December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 383, image: s0509b

TERGIS urbs Libyae iuxta Aethiopiam, Steph.

TERGOLAPE vulgo Lampach, monasterium in Austria superiore ad Traunum fluv. inter Laciacum et Ovilabam, alias celebre oppid. 5. milliar. Germ. a Lintio in Merid.

TERGOVISTUS seu TARGOVISCUM incolis Terwisch, Gall. Tervis, Ital. Targovisco, alias Tiriscum, et Taros, sedes est Principis Valachiae, ad Launizam fluv. vix 60. milliar. a Nicopoli in Boream.

TERGUM an quia in in eo supini terra iacemus, an quia onere crebro teritur, Graece nw=ton est, de qua corporis humani parte diximus aliquid, in voce Catomidiare, item in Catemo, Dorsum, alibique. Paucis addo, tergo [orig: terg˘] et capite etiam antiquissimis Romae temporibus punitos fuisse, Legis Duilliae violatores, uti diximus supra, ubi de hac lege. Hodieque et fustibus virgisque et cauteriis obnoxium est. A tergo vero, Parthi Persaeque olim, iaculari aversique sequentes hostes, perinde ac adversi, laedere consuevere [orig: consuevŕre]: qui mos Moscis, Turcis, Tartarisque etiamnum frequens est, Zuingerus, Theatr. Vitae Hum. Eodem [orig: E˘dem] gestu Veteres olim pyras, in quibus cadavera comburebantur, face admota [orig: admotÔ] accendisse, retro quoque vidimus. Porro post Terga revinctis manibus in triumpho olim captivi Duces trahebantur. Quem ritum indigitat Seneca, Troadibus, Actu 1. v. 153.

Non assuetas ad sceptra manus
Post terga dabit.

Instar habes in duobus nummis antiquis Caesaris, in quibus tropaeum expressum, cum imagine sedentis supplicis, nudi et post terga ligati apud I. Frid. Gronov. Not. in h. l. Persas simili gestu, prostratis corporibus, Reges suos adorasse [orig: adorÔsse], Lucian. Navigio [orig: Navigi˘] testis est. etc. Improprie nw=ta qala/sshs2, apud Musaeum et Nonnum: terga itidem vocat Virgilius, Georg. l. 1. v. 97.

---- proscisso [orig: prosciss˘] quae suscitat equore terga;

i. e. summitas, superficies, planities. Dorsum eodem [orig: e˘dem] sensu, dicit Statius, l. 2. Sylv. 2. v. 31. ad quem locum vide Casp. Barthium, Animadv. ut et ad eundem Poetam, Thebaid. l. 6. v. 795.

TERGUS ab Aeolico, te/rfos2, a s2e/rfos2, proprie corium est a)de/yhton non confectum, w)mo\n, bu/rsa, unde terginum, w)mobu/rsinon: sicut masqlh/mata, sunt alutae seu pelles confectae. Neque enim de feris solum, ut quibusdam placet, vox in usu est: nam et tergora boum dicuntur, et aliarum animantium, quae ferae non sunt. De utrisque Plin. l. 11. c. 39. Boum tergora, setas suum, obstare tenuitati immeantis spiritus ---- ceu vero non crocodilis et duritia tergoris tribuatur et sollertia. Hippopotami corii crassitudo italis, ut inde tornentur hastae, et tamen quaedam ingenio medica diligentia. Elephantorum quoque tergora impenetrabiles cetras habent, cum tamen omnium quadrupedum subilitas animi praecipua perhibeatur illis etc. Ubi quod de tergore crocodili habet, mire confirmatur ipsius Dei verbis apud Hiobum, c. 41. v. 6. et seqq. Tergum (eius) est, ut laminae scutorum, clausa arcto [orig: arct˘] sigillo [orig: sigill˘]. Una alteri tam vicina est, ut ventus non ingrediatur ---- Appetentis eum gladius non consistet, neque lancea, telum ac spiculum. Reputat ferrum, ut paleam aes ut lignum putridum. Non fugat eum sagitta: In stipulam ei vertuntur lapides fundae etc. ad quem locum vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte poster. ubi de Leviathane. Adde Salmas. ad Solin. p. 443. ubi inter alia. cataphractam tergoris, hanc squamatam crocodili cutem, eleganter et vere ab Ammiano appellari, notat. De ritu in tergore bovis recens caesi sedendi, quod fidei ac protectionis sanctissimum olim apud Scythas sacramentum erat, diximus supra. Vide quoque in voce Corium, item Pellis. Sed et tergus et tergum non raro promiscue sumpta, apud Veteres. Terginum vero, pro loro e tergo, i. e. corio crudo, occurrit apud Plautum, Pseud. Actu 1. sc. 2. v. 21. Numquam aedepol tergum vestrum durum erit, quam hoc terginum meum. Et Lucilium,

Solvi, dum salvo tergo [orig: terg˘], et tergino [orig: tergin˘], licet.

Dum enim quis loris caeditur, tam lorum, quam tergum, caedendo disperit etc. Salmas. ubi supra, p. 1006.

TERIAS qui TYRIAS Diodoro, Siciliae fluv. inter Amenanum et Simaethum apud Catanam urb. fluens. La Iaretta. Hodie Fiume di S. Leonardo, Cluver. Briet. vix mill. pass. a Leontinis labitur in valle Neerina, dein in mare Ionium se exonerat, 12. mill. pass. a Carana in Meridiem Baudrand.

TERIBAZUS magni nominis apud Persas Purpuratus, nauticis copiis ab Artaxerxe, ad bellum Cyprium contra Euagoram, praepositus. Cum iam in eo esset, ut Salaminem expugnaret, invidia [orig: invidiÔ] Orontis, novarum rerum defertur, apud Artaxerxen revocatusque atque in vincula coniectus causam capitis dixit. Quomodo ab Oronte barbara [orig: barbarÔ] calliditate in potestatem redactus sit, docet Polyaen. l. 7. c. 13.

TERIDATA Mesopotamiae urbs, Ptolem.

TERINA urbs Italiae in Brutiis, a Crotoniensibus condita Nocera Barrio, ad sinum Hipponiatem (qui et Terinaeus Plinio, l. 3. c. 5. ex ea nominatur, vulgo Golfo di S. Eufemia ) in Calabria citeriore a Consentia 16 mill. pass. ab Amantia in Boream, 8. apud ostia Ocinari, sive Sabbati fluv. Terina etiam fluv. qui oppid. irrigat, appellatur, teste Steph. qui Terinam a Crotoniatis conditam scribit. In nummis legimus *t*e*r*i*n*a*i*w*n, it. *a*x*e*r*w*n*t*a*n, quia enim intus in peninsula fluv. Acheron, inde oppidani Acherontini quoque ex Plinio, l. 3. c. 4. Ioh. Marshamus, Canone Chron. Sec. XVII. ubi de Magna Graecia.

TERIOLTES ab Alexandro Parapamisadis praefectus, quem, cum, provincialibus arguentibus, multa avare ac superbe egisse cognosset [orig: cogn˘sset], interfici iussit. Curt. l. 9. c. 8.

TERIOLUM vulgo Tyrol, oppid. alias Rhaetiae, nunc castrum tenue in colle, prope Athesim fluv. et Meranum oppid. ad radices Alpium Tridentinarum, alias caput Comitatus Tyrolensis, hinc


page 384, image: s0510a

dicti. Medium inter Oenipontem ad Boream et Tridentum ad Meridiem. 9. milliar. Germanic. utrinque. Sub Austriacis.

TERIRES vicit Olympia, Olymp. 97. An. 1. Diod. l. 14.

TERIS urbs. Polyaenus eius meminit, l. 2. c. 10. in Cleandrida. Sed Terina erat alia lectio et vera. Nam idem Terinaeos gentiles inde habet; quos Terina quoque facit Stephan. Vide Terina.

TERIUM Pieriae urbs in Macedonia. Polyb. l. 4.

TERLUINUM seu Teloniae Hermanno, l. 3. de mir. S. Mariae Laudun. vicus seu castrum Galliae Belgicae nunc Treston, in Haino, inter Cimacum, et Avesnas, in silva maxima dioeceseos Laudunensis, Terrascea vel Teoracia: dirutum ab Henrico II. Galliae Rege. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

TERMANTIA seu TERMES Ptol. oppid. Hispaniae Tarraconensis in Arevacis, apud Durium fluv. excisum Nuestra Senora de Tiermes adhuc nominatur, teste Morali, apud Uxamam urbem. Populi Termestini Tacito, l. 4. Annal. c. 45.

TERMELA vel TERMERA urbs Lyciae, a Termero dicta. Vide Steph.

TERMERIUM promuntor. Myndiorum in Caria.

TERMES [1] vide Termantia. Hic [orig: Hţc] Lucius Piso, Praetor Hispaniae citerioris ob nimia tributa, ab Agricola Termestino confoditur, circa A. C. 20. qui nullis tormentis, ut socios proderet, potuit adigi.

TERMESSUS fluv. Arcadiae. Pausan. l. 9. In Helicone, qua itur ad Musarum lucum, ad laevam fons est Aganippe. Filiam Agamppen Termessi fuisse dicunt. Circumfluit Termessus. Strabo aliique Permessum vocant: qua de re vide Barthium, ad Statii Theb. l. 7. v. 283.

TERMESUS vide Termissus.

TERMES [2] Asiae minoris mons, Olympi radicibus iunctus, Plin. l. 5. c. 29. extr.

TERMILE mons Lyciae. Vide Tremile.

TERMINALIA festa a Romanis Termino Deo nuncupata; quem Numa Pompiliusk, cum cum finitimis agri terminos constituisset, in finibus, tamquam horum praesidem, amicitiaeque ac pacis custodem, posuit, Plut. in Probl. 13. Horum vice Angli, ex vetustissima consuetudine parochiarum terminos lustrant: Hodie Processiones, et Rogationes appellantur. Vide Henr. Spelmann. Gloss. Archaeol. Eorum quoque meminit Dionys. l. 2. ubi cum multa de Terminis Deis vera fecisset, tandem ita concludit: Nam Deos putant Terminos eisque Sacra saciunt, non hostias caedentes, quod nefas sit cruentari hos lapides, sed liba Cerealia, frugumque offerentes primitias. Celebrata sunt d. 22. Febr. magna [orig: magnÔ] rusticorum sollennitate, sed variato [orig: variat˘] pro saeculorum ratione cultu; quippe cum Numa nihil animatum ei immolari vellet Deo, uti dictum, postea tamen ea sacrifi cnadi ratio mutata est et Termino non minus ac reliquis Diis, ihostia caesa, Cicer. Philipp. 12. Alii: quae vel porca fuit, ut docet Ovid. l. 2. Fastor. v. 656.

Nec queritur, lactens, cum sibi porca datur.

Aut agnus, idem ibid. v. 655.

Spargitur et caeso communis Terminus agno,

Et Horat. l. Epod. Ode 2. v. 59.

Vel agna festis caesa Terminalibus.

Fiebat id sacrum sub dio, Servius, ad Aen. l. 9. v. 446. ingens enim et patulum in Termini templis omnibus fuisse foramen, notum. Obvius haud omnibus de Terminalibus locus est Livii, Dec. 5. l. 3. Hoc [orig: H˘c] anno [orig: ann˘] inter calatum est, tertio [orig: terti˘] die post Terminalia: Kalendae inter calares fuerunt: quem diligenter et erudite discutit Marcellus Donatus Poncenus in Scholiis suis, e quibus totam intercalandi rationem ac methodum percipere non erit difficile. Vide Thom. Dempster. in Rosin. l. 4. c. 6. et infra.

TERMINALIS Iuppiter cui termini agrorum sacri erant. Romanis dictus est. Ita enim Dionys. Halicarn. l. 2. UtRomani contenti propriis aliena non concupiscerent, Numa lege cavit, de terminandis praediis. Cum enim unumquemque iussisset agrum suum circumscribere ac in finibus statuere lapides, hos sacros esse Iovi Terminali voluit, iusitque, ut quotannis stato [orig: stat˘] die res divina eo in loco, in paganor um coetu, fieret, sacrato [orig: sacrat˘] cumprimis nobili festo [orig: fest˘] in honorem Deorum, qui terminis tutelares praesunt. Id Romani vocant Terminalia, sicut lapides ipsos Terminos, quos nostri variante una [orig: unÔ] litera [orig: literÔ] Termonas: quos si quis transferre aufus fuisset, aut tollere, Lege Terminali caput eius his Diis devovit, interfectori ipsius tamquam sacrilegi impunitate promissa [orig: promissÔ] et puritate a scelere. Nec de privatorum tantum agris hoc ius sanxit, verum etiam de publicis etc. Neque vero lapides solum Terminales reperimus apud Antiquos; sed et Arbores Terminales, apud Paulum IC. Receptar. Sent. l. 5. tit. 22. et indiscrete, arbores lapidesve Terminales, apud IC. legg. 1. 3. ff. de Term. moto. Signate Ovid. Fast. l. 2. v. 641.

Termine, sive lapis, sive es defossus in agro
Stipes, ab antiquis sic quoque Numen habes.

Et ex eius imitatione Tibullus, l. 1. Eleg. 1. v. 11.

Nam veneror, seu stipes habet defossus in agris,
Seu vetus in trivio florida serta lapis.

Frequentius tamen lapide terminatos fuisse agros, docet idem Eleg. 3. l. eiusd. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 20. cum Paralipomenis Thomas Dempsteri, supra voce Silvanus, qui primus in terra lapidem finalem posuisse olim creditus est, hincque Terminalis quoque nomen accepit, ut et hic [orig: hţc] infra.

TERMINARII in Eccles. Roman. dicuntur apud Ordines Mendicantes, qui habendis per agros cuique Conventui addictos contionibus destinantur. Habent enim singuli Ordinum istorum Conventus descriptos circumiecti territorii pagos, intra quos duntaxat eleemosynas colligere liceat, ne cum iactura charitatis et periculo scandali, mutuis officiant commodis, Car. du Fresne Glossar. At Terminator,


image: s0510b

Officialis est in Ecclesia Panormitana, Agrigentina, aliis, qui aliter Magister Ceremonarum dictus invigilat, ut in celebrandis sacrificiis, officiisque recitandis, unanimiter procedant Sacerdotes et Clerus, quale item sacrum et officium sit recitandum, edicit, Rochus Pirrus Tom. I. p. 210. laudatus eidem qui Terminatorem veste uti violacea [orig: violaceÔ] addit. Isum officium Terminatio appellatur, in Charta Friderici II. Imperatoris an 1211. pro Eccles. Panormitana. Et quatuor beneficia, videlicet Cantoriam et Thesaurariam, Subcantoriam et Terminationem etc. apud Rocchum modo dictum Tom. 1. p. 244.

TERMINUS Dei loco [orig: loc˘] habitus est, quod, post Saturnum eractum, caedes aclites rusticorum dividendis agris sustulisset. Sacrificabant ei mense Februar. in aede, qua [orig: quÔ] super eum foramen in tecto patebat, quod nefas esse putarent Terminum intra tecta consistere. Numa Pompilius, secundus Romanorum Rex, cum publicum agrum Populo Romano et privatum certis limitibus, terminisque definivisset, sacellum erexisse Termino traditur, in colle Tarpeio: cui nihil animatum sacrificaretur, sed liba tantum, pultes, et frugum primitiae. Saxum vero fuit hic Deus, unde et termini agrorum tales fuerunt, licet et postea stipes et arbor et tegula etiam pro termino posita. Existimat Lactantius in primo, c. 20. Terminum eum fuisse lapidem, quem pro Iove devoravit Saturnus, quem Graeci bai/tulon vocant, Abadir Latini, ut Priscianus et alii scribunt. De hoc exstat lepidum aenigma apud Agellium, quod Iovi solus omnium Deorum cedere noluerit, l. 12. c. 6.

Semel minusne, an bis minus sit, non sat scio,
An utrumque eorum, ut quondam audivi dicier,
Iovi ipsi regi noluit concedere.

Festa eius dicuntur Terminalia. Horat. Epod. Od. 2. v. 59.

Vel agna festis caesa Terminalibus.

Ovid. l. 2. Fast. v. 655.

Spargitur et caeso communis Terminus agno:
Nec queritur, lactens cum sibi porca datur.
Conveniunt, celebrantque dapes vicinia simplex;
Et cantant laudes, Termine sancte, tuas.
Tu populos urbesque, et regna ingentia finus:
Omnis erit sine te litigiosus ager.
Nulla tibi ambitio est: nullo [orig: null˘] corrumperis auro [orig: aur˘]:
Legitima [orig: LegitimÔ] servas credita rura fide.

Hinc Erasmi Symolum: Cedo nulli. Nic. Lloydius. Coeterum, inter antiquissimos Romanorum Deos fuisse habitum, loquuntur Legg. Regiarum fragmenta, a Viris doctis digesta, et argumento liquido est, nullum Deum prius illo [orig: ill˘], ex Legum praescripto, cultum, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 6. Nomen eius a terminando desumptum, Graeca [orig: GraecÔ] origine. Xenoph. de Laccd. Rep. *tw=| te/rmati tou= bi/ou th\n kri/sin prosqei\s2, Iudicium retulit ad finem vitae. Statua illi erecta erat, quadrato [orig: quadrat˘] lapide vel stipite dedolato [orig: dedolat˘], uncto [orig: unct˘], coronato [orig: coronat˘]. Arnob. contrae Gentes, l. 1. Venerabar (o caecitas) nuper simulacra, modo ex fornacibus prompta, incudibus Deos et malleis fabricatos, eiephantorum ossa, picturas, veternosis in arboribus taenias; si quando conspexeram lubricatum lapidem et ex olivi unguine ordinatum, tamquam inesset vis praesens, adulabar, affabar. L. Appuleius, floridorum, l. 1. Vel enim colliculus sepimine consecratus, vel truncus dolamine effigiatus, vel cespes libamine humigatus, vel lapis unguine delibutus. Et Apolog. l. 1. Negant se vidisse aut lapidem unctum, aut ramum coronatum in finibus eius. Similiter Siculus Flaccus, l. de conditionibus agr. Cum terminos disponerent, ipsor quidem lapides in solidam terram collocabant, proxime ea loca quibus fossis factis defixuri eos erant et unguento [orig: unguent˘] velaminibusque et coronis eos coronabant. Plura vide apud Minucium Felicem Octav. Clementem Alex. l. 7. Strom. et in Protrept. Lucianum, in Charonte Petr. inprimis Colvium, in Appuleii locum cit. In eodem Poetae frequentes: inter quos Prudentius, in Symm. l. 2. v. 1005.

-------- Vel lapis illic
Si stetit antiquus, quem cingere sueverat error
Fasceolis.

Et T. Lucretius Carus, l. 5. v. 1197.

------ Velatum saepe videri
Vertier ad lapidem, atque omnes accedere ad aras etc.

Coluerunt autem Romani Terminum in Capitolio inprimis, ubi cum Tarquinius Superbus templum amplissimum Iovi Opt. Max. exstruere vellet et propterea omnium aliorum Deorum aedes exauguraret, Terminus et Iuventus ei cedere noluerunt, uti discim us ex Livio, l. 5. c. 54. Dionysio Halicarn. l. 2. Lactantio de falsa religione l. 1. c. 20. Augustino, de Civ. Dei l. 4. c. 23. Aliis. Unde aenigane apud A. Gellium, l. 12. c. 6.

Semel minusne, an bis minus, non sat scio:
An utrumque eorum, ut quondam audivi dicier
Iovi ipsi Regi noluit concedere.

Et Poeta alibi propterea

------ Capitoli [orig: Capitolţ] immobile saxum

vocat. De sacrificio ei offerri solito, diximus supra in Terminalia: quod festum incidebat in 7. Kal. Martias, vide de Termini sacris Iustum Rycquium de Capitolio Rom. c. 14. Sacra autem, praeter alia Ioca. acta in via Laurentina, intra quintum et sextum ab urbe lapidem, quod illi essent antiqui agri Romani termini, ut testatur Strabo, l. 5.


image: s0511a

ubi inter alia Sacerdotes sacrificium eo in loco peragere, quod Ambarvalia appelletur, refert. Ovidius vero Fastor. l. 2. tertium ab Urbe lapidem fuisse dicit, vide Anton. Thysium ICtum, Notis in A. Gellium, l. 12. c. 6. Quod vero a Termini sacris om nem sanguinem abesse voluit Numa, significare hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] voluisse, ad quietem et certam pacem nihil utilius esse, quam suis se finibus tenere, docet H. Grotius, de Iure Belli et Pacis, l. 3. c. 15. ž. 7. Eiusdem imagine Erasmum Roter. signare consuevisse, cum lemmate praedicto, refert Mutetus, apud Io. Kirchmannum, de Annulis, c. 11. Nec omittendum, quod ad Christianos quoque priscae superstitionis Deo huic sacra facientis stricturas exiliisse legimus, apud Burcardum, l. 8. c. 94. Vel si aliquis vota ad arbores, vel ad fontes, vel ad lapides faciat, vel ibi candelam, seu quodlibet munus deferat, velut ibi quoddam Numen sit. Quos facularum accensores appellatos hinc esse, Car. Macer. ait in Hierolex. etc. Hactenus de Deo Termino: Agrorum terminos seu limites quod attinet, olim nulli. Seneca, Hippolyto [orig: Hippolyt˘] Actu 2. Sc. 2. v. 528.

------ Nullus in campo sacer
Divisit agros arbiter populis lapis,

Tibullus, l. 1. Eleg. 3. v. 43.

Non domus ulla fores habuit, non fixus in agris
Qui regeret certis finibus arva lapis.

Postea Numa, ut dictum, finibus agros qua publicos, qua privatos accuratius terminisque distinxit, quod alii post exactum statim Saturnum factum fuisse contendunt: et quidquid ob servationem finium in agro opera [orig: operÔ] manuum factum est, Limes nonnullis auctore Aggeno [orig: Aggen˘] Urbico [orig: Urbic˘] est appellatum. Quorum ponendorum ritum, sic describit Sicuius Flaccus, loco cit. Cum terminos disponerent, ipsos quidem lapides in solidam terram collocabant proxime ea loca, quibus fossis defixuri eas erant et unguento [orig: unguent˘] velaminibusque et coronis eos coronabant: In fossis autem, quibus imposituri erant, sacrificio [orig: sacrifici˘] facto [orig: fact˘] hostiaque [orig: hostiÔque] immaculata [orig: immaculatÔ] caesa [orig: caesÔ], sacibus ardentibus in fossa cooperti, sanguinem instillabant, eoque fruges et tura iactabant: favos quoque et vinum aliaque quibus ea consuetudo erat terminis sacrum fieri, adiciebant, consumptisque omnibus dapibus igne, super calentes reliquias lapides conlocabant, atque ita diligenti cura [orig: curÔ] confirmabant. Figuram eleganter expressit Andr. Alciatus IC. Emblem. 157.

Quadratum infoditur firmissima tessera signum,
Stat cirrata super pectore imago tenus:
Et sese nulli profitetur cedere, talis
Terminus est.

Proprie vero aliud limes olim, aliud terminus. Limites enim terminis distinguebantur, solique agri assignati continebantur limitibus. Hodie nullus ager limitatur, sed omnes terminantur, sicque omnis ager iam ea [orig: ] conditione est, qua [orig: quÔ] Veter. arcifinius fuit, nulla [orig: nullÔ] videl. mensura [orig: mensurÔ], nec ullis limitibus clausus, sed montibus aut viis, aut rivis, aut fossis, aut aquarum divergiis, aut arboribus autem issis, aut quodam culturae discimine, terminatus, Agri vero privatorum invicem separantur lapidibus etc. Includebant autem apud Veteres centurias limites, per actus divisas ac in singulas centurias lapides ponebantur terminales, qui invicem distabant ped. II CCCC. si centuriae 200. tantum iugeris constarent: at in singulos actus pali defigebantur, pedes 120. a se invicem distantes, quae unius actus longitudo est. Salmas. ad Solin. p. 680. ubi rem Agrimensoriam Veterum accurate persequitur. Sicut de Terminis plura congessit Car. paschalius, Coron. l. 4. c. 4. Vide quoque supra in voce Confinia. Addo salem, arcas finales passim dictos esse veter. Romanorum terminos, quod ex lapide in modum arcae struerentur. Atque hae arcae nonnumquam tantum finiendis agris inserviebant, ut plurimum vero simul sepulchrales erant, unde et sepulturae finales, et monumentales termini, et memoriae in finem constitutae, in libris Agrimensorum occurrunt passim. Certe et arcae iuxta sepulchra plerumque ponebantur, et in ipsis sepulchris arae consecrabantur finales, solebantque huiusmodi arcae sepulchrales arcuata [orig: arcuatÓ] tecto [orig: tect˘] concamerati, cuiusmodi termini, ut et alterius, qui nil nisi terminabat, figuram ex Hygino expressam habes apud retro laudatum Salmas. d. l. p. 1206. Vide quoque aliquid supra, in voce Arca. Apud eosdem porro Romanos, Leges terminorum causa [orig: causÔ] latae variae sunt, de quibus hic [orig: hţc] infra. Plura autem in hanc rem, praeter Auctores praefatos, vide apud angelum Politianum, Miscellan. c. 36. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 20. l. 4. c. 6. et. l. 8. c. 11. cum Paralipomenis Th. Dempsteri, Casp. Barthium, ad Statium, Alios: ut et supra passim. De Termino, in Ludis Veter. ubi consistebant cursores et quadrigae, cursu legitimo [orig: legitim˘] peracto [orig: peract˘], quod te/rma Graecis, vide supra in voce Calx, item Creta, Meta, alibique: Antequam autem muris et sepimentis loca designata essent, stipes querneus aut quercus ipsa circumcisa, ne fronderet amplius: vel ingens lapis, aut plures lapides itidem in statuam aut molem rotundam compositi, eius vicem praestitere [orig: praestitŕre]: uti discimus ex Statio, Theb. l. 4. v. 351. ad quem vide Barthium modo dictum: plura apud Iac. Ouzelium, ad Minucium Fel. p. 13. et seqq. etc. uti de vitro confracto minutatimque contuso ac Terminis nonnumquam subdito, infra voce Vitrum.

Leges de terminis seu limitibus rogatae.

a. Numa Pompilius Legem tulit, qui Terminum exarassit, ipse et bos sacer esto, Fest. Dionysius Halicarn. etc. b. T. Sempronius Gracchus Trbun. Plebis an. Urb. Cond. 620. P. Mutio [orig: Muti˘] Scaevola [orig: ScaevolÔ], L. Calpurnio [orig: Calpurni˘] Consulib. Ut per actuarios limites populo ius eundi esset, sanxit. Hyginus libello [orig: libell˘] de limit. constit. g. Mamilia postea, a C. Mamilio qui hinc Limitanus dictus, lata est, quae in finibus agrorum 5. aut 6. pedum latitudinem praescripsit, quos usu capi vetabat.


page 385, image: s0511b

Cicer, de LL. l. 1. et in Bruto. Eadem [orig: EÔdem] singulos arbitros regendis finibus datos esse, docet idem. d. Cornelia Lex, L. Cornelii Sullae Felicis; et Iulia C. Iulii Caesaris Dictatorum, repetitio Semproniae fuit. Hyginus ubi suprae. Praeter has reperiuntur in lib. Variorum Auctorum de agrorum conditionibus, fragmenta aliquot legis Mamiliae, Rosciae, Peduceae, Allienae, Fabiae, quae, uti a Iusto Lipsio annotata sunt, in opus suum transtulit Rosinus, l. 8. c. 11. ubi multa addit de limitibus decumanis, cardinibus prorsis, transversis, maritimis, montanis, actuariis, lineariis aliisque huc spectantibus.

TERMISSUS Strabo, Termessos Ptolemaeo, Termesus Livio, l. 38. c. 15. (vide Telmissus ) urbs Pamphyliae in Pisidia, inter Pergen ad Austrum, et Antiochiam ad Boream. Item fluvius Boeotiae, Heliconem circumfluens.

TERMISUM Hispaniae oppid. amplissimum, Romanis semper infidum; quod T. Didius ex loco tuto in planitiem transtulit: iussis oppidanis sine munimentis habitare. Appianus in Ibericis. Forte Termes Plinii, l. 5. c. 29. et Termestini Tacit. Annal. l. 4. c. 45. Qua [orig: QuÓ] loco nunc sacrarium Virginis matris cerniturk, Tiermes nomine; ut habet Ioan. Mariana.

TERMULAE urbs Capitanatae provinc. in ora maris Adriatici Episcopalis sub Archiepiscopo Beneventano, ad ostia Tiferni fluv. in limite Aprutii citerioris 30. mill. pass. ab Anxano in Ortum, uti 22. a Tridento, 11. a Larina in Caeciam. Vulgo Termint.

TERMUS Sardiniae fluv. Ptolem.

TERNARIUS [1] Numerus perfectionis symbolum. Ita enim Servius ad illud Virg. Ecl. 8. v. 75.

------ Numero [orig: Numer˘] Deus impare gaudet.

Aut, inquit, quemcumque Superorum, iuxta Pythagoraeos, qui ternarium numerum perfectum summo Deo assignant; a quo initium et medium et finis est: aut revera Hecaten dicit, cuius triplex potestas esse perhibetur: unde est Tria virginis ora Dianae. Quamvis omnium prope Deorum potestas triplici signo [orig: sign˘] ostenditur: ut, Iovis trifidum fulmen, Neptuni tridens, Plutonis canis triceps. Vel quod omnia ternario [orig: ternari˘] continentur: ut Parcae, Furiae: Hercules etiam trinoctio [orig: trinocti˘] conceptus: Musae ternae. etc. Ubi mirum, de Gratiis praeteriri; de Musis adferri, quae novenae. Sed et hae prius ternae, et apud Servium ter ternae rescribendum putat Vossius, de Idolol. l. 2. c. 29. Hinc et in Sacris hoc [orig: h˘c] numero [orig: numer˘] passim Gentiles usi, praecipue in lustrationibus. Virg. l. 11. Aen. v. 188.

Ter circum accensos, cincti fulgentibus armis
Decurrere [orig: Decurrŕre] rogos ------

Statius, Theb.

------ lustrantque ex more sinistro
Orbe regum, et stantes inclinant pulvere falmmas.
Ter curvos urgere [orig: urgŕre] sinus ------

Columella, l. 10.

Femina, quae, iustis tum demum operata, iuventae
Legibus obsceno manat pudibunda cruore,
Ter circum areolas et septem ducitur horti etc.

Imo de Diis suis dixere [orig: dixŕre], trixqa\ de\ pa/nta de/dastai, trifariam omnia divisa sunt: quamquam ad fabulas suas traducant, Zoroastres quoque hanc trinitatem aliter intelligat, apud Plethonem Scholiis ad Oracula Magica. Quin et numerus hic iuxta Pythagoraeos, ut iam indigitatum, pa/nta ta\ a)nqrw/pina sune/xei, omnia humana complectitur. Vide Aristotelem, de Caelo l. 1. c. 1. Marcianum Capellam, Porphyrium Vita [orig: VitÔ] Pythagorae, Chalcidium in Timaeum, A. Gellium, l. 1. c. 20. cum Notis Anton. Thysii ICti. Casp. Barthium, ad Statium d. l. Alios, ut et supra in voce Ter.

TERNARIUS [2] Nummus seu Ternio, nummus aureus ternos simplices pendens, sub Heliogabalo in usu fuit. Ael. Lamprid. in Alex. Severo, c. 39. Formas binarias, ternartas etc. quas Heliogabalus invenerat, resolvi praecepit, neque in usu cuiusquam verari. Vide Notas Salmasii.

TERNATA Insula parva, una ex Moluccis proprie dictis, aromatum proventu dives: Vulgo Ternate. Antea sub Rege proprio, dein sub Hispanis, tandem Batavis cessit; qui ibi aliquot habent arces, uti Gammalammam et malayum oppid. ubi hodieque commoratur Rex Ternatae. Vix 2. mill. pass. a Tidoro insula in Boream, 44 ab ora Occidentali Giloli insul. Vide Moluccae.

TERNATUM seu US pagus Insubriae, Trina, vel Terna, ad lacum cognominem Verbano lacui propinquus, inter Mediolanum 30 et Angleriam 6. mill. pass.

TERNOBUM seu US Nicet. Gregorae Trinabum Laonico, Ternova, urbs Mysiae, in Thraciae confinio, ad Haemum, Bulgariae metropolin, munitissima.

TERNODURUM melius TORNODURUM, oppid. alias Lingonum, nunc tractus Senonensis, ad Armantionem fluv. cum titulo olim Vice-Comitatus, nunc Comitatus etiamnum ngonensis est Dioecesis, 24. leuc. a Lingonibus in occasum Antissiodorum versus 8. Vulgo Tonnerre. Caput est pagi Ternodorensis, in quo ponuntur Ciconiae Cichees, Anciacum Ancy le Franc, Rapariae Ravieres, Marcomania, Marmaigre. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

TERPANDER Arnaeus, sive Lesbius, poeta Lyricus, primus in lyra Heptachordum et lyrici carminis canonem scripsit; quamquam id Philemoni quidam adscribunt, Suid. Huius famae ac nominis maximi iudicium patet, quod Lacedaemonii seditione quadam [orig: quÔdam] admoniti fuerint ab oraculo, ut ad Terpandrum mitterent, qui lyrae et poeseos dulcedine animos vulgi ac tumultus sedaret. Unde proverbium


page 386, image: s0512a

apud Graecos, Lesbius cantus, pro dulci Musices concentu. Vixit Olympiade 33. Eusebius in Chronolog. Lil. Giraldus, etc. An idem cum eo, quem primum ta/ *ka/rneia nikh=sai, in Carniis vicisse, Hellanicus tradit apud Athenaeum, l. 14. In catalogo autem *stadioni/kwn cum Eusebianis edito, p. 217. Olymp. 26. *ka/rneia e)te/qh trw=ton e)n *lakedai/moni kiqarw|dw=n a)gw\n Carniorum festo [orig: fest˘] primum introductum est certamen citharaedicum. Erat et is peregrinus, et a Lacedaemoniis, qui, cum essent literarum artiumque imperiti, quando opus erat, consulebant peregrinos, Aelian. Var. Histor. l. 12. c. 50. accersitus. Eius meminit Marmor Arundelianum, anno [orig: ann˘] Attico [orig: Attic˘] 381. monente Marshamo [orig: Marsham˘]. Vide de festo praefato plura supra, voce Carnia. De eodem Salmasius, Terpander, inquit, antiquissimus no/mwn kiqarw|dikw=n poihth\s2, nomos suos versibus Heroicis compolsuit, quibus modulos addebat. Idem quoque de Homeri versibus faciebat. Post eum Phrynis Mitylenaeus - to\ e(ca/metron tw=| lelume/nw| coniunxit et numerum chordarum auxit etc. Not. ad Capitolin. in Pio, c. 7. ubi plura de Poeta hoc et Citharoedo. Vide quoque eum, ad Solin. p. 854.

TERPHALAEI populi, Esdr. c. 4. v. 9.

TERPNUS citharoedus; cuius cantu oblectatum Neronem scribit Suetonius, c. 20. in his: Statim ut imperium adeptus est, Terpnum citharoedum vigentem tunc praeter alios accersit, diebusque continuis post cenam canenti in multam noctem assidens, paulatim et ipse meditari, exercitarique coepit, nec eorum quicquam omittere, quae generis eius artifices, vel conservandae vocis causa [orig: causÔ], vel augendae factitarent.

TERPSICHORE una 9. Musarum, sic dicta quod chorets et tripudiis delectetur. Huic quidam citharae inventionem tribuunt.

TERRA communis ommunis omnium parens, ut caelum Deorum, credita est, Plin. l. 2. c. 63. unde pro Numine olim culta, quod modo aliter, modo Vestam vocabant, Servius, ad Aen. l. 3. v. 283. Nam e Vestam ideo Troiani colunt, quia eadem Terra, terrigenas autem Athenienses nemo dubitat. Cuius simulacrum muliebris forma, tympanum gestans, quod Terra ventos in se contineat, Suidas in voce gh=s2 a)/galma. Hinc per eam iuratum Romanis, Graecisque, uti in Theatro Hum. Vitae docet Zuingerus, p. 142. Vide quoque Cael. Rhodig. l. 15. c. 14. et hic [orig: hţc] passim, inprimis in voce Herthus, ac Tellus, quae in Sacris usitata, plura vero de cultu, habitu et statuis eius habes legere apud Pausaniam, l. 8. et in Superstitionibus Caspar. Barthii. Addo saltem tunicam Terrae tribus coloribus variari consuevisse, pro temporum anni ratione, viridiin segetibus lactentibus, flavo [orig: flav˘] in maturis et candido [orig: candid˘] in nivibus, uti apud Salmas. videre est Not. ad Tertullian. de Pallio, c. 2. In hanc infans, modo in lucem editus, sollenni ritu olim staturtus est, postquam esset lotus: Quae causa, quod apud plurimos Auctorum infantes nudos Terra excipere dicitur. Quo eleganter collineat Plin. l. 7. in prooem. Natura hominem tantum nudum et in nuda humo, natali die abicit ad vagitus statim et ploratum. More e sacris Hebraeorum ad Romanos translato [orig: translat˘], qui tamen ante Iustinianum desiit. Religiose autem ea, quamprmum attigissent Augusti, consecrata est, Sueton. Octav. c. 5. Causa ritustriplex fuit, sive ut vocem, Terrae contactu, acciperet infans, Macrob. Saturnal. l. 1. c. 12. sive, ut auspicaretur rectus esse Diis Coniugalibus, Varro, de R. R. l. 2. unde ab Obstetrice erectus in Terram statuebatur: sive denique, ut Opem seu Matrem communem salutaret. Macrob. iterum Saturn. l. 1. c. 10. Et sic in terra constitutis Statina Dea puerilis, vel, ut aliis visum, Statarius, praefuit. Inde suscipiebantur a Parente, vel Procuratore eius, quo inter legitimos numerarentur heredes: quae sublatio ope Deae Levanae facta credebatur, uti dictum pluribus, supra non in uno loco. Sed et in Opalibus tangebant Terram ut supra diximus ubi de iis. Contra, Parricidis, ex veter. legum Romanarum praescripto [orig: praescript˘], soleae ligneae inductae sunt, sicque in carcerem ii ducti. Ne terram communem omnium parentem attactu improbo [orig: improb˘] contaminarent, Hadr. Turneb. Adv. l. 13. c. 13. Posteaque, ob eandem. rationem, culeo insuti ac in mare proiecti sunt, uti supra dictum. At scelerati alii vivi ea [orig: ] obruti, uti Vestales stupri convictae. Sed et Olha Plescoviensis legatos Drevulianorum, qui eam Malditto Principi suo, a quo Igorus Russorum Princeps Olhae maritus caesus fuerat, in uxorem peterent, eodem [orig: e˘dem] supplicio [orig: supplici˘] affecit, teste Sigismundo [orig: Sigismund˘] Herberstenio [orig: Herbersteni˘] de Rebus Moscov. Alias sepultis terram levem precabantur Veteres, insepultis terrae aliquid iniciebant, utidixmus supra in voce Gleba, item Pulvis: quemadmodum de more terram et aquam offerendi, in signum deditionis, Persis olim usitato alibi. Vide quoque Alexandrum ab Alex. Gen. Dier. l. 4. c. 7. de simulacro vero Terrae Athenis, a Iove suppliciter petentis aquam, eundem, c. 16. etc. Coeterum Geographis Teera seuOrbis Terrarum, orbem denotat Terraqueum, partibus suis solidis ac liquidis constantem, h. e. ipsa Terra [orig: TerrÔ], Aqua [orig: AquÔ] et Aere, cuius ambitum vocant Atmosphaeram. Et quidem, quod ad figuram Terrae, non tantum vulgus credit, in latissimam planitiem eam excurrere, cuius terminus sit circularis linea, sed et Patrum non paucis idem creditum: illam nempe infinitis radicibus extendi ac fundari. Lactantius, Inst. div. l. 3. c. 24. Augustin. de Civ. Dei l. 16. c. 9. Alii: quod nostra [orig: nostrÔ] quoque aetate Franc. patricius magno [orig: magn˘] nisu contendi. Unde error ortus alter, Antipodes non dari, vide Nicol. Nancel. Microscomi l. 9. ubi Lactantii, Augustini, Nazianzeni verba laudantur: Quod Christiani plerique mediae aetatis senserunt, et Bonifacius Episc. moguntinus hoc [orig: h˘c] argumento [orig: argument˘] confirmvit, Si essent Antipodes, alii homines, alius Christus, Aventin. Ann. Boior. l. 3. Cui cum Virgilius in Bavaria Episcopus adversaretur, Bonisfacius apud Zahariam Pontificem Roman tantum effecit, ut is ad Utilonem Regem Bavariae literas daret, quibus hic motus Virgilium exilio [orig: exili˘] multavit. Hodie vero rotunditas Terrae experientia [orig: experientiÔ] et rationibus ita demonstrata habetur, ut omnis plane scrupulus facile cuique demi possit. Neque obstat Ioh. Childrei, Angli diligentissimi, in Britannia Baconica sententia, qua [orig: quÔ] Terram ovalem facit. Vide quoque supra Globus. Magnitudo illius 5400. milliar. German. quorum singula 1900. perticas Rhinlandicas contineant, aestimari solet: Hoc fil. est punctum illud, quod inter tot gentes ferro [orig: ferr˘] et igni divitur, Seneca praefat. l. 1. Natural. Quaest. O quam ridiculi mortalium termini, Ultra Istrum Dacus ne


image: s0512b

exeat: Strymo Thracas includat: Parthis obstet Euphrates, Danubius Sarmatica ac Romana disterminet: Rhenus Germaniae modum faciat: Prenaeus medium inter Gallias et Hispanias iugum extollat: Inter Aegyptum et Aethiopiam arenarum inculta vastitas iaceat. Idem paulo post, Punctum est istud, in quo navigatis, in quo bellatis, in quo regna disponitis, minima, etiam cum illis utrinque Oceanus intercurrit. Modos magnitudinem istam inveniendi prolixe tradit Varenius, Geogr. l. 1. c. 4. et Willibrordus Snellius in Eratosthene Batavo. Causam cum Ricciolo, Geogr. l. 5. balbutimus: Hominem uno [orig: un˘] anno [orig: ann˘], ab uno Polo ad alterum ambulare posse, si, quod non adeo difficile iter est, septem milliaria cum dimidio quottidie conficiat, Videri itaque probabile, Deum O. M. admensum fuisse Terrae Globum humanae staturae, et facultati ambulandi, ut homo, si velit, possit uno [orig: un˘] anno [orig: ann˘] discernere omnes tempestatum vicissitudines, quas Sol abeundo ab uno Tropicorum et redeundo ad eundem efficit et ex ea contemplatione rapi in admirationem ac amorem Sapientissimi ac Munificentissimi Conditoris. Longitudo eius extensio est ab Occidente in Orientem; Latitudo, extensio eiusdem versus Polos: quam utramque Geographi in Terrestri globo certis exprimunt circulis. E quibus circuli longitudinis, quos et Meridianos vocant, Aequatorem ad angulos rectos secant, et integri exhibentur numero 18. dimidiati seu semicirculi 36. Latitudinis vero Circuli, ad Aequatorem parallele ducuntur et ad utrumque Polum usque pertingunt, denis a se invicem gradibus distantes. Inter quos occurrunt oblique ducti circuli seu arcus reliquos omnes varie secantes, hincque Loxodromiae appellati numero [orig: numer˘] totidem, quot venti sunt, quorum etiam nominibus veniunt, in re nautica magni usus etc. Vide hac de re pluribus disputantem Auctorem Orbis Geogr. ac Civilis, part. l. c. 1. uti de Terrae meditullio aliquid infra, voce Umbilicus. Quod vero Terrae totius proportionem attinet, inter Christianos, Muhammedanos et Paganos idololatras instituendam, Edwardus Brerewodus Anglus in sua Investigatione Linguarum ac Religion. c. 11. et 14. hanc init: Si cognitas Mundi regiones (videl. Europam, Asiam, Africam, Americam et iis contributas insulas) dividamus in triginta portiones aequales; Christiam possident portiones quinque, Muhammedani portiones sex, idololatrae sive pagani portiones novendecim. Quamvis interim omittas considerationem terrae Australis sive Antarcticae, quam Magellamcam vocant. Ubi merito usurpes illud Servatoris nostri: Ampla quidem est messis, operarii autem pauci. Rogemus igitur Dominum messis, ut emitt at operarios in messem suam, Matth. c. 9. v. 37, 38, et c. 24. v. 14. De investitura per Terram, diximus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. De Teraemotu, ut hoc unum addam, tremente Terra [orig: TerrÔ] Neptuno olim, illo [orig: ill˘] tamen non nominato [orig: nominat˘], sacrificatum fuisse, diximus supra, in Neptunus: quem proin cum ea commune habuisse templum, ex Musaeo apud Pausaniam notavit Marcellus Donatus in Dilucidationibus suis citatus Dempstero, in Rosin. l. 4. c. 11. Vide et supra aliquid voce Ptihaules. De Terris medicinalibus, vide Plin. l. 35. c. 16. Salmas. ad Solin. p. 130. Alios, ut et hic [orig: hţc] passim quaedam etiam supra, vocibus Geographia Geomantia, et Geometria, nec non Iter exstaticum terrestre.

TERRA Antarctica quid sit, non constat, cum nondum detecta sit. Vide Antarcticae regiones, seu quae magis versus Antarcticum circulum extenduntur, et terra Australis.

TERRAE Arcticae seu Arcticae regiones, les Terres Arctiques, sunt regiones orbis magis versus Boream et Polum Arcticum extensae, uti Spitzberga seu regio montium acutorum, Spitzberg, Gronelandia seu terra Viridis, le Groneland, nova Dania, le nouveau Dannemarck, Estotilandia, l'Estotiland, et aliae pluriame versus fretum Hudsonium, fretum Davisium, mare Christianum, et Baffinium sinum protensae, in parte Septentrionali Americae Borealis, vix nomine notae. Minimum haec Terra intervallum a veteri orbe habet, ad Fretum Waygats, ab America ad Fretum Davis.

TERRA Australis la terre Australe, pars est amplissima orbis versus Austrum extensa, sed etiamnum pro maiori parte incognita, congnita, et vix lustrata quibusdam in locis versus oram littoralem; ita ut de ea pauca admodum dici possint. Eius partes hactenus congitae sunt nova Hollandia, ubi terra Concordiae et terra Nuitii; terra Diemeni, nova Zelandia, terra Quiri, et terrae incognitae, quae protenduntur versus austrum Africae et terrae Ignium, quamquam multum ab ipsis sint dissitae. Hinc Fero Menpezio de Quiro Australia incognita dicitur. Maxime vicina est Terra Australis veteri orbi ad procurrentem tractum N. Guineae, Americae vero ad fretum Magellanicum, solamque hanc constat mari undique cinctam esse. De semestri die ac nocte regionum, vide Becmannum, Histor. Orbis Terr. qui sub ipsis Polis perpetuam et saltem creperam lucem dari ostendit. Ceterum Kircherius animadavertit, esse in Regionibus hisce Subpolaribus ingentes voragines, quibus mare sub Polo Arctico absorbeatur, sub Australi iterum emergat: hincque fieri quod maria Subpolaria ob rapiditatem superari non possint, in Itin. Ecstatico 2. Dial. 1. et M. S. l. 3. c. 2.

TERRA Chabul sive Cabul regio est in tribu Aser, Galilaeae gentium, Tyriorum finibus vicina, cuius viginti civitates non procul a Tyro dissitas Tyriorum regi Hyram Salomon Rex gratitudinis ergo dedit.

TERRA Concordiae t'landt van Endracht Batavis, pais de Concorde Gallis, pars est terrae Australis et novae Hollandiae. Vide Concordiae regio.

TERRA Esonis terre de Ieso, seu de Iedzo, et Iesso, regio est perampla inter Californiam insulam Americae Septentrionalis ad Ortum, et Tartariam Iaponiamque ad Occasum, nuper detecta versus oram Australem. Sed an sit insula aut continens non constat, quamquam lustrata sit a Batavis A. C. 1643. et sequentibus. A


image: s0513a

quibusdam coniungitur cum parte Boreali Iaponiae, ab aliis autem ab ea separatur angusto [orig: angust˘] freto [orig: fret˘] 15. mill. pass. Extenditur vero, uti narrant, ab Ortu in Occasum per 3000. mill. pass. et eius praecipua urbs est Matsumay, seu Matsmay, in provincia cognomine. Sed in illa regione nulla est colonia Europaeorum, et de ea pauca admodum dici possunt.

TERRA Ethim in tribu Ephraim, in qua Luza aedificatur, Iudic. c. 1. v. 23.

TERRA Firma Terre ferme Gallis, Tierra Firme Hispanis, regio Americae meridionalis, quae duplex est, vel lata, vel stricta. Terra firma lata, alias Castella aurea dicta, complectitur provincias Terram firmam, Popayanuni, novam Granatam, Pariam, novam Vandalitiam, et Gubernia Venezuelae, sanctae marthae, fluvii Facis, et Carthaginis novae, quae omnia subsunt Hispanis pro maiori parte.

Terrae firmae in America urbes praecipuae:

Fanum S. Mariae de Remediis, seu fluvius Facis, nuestra Sennora de Remedios, o [orig: ˘] Rio de la Hacha. Calium, Cali. Carthago nova, neuva Carthagena. Corum, Cort. Fanum S. Fidei de Bogta, S. Fe de Bogota. Fanum S. Marthae, S. Marta. Nova Corduba, seu Comana, Nueva Cordova, o [orig: ˘] Comana. Panama, Panama. Popaianum, Popaian. Portus Belus, Puerto Belo.

TERRA firma autem stricte sumpta Tierra Firma vulgo dicta ab Hispanis, pars est parva Americae meridionalis versus isthmum Panamae, et inter sinus Panamae et Urabae, ubi urbes praecipuae Panama, vulgo Panama, et Portus Belus, ut aiunt, Puerto Belo, sub Hispanis.

TERRA Genesar quae et Graece Genezareth, in tribu Zabulon, regio est natura [orig: naturÔ] ubertate simul et pulchritudine tam admirabilis, ut naturae magnificentiam hanc esse quis dixerit. Eius tanta temperies ut ominum, quae terra profert, conveniat diversitati. Illic et quae frigore aluntur, sese multipliciter effundunt, et quae aestu foventur, nullumque pro ubertate sua negat arbustum.

TERRA Hus regio quae Hebraica [orig: HebraicÔ] voce Hus, sive Huz dicitur, in tribu Manasse, a multis interpretibus *au)si/tis2 Ausitis, quasi *(ousi/ths2, Husitis nominatur: sita est ultra Iordanem in Trachonitide regione, inter Palaestianam et Coelesyriam media. Iuxta Iosephum et Hieronymum condita est ac nomen accepit, ab Hus, filio Aram, filii Sem, filii nae, qui et Trachonitidis et Damasci quoque conditor fuit.

TERRA Ignum Tierre del Fuego Hispanis, terre de Feu Gallis, insula est ampla Americae meridionalis, inter fretum Magellanicum et fretum Maereum extensa, et primum a Ferdinando Magellano detecta. Vide Ignium regio.

TERRA Laboris terra di Lavoro, provinci a regini Neapolitani, in ora maris Tyrrheni, ubi alias Campania Felix cum parte Latii novi. Irrigatur Liri et Vulturno [orig: Vulturn˘] fluviis, et terminatur a Septentrione Aprutio [orig: Apruti˘], ab Oriente Comitatu Molisino [orig: Molisin˘] et Principatu ulteriori, a Meridie Principatu citeriori, et ab Occasu mari Tyrrheno [orig: Tyrrhen˘] et Campania [orig: CampaniÔ] Romana [orig: RomanÔ]. Tota admodum fertilis est et rigua. Provinciae urbs primaria est Neapolis, Neapoli, totius regni caput et amplissima. Aliae urbes praecipuae sunt Capua, Capoa, Surrentum, Sorrento, Caieta, Gaeta, Puteoli, Pozzuolo, Nola, Nola, Suessa, Sessa, Sora, Sora, et Venafrum, Venafro.

TERRA Magellanica la Magellanique, regio est Americae meridionalis, in eius parte Australi. Vide Magellanica.

TERRA Mauritii Maurice land Batavis, tractus Americae Australis, in parte Occidentali terrae Ignium, iuxta fretum Maereum. Sic dicta fuit a Batavis A. C. 1616. in honorem Mauritii Principis Auraici.

TERRA Nova [1] Isle de terre Neufve, insula Americae Septentrionalis, in nova Francia, perampla, et figurae fere triangularis, prope sinum Sancti Laurentii, cum aliquot coloniis Francorum. Vide Insula terraenovae.

TERRA Nova [2] terra Nova, oppid. Siciliae, in Valle Neetina, in ora maris Africi, Ducatus titulo [orig: titul˘] clarum Gentis Cordubae, alias Gela dictum. Vide ibi.

TERRA Nuitii pais de Nuits, pars est ampla terrae Australis et novae Hollandiae recens detecta. Vide Nuitii regio.

TERRA Pavorum seu Nigrorum terre des Papous, regio ampla Asiae, in parte Australi Oceani Indici, inter novam Guineam ad ortum et Moluccas insulas ad occasum. Hisce ultimis temporibus detecta fuit a Batavis, sed tantum versus oram Litoralem, et a multis creditur pars novae Guineae ei adiacentis.

TERRA Quiri pais de Quir, pars est terrae Australis versus meridionalem partem mari Pacifici. Vide Quiri regio.

TERRA Salica in Traditionibus Fuldens. l. 3. Tradit. 28. Centum quinquaginta terrae Salicae et Eccesiam cum omni decimatione ad eam pertinetem: portio est terrae Salio militi, atque adeo Principi seu Regi assignata ex iis, quas in Gallis virtute bellica [orig: bellicÔ] acquisierant, partitione inter Victores facta [orig: factÔ]. Harum enim aliae ab omni munere ac servitio praeterquam militari, immunes dictae Salicae, utpote assignatae Saliis, i. e. viris principibus, vel certe ex Salica gente, quae primas tenuit, inter Septentrionales illas gentes, quae in Gallias irruperunt easque Romanis ademerunt: aliae Laetitae et Lidiales, quae Laetorum vel Litorum erant h. e. virorum obnoxiae conditionis, quales Laeti fuerunt, vel quos Romanos appellabant, de quibus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Erat vero Terrae Salicae ea praerogativa, ut cum sub militaris obsequii conditione assignata esset, ad mulierem pervenire non posset, vide l. Sal. tit. 60. et


page 387, image: s0513b

plura hanc in rem, apud b. Rhenanum, Epist. ad Petrum Heldingum, Dominic. de praerog. alodiorum, c. 7. Car. du Fresne, Dissert. 17. ad Ioinvill. et hic [orig: hţc] ubi de Salica Lege.

TERRA Sancta la terre Sainte, regio est Asiae, quae alias Palaestina et Iudaea dicta fuit; estque pars Syriae late sumptae: et subest nunc dominio Turcarum. Terminatur ab Occidente mari Mediterraneo [orig: Mediterrane˘] seu Syriaco [orig: Syriac˘], a Septentrione Syria [orig: SyriÔ] propria [orig: propriÔ], et ab Oriente et Meridie Arabia [orig: ArabiÔ]. Nunc eius partes sunt sex, nempe pars regni Arabum trans Iordanem fluvium, Principatus Sidonis, la Principaute de l'Emir de Saide, Principatus Caesareae, Principaute de l'Emir de Casair, Praefectura Neapolis, le Sangiacat de Naplouse, Praefectura Hierosolymitana, le Sangiacat de Hierusalem, et Praefectura Gazae, alias Principatus, le Sangiacat de Gaze. Eius praecipua urbs est Hierosolyma, Couts Xerif Turcis. Vide Palaestina. Addo hic [orig: hţc], quod universa haec, quae et Terra Israelis, olim sancta erat, quam proin velut Mundi corculum, eiusque delitias etiamnum Iudaei habent: reliquum Mundum, tamquam impurum et profanum, tantum non abominati, cunctosque mortales per opprobrium [gap: Hebrew word(s)] Gojim, quasi alterius et vix himani generis forcent, ac Mundum, Lucae c. 12. v. 30. item tou\s2e)/cw, Marci c. 4. v. 11. vocantes. Et quidem triplicem eius consecrationem commemorant, universam gentis suae Politiam, Iudicia et Leges cum politicas, tum sacras, ab ea pendere, dicentes: Ita, ut ne promotionem quidem Scholasticam manuumque impositionem, extra illam rite peragere sese posse putent. Quae, quamquam superstitione non careant, tamen cum Terra illa caelestis hereditatis pignus ac arrhabo fuerit, non leviter illam olim adamare et vitam longam ac pacem in ea exoptare tenebantur. Nunc autem typo [orig: typ˘] isto [orig: ist˘] impleto [orig: implet˘], ac universa [orig: universÔ] Terra per sanguinem Christi lustrata [orig: lustratÔ], frustra tum ii sunt, tum ex Christianis quidam, qui Terram hanc religio sis peregrinationibus frequentant: Domini Terra et plenitudo eius, Ps. 24. v. 1. Vide Franc. Burmannum, Synopsi Theol. Parte 1. l. 4. c. 16. Plura vero de Terra Israelis ab Io. Selden. de Iure Nat. iuxta Discipl. vitt. Ebraeor. l. 6. c. 16. Addo hic [orig: hţc] saltem, quod B. Augustinus terram sanctam, de Hierosolymis allatam, contra vexationes Spirituum malignorum et contra morbos valuisse scribit, qua de re vide iudicium Is. Casauboni ad Annales Eccl. Baronii Exercit. XVI. num. 104.

TERRAE Filius apud Cic. l. 7. ad Trebatium, Ep. 9. ignobilis, ignotus est. Minucius Fel. Ignobiles et ignotos, Terrae filios nominamus. Tertullianus, Apolog. c. 10. Terrae filios vulgus vocat, quorum genus incertum est. Ipse Circer. ad Aattic. Ep. 13. l. 1. Huic Terrae filio nescio cui, committere epissolam tantis de rebus non audeo. Sic Ion. apud Euripidem, *gh=s2 a)r' e)kpe/fuka mhtro\s2, Terra [orig: TerrÔ] matre editus sum. Omnia nempe e caelo et terra, mari item, orta credebant Veteres unde ignotorum origo eo relata; ut Caeli, Telluris, Neptuni filii viderentur. Ita de Saturno Minucius, ibid. Homo --- qui fugit, homo qui latuit, et pater hominis et natus ex homine: Terrae enim et Caeli filius, quod apud italos esset ignotis parentibus proditus. Sed et Scholiastes Apollonii monstroso Terrae filios truculentos Neptuni habitos scribit. Aristophanis Schol. tou\s2 ghgenei=s2, Terra [orig: TerrÔ] genitos appellatos addit, dia\ to\ w)xrou\s2 kai\ nekrw/deis2 ei)=nai, h)\ a)sebei=s2, kai\ qeoma/xous2 dia\ tou\s2 gigantas2. E quibus discimus, quid Iuvenalis, Sat. 4. v. 98. fraterculo [orig: fratercul˘] Gigantis notet. Naevius apud Priscian. Titanes filii terrae. Orpheus, in Hymno,

*tinh=nes2 gai/as2 kai\ ou)ranou= a)/glaa te/kna etc.

Wowerius, ad Minucium Fel. d. l. Penitius qui rem inspiciunt, sub appellatione hac altius quid latere deprehendunt, uti videre est supra voce Lutum: stricturam nempe veteris historiae, de prima hominis origine, cuius corpus e terra et aqua anima e caelo fuit. Hodie in Anglia, quotannis Terre filius in Comitiis Academ.

TERRA Societatis terre de la Compagnie, pars est ampla terrae Esonis, in America Boreali, recens a Batavis dertecta, versus Statuum insulam et fretum Uries dictum: sed a quibusdam creditur insula.

TERRA Thob est in tribu Gad, ad hanc fugit, hicque habita vita Iephthe, Iudic. c. 11. v. 3.

TERRA Viridis Groneland, pars terrae Arcticae, quae aliter et saepius dicitur Gronelandia. Vide ibi.

TERRACINA civitas Latii, exigua sed frequens.

TERRAE Mater quare Obstetrix dicta? Vide supra Infans.

TERRARIUS Turdus apud vet. Interpretem Persii et Iuvenalis, ad illud, Sat. 6. v. 25.

-------- turdorum nosse salivam,

conoscere turdorum sapores; solent enim quidam gulae dediti tantae subtilitatis habere palatum, ut dignoscant turdos, an cellarius, an terrarius sit, qui in aviario inclusus pascitur. Ex avibus enim quae villae septis inclusae tenentur, aliae terra [orig: terrÔ] tantum contentae sunt, ut turdi, pavones et turtures, aliae etiam aquam requirunt, ut annates, et anseres et querquedulae, Varro de R. R. l. 3. c. 3. Peristyla autem satis ampla in villis suis aedificabant Veteres, in quibus aliquot milia tudorum includi possent, idem c. 5. His igitur amplis septis inclusi turdi terrarii dicebantur, et longe erant melioris saporis, quam qui apud sartores urbanos in cellis angustis et obscuris alebantur, ut cito pinguescerent, inde cellam vocitati. Utrisque opponebantur aerii, qui scil. libero [orig: liber˘] aere fruuntur, und aeriae volucres apud Poetas passim. Eodem [orig: E˘dem] sensu, muraenam piscina [orig: piscinÔ] conclusam, bestiam terrenam vocat Tertullian. de Pallio, c. 5. Vide quoque infra, ubi de Terrenis piscibus. At apud citimae aetatis Scriptores, Terrarii dicuntur, qui multas terras seu praedia possident, grand Terriers Gallis. Sic Terrarii Cypri, apud Vinc. Belvacensem, l. 32. c. 89. Terrarii Angliae, in Annal. Waverleiens. A. C. 1086. etc. Vide Car. du Fresne Glossar.

TERRASIDIUS praenom. Titus, eques Roman. praefectus militum, in legione, 7. Caesare in Gallia bellante l. 3. Comm. c. 7. et 8.