December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 382, image: s0508a

TERENTIANUS [2] praefectus praetorianorum, sub Iuliano Apostarta, et Ioviano. S. Iohannem et S. Paulum in carcere clam occidi iussit, mentitu illos in exilium actos. Converso [orig: Convers˘] dein filio [orig: fili˘] Terentiano [orig: Terentian˘], ipse similiter fidem amplexus, Martyrum horum, ut et Ovini Gallicani, qui Constantini gener fuit, Historiam scripsit. Vossius, de Hist. Lat. l. 3. c. 2. Ado in Martyrologio.

TERENTIANUS [3] Maurus Praefectus Syenes, in Aegypto. Martial. l. 1. Epigr. 87. v. 6.

Tam longe est mihi, quam Terentianus,
Qui nunc Niliacam regit Syenem.

Floruit sub Traiano: auctor de arte Metrica, vide Girald. Dial. 10. Histor. Poet. Voss. de Poet. Lat. c. 3. Vide supra.

TERENTINA Tribus cum Aniensi, reliquis Urbis Romae Tribubus addita, a Terento, qui locus erat in Campo Martio, nomen videtur accepisse. Eius meminit Cicer. Orat. pro Plancio: Quas Tribus edidisti? Terentinam credo. Et paulo post. Prioribus Comitiis Aniensem a Plitio, Terentinam a Plancio esse concessam. Item Caelius, Epist. ad Cic. l. 8. Ep. ad Famil. M. Oppius M. F. Terentina. Antepenultimam inter 35. Tribus eam ponit, Ioh. Rosinus Antiqq. Rom.. l. 6. c. 19. De Terentina Lucerna, infra.

TERENTIUS [1] Poeta Comicus, Carthagine natus, Terentii Lucani libertus, qui cum esset egregia [orig: egregiÔ] indole, a patrono eruditus, et libertate donatus, Comoediae egregiam rationem excogitavit, in dramatibus suis inim itabilis: Regula puritatis et elegantiarum Latint sermonis a Tullio habitus. Sic venit in amicitiam nobilium, maxime Laelii et Scipionis; quorum opera [orig: operÔ] adiutus in scribendo fertur ob elegantiam sermonis, teste Cicerone, cui adstipulatur etiam Varro. Quid quod eandem ipse famam augere videtur, non enim nisi leviter se tutari conatur Prologo [orig: Prolog˘] Adelphorum. Sex eius Comoedias habemus. Obiit in Graeciam profectus, An. 595. Urb. Cond. 2. Olymp. 155. Hieron. Et quidem eum in Arcadia quidam defunctum, Volcatius mari mersum scribit:

Sed ut Afer sex populo edidit Comoedias,
Iter hinc in Asiam fecit: navim cum semel
Conscendit, visus numquam est: sic vita [orig: vitÔ] vacat.

Sueton, in eius vita. Crinitus de Poet [orig: PoŰt]. Scaliger, in Poet. et Voss. de Poet. Lat. p. 9. Nic. Lloydius.

TERENTIUS [2] Culeo vel Culleo, senator Roman. captus a Carthaginensibus, redemptus est ab Africano maiore, ac currum eius cum pileo capiti imposito sequebatur. Liv. l. 30. c. 45. Hinc natus error apud quosdam, Terentium Comicum hunc esse putantes.

TERENTIUS [3] Evocatus, secundum quosdam, percussor Galbae. Tacit. l. 1. Hist. c. 41.

TERENTIUS [4] Gentianus, Adriano Imperatori exosus, eo vehementius, quod a Senatu diligi videbat, memoratur Spartiano in Vita Adriani, c. 23.

TERENTIUS [5] Lentinus, Eques Romanus, falsi sub Nerone damnatus. Tacit. l. 14. Annal. c. 40.

TERENTIUS [6] Libo Poeta, Fregellis natus. Voss. de Poet. Lat. c. 8. p. 86.

TERENTIUS [7] praenomine Marcus, Amicus Seiani, qui quod constanter id, quod ei crimini dabatur, nempe familiaritatem cum Seiano, confessus erat; discrimini exemptus est; eiusque accusatores additis, quae antea deliquerant, exsilia [orig: exsiliÓ] aut morte multati sunt. Tacit. l. 6. Annal. c. 8.

TERENTIUS [8] Scaurus Grammaticus, quem Gellius, l. 11. c. 15. dicit floruisse Adriani temporibus, ac librum de Caesellii Vindicis Grammatici erroribus scripsisse. Vide et Scaurus.

TFRENTIUS Varro, collega Aemilii Pauli post cladem Cannensem cum reliquiis exercitus Canusium se recepit. Cui Romam redeunti gratulatus est popul. Romanus, quod de Rep. non desperasset [orig: desperÔsset]. Plut. Vide quoque Varro, et Varro Atacinus: it. voce Caius et Marcus.

TERENTUS locus in Campo Martio, haud procul a Capitolio, ubi templum Plutonis et Consi, araque sub terra Inferis dicata, sic a terendo dictus, quod ibi Tyberis ripas rumpens, terram tereret. Eius meminit Papinius, l. 1. Sylv. 4. v. 18.

Aut instaurati peccavit ora Terenti.

Hinc ludi Terentini, qui et Saeculares. Martial. l. 4. Epigr. l. v. 7.

Hic colat ingenti redeuntia seula lustrss,
Et quae Romuleus sacra Terentus habet.

Nic. Lloydius. De hoc loco ita Val. Max. l. 2. c. 4. ex 5. Quum ingenti, inquit, pestilentia [orig: pestilentiÔ] Urbs antiqua agrique vastarentur, Valesius vir locuples, rusticae vitae, duobus filiis et filia [orig: filiÔ] ad desperationem usque Me dicorum laborantibus, aquam calidam iis a foco petens, genibus nixus, Lares familiares, ut puerorum periculum in ipsius caput trans ferrent, oravit. Orta deinde vox est, habiturum eos salvos, si continuo [orig: continu˘] flumine Tiberis devectos Terentum portasset [orig: portÔsset], ibique ex Ditis Patris et Proserpinae ara petita [orig: petitÔ] aqua [orig: aquÔ] calida [orig: calidÔ], quam illi desiderarent, recreasset [orig: recreÔsset]. Eo [orig: ] praedicto [orig: praedict˘] magnopere confusus, quod et longa Et periculosa navigatio imper abatur, spe tamen dubia [orig: dubiÔ] praesentem metum vincente, pueros ad ripam Tiberis protinus detulit: Habitabat enim in villa sua, prope vicum Sabinae regionis Heretum; ac lintre Ostiam petens, nocte concubia [orig: concubiÔ] mad Martium Campum appulit; sitientibusque aegris succurrere cupiens, igne in navigio non suppetente, ex gubernatore cognoscit haud procul apparere fumum et ab eo iussus egredi Terentum cupide arrepto [orig: arrept˘] calice, aquam flumine haustam, eo, unde fumus erat obortus, iam laetior pertulit; divinitus dati remedii quasi vestigia quaedam in propinquo nactum se existimans: Inque solo magis fumante, quam ullas ignis habente reliquias, dum tenacius omen apprehendit, contractis levibus et quae fors obtulerat, nutrimentis,


image: s0508b

pertinaci spiritu flammam evomuit, calfactamque aquam pueris bibendam dedit, qua [orig: quÔ] potata [orig: potatÔ], salutari quiete sopiti, dintina [orig: dintinÔ] vi morbi repente sunt liberati: Patrique indicaverunt, vidisse se in somnis nescio a quo Deorum spongia [orig: spongiÔ] corpora sua pertergi et praecipi, ut ad Ditis Patris et Proserpinae aram, a qua potio ipsis fuerat allata, furvae hostiae immolarentur, lectisterniaque et ludi nocturni fierent. Is, qui eo [orig: ] loci nullam aram viderat, desiderari credens, ut a se exstrueretur. aram emoturus in Urbem perrexit, relictuis qui fundamentorum constituendorum gratia [orig: gratiÔ] terram ac solidum foderunt: hi Domini imperium exsequentes, quum ad 20. pedum aliti udinem humo [orig: hum˘] egesta pervenissent, animadverterunt aram Diti. Patri. Proserpinaeque. inscriptam. Hoc postquam Valesius nuntiante servo [orig: serv˘] accepit, omisso [orig: omiss˘] emendae proposito [orig: proposit˘], hostiae nigras, tarenti immolavit: ludosque et lectisternia continuis tribus noctibus, quia totidem filii periculo [orig: pericul˘] liberati erant, secit. Cuius exemplum Valterius Publicola, qui primus consul fuit, studio succurrendi civibus, secutus, apud eandem aram publicam nuncupatis votis caesisque atris bobus, Diti maribus, soeminis Proserpinae, lectisternioque ac ludis, trinoctio factis, aram terra [orig: terrÔ], ut ante fuerat. obruit. De quibus Ludis vide supra in voce Saeculares. Visum vero a Valesio fumum e terra arae superiacente erumpentem, non aliunde, quam ex lucerna prope aram ab antiquissimis temporibus ardente sive una, sive multiplici, sursum ascendisse, satis verisimile esse iudicat Fortun. Licetus de Lucernis Antiqq. l. 3. c. 24. Plura de Ludis praefatis, et Terento, vide apud Politianum Miscellan. c. 58.

TERENUTHIS urbs Aegypti; Steph.

TERERE de Torno signanter dictum. Virg. Georg. l. 2. v. 444.

Hinc radios trivere rotis. ---

i. e. tornavere [orig: tornavŕre]. Unde Tritores, oi( toreutai, vel torneutai\ et tritum argentum Phaedro, l. 5. Fab. 2. v. 7. to/reuma. Qnin et verbum ipsum tero, ex Graeco torw=, quod Aeoles dicebant terw=: indeque toro\s2 Aeol. tero\s2, Latine teres, quidquid politum et veluti torno [orig: torn˘] exactum esset. alias terere omnium commune est, Tornatorum, Sculptornm, Caelatorum et Rasorum: possuntque Tornatores etiam gluptai/ dici, i. e. Sculptores seu Caelatores, non tamen vicissim. Illi namque exsuclpunt quoque atque insculpunt ligna, at hi non tornant. Praeterea strias et sulcos in ligno tornatili illi facere possunt, figuras et sigilla torno [orig: torn˘] exprimere, qnod hi faciunt, non possunt. Sic et radunt tam Tornatores, quam Rasores. Poeta,

---- et torno rasile buxum.

Aliud tamen proprie cu/sai vel ce/sai, radere, aliud torneu=sai, tornare; uti ab utroque glu/yai accurate loquendo diversum est. Sed et toreutai\ proprie Caelatores, uti torneutai\ Tornatores Hinc in Glossis c. de argenteis, ubi est pocula tornata, poth/ria toreuta\, reponit Salmas. torneuta\. Instrumentum indidem ferreum, quo [orig: qu˘] teruntur ligna in torno, torneuth/rion Graecis etc. Vide Auctorem modo laudatum Exercit. Plinian. ad Solin. p. 1045. Porro autem teruntnr et lapides, ut niteant; quod smh/xein, item s2ilbw=sai Graeci dixere [orig: dixŕre], unde s2ilbwtai\ iapidum huiusmodi artifices: diauga/sai Dionysius.

--- - h)\ xlwra\ diauga/zousin e)/aspin.

Quod Festus Avienus reddit,

---- His glauca dehinc tornatur iaspis:

improprie, quia quae torno [orig: torn˘] fiunt, etiam teruntur, ac laevigantur. Et quidem hodie adamante in minutissimum pulverem contrito [orig: contrit˘] coeteras gemmas poliunt Gemmarii, attenuantque: apud Veter. smiris eadem [orig: eÔdem] fini adhbitus est, Cypriae item et Armeniae cotes etc. Idem ibid. p. 1101.

TERES [1] fil. Sitalcis, Thracum Regis ab Atheniensibus civitate donatus. Vide Aristoph. Acharn. Act. 1. Sc. 4.

TERES [2] formositatis vocabulum. Petronius,

Moles, teretes, Deliaci manu recisi.

Horatius, Epod. 11. v. 27.

Sed alius ardor, aut puellae candidae,
Aut teretis pueri, longam renodantis comam.

Catullus, Epigr. 62. v. 181.

Mitte brachiolum teres.

Sic Caesari teretia membra ascribit Suetonius, c. 45. etc. Inprimis de cervice seu collo. Lucretius, l. 1. v. 35. ad Venerem,

Atque ita suspiciens tereti cervice repostam
Poscit amore avidos, inhians in te, Dea, visus.

Et Statius, Achill. l. 1. v. 609.

Ut vero a tereti demisit Nebrida collo.

In ea namque parte magna pars femineae speciositatis. Unde Caligula, Quoties uxoris vel amiculae collum exoscularetur, addebat: Tam bona cervix, simul ac iussero, demetur; apud Sueton. c. 33. ab hac inprimis corporis parte eas collaudans. Vide Caspar. Barthium, Animadv. ad Statium, Theb. l. 3. v. 263. Proprie autem teres, quod ab Aeolico tero\s2, ut dictum, quidquid politum ac veluti torno [orig: torn˘] exactum ac rotundatum est, to\ a)po\ to/rnou stroggu/lon, in oblongo rotundum; quales aurium elenchi; unde martialis pueros formosos uniones appellavit, l. 9. Epigr. 81. et l. 12. Epigr. 49. v. ult. quos teretes alii dixere [orig: dixŕre]. Inde non ad corpus solum, sed ad animam vox translata. Cicer. qui teretes habent aures, intelligensque iudicium. Horatius de viro bono, l. 2. Serm. Sat. 7. v. 86.



image: s0509a

------ in se ipso totus teres atque rotundus etc.

Vide Salmas. ad Solin. p. 713.

TERESSA Aeolidis urb.

TEREUS Rex Thracum, Martis ex Bistonide Nympha fil. qui, cum Prognen, Pandionis Athenarum regis filiam, uxorem duxisset, eius etiam sororem Philomelam per speciem visendae sororis abductam vitavit, vitiataeque lingoam praecidit, arctissimaeque eam custodiae inculusit. Quod facinus cum illa indicare non posset, acu in tela depictum sorori suae transmisit. Qua [orig: QuÔ] re cognita [orig: cognitÔ], Progne ultionem in Orgiorum tempus differt: quo [orig: qu˘] tempore matronis pluribus comitata, quae Bacchantium ritu thyrsos et cornua gestabant, sororem carcere eripit, Bacchantisque habitu indutam in aulam perducit, ubi cum illa communicato [orig: communicat˘] consilio [orig: consili˘], Itym filium direptum dilacerat, patrique comedendum apponit. Quod cum ille ex pueri capite, sub cenae finem in convivium allato, cognovisset; iamque stricto [orig: strict˘] gladio [orig: gladi˘] ad ultionem properaret, Progne mutata est in hirundinem, Philomela in avem sui nominis, Itys in Phasianum, Tereus autem in Upupam. Hanc fabulam multis versibus describit Ovid. Met. l. 6. Virg Ecl. 6. v. 78.

Aut ut mutatos Terei narraverit artus?
Quas illi Philomela dapes, quae dona pararit [orig: parÔrit]?

Martial. l. 4. Epigr. 49. v. 3.

Ille magis ludit, qui scribit prandia saevi
Tereos; aut cenam, crude Thyesta, tuam.

Idem, l. 14. Epigr. 75.

Flet Philomela nefas incesti Tereos ------

Stat. l. 12. Theb. v. 480.

------ Et iniquam Terea clamant.

Nic. Lloydius.

TERGA desertum Nigritiae. Aliter desertum Hayr, ab oppido primario.

TERGEDUM Aethiopiae sub Aegypto oppid. Plin. l. 6. c. 29.

TERGEMINA Diana dicta est. Solet enim Luna in triplicem speciem sese convertere; aut quod ipsa tres facies, seu tres vias, h. e. tria nomina in diversis locis habeat; est enim Luna in caelo, Hecate apud inferos, sive Proserpina, Diana vero in terra seu silvis vocatur. Horarius, l. 3. Carm. Od. 22. v. 1. s.

Montium custos, nemorumque virgo,
Quae laborantes utero puellas
Ter vocata audis, adimisque leto
Diva triformis.

Et Virg. l. 4. Aen. v. 511.

------ Tria virginis ora Dianae.

Incertus auctor:

Terret, lustrat, agit, Proserpina, Luna, Diana,
Ama, superna, feras, sceptro [orig: sceptr˘], fulgore, sagitta [orig: sagittÔ].

Nic. Lloydius. Sic tergemini vigiles, apud Ausonium, Gripho Ternarii,

------ noctisque per umbras
Tergemini vigiles ------

Ubi Scaliger, cum sint quatuor vigiliae, in singulis ternos vigiles, hic [orig: hţc] intelligendos censens, duodecim vigiles constituit. Bochartus vero Poeram Christianum Hebraeos vetustiores, apud quos non nisi tres vigiliae fuere [orig: fuŕre], sequi totidemque, nec plures, vigiles intelligere iudicat. Tergeminum enim non nisi triplex, seu ternum. Ut, praeter dicta, trigemini in duobus exercitibus fratres, apud Liv. l. 1. c. 24. de tribus Horatiis, totidemque Curiatiis; tergeminus Geryo, apud Virgilium, Aen. l. 8. v. 202. tergemina via, de trivio, apud Senecam, Ocdipo, Actu 2. v. 278. tergemini libri, de tribus Sybillinis, apud Ausonium, d. l. tergeminum caput Cerberi apud Tibullum, l. 3. El. 4. v. 88. etc. Eodem [orig: E˘dem] modo [orig: mod˘] quadrigemina, de quaternis cerastarum corniculis, apud Plin. l. 8. c. 25 septemgeminus, de Nilo septem ostia habente, apud Catullum, ut plura omittam, quae videre est apud praefatum Bochartum, Hieroz. Part. Prior. l. 2. c. 40.

TERGESTE seu TERGESTUM Ptol. et Melae, l. 2. c. 3. et 4. colonia et urbs Carnorum, seu Histriae in confinio maritimo ab Aquileia [orig: AquileiÔ] 25. mill. pass. in ortum; nunc Istriae. Baudrando in ora maris Adriatici et infimo recessu sinus Tergestini. Parva sed munita, sub Imperatore. Cum portu capaci, cui adiacet castrum Euchi; 33. mill. apss. ab Aquileia. 50. a Pola in Circium; Episcopalis sub Patriarcha Aquileiensi. Hinc comitatus Tergestinus tractus adiacens, sub Austriacis. Populi Tergestini. Hic [orig: Hţc] Tergestinus sinus, qui et Aquileius dicitur. Nunc Golfo de Trieste; intimus maris Hadriatici recessus, inter Carnos et Istros, seu inter Sontii fluv. ostia, in ora Foro-Iulii et promuntori. Albram, prope Umacum in ora Istriae. Tergestra vocatur Stephano. Dionys. v. 380.

------ *to/qi su/retai *)adri/as2 a(/lmh
*po/nton e)s2 a)gxi/poron *)akulh/i+on e)/nqa ne/nastai
*)/astu *tegestrai/wn, muxa/tois2 e)pi\ pei/rasi *po/ntou.

Nic. Lloyd.

TERGIDUCTOR officium militare apud Romanos, de quo vide aliquid infra, voce Vigil, it. Virga. *ou)rago\s2 Graecis.

TERGILANI Lucanorum gens, Plin. l. 3. c. 11.