December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0503a

TEMPSA Romanorum colonia an. urb. Cond. 660. Vide Temese.

TEMPSIS cacumen Tmoli montis, in quo 100. annos vivunt incolae. Plin. l. 7. c. 48.

TEMPUS in Saturno cultum Gentilibus; qui una [orig: unÔ] manu, scilicet dextera [orig: dexterÔ], falcem tenere, et in ea serpentis portare effigiem, qui caudam propriam dentibus commordebat, fingebatur, uti ait Albinus, peioris aevi Scriptor, sed meliorum exscriptor, addens, Saturnus hic temporis erat affigies, dracunculus anni. Nempe, uti hoc hieroglyphicum de falce, exponit Fulgentius, Mytholog. l. 1. Falcem ferebat ---- sive quod omne tempus in se vergat, ut cur vamina falcium, sive propter fructum. De serpente, Martianus Capella, Sator Deorum gressibus tardus ac remorator incedit ---- praetendens dextra [orig: dextrÔ] flammi vomum quendam draconem, caudae suae ultima devorantem, quem credebant anni numerum nomine producere. Veteres certe Aegyptios annum dracone notasse [orig: notÔsse], docet Orus Apollo sive Philippus Byzantinus non uno [orig: un˘] loco [orig: loc˘]: quem, dicto [orig: dict˘] schemate expressum, insculpsisse quoque pyramidibus, aeternam circumactionem rerum significantes, legas apud Anastasium Sinaxm Commentar. in Hexaemeron, l. 1. Quam in rem pulchre Statius, Theb. l. 5. v. 460.

------ velox in terga revolvitur annus,

Ubi vetus Scholiastes, Retro, inquit, repetit enim iam transacta, ut rursus transigat. De anno sic multi, quia scil. tempus omne redit per sua momenta et vestigia. Estque elegans periphrasis temporis, in immensum orbem revertens ab emenso, seque repetens, atque conficiens, quo [orig: qu˘] genere suavi acumine omne genus Poetatum lusit. Namque unius anni exitum haurit in se alterius anni initium, seque consumit et reparat ex se, quique consumi videbatur, redit ex involucro quasi suo in semet, renascitur de suo fine, orbem perpetuum obiens, et crculum infinitum decurrens, Virg. Georg. l. 2. v. 401.

------ redit agricolis labor actus in orbem
Atque in se, sua per vestigia, volvitur annus etc.

Vide quae de Temporis ratione scribunt, praeter Aristotelem Physicor. l. 4. c. 16. eiusque Commentatores, Niceph. Blemmydes, Physicor. c. 9. Stobaeus, Eclogis Phys. Laertius, Platone, Plato Timaeo, Timaeus, de Universo, Seneca de Brev. Vitae, Plotinus, non uno [orig: un˘] libro [orig: libr˘], Augustin. de Civ. Dei, l. 12. et Confess. l. 11. Plut. de Placitis Philos. l. 1. c. 21. Sextus Pyrthonius, Zacharias de Opificio Mundi, Alii. Addam saltem, ad eundem rerum orbem exprimendum aliis quoque figuris Veteres usos. Namque et annulo annum comparat Servius, ad Aeneid. l. 1. et in Daphnephoriis ad idem signandum coronae adhibitae sunt, qua de re vide Proclum, in Chrestomathia Poetica Photiana, et adde superioribus Casp. Barthium, Animadv. ad Statium loco [orig: loc˘] cit. de cultu vero temporis religioso plura supra, ubi de Diis Gentilium, item voce Crodus. Ad usum eius sacrum quod attinet, quam vis illud totum iure suo [orig: su˘] vindicare potuisset temporis Aeternus Auctor, eius tamen velut primitias solum a cultoribus suis decidi et offerri voluit, uno [orig: un˘] tantum hebdomadis die sollenni suo cultui, ut et paucis aliis, ex toto temporis nobis indulti thesauro, celebrioribus beneficiis suis commemorandis, sepositis ac destinatis, uti videre est hic [orig: hţc] passim, ubi de Vet. Test. Festis, Neomeniis, Sabbatho, alibi. Superstitio vero Gentilium hic [orig: hţc] immand quantum exerravit: ut qui non solum Daemonibus suis magnam Temporis partem consecrarunt [orig: consecrÔrunt], sed et dierum quosdam aliis auspicatiores, vel minus auspicatos esse, sibi persuaserunt. Et quidem apud Romanos publico [orig: public˘] more observatum est, ut dies postridie Nonas, Idus Kalendas atri haberentur, a)ne/codoi kai\ a)ne/kdh/mhtoi, quibus nec exire, nec aliquo proficisci tutum iudicabant. Augustus etiam postridie Nundinas diem inominatum habuit, an quia aliquoties erat expertus res eo [orig: ] tempore inceptas non vertisse bene an ad imitationem superioris observationis, ut est superstitio fecunda et sollers. Nam et pertinet eodem, quod post Latinas Ferias duos dies Romani observabant ut religiosos et rebus inchoandis infaustos, quod discimus ex M. Tullio, ad Q. Fratrem. Porro et Nundinarum dies videtur rebus inchoandis parum utilis aestimatus: unde quoties in Kalendas Ianuar. incidebant, intercalatione extra ordinem sune/mptwsin illam Pontifices declinarunt [orig: declinÔrunt], teste Dione, l. 48. Et Nonas Augustum similiter devitasse [orig: devitÔsse] legimus. Nec solum observatio haec temporum in suscipienda profectione et inchoandis rebus seriis; locum habuit, uti de eodem Imperatore Sueton. habet c. 92. de aliis Plut. Sed et quidem ea [orig: ] fuere [orig: fuŕre] superstitione, uti in rebus prope nugatoriis etiam dies observarent: Quod notat in Tacito Imperatore Vopiscus, et rident in mulieribus suorum temporum Iuvenalis ac Lucianus. Totum vero id Gentilium reprehendit Ambrosius facunde, ubi explicat Pauli verba ad Galats, c. 4. v. 19. *)hme/ras2 parathrei=sqe, kai\ mhn=as2 kai\ kaipou\s2, kai\ e)niantou\s2, Dies observatis, et Menses, et tempora et annos. Vide Casaubon. ad Suetonium, d. l. uti de Temporis partium unaquaque, ut et Epochis eius celebrioribus, hic [orig: hţc] suis locis. A tempore, *xroni/tas2 olim Orthodoxos ab Eunomianis apellatos, quasi novam et brevi tempore duraturam doctrinam profiterentur, observat Cl. Suicerus in ea voce.

TENAE seu TILLEMONTIUM oppid. amplum Brabantiae, ultimo [orig: ultim˘] bello [orig: bell˘] misere deformatum: Ad amnem Ghecte 3. leuc. a Lovanio in Ortum, 6. a Namurco in Boream sub Hispan. Thienen, incolis: Tillemont Gallis.

TENAGUS locus Susianae regionis ad sinum Persicum. Ptol.

TENASSERIUM vulgo TENASSERIM, urbs Indiae ultra Gangem in regno Siami, in ora Sinus Gangetici media inter Siamum ad Boream, et Iuncalaonum ad Meridiem. Dicitur et Tanasserium, vide ibi.

TENAX in laude ponitur, est enim parcus cum modo, at sordide parcus pertinex Latinis est. Lapis vetus in Anglia:


page 377, image: s0503b

PATRI. PIENTISSIMO. ET. SOCERAE. TENACISSIMAE. MEMORIAE. POSVIT. Casaubonus, ad hunc Spartiani locum, in Severo, c. 17. Cognomentum Pertinacis --- ex morum parsimonia videtur habuisse.

TENCTERI alias THENCHTHERI TANCHARI Appiano, Tenterides Plutarcho, Tenchateri Livio, populi German. quorum regio Drent, teste Hadr. Iunio [orig: Iuni˘] dicitur, inter Frisiam ad Boream, et Occidentem Westphaliam ad Ortum, et Transisalanam ad Austrum. Cluverio erant versus Rhenum, ubi nunc Montensis Ducatus, pars Westphaliae et pars Marchiae Comit. Vide Cl. Ottonem ad B. Rhenanum, l. 1. p. 128.

TENDA vel TENDE oppid. Italiae, caput Comitatus cognominis in Comitatu Nicaeensi, intra Apenninum, in limite ditionis Genuensis. Inde mons le Col de Tende, 18. milliar. ab Albio Intemelio in Boream, Fossanum versus 25. Alias Comites habuit proprios, nunc Sabaudiae Duci subest.

TENDEBA Cariae vetus oppid. Steph.

TENDERE apud Romanos dicti sunt Duces et exercitus, ubi castra essent metati, quod ibi tentoria explicarent, vel in tentoriis subsisterent. Sueton. in Galba, c. 12. Cobors Germanorum iuxta hortos tendebat. Tacitus, l. 13. Annal. c. 36. Milites tendere omnes extra vallum iussit. Virgil. l. 2. Aen. v. 29.

------ hic [orig: hţc] saevus tendebat Achilles etc.

Sicque tendentes reponit Palmerius, ad Salustium, p. 520. pro tentoria figentes, vocabulum esse Numidarum addens. Contra praetendere dicebatur de illis praesidiis militum, quae ante iustum exercitum aut pro coeteris excubabant: quam in rem plurima congessit Gronov. Observat. in Eccl. Script. c. 2. Hinc recentioribus Tenda, tabernaculum est, seu tentorium. Tudebodus, Hist. Hierosolym. l. 2. Et in nostras laxatis fraenis concurrerunt tendas. Hodieque Tente Gallis, et Tendae Hispanis, sed his proprie stationem notat, seu Officinam, in Foro, aut locis publicis, expondendis et vendendis mercibus, erectam. Car. du Fresne Glossar. De reliquis verbi significatis, vide Barthium, Animadvers. ad Statium passim.

TENDUCUM vulgo Tenduc, regnum Tartariae, in limite Sinarum cum urbe primaria cognomine. Quibusdam recentioribus Charchir et Niuche; unde profecti, qui Sinarum Imperium haud pridem occuparunt [orig: occupÔrunt]. Pars est Australis Sericae antiquae, terminaturque a Septentrione Tartaria [orig: TartariÔ] magna [orig: magnÔ], seu Kaimachitarum regione ab Ortu Iupia [orig: IupiÔ] regione, ab Occasu Tanguto [orig: Tangut˘] regno [orig: regn˘], a Meridie Imperio [orig: Imperi˘] Sinarum. Sed de urbibus eius nondum constat. Eius pars est etiam Niulhanum regnum, Egrigaia quibusdam.

TENEA [1] quae TENAEA Suidae, pagus agri Corinthicaci, arboribus consitus. Unde Proverbium:

*eu)dai/mwn ge *ko/rinqos, e)gw/ d' ei)/hn *tenea/ths2.

TENEA [2] fluv. Umbriae. Vide Tinia.

TENEBION corruptum nomen, apud Diodor. Sic. l. 14. loci in Cilicia, quem nulli in Asia am oenitate cedere scribit. Alii legunt, ei)/s2 ti pedi/on, teste Henr. Stephano [orig: Stephan˘].

TENEBRAE quibus nominibus cultae fuerint Gentilibus, diximus supra ubi de eorum Diis. Per easdem iurasse [orig: iurÔsse] Prienenses, tradit Plut. Probl. Graec. Sunt autem nihil aliud, quam umbra maior, ut umbra nil nisi lumen imminutum, Vossio, de Idol. l. 3. c. 24. qui et (post Casaubonum ad Tiberium Suetonii, c. 68.) compluria adducit exempla eorum, qui tenebricoso [orig: tenebricos˘] quoque aere viderint, hincque etiam in tenebris corpora de se species fundere, colligit, c. seq. At nihil tale in Aegyptiis Tenebris, quae exstiterunt in terra tota Aegyptiorum tribus diebus, Non videbant alter alterum, neque surgebat ullus a loco suo tribus diebus, Exodi, c. 10. v. 22. et 23. Quod nec Scriptores Gentiles latuisse, discimus ex fabula de Iovis cum Alcumena congressu, quem praecepisse Soli, ut triduum lateret, quo gignendo Herculi vacare posset, passim legimus. Unde Herculem trie/speron le/onta Lycophron, Statius, ternoctem vocat Theb. l. 12. v. 301. ut videre est apud Meursium, ad Lycophronem, p. 107. ubi plura hanc in rem. Quemadmodum et totum hunc Caeli Tertaeque orbem densissimis Tenebris initio [orig: initi˘] creationis immersum fuisse iidem non ignorarunt [orig: ignorÔrunt]. Namque a)e/ra zofw/dh, tenebrosum, principium huius universi posuit Phoenicum Theologia, uti videre est apud Sam. Bochartum, Geogr. Sacr. l. 2. c. 2. Et Aristophanes apud Lucianum Philopatr.

*nu\c *)erebo/s2 te me/lan prw=ton kai\ *ta/rtaros2 eu)ru/s2.

Et Ovid. l. 1. Met. v. 10.

Nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan,
Nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe etc.

Vide infra Theuth. Imo et Inferis suis tenebras inducunt passim. Sophocles apud Plut. de aud. Poet.

*)/enqen to\n a)/peiron e)reu/gontai sko/ton
*sklhroi\ dnofera=s2 nukto\s2 potamoi\.

Unde loca nocte silentia late, Virgilio dicta. Aen. l. 6. v. 265. atque silentem nocte perpetua [orig: perpetuÔ] domum Seneca vocat, Hypopolyt. Act. 1. Sc. 2. v. 221. Vide Tobiam Pfannerum ubi suora c. 21. ž. 9. De Tenebrarum vero Hieroglyphico, cauda [orig: caudÔ] videl. crocodili Orum, in Hieroglyph. etc. In Ecclesia Rom. Tenebrae, officium Eccles. dicitur, quod peragitur Feria [orig: FeriÔ] 4. 5. et 6. maioris, ut vocant, hebdomadae: Primo, quia in luctu et maerore (Ecclesia) est, propter Domini passionem; et propter eius triduanam mortem exsequias celebrat triduanas. Secundo


page 378, image: s0504a

officium Tenebrarum significat tenebras, quae fuerunt super faciem terrae, dum pendebat Sol iustitiae in cruce etc. Durandus Rational.

TENEBRIA vicus Iberiae. Steph.

TENEBRIUM promontor. Ilercaonum, Hispan. Tarraconens. cum oppid. cognomine inter ostia Iberi in 2. alveos infra Dertusam urbem divisi. Cabo de Alfaques Moletio. Capo Forbat hodie, Baudrando, in ora regni Valentiae, prope oppid. Peniscolam, vix 3. leuc. a limite Cataloniae in Occas. 6. ab ostio Iberi, 4. ab Oropesa in Ortum.

TENEDO oppidul. Silvae Martianae, in Suevia, in limite Helvetiorum, prope Rhenum, ubi Arolam recipit, supra Valdshutum oppid. 18. mill. pass. infra Scaphusioam; vulgo Dengen Cluver.

TENEDOS quae Tenedo Sophiano, insul. maris Aegaei, sive Hellesponti parva, amoena, contra Sigeum, Troadis promuntor. inde 12. mill. pass. (sed teste Strabone 40. stad. ad 80. patens) in Occasum et Circium distans, Apollim, qui ibi praecipue colebatur, sacra, prius Calydne, testibus Pausania [orig: PausaniÔ] ac Diodoro [orig: Diodor˘]. Sic. Phonice et Lyrnessus etiam, uti Plin. auctor est, l. 5. c. 13. Insul. haec ante bellum Troianum florentissima fuit, in qua Graeci supremas illas, quibus Troia periit, insidias struentes, sese occultarunt [orig: occultÔrunt]. Virg. Aen. l. 2. v. 21.

Est in conspectu Tenedos, notissima fama [orig: famÔ]
Insula, dives opum, Priami dum regna manerent.

Dionys. v. 537.

*le/sbou t' e)nruxo/rooi, kai\ i(merth=s2 *tene/doio.

Scribit Plinius, loc. cit. in hac insula esse fontem, qui solstitii aestivi tempore, a tertia diei hora, ad sextam usque, tanta [orig: tantÔ] aqua [orig: aquÔ] scaturiebat, ut omnia vicina loca inundaret, reliquo [orig: reliqu˘] autem tempore exsiccabatur. Strabo templum Neptuni, extra civitatis mutos fuisse tradit. Vulgo dici putatur quasi *te/nou e(/dos2, a Tene quodam, quem Cycnus pater a noverca concitatus cum arca inclusum in mate proiecisset, is ad insul. Leucophryn eiectus est, et ab incolis Rex creatus, et post obitum pro Deo cultus. Atque ita factum, ut insul. pro Leucophry Tenedos appellaretur. Ita referunt Aristot. et Heraclides in politiis. Strabo, l. 5. Pausan. in Phocicis. Plut. in Hellenicis, Conon apud Photium, Serv. in Aen. l. 7. Eustath. in Il. a. Isacius in Lycophronem, Suidas in *tene/dios2 a)/nqrwpos2, Stephanus, Phavorinus, aliique. Tenem vero hunc a Tenediis relatum fuisse in Deos, docent haec Ciceronis in Verrem 1. Tenem ipsum, qui apud Tenedios sanctissimus Deus habetur, qui urbem illam dicitur condidisse, cuius ex nomine Tenedos nominatur. Tamen hanc fabulam non esse ex ultima vetustatis memoria repetitam, ex eo colligere est (inquit Bochartus, l. 1. Chanaan, c. 9.) quod de Tene nil quicquam habetur apud poetas vetustiores. Sed nec in Apollodoro, Hygino, Palaephato, et Mythologorum aliis. Nec a Tene fieret Tenedos, sed *te/nou e(/dos2, ut *kriou= me/twpon, neque enim fert Graecae linguae genius, ut aliter coalescant substantiva cum adiectivis. Denique *te/nedos2 vel *tenou/edos2 neutrum esset, non femininum. Sed fingenda fuit haec fabula, quia pudebat Tenedios nescire suas origines, et rationem nominis sui. At Phoenices si consuluissent, insulam suam didicissent Tenedum dici quasi insulam [gap: Hebrew word(s)] tin-edom, i. e. luti rubri, cuius plurimus in figulinis usus. Et in Tenedo celebres fuere [orig: fuŕre] figulinae. Unde Tenddia vasa, magno in pretio apud veteres, quod Plut. in l. de vitanda [orig: vitandÔ] censura, et ex eo Aristoph. in Nub. Act. 4. Scen. 3. his verbis docent: *tho\ de\ tra/pezan h( kalh\ *au)li/s2, h)\ *te/nedos2 a)ntikosmh/sei toi=s2 kerameoi=s2 kaqarwte/rois2 ou)=si tw=n a)rgurw=n. Bochart. Tenedius tibicen, de falso dicitur, apud Steph. Securis Tenedia pro expedita et severa iustitia [orig: iustitiÔ]. Tenes enim (de quo supra) legem tulit, atque induxit morem, ut a tergo Iudicis astaret quispiam securim tenens, videl. in hoc paratus, ut qui perperam quid in iudicio dixisset, mendacium, opinor, aut falsum testimonium, eum protenus securi feriret. Nic. Lloyd. Baudrando haec insul. 5. mill. pass. abest, a Sigaeo promontor. 25. a Lesbo, 65. a Mitylene Urbe in Boream versus Thracicam Chersonesum 15. Haud pridem capta et munita a Venetis, sed recepta a Turcis. Ei ad Austrum adiacent Calydnae Insul. duae, hodie Maure, Nigro, melle fecundae.

TENERA fluv. Hannoniae, Dender incolis, Denre Gall. 2. leuc. a Montibus oritur; dein Athum et Lessiniam rigat, uti et Gerardimontium et Alostum urbes Flandriae, tandem ad Teneramundam in Scaldim se exonerat.

TENERAMUNDA incolis Dendermonde, Gallis Dermonde, urbs munita Flandriae, ad Scaldim, ubi recipit Teneram, vix 2. leuc. ab Alosto in Boream fere media inter Gandavum et Antverpiam, 4. utrinque leuc. 5. a Bruxellis in Circium.

TENERCHEBRAJUM Castrum vulgo Tinchehray, locus Galliae, in Pertico, ad Comitem Moritonii olim pertinens, Willelmo Gemeticensi, l. 8. c. 13. memoratum. A Braio, i. e. luto, quod in loco palustri ac coenoso situm, nomen accepit. Hadrian. Vales. Notit. Gall. in voce Braium.

TENERE apud Optatum, l. 5. Nam et quivis ---- scrobem fodere et plantaria ponere potest: imperare, ut teneat, non potest: idem est, quod comprehendere, apud Columellam, l. 3. c. 5. depositae stirpes valido [orig: valid˘] solo [orig: sol˘], quamvis celeriter comprehendant. Vide quoque eum, l. 3. c. 5. 7. alibi. Solum apprehendere, apud Senec. Ep. 86. prendere, simpliciter, apud Ambrosium de Tobia, c. 13. coalescere, apud Varronem, de L. L. l. 4. et in Vita Virgilii. Hoc imperare non potest vinitor, aut agricultor, dicere vult Optatus, ut stirpes depositae radices agant, ipse non potest nisi optare: efficere eius est, qui adoratur. Hinc in seqq. Est enim hoc solius Dei, de medullis palmitum producere radices coalescentes in terram. Quod ubi factum, tenent plantaria: cum enim comprehendimus, tenemus, Ioh. Frid. Gronov. Observ. in Eccl. Script. c. 13. Apud recentioris aevi Scriptores, tenere dicuntur infantes Patrini, seu Susceptores cum baptizantur: hos enim revera in brachiis tenent, dum orationes baptismales a Sacrorum Ministro recitantur, infansque salutari fonte tingitur. Concil. Nicaenum


image: s0504b

Arabic. Pisani, can. 22. Ut viri non teneant in baptismo puellas, aut mulieres, neque mulieres teneant masculos. Inprimis in Foro Feudali frequens id verbum, de eo qui praedium a Domino Feudi dependens, et in eius feudo vel dominio, possidet. Inspecie tenere in capite dicitur, qui nullo medio ratione feudi Domino subiectus est; apud Anglos specialius qui a Rege seu Corona feudum suum tenet etc. Qua de vocis notione plura habes in Glossario, Caroli du Fresne.

TENERICUS Campus circa lacum Copaidem. Strabo.

TENERIFFA [1] una ex Insulis Fortunatis, alias Nivaria, Sansoni. 150. mill. pass ab ora proxima Biledulgeridiae in occasum, uti 35. a Canaria Insul. Circuitus 140. mill. pass. Eius oppid. sunt Palus, Laguna, Insulae praecipuae S. Crucis, S. Croce, cum portu amplo, Garrico cum portu, S. Christophori S. Christoval et Rialeio. Ibi etiam Monte de Pico seu de Teyda incolis, le Pic de Teneriffe aliis, mons altissimus de quo multa indigenae, Ex eo omnes simul Canarias videre licet, unde et Geographorum aliquam multorum calculum meruit, ut primum ab eo Meridianum ducant, Chr. Becmannus, Hist. Orbis Terr. Ad insulam hanc cum Hispanorum classem ex India Orientali portum S. Crucis appulisse, rescivisset Blackius, Anglicae classis Praefectus, ille facinore ab omni memoria [orig: memoriÔ] dignissimo [orig: dignissim˘] nihil moratus circum iacentia castella, et innumera tormenta inde in naves suas confertim displosa, portum ingressus est, totamque classem Hispanicam destruxit: annulum hinc quinque millium librarum a Parlamento meritus, Idem de regno Angliae c. 4. ž. 6. Olim Duces habebat IX. libera [orig: liberÔ] electione sibi succedentes. Postmodum una cum reliquis Insulis a Ioanne de Betacourt, Robini Bracomontii Franciae Archi-Thalassi filio, cum titulo Regio possessa, sub Successoribus eius fuit, usque ad Didacum de Herrera, qui omne ius suum Ferdinando Aragoniae Regi transcripsit, a quo tempore Insula haec, cum reliquis canariis, Hispanici iuris est, Georg. Hornius, Orb. Imper. cum Not. l. Ioachimi Felleri, p. 480.

TENERIFFA [2] urbec. regionis Terrae Firmae, in Gubernio S. Marthae, iuxta confluentes fluv. S. Magdalenae in fluv. magnum S. Marthae. 90. mill. pass. a Carthagine nova in Eurum in America meridionali.

TENES Diod. Siculo *te/nhs2 Cycni filius, ab Achille, cum Tenedum Graeci vastarent, interemptus; praecipua [orig: praecipuÔ] post mortem apud Tenedios in veneratione fuit, ut Athenagoras tradit in Legat. Cicer. de Nat. Deor. l. 3. et plenius l. 1. in Verr. Vide in voce Tennes, it. Tenedos.

TENESIS Aethiopiae sub Aegypto regio. Strabo.

TENEZA vulgo Tenez, urbs munita regni Algerii, in ora maris mediterranei cum portu satis tuto et promontor. cognomine adiacente, 100. mill. pass. ab Algerio in Occasum. Alias Iulia Caesarea, Sansoni. Caput tractus cognominis versus oram littoralem maris Mediterranei inter Algeri provinc. ad Ortum, et Telensinam seu montes ad Occasum ubi alias par Mauritaniae Caesariensis.

TENG Sinensibus dicitur vimen illud mirabile, e quo corbes, crates, sedilia: maxima vero subtilissimas illas ac molissimas storeas, in quibus plerique, ad ipsum Regem, nudi, dum somnum capiunt, decumbere consueverunt; lectos tandem et pulvinaria, quae rebus quibusdam odoratis ad delitias inferciunt, solent conficere. Lusitanis Rota, quod vide. Aliud quid Indorum tenga est, e cuius liquore saccharum, quod Iagara, aut Iagra appellatur, confieri, docet Salmas. ad Solin. p. 1313.

TENGCHEUM vulgo Tencheu, urbs quinta Xantoniae, in Sinaa, sub qua 7. minores. In ora Oceani Eoi et Sinus Nanquinensis. Probe munita. Martinius.

TENION urbs Achaiae. Steph.

TENISSA Mauritaniae Caesariensis oppid. Ptol. Tremissen Nigro. Aliis est Tenexe.

TENITRUS mons Macedoniae, in ora Occidentali inter Apolloniam, unde nunc Monte di Polline, et Dyrrhachium.

TENIUM urbs Achaiae. Steph.

TENNAGORA Indiae intra Gangem urbs. Ptol.

TENNES [1] qui et Tenes, vide Tenedos.

TENNES [2] Rhodius trium millium Graecorum mercenatiorum, ab Aegyptiis auxilio Phoenicibus missorum Dux. Diod. l. 16. p. 532. A Mentore, Sidoniorum Principe, in proditionis societatem assumptus; sed Sidone prodita [orig: proditÔ], ab Artaxerxe Ocho, eius perfidiam suspectante, occisus est.

TENNUM oppid. ex Aeolicis, unde Hermagoras fuit is, qui de dicendi arte conscripsit. Strab. l. 14. Unde Tennites Ciceroni, pro Flacco.

TENOS [1] vulgo Teno, insul. parva in Aegaeo mari, una Cycladum, in qua urbs est eiusdem nominis, quam propter aquarum abundantiam, Aristoteles Hydrussam appellatam dicit, alioqui Ophiusam. Plin. l. 4. c. 12. Steph. a Tene conditore dictam scribit. Eius meminit Ovid. l. 7. Met. v. 469.

At non Oliaros, Didymeque et Tenos et Andros.

Tenos, inquit Bochartur, l. 1. Chanaan, c. 14. Dorice *ta=nos2, Phoenicie insula [gap: Hebrew word(s)] thannoth, i. e. draconum, seu serpentum. Aristoph. Schol. in Plutum: *)en th=| *th/nw| mi/a| tw=n *kukla/dwn nh/sw| o)/feis2 kai\ skorpi/oi deinoi\ e)li/nonto. Ibidem *)ofioe/ssh, i. e. Anguina dicitur ab Antimacho. Quod et alii imitati sunt. Atque eodem referri potest quod a nonnullis Hydrussa dicebatur: nempe ab hydris facto [orig: fact˘] nomine, non ab aquis, ut veteres volunt, Eustath. *(/udati kata/r)r(utos, dio\ kai\ *(udrou=sa e)klh/qh. Steph. *)eklh/qh de\ *(udrou=sa, dia\ to\ kata/r)r(uton ei)=nai kai\ *)ofiou=sa. Plin. loc. cit. Tenos cum oppido 15. mill. pass. porrecta, quam propter aquarum abundantiam Aristoteles Hydryssam appellatam ait, aliqui Ophiussam. Quin et vipera Tenia dicta est, tamquam esset a Teno. Hesychius: *thni/a, e)/xidna: quia Tenus fuit qhriw/dhs2,


image: s0505a

ut habet Scholiastes qui supra. Aristoteles, in fine l. de Mirab. narrat de serpente quodam in Teno urbe Magicis cantibus exanimato. Sed Tenus illa in Thessalia fuit, non in insula Teno. *thni/wn skoro/dwn alliorum ex Teno meminit Aristoph. in Pluto, quae volunt fuisse drimu/tata acerrima. in Aristoph. autem non occurrit, quod ex eo citat Stephan. ibi fia/lwn su/gkrama ei)=nai e)c ou(= pu=r a)na/ptousi pa/nu r(adi/ws2. Nihilo [orig: Nihil˘] fortasse verius, quam quod asserit Athenaeus, l. 1. ibidem esse fontem, cuius aqua vino non miscetur. Antholog. l. 1. c. 38. Antipater Tenum ita cum Delo confert,

*nu=n de\ su\ me\nzw/eis2, h( d)ou)k e)/ti; ti/s2 ken e)w/lpei
*)/oyesqai *th\nou *dh=lon e)rhmote/rhn;

Unde colligitur Tenum insulam esse non magnae rei. Circuitus est 35. mill. pass. cum arce permunita, in monte, sub Venetis, a tribus fere saeculis. Episcopalis, habet Latinos ritus, et 12. mill. pass. distat ab Mycono Insul. in Boream; Tenos item apud scriptores Britannicos insul. Albionis, ante ostia Tamesis, Cantio adiacens, vulgo The Isle of Tenet. Nic. Lloydius. Prior hodie Tine Cl. Sponio, qui eam Cycladibus reliquis, quae sub Turcico sunt Imperio, longe altiorem, 24. vicis circiter habitatam, (inter quos reliquiae Urbis huius insulae, 3. solum aut 4. domibus constantes, nominis tamen *po/lis2 antiqui adhuc tenaces) frumenti insuper, ficuum vitium feracem esse ait. Idem duplicis num mi antiqui meminit, quorum unus, altera [orig: alterÔ] facie caput Ammonis cornigeri, altera [orig: alterÔ] uvam, praefert, cum duabus his literis TH. quae initiales sunt vocis *thni/wn alter, in antica parte caput Neptuni, qui in hac Insul. ubi celebre Templum habuit, peculiari veneratione, et anniversaria [orig: anniversariÔ] sollennitate cultus est, ad quam ex Insulis vicinis longe lateque confluxus fuit; in postica, tridentem cum gemino delphine et voce THNI wn, Itinerar. Part. 1. p. 168. et Part. 3. p. 171. et seqq.

TENOS [2] Laconiae urbs. Steph.

TENSA [1] M. Graeciae insul. ab Ionibus instituta. Solinus, c. 8.

TENSA [2] non a)po\ tou= qei/ou, quod etymon legas apud Asconium, in 3. Verr. nec a Papia solum comprobatur; sed Caesare etiam Scaligero de Re Poetic. l. 1. c. 32. verum a tendendo. Ita autem vocabantur tentoria, sive umbracula, quae simulachta Deorum continerent, vel tabulis, quae proprie Tabernacula, vel pellibus aut linteis tensis, quae proprie Tentoria et Tensae. Ac huiusmodi quidem Tensae, vel a bubus, aut equis aut sinis trahebantur; Unde in glossis veterib. Tensa non solum exponitur qro/nos2, sed etiam a(/rma qew=n: vel ab hominibus gestabantur; quod indicat locus Amosi, c. 5. v. 26. Imo portastis [orig: portÔstis] taber naculum Meleci vestri, et Basin imaginum vestrarum: sidus Dei vestri, quae fecistis vobis: et Actor. c. 7. v. 43. Imo baiulastis [orig: baiulÔstis] tabernaculum Molochi etc. Huiusmodi porto portatiles lecticas cum velis tensis habuisse delubri figuram, argumento est etiam, quod Philo Byblius, Phoeniciam describens Theologiam, apud Eusebium Praep. Euang. c. 10. dicat, Dei illius eximii, qui Phoenicibus *)agro\s2, *)agrou/hros2 et *)agro/ths2 vocabatur, co/anon e)=nai ma/la seba/smion kai\ nao\n zugoforou/menon e)n *foini/kh|, Simulaechrum esse magnae venerationis et aedem a iugalibus (seu bubus seu equis) solitum deferri in Phoenicia. Nempe forma erat, qualis lecticae eius, quam vulgo papilionem, Galli le Pavillon, dicunt; a figura tentorii a pellibus aut velis tensi, quod et ipsum Plinio, Tertulliano, Vegetio papilio vocatur, a forma insecti praelargas alas suas extendentis Gloss. veter. Papilio, skh/nwma. In istis itaque sacris Thensarum vehiculis, Ludis Circensibus, Romae Deorum imagines vehebantur, quem ritum graphice describit Dionys. Halicarnass. l. 7. Unde multum lucis Ovidio, Amorum l. 3. Eleg. 2. qui illum quoque tangit, Fast. l. 4. v. 391.

Circus erit pompa [orig: pompÔ] celeber, numeroque Deorum.

Uti et M. Tullius, de Arusp. Resp. Varro de LL. l. 4. Suetonius, Augusto [orig: August˘], c. 16. Festus in Thensa et tot alii. Acceperunt autem id moris Romani vel ab Asiaticis vel ab Aegyptiis. De Asiaticis, coniectura ex eo, quod apud Cappadoces, ut Strabo ait, l. 4. co/anon tou= *)om)a/nou pompeu/ei, Simulacrum Omani defertur in pompa. Omanus vero Persicum Numen erat. De Aegyptiis ac Aethiopibus suspicamur ex Eustathio, Il. d. *)en *diospo/lei me/gisto/n e)s2i *dio\s2 i(ero\n, a)f' ou(= labo/ntes2 *ai)qi/opes2 *dio\s2 co/anon kai\ a)/llwn daimo/nwn kairo\n tetagme/non perinostou=si ta\ kata\ th\n *libu/hn, kai\ panhguri/zousi su\n au)tw=|, kata\ tina polutelw=s2 e)pi\ dw/deka h(me/ras2, e)pei\ kai\ tosou=toi par' au)toi=s2 qeoi/. Diospoli (civitate Aegyptia [orig: AegyptiÔ] ) grande est Iovis delubrum: unde Aethiopes accipientes simulacrum Iovis et aliorum pariter Deorum, statis ea temporibus per Libyam circumferunt, publicaque in celebritate magnifice duodecim diebus feriantur, quoniam totidem habeant Deos. Ubi si ex Romanis sacris de Aegyptiis liceat iudicare, intelligit XII. Deos Consentes, notissimis Ennii apud Appuleium, De Deo Socratis versiculis comprehensos, de quibus ipsis, ut et Carthaginensibus, sic Servius commentatur in illud Virgilii Aen. l. 6. v. 68.

Errantesque Deos: agitataque moenia Troiae:

Signa co/ana dicit, i. e. simulacra brevia, quae portabantur in lecticis et ab ipsis mota infundebant vaticinationem: quod fuit apud Aegyptios et Carthaginenses. Sane et apud Antium promovebant simulacra Fortunarum, ad danda responsa, ut Macrob. tradit Saturnal. l. 1. c. 23. qui praeced. c. 21. de Sole Heliopolitanis culto, affinia habet: Vebitur simulacrum Dei Heliopolitani ferculo [orig: fercul˘]: uti vehuntur in pompa ludorum Circensium Deorum simulacra. Hebraeis Succot [gap: Hebrew] dictae sunt hae Thensae, ut apud Amosum loco [orig: loc˘] cit. videre est, etc. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 2. c. 10. et hic [orig: hţc] ubi de Circensibus, de Pompa, etc. It. in Thensa. Aliud quid vox sonat apud Recentiores, unde tensare illis defendere, securum facere, protegere, et tensamentum, pensatio est, quae a vassallis


page 379, image: s0505b

aut subditis domino, pro protectione exsolvebatur, alias Commendatio, Salvamentum, et Tutamentum, dicta: qua de vocis notione complura habet Car. du Fresne Glossar.

TENSERA Georgius, vide Georgius.

TENSI Cothurni elegantioribus olim in usu. His enim, ut et aevi nostri hominibus, de eorum maxime visum est, si strictim calcearentur, ut auctor est Festus in voce Tentipellium, quod calceamenti quoddam genus nonnullis erat. Unde Sidonius Apollinaris, l. 4. Ep. 13. tensum Cothurnum dicit, ubi de Germano quodam, homine lauto, loquitur. Minus lauti enim, incurii et negligentis hominis indicium erat, si pedes in laxa calceorum pelle natarent. Quae causa, quod Ovidius elegantiae praecepta s puellae tribuens, ait, l. 1. Artis, v. 516.

Nec vagus in laxa pes tibi pelle natet.

Ita Sidonius praefatus, Thaliam alloquens, l. 8. Ep. 11.

Soccos ferre cave, nec, ut solebat,
Laxus pes natet altus in cothurno.

Quod item D. Hieronymo Ep. ad Eustochium expressum, ubi malesanum feminini cultus studium perstringit: Omnis his cura de vestibus, si bene oleant, si pes in laxa pelle non folleat. Nec vero follicarent calcei, si quando pedum modulo [orig: modul˘] laxiores essent, solebant eos vel tomento [orig: toment˘] vel qua [orig: quÔ] vis alia [orig: aliÔ] re dionea [orig: dioneÔ] stipare. Quo [orig: Qu˘] sensu Tertullianus inter coetera, quibus operosam puellarum in sui ornatu curam exagitat, dixit: Calceum stipant multiformem, l. de vel. Virgin. c. 12. Sic enim ad eum locum illius interpres Rhenanus, Stipant, ait, ne follicet calceus. Atque ad hanc rem multum etiam conferebant ansulae sive corrigiae, quibus calcei pedibus strictius firmiusque aptabantur. Unde Tibullus, l. 1. El. 8. v. 14. ait,

Ansaque compressos alligat arcta pedes.

Et Sidonius iterum, Carm. 2. v. 401. et seqq.

------ Retinacula bina cothurnis
Mittit in adversum vincto de fornice pollex,
Quae stringant crepidas etc.

Vide Beni. Balduinum, de Calceo antiquo, c. 21.

TENSURAS ad occidendum lupos, ponendi consuetudo indigitatur, in L. Burgundionum, cuius tit. 46. est, de his, qui tensuras ad occidendum lupos posuerint. Est autem tensura, tensio arcus, Italis etiamnum Tesa. Nempe posuerunt Veteres arcus seu balistas certis in locis tensas, ita quidem, ut motis quibusdam lineis ad id extensis, statim laxarentur ac sagittas emitterent. Itaque ne hominum forte quis laederetur, iubentur in contextu ii qui arcus posuerint, ut id vicinis suis statim indicent, ac tres lineas ad praenoscenda positi arcus indicia diligenter extendant, ex quibus duae superiores sint, ut videl. hosce locos devitare haberent, ne laxatis arcubus illi mortis periculum incurrerent. Ita ut si ab homine per ignorantiam veniente, aut ab animali domestico tactae fuerint, sine periculo sagittas arcus emittat etc. Vide Carolum du Fresne ubi supra.

TENTIPELLIUM apud Festum, nonnullis genus est calceamenti ferratum, quo [orig: qu˘] pelles extendebantur; aliis medicamentum, quo [orig: qu˘] cutem erugabant, ac tendebant luxuriae ac mollitiei illa apud Romanos mancipia. Nempe linere illa [orig: illÔ] faciem solebant tum ob alias causas, tum ut cutis tenderetur. E quibus medicamina haec teta/nwqra et tetanw/mata Graecis, Latinis Tentipellia dicta sunt. Iuvenalis, panem eo [orig: ] fine adhibitum ait, Sat. 2. v. 107. contra sequiorem sexum,

Et pressum in facie digitis extendere panem.

Item asininum lac. Idem, Sat. 6. v. 468.

Incipit agnosci, atque illo [orig: ill˘] lacte fovetur.

Quo [orig: Qu˘] videl. tectoria prima uti de pane loquitur, abstergebant. Vetus Interpres, Asinino [orig: Asinin˘] lacte, inquit, faciem linit, ut cutem tendat, et candorem eliciat. Martialis lomenti meminit, in hac re, l. 3. Epigr. 42. v. 1.

Lomento rugas uteri quod condere tentas etc.

Plura vide apud Aetium, l. 7. ubi huiusmodi skeuatiw=n genera varia recenset, Salmas. ad Spartian. Hadr. c. 4. et hic [orig: hţc] passim, inter alia in Ichthyocolla.

TENTORIUM a tendendo: De militibus proprie, quorum Tentoria antiquitus e pellibus fuisse, docet Val. Maxim. l. 2. c. 7. ex 15. Decreverunt, ut ex iis, qui equo [orig: equ˘] meruerunt, peditum numero [orig: numer˘] militarent; qui pedites fuerant, in funditorum auxilia transcriberentur, neve quis eorum intra castra tenderet, neve locum extra assignatum vallo [orig: vall˘] aut fossa [orig: fossÔ] cingeret, neve Tentorium ex pellibus haberet. Unde Tentoriae pelles, Treb. Pollio, in Claud. c. 14. Neque tamen ab Urbe Cond. statim in observatum: Nam in Veiorum obsidione, verba sunt Livii, Dec. 1. l. 5. primum sub pellibus hiemare coeperunt, h. e. anno 327. ab Urb. Cond. adnotavit Ioh. Camers L. Flor. l. 1. c. 12. Veientum quanta res fuerit, indicat decennis obsidio: tunc primum hiematum sub pellibus, taxata stipendio hiberna; quae ille, ut alia plurima, ex Livio exscripsit: Consuetudo postea diu retenta Caes. de Bell. Gall. l. 3. in fin. Eiusmodi tempestates sunt consequutae, uti opus necessario intermitteretur, et continuatione imbrium diutius sub pellibus milites contineri non possent. Bell. Civ. c. 13. Qui idem mos et post illam aetatem rursus invaluit, sub Nerone scilicet. Tacit. Annal. l. 13. c. 35. Retentus omnis exercitus sub pellibus, quamvis hieme saeva [orig: saevÔ], adeo ut obducta [orig: obductÔ] glacie nisi effossa humus Tentoriis locum non praeberet. Post Neronem quoque, sub Theodosio Imperatore disciplinae militaris observantissimo, hiemes actas sub


page 380, image: s0506a

pellibus, memorat Lat. Pacatus Panegyr. Sic de Stilicone Claudianus, l. de laud. ipsius, v. 122.

------ Quoties sub pellibus egit?

Id ipsum a Graecis factitatum esse, et ab eis demum ad Romanos transiisse morem colligitur ex Curtio, l. 7. c. 8. Saepe pellibus Tabernaculi allevatis, ut conspiceret hostium ignes: et Amm. Marcellino, l. 9. Sub pellibus exercitu diffuso [orig: diffus˘], per Istri fluminis margines, Barbaros observabat. Meminit eorundem Arrianus, de gestis Alex. l. 1. Tentoria militum erant ex pellibus levi materie repletis: ac l. 3. Iubet Tentoriis pelles detrahi, easque minutis ac levibus festucis repletas consui. Adhibitae autem pelles, sive quod antiquorum id indumentum, seu quod facilius sic ab aeris iniuriis defendi possent. Qua de re vide supra in voc Pellis. Postmodum, ut alia omnia, sic Tentoria quoque, Iuxus invasit. Cuius insigne specimen, ut alia omittam, Tentoria fuere [orig: fuŕre] sigillata, memorata Pollioni in Herode, Odenati filio, de quo inquit, c. 16. Triginta Tyrannor. Homo omnium delicatissimus et prorsus Orientalis ac Graecae luxuriae, cui erant sigillata tentoria et aurati papilliones etc. Dicta autem sic sunt, quae Graecis zwdiwta\, quibus sigilla seu zw/dia, h. e. vel hominum vel bestiarum figurae ex auro vel purpura erant intextae; alias belluata Latinis quoque, uti pluribus ostendit ad Pollionem Salmas. Vide quoque supra. Honestus vero is ornatus erat, cum militum victorum tentoria hedera [orig: hederÔ] et lauro [orig: laur˘] olim ornarentur. Quemadmodum de Romanis, e praelio [orig: praeli˘], quo [orig: qu˘] Perses Macedonum Rex victus est, reversis, invenisse eos ta\s2 skhna\s2 fwti\ lampome/nas2 kai\ kekosmhme/nas2 kittou= kai\ da/fnhs2 stefa/nois2, tentoria luce splendentia, ornataque sertis bederae et lauri, refert Plut. in Aemilio Paulo: quo de ritu vide Car. Paschalium, Coronar. l. 1. c. 17. Sed et sub Tentoriis prisci degebant, antequam aedes sibi struerent, atque in Urbes commigrarent, ut de Patriarchis atque Israelitis toto [orig: tot˘] peregrinationis tempore, legimus, in cuius rei memoriam Tabernaculorum Festum institutum, de quo supra: quamvis Tentoria a Tabernaculis, si pensiculatius voces consideremus, utcumque distingui consuevisse, supra diximus in voce Tensa. Hodieque Arabes Scenitae, prisci tenaces moris, non nisi in Tentoriis habitant, habitaculo [orig: habitacul˘] mobili et pro commoditate hominum alio, ubi lubet, transferri idoneo [orig: idone˘]. Vide Petr. de Valle Itiner. Tom. 4. et supra Pastor. In sacris etiam Tentoria habuisse locum, dictum itidem i in voce Tensa: et cui ignotum Tabernaculum Testimonii, quod, portatilis Templi instar, Deus ipse sibi fieri, inter Israelitas iussit? Cuius simia Satanas, inter suos quoque Tentoria seu Tabernacula erexit. Sic, inter alia, Babylone, in Templo Veneris Uraniae, illis Mylittae, quam Lunam fuisse docet Vossius, sua puellis, apud Herodotum, l. 1. Tentoria fuisse legimus, in quibus considebant tempora corollis religatae, usque dum advenarum aliquis, pronuntiatis his verbis, *)epikale/w soi\ th\n qeo\n *mu/littan, Invoco tibi Deam Mylittam, pecuniam immitteret in eius, quae ei placebat, sinum, sicque illi a Fano abductae sese misceret. A quo ritu Templum ipsum [gap: Hebrew word(s)] Succoth Benoth, h. e. Tabernaculum filiarum, vocitatum est. Vide Ioh. Seldenum, Syntagm. de Diis Syris 2. c. 7. et Voss. de Idol. l. 2. c. 22. De Tentoriis autem militum Romanorum plura, apud Car. Sigonium, Scholiis in Liv. l. 5. Iac. Raevardum, Variorum l. 4. c. 3. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 31. cum Paralipomenis Thomae Dempsteri: uti de Tentorio, Imperatoris Turcarum munere, quo sepulchrum Mahometis quotannis exornati, quodque Pontifici Muslimorum, qui Meccae sedem habet, maxime lucrosum esse solet, supra ubi de Muslimis, etc. de Tentoriorum vero mutatione, poena militari, ubi de Militibus; uti de Thalamo nuptiali ad Tentorii instar facto infra.

TENTUGAL nomen Familiae, in Portugallia, illustris, cum titulo Comitivae, quae Bragantinae Stirpis ramus est. Hanc enim cum orsus esset Alphonsus, Dux Bragantiae, Ioannis I. Regis filius nothus, ex filio eius Ferdinando I. tres lineae originem habuerunt. Primus nempe, Ferdinandus II. Ducalem Familiam (quae iam Regnum tenet) continuavit, tertius vero Alfonsus, Comites de Faro, Odemira atque Vimiero, cognomin. de Faro et Norogna, prosevit. At medius Alvarus Dn. de Ferreira, numerosae posteritatis sator fuit: In qua, prae aliis, cum nomine de Mello, Marchiones de Ferreira atque Comites de Tentugal, hic [orig: hţc] memorandi. Alvarus enim is, et Philippa de Mello genuit Rodericum de Mello Marchionem Ferreira Comitem de Tentugal, cuius pronepos Franciscus de Mello Marchio de Ferreira, Comes de Tentugal obiit A. C. 1645. post geminum matrimonium, cum Maria primum Osoria, inde Ioanna Pimentellia, contractum. Vide supra in voce Mello, et Philipp. Iacob. Spenerum, Arte Heraldic. Tom. II.

TENTYRA [1] , ORUM, et TENTYRIS, urbs et nomus Aegypti ad Nilum cum insul. teste Plinio [orig: Plini˘], l. 5. c. 9. Incolae Tentyritae, qui tanto [orig: tant˘] crocodilis terrori esse dicuntur, ut sola [orig: solÔ] voce eorum audita [orig: auditÔ] in fugam vertantur. Plin. l. 26. c. 8. Strab. l. 17. Iuvenal. Sat. 15. v. 76.

Qua vicina colunt umbrosae Tentyra palmae.

Hinc qui crocodilos Romae ex piscina in pegma visendos extraherent, retraherentque, non alii, quam Tentyritae fuere [orig: fuŕre], teste Strabone et Plinio. Isidem bellum cum Ombitis, quibus i veneratione id animal erat, internecinum, Iuvenali descriptum, Sat. 15. quo de, cum populi hi duo longe a se invicem dissiti essent, quos Poeta tamen vicinos facit, vide iudicium Salmasii Exercit. Plin. ad Solin. p. 449. et Seqq. Sed et de Tentyritarum krokodeilomaxi/a|, cuius nullum hodie illis in locis vestigium, Sam. Bochartum, Hierozoici Part. poster. p. 775.

TENTYRA [2] locus Thraciae in ora contra Samothraciam insulam, cuius meminit Ovid. l. 1. Trist. El. 9. v. 21.

Saltus ab hac [orig: hÔc] contra brevis est Tentyra petenti.



image: s0506b

Ita quidem locus ille vulgo legi solet. Pro Tentyra vero (notante doctissimo Nic. Heinsio [orig: Heinsi˘] ) veteres plerique Empira, vel Empyra, Combianus autem pro diversa [orig: diversÔ] lectione Tempyra, quomodo et duo alii, recte. Liv. l. 38. c. 41. Inde Aeniorum fines, praeter Apollinis, Zeinthium quem vocant incolae, templum superant. Aliae angustiae circa Tempyra excipiunt, (hoc loco nomen est) non minus confragosae. Facessat ergo Ortelius, qui cum Merula Stentora emendandum censet. Populi Tentyritae, qui accipitrem pro Deo colebant, et olfactu serpeutes fugebant. Nic. Lloydius.

TENUIARIUS in vet. lapide Romae, M. CINCIUS. M. F. THEOPHILUS. VESTIARIUS. TENVIARIUS. In alio, MATTIUS. PATROBIUS. VESTIARIUS. TENVIARIUS. Vestiarii (quo [orig: qu˘] nomine omnis vestium institor vel confector vocatur) species est, cuius artificium in tenuibus vestibus conficiendis consistebat. Salmas. ad Capitolin. Maximo et Balbino, c. 5.

TENUPSIS oppid. Nubaeorum in Aethiopia sub Aegypto, Plin. l. 6. c. 30.

TENUS apud Tertullian. de Pallio, c. 3. ubi de invento torquendi lanas et in fila deducendi ad eundem modum, quo [orig: qu˘] prius torquebantur restes ex philyra, Mercurium, inquit, forte palpati arietis mollitie delectatum, deglubasse [orig: deglubÔsse] oviculam, dumque pertentat, et ---- tractu prosequente filum eliquat, in testis pristini modum, quem philyrae tenus iunxerat, exisse [orig: exţsse]: ex Graeco te/nnos2 vel te/nos2, dicitur, quidquid in longum ducitur et extenditur, unde fasciae et laqueos proprie sic appellarunt [orig: appellÔrunt]. Idem enim te/nos2 et to/nos2, atque inde teni/a et teni/dion, parva fascia. Pro vinculo vel laqueo Plautus usurpat, Bacchid. Actu 4. sc. 6. v. 22.

Nunc ab transenna turdus lumbricum petit:
Pendebit hodie pulchre, ita intendi tenus.

Atque hinc tenues etiam virgulas et festucas tenos dixere [orig: dixŕre], ut filu/ria Graeci: minutas porro ac tenues de virga praecissa tesseras, quibus ad sortiendum utebantur, in L. Frisonum, tit. 14. ž. 1. Tali de virga praecisi, quos tenos vocant. Infra, tunc unusquisque illorum septem faciat suam sortem, i. e. tenum de virga et signet signo suo etc. Ubi tenus est culh/fion, karfi/on, festuca et sorticula lignea, unde karfi/a ba/llein, pro sortes ducere, apud Constantinum de Imperio. Agitur enim hic [orig: hţc] de r(abdomantei/a|, i. e. divinatione per tenos vel virgas, quam olim Scythis Herodotus, l. 4. Alanis Ammian. l. 31. Saxonibus Adamus Bremensis, c. 6. adscribunt. Vide Cael. Rhodig. Antiqq. Lect. 1. c. 29. Lindenbrogium, ad Ammianum, et LL. Antiqq. Delrium, Disquis. Magic. l. 4. quaest. 7. sect. 1. n. 1. Car. du Fresne Glossar. ubi in Concil. Autisiodor. ann. 578. c. 3. verbis illis, Non licet -- ad sortes - quas de ligno aut de pane faciunt, aspicere. hanc tenomantei/an indigitati censet etc. Salmas. curtam festucam vulgo G allis id sortium genus appellari ait Not. ad Tertulliani locum, ubi plura hanc in rem.

TEORACIA Silva ac Fania, altera alteri proxima, pagis itidem nomine dedere [orig: dedŕre], la Tierasche et la Faigne. Hic [orig: Hţc] Avalle, ubi Carolomannus Normannos vicit, A. C. 882. Avaux, cum titulo Comitatus non procul ab urbe Remis: Fusniacum, Auriniacum, Monaster. S. Michaelis, veterib. memorata. Hodieque plena silvis est Teoracia regiuncula, sed inter coeteras eminet illa, quae Picardiam ab Hainoo dividens, sola meretur Teoraciae nomen. Circa hanc sunt Monasterium Abbatiale S. Michaelis, Ititio Hierson, Fusniacum, Foisny, vicus Fleo maior et minor le grand et le petit Floyon, ut et Teloniae in Hainoo castellum, Trelon. Eidem attribuuntur nunc Mons Cornutus Moneornet, Rosetum Rosoy, Ruminiacum, Albento Aubanton, Lescheriae Leheries, Auriniacum Origni, Strata ad pontem Estreaupont, Altaripa Autrepe, Gusia, Verbinum, et Capella la Chapelle en Terasse. Unus est hodie inter Ecclesiae Laudunensis Archidiaconatus. Vide Hadr.. Vales. Notit. Gall.

TEORREGUM vulgo TEORREGU, tractus parvus Biledulgeridiae, versus confinium regni Tripolitani et regni Barcae Gramaius, et Iohan. Leo.

TEOS quae TEIOS Thucydidi, Susor nunc Theveto et Moletio, urbs olim Episcopalis sub Archiepiscopo Ephesino, et portus Ioniae in ora litorali inter Erythras ad Boream et Colophonem ad Austrum Anacreontis, et Erinnae poetriae patria, licet alii Teium Anacreontis patriam scribunt. Hinc Teius adiect. Horat. l. 1. Carm. Od. 17. v. 18.

------ Et fide Teia [orig: TeiÔ]
Dices laborantes in uno
Penelopen vitreamque Circen.

De Colonia eorum, Abdera, vide supra. Est alia in Scythia, de qua sis Stephanum consulas.

TEPHENE Palaestinae toparchia. Plin. l. 5. c. 14.

TEPHLIS Cedreno Tiphlis Curopalati, urbs Mediae, seu potius Armeniae maioris in Georgianis, munitissima, ubi diu Turcarum praesidium fuit; sed nostra [orig: nostrÔ] tempestate a Persis recuperata est. Artaxatae veteribus dicta putatur.

TEPULA Aqua urbis Romae. Plin. l. 36. c. 5. etiam Iulia vocatur apud Florentinum.

TER deiecisse in Lucta veteri adversarium vicisse erat, quod tria/cai et a)potria/cai Graeci dixere [orig: dixŕre]. Pollux, e)pi\ de\ penta/qlou a)potria/cai nikh=sai le/gousin. Ubi a)pitria/cai non solum est, trei=s2 plhga\s2 dou=nai, tres plagas infligere, uti vocem exponit Hesychius, sed ter deicere, aut tres ictus infligere, qui adversarium prosternant et solo allidant, uti docet Salmas. ad Solin. p. 291. plura vide supra in verbo Cadere: item voce Cursus, uti de ter lustratis qui funeri intererant, supra, ubi de Cremandi eadem consuetudine, de iure Parentum ter vendendi liberos, apud Romanos, infra vendendi liberos ius.

TERACATRIAE campi German. iuxta Danubium, Ptol. Kunigwiser, et Marchfelder dicit Lazius eos hodie vocari.

TERAPHIM memorati Genes. c. 31. v. 19. Furata est Rachel Teraphim Patris sui: et alibi; ut videbitur; vox est Hebr. a


image: s0507a

singul. [gap: Hebrew word(s)] Taraph, quod in genere significat perfectam viri imaginem, ut 1. Sam. c. 19. v. 13. Michal vero assumptam quandam imaginem (Hebr. Teraphim) imposuit lecto et caprinum pulvinar cervicah eius. In specie Idolum, cui domus credita tutela, quales apud Romanos Dii Penates ac Lares erant; Cuiusmodi videntur fuisse illi, de quibus Genes. loco [orig: loc˘] cit. item, quorum mentio Iudicum c. 17. v. 5. ubi Micha dicitur habuisse aedem Deorum, et facto [orig: fact˘] amiculo [orig: amicul˘] ac imaginibus consecrasse [orig: consecrÔsse] ministerum unius e filiis suis etc. Vide quoque c. 18. v. 17. 18. 20. ubi vox illa in Hebraea lingua similiter usurpatur. Figuram habuisse humanam, videtur colligi posse ex loco Sam. cit. Angelorum fuisse symbola, vel iis consecratos, in quos sese Angeli insinuantes responsa darent, quidam inde arguunt, quod levi mutatione ex Seraphim vox Teraphim orta videtur. Certe a sculptili et fusili Micae distinguuntur, Iudic. c. cit. Unde quoque patet, Micham in suis Teraphim voluisse colere Deum Israelis, Sic enim is, v. 13. Nunc novi Iehovam esse benefacturum mihi: eo quod est mihi Levita hic in Sacerdotem. Credebantnempe miseri illi, in Teraphim habitare Deos et ex iis Oracula tundere, Ezechiel. c. 21. v. 21. vel. 26. quibus certis ritibus fuere [orig: fuŕre] dedicati: unde et in Iudicum loco Etuditi Sculptile et Fusile, Micae Numen fuisse aiunt, cui Teraphim dicati. Alii tamen hisce imaginibus Cherubinos Tabernaculi a Mica adumbratos intelligunt: vel si hi iam per Sculptile et Fusile repraesentati, aliud quiddam Teraphim fuerint, ad Oraculum eliciendum ad hibitum, ut praeter Genes. locum, videre est apud Hoseam, c. 3. v. 4. Nam diebus multis desidebunt Israelitae, nullo Rege nulloque Principe, et nullo [orig: null˘] sacrificio, ac nullo [orig: null˘] statuto [orig: statut˘], nullo [orig: null˘] denique amiculo [orig: amicul˘] aut (Teraphim) imaginibus. Ubi quod vox Teraphim amiculo seu Ephod iungitur, ad cultum Pontificis Max. sacrum, Deum consultum euntis, pertinuisse, sunt qui credant: Superstitione postmodum usum hunc in abusum vertente. Namque eo [orig: ] fine imagines has usurpatas, ut Deus per illas consuleretur, clare patet ex Iudicum, c. 18. v. 5. Consule Deum quaesumus. Neque alio [orig: ali˘] fine Rachel Teraphim Patris furata nonnullis creditur, quam ne, illis in consilium adhibitis, de Iacobi fuga is admoneretur. Modum conficiendi Idola haec, talem fuisse legimus apud Rabbinos: Occidebatur vir, qui primogenitus esset Parentum suorum, eiusque caput a trunco revulsam sale ac aromatibus condiebatur; dein lamina aurea, cui nomen Daemonis inscriptum, sub capite in pariete constituto ponebatur, sicque idolum rekigiose colebatur. Interim imaginem, qua [orig: quÔ] Michal usa, integri hominis figuram habuisse vidimus. Ut autem Teraphim ad vaticinandum fierent apti, Astrologorum monitu, certo [orig: cert˘] stellarum situ observata [orig: observatÓ], ut inde recepto [orig: recept˘] influxueffari discerent, fieri consuevisse, monet Aben Ezra ad Genes. loc. cit. Imo et figuram illorum habuisse siderum, quibus idola haec consecrata erant, observant nonnulli. Imprimis autem consulebantur, de rebus agendis vel omittendis; quam vanitatem rider Propheta Zacharias c. 10. v. 2. Nam (Teraphim) imagines loquuntur vanitatem etc. Nec omittendum, loco [orig: loc˘] saepius laudato [orig: laudat˘] Geneseos primam Idoloatriae mentionem his verbis fieri, licet ea iam prius in Mundo esset, sine dubio ab ipsis Caini temporibus, vide Franc. Burmannum, Explicat. et Medit. in loca cit. A voce vero Taraph, seu, ut alii legunt, Tharaph. qerapeu/ein Graecorum, i. e. colere, venerari, originem habet: Quo [orig: Qu˘] sensu verbum hoc usurpat Hesiodus, *)/erg. kai\ *(hme/r. v. 133.

------ *ou)d' a)qana/tous2 qerapeu/ein
*)/hqelon..

Vide Thomam Godwyn. de Ritibus Hebr. l. 4. c. 9. et infra Theraphim.

TERAPNAE vide Therapnae et Theramnae.

TERAPSA insul. non magna iuxta Carthaginem. Steph.

TERBETIA urbs Siciliae. Steph.

TERCATUM sive TRECATUM, oppid. agri Novariensis, ex praecipuis Orobiorum habitatum, Treca vulgo, quasi tres casae. 5. pass. mill. a Novaria, Viglebanum versus.

TERCERA vide Tertiaria.

TERCHIUM vulgo TERCHI, urbs Asiae, prope mare Caspium, in limite Georgiae; in ditione M. Moscoviae Ducis. Olear.

TERDONA vide Dertona.

TEREBINTHUS arbor in Syria frequens, pluribus describitur Plinio, l. 13. c. 6. fructu, ligno [orig: lign˘], resina [orig: resinÔ] utilis. Est autem fructus eius balsami fructui non absimilis, ut et semen, quo [orig: qu˘] proin balsami semen adulteratum olim; edulis Dioscoridi, qui unum eius genus facit, Theophrasto [orig: Theophrast˘] duo genera, alterum fakoeidh=, alterum kuamoeidh=, statuente. Et quidem Persarum Reges, inter alios Regni ineundi ritus, tereinthum gustasse [orig: gustÔsse], habet Alex. Gen. Dier. l. 1. c. 28. Lignum quod spississimum ac nigrum adeo, ut vel ebenum ipsam nigredine superet, ad manubria cultellorum adhiberi consuevit. Ex eodem tornabantur pocula thericlea, quae a fictilibus dignosci non poterant. Vide infra ubi de Thericle. Etiam laminae lectorum inde conficiebantur sectiles, in quibus glutinandis lignum vilius iis operiebatur uti de citro quoque et acere, ebore item ac cornu sectili fiebat. Tabulam lusoriam ex eodem ligno habes infra, ubi de Tesseris. Solebat autem oleo [orig: ole˘] in hunc finem ungi, hoc [orig: h˘c] enim pacto [orig: pact˘] pulchrius nitidiusque evadebat. Plin. idem, l. 16. c. 40. Omnium haec sola ungi vult, memliorque oleo [orig: ole˘] fit. Postmodum cum testudo in hoc secta --- principatuque Neronis inventum esset ut pigmentis perderetur, imitata lignum, ut apud eundem legas, ibid. c. 43. huius colore testudo porissimum coepit pingi. Ita enim sequitur, Sic lectis pretia quaeruntur, sic terebinthum vinci iuvat. Nempe testudo terebinthini ligni colore picta terebinthum ipsam vincebat, uti eadem citri instar picta, facticium erat citrum, vero [orig: ver˘] citro [orig: citr˘] pretio sius etc. Resina ex terebinthis Petrae Arabicae optima, estque et semen terebinthi r(htinw=des2 ac iucundi odoris. Incidebatur autem in terebintho, ad desudandam resinam, non codex tantum detracto [orig: detract˘] cortice, ut in abiete, picea, pinu, sed et rami; e quibus tamen manabat illa parcius, et minus pretiosa, quam ex caudice etc. Quam in rem, ut et plura de hac arbore, vide apud Salmas. ad Solin. passim, inprimis p. 417. 502. 529. 1041. 1291. et seqq. uti de nucibus


page 381, image: s0507b

terebinthinis, inter alia muneta, Iosepho a Iacobo Patre missis, Genes. c. 43. v. 11.

TEREBRA ex Graeco te/retron, cuius mentio in Epigr. veter. de Instrumentis fabrilibus,

*tru/pana, d' eu)di/nhta, kai\ w)kh/enta te/retra.

Ubi tru/pana, furfuracula, seu perforacula te/retra terebrae sunt. Inter Daedali inventa, Plin. l. 7. c. 56. qui idem terebris vaginas ex oleastro, buxo ilice, ulmo, fraxino, utilissimas fieri docet, l. 16. c. 43. cui de oleastro praeivit Theophrastus, Hist. l. 5. c. 9. usus in bello quoque: Ita enim cum Henricus III. Petri Hungar. Regis ab Andrea excaecati mortem ulturus, Posonium obsideret, Zothmundus quidam, nandi peritissimus, intempesta [orig: intempestÔ] nocte clam hostium naves subiisse, sensimque eas tenui terebro [orig: terebr˘] perfodisse, ut secunda [orig: secundÔ] ac tertia [orig: tertiÔ] die imo [orig: im˘] desidere coeperint atque Imperator obsidionem solvere fuerit coactus, legitur, apud Bonfinium, l. 2. Dec. 2. Item in re igniaria Veter. ut vidimus supra voce Pyreum.

TEREBS vel TEREBUS fluv. Hispaniae Taraconens. in mare Ibericum inter Carthaginem novam et Alonas influens, qui idem cum Tadero Plinii esse videtur. Vide ibi.

TEREDO inter species vermium, in ligno nascentium, memoratur, Theophrasto, Hist. l. 5. c. 5. *)esqi/etai de\ ta\ me\n e)n h=| qala/tth| shpo/menau(po\ terhdo/nos, ta\ d' e)n th=| gh=| u(po\ skwlh/kwn kai\ qripw=n ou) ga\r gi/netai terhdw\n, a);;) h(/ e)n th=| qala/tth| e)/sti de\ h( terhdw\n tw=| me\n mege/qei mikro\n kefalh\n de\ mega/lhn, kai\ o)do/ntas2 etc. Unde sumpta haec Plinii, licet nonnihil diversa, l. 16. c. 41. Infestantium (ligna) quatuor genera. Teredines, capite ad portionem gravissimo [orig: gravissim˘], rodunt dentibus. Hae tantum in mari sentiuntur, nec aliam putant teredinem proprie dici. Terrestres tineas vocant, et quae seqq. Ad quam utriusque teredinem pertinent haec Poetae, de Ponto, l. 1. Ep. 1. v. 69.

Estur ut occulta [orig: occultÔ] vitiata teredine navis.

Alii solum dicunt teredinem in ligno generari, Plut. Sympos. l. 2. Quest. 3. et Hesychius, quam proin generali epitheto [orig: epithet˘] culotrw/kthn vocat Suidas. Vide Sam. Bochartum, Hieroz. Parte posterior. l. 4. c. 27. ubi de vermibus in plantis, ligno et tibis. Coeterum ei natura dentes dedit ad robora, etiam cum sonitu, perforanda, Plin. iterum, l. 11. c. 2. Verum nasci illam, iuxta reliquos lignorum hostes, prohibet in aliis amaritudo, ut cupresso: in aliis duritia, ut buxo. Tradunt et abietem, circa germinationes decorticatam ---- non corrumpi. Alexandri M. comites prodiderunt, in Tylo rubri maris insula arbores esse, ex quibus naves fiant, quas C. annis durantes inventas, et si mergerentur, incorruptas, Idem, l. 16. c. cit. etc.

TEREDON urbs ad sinum Persicum. Ptol. Balsara Ortelio. Huius meminit Dionys. v. 982.

*(ustati/h|s2 proxoh=|si *terhdo/nos2 e)ggu\s2 o(deu/wn.

Ubi Scholiastes po/lin *persikh\n vocat. Nic. Lloyd. Baudrando, Balsora et Bassora, urbs Arabiae felicis in ipso limite Arabiae desertae Emporium celebre, ubi Tigris et Euphrates confluunt, et in sinum Persicum se exonerant. A Babylone 15. dierum itinere; Ex quo Rex Persarum Armuzium expugnavit, solent Angli, Lusitani et Batavi merces Indicas huc advehere; Habitantin eius viciniis plurimae familiae Sabborum Mendaiorum, qui vulgo C hristiani S. Ioannis dicuntur. Ante sub Turcis, nunc sui iuris. Vide P. de Valle, Itin. tom. 4.

TERENTIA [1] Ciceronis uxor, 103. vitae annum explevit. Val. Max. l. 14. c. 8. Sed Plin. l. 7. c. 48. annos 117. vixisse tradit. Repudiata a Cicerone nupsit Sallustio, deinde Messalae Corvino. Hieronymus contra Iovinianum: Illa coniunx egregia, et quae de fontibus Tullianis hauserit sapientiam, nupsit Sallustio inimico eius, et tertio Messalae Corvino, et quasi per quosdam gradus eloquentia devoluta est. De hac flebiliter Tullius ipse, ad Att. l. 11. Ep. 16. De Terentia, inquit, auditum ex Philotimo, eam scelerate quaedam facere.

TERENTIA [2] Aemylia Scipionis Africani uxor, praeter uxorum morem, cum videret senem maritum ancillulam deperire, ne eius dignitas imminueretur, retinuit, constantique animo [orig: anim˘] pertulit: quin etiam eo [orig: ] mortuo [orig: mortu˘], ad tollendam suspicionem, ancillam manumisit, libertoque suo in matrimonium collocavit. Vide Supplement. Chron.

TERENTIA Lex C. Terentium Arsam Tribunum Pleb. auctorem habuit. Cum enim Consules multa tyrannice ac licenter agerent, quippe quorum Imperium nullis erat legibus circumscriptum, praefatus Terentius (post Leges Valerias de provocatione, quibus iam imminui coeperat Consulum potestas) legem tulit an. Urb. Cond. 291. L. Lucretio [orig: Lucreti˘] Tricipitino [orig: Tricipitin˘], T. Veturio [orig: Veturi˘] Gemino [orig: Gemin˘] Cicurino [orig: Cicurin˘] Consulib. Ut Quinqueviri crearentur, Legibus de Consulari imperio scribendis, ne ipsi libidinem ac licentiam suam pro lege haberent. Dionys. l. 3. ubi quidem non perlatam eam esse scribit: Interim fuisse causam creandis Decemviris Legibus scribendis Consulari potestate. Fuit et Terentia Cassia Lex, de re frumentaria, post Semproniam ac Liviam, lata a M. Terentio Varrone, Lucullo, C. Cassio Consulib. an. Urb. Cond. 680. Uti frumenti alterae decimae a provinciis coemerentur pretio [orig: preti˘] in singulis modiis H. S. trium constituto [orig: constitut˘]. Item, ut civitatibus aequaliter imperaretur, pretio [orig: preti˘] in singulos modios H. S. quatuor constituto. cicer. Verrina [orig: VerrinÔ] 5. et 7. apud Rosin. l. 8. Antiq. Rom. c. 5. et 12. Eam Clodia excepit, an. Urb. Cond. 695.

TERENTIANUS [1] vir quidam, cui librum suum de sublimi dicendi genere dedicavit Dionys. Longinus. Urtum vero ille ipse fuerit, cuius hodieque libelius exstat de metris, opus omni elegantiarum genere conditum, et amabili quadam [orig: quÔdam] ingenii amoenitate temperatum res est quaesitu digna, inquit vir doctiss. Tan. Faber notis ad Longinum nuper editis, et alias se quaesiturum promittit. Vide infra.