refricate. Miniutatim te exterminabo. De quo supplicii genere, in Martyres a Tyrannis crebro usitato, multis agit Prudentius, Corona [orig: CoronÔ] Passionis Vincentii, v. 257. et seqq. ubi inter alia:

Fragmenta testarum iubet

Hirta, impolitis angulis

Acuminata, informia,

Tergo iacentis sternerent.

Totum cubile spiculis

Armant doloris anxii

Insomne quae subter latus

Mucrone pulsent obvio [orig: obvi˘] etc.

Vide Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 5. c. 17. ubi illa verba Dei de Leviathane, apud Iobum, c. 41. v. 21. Pro eo (cubili, ut quidam capiunt) sunt acumina testae, explicat, Casp. insuper Barthium Animadversion. ad Statium, Theb. l. 5. v. 597. Gallonium, de Martyrum Cruciatibus, c. 6. Alios: ut et plura hanc in rem supra, in voce Calculus, Lapillus etc. uti de Testaetritae in picturis colorandis antiquo usu, supra ubi de Pictura. Nec omittendum, quod et ex testa Dii memorantur Arnobio, adv. Gentes, l. 7. Dii ex aere facti; etsta, gypso: qui et l. praec. colligati, inquit, nobilitent testulas; et coetera, quibus signa confiunt. Addo tribus verbis, testam vas vinarium fuisse, apud Martialem, l. 1. Epigr. 27. v. 7. testa [orig: testÔ] mensas suas fulcire consuevisse pauperes, l. 2. Epigr. 43. v. 10. iisdem urinam excepisse fullones: l. 6. Epigr. 93. v. 2. Sed et in angiportis paratas fuisse iis, qui illam emittere cupiebant. Unde idem, l. 12. Epigr. 48. v. 5. s. statim a cena nullam manere gulae voluptatem ostensurus ait,

Lauta tamen Cena est: fateor, lautissima: sed cras
Nil erit, imo hodie; protinus imo nihil;
Quod sciat infelix damnatae spongia virgae,
Vel quicumque canis, iunctaque testa viae;

De testaceis navibus hic [orig: hţc] infra; uti de testuatio, libo in Matralibus offerri solito, supra, ubi de festo hoc.

TESTACEA in Aquatilibus, lepas, ostrea, conchae, cochleae; sicut crustata, cancer, pagurus, maia, locusta etc. Homini inserviunt, ad cibum, ut ostrea: ad ornatum, ut conchylia et murices, unde purpura; pinnae item, unde margaritae eruuntur: ad suffitum, ut o)/nuc conchylii operculum, Hebr. Secheleth. quod inter aromatum species censetur, Exodi c. 30. v. 34. et Ecclesiastic. c. 24. v. 21. Bochart. ubi supra, l. 1. c. 8. Plura vero, apud Ulysseum Aldrovandum de Testaceis, ubi iconas fere sexcentas testudinum et ostreorum expressit etc. Sed et scaphis testaceis in Nilo Aegyptios usos legimus, apud Strabonem, ubi de canalibus ac fossis Nili: kata\ r(astw/nhn ple/ontai tosau/thn, w(/s2e kai\ o(s2ra/kina e)ni/ois2 pwrqmi/a. Quod Iuvenalis Sat. 15. v. 127. explicat,

Parvula fictilibus solitum dare vela phaselis
Et brevibus pictae remis incumbere testae.

Nempe ex testa fictili, de qua supra, istiusmodi schaphas factas, indigitans. Sed et testudinum marinarum testas Chelonophagis populis casarum vice fuisse, supra diximus: quidni et scapharum? Plura vide infra, in voce Testudo.

TESTACEUS Mons seu Doliolum, Romae est, inter Aventinum, Tiberim fluv. et Portam Ostiensem seu S. Pauli. Hodieque monte Testaccio, a testis fractis illuc comportatis.

TESTAMENTARIUS in Ecclesia Romana Officium Monasticum est, penes quem fuit dispositio piorum legatorum, seu ab exteris ea, seu a domesticis proficiscerentur, tamquam testamentorum exsequutorem, uti discimus ex Brouvero, Antiqq. Fuld. l. 2. c. 10.

TESTAMENTUM [1] alienationis species est, et iuris naturalis. Quamvis enim id, ut actus alii, formam certam accipere possit a iure civili, ipsa tamen eius substantia cognata est dominio, et eo [orig: ] dato [orig: dat˘] iuris naturalis. Possum enim rem meam alienare, non pure modo, sed et sub conditione; nec tantum irrevocabiliter, sed et revocabiliter, atque etiam retenta [orig: retentÔ] interim possessione et plenissimo [orig: plenissim˘] iure fruendi. Alienatio autem in mortis eventum, ante eam revocabilis


page 392, image: s0518a

retento [orig: retent˘] interim iure possidendi, ac fruendi est Testamentum. Vidit hoc recte Plutarchus, qui cum a Solone dixisset permissam civibus Testamenti factionem, addit: *ta\ xrhmata kth/mata tw=n e)xo/ntwn e)poi/hse Effecit, ut res cuique suae propriae et in pleno dominio essent. Quo [orig: Qu˘] iure Abrahamus Patriarcha si sine liberis decessisset; res suas Eliezero relicturus fuerat, ut indicat locus Genes. c. 15. v. 2. Quod vero alicubi externis Testamentum facere non conceditur, id non est iure Gentium, sed ex iure proprio illius civitatis, et forte ab illa veniens aetate, qua [orig: quÔ] externi quasi pro hostibus habebantur: itaque apud moratiores populos merito exolevit. Sic Grotius de iure Belli ac Pacis l. 2. c. 6. sub sin. Apud Romanos tria fuisse testamentorum genera, A. Gellius docet, l. 15. c. 27. Tria enim genera Testamentorum fuisse accepimus, unum quod Calatis Comitiis in populi contione fieret: alterum in procinctu, quum viri ad praelium saciendum in aciem vocabantur: tertium per famtliae emancipationem, cui aes et libra adhiberetur. Quae verba haud aliunde meliorem accipient lucem, quam ab iis, quae Theophilus scribit in Paraphr. Instit. l. 2. tit. 10. de Testamentis. Et quidem de Testamento, quod Calatis Comitiis dicebatur, Testamentum, inquit, hoc [orig: h˘c] tempore pacis fiebat bis in anno hunc in modum. Praeco universam circumibat civitatem conclamans et totus Populus congregabatur, et ita qui volebat, teste Populo [orig: Popul˘], Testamentum scribebat. De Testamento in procinctu paulo post: Procinctum vero Testamentum est, quod fiebat, cum in praelium essent exituri: nomenque ab habitu, in quo Testamenta siebant, sortitum est. Nam cum in incerto esset, an redituri essent procincti (i. e. parati ad praelium) Testamento [orig: Testament˘] prius facto [orig: fact˘] in pugnam exibant. Pergit dein, Porro cum hae duae species tantum in usus essent, eveniebat, ut nonnulli repentina [orig: repentinÔ] morte sublati intestati morerentur; neque enim Calatis Comitiis testabantur, quia nondum instaret tempus; neque item in Procinctu, quia bellum non esset. Deinde et illud mali ominis videbatur, sano [orig: san˘] quempiam et valente corpore Testamentum facere. Ob haec igitur tertia species inventa est, quae dicebatur per Aes et Libram: Fiebat enim per emancipationem Porro emancipatio est imaginaria venditio: In hunc vero modum vendebatur: Quinque aderant testes et Libripens, cives Romani, hique puberes. Atque his praesentibus, is qui successor defuncti erat futurus, patrimonium morituri emebat, verba quaedam dicens sollennia, et imaginarii pretii nomine nummum rerum domino dabat; appellabaturque Familiae Emptor. Deinde ordinabat moriens, quid post mortem suam fieri vellet, dicebat enim Familiae emptori sive heredi: Huic volo dari fundum, illi domum, alii centum solidos. Quo [orig: Qu˘] Testamenti genere invento [orig: invent˘], priora illa iam longo [orig: long˘] tempore in desuetudinem abierant. Sed et testandigenus per Aes et Libram, paulatim sperm coeperat. Nam cum idem Familiae emptor esset et haeres, pro certo habens is se heredem futurum, in dominum hereditatis insidias comparabat; unde complures pro veteri more familiae emptorem adhibebant; qui imaginaria [orig: imaginariÔ] emptione patrimonium morituri emeret, Sed Testator seorsim in tabulis aut chartis., quem sibi heredem esse vellet, scribebat, vide de hoc ultimo Testamenti generes, Ioh. Frider. Gronov. de Pecunia vet. l. 4. c. 7. Ordinem in Testamenti observari solitum, annotavit Alex. ab Alexandro, Genial. dier. l. 1. c. 1. Primo [orig: Prim˘] capite (seu in prima cera) heredis fiebat institutio, sive unus, sive plures essent, qui in universum bona ex defuncti voluntate caperent. Sequenti capite et in ima cera, secundi heredes, legata et reliqua Testatoris voluntas ac dispositio ponuntur: sive aliquos onere gravare, aut si quibus dari, fierive oportere, testator pro sua voluntate, arbitratus esset: qui non Heredes, sed Legatorii sunt dicti. Fiebat autem id, ut etiamnum, septem testibus praesentibus, origine consuetudinis tracta [orig: tractÔ] ex Leg. XII. Tabb. Ut cum Pater familias [orig: familiÔs] super familia sua legaret, nexum faceret, perque Aes et Libram familiam manciparet: ac praeter Libripendem cives Romanos puberes ne minus quinque adhiberet: Ubi de Testamento per Aes et Libram, quod alias quoque Testamentum per Nexum, agentes cemviri, in hac imaginaria venditione quinque cives Romanos, Libripendem et emptorem, adeo que numero [orig: numer˘] 7. requirebant. Verba sollennia, quae dicens Emptor, patrimonium morituri emebat, uti diximus, haec erant; Huius ego familiam, quae mihi empta est hoc [orig: h˘c] aere, aeneaque [orig: aeneÔque] libra, iure Quiritum, meam esse aio: Deinde aere percutiens libram id aes dabat ei, a quo hereditatem exspectabat, quasi loco [orig: loc˘] pretii. Quae mancipatio cum facta esset, tum ordinabat Venditor, quid post mortem suam fieri vellet: atque haec Testamenti nuncupatio dicebatur, quae sic consueverat fieri, teste Ulpiano [orig: Ulpian˘] tit. Institut. 20. Tabulas Testamenti Testator tenens ita dicebat, Haec uti his tabulis cerisque scripta sunt, ita do, ita testor. Itaque vos Quirites testimonium praebitote. Fuisse vero testandi ius solis Patribus familias [orig: familiÔs], annotavit Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 6. in tertia parte Legum XII. Tabularum n. II. etc. Ceterum ingens apud Romanos Testamentorum licentia, notatur Suetonio in Aug. c. 56. ubi, Iocis quorundam invidiosis aut petulantibus lacessitum, contradixisse edicto. Et tamen de inhibenda Testamentorum licentia, ne Senatus quicquam constitueret, eum inter cessisse, refert. Mos scil. fuit Romanorum in Testamentis increpare alios, maledicere aliis, et liberam, de quibuscumque vellent, etiam de Augustis ipsis, vocem edere, uti discimus ex Luciano, apud quem Nigrinus Romanos per totam vitam mi/an fwnh\n a)lhqh= unciam vocem veram, edere, in Testamen- tis videl. ait. Clausula ustiata fuit, ut tribus pensionibus solverentur, Casaubonus ad Sueton. Aug. c. 101. Obsignabantur dein sollenni ritu, de quo pluribus agit Io. Kirchmannus, de Annulis, c. 3. Vide quoque supra Obsignatores, it. Signatores. Sic condita autem Testamenta iidem Vestalibus plerumque commendabant, uti de Caesaris testamento legimus, apud Sueton. in eo, c. 83. Nonnumquam plura ultimae voluntatis exemplaria seu a)nti/grafa diversis locis, maioris securitatis causa [orig: causÔ] deponebant, de quo more ad eundem in Aug. c. 101. Casaubonum vide etc. Sed nec privatorum solum opes, verum integra quandoque Regna Testamento ad alios transiere [orig: transiŕre], quod de Regnis patrimonialibus, non vero de iis, quae Populi voluntate delata sunt, intellectum vult Grotius. Sicuti Rex Salomo Regi Phoenicum Hieromo dedit urbes 20. 1. Regum c. 9. v. 11. quas proprio [orig: propri˘] iure possederat: ita Attalus Rex Eumenis fil. Regnum Pergamenum; et


image: s0518b

postea Nicomedes Rex Bithyniam, Romanis Testamento [orig: Testament˘] legavit, apud Florum l. 2. c. 20. Epit. Liv. 58. et 59. Unde Cicero 2. Or. in Rullum, Hereditatem cernimus, regnum Bithyniae. Libyae quoque pars Cyrenaica eisdem ab Apione Rege relicta est, Tacit. Annal. l. 14. c. 18. Et quis ignorat, verba sunt Tullii de lege Agr. Regnum Aegypti, testamento [orig: testament˘] Regis Alexandrini, Populi Romani esse factum? Vide plura apud praenominatum Grotium, de Iure B.ac P. l. 1. c. 3. nec non ad Iustin. l. 5. c. 11. de Legibus vero Testamentorum nomine latis vide infra. Apud Athenienses ante Solonem nemindem licebat extra gentem et familiam suam heredem scribere, ex Lege memorata Plut. in Solone: *)en tw=| ge/nei tou= teqnhko/tos2 dei=n ta\ xrh/mata kai\ to\n oi(=kon diame/nein. Cuius ratio est apud Platonem, de LL. l. 11. quia bona testantis non sunt, sed gentis et familiae. Neque tamen omnibus fas fuit indiscriminatim c Solonis lege, sua Testamento [orig: Testament˘] dare legare: Feminis namque et pueris non licebat dare legare Testamento cuiquam, quod excederet pretium medimni hordei, *paidi\ mh\ e)cei=nai sumba/llein mhde\ gunaiki\ para\ medi/mnou kriqw=n: apud Isaeum de Aristarchi haer. Quae lex non fuit solis divitibus, sed etiam pauperibus scripta: habuitque pro modulo, pauperiorum censum, seu foenus annuum census eorum. Coeteris concessit Solon necessitudini generis amicitiam praeferre, et bona in uniuscuiusque posuit manu, ut possent quem vellent heredem scribere, nullis superstitibus liberis masculis; si modo non essent furiosi, aut vi morbi aut senectutis, vel pharmacorum de mentis statu deiecti, aut ab uxoribus circumventi, aut denique necessitate impulsi, aut in vinculis habiti, ex Lege, *(/osoimh\ e)pepoiou=nto w(/s2 te mh/te a)peipei=n, mht' e)pidika/sasqai, o(/te *so/lwn ei)sh/|ei, ta\ e(autou= diaqe/sqai ei)=nai, o(/pws2 a)\n mh\ pai=des2 w)=si gnh/sion a)/r)r(enes2, a(\n mh\ maniw=n h)\ gh/rws2, h)\ farma/kwn, h)\ no/sou e(/neken, h)\gunaiki\ peiqou/menos2 u)po\ tou/twn tou= paranow=n, h)\ u(po\ a)na/gkhs2 h)\ u(po\ desmou= katalhfqei\s2, Demosth. yeudomart. b. Qua [orig: QuÔ] solis civibus Aboriginibus et indigenis Testamentum facere concessum est: cum ascriptorum civium, qui orbi essent, bona in Aerarium fuerint relata. Qui vero heredes scribebantur, etiam in filios adsumebantur, Isaeus l. c. inde peregrini heredes scribi non poterant ab Atheniensi cive, Plato, ubi supra: quod etiam apud Romanos obtinuisse colligitur, ex Rescripto Imperatoris Titi Aelii Antonini A. ad Antestianum, l. 1. C. de hered. instituend. Nec nothi, nisi adoptione in familiam essent adsciti etc. In conscribendis tabulis Magistratum advocabant qui praesentia [orig: praesentiÔ] sua [orig: suÔ] illas vel confirmaret et stabiliret; vel solveret ac infringeret; Harpocration e Dinarcho, Suid. Isaeus, Alii. Nominatim vero Astynomus advocabatur, Idem de Cleonymi haer. Nonnumquam, qui Testamenti tabulas consignabant, advocabant testes, non eorum, quae Testamento [orig: Testament˘] suo [orig: su˘] dabant lebabant, signatae enim erant iam tabulae, sed ut meminissent et testarentur, illum Testamentum fecisse, Idem de Nicostrati haer. Factum etiam est, ut nullae tabulae scriberentur (sicut apud Romanos calatis Comitiis) sed Testator voluntatem suam pro contione declararet et voce nuncuparet, Plut. in Alcibiade: quod tum fidebat quando convenerat Populus, e)n tai=s2 kuri/as2 e)kklhsi/ais2. Quod si Pater Testamentum scripserit, et liberis masculis heredes substituerit, si ante annum vicesim um aetatis liberi decederent, ratum id erat ex Lege: *(/o, ti a)/n gnhsi/wn o)/ntwn ui(w=n o( path\r diaqh=tai e)a\n a)poqanw=sin oi( ui(ei=s2 pri\n e)pidiete\s2 h(ba=|n th\n tou= patro\s2 diaqh/khn kuri/an ei)=nai, apud Demosthenem loco [orig: loc˘] cit. Superstite tamen femina [orig: feminÔ] prole, licebat Testamento [orig: Testament˘] sua dare legare alteri, sub haec conditione, ut filiam superstitem in uxorem duceret: Ita enim Lex, *)ecei=nai diaqe/sqai o(/pws2 a)\n e)qe/lh| ti\s2 ta\ au(tou= a)\n qhlei/as2 gnhsi/as2 katali/ph|, apud Isaeum de Pyrrhi haer. Adoptatis autem, si orbi decederent, Testamentum scribere non licebat: Nam aut filios habebat Pater adoptans superstites, aut ab intestato hereditatem illius adibant eius propinqui ex Lege: ta\s2 poihqei=sin mh\ e)cei+nai diaqe/sqai, a)lla\ zw=ntas2 e)gkatalipo/ntas2 to\n gnh/sion e)panie/nai, h) teleeuth/santas2 a)podido/nai th\n klhronomi/an toi=s2 e)c a)rxh=s2 oi)kei/ois2 ou)=si tou= poihsame/nou, apud Demosth. contra Leocharem. Itaque Pater naturalis cernere non poterat hereditatem filii, quem adoptandum dederat in alienam familiam, Ibid. etc. Vide Plura apud Sam. Petitum, Comment. in Leges Atticas, l. 6. titulo [orig: titul˘] 6. alibique passim. Ut de veteribus Germanis hoc unum addam, testari illos non fuisse solitos, sed mortuis parentibus liberos, vel si non adessent, proximos agnatos, in eorum successisse bona, ab intestato, adnotata Alex. ab Alexandro, Genial. Dier. l. 6. c. 10. etc. Atque hactenus de Testamento Civili, praeter quod aliud Physicum dictum, occurrit apud Varronem in Belliores. Mandatum videl. morientis; cuiusmodi est Micipsae Regis apud Sallustium, in Iugurth. c. 5. 6. 7. s. Archippi et Antigenis in Epigramm. Paeti, apud Propert. l. 3. El. 6. et, ut alios omittam, Othonis Imperatoris apud Sueton. Vespas. c. 6. ubi is extrema [orig: extremÔ] obtestatione ultionem mandasse [orig: mandÔsse] Vespasiano, ut heredi et amico, legitur. Ultionem enim mortis suae Romananos heredibus Testamento [orig: Testament˘] commendasse [orig: commendÔsse], etiam aliunde discimus. Vide Marcilium, ad loc. Ex hoc vero restamentorum genere nata esse civilia, Tullius notat, de Finib. l. 3. Hinc Testatio apud Scriptores Ecclesiae Romanae ius dicitur, quod Episcopi habebant disponendi de quarta, interdum nona parte relictorum in Testamentis, in pios usus; inde ortum, quod antiquitus statutum sit, ut rerum Testamentis relictarum auctoritate Ecclesiae distributio deinceps fieret, et ut Episcopis in pios usus certam illorum partem distribuere liceret. Decima postmodum pars concessa, teste Matth. Paris, A. C. 1190. eosdem in usus: Quartam tandem sibi arrogasse [orig: arrogÔsse], nec amplius in pios usus expendendam, sed tamquam sibi propriam, et de qua disponere ipsis omnino esset librum, uti de intestatorum bonis, docet C. du Fresne Glossar. Vide quoque supra, Andecabeo, Haeres, Intestatus.



image: s0519a

Leges Testamentorum nomine scriptae, apud Romanos.

Furia, a C. Furio Tribuno Plebis lata est: Ne cui, nisi Manumissoris cognato, certisque aliis personis supra mille asses legare, mortisque caus a [orig: Ô] donare liceret. Voconia, a Q. Voconio Saxa Tribuno Plebis. Ne qui census esset, Virginem neve Mulierem supra quadrantem suorum bonorum heredem institueret: plusque cuiquam legaret, quam ad heredem heredesve perveniret. Ne forminae, ultra consanguineos, ab intestato succederent. Falcidia, auctore P. Falcidio [orig: Falcidi˘] Tribuno Plebis lata anno [orig: ann˘] 613, varia habuit capita, de quibus supra suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘], Cornelia, cuius auctor L. Cornelius Sulla Felix Dictat. et Consul. an. Urb. Cond. 673. sauxit: Ut eorum testamenta, qui in hostium potestate essent, perinde essentrata, ac si in hostium potestatem non pervenissent. E. que hac Lege inducta fictio est, ut qui captus apud hostes decederet, mortuus eodem [orig: e˘dem] momento [orig: moment˘], quo [orig: qu˘] captus esset, putaretur. Iunia Velleia, duo capita habuit: Primum, ut mortuo Filio, nepotes nondum nati possint institui etc. Alterum, ut nepotes iam nati, vivente filio [orig: fili˘], ab avo heredes instituantur vel nominatim ex heredentur, ne forte mortuo [orig: mortu˘] post Testamentum filio [orig: fili˘] sui heredes, ad exemplum postumorum, Testamentum instrment. Iulia dev vicesima. Iulia Caducaria. Iulia Miscella, vide suis locis. Pappia decimaria, ut vir et uxor, nullis ex eo matrimonio exstantibus liberis, decimam ex Testamento, matrimonii nomine, capere possit. Si vero exstent liberi ex alio matrimonio, pro unoquoque ex liberis aliam decimam, et pro communi filio, post nonum diem amisso, aliam: pro duobus post nonum diem amissis, duas. Glicia lex, de ratione inducendae quaerelae inofficiosi. Testamenti. Vide supra.

TESTAMENTUM [2] praeter significata, quae in saeculo habet, sacra vox est, et modo proprie, modo Metonymice pro tabulis Testamenti, quibus Deus credentibus vitam et caelestia bona morte Filii sui parta pollicetur, sumi solet: Unde Veteris et Novi Testamenti appellationes ortae, quorum illud Mosen, Psalmos et Prophetas: Hoc Euangelia cum Actis, et Epistolas cum Apocalypsi, complectitur. In Utrumque Testamentum, sive universa Biblia plurimi commentari sunt: Exstant Adriani Isagoge. Sacr. Lit. Graece in 4to. Augustae Vindel. A. C. 1602. Albae, Annotationes Selectae, in 4to. Valentiae A. C. 1614. de Alliaco. Alberti M. Commentar. in fol. Alloti Thesaurus Bibliorum, in 8t. Coloniae, A. C. 1612. Althameri, Silva Biblicorum nomin. in 8t. Basileae, A. C. 1538. Item Conciliationes locor. S. Scripturae, quae in speciem pugnare videntur, in 8t. Wittebergae, A. C. 1581. Amoeni Encheridion, in 4to. Basileae, A. C. 1564. Andreae *)apospa/smata in fol Angl. Londini, A. C. 1657. Anselmi Glossa. Antonini Chronica. Arborei expositio locor. difficil. in tom. 2. in fol. Parisiis, A. C. 1599. Aquinatis Comment. Athanasii Synopsis. Augustini Locutiones. Aureoli Breviarium. in 12. Bailii Chronol. Sacra. Balduini Idea Dispositionum. Biblic in 8t. Witteberg: A. C. 1622. de Balinghem Loci Communes morum in 2. tom. in fol. Duaci, A. C. 1624. Ballestri, Onomatographia, in 4to. Lugdauni, A. C. 1617. Basilii Homiliae. Becani Analogia V. et N. Test. Bellabuccus. Benedictus. Bergamensis. Berthorius. Bertramus. Bidembachius. Blancus. Bocharti Geographia Sacra, in fol. Cadomi; A. C. 1646. etc. Bohaemus, Bovillus. Boulaese. Brandmylleri. Ioh. Contiones, in 8t. Basileae, A C. 1572. et 1608. Bravus. Brenii Annotationes, in fol. Herbornae, A. C. 1646. Brucciolus. Brugensis. Bruno. Buchius. Bullocus. Buntingerus. Burgensis. Bustamantius. Caietani Commentaria, in tom. 5. in fol. Lugd. A. C. 1639. de la Camera, Quaestiones Conciliatrices, in 4to. Compluti, A. C. 1587. Capito. Cassalius. Cassiodorus. Castanaei Exercitationes, in fol. A. C. 1646. Castellionis Annotationes. Catharinus. Celada. de Cerda. Chrysostomi Homiliae. Chytraei Onomasticon, in fol. Lipsiae, A. C. 1591. Clarius. Cockburne libri 2. in 8t. Paris. A. C. 1552. Codomanni Annales, in 4to. Witteberg. A. C. 1581. 1602. Cloppenburgi Deliciae, in 12. Franek. 1652. Comestor. Critici Sacri, in 10. Vol. Londini, A. C. 1660. Cumiranus. Curiel. Deucerus. de Dieu Animadversio nes. Diodari Annotationes. Dionysius. Dorotheus. Doughteius. Draudii Pandectae. in 8t. Francof. A. C. 1618. Drusii Parallela sacra. Item Quaestiones et Resp. Ederus. Eniedini Socin. Posthumae Explicationes. Estius. Eucherius. Fabri Enchiridion Bibl. in 12. Colon: A. C. 1568. Fayardus. Ferdinandus. Finckii Clavis, in 4to. Ienae. A. C. 1618. Flamma. Floravantius. Flumaro. Frantzius. Friedlibius. Frisius. Fulleri Miscellanea. in 4to. Londini, A. C. 1617. in 8t. Argentor. A. C. 1650. de Furno. Galarza. Gaudentius. Gastius. Gatakeri Cinnus, in fol. Londini, A. C. 1658. Genebrardus. Gersonis Tractatus. Gesselius. Glassii Philologia sacra, in 4to. Ienae. Gemezius. Gordonius. Grasseri Theologia Mystica, in 8t. Argentinae, A. C. 1618. Gregorius. Grossii Theatrum, in 2. Vol. in 4to. Francof. A. C. 1615. Crotii Annotationes. Guernerus. Hackspani Miscellan. sacra. Hallus, Angl. inter opera 3. Vol. in fol. Londini, A. C. 1660. etc. Haarlaeus. Harlemius. Heggus. Herlini Isagoge Analytica; 3. part. in 8t. Bernae, 1608. Helpidius. Hieronymi de Locis et nomin Hebr. Himmelius. Hofmeisterus. Holkoti Allegoriae. Hottingeri Thesaur. Philolog. in 4to. Tiguri, A. C. 1659. Huetii de claris Interpretibus S. Script. in 4to. Hugo. Hulsii Nomenclator, in 8t. Bredae, A. C. 1650. Iacobus. Illyrici Clavis, in fol. Basileae, A. C. 1567, 1628. Ioachimi Concordantia, in 4to. Venet. A. C. 1519. Isidorus Hispal. et Pelusiota. Iunii Parallela Sacra. Iustinianus. Kilius. Lanselius. a Lapide Commentaria, Lauretus. Leigh Critica sacra, in fol. Londini, A. C. 1662. Lemnichius. Lemnius. Lossius. Luppius. Luscinius. Lyrani Glossa ordin. in fol. 6. Vol. Basileae, A. C. 1501. Mailrosius. Maldonatus. Mammotreptus. Matria. Mariana. Marlorati Thesaurus Locorum Comm. in fol. A. C. 1624. etc. Marinarius.


page 393, image: s0519b

Martinii Hypotheses Theol. in fol. Salmanticae, A. C. 1563. Matthiae Martinii Memoriale Bibl. in 12. Francof. ad Oderam, A. C. 1618. Mathesius. Menochius. Medi Diatribe, in 4to. Londini, A. C. 1642. Mettingerus. Montani Apparatus. Morinus. Mori Exercitationes, Genevae; in 4to. Nannius. Nierembergius. Novarinus. Novocampianus. Oleaster. Oonselius. Origenis Philocalia. Osiander Andr. et Lucas de Padua. Pagninus. Palladius. Paludanus. Panvinius. Paraeus in 3. Vol. in fol. Francof. A. C. 1647. Parez. Patherius. de Payva. Pellicani Commentaria Cathol. 3. tom. in fol. A. C. 1533. Peregrinus. Perionius. Perkinsi Harmonia, in 4to. Genevae. Petrasancta. Pflacheri Analysis typica, in fol. Basileae, A. C. 1587. 1606. in 4to. Londini. Pineda. Pinto. Piscatoris Comment. Herbornae, A. C. 1646. Placo. Placus. Polyandri Harmoniae. Pomerius. Pontanus. Praetorius. Prynneri Comment. In fol. Francof. A. C. 1668. Pulsictus. Quistorpii Annotationes, in 4to. Rostochii, A. C. 1648. Rabanus. Rabus. de Rampelogis. Ravanelli Bibliotheca Sacra, in fol. 2. Volum. Genevae. Regius. Reneccius. Reudenius. del Rio. Rivetus. de la Roa. Robertsius. Robinsoni Lapis ad altare., in 8t. Londini, A. C. 1656. Rueus. Ruisius. Rupertus. Ruthenus. Sa. Sachsius. Salmeron. Salzedi. Sarcerius. Scharpius. Schererzii Animadversiones Isagogicae, in 12. Leidae, A. C. 1655. Schickardus, Schindlerus. Schwebelius. Serarius. Serpensis. Sibelius. Simondus. Simpsonus. Sixtus Senens. Speranza. Stephanus. Strabus. Sturmius. Szegedini Tabulae Analyt. in fol. Scaphusiae, A. C. 1595. Tarnovii Exercitationes, in 4to. Rostochii, A. C. 1622. de Tena Isagoge, A. C. 1620. Thaddaeus. Theodoretus, Theodorus. Thesaurus. Thyraeus. Tilemannus. Tirini Commentarii. 3. Vol. in fol. Antverpiae, A. C. 1645. Torniellus. Tossani Index locupletiss. in. fol. Hannoverae, A. C. 1624. Turnerus. Valesius. Venetus. Victor. Vio. Vitus. Ursini exegesis. Usserii Annales, in fol. Londini, A. C. 1650. 1654. Waltheri Harmonia, in 4to. Norimberg. A. C. 1654. Weberi Scrutinium, in 8t. Giessae, A. C. 1614. Westhemeri Phrases et Tropi, in fol. Basileae, A. C. 1551. Wittichii Dissertationes, in 12. Amstelod. A. C. 1653. Wowerii, Syntagma de Graec. et Lat. Interpretatione Bibliorum in 8t. Hamburg. A. C. 1618. Zanchius. de Zamora. Zehneri Adagia et Similitudines, in 4to. Lipsiae, A. C. 1601. 1603. Zenonis Veron. Sermones, Praeterea seorsim in Vetus Testam. extant:

Ex Hebraeis, Rabbi Abraham Aben Esra. Rabbi David Kimchi. Rabbi Levi ben Gerson. Rabbi Salomo ben Melech. Rabbi Salomo Iarchi, alias Raschi. Rabbi Simeonis Ialkuth, etc. Ex Christianis: Abrami Pharus Vet. Test. in fol. Parisiis, A. C. 1648, Alcasaris Commentaria, in fol. Lugdun. A. C. 1631. Amamae Antibarbarus Bibl. in 8t. Amstelod. A. C. 1628. Ambrosius. Backmeisteri Explicatio typorum in 8t. Lubecae, A. C. 1604. de Baeza. Bootii Animadversiones Sacra, in 4to. Londini, A. C. 1644. Bruno. Buxtorfius. Caninius. Caraffa. Capellus. Chrysostomi Homiliae. Cooperi Expositio. Crameri Schola Prophetica. Cyrilli Interpretatio Anagogica. Drusii Fragmenta Vet. Interpr. Item Parallela Sacra, in 4to. Franekerae, A. C. 1618. 1581. Epiphanius. de Escalante. Fabritii Partitiones Cod. Hebr. in 8t. Witeberg. A. C. 1626. Fernandius. Fortius. Freculphi Historia Univ. Galatini Enodatio locorum difficil. Galesinii Comment. Rom. A. C. 1586. Helvici Vindicatio locor. in 8t. Giessae, A. C. 1620. Hibernici Flores, in 12. Colon. A. C. 1631. Hillesemii Antiquitates Sacrae, in 8t. Antverp. A. C. 1577. Hunnii Epitome Bibl. in 8t. Witeberg. A. C. 1603. Iansenii Canticorum Paraphrasis, Lovan. A. C. 1586. Leusden Philologus Hebraeus, in 4to. Ultraiecti, 1657. Loniceri *suna/qroisis2 figurarum, etc. Francos. A. C. 1560. Musculus. Meuschii Chronologia in 4to. Spirae, A. C. 1612. Munsteri Annotationes. Nobilius. de Padua. Pampolitanus. Philippi Chronol. V. Test. in 4to. Colon. A. C. 1637. Philo Iudaeus. Polani Exegesis Analut. Vaticintorum, in 8t. Basileae, A. C. 1615. Regii Collectio Prophetiarum V. Test. in fol. Norimb. A. C. 1562. Richardsoni Observationes selectae, Angl. in fol. Londini, A. C. 1655. del Rio. Saliani Annules V. Test. 3. Vol. in fol. Parisiis, A. C. 1624. Samerius. Scotani Bibltotheca Hist. sacrae Vet. Test. tom. 2. in fol. Francequerae, A. C. 1661. Selneccerus. Spangenbergius. Stenus. Steuchi Recognitio Vet. Test. ad veritatem Hebr. in 4to. Venetiis, A. C. 1617. Szentkitali Vindicatio locorum, in 8t. Hanoviae. A. C. 1620. Theodoretus. Vatali Annotationes, in fol. Paris. Victor. Usserii Annales V. Test. fol. Londin. A. C. 1650. Worthingtoni Annotationes, tom. 2. Duaci, A. C. 1609. Waseri de Nummis antiquis, et mensuris Hebr. in 4to. Tiguri, A. C. 1605. Vide Crowaei Elenchum.

In Novum Testam. in universum exstant: Alardi Pathologia sacra N. Test. in 12. Alulphi Gregorianum, in 4to. Argentinae. A. C. 1516. de Aquino, in Nov. Test. in fol. Paris. A. C. 1640. Aretii Commentarii, 3. Vol. infol. Bernae, A. C. 1607. Bedae expositiones. Benedicti Observationes, in 8t. Colon. 1564. Betuleii Symphonia, in fol. Basileae, A. C. 1546. Bezae Annotationes, 2. part. in fol. Cantabrig. A. C. 1642. etc. Brentius. Bridges Hexametri, in 8t. Londini, A. C. 1604. Bullingerus. Camerarii Notatio Figurar. Graec. Lat. in 2. Vol. in 4to. Lipsiae, A. C. 1573. Cameronis Praelectiones, 3. tom. in 4to. Salmurii, A. C. 1628. Caninii Disquisitiones, in 8t. Francof. A. C. 1002. Capelli Observat. in 4to. Amstelodami, A. C. 1657. et Specilegium: Ibid. Cartwrighti Commentaria Practica, 3. Vol A. C. 1630. Clarii Scholia, in 8t. Antverp. A. C. 1543. Costerus. Chrysost. Expositio. Crellii Socin. Commentar. Crinesii Analysis. Croii Observation. sacrae et Hist. in 4to. Genevae, A. C. 1644. Drusii Praeterita. Episcopii quaeam. Erasmi Paraphrases. Fabri Commentarii Initiatorii. Gagneii Scholia in 8t. Parisiis, A. C. 1631. Gatakeri Dissertatio. Gorranus. Grotii Annotationes. Gualteri Homiliae. Gualtperii Sylloge Vocum exoticarum, 2. part. in 8t. Hamburg. A. C. 1608. Hammondi Annotationes, in fol. Londini, A. C. 1659. Haymo. Heinsii Exercitat. et Aristarchus sacer. Heshusius. Illyrici Glossa compendiosa, in fol. Basileae, A. C. 1570. de Lapide. Leigh Annotationes Philolog. et Theol. in fol. Lond. A. C. 1650. Lightfooti Horae Hebraic. Leusd. Lorichius. Mahusii Epitome. Marlorati Exposit. Eccles. in fol. A. C. 1570. et 1620.


page 394, image: s0520a

Mathesii Versio vulgata Nov. Test. correcta ad normam libri Concordiae, in 4to. A. C. 1611. Montaus. Nortoni Animadversiones Paradoxae Orthod. in 8t. Londin. A. C. 1659. dela Nuza Tractatus Euangelici, 2. tom. in 8t. Venetiis, A. C. 1630. Obenhemii, Locorum pugnantium expositio. Origenes. Paulutii Annotationes. Pfochenii Diatribe, in 12. Amstelod. A. C. 1629. Piscator. in fol. 2. Volum. Herbornae, A. C. 1621. Revii in Vallae Annotationes, Salmeronis Comment. inter opera. Schotti Adagialia sacra, in 4to. Antverp. A. C. 1629. Stephani Annotationes marginales, Strigelii *(upomnh/mata in 4to. Lipsiae, A. C. 1565. Theodori Annotationes compendiariae, in 4to. Francof. 1545. Thyraei Apparitiones divinae, lib. 3. in 4to. Colon. A. C. 1625. Tossani 2. Volum. in 4to. Hannoviae, A. C. 1604. Trostii N. Test. Syr. cum var. lectionibus. Vallae Annotationes. Walaei Comment. Philolog. Zegerii Castigationes, in 8t. Colon. A. C. 1555.. Vide Crowaei Elenchum, Ut et hoc addam: Vetus totum reiecerunt Marcionitae, Manes, Cerdo, Agapius, Bogomili, Simoniani, Caiani, Archontici, Apellitae, alii, Pentateuchum solum admiserunt Samaritani, et Sadducaeorum quidam: Leviticum, Iosuam aliosque inutiles censuerunt nonnulli, apud Chrysost. Hom. 31. in ad Rom. Danielem, aliqui Iudaeorum, apud Theodoretum, praef. in eum. Novum totum repudiarunt [orig: repudiÔrunt] iterum Bogomili, Nepos etc. Euangelia corrupit Tatianus: solo [orig: sol˘] Matthaei utebantur Ebionitae et Cerinthus: solo [orig: sol˘] Lucae Marcion: Ioannis reiecerunt et *)alogoi Acta, Severiani et Encratitae: Pauli Epistolas, iidem cum Cerinthianis et Elcesaeis: Aliorum Epistolas, ut et Apocalypsin, non pauci, ut videre est apud Cl. Suicerum Thesauro Eccl. passim, inprimis voce *grafh/.

super TESTIBUS Aprinis Herculi juratum docet Pausan. sicque foedus factum cum Nelei liberis. l. 4. Cuius iuramenti inde sollemnis omnibus Athletis, eorum parentibus, fratribus, Gymnasiarchis, ad Olympiacos Ludos rite faciendos, idem meminit, l. 5. Vide Caspar. Barthium ad Papinium, Theb. l. 5. v. 329. ubi de variis Veterum iuramentis: uti de Testiculis victimarum inter alia, Diis offeri solitis, Clem. l. 7. Strom. et Arnob. l. 7. Hebraeis agnus, qui castratur, ut ex eo vervex fiat, quatuor nominibus appellatur [gap: Hebrew word(s)] contusus, [gap: Hebrew word(s)] compressus, et [gap: Hebrew word(s)] excisus, i. e. cui testiculi contusi, vel avulsi, vel compressi vel excisi sunt. Tot enim modis castratio eius, ut et capri ac vituli, de quibus vide Aristotelem, Histor. Anim. l. 9. c. 50. ex Magone Columellam, l. 7. c. 25. Palladium, l. 6. c. 7. et Sotionem in Geoponicis, peragitur: inde ad nobilius animalium genus hominum saevitia [orig: saevitiÔ] more translato [orig: translat˘], uti supra vidimus non uno [orig: un˘] loco [orig: loc˘]. Quibus 4. vocabulis Hebraeorum examussim respondent Graecorum haec, qladi/as2, spa/dwn, qlibi/as2, et tomi/as2, seu d)ktomi/as2 Vide Levit. c. 22. v. 22, 23, 24. ubi de duodecim vitiis, quae animal ab Altari, quo [orig: qu˘] minus in eo offerretur, excludebant, agitur. Sed et in sacris suis Graeci ac Romani accurate observabant, ut hostiae lectae et eximiae essent, neque claudae nec vitio sae: An vero et castratas illis offerre fuerit nefas, non adeo liquet: certe ubi de victimarum probatione Plinius agit, l. 8. c. 45. et 47. huius rei diserte non meminit. Interim, uti Eunuchos a sacra congregatione excludit Deus Deuter.. c. 23. v. 1. sic in Eunucho Luciani, Diocles asserit, Eunuchos non solum a Philosophia eiusque praemiis, a)lla\ kai\ i(erw=n au)tw=n kai\ perir)r(anthri/wn, kai\ tw=n koinw=n apa/ntwn sullo/gwn, sed et ab ipsis sacris, et aspergillis, et publicis omnibus coetibus excludendos esse. Unde de hoc hominum genere Claudinan. in Eutropium, l. 1. v. 330.

Hi nullas meriti vittas, semperque profani etc.

Vide Bochart. Hierozoici Part. prior l. 2. c. 46. De suspensione per testes, inter supplicia Martyrum, nonnumquam adhibita [orig: adhibitÔ], uti de Didymo apud veteres, de Waldensibus apud recentiores Scriptores, legimus, alibi. In Statutis Synodalibus Nicolai Episcopi Andegav. A. C. 1163. ubi legitur, Prohibemus singulis Sacerdotibus Parochialibus, ne ipsi Parochianis suis die Paschatis testes, seu hostias loco [orig: loc˘] panis benedicti ministrent, ne ex eius ministratione, seu receptione erubescentiam excitare videantur, sed panem benedictum faciant, sicut aliis diebus Dominicis fieri consuevit: Car. du Fresne, forte, inquit, intelliguntur paniculi seu oblatae in testiculorum figuram formatae, quas in hoc Festo Paschali, loco [orig: loc˘] panis benedicti, dabant, in Glossar. etc.

TESTIMONIALES in l. 8. Cod. Theodos. de Honorariis codicill. Testimonialibus dignitatem adipisci; diplomata sunt vel epistolae, quae a Principibus concedebantur iis, qui militiam sub armorum labore exegerunt, ut sic, in emeritae militiae praemium, in Protectorum, Praepositorum, vel Tribunorum ordinem ascriberentur. Vide Iac. Gothofredum ad eund. Cod. tit. de Testimontali ex Tribunis et Protector. Apud Scriptores Ecclesiae Romanae Testimoniales dicuntur Diaconi Assistentes, qui videl. assistebant Episcopis, ut eorum vitae ac conversationis testimonium, cum opus esset, perhiberent, uti legas apud Macros Fratres in Hierolex. qui moris huius originem a Symmachi Episcopi Romani aetate, imo altius arcessunt.

TESTIS Isidoro, a quo quaeritur veritas in iudicio, quem quisque ante iudicium sibi placitis alligat, ne ei sit postea liberum, aut dissunulare aut subtrahere se: Unde alligatus quoque Cicer. l. 2. ad Q. Fratr. Ep. 3. Nerius index edidit ad alligatos, Cn. Lentulum et C. Cornelium. Erant illi homines liberi, de quorum conditione vide Callistratum ff. de Testibus, et quae ibi Arcadius ac Papinianus. De iis vero, qui testimonium dicere non potuerunt, vide A. Gellium, l. 15. c. 13. Qui idem, omnium feminarum unam Tarratiam viginem Vestalem lege super ea ad Populum lata [orig: latÔ] testabilem (idoneam ad testimonium dicendum) factam esse, refert, l. 6. c. 7. Testimonium autem alii illorum sponte dicebant, alii inviti, quibus lex iubebat ut testimonium denuntiaretur ab Accusatore, qui uti eorum testimonio [orig: testimoni˘] cupiebat. Val. Max. l. 8. c. 1. et Cicero in Verrem, Non putasti [orig: putÔsti] me in hanc rem tuis familiarissimis testimonia denunitaturum. In quibus causis vero invitis testimonium denuntiari non potuerit, ostendit Lex Iulia publicorum Iudiciorum, de qua supra. Et de his Testibus, si testimonium dicere respuissent, sic scriptum reperitur in XII. Tabb. Cui testimonium defuerit, is tertiis diebus ob portam obvagulatum ito. i. e. si quis, cui testimonium


image: s0520b

denuntiatum sit, ipsum testimonium deseruerit, tum ad aedes eius, ad dicendum convitium, ito. In iterrogando Tesie sum mam industriae laudem fuisse positam, discimus ex Quintiliano, Institut, orator. l. 5. c. 7. ubi de tota ratione interrogandorum ab utraque parte Testitum pluribus ac subtilius agit. Vide quevoque Ciceronem pro Flacco. Formula interrogandi fuit: Quaero de re, arbitrerisne? Cui respondebant Testes iurati. Arbitror, Asconius. Religione hinc adducti Tastes a Cicerone dicuntur, quia illi iurati produci solebant, non solum, ne falsa dicerent; verum etiam, ne quae vera essent, tacerent, Cicer. in Lucullo. Coeterum interrogatio haec ipsam accusationem praecessit, id quod tum aliis legibus cautum est, tum Pompeia [orig: PompeiÔ], de vi. Vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Aliae tamen leges, post causam actam, Testes dari voluerunt, ut Lege Cornelia [orig: CorneliÔ] de repetundis, in Verr. Addit Quintilianus, aut a praesentibus testimonia dicta, aut per tabulas simpliciorem fuisse contra tabulas pugnam: Et adicit, saepe contigisse, ut testes laudare opus esset, cuius rei ratio ex artificio Oratorio repetenda. Vide Ioh. Rosin. Antiq. Rom. l. 9. c. 21. Apud Hebraeos duo vel tres Testes, ad probandum requirebantur; duo autem ad minimum, Deuteron. c. c. 19. v. 15. Hi in causa capitis, post sententiam latam, una cum Iudicibus manu imposita [orig: impositÔ] condemnati hominis capiti, dicebant: Sanguis tuus super caput tuum. Quo respicientes Iudaei, clamabant; Sanguis eius (Christi) super nos et super filios nostros. Matth. c. 27 v. 25. Cum dein ad solum supplicii deducebatur, ante eum incedens Praeco publicus alta [orig: altÔ] voce clamabat. N. N. ad mortem ducitur, ob commissum tale vel tale crimen, in hoc vel illo loco, hoc vel illo tempore, cuius rei Testes sunt N. N. Quod si quis noverit misero homini futurum utile, proferat, Moses Kotsensis in Sanhedrin. In ipso supplicio primimanum admovebant Testes, et cum reus e. g. lapidandus erat, primum in cum lapidem coniciebant ex lege Deuteron. c. 17. v. 7. Manus Testium primum esto contraeum, et morte afficiant eum, postea vero manus totius populi etc. At si quis falsum dixisset Testimonium, quo [orig: qu˘] paenae genere affectus fuerit, videndum. Et Carolus quidem Magnus Capitular. l. 3. c. 41. simpliciter, Falsi testis, ut non reperiantur, edixit: eademque praescripsit Synodus Bavarica, p. 146. Sed cum in id flagitii nimis proclives sint plurimi, apud varias gentes varia illis supplicia destinata sunt. Cappadoces enim, verba sunt Pseudocornuti ad A. Persium Sat. 6. v. 77. dicebantur habere natur ale studium ad falsa testimonia dicenda; qui proin nutriti in tormentis a pueritia, equuleum sibi facere dicuntur, ut in eo se invicem torqueant, cumque in poena per duxare apti sunt, ad falsa testimonia se bene venundent. Similiter non incelebris hodie Europae gens est, quae vili mercede conduci se patitur, ad idem faciendum, ut de aliis nil dicam; de quibus vere usurpes illud Iuvenalis, Sat. 14. v. 218. et 219.

Falsus erit Testis, vendet periuria summa
Exigua [orig: ExiguÔ], Cereris tangens aramque pedemque.

Apud Hebraeos itaque talibus Talionis poena irrogabatur. Deuteron. c. 19. v. 19. Omnino facietis ei, (qui falsum testatus fuerit contra fratrem suum) quemadmodum molitus fuerat facere fratri suo: ut tollas malum e medio tui. Aegyptii capite plectebant. Diodor. Sic. Biblioth. l. 1. c. 3. Lydi, tamquam societate sua [orig: suÔ] indiguos, vendebant, Melchior Iunius, Quaestionum Politicarum ton. 3. qu. 98. Indi, quam graviter in eos animadverterint, docet Strabo, l. 15. De Romanis vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 1. c. 26. cum Paralipomenis Thomae Dempsteri. Addo saltem, apud Hebraeos decem fuisse hominum genera, qui in testimonium a Synedriis neutiquam recipiebantur: Feminas, Servos, Minores, Fatuos, Surdos, Mutosque, Caecos, Impios, Impudentiores, Propinquos, et Periurii falsique ante convictos, de quibus ut et Testium falsorum poena, vide Io. Seldenum de Synedriis veter. Hebr. l. 2. c. 13. ž. 11. de accurato vero Testium in eadem gente examine, ibid. Indico saltem breviter rationes, ob quas Magistri haec hominum genera ad testimonium perhibendum velint esse inidonea. Et quidem Feminas arcent, quod ubi testes in Lege sacra designantur: masculine semper, numquam vero proferantur femimine, vide Numer. c. 35. v. 30. Deuter. c. 17. v. 6. et c. 19. v. 15. Servos, quia fratris nomen iis non competat, quod adhibetur in hac materia Deuteron. c. 19. v. 19. Minores, quia dicatur, et stabunt bini viri aut vir uterque etc. ubi de Testibus agitur. Nec tamen maiores admitti volebant, sine aetatis integrae signis, nec insuper illos. nisi rerum agendarum scientiores essent, ad testimonium de fundo aut praediis, sed tantum in causis rerum mobilium. Fatuum, iuxta Legem excludi aiunt, quoniam non sit filius Praeceptorum. Surduni porro Mutumve velut fatuum censebant. Caecum (de utroque oculo intellige) noluere [orig: noluŕre] admitti, quia in Lege habeatur, et testis fuerit, aut viderit etc. Impium, quia legatur, non pones manum tuam cum im pio, ut sit testis iniquus, Exodi c. 23. v. 1. Impii autem nomine int elligunt quemque reum facinoris alicuius, sive capitaliter, sive verberum poena [orig: poenÔ] plectendi. Impudentiores ob eandem rationem arcent, uti visum supra, in hac voce. Propinquos item, nempe paterno [orig: patern˘] sanguine coniunctos. Maritus quoque et uxori in testium recipiendorum iure, velut pro una persona, ita habebantur, ut si alteruter inidoneus esset, utrique pariter essent inidonei. Et quidem hos exclusos aiunt, quod affectu facile abripi possent in transversum, etc. Praeterea Pontifex Maxim. non obligabatur in testimonium, nisi tantum pro causa Regis Israelis, uti habet Maiemonides, Tract. Aidoth c. 1. ž. 3. et c. 11. ž. 9. Vide quoque Gemaram Babyloniam ad tit. Sanhedrin. c. 2. fol. 18. 2. etc. Nec omittendum, quod Classici testes Romanis dicti sunt, qui signandis testamentis adhibebantur, Fest. alias Signatores quoque et Obsignatores appellati, septem numero [orig: numer˘], vide supra. Apud Scriptores Ecclesiasticos Festes Synodales testes sunt publice recepti a Synodo et probati, qui velut custodes et speculatores erant eorum, quae in Ecclesia fiebant, vel contra Synodi decreta decenebantur gerebanturque, Graecis *parafu/lakes2 nominati, ut notavit Iac. Cuiacius ad cap. septim. de Testibus cog. It. qui in quacumque paroecia eligebantur, adhibito [orig: adhibit˘] super 4. Euangelia vel Martyrum


image: s0521a

reliquias iuramento [orig: iurament˘], ut omnia, quae contra fidem fierent, observarent ac inquirerent, Iuratores Synodie etiam dicti, Car. du Fresne in Glossario, qui idem in Chartis Angliae Regum, quibus solus Rex subscribit, Teste me ipso [orig: ips˘] vel Teste Rege, formulam esse usitatam, Pio II. olim sugillatam Commentar. suorum l. 3. ubi de mandato Henrici VI. alibi observat etc.

TESTON nummi genus, quod 18. denarios valebat olim apud Anglos; aereum autem et argento [orig: argent˘] delibatum sub Henrico VIII. ad 12. Eduardi VI. postmodum principatu ad 9. denarios contractum est. Tandem, quale hodieque permanet, ad sex pervenit, sed hoc optimi argenti. In Francia idem nummo nomen, qui sub Francisco I. 10. sol. aliquot denar. valens habebat utplurimum expressam imaginem Regis, aut provinciae, urbisque in qua cusus, ab una parte; ab altera eius insignia: sub Henrico vero II. imaginem Regis, cum lemmate: HENRICUS II. DEI GRATIA FRANCORUM REX, in uno; in altero latere. 3. lilia in scuto coronato, cum verbis, CHRISTUS. VINCIT. REGNAT. IMPERAT. Ascendit postea ad 14. sol. sub Carolo IX. et in postica parte ad latus 3. illorum duplex praeferebat C. cum Inscr. SIT NOMEN DOMINI BENEDICTUM, uni geminum H. sub Henrico III. cetera prioribus similis. Sub Henrico IV. dein inprimis frequens, et Ludov. XIII. 19. sol. cum dimidio valuit, donec in usu esse desiit A. C. 1641. Richelietus Diction. Vide quoque Car. du Fresne Syntagm. de Monetis Francicis argent. quod Glossar. suo inseruit voce Moneta, ut et supra in voce Capito, German. Kopffstuk, namque et alibi locorum eiusmodi monetam; adhiberi consuevisse, notum.

TESTREBANTUM vulgo Teysterbant, quasi Toxandriae limes, ut vult Wendelinus Belga, qui regionum limites ac confinia lingua [orig: linguÔ] patria Bant vocari prodidit. Comitatus fuit, in divisione regni Lotharii A. C. 870. facta, memoratus; Batuae Betuwe, seu Comitatui Batavorum proximus, sub proprio antiquitus Comite. In eo fuisse Dorestadum, i. e. Batavodurum, vulgo dictum vicum Durostate Wych de Dverstade, item oppidum Heusdam Transmosanum, referunt. Ouidam Ducatus Brabantiae faciunt portionem. hadr. Vales. Notit. Gall.

TESTUDO [1] Hebr. [gap: Hebrew word(s)] gal, a testae forma, quae fere est orbicularis, Graece xelw/nh. Arab. sulachaphia, quasi cortice vel putamine latens; et in specie mas, gailam, a libidine. Terrestris enim testudo, zw=on lagni/s2aton a)ll' o(/ge a)r)r(hn o(milei= de\ h(qh/leia a)\kousa, animal est salacissimum; illius mas scilicet, femina enim non nisi invita coit, qua de re vide Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 4. c. 8. Carnes earum suffitionibus propriae magicisque artibus refutandis, etc. Plinius, l. 32. c. 4. ubi de omnibus testudinum generibus, terrestribus, marinis, lutariis et quae in dulci aqua vivunt, compluta habet. De marina inprimis porro dicam: inter praecipua illa Veterum luxuriae instrumenta fuit; primum quidem in Oriente: Inde Romanis Graecisque ad lectos, repositoria et similia olim adhibita. Plin. l. 9. c. 11. Testudinum putamina secari in laminas, lectosque et repositoria his vestire, Carbilius Pollio instituit, prodigi et sagacis ad luxuriae instrumenta ingenii. Quem luxum suo [orig: su˘] aevo [orig: aev˘] fuisse, docet Philo Iudaeus ad Tiberium Imperatorem legatus, *tri/klina kai\ peri/klina xelw/nhs2 h)\ e)le/fantos2 kateskeuasme/na, kai\ timalfeste/ras2 u(/lhs2 w(=n ta\ plei=s2a liqoko/llhta, Tricliniares lecti et stibadia testudine aut ebore adornata, et meliore etram materia ntque ea pler aque gemmata. Clemens Alexandrinus xelw/nais2 pepoikilem/nas2 koi/tas2, Testudine variegatos lectos hinc dixit. Sic cum mensarum fulcra eburnea essent, laminis putaminum testudineorum minutim sectis obducebantur cooperiebanturque. Inserebatur autem et puro [orig: pur˘] ligno [orig: lign˘] Testudo secta, ut ex utroque velut unum corpus affabre fieret. Lucian. in Asino, kli/nh h)=n mega/lh a)po\ xelw/nhs2 *)indikh=s2, Lectica erat magna ex testudine Indica. Nempe probata inprimis in hos usus longe advecta et e maxime dissitis petita regionibus. Hinc Lecti Indica [orig: IndicÔ] testudine pellucidi, quoque Appuleius meminit Metamorph. l. 10. et vetus Schol. Iuvenalis ad Sat. 11. v. 94. et seqq.

Qualis in Oceani fluctu Testudo nataret,
Clarum Troiugenis factura, ac nobile fulcrum,
Sed nudo [orig: nud˘] latere et parvis frons aerea lectis
Vile coronati caput ostendebat aselli,
Ad quod lascivi ludebant ruris alumni,

Ut lectum, ait, testudinem haberet. Lectos namque aniqui Testudine Oceani ornabant Unde gravis querela Senecae de Benefic. l. 7. c. 9. Video elaboratam scrupulosa [orig: scrupulosÔ] distinctione Testudinem et soedissimorum pigerrimorumque animalium testas, ingentibus pretiis emptas, in quibus ipsa, quae placet, varietas subditis medicamentis in similitudinem veri coloratur. Ubi, quod de Medicamentis, egregie illustratur e Plinio l. 16. c. 43. Excogitatae sunt et ligni bracteae, nec satis; coepere [orig: coepŕre] tingi animalium cornua, dentes secari: lignumque ebore distingui: mox operiri placuit deinde materiam et in mari quaeri. Testudo in hoc secta. Nuperque portentosis ingeniis principatu Neronis inventum, ut pigmentis perderet se, plurisque veniret, imitata lignum. Nempe ut luxuriae fastidio subveniretur, postquam vero [orig: ver˘] eius colore lassata est, testudinem terebinthi vel citri vel aceris colore pingere coepere [orig: coepŕre], sicque eam in lignum qua pote transformare. Unde pergit idem, Sic lectis pretia quaeruntur, sic terebinthum vinci iuvat, sic citrum pretiosius fieri, apud quem locum vide egregiam Exercitationem Salmasii ad Solin. p. 416. et 417. ut et 1189. ubi inter alia testudinum piscationem, tam in Aethiopia, quam India, celebrem, et ex utroque latere Romanis allatas fuisse, ex l. 16. ff. de Public. ubi Aethiopicae et Indicae testudinis mentio; insuper oculum Indicae testudinis, cheloniae nomine, in gemmis numerari Plinio, docet. Sed et ad excaldationes pueriles datas testudines, discimus ex Capitolini Albino, c. 5. etc. Martialis, l. 12. Epigr. 67. v. 5.



page 395, image: s0521b

Gemmantes, prima [orig: primÔ] fulgent Testudine lecti
Et Maurusiaci pondera rara citri.

Ac l. 9. Epigr. 60. v. 9.

Et testudineum mensas quater Hexaclinon,
Ingemuit citro non satis esse suo.

Vide Thomam Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. l. 5. c. 26. Voss. de orig. et progr. Ideolo. l. 4. c. 48. Alios. Ut et hoc addam, carne testudinum vesci, et testas carum, aedium loco [orig: loc˘], inhabitate, cymbarumque adhibere vice, Chelonophagi leguntur, de quibus vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Quam in rem faciunt verba Georg. de Sepibus in Musaeo Kirch. v. 26. Testudo Marina, animal tardigradum, visu horribum, coetera animal innoxium, imo inter mensarum delitias connumeratum, putamine robustissimo [orig: robustissim˘] ita cont ectum est, ut plausirum etiam supervehens sustinere possit. Quatuor eius pedes, cute squamosa [orig: squamosÔ] contecti, ungues habent acuminatos, et versus terram sic arcuatos, ut alterutris, dum se tamquam uncinis solo astringit, versus terram fixis, protrahat. Cuiusmodi Testudinum exuvias seutestas, magnitudine bipalmares, Kircherianum Musaeum habet;quarum 4 tantae sunt capacitatis, ut quaelibet earum pro clypeo esse possit. Brasiliae littus tam grandes habet, ut referant nonnulli, unam solam hominibus 80. lautam cenam suppeditare posse. In Mari vero [orig: ver˘] Indico reperiri, quae accolis cymharum, item domiciliorum, vicem sustineant. Ubi quod de magnitudine habet, confirmat Auctor Anonymus Sinae et Eur. in Quantonia provinc. Sinici Imperii ad Hoeicheu mare adeo magnas testudines, ut longe aspectantibus scopuli esse videantur, nutrire, referens c. 41. ubi in Huquania provinc. eiusdem Imperii, etiam parvas, quae magnitudinem aviculae quandoque vix superent, sed adeo pulchras, ut proin domi passim voluptatis ergo alantur, reperiri, addit. Vide quoque Io. Bapt. Tavernier, Royaume de Tunquin, c. 3. ubi inter Tunquinenses et Cochinenses non minus de Testudinum, quam iner Batavos et Anglos, de Harengarum piscatione, lites ac bella perpetuo fervere refert. Maiori apud Troglodytas Testudo in honore, quibus illam pro Numine fuisse, discimus ex Plinio, l. 9. c. 10. Troglodytae cornigeras habent, (Testudines) ut in lyra, annexis cornibus latis, sed mobilibus, quorum, in natando, remigio [orig: remigi˘] se adiuvant. Celtium genus id vocatur eximiae Testudinis, sedrarae. Namque scopuli praeacuti Chelonophagos terrent. Troglodytae autem, ad quos adnatant, utisacras, adorant. Quem tamen cultum symbolicum fuisse contendit paulo ante laudatus Vossius de Idolol. l. eod [orig: e˘d]. c. 51. Nec omittendum; quod testudine olim signavere [orig: signavŕre] Peloponnesii, unde et inonetae apud illos xelw/nhs2 nomen, de qua alibi, uti de Venere testudini insidente a Phidia picta [orig: pictÔ]: Vide quoque supra in voce Chelonia et Chelonis.

TESTUDO [2] species camerae, Hemisphaerii instar referens, nisi quod testudo ex duobus arcubus constet, in medio centro invicem se secantibus, hemisphaerium vero in convexo totum sit sphaericum, Salmas. ad Solin. p. 639. Quemadmodum rursus Concha, alia camerae species, sphaerae quadrifariam divisae quartam partem, et Fronix hemicylindri figuram adsimilat, Idem, p. 1216. Fuit autem testudo Arthemonis Clazomenii inventum, teste Plinio [orig: Plini˘], l. 7. c. 56. Sicut Testudio, celebre Musicae organum dulce laborum lenimen, ut Horatius habet, l. 1. Carm. Od. 32. extr. a Mercurio excogitata dicitur Servio ad Georg. l. 4. v. 464. ubi ait, Cum regrediens Nilus in suos meatus varia in terris reliquisset animalia, relicta etiam testudo est. Quae cum putrefacta esset, et nervi eius mansissent extenti, intra corium, percussa a Mercurio, sonitum dedit, ex cuius imitatione cithara composita. Idem de lyra refert Scholiastes Germanici. Nempe utraque testudinem habebat, uti patet ex pictura lyrae, inter imagines veteris Germanici Arato inditas, et Favonio Eulogio in Somnium Scip. Vide quoque supra in voce Chelys: quae tria, lyram, citharam et chelyn Poetae unam rem faciunt, cum volunt, Casp. Barthius ad Statium l. 1. Sylv. 5. v. 4. Huius lyrae Mercurialis testudinem seu tympanum quod referret comarum ille suggestus, quem in mulierum cervicibus multi veter. nummi exhibent, testudinis quoque nomen accepit. Ovid. l. 3. Artis, v. 147.

Hanc decet ornari testudine Cyllenaea,
Sustineat similes fluctibus illa sinus.

Vide de hoc capitis ornatu hic [orig: hţc] passim, ubi de Capillis et Coma, itena in voce Collyra, Suggestus, Tutulus etc. aliam vero notionem vocis supra in Targa.

TESTUDO [3] in re militari tabulatum erat ex trabibus pluteisque factum, coriisque ac ciliciis contectum, adversus flammam et incurrentia saxa, sub qua latebant milites, qui viam turribus ac vineis muniebant, saxa de via removebant, solum aequabant, ac muros oppugnandae Urbis tentabant, Vitruvius, l. 10. c. 20. 21. et Caesar, l. 2. Bell. Gall. c. 6. l. 5. c. 9. 41. 42. 50. et psssim. Interdum etiam significat cratem scutorumque continuitatem, qua [orig: quÔ] sublatis supra capita scutis protecti pedites sagittantium nubem vitabant. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 16. Cuiusmodi Testudinis meminit Florus, l. 3. c. 10. Quis calor in praeliando militum fuerit, nullo [orig: null˘] magis exprimi potest, quam quod elatis super caput scutis, quum se Testudine, Barbarus tegeret, super ipsa Romani scutae salierunt Et inde in iugulos gladiis descendebant, Ubi Stadius, Testudo, ait, hoc [orig: h˘c] loco [orig: loc˘] militum manus est, quae consertis super caput scutis sese contra impetus lapidum et telorum desuper cadentium protegit, vide Lipsium Poliorcet. l. 1. c. 5. Similiter reliquiae Crassiani exercitus, urgentibus (Parthorum) telis in modum grandinis procubuere [orig: procubuŕre] in genua Et elatis super capitae scutis, caesorum speciem praebebant, dein cum se rursus extulissent, miraculo fuere [orig: fuŕre]: apud eundem, l. 4. c. 10. Fiebat autem illa hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘]: Impedimentis et levis armaturae militibus equitibusque in


page 396, image: s0522a

medium receptis, gravis armaturae pedites, qui oblongis et in morem tubi convexis utebantur clypeis, undique extrema claudebant, clypeosque hostibus obiciebant. Coeteri, qui lata gestabant scuta, in medio conserti, ea supra se et reliquos extollebant, ut densitate ordinum a telis desuper labentibus protegerentur: Hinc itaque Testudim nomen factum, a testae, qua [orig: quÔ] cognomine animal se protegit, similitudine. Eiusdem usus erat et in urbium oppugnatione, et quando a Sagittariis, ut in Flori hoc loco, circum fusus erat exercitus. Stadius in locum. Sed et Testudo cuniculus subterraneus, quo [orig: qu˘] sensu caeca testudo, occurrit apud Statium, Thebaid. l. 10. v. 542. ubi vetus. Scholiastes, Subfossis, inquit, testudine muris. Testudo enim omnis concavitas. Vel, quia tecti testudine suffodiebant cuniculo muros. E quibus priorem interpretationem probat Barthius. Caeca enim, ait, testudo nihil aliud quam cuniculus subterraneus est, qualibus turres praecipue suffodi solitas notum. Vide eum ad loc. nec non ad Claudianum et Guil. Brittonem: adde Lipsium, ubi supra, c. 8 et quae retro dicta, ubi de Cuniculis.

TETARTERON et contracte Tartaron, apud Alb. Aquensem, Imperator ---- de moneta, quae dicitur Tartaron, modium unum exercitui illius erogavit, l. 1. c. 16. aliosque Rerum Hierosol. Scriptores, monetae nomen est Byzantiae, quam Graeci tetarthro\n vocavere [orig: vocavŕre], uti Lamprid. quartarium dixit in Alexandro Severo, c. 39. Tunc primum semisses aureorum formati sunt: tunc etiam, quum ad tertiam partem vectigal decidisset; tremisses, dicente Alexandro [orig: Alexandr˘], etiam quartarios futuros, quod minus non posset. Ubi quartarii sunt, qui quartam aurei solidi partem appenderent. Et quidem ad verbum tetarthro\s2 quartarius est; nam teta/rthr quarta est pars et quadrans, aliter teta/rth. Sed tum nondum vox Graeca in usus fuit, nec, postquam de nummo dici coepit, idem valuit quod quartarius Lampridii. Nempe Nicephorus Phocas, Zonara teste, cupiditate et avaritia [orig: avaritiÔ] impulsus, cum prius aureus nummus sextam unciae auri partem penderet, tetarthro\n formari iussit, pondere longe leviore et exactiones quidem graviore illo [orig: ill˘] et iusti ponderis solido [orig: solid˘] celbrari voluit, impensas vero et largitiones, isto [orig: ist˘] quartario [orig: quartari˘] tum primum a se invento [orig: invent˘] et edito [orig: edit˘]. Sic autem dicebatur, non quod quartam unciae partem appenderet (sic enim maior fuisset vetere solido [orig: solid˘], qui sextam tantum pensabat) sed quod quartam aurei solidi partem solum haberet in pondere; an quod quarta ei legitimi ponderis abesset? Salmas. ad Lamprid. d. l. Priorem sententiam probat Car. du Fresne, sic tamen, ut paulo plus pependisse asserat, cum octo solidi legitimi ponderis dicantur efficere 35. solidos tetarterorum, in veterib. Tabulis Constantinopoli scriptis A. C. 1064. post Phocae interitum 450. apud Ughellum, Tom. 5. p. 1505. Imo prorsus diversam ab aureis et Byzantiis nummis seu solidis hanc monetam fuisse firmat idem, ex Fulcherio Carnotenbs. qui exserte scribit Tartarones aereos fuisse, l. 1. c. 4. et Orderico Vitali, qui quadratos ex cupro nummos vocat, l. 10. p. 791. et 792. Fuere [orig: Fuŕre] namque ex monetarum genere, quas tetragw/nous2 vocat Nov. Iustiniani 105. c. 3. Cuiusmodi et argentei sunt nummuli, ait Scaliger, quos Graeci a)/sprous2 vocant. Item tetarti Tartarorum, quorum meminit Ios. Barbarus, Itiner. ad Tanaim, quique itidem argentei sunt, et tetarthroi\ quoque dici possunt, cum id appellationis ad monetas minutiores quascumque videatur extensum. Vide praefatum Auctorem Dissertat. de infer. aevi Numism. n. 87. Reperitur et teta/rth apud Hesychium, *(/ekth, tri/th, teta/rth, nomi/smata a)rguri/ou, kai\ xrusi/ou kai\ xalkou=. Ad quae verba Gronovius. Non, inquit, singula nummorum coproa fuerunt eo [orig: ] nomine: et tamen nummos vel summulas pecuniae significant haec vocabula: et quidem xrusi/ou quia iunt partes solidi, qui aureus; a)rguri/ou: quia possunt esse in argento, h( e(/kth milliarenses bini, h( tri/th quaterni, h( teta/rth milliarenses tres: xalkou= quia possunt esse in aere, h( e(/kth folles XLVIII. h( tri/th folles XCVI. h( teta/rth folles LXXII. de Pec. vet. l. 4. c. ultimo.

TETBERTI Villa vulgo Tiberville, locus Galliae, in pago Lexoviensi.

TETEGUINA seu TETUANUM, urbs munita Habatae, in parte Boreali regni Fezzae, cum portu, in ora maris Mediterranei prope fretum Herculeum 25. mill. pass. a Septa in Eurum; Vulgo Tevan.

TETHYS uxor Oceani, Terrae et Caeli filia. Hesiod. in Theogonia, v. 134.

*ou)ranw=| eu)nhqei=sa te/k' *)wkeano\n baqudi/nhn,
*koi=onte, xrei=o/n q), *(uperi/ona/ t), *)iapeto/n te,
*qei/an te *)rei/an te, *qe/min te, *mnhmosu/nhn te,
*foi/bhn te xrusoste/ fanon, *thqu/n t' e)rateinh/n.

Ovid. l. 5. Fastor. v. 81.

Duxerat Oceanus quendam Titanida Tethyn.

Catullus, Epigr. 67. v. 70.

Luce tamen canae Tethyi restituor.

Ovid. l. 2. Fastor. v. 191.

------ Caamque petit Saturnia Tethyn,

Virg. l. 1. Georg. v. 31.

Teque sibi generum Tethys emat omnibus undis.

Dicta est quibusdam hoc [orig: h˘c] nomine quasi tiqh/nh i. e. nutrix, cum aliorum, tum Deorum. Est enim humiditatis domina, qua [orig: quÔ] omnia aluntur. Homer. Il. c. v. 201. 302.

*)okeano/n te *qew=n ge/nesin tou= mhte/ra *thqu/n.

Aliud tamen etymon exsculpsit Plato in Cratylo: *to\ me\n th=s2 *tequ/os2 ou)k e)nnow= o)/noma, ti/ bou/letai. *s*w*k*r. *)alla\ mh\n tou=to/ ge o)li/gou au)to\ ge/lei, o(/ti phgh=s2 o)/noma e)pikekrimme/non e)s2i. *to\ ga\r diatto/menon kai\ to\


image: s0522b

h)qou/menon phgh=s2 ei)/kasma/ e)stin. *e)k de\ tou/twn a)mfote/rwn tw=n o)noma/twn h( *thqu\s2 to\ o)/noma su/gkeitai. Ponitur aliquando pro mari. Lucan. l. 6. v. 67.

Aut vaga cum Tethys Rutupinaque litora fervent,
Unda Caledonios fallit turbata Britannos.

Idem, l. 1. v. 413.

------ An sidere mota secundo
Tethyos unda vagae lunaribus aestuet horis?

Ubi maris fluxus [orig: fluxűs], refluxusque [orig: refluxűsque] causam facit lunare sidus, uti Tullius, l. 2. de Nat. Deor. c. 7. Senec. de Provid. c. 1. Plin. l. 2. c. 99. Strabo, l. 1. et 3. Photius docte et ubertim, c. 24. Solin. c. 36. Vide Melam, l. 3. c. 1. Et adde Silium, qui sic de hac re, l. 3. v. 58.

Cymothoes ea regna vagae, pelagique labores
Luna movet. Luna immissis per carula bigis,
Fertque refertque fretum, sequiturque reciproca Tethys.

Nic. Lloydius. Ex Oceano Doridem sustulit, Thetidos ex Nereo matrem, sicque eius avia exstitit, ut diserte testatur Catullos, de Nupt. Pelei et Thet. Quam in rem vide plura apud Voss. de Idolol. p. 708. ut et infra in voce Thetis.

TETRACHORDUM instrumentum Orphei 4. chordis, unde nomen, constans, quorum sonis permixtis suavissimus edebatur sonus. Figurabat IV. Elementorum concordem discordiam, quorum concursu mixta omnia generantur, hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘]: Chorda u(pa/th u(pa/twn sonum edebat gravissimum, nh/th, acutissimum, ad quorum illum proxime accedebat parupa/th u(pa/twn, ad istum paranh/th. Sic enim in elementis unum est gravissimum Terra; unum levissimum, Ignis: ac praeterea duo intermedia sunt, unum gravius, Aqua; alterum levius, Aer. Qui admirandus elementorum concentus, cum diserte ostendat esse Numen, per quod tantopere dissita pugnantiaque in mixtione rerum ita consentiant ac conspirent: hallucinatus est Pythagoras, qui tetra/da seu tetraktu\n, quaternarium ipsum, ob hanc elementorum fecunditatem, non solum vocavit phgh\n a)ena/ou fu/sews2, fontem aeternae naturae, sed etiam Deum dixit, et quidem undecunqne divinum, neque sanctius, quam per tetra/da, habuit iuramentum. Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 2. c. 51. Aliam vocis explicationem habes supra. Plut. de Iside, *(hkaloume/nh tetrakto\s2 e(/c kai\ tria/konta (me/gistos2 ho)= o(/rkos2 w(s2 teqru/llhtai kai\ *ko/smos2 w)no/mastai) tessa/rwn men a)rti/wn tw=n trw/tw=, tessa/rwn de\ tw=n perissw=n, ei)s2 to\ au)to\ suntiqeme/nwn, a)potelou/menos2, Quae vocatur *tetraktu\s2, constat 36. unitatibus (maximum erat ius iurandum, ut fertur, et appellabatur Mundus) Conficitur autem primis quatuor paribus Scilicet 2. 4. 6 8. et primis quatuor imparibus Scilicet 1. 3. 5. 7. in unam summam collectis. Qui *tetrakti\n sumunt pro Anima, aiunt illam ex Quaternione hoc, Mente scil. Scientia, opinione, Sensuque constare, uti est apud Plut. de Placitis Philosophorum, l. 1. Vide et quae supra diximus, voce Quaternio. Imitatione *tetraktu/os2 Pythagoricae Tetracty virtutum vocat quaternionem Virtutum Cardinalium Iustitiae scil. Prudentiae, Fortitudinis, et Temperantiae, Ingobertus Caroli M. Scriba, in versibus Car. du Fresne in Gloss. laudatis. Vide eum etiam Not. ad Alexiadem, et Nic. Alem annum, Dissertat. de Lateran. Parietinis c. 9.

TETRACHORITAE populi qui alias Bessi ac Tetracomi. Strab. l. 7.

TETRADITAE Graece tetradi/tai, dicti sunt Sabbatiani, quod in festo Paschatis, ceu feria [orig: feriÔ] IV. ieiunarent: Item Manichaei, aliique qui Quaternitatem pro Trinitate admittebant, Dominico Macro in Hierolex. A Graeco tetra\s2 quaternio, quam vocem in Latium transtulit S. Ambrosius, de Incarn. Domm. c. 7. ubi hac ipsa de re loquens, Nec timeo, ait, ne tetrada videar inducere. Idem Halithgarius in Paenitentiali, ubi feiunare sive tetradas sive Parasceve, ait. Sic autem hic vocat quartam cuiusque hebdomadis feriam, quam non minus olim quidam, ac sextam ieiunio [orig: ieiuni˘] solebant transigere. *nhsteu/ein ta\s2 tetra/das2 dixit Socrat. l. 7. c. 21. etc. Vide Car. du Fresne Glossar. et Cl. Suicerum, Thes. Eccles. voce hac [orig: hÔc], ubi etiam eos, qui cum Petro Fullone additionem in Trisagio defendebant, sic dictos fuisse, addit. Sed et iam olim sic dicti, qui, quarta [orig: quartÔ] Luna [orig: LunÔ] editi, infelices habebantur, qualem fuisse Herculem ferunt, cuius proin sidus quartam Lunam appellat L. Florus, Hist. l. 1. c. 18. Vide adagium e)n tetra/di gegennh=sqaiai.

TETRAETERIS Aegyptia item Eudoxi, vide supra ubi de Canario Anno, nec non voce Eudoxus, it. Octaeteris.

TETRAGAMI a veterib. Christianis reiecti, vide supra ubi de Nuptialibus moribus.

TETRAGONIS Aachosiae oppid. sub Caucaso. Plin. l. 6. c. 23. Quod ante Cartana dictum fuit.

TETRAGRAMMATON Graece tetragra/mmaton, i. e. quatuor literarum, dictum est proprium apud Hebraeos nomen Dei; quod Iahve vel Iahave Samaritani; Iao Graeci veteres alii Iova, alii Iehova vel Iehovi; quidam Ieheve, Iehve et Iihve pronuntiabant: Iosephus *iwna per quatuor vocales legit, et Iudaei a)nekfw/nhton, ineffabile, vocant. Quod ex religione primum ortum, cum in hoc nomine primarium Religionis mysterium agnoscerent, in superstitionem tandem vertit: unde eius usus extra sacras actiones fuit vetitus et tandem in desuetudinem ac oblivionem venit. Rectius autem a)r)r(hton dictum fuit, quia Graecis literis exprimi non poterat, Franc. Burmannus, Synopsi Theol. Christ. Part. prior. l. 1. c. 16. ž. 10. Vide quoque supra in voce Iabel, item Iehova, uti de excommunicatione in secreto nominis tetragrammati suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Sed et apud alias plerasque gentes nomen Dei quatuor literis constare, adeo que tetragra/mmaton esse, supra ostendimus.

TETRAO apud Sueton. Calig. c. 22. Hostiae erant phoenicopteri, pavones, tetraones, Numidicae, Meleagrides, phasianae, quae generatim per


image: s0523a

singulos dies immolarentur, ubi de sacrificio, quod sibi ipsi fieri iussit, ut Deo, Caligula: Graece tetra/wn, notum avis nomen ex Athenaeo et Hesychio, de quo sic Plin. l. 10 c. 22. ubi de anserum variis generibus, Decet tetraonas suus nitor, absolutaque nigritia, in superciliis cocci rubor. Alterum eorum genus vulturum magnitudinem excedit, quorum et colorem reddit. Nec ulla ales, excepto [orig: except˘] struthiocamelo [orig: struthiocamel˘], maius corpore implet pondus, in tantum aucta, ut in terra quoque immobilis prehendatur. Gignunt eos Alpes, Septentrionalis regio. In aviartis saporem perdunt. Moriuntur contumacia [orig: contumaciÔ] spiritu revocato [orig: revocat˘]. Proximae eis ---- otides etc. Urogallum alii appellant. Vid Macros Hierolex.

TETRAODIUM Graece *tetraw/|dion, hymnus est magno [orig: magn˘] Sabbato [orig: Sabbat˘], in Ecclesia Graeca cani solitus, quod 4. partibus, quas w)| da\s2 dicebant, constaret, id nomen adeptus. Eum a Patriarcha Thoma inceptum, absolvit Marcus Monachus, teste Cedreno [orig: Cedren˘], Compend. Hist. Vide Cl. Suicerum Th. Eccl. in hac voce.

TETRAPHARMACUM ferculum Aelii Veri Augusti. Post Asiam enim domitam, luxus in urbem invectus, usque ad lapsam Rei publ. maiestatem invaluit, usque adeo, ut ingeniosi in gulam et helluationem Principes, in id unice incubuerint, ut novum aliquod convivandi delitiarumque genus excogitarent. Unde nonnulli apros integros convivis adponebant, Vetus Schol. Iuvenalis, ad Satyr. 1. v. 140. Quidam tot in mensa stationes faciebant, quot essent literae, quod commentum Gerae fuit, Severi Principis filii, apud Spartianum, in eo, c. 5. Erant qui ex omnibus Naturae Elementis, quod exquisitissium erat, gulae parabant. Lucan. Pharsaliae l. 10. v. 156.

Infudere [orig: Infudŕre] epulas auro, quod Terra, quod Aer,
Quod pelagus, Nilusque dedit --------

Nec defuere [orig: defuŕre], qui, in vicinia praeparatos cibos fastidientes, e longinquo advectos impense probarent: Ita enim frater Vitellii in patina, quam ob immensam magnitudinem Clypeum Minervae dictitabat, scarorum iecinora, fasianorum et pavonum cerebella, linguas phoenic opterum, muraenarum lactes Carpathio [orig: Carpathi˘] usque fretoque Hispaniae per Nauarchos ac triremes petitarum, commiscuit, apud Sueton. Vitellio, c. 13. Plura supra, ubi de Luxuria. Huiusmodi itaque delicatioris gulae Candidatos aemulatur Verus, in una paropside varias rerum species confundere gaudens, Tetrapharmacum, seu, ut alii, Pentapharmacum, excogitavit, ferculi genus, in quo sumen, phasianus, pavo, crustulata, aprugna. Vide Ael. Spartian. in eius Vita, c. 5. et plura hanc in rem apud Thom. Dempster. Antiqq. Rom. l. 5. c. 29. Imo tetrapharmacum Hadriani fuit, cui pavone addito pentapharmacum fecit Verus. Vide Salmas. ad Spartian. in Ael. Vero, et supra in voce Pentapharmacum.

TETRAPHYLLUM Graece *tetra/fullon, Latine Quadrifolium dicas, nomen pilei, quod Im peratores Constantinopolitani in publicis sollennitatibus, quemadmodum et Crinonia [orig: CrinoniÔ], utebantur. In usu enim communi, pileum adhibebant non multum a reliquis diversum: quem postea, vel Tetraphyllo [orig: Tetraphyll˘] vel Crinonia [orig: CrinoniÔ], cum pompa et splendor id posceret, mutabant. Et quidem Crinoniam, a specie lilii, quod kri/non Graecis: Tetraphyllum a quatuor foliis denominatum, censet Gretserus, Commentar. l. 3. c. 1. ž. 8. ad Codin. de Officiis Constantinop. c. 6. n. 18. etc.

TETRAPLA vide Biblia.

TETRAPOLIS [1] Regiae Syriae, in qua sunt quatuor urbes a Seleuco rege conditae, quae sorores appellantur, Antiochia, a patre, Seleucia, a se, Apamia, ab uxore, et Laodicia, a matre, nominatae. Item locus Atticae, 4. oppidis constans, Oenae, Probalintho, Tricorytho [orig: Tricoryth˘], et Marathone. Steph.

TETRAPOLIS [2] vide Zea.

TETRARCHA Graece *tetra/rxhs2, nomen dignitatis, regiae proximae: Lucae c. 3. v, 1. Tetrarcha [orig: TetrarchÔ] Galileae Herode, Philippo autem ipsius fratre Tetrarcha [orig: TetrarchÔ] Itureae et Trachonitidis regionis et Lysania Abilenes Tetrarcha [orig: TetrarchÔ]. Nempe amplissimum Herodis regnum mutata [orig: mutatÔ] forma [orig: formÔ] in Ethnarchias tres ab Augusto sic divisum est, ut maximam et coeteris duabus parem Archelaus, eoque [orig: e˘que] pulso [orig: puls˘], Caesaris Procurator obtineret: reliquas duas Herodes Antipas et Philippus haberent. Unde Imperatori Lucas statim subiecit Procuratorem Pontium Pilatum, huicque demum Tetrarchas: quod Ioseph fecit, in divisione Regni Herodis, l. 11. de Bello c. 13. Et quidem de Tetrarchia Herodis ac Philippi nullum dubium: Sed quare Lucas Tetrarchiae Lysaniae deinceps meminerit, quaerunt Eruditi. Ubi notandum, Euangelistam in designando tempore, quo [orig: qu˘] DOMINUS noster ministerium suum inchoavit, maximam adhibuisse diligentiam, ut plurimis rem hanc indiciis insigniret redderetque illustrem ac testatam. Erat autem illis temporibus Tetrarchia, quae dicebatur Abilena Lysaniae: quam pro voluntate Imperatoris, vel proprius obtinebat Princeps, vel maior aliquis accesionis loco [orig: loc˘] capiebat. Proin cum acceptabili hoc [orig: h˘c] ac vere magno [orig: magn˘] anno [orig: ann˘] quidam Lysanias eum Principatum teneret; nec hunc quidem Lucas putavit sibi esse praetermittendum; quum praesertim Iudaei non pauci in eius ditione habitarent, in finibus Decapoleos, quo venisse Christum atque Euangelium praedicasse [orig: praedicÔsse], legimus Matthaei c. 4. v. 25. Sedem vero hic dominationis suae collocavit Abilae, quo [orig: qu˘] nomine vocabatur urbs quaedam Syriae, quam Plinius unam facit e Tetrarchiis sex, quae urbibus Decapoleos immixtae erant, Unde videmus vocem Tetrarchae non semper praecise eum indigitasse [orig: indigitÔsse], qui quartae regni parti prae esset, uti de Archelao, Herode et Philippo vidimus. Sed et laxius usurpari consuevisse, pro Regulo seu Principe. Ita ante natalem DOMINI quinquaginta circiter annis, vivebat in Syria Ptolemaeus Mennae F. Tetrarchae sive Regulus Ituraeae regionis parvae in confinio Syriae et Arabiae; cui montana Ituraeae, Marsyan, Heliopolin et Chalcidem, paruisse tradit Strabo, l. 16. Hunc fil. Lysanias in Dynastia excepisse dicitur, apud Iosephum, l. 14. c. 23. quem proin beneficio [orig: benefici˘] Antonii


page 397, image: s0523b

Ituraeae Regem esse factum, ait Dio, l. 46. Eo [orig: ], eiusdem Antonii, ut Cleopatrae gratificaretur, iussu, occiso [orig: occis˘] (precario enim solum Dynastae hi dominabantur, Cleopatra hanc Tetrarchiam possedit: postea Augustus Fisco addixit, et certa [orig: certÔ] imposita [orig: impositÔ] pensione colendam tradidit Zenodoro cuidam: qui quamdiu eam in potestate habuit, Zenodori Tetrarchia dicta est, Iosephus appellat *zhnodw/rou oi)=kon, quae vox Auctori huic saepe idem est, quod Dominatio seu Tetrarchia. Herodi dein eam Augustus donavit, an. Urb. Cond. 734. teste Dione, l. 54. ante Natum Christum 8. Quo [orig: Qu˘] mortuo [orig: mortu˘], quum inter possessas ab illo terras esset reperta haec Tetrarchia, Augustus partem illius Philippo eius filio attribuit de reliqua quid statuerit, neque dicit Iosephus, neque ullus alius Historicus. Sed docet nos Lucas l. c. Lysaniam quendam huius nominis II. parte praecipua [orig: praecipuÔ] illius atque adeo ipsa [orig: ipsÔ] Abilena [orig: AbilenÔ] fuisse ornatum, vel a Tiberio, vel potius ab ipso Augusto. Qui quis fuerit, aut quo [orig: qu˘] fato [orig: fat˘] vitam finierit, non annotatum reperimus: illud scimus paulo post, h. e. decem fere post annis, rediisse eius Tetrarchiam in potestatem filiorum Herodis. Scribit enim Iosephus, l. 18. Caium inter alia plura, dedisse Agrippae th\n *lusa/niou tetraxi/an, quam olim Lysanias Ptolomaei fil. obtinuerat, paulo ante Lysanias Lucae. Non tamen transmisit ad filium Agrippa Dynastiae possessionem; sed Agrippa iunior a Claudio sibi donatam accepit, anno [orig: ann˘] Imperii eius, 12. Ioseph. l. 20. c. 3. Vide Isaac. Casaubon. Exercit. l. 13. ad Annales Baronii, ž. 3. et supra Lysanias. Adde Salmas. ad Solin. ubi in Syria et Phoenice singulas urbes dictas fuisse Tetrarchias, proprie vero Tetrarchiam esse, quaternorum simul in una eademque provincia vel gente principatuum, cuiusmodi Principes habuerit natio Galatarum, in tres populos divisa, quorum singuli in quatuor partes distributi totidem subfuerint *tetra/rxai=s2, docet, p. 596.

TETRAS apud Hyginum, in castris groma ponitur in Tetrantem, non idem est, quod alias quadrans Latinis, et quartam partem de notat: sed quatuor partes significat, diciturque groma in tetrantem poni Agrimensoribus, cum figitur ad tetrantem faciendum, i. e. quatuor partes, in quas sic divisus est locus, ut quatuor angulos normales faciat dirigendos. Hinc a pud eundem, Tetrantum lapides inscripti, et in mediis tetrantibus lapides defigere; Et tetrantis locus, qui alias umbilicus soli, in castris locus gromae, Graecis to\ me/son vocatur. Quam in rem vide Salmas. ubi supra, p. 672. et 690. Et hoc Graece *tetra=s2 a/ntos2, aliud *tetra\s2 a/dos2, de qua voce vide retro dicta in Tetrachordum, et Tetraditae.

TETRASSARIUS apud Marcellum Empir. tetrassa/rios2, in Epicteto Arriani, semuncia est. *tetra/ssaron vero *)italiko\n unciam esse, scribit Cleopatra apud Car. du Fresne Glossar, vide quoque supra Assar. At Tetrastater Cyrenaicus, 8. drachmarum fuit, Gronov. de Pecun. vet. l. 3. c. 7. Vide retro voce Stater.

TETRASTICHE apud Treb. Pollionem in Galienis, c. ult. Porticum Flaminiam usque ad pontem Mil vium et ipse paraverat ducere, ita ut tetrastiche fieret --- ita ut primus ordo pilas haberet, et ante se columnas cum statuis, secundus et tertius, et sic deinceps dia\ tessa/rwn columnas, vox Graeca est, sed minus Graeco [orig: Graec˘] more enuntiata, unde tetrastichae reponit Salmasius. Fuere [orig: Fuŕre] nempe tetra/sixoi, quatuor scil. ordines columnarum: vel columnae quaternis ordinibus positae. Vide eum Not. ad l. Simile quod de villa Gordiani ducentas columnas in tetrastylo habuisse, legimus apud Capitolin. in Gordiano III. c. 32.

TETRASTYLUM Graece *tetra/sulon, locus seu spatium Vestibuli, apud veteres Romanos, quatuor columnis distinctum, quod omnibus deambulaturis patebat, Vitruvius, Archit. l. 4. c. 1. Vide quoque infra Vestibulum,

TETRAUANGELIUM nomen codicis IV. Euangeliroum Historiam complexi. Platina in Marco. P. Constantini temporibus fuit Iuvencus Hispanus Presbyter genere nobilis, qui Tetravangelia bexametris versibus fere ad verbum transserens, quatuor libris composuit. Vide im voce Iuvencus. Graece *tetraua/ggelon quoque corr. ex *tetraeua/ggelon seu *tetraeuagge/lion, vide Cl Suicerum Thesauro [orig: Thesaur˘] Ecclesiastico [orig: Ecclesiastic˘].

TETRAVELUM apud Anastasium in Leone III. Super altare maius fecit tetravela holoserica, alibique passim, Graece tetra/bhlon, velum est quadruplex seu vela quatuor, quae in circuitu Ciborii, quo [orig: qu˘] Altare tegitur, expandi solent, uti loquitur C. du Fresne Glossar. Vide quoque eum in Descript. Aedis Sophianae num. 65. et Dominicum Macrum in Hierol.

TETRICUS [1] Senior Caius Pesuvius dictus populi Romani Senator, cum praeses in Gallia esset, ad capessendum imperium instigatus est, a Victorina. Augustum itaque eum appellari fecit, filiumque eius Caesarem nuncupavit, mortuo [orig: mortu˘] Victorino [orig: Victorin˘] eiusque filio [orig: fili˘]. Tandem cum multa feliciter gessisset, ab Aureliano victus an sponte se ei permittens; et in triumphum ductus, postea tamen Italiae praefectus, et in summa dignitate collocatus est ab ipso Aureliano, pudore victo [orig: vict˘]. Filius eius cognominis, similiter triumphi pars fuit, postea in Senatum admissus tranquillus omnibusque aestimtus reliquum vitae exegit. Trebellius Pollio, de 30. tyrann. c. 23. et 24. Vopiscus in Aureliano, c. 39. Coeterum, Tetricorum domus [orig: d˘mus] --- in monte Caelio inter duos lucos, contra Isium Metellinum, pulcherrima, in qua Aurelianus pictus est, utrique praetextam tribuens et Senatoriam dignitatem, accipiens ab his sceptrum, coronam, cyclum, picta omnia de Musco, memoratur Treb. Pollioni in Tetrico Iun. c. 25. ubi, quum hanc domum dedicasset [orig: dedicÔsset] Aurelianus, ab utroque Tetrico convivio adhibitum, addit.

TETRICUS [2] (inquit Servius, in Virgil. loc. mox citand.) mons in Sabinis asperrimus, unde tristes homines tetricos dicimus: In tres divisus, quorum unus Monte di S. Giovani, alter vero Monte Severo, tertius Monte Nero dicitur, Tetrica Virgil. l. 7. Aen. v. 713.

Qui Tetricae horrentes rupes, montemque Severum
Casperiasque colunt. --- -



page 398, image: s0524a

Itemque Silio Italico, l. 8. v. 418.

--- - Nec non habitata pruinis
Nursia, et a Tetrica comitantur rupe cohortes.

TETRINIUS latro quidam, de quo Sueton. in Calig. c. 30.

TETUANUM et Teteguina, urbs et Resp. parva, in regno Fezzano, cum portu.

TETUS vulgo Trieu B. Argentraeo, seu Coesnon, Cenali fluv. Galliae Celticae per minorem Britanniam fluens. Ptol. *ti/tos2 MS. Seldeni.

TEUCA quae et TEUTHA, regina Illyricorum, Romanos saepe fregit, castitate admodum clara. P. Iunium et T. Coruncanum legatos Romanorum summa [orig: summÔ] iniuria [orig: iniuriÔ] interemit. Plin. l. 34. c. 6.

TEUCER [1] Babylonius, de Decanis scripsit, memoratus Salmasio ad Solin. p. 654. Vide supra de hac voce.

TEUCER [2] Crustarius, apud Plin. l. 33. c. 12. Habuit et Teucer Crustarius famam. Subitoque ars haec ita exolevit, ut sola [orig: solÔ] iam vetustate censeatur. Ubi Crustarium interpretatur Dalechampius, qui in tenuissimis argenti laminis et quasi crustis retunsas castigatasque scalpebat imagines, non autem exstantes, et a corio frontis extimae prominentes: Gallice Ciselees a demy bosse. Vide supra.

TEUCER [3] Cyzicenus, Historicus, edidit volumen de terra aurifera, de Byzantio, rerum Mithridaticarum libros 5. de Tyro totidem, totidemque rerum Arabicarum, adhaec historiae Iudaicae libros 6. et alia. Suidas.

TEUCER [4] Scamandri Cretensis fil. qui in Troade una cum Dardano genero, qui Baticam filiam eius sibi iunxerat, regnavit; unde Iliensium regum fluxit origo. Ab hoc Troia, quae a nepote eius Troe hoc nomen nacta est, Teucria dicebatur. Virg. l. 2. Aen. v. 26.

Ergo omnis longo solvit se Teucria luctu.

Et populi Teucri. Ovid. l. 1. Trist. El. 2. v. 6.

Aequa Venus Teucris, Pallas iniqua fuit.

Idem, l. 13. Met. v. 705.

Inde recordati. Teucros a sanguine Teucri.

TEUCER [5] Telamonis ex Hesione fil. sagittandi peritissimus, quem Homer. Il. 8. inducit sub Aiacis fratris sui clypeo latentem, multosque Troianorum occulte ex insidiis vulnerantem. Hic cum eversa [orig: eversÔ] Troia [orig: TroiÔ], in patriam rediisset, indignatus Telamon, quod necem Aiacis fratris sui, Ulyssis insidiis circum venti, ultus non esset, Salamine eum expulit. Patria [orig: PatriÔ] itaque profugus, navigavit in Cyprum, ibique urbem condidit, quam de nomine relictae patriae Salaminem vocavit. Horat. l. 1. Carm. Od. 7. v. 21.

-------- Teucer Salamina, patremque
Cum fugeret. --------

Idem, l. 1. Carm. Od. 15. v. 23.

Urgent impavidi te Salaminii,
Teucerque et Sthenelus sciens pugnae.

Et l. 4. Car. Od. 9. v. 17.

Primusve Teucer tela Cydonio
Direxit arcu. ---- ----

Nic Lloydius.

TEUCERA vulgo TIEURE, vicus Galliae Belgicae in finibus Ambianorum, ad Altiliam vel Alteiam fluv. hodie in Artesia, sed in ipso limite Picardiae, 1. leuc. supra Dulendium in Ortum.

TEUCHIRA urbs Cyrenaicae maritima, quae et Arsinoe, vulgo Tocara.

TEUDERIUM Ptol. urbs German. in Westphalia; vulgo Paderborn. Cluverio oppid. fuit Eburonum, hodie Tudder, vicus Ducatus Iuliacensis, ad amnem Robeke, prope Sitardum oppid. 6. mill. pass. a Mosa in Ortum, Iuliacum versus 23. Vide Theudurum.

TEVIOTIA vulgo Tivedall, provinc. Scotiae meridionalis in ipso limite Angliae, iuxta fluv. Teviotam, inter Marchiam et Tuediam provincias Scotiae ad Boream et Northumbriam in Meridiem. Ibi Iedburgum et Rosburgum oppida.

TEUMESSUS mons Boeotiae (vide Theumesius ) ubi Hercules Teumessium leonem, adhuc puer, occidisse traditur. Hinc Teumessius. Papin. Theb.

Non alias tacita [orig: tacitÔ] iuvenes Teumes sius iras
Mente acuit. ---- ----

Item parvum oppid. in Thebanorum finibus, fluv. quoque et regio.

TEUOCHIS urbs Aegypti, et lacus. Steph.

TEURIOCHAEMAE populi Germaniae. Ptol. Thuringer Peucero.

TEURNIA oppid. Norici mediterranei, nunc Villach, oppid. amplum ad Dravum, ubi Geylam recipit, in Carinthia superiore sed sub Episcopo Bambergensi 4. milliar. Germanic. supra Clagenfurtum in Occidentem, 6. a Gurchio in Meridiem. Cluver. Baudrand.

TEUSARA seu Biledulgerid, urbs Biledulgeridiae propriae in confinio regni Tunetani, vix 60. mili. pass. a Tebessa in Eurum.

TEUTAGONUS Bastarnarum dux, auxilia adducens Persae, contra Aeeten. Flac. l. 6. Argon. v. 97.

TEUTAMUS alter Argyraspidum Macedonum Dux, qui Eumenem Antigono prodere adiuvit.