December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0496b

TELMISUS fluvius Boeotiae, Thespias alluens: a quo circumfluo mons Telmesius, Orph.

TELMON nomen viri, 1. Paral. c. 9.v. 17.

TELO Martius Antonin. Galliae Narbonensis portus. Hodie Tolon, vel Toulon. Urbs est munita Provinciae, cum portu caacissimo, in ora maris Mediterranei, et armamentario instructissimo. Ibi regia classis praeparatur, 15. leuc. a Foro Iulii, 2. ab Oblia. In planitie, probeque probeque culta. Episcopalis est sub archiepiscopo Arelatensi ultima. An a Telone Martio, qui huc coloniam duxit? an a Telone celebri apud Lucan. in Pharsalia l. 3. v. 592. Nauclero? an a Tolumno Gotho, qui sub Theodorico Italiae Rege urbem reparavit, dicta? An potius a Marte, et Graeco *te/lw, vel *telw/hs2, quod ibi portoria et tributa a mercatoribus publicani, nomine Massiliensium, qui forte urbem hanc condidere [orig: condidŕre], exigere solerent? Ab Henrico IV. egregie munita est. Vetustissimus eius Praesul S. Honoratus fuit, cui Cyprianus, auctor vitae S. Caesari Arelatensis successit. Boucheus Hist. de Prov. Moret. Dict. Hist. Hadr. Vales. Notit. Gall. etc.

TELOBIS Hispaniae Tarraconensis in Iaccetanis oppid. Ptol. Torroella Moletio. Apud Emponias, inde 1. leuc. Palmos versus 5.

TELON [1] Massiliensis, navigandi et astrorum peritissimus. Lucanus, l. 3. v., 592.

Dirigit huc puppim miseri quoque dextra Telonis,
Qua [orig: QuÔ] nullum melius, pelao turbante, carinae
Audivere manum, nec lux est notior illi
Crastina, seu Phoebum videat, seu corma Lunae.

TELON [2] Oebali pater. Virgil. l. 7. Aen. v. 734.

-------- Quem gepuisse Telon Sebethide nympha [orig: nymphÔ]
Fertur, Teleboum Capreas cum regna teneret.

TELONARIUS qui TElONIUM exercet publicani species, l. 3. Cod. Theod. De Indulg. debit. Publicanus namque, sive terra [orig: terrÔ], sive mari aut flumine vectigal exigit: Telonarius autem proprie est, qui mari aut flumine. Moschopulus, telw/nhs2 o( ta\ th=s2 qala/sshs2 kai\ ta\ tou= a)ntinau/lou dienergw=n. Cuiusmodi officio [orig: offici˘] functus est Sabinus, Vespasiani pater, qui, ut ait Suetonius, publicum quadragesimae in Asia egit. Manebantque imagines a civitatibus ei positae, sub hoc titulo *k*a*l*w*s *t*e*l*w*n*h*s*a*n*t*i, in Vespas. c. 1. i. e. BONO QUONDAM TELQUARIO, aut qui bene telonium exercuit, uti interpretatur Theod. Marcilius. Sequenti aevo [orig: aev˘] Telonearius, dignitas fuit Palatina, apud Franciae Reges, sicque dicebatur, qui omnibus Regni portitoribus praeerat, et ab ipsis portoria recipiebat. Sic Helmigarii, Mercati Palatii Toloneari, meminit Hincmarus Rem. Opusc. 35. namque, uti ex telonium, processu temporis, teloneum, sic et tolonium, factum est. Vide Car. du Fresne Glossar. et hic [orig: hţc] ubi de Publicanis, et Vectigalibus.

TELONIUM [1] pagus Batavorum, apud Lugdunum, inde vix 1. milliar. versus ostium Rheni distans. Rymborch, vel Reynsburch.

TELONIUM [2] domus erat mari Galilaeae iuxta Capharnaum adiacens, in tribu Nephthalim, in qua publicani, hoc est, qui publica Senatus populique Romani tributa et vectigalia a subditis pendenda, certo [orig: cert˘] constituto [orig: constitut˘] pretio [orig: preti˘] redemerant, ea a praeternavigantibus et applicantibus recipiebanr.

TELONUS fluvius. Vide Tolenus.

TELOS vel TELUS, insula maris Carpathii, ante Gnidum urb. Cariae, quae Agathusa Callimacho, teste Plin. l. 4. c. 12. Unde Telina unguenta eidem Plin. l. 13. c. 1. Episcopia Sophiano.

TELPHUSSA fons, cuius aqua adeo frigida est, ut Tiresias vates ex ea bibens senex obierit. Item urbs Arcadiae, a Telphussae Nympha Ladonis filia id nomen habens, Steph.

TELPHUSSIUM vel TILLPHOSSIUM oppid. Boeotiae, ubi laudatus Bacchus est a Pindaro. Item mons et fons ibidem.

TELUM cuius mentio in XII. Tabb. Qui noctu furtum faxit. aut interdiu telis se defenderit, cum domino cum clamore testificanti occidere ius esto. Si neque noctu, neque se telo [orig: tel˘] defendens prehendatur, virgis caesus, ei, cui furtum fecit, addicitor. Caio idem vulgo dictum est, quod ab arcu mittitur, sed nunc omne significat, quod mittitur manu. Ita sequitur, quod et lapid et lignum et ferrum hoc [orig: h˘c] nomine contineatur: dictumque ab eo sit, quod in longum mittitur, Graeca [orig: GraecÔ] voce figuratum, a)po\ tou= th=le Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. Salmas. vero vocis etymon arcessit a tego, sicque dictum vuit, quasi a)munth/rion, quo [orig: qu˘] vim a nobis arcemus, quo [orig: qu˘] nos contra insultum alterius tuemur. Tegere enim quoque tueri est, ut vidimus. Fuere [orig: Fuŕre] haec Herioicis temporibus gravia admodum, unde Poetae, in maius omnia augentes, tanti illa ponderis Heroibus suis ascribunt, ut ab alio nemine torqueri potuerint, ad vires eorum indicandas. Statius, Theb. l. 4. v. 176.

Prominet arce gigas, atque uni missilis illi
Cuspide praefrxa [orig: praefrxÔ] stat frondibus orba cupressus.

Unde telum arboreum, Virg. Aen. l. 12. v. 888. telum ingens, Claudian. de Marte in Eutrop. l. 2. v. 165.

Tunc adamante gravem, nodisque rigentibus, hastam
Telum ingens, nullique Deo iaculabile torsit.

Insula iaculabilis, Sidon. Epithalam. Polemit etc. Veriora, quae ex Sacris hanc in rem habemus. Ea fracta, tropaeorum truncis affixa, legimus apud Virgilium, Aen. l. 11. ubi, praeter galeam, thoracem, clypeum, aliaque, tela quoque trunca Mezentii, in tropaeum, appensa memorat, v. 9. Hinc Prudentius quoque in Symmachum, l. 2. v. 560. narrat,

Suspensa gravi telorum fragmina trunco.

Venenata ea, occurrunt passim: de cuiusmodi telis, acute Sidonius Panegyr. Maioriani.



image: s0497a

Spiculaque infusum ferro latura venenum,
Quae feriant bis, missa semel ------

Et quidem huius rei nec veteres Germanos puduisse, testis est Sulpitius Alexander, ubi de Francis; nec Imp. Graecos, docet Nicetas Choniates, ubi de Ioanne Comneno sui ipsius insidiis perempto, vide notata Dausqueio, Commentar. ad l. 15. Silii Ital. Ut minus mirum sit, si idem de Getis, apud Ovidium, de Parthis apud Lucanum, de Afris apud modo dictum Poetam: et nominatim de Aethiopibus apud Claudianum legamus. Qua de re dicemus plura infra, ubi de Veneno. Ad divinationem porro adhibita varie. Sic inter alia Ezech. c. 21. v. 21. Stetit Rex Babylonis in capite viae, in bivio, ad divinandum divinationem, expolivit tela: Species fuit belomantei/as2, iuxta Kimchium, Quia acuebant et expoliebant aciem ferri telorum, ut valde splenderet et coniectores in ea viderent, quod futurum erat; quomodo vident in ungue pollicis manus, ita etiam in gladio vident, et in speculo. Unde patet, pertinuisse hanc divinationem ad *katoptromantikho\ etc. Sed et Telum, quodvis adiumentum ac instrumentum quandoque notat. Cicer. de Amicitia, c. 17. Nec mediocre telum ad res gerendas existimare oportet benevolentiam civium. Et apud eundem, l. 7. Ep. 16. ad Trebatium, hic versus citatur ex vet. Poeta,

Usquequaque sapere oportet, id erit telum acerrimum,

o(/plon i)xuro/taton, Salmas. ad Solin. p. 1319. etc.

TELUMNUM Aquitaniae urbs, Antonin.

TELYS Sybaritarum tyrannus. Herodot. l. 5.

TEMALA urbs et fluv. Indiae extra Gangem, Ptolem.

TEMARETUM oppidul, Africae, Zocotorae Insul. praecipuum in ora Aethiopiae inferioris, sedes Principis.

TEMATHEA Messeniae mons, Pausan. l. 4. Monte di Coron.

TEMBASA Lycaoniae oppid. in Tauro monte, Plin. l. 5. c. 27.

TEMBRIUM urbs Phrygiae, Charax Tymbrium vocat. Steph.

TEMBRIUS fluv. iuxta Pontum. Orpheus in Argon.

TEMBROGIUS Phrygiae fluv. in Sangarium influens, teste Plin. l. 6. c. 1.

TEMBROS urbs Cyrpi, in qua Helates Apollo colitur, Steph.

TEMENIA urbs Phrygiae, Idem.

TEMENIUM locus Messenes, ubi Temenus sepultus est, Idem, Item vicus in Argia ad Argolicum sinum, Strabo.

TEMENOS locus Siciliae infra Epipolas, iuxta Syracusas. Incola Temenites. Est et Temenites collis in Thracia iuxtu Triballum. Stephan.

TEMENTHES Rex Aegypti, a Psammeticho servo suo, ut habet Polyaenus sublatus; qui Ammonis oraculum de regno consuluit, apud Polyaenum, Strategem. l. 7. c. 3. Fuit ex partiaris Aegypti Regulis, qui post Thebanorum Regum potentiam collapsam, surrexere [orig: surrexŕre], vide supra Dodecarchia, it Psammetichus I.

TEMENUS frater Cresphontis Heraclides: post feliciter recuperatam Peloponnesum, in divisione illius Argos, uti fratres eius Cresphontes Messenem et Aristodem us Spartam, nactus est. Vide supra voce Aristomachus. Eius vero posteris Argivi to\ o)/noma th=s2 basilei/as2 mo/non, nomen regni solum, reliquerunt. Pausan. l. 2.

TEMERANI apud Calecutenses, Deus mundi conditor, cui vicarium Deum attribuunt. Vide supra Daemon.

TEMERARII vide supra Audaces. Addo hic [orig: hţc] temerariam desperationem, ad Arnobio, l. 6. tribui illis, qui divinam itam contemnentes, simul omnem salutis abiicrunt curam vere desperati et a)ponenohme/noi. Et certe prope/teian, temeritatem cum a)ponoi/a| Demosthenes quoque iungit adv. Leocharem. Nastitur autem temetitas saepe a promptitudine, quae, si nimia est, no/shma est plane a)lo/giston, undeloquacitas emergit ac temeratius sermo, equibus omnibus conflatur a)po/noia. Graphice Poeta,

Ingenium velox audacia perdita, sermo
Promptus --------

Hinc termeritatem ac temerariam futilitatem cum desperatione, idem Arnobius iungit etiam l. 1. *gnw/mhs2 o)cu/thta istiusmodi velocitatem ingenii vocat Dionysius Halic. l. 6. ubi de L. Iunio Bruto, plebis Rom. in prima secessione antesignano. *qermo/thta quoque Aeschylus Thebaide, ubi nautas temeratia [orig: temeratiÔ] in Deos despetatione detestandos, qermou\s2 vocat, eosque toi=s2 eu)sebe/sin opponit etc. Heraldus ad Arnobium, l. 6.

TEMESA melius TEMPSA, urbs fuit ampla Brutiorum, in ora maris Tyrrheni prope Sinum Hipponiatem: aere celebris, ab Hannibale et Romanis excisa. Iuxta erat sacellum Politae, uni ex Ulyssis comitibus, sacrum, quod a Barbaris violatum, graves in illos poenas exercuit. Eius rudera hodie Torre Loppa, in Calabria Citeriote in limite Ulterioris Brietio [orig: Brieti˘], teste, 4. mill. pass. ab ostio Sabati fluvii, in Meridiem, 6. a Marturano in Occasum. Quamquam aliis sit S. Lucido, castrum prope oram maris Tyrtheni, 4. mill. pass. a Paula in Meridiem. Hinc Temesaeus, Ovid. Fast. l. 5. v. 440.

Rursus aquam tangit, Temesaeaque concrepat aera.

Proverb. Temesaeus Genius, de poena tes sacras violantibus imminente. Vide supra. Pausanias, l. 6. rem paulo aliter sic memorat: Polita [orig: PolitÔ] ab mcolis, propter stupratam virginem, interfecto [orig: interfect˘], larvae illius, nisi quotannis oblata [orig: oblatÔ] virgine placarentur, grassati in illos, atque omni sexui perniciem afferti sunt solitae: sicque Genius Temesaeus in proverbium abiit. Gravia enim mala alicui minitantes, dicere solebant. Aderit Temesaeus Genius. Fuit et Temese Steph. aliisque oppidum Cypri. Vide Tamassus. item ubi de Brettiis. Coeterum, Ausonios habuit conditores, et aeris fodinis olim inclaruit. Plin. l. 3. c. 5. Unde Temesaea aera, Ovid. Fastor. l. 5. v. 441.



page 371, image: s0497b

Rursus aqua [orig: aquÔ] tangit, Temesaeaque concrepat aera,
Et rogat, ut tectis exeat umbra suis.

Ubi de sacrificio agitur, ad spectra fuganda suscepto: ad cuius finem crepitus fiebat, ut volens discederet umbra. Et sane aeris tinnitum ad spectra solvenda aptum esse, credidit vetustas, ut videre est apud Theoctiti Scholiasten. Fuere [orig: Fuŕre] et in succurrendo Lunae labori nobilia olim haec aera, Hadr. Iunius, Animadversorum l. 3. c. 11. Quo [orig: Qu˘] nomine an tintinnabula vel campanae intelligenda sint, quaerit Magius, de Tintinnab. c. 1. ubi sic habet: Campanam quoque a Campaniae urbe dictam opinatur, ab aere scilicet Campano, vel quod in urbe Campaniae primum reperta sit. Sane a Temesa, Campaniae urbe, in quaaeris exstiterit vis ingens, quidam ab Ovidio Temesaea aera dici autumant. Similis celebritas Dodonaeorum fuit lebetum, ut visum est suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘].

TEMESEUS foenerator quidam, quem Eurymus Locrensis athleta coegit reddere, quicquid usurario [orig: usurari˘] quaestu sibi paraverat.

TEMESIUS Clazomenius, Abderae Thraciae urbis fundamenta primus iecit, sed nihil fructus inde a Thracibus retulit, ut quem expulerint. Postea vero, cum eo coloniam duxissent Teii, ab his divinis honoribus cultus est. Herodotus in Clio, *(upo\ *thi/+wn e)n *)abdh/roisi w(s2 h(/rws2 e)/xei ubi quidem heroici solum honotis memimit, sed is in conditoribus urbium divinus esse consuevit. Voss. de Idolol. l. 1. c. 39.

TEMESNA provinc. Fezzae regni, in ora Oceani atlantici, a quo terminatur ab Occidente, a Septentrione, Fezza [orig: FezzÔ] provinc. ab Ortu Chaus provinc. a Meridie Duccala [orig: DuccalÔ] et Tedlesa [orig: TedlesÔ] provinciis regni Marochii.

TEMESVARIA vulgo TEMESWAR, urbs ampla et munita Hungariae. Temesia etiam quibusdam ad fluv. Temes, in limite Transylvaniae, 5. leucis German. a Lippa in Afticum, Belgradum versus 10. circitet. Caput Comitat. Temesvensis, qui a 100. annis sub Tureis. Postquam enim Solimannus ab urbis obsidione a Gregorio Vaivoda ac Castaldo submotus esset, mox tamen, ob Vaivodae necem dissidio [orig: dissidi˘] orto [orig: ort˘], victisque Hungaris, reversus, eam acerrime oppugnatam, ad deditionem compulit, in deditos, Praefectum inprimis Lozantium, immaniter saeviens, A. C. 1151. Thuan. l. 9. et 11. Terminatur hic Comitatus a Septentrione Chonadiensi Comitatu, ab Ortu Transylvania [orig: TransylvaniÔ], a Meridie Danubio [orig: Danubi˘] separatut a Servia, uti ad Occasum Tibisco [orig: Tibisc˘] fluv. a Comitatu Bodiroghensi.

TEMETUM Graecis a)/kraton, item me/qu, vinum meracum, cuius usu feminis Romanis olim inderdictum, loream, passam, murinam, aliaque id genus potu dulcia, eius loco [orig: loc˘] usurpantibus, uti diximus supra voce Lorea, plura vide infra ubi de Vino. Addo saltem causam seu fabulam potius, cur mulieres Italicae vinum non biberint, postquam Herculi potum petenti aquam mulier portexit, in Athenaei Cenis haberi, l. 10. c. 13. cui iunge Dionysium Halicarnass. l. 1. Pliniumque l. 14. c. 13. Atque hinc institutum, ut cognatis osculum ferrent, ex Gellio notum etc.

TEMIAMUM vulgo TEMIAM regnum Nigritlae. Tetminatur a Septentrione Gangata [orig: GangatÔ] regno [orig: regn˘], ab Occidente regno [orig: regn˘] Bito, a Meridie Nigro [orig: Nigr˘] fluv. ab Ortu desertis Sert et Seu. Eius urbs praecipua Temicanum. Teste Davito [orig: Davit˘].

TEMNES Sidoniorum Rex, civitatis proditorem interfici curavit. Diod. Sic. Orosius, l. 3. c. 7.

TEMNOS Aeolidis urbs mediterranea ultra Hermum flv. patria Hermogorae. Plin. l. 5. c. 30. Steph. Populi Temnitae. Item mons inter Asiam et Thebeum campum. Ptol.

TEMO Varroni, l. 6. de LL. a temendo, quod plaustrum teneat ac gubernet. Graece r(umo\s2; in antiquis curribus duplex erat. Veteres enim, ut passim ex antiquis monumentis, nummis, annulis, videre est, quatuor equos sic iungebant, ut duplici temone equis interiecto [orig: interiect˘], perpetuum iugum omnibus coniceretur. Tum nullus in quadtiga funalis equus fuit, sed omnes iugales, quotum duos sinistros remo unus interiectus continebat, duos dexteros alter temo. Donec Clisthenes Sicyonius rationem hanc immutavit et uno [orig: un˘] temone curtum fecit, ac mediis tantum duobus iugo [orig: iug˘] iunctis, eis singulos adiunxit ex utraque parte loro [orig: lor˘] vinctos, uti videre est pluribus, apud Salmas. ad Solin. p. 897. Eius pars ima Buris, quod vide. Paxillo [orig: Paxill˘] temonis (clavo [orig: clav˘] scil. ligneo [orig: ligne˘] per medium temonem traiecto [orig: traiect˘], cui vinculum adstrictum) iugum temoni in plaustro Gordii detraxisse Alexandrum M. cum alii gladio [orig: gladi˘] nodum solvisse scribunt, tradit Plut. in eo, c. 8. In Cod. Theodos. Temonis onus, Necessitas, Temonaria functio, munus dicitur Temonariorum (quibus aurum tironum, i. e. adaeratio eorum et pretium solvebatur, quippe ad tironum praebitionem ptovinciae tenebantur) atque inter vilia munera reponitur, locis a Iac. Gothofredo indicatis ad leg. 7. de Tiron. ubi de vocis etymo coiecturam suam profert,

TEMPE regiuncula Thessaliae, cum urbe Episcopali nunc Licostomo, in valle amoenissima [orig: amoenissimÔ], per quam Peneus fluv. decurrit, a Poetis celebrata, inter Larissam, et oram maritimam, montibus Olympo [orig: Olymp˘], Ossa [orig: OssÔ], et Pelio [orig: Peli˘] cincta; ubi aqua aes erodit, Plin. l. 4. c. 8 et 31. c. 3. De qua [orig: quÔ] Aelian. l. 3. c. 1. Ovid. l. 1. Met. Fab. 11. v. 568.

Est nemus Aemoniae, praerupta quod undique claudit
Silva: vocant Tempe; per quae Peneus [orig: Penŕus] ab imo
Effusus Pindo spumosis volvitur undis,

Virg. Georg. l. 4. v. 317.

Pastor Aristaeus fugiens Peneia Tempe.

Hinc Thessala Tempe, Ovidio, l. 7. Met. v. 22. 2. et Horat. l. 1. Od. 7. v. 4. qui l. 3. Carm. Od. 1. v. 24.

Non Zephyris agitata Tempe.

Virgil. ob frigiditatem laudat Georg. l. 2. v. 469.

-------- Aut frigida Tempe.

Nugantur Grammatici, cum Tempe dicta esse putant, tamquam tre/ph vel te/rph A religione loci nomen hoc inditum est. Itaque recte Mela, l. 2. c. 3. Hic sacro [orig: sacr˘] nemore nobilia Tempe. *a\ te/mnw enim sit te/ menos2, et contracte te/mmos2. Pro eo [orig: ] vero Macedones et Aeoles, quibus ubique placet p, a)nti/ tou= m, dicebant te/mpos2. Itaque te/mpos2 aeque ac te/menos2 et lucum et fanum significat. Hinc quoque Romani


page 372, image: s0498a

suum fecere [orig: fecŕre] tempus, cuius tantum superest diminutivum tempulum, vel templum, obliterato [orig: obliterat˘] priori ad vitandam ambiguitatem eiusdem, sed aliud significantis vocabuli. Qui te/mph interpretantur ta\ stena\, illi non vocem exprimunt, sed situm describunt. Is. Vossius, in Melae loc. cit. Est qui te/mpea, ab Ebraeo [gap: Hebrew] deducit, i. e. abscondere. ane Ovidius, loc. cit. Tempe describit per nemus Praerupta quod undique claudit Silva. Unde Seneea in Troadibus, Actu 3. v. 815.

-------- Thessali montes et opaca Tempe.

Statius, Theb. l. 6. v. 88.

---- ---- Umbrosaque Tempe.

Idem, l. 10. v. 119.

-------- Tenebrosaque Tempe.

Lucanus, l. 8. v. 1.

------ ------ Nemorosaque Tempe.

Sunt et Tempe Boeotiae, quae Teumessia dicuntur a Teumesso oppid. Stat. l. 1. Theb. v. 485.

Illius in speciem, per quem Teumessia Tempe.

Ovidius, l. 7. Met. v. 371.

Inde lacus Hyries videt, et Cycneia Tempe.

Sunt et alia in Sicilia. Ovid. l. 4. Fast. v. 477.

Hinc Camerinam adiit, Thapsonque et Heloria Tempe.

Denique loca quaelibet amoena, nemora praesertim atque aquas habentia kataxrhstikw=s2 Tempe vocamus. Nic. Lloydius. Apud Graecos recentiores, *te/mph, montium angustiae sunt, clusurae, uti docet Cat. du Fresne ad Alexiadem, p. 328.

TEMPESTAS Romanorum numen. Ovid. Fast. l. 6. v. 193.

Te quoque Tempestas, meritam delubra fatemur,
Cum pene est Corsis obruta classis aqus.

Aedes ei a M. Marcello extra portam Caperiam fuit constructa, cum is liberatus esset a periculo et tempestate, quam, cum in Corsicam et Sardiniam navigaret, passus erat. Ioh. Rosinus, Antiqq. Rom. l. 2. c. 21. Hinc Tempestarii, in Capitular. Aquisgram. ann. 789. c. 93. qui tempestates et alia maleficia faciunt, in Capitul. 2. ann. 805. c. 25. emissores tempestatum alibi, Graecis *nefodiw/ktai, in Synodo Trull. can. 61. Magi videl. quos ventis imperare, tempestates ciere sedareque, Poetae passim testantur. Tibullus, l. 1. El. 2. v. 51.

Quum libet, haec tristi depellit nubila caelo,
Quum libet, aestivo [orig: aestiv˘] convocat orbe nives.

Ovidius, Amor. l. 1. El. 8. v. 9.

Cum voluit, toto [orig: tot˘] glomerantur nubila caelo [orig: cael˘],
Cum voluit, puro fulget in orbe dies.

Empedocles, apud Laertium, l. 8. c. 59.

*fh/seis2 d' e)c o)/mbroio kelainou= kai/rion au)xmo\n
*)anqrw/pois2, qh/seis2 de\ kai\ e)c au)xmoi=o qerei/ou
*(reu/mata dendreo/qrepta, ta\ d' e)n qe/rei a)h/santa etc.

Quam de Tempestartis opinionem pluribus suggillat Agobardus Lugdun. l. de Grandine et Tonitru. Vide quoque Delrium, Disquis. magic. l. 2. quaest. 11. P. de Valle Tom. 2. Ep. 5. Alios, nec non Car. du Fresne Glossar. et Macros Fratres Hierolex. De Tempestate Cypriana, diximus supra. Addam hic [orig: hţc] saltem locum Procopii sub fin. l. 1. qui Latine sic habet, Nautae vero non parebant: littus enum illic portu carere dixerunt et tempestatem insignem statim maxime futuram videri, o(\n dh\ oi( e)pixw/rioi *kupriana\ kalou=si, quam indigenae Cypriana vocant. Vide quoque Meursium, Glossar. et Suicerum Thes. Eccl. voce *kupriana/.

TEMPESTIVA Convivia apud Sueton. Calig. c. 45. Senatum populumque obiurgavit edicto [orig: edict˘], quod Caesare praeliante tempestiva convivia, circum et Theatra et amoenos secessus celebrarent: sunt quae hora [orig: horÔ] solita [orig: solitÔ] maturius ac tempestivius, de meridie videl. inibantur, ut fere moris erat in sumptuosioribus conviviis, et quae festis diebus agitabantur, quod de die epulari quoque dicebant, ut vidimus. Atque haec, uti temporius iniri, sic etiam serius finiti, de more fuit, adeo quidem ut etiam in multam noctem protraherentur, et usque ad galli cautu. Silius de Campanis, l. 11. v. 41.

------ medioque dierum
Regales epulae, atque ortu convivia Solis
Deprehensa ------

Unde de Pisone Cicero, ubi galli cantum audivit, avum suum revixisse putat, mensam tolli iubet. Et de Nerone Sueton. c. 27. epulas a medio die ad mediam noctem protrahebat. Non tamen hinc, quod in intempestam noctem producerentur, Intempestiva huiusmodi convivia dicta ullibi reperias, quod Etudito Viro placuit, sed a tempestiva commissione illis nomen est datum: quam vis revera et intemperantes hae epulae, et suo [orig: su˘] sensu intempestae fuerint. Stata vero et legitima cenae hora decima fuit, imo et serius cenabant homines actiosi et in te sua vel publica occupati. martialis. l. 7. Epigr. 50. v. 11.

Hunc licet a decima, neque enim satis ante vacabit,
Sollicites; capiet coenula parva duos etc.



image: s0498b

Vide Salmas. ad Florian. Vopisci, c. 6. et supra passim.

TEMPLA loca dicuntur publica, im Dei honorem erecta, eiusque cultui destinata. Alias Sacrae Aedes, Fana, Delubra, Basilicae, etc. quae tamen voces, rem accuratius pensiculanti, non unum idemque penitus designant. Clemens, cui Eusebius astipulatur, non aliunde sactatum Aedium originem deductam purat, quam a sepulchris, quae quidem magnificentius condita, Templorum appellatione primum vocata sint. Eunapius certe in vitis Sophistarum, suggillat Christianos, quod ad mortuorum sepulchra conveniant, tamquam ad novos Deos. Primos autem omnium Aegyptios Diis et aras et simul sacra et Delubra statuisse, docent Herodot. l. 2. et Strab. l. 17. In Graecia primus Deucalion Deorum Templa aedificavit, et civitates condidit, Apollon. l. 3.

*)iapetioni/dhs2 a)gaqo\n te/ke *deukali/wna,
*(/os2 prw=tos2 poi/hse po/leis2, kai\ e)dei/mato nhou\s2
*)aqana/tois2. ------

His remedia olim inventa affixere [orig: affixŕre] prisci, unde non minor, quam a structura, Templi Ephesini fuit gloria. Sic apud Graecos in Aede Aesculapii, Apollivis, atque etiam ipsorum Morborum sacris locis, remedia contra morbos usu valida affigi, simulque morbi genus, signa et symptomata describi solita sunt, Idem mos apud Romanos fuit, teste Valer. Maxim. l. 2. c. 5. ex. 5. qui Febtem, quo minus noceret, templis coluerunt, in quae remedia delata. Asylorum item praestitere [orig: praestitŕre] vicem, tum apud Romanos, apud quos Solis Templum Heliogabalo securitatem praestitit, ne a Macrino interficeretur, tum apud Christianos medii aevi, unde legimus Bonifacium V. instituisse, ut ad Templa confugientes salvi essent, Volaterr. l. 22. Anthrop. etc. Alaricum quoque edixisse, ne illi laederentur, neve eorum bona diriperentur, qui in Apostolorum Templa se recepissent, Augustin. de Civ. Dei, l. 1. et 2. In iisdem iurare olim Christianos solitos esse refert Gregor. M. l. 5. ep. 33. Sic Armenii in rem plo Anaitidis Deae, Graecique in Iovis Olympii templo, iusiurandum de rebus magnis praestitisse, leguntur, apud Alexand. l. 5. c. 10. Non intravit templum Victorinus Rhetor, apud Augustin. l. 8. Confess. c. 2. Omnia in Aegypto templa obseravit Cleopes, Aegypti Rex, ne populus Diis sacra faceret, Herodot. l. 2. Portatile Templum habuit Constantinus Magnus, Nicephor. l. 7. c. 46. Euseb. etc. Apud Aethiopes Christianos, nisi nudis pedibus, intrare templum non licuit, Olotius, l. 9. etc. Magn: ficum fuit olim templum Dianae Ephesinae, in quo exstruendo ornandoque tota Asia occupata fuit annos 210. quodd cum conflagrasset [orig: conflagrÔsset], sub tempus nascentis Alexandri, a Lysim acho postei Thraciae Rege reparatum fuisse pari magnificentia [orig: magnificentiÔ] legitur. Sed nihil fuit ad Hierosolymitanum, cuius architectus Salomon, per instinctum divinum, illud ad symmetriam caelesiem et prorsus mysticam, sic exegit, ut ad illud quidquid Architectorum est, merito obstupescat. De templo Mecchano, tantae inter Muhammedanos religionis, aliisque; vide Adam. Pryelium, Sina [orig: SinÔ] et Europa [orig: EuropÔ], c. 13. 15. etc. ut et infra. Addo, quod non omnibus fuere [orig: fuŕre] Gentibus. Complures enim uteumque Numina colentes varia, aut Solem saltem sub vatiis nominibus, neque aras, nec statuas imaginesque ullas eorum habuere [orig: habuŕre], nec Templis eos circum scribebant; hostias intetim pro placito, loco in quocumque, immolantes, atque Orbem terrarum Caelo [orig: Cael˘] tectum Mundumque ipsum tantum esse Deorum suorum Templum existimantes. Sic ex Magnorum disciplina, Persae, Scythae, Afrorum Nomades seu Numidae, aliique, apud Herodot. Musa [orig: MusÔ] 1. Strabonem, l. 15. Cicer. in Verrem Orat. 2. Alios. Vide quoque Celsum apud Origenem, in cum, l. 7. ubi de Seribus. Imo nec Romanos ipsos statuis seu simulacris Deorum plusquam annos 170. in cultu usos esse, testis est Varro apud Augustin. de Div. Dei, l. 4. c. 31. i. e. ab Romuli initiis, usque ad Tarquinii Prisci ferme excidium, qui Hierosoymorum excidio primo erat coaevus. Quod et de Templis confirmat Tertullian. Apolog. c. 25. Eisi a Numa concepta est curiositas superstitiosa, nondum tamen aut simulacris aut Templis res divina apud Romanos constabat: frugi religio et pauperes ritus et nullas Capitolia caelo [orig: cael˘] certantia, sed temeraria de cespite altaria. Alii vero, de simulacribs quidem et tot annorum spatio consentiunt, sed Templa interim ( naou\s2 kai\ teme/nh ) tunc a Romanis, sine illis exstructa, adiciunt. Et nihil magis sub Regum tempora obvium, quam ab ipsis Templa dedicata, sed sine simulacris, quae postea inolevere [orig: inolevŕre] etc. Ab Iudaeorum autem exemplis, sicut et alia complura, ita et dedicandi ac sacros usus consecrandi, manavit mos apud Gentiles, ut Aedes eorum, Arae, Deorum statuae, ambitusque circumiacentes, per sollemnia sacra, dedicarentur, uti et interdum transferrentur, ampliarentur, reficerenturque, uti diximus supra, ubi de Dedicandi ritu. Ad id autem publica auctoritas necessaria: uti de Atheniensibus discimus, ex Harpocratione in e)piqe/tous2 e(orta\s2, Isocrate Areopag. et Lysia [orig: LysiÔ] Apolog. ad Mixodemum. Quemadmodum idem obitnuit apud Hebraeos Romanosque. Et quidem quod ad Templorum ac Delubrorum, adeo que dedicationum illorum initia, apud Gentiles, attinet, varia traduntur: Fertur quidem Epimenides Cretensis (cui ut Deo a Cretensibus litatum) prw=tos2 oi)ki/as2 kai\ a)grou\s2 kaqh=|rai kai\ i(era\ i(dru/sasqai, Primus domos et agros lustrasse [orig: lustrÔsse] ac Templa dedicasse [orig: dedicÔsse], Laert. l. 7. Quod si de Templis apud Graecos primis verum esset, videtur disciplina eius in Graeciam introducta, plane coaeva Hierosolymorum Templi ex cidio illi primo, sub quod ipsum simulacra in Templa receperunt primo Romani; quibus ita templa, antequam Graecis in usu. Floruit enim Epimenides, Olymp. 47. Tarquinio Prisco coaevus: Et veri non est dissimile, ex vagante de clade Hierosolymitana passim fama [orig: famÔ] cultusque ibi ante Numinis ratione perpensa [orig: perpensÔ], varias in Graecorum Romanorumque mentes ingestas, circa cultum suum, aras, Templa, persuasiones. Alii Aegyptiis tribuunt non solum Deorum XII. nominum Graecis communicationem, sed et Aras et simulacra et Templa Diis statuisse ipsos primos, aiunt: quasi inde illa Graeci, ut alia, didicissent. Quorum quidquid sit,


image: s0499a

invaluit apud Graecorum aliorumque non paucos, aut potius continuatum est diuque permansit postm odum dogma vetus illus, de Templis arisque non adhibendis. Unde etiam circa annos 300. ab Epimenide Zeno Cittieus eiusque sequaces, Templa omnimoda ex professo improbabant; tametsi, sibi ipsis adversi, sic dedicata laudarent interim iisque uti frui nihilominus consuescerent, Plut. de Stoicorum repugn. Interim et ante Epimenidem Templa apud Graecos fuisse in usu, probatur ex Pythagora, qni non solum de iis passim in Symbolis, sed et in Templo Montis Carmeli fertur plerumque mona/sai. Sic Abaris Hyperboreus in Graeciam veniens dicitur katalu/ein e)n toi=s2 i(eroi=s2, hospitari solitus in Templis, velut locis tunc satis obviis, Iamblichus, Vit. Pythag. c. 28. Imo traditur quidem annos circa 1400. ante Epimenidem, in Creta, a Crete primo illic Rege et Curetibus ceteris conditum Cybeles Matris Templum; uti etiam in Delo Apollinis Templum ab Erisichthone, filio Cecropis, fabricatum esse, Euseb. Chron. l. poster. num. 56. De Aegyptiis autem legitur, Mosis iam tempore Diospoli nao\n illos habuisse, apud Eund. de Praepar. Euang. l. 9. c. 18. Vide quoque c. 27. Imo apud Graecos quoque eodem [orig: e˘dem] aevo [orig: aev˘] Templa fuisse et simulacra, hinc videtur colligi posse, quod comites eius in Cananaeam, fingebatur apud Graecos, fuisse Aegyptios, illumque eos docuisse Numinis simulachtum non omnino formate. *te/menos2 a)fori/santes2 kai\ shko\n a)cio/logon tima=|n ei)/dous2 xwri/s2, Sed Templum ei adsignare et habitationem (illam sacram) honorare, citra simulacrum, Strabo, l. 16. In Palaestina non minus, circa saecula illa adeo vetusta, Templa in usu fuisse, satis cernitur in Asdodorum [gap: Hebrew] Domo Dagon, 1. Sam. c. 5. v. 2. unde urbs ipsa sic denominata, Iosuae, c. 15. v. 41. sicut et aliae, a Templis tunc suis: ut Beth-Phegor, c. 13. v. 20. Beth-Shemesh, c. 15. v. 10. a Templo Phegoris, Solis, dictae etc. Nec desum, qui Phalegi iam saeculo Templorum tribuant initia, ut inter alios Isidorus Hispal. Chron. aet. 2. sed quam incerta eorum irog, ex aliis eam in rem Lil. Gyraldo Syntagm. de Diis 17. et Rud. Hospiniano, de orig. Templorum l. 1. c. 5. congestis, videre est. In scriptis tum chartaceis, tum marmoreis Romanorum, dedicationes Templorum sollennes frequentissimae, quarum etiam, illis in usu, iura, ritusque expressius occurrunt, ut vidimus d. l. adi quoque Alexab Alexandro Genial. Dier. l. 6. c. 14. cum Notis Tiraquelli, Stuckium de Sarisiciis, Alios: qui inter alios dedicationum ritus, pulvinaribus quoque, fasciculos de verbenis factos, qui Struppi Festo, et pro Deorum capitibus ponebantur, addi consuevisse memorant. In specie de Iunonis Sospitae dedicationis festo, vide Ovid. Fastor. l. 2. eundem de Concordiae aedis dedicatione Fastor. l. 1. de Iovis Victoris, l. 4. de Palladis Aventinae l. 6. de Fortunae Publ. l. 4 de Iunonis Monetae, l. 6. etc. Scilicet, ut Urbium, Principum, Privatorum, natalitia redeuntia festa agebantur, ita et Templorum dedoicationes. De Sacrificiis, in Deum [orig: Deűm] Magnorum, Matris Deum [orig: Deűm] et Attidis, dedicationibus usitatis, diximus supra in Taurobolium. De more Aegyptiorum, in quolibet suorum Fanorum virgam, Moysis virgae (cui, quidquid miraculi ad motum eius patraverat Deus, tribuebant, ad veram eorum causam non assurgentes) similem consecrandi collocandique, dicemus infra, ubi de Virga Moysis. Foribus eorum Dei Deaeque nomen inscribi consuevisse, vidimus voce Inscriptio. Nec omittendum, quod Templa saltem citerioris aevi hominibus, quasi Deorum Domicilia credita, et idcirco Graecis naoi\, para to\ nai/ein, oi)=koi it. nonnunquam et oi)=koi *qew=n, do/moi quoque a(ynoi kai\ i(eroi\. Latinis Sacrae aedes, ac domus, appellatae sunt: quod non solum salsse ridet Atnob. adv. Gentes, l. 6. sed et Lucian. l. de Sacrificiis. In iis conclavia et cellulae, simulacrorum receptacula, describuntur Vitruvio, l. 4. c. 4, 5, 7. quas shkou\s2 Graecis dictas, Hesychius notat, vide quoque Diodorum Sic. l. 1. aliquid etiam paulo infra: quam tamen appellationem alii Herois peculiarem faciunt, de quibus supra, et nonnulla, apud Desiderium Heraldum, ad Arnobium loc. cit. De aliis huc pertinentibus, vide erudite disserentem Ioh. Seldenum, de Synedriis Veterum Hebr. l. 3. c. 13. et seqq. cui adde Thom. Dempster. ad Rosin. l. 2. c. 2. Brissonium, Formularum l. 1. Ioh. Catanaeum ad Plinium, Ep. 4. l. 4. Iac. Gutherium, de vet. Iure Pontificio l. 3. c. 11. et qui primo [orig: prim˘] loco [orig: loc˘] dicendus erat, Iac. Godofredum, Exercit. 1. de Eccl. ubi, inter alia hanc in rem praeclara, post imagines a Gentilibus receptas, haec duo *nao/n kai\ a)/galma, Aedem et signum, ad legitimum Templum cultumque requisita fuisse, docet, et de Templorum columnis, tum iis, quae in principiis seu vestibulis illorum, in pronao, ut et in postico et pretomatis, aliisque, quae ante Templa solutae stabant: tum iis, quae intra ipsa Templa partim fornicem, lacunat, culmen, fustinebant, partim solutae simulacra Deorum imposita; arma, clypeos aliaque appensa; elegos, elogia, foedera, sunqh/kas2, narrationes et traditiones historicas; curationis item morborum indicia, Leges, Decreta, morum seu virtutis praecepta, hieroglyphica et oracula, inscripta habebant, accurate agit. Templa Christianorum quod attinet, post Apostolorum tempora, everso [orig: evers˘] iam Templo [orig: Templ˘] Hierosolymitano [orig: Hierosolymitan˘] (de quo infra) et deleta [orig: deletÔ] gente Iudaica [orig: IudaicÔ], Christiani in coemeteriis conveniebant, donec post 300. A. C. eu)kth/ria et oi)/kous2 eu)kthri/ous2, i. e. Templa et Orationum Domus, maiores magnificentioresque, quam hactenus per tyrannorum saevitiam et vulgi rabiem licuerat, condere coeperunt. Quae tamen felicitas Diocletiani edicto [orig: edict˘], de Christianotum Templis funditus evertendis, interturbata est. At Constantino [orig: Constantin˘] M. ad Imperium promoto [orig: promot˘] ubique locorum vel Gentilium Templa in Christianorum usum conversa, vel nova ex sundamentis, ipsius Imperatoris iussu magnificentissime exstructa sunt, ut videre est apud Eusebium, Vita Constantin. l. 2. Theodoretum, Hist Eccl. l. 1. c. 1. Hospinianum de orig. Templor. c. 6. Alios. Ceterum partes Templorum in Graeca Eccles. quinque fuere [orig: fuŕre], *bh=ma, *(ieratei=on, i. e. Chorus, (locus Clero et Cantoribus assignatus) *)/ambwn, i. e. Pulpitum (ubi recitabatur Euangelium ac Epistolae et verba fiebant ad populum) *nao\s2, i. e. Navis (ubi populus orabat sexu per tabulata diviso [orig: divis˘] ) et *baptisth/rion prope pro/naon, ubi haerebant paenitentes. Ipsorum Templorum totidem formae: *troullwta\, *kamarwta\, *stauroeidh=, *dromika\ et ex his mixta. In atriis labra erant, pollubra, fontes etc. in quibus manus ingressuti


page 373, image: s0499b

lavabant, uti pluribus videre est apud Cl. Suicernm, Thes. Eccl. voce *nao\s2, ubi de Templis Dianae, seu *nai+di/ois2, (in Actis Apostol. indigitatis) alibique, inprimis voce *stu/los2, ubi multa de Templo Eleusiniae Cereris, et Dianae Ephesinae, praecipne. Addam verbum, de more Templa coronandi apud Gentiles, tempore publicae laetitiae, passim apud Auctores obvio. Ita enim Propertius, l. 4. El. 3. v. 57.

Flore sacella tego ------

Valerius Flaccus, Argonaut. l. 2. v. 187.

---- aequora cunctae
Prospiciunt, simulantque choros; delubraque sesta
Fronde tegunt ------

Et de antro, unde Apollinea responsa edebantur, Pythia apud Aeschylum, Eumenid.

*)egw\ me\n e)/rpw pro\s2 polustefh= muxo\n:

ubi antrum illud polustefe\s2, multa [orig: multÔ] scil. fronde umbratum, vocat. Quo faciunt, quae de Vittatis Templis congessere [orig: congessŕre], Bernartius ad Statium, l. 4. Sylv. 8. Hadr. Turnebus, Advers. l. 22. c. 12. Mart. Roa, Singularium l. 2. c. 11. Alii. Quem morem ad Christianos quoque transiisse, discimus ex Hieronymo. l. 2. Ep. 22. Qui basilicas -- diversis floribus et arborum comis, vitiumque pampinis adumbrant, ut, quidquid placebat in Ecclesia tam dispositione, quam visu, Presbyteri laborem et studium testaretur. Nec omittendum, quod in Templis thesauri publici, tamquam in loco tutissimo, recondi consueverint: ut de Templo Hierosolymit. apud Iosephum, de Aede Saturni apud Romanos, supra in voce Aerarium, de aliis alibi legas. Sic in Templo Parisiensi, h. e. in Aede Templariorum, reconditum olim Regium Thesaurum, et penes illos eius fuisse custodiam, docet ex Charta Philippi Pulchri A. C. 1309. Car. du Fresne in Glossar. idem de Novo Templo Londinensi, refert Matth. Paris ann. 1232. etc. De more Sanctorum nomina Templis imponendi, qui saeculo [orig: saecul˘] tertio [orig: terti˘], aut quarto [orig: quart˘] inter Christianos ortus est, diximus aliquid supra, ubi de Basilicis: de partibus Templorum praecipuis apud Gentiles prona/w| seu prodo/mw|, propulai/ois2 seu pulew=ni; Aedis cella [orig: cellÔ] seu shkw=|, cuiusmodi cellae nonnumquam in eodem consepto plures erant, praesertim si pluribus Divis una eademque aedes sacra esset; o)pisqodo/mw| tandem, seu postico, et peridro/mois2 seu deambulationibus circa latera templorum factis, apud Christianos, narthece, qui locum pronai obtinebat, vestibulis seu ingressu, Graece pulw=si basilikoi=s2, Latin. Regiis; Templo ipso, quam Navem vulgo vocant, cum alis suis utrinque; umbilico eius seu mesona/w|, apside denique seu concha, seu chora, aliisque supra indigitatis, vide hic [orig: hţc] passim: uti de voce Gallica Vasse, templum Martis Savaroni, aliis templum in genere significante infra suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘].

TEMPLARII Haeretici in Solymorum civitate A. C. 1030. post interitum Philippi Augusti, quia frequenter in templis versabantur, sic dicti. Simulacrum habebant factum summo [orig: summ˘] artificio [orig: artifici˘], cui hominis cutem superinduxerant, et binos praefulgentes carbunculos sub ipsa [orig: ipsÔ] fronte collocaverant, qui micabant oculorum vice. Huic autem simulacro sacra faciebant mortuorum corpora in cineres redacta, ceterisque potum dabant, qui hac potione sitmiores et constantiores se futuros putabant. Eos vero qui ex Templarii virginisque coniugio nati fuissent, subiecto [orig: subiect˘] igne torrebant, simulque ex humore deliquati suum perungebant simulacrum, quo maiorem probarent religionem, Lloydius. Alii sic habent. Ordo fuit militaris, qui initium sumpsit A. C. 1118. Hierosolymae, tale. Hugo de Paganis, Godofridus de S. Audomaro, cum septem aliis, Deo se consecrarunt [orig: consecrÔrunt], voto [orig: vot˘] Religionis coram Patriarcha concepto [orig: concept˘]. His prope Salomonis templum aedes concessit Balduinus II. unde Tempalrii dicti. Scopus erat, peregrinantes, contra Infidelium iniurias, tueri, viasque a Turcarum infidiis liberas praestare. Hi novem socii A. C. 1128. in Concilio Trecensi, Regulam petierunt, cuius cura S. Bernardo commissa est. Iussi candida [orig: candidÔ] veste incedere, et addita est A. C. 1146. ab Eugenio III. crux rubicunda. Ab eo tempore fama [orig: famÔ] et opibus tantopere hic Ordo crevit, ut 9000. aedium numerarentur. Matth. Paris. Histor. Angl. An. Chr. 1244. Hinc fastus, inobedientia erga Patriarcham, bellum contra Principes Christianos, clandestina cum Infidelibus consilia, ut qui Soldano Aegypti Fridericum II. Imperatorem prodere ausi sunt, etc. Certe Fulco Richardum I. Angliae Regem reprehendens, ob tria aulae eius vitia, Superbiam, Incontinentiam et Avaritiam; responsi loco [orig: loc˘] tulit, se Superbiam Templatiis etc. elocasse [orig: elocÔsse]. Tandem gravissimorum criminum convicti, coram legatis Philippi Pulchri et Clementis V. Concilio [orig: Concili˘] Viennensi condemnati, Iacobus Molaeus Burgundus, M. Magister ordinis vivus exustus Parisiis, A. C. 1313. et magna redituum pars Ordini S. Iohannis adiudicata est, Guil. Tyr. l. 12. c. 7. de bello sacro. Tom. Walsinghamus, in Eduard. Ii. Rob. Gaguinus, Hist. l. 7. Paradin. Hist. Sabaud. l. 2. c. 106. Miraeus, in Origin. Ord. Equest. l. 1. c. 4. et 5. du Puy, Hist. Condemn. Templar. Uti vero in Gallia, sic in Anglia pariter uno [orig: un˘] eodem [orig: e˘dem] que die, h. e. 4. Idus Ian. A. C. 1307. ad instantiam Regis Philippi, comprehensi, dein varris poenis addicti, eorumque bona Hospitalariis concessa sunt, Knyghton A. C. 1307. Cuius rigoris veram causam, opum fuisse magnitudinem potius quam scelera, quae iis impingebantur, volunt, Antoninus, Part. Hist. Volum. III. tit. 21. c. 1. ž. 3. Trithem. Chron. Hirsaug. p. 227. Hartm. Schedel, Chron. M. Norimb. Alii, laudati Cl. Zuingero Disp. Histor. Theol. de Festo Corp. Chr. Parte 2. p. 36. et seqq. cui adde Nic. Gurtlerum, Historia [orig: HistoriÔ] Templarior. ubi plura hanc in tem. Aedes eorum Parisiis Templum dictum est, atque etiam num le Temple appellatur, ubi thesaurum Regium olim asservatum diximus. Ordinis Magni Magistri, *temploumai/s2ores2 dicuntur Cinnamo, l. 4. quorum seriem in Familiis Hierosolymitanis seu Ultramarinis, hanc exhibet Car. du Fresne.



page 374, image: s0500a

Series M. Magistrorum Ordinis Templariorum.

Hugo de Paganis, Trecensis, Ordinis fuit institutor. Robertus cognomine Burgundio. Ehrardus de Barris. Hugo, sub A. C. 1151. Bernardus de Tremelay, Sebusianus. Bertrandus de Blanchefort, interfuit Christianorum cladi ad Harenc A. C. 1165. Quo tempore Gaufr. Fulcherius Domus Templi Hierosol. Praeceptor floruit. Andreas, S. Bernardi avunculus Philippus Neapolis in Syria dominus. Odo de S. Amando, interfuit praelio, queuo [orig: queu˘] Balduinus IV. Saladinum ad Ramam fudit. Arnoldus de Torogio, obiit A. C. 1184. Theodoricus interfuit cladi Guidonis Regis A. C. 1187. Girardus de Ridesford, caesus est in praelio inter Guidonem Regem et Saladinum A. C. 1188 Gualterus. Robertus de Sabloil, A. C. 1155. Gilbertus Eral, A. C. 1196. Pontius Rigaldus, A. C. 1198. Philippus du Plessiez. Theodatus de Bersiaco. Gulielmus de Montedon A. C. 1216. Gulielmus de Carnoto, interfuit obsidioni Damiatae A. C. 1219. Thomas de Monteacuto, sub quo Honorius III. Templarios a Patriarchae Hierosolymitani et Episcoporum iurisdictione exemit. Armandus. Hermannus de Perigord, a Saracenis caesus interiit A. C. 1244. Gulielmus Sonnac, cum Ludovico IX. Gall. Rege Damiatae obsidioni interfuit A. C. 1249. Renaldus de Vihcier, A. C. 1247. Aimericus, A. C. 1260. Thomas Berart, A. C. 1273. cui morem impium Christum abnegandi in professione (qui ceteris Templariis in eorum condemnatione obiectus est) ascriptum, notat Puteanus, Hist. Templar. p. 20. Robertus. Guiffredus de Salvaing, Delphinas. Gulielmus de Bello ioco, periit in obsidione Acconensi, cum omnibus fere Templariis, decem solum Ordinis Militibus fuga [orig: fugÔ] elapsis, A. C. 1291. a quibus Monachus Gaudini Magnus Magister electus in Cyrpum Insulam secessit. Iacobus de Nolay (non Molay, ut vulgo) Burgundus, Tortosam cum Almerico Tyri domino expugnavit; exinde aliquot annis contra Saracenos fortiter rem gessit: donec a Sultano Babylon. pulsus in Franciam venit, ubi cum aliis Templariis igni consumptus est Parisiis. Vide de his omnibus Auctores Car. du Fresne ubi supra et in Glossar. laudatos. Ceterum de Militia Templi, primam solitam esse in congressu et ultiman in recessu, scribit Oliverius Scholiasticus, ubi de Guil. Carnotensi supra memorato.

TEMPLI Mons in Misna tit. Celim c. 1. Mons Templi, sanctior est Urbe --- Intermurale sanctius est Monte -- Atrium Mulierum Intermurali sanctius erat etc. est Mons Moriah, in quo Templum Hierosolymitanum erat conditum, et ipse aliquando Templi nomine insignis. Nempe non solum ab Atrio Sacerdotum, et eo, quod Israelitis Laicis et Proselytis Iustitiae, tertioque quod mulierum proprium erat, verum etiam ab ipso Intermurali, quod [gap: Hebrew] dictum, loco scil. latitudinis 10. cubitorum, qui muros Templi vulgo et signatius dicti praecingebat, ita arcebantur Gentiles, ut nec intra eum precari, aut hostias sive immolare, sive popis aut Sacerdoribus in holocaustis offerre, iis fas esset: sed tantum in Monte Templi, seu spatiis ac porricibus exterioribus, quibus etiam, uti dictum. Templi nomen tributum est. Usque ad huius radices Urbis aream, vocabant Castra Israelitarum; quae inde ad portam Orientalem, Castra Levitica; et demum quidquid erat inde Templi, in atriis, conclavibus, coeterisque structurae partibus, Castra divinae Maiestatis. Atque sic capiendum volunt Ebraei id, quod de Gentilium precationibus in Salomonis oratione ad Deum O. M. habetur 1. Reg. c. 8. v. 42. ut et illud Iosephi de Alexandro M. quem ascendentem in Templum immolasse [orig: immolÔsse] Deo ait, Origin. l. 11. c. 8. de loco videl. praefato exteriore, qui et Atrium Gentium, quibusdam et porticus Salomonis, et ob Templi viciniam: etiam id nomen aliquando accepit, nonnumquam et Templum primum dictus, ad discrimen secundi et proprie sic appellati, ad cuius frontem columnis inseriptum, literis tum Graecis, tum Latinis, *mh\ dei=n a)llo/fulon e)nto\s2 tou= a(gi/ou parie/nai, Alienigenam in locum sanctum introire non debere. Etiam qanatikh=s2 a)peiloume/nhs2 th=s2 zhmi/as2, sub interminatione poenae capitis. De iisdem porticibus aut locis intermurali exterioribus, Templi nomen in Euangelio aliquoties occurrere, docet Constantinus L'Empereur ad tit. Middoth, c. 2. sect. 3. p. 44. 45. et 190. Ibidem festis diebus celebrioribus cohortes Romanae stationes habuisse videntur ad custodiam, cohibiturae scil. tumultum, si quis forte exsisteret, qua de re vide Iosephum, Orig. l. 20. c. 4. et 7. et plura huc pertinentia, apud Io. Seldenum de Iure Nat. et Gentium, iuxta Discipl. Ebraeor. l. 3. c. 6.

TEMPLUM [1] Ligurum pars, Tacitus, Agric. c. 7. Locus in Africa propria, Antonin.

TEMPLUM [2] Scaligero ex Graeco te/menos2, aliis a te/mnw, abscindo, locus est ab aliis separatus et quasi abscissus, religonis causa [orig: causÔ]. Imo locus omnis sacer et conseptus claususque palis, vel subdialibus saltem finitus, licet sine tecto, qui shko\s2 a)kalufh\s2 Sophocli, (quamvis nonnulli Sacellum hoc vocent, et a Templo distinguant) Ara quoque vel Puteal: Etiam figmentum ligneum quadratum, templi instat, in quo aquila Romanae Legionis sita, vel quod supra eam positum erat olim, hoc [orig: h˘c] nomine venit. Cuiusmodi instar aediculae plane expressum conspicitur, in columna Traiani, quod inde sumptum in Exercit. suis Plin. exhibet Salmas. Dio new\n mikro\n vocat templum parvum, *(o ga\r ae)to\s2, inquiens, w)nomasme/nos, e)s2i de\ new\s2 mikro\s2 kai\ e)n au)tw=| au) to\s2 xrusou=s2 e)ni/drutai. Sic Polybio nai/+dia dicuntur loculi vel armaria, quibus imagines suas reponebant Prisci. Et in Actis Apostolicis


image: s0500b

c. 19. v. 34. naoi\ a)rguroi= dicuntur parvulae effigies argenter, ad instar Templi factae, quae templum Dianae Ephesiae representarent. Cuiusmodi templorum simulacra ex ligno quoque fiebant, et ex alia materie, ab iis, quos *naopoiou\s2 hinc vocat vetus Interptes Rhetoricorum Aristotelis, et exponit, oi(\ tou\s2 naou\s2 poiou=sin, h)/toi ei)konosta/sia tina\ mikra\ cu/lina, a(\ pwlou=si, Salmas. d. l. p. 1140. et seqq. Vide quoque infra Tranquillina Augusta, ubi in nummo quodam Smyrnensium Amazon Smyrna dextra [orig: dextrÔ] nai/+dion tenens conspicitur. Sed et Templum antiquis dicebatur locus, sub dio extra Urbem, augutii aut auspicii causa [orig: causÔ], quibusdam coaceptis verbis factus. Ubi Candidati, nocte, quae Comitia praecedebat, cubabant: deinde e lecto mane surgentes et solida [orig: solidÔ] sella [orig: sellÔ] sedentes, exspectabant, dum ipsis Deus aliquis bonum signum mitteret, more a Romulo ipso tradito [orig: tradit˘], et diutissime in Rep. Romana servato [orig: servat˘], quem prolixe explicat Dionys. Halicarn. l. 2. Atque hoc augurium capere dicebatur. Inde visis auspiciis tollebant se ex templo ac surgebant unde verba Augurum tollere se et extemplo, de quibus, aliisque in hanc rem vide apud Casaubon. ad Augustum Suetomi, c. 95. Omnis tandem tractus, Deorumque ac hominum habitatio. Varto de L. L. l. 6. laudatus Delrio ad Her. Fur. Sen. v. 3. De Templi communi notione, ut aliquid praeter superius dicta addam, in porticibus eorum, ut et aliis locis publicis, mendicos; Philosophorumque non paucos, peregrinos item, qui hospitem non haberent, habitasse, discimus ex Dione Chrysostomo, ubi de Diogene, die/triben, inquit, e)n toi=s2 koinoi=s2 te kai\ i(eroi=s2. Et Athenaeo, ubi Stilpon allio [orig: alli˘] satur koimatai e)n tw=| th=s2 mhtro\s2 tw=n qew=n i(erw=|. Sic Spartian. in Severo, c. 7. Tota [orig: TotÔ] Urbe milites in Templis, in porticibus, in aedibus Palatinis, quasi in stabulis, manserunt. In iisdem cubabant, somnia capturi, quo de more affatim supra, in verbo Dormio, alibique: uti de ritu Aedes sacras circumeundi Salmas. ad Solin. p. 936. de quo aliquid, et supra, in voce Dextratio. De consuetudine omnium ferme gentium, in bello, Templis locisque sacris, imo et hominibus propter Templa, parcendi, legi poterit, prae aliis, H. Grotius de Iure Belli et Pacis, l. 3. c. 12. ž. 6. etc. Sed nec omittendum, Templa appellatas olim potissimum paganorum aedes sacras, uti docet ex Cod. Theodos. tit. de Paganis, sacrificiis et templis, Iac. Gothofredus in Paratit. eiusdem tit. ž 3. et Heraldus \ad Arnobium l. 6. de Christianorum tamen, etiam vocem occurrere, l. 4. de his qui ad Eccl. consug. a. C. Vide quoque supra in voce Aeder:

TEMPLUM Aesculapii Liv. l. 45. c. 28 Esculapio, locus Peloponnesi, apud Epidanrum 5. mill. pass.

TEMPLUM Dianae Ephesiae Strab. et aliis unum ex septem Orbis admirandis operibus, a Ctesiphonte architecto designatum, 220. annis exaedificatum est, habens pedes in longitudine 425. in latitudine 220. columnis 127. a totidem Regibus factis, longitudine 60. pedum, e quibus 36. quarum una a Scopa, caelatae, constans. De cuius constructione plura Vitruvius, l. 2. c. 9. In solo palustri locatum erat, ne tetraemotus sentiret, aut hiatibus absorberetur. Rutsus, ne in lubrico atque instabili fundamenta tantae molis, ponerentur, calcatis ea carbonibus primum, dein lanae velleribus substravere [orig: substravŕre]. Miraculo inprimis fuit, epistylia tantae molis attolli potuisse, sed consecutus est id Architectus peronibus arena [orig: arenÔ] plenis, molli pulvino [orig: pulvin˘] super capita columnarum exaggerato [orig: exaggerat˘], paularim exinaniens imos. ut sensim totum insideret. Difficilime hoc in ipso limine contigit: etenim ea maxima moles fuit, nec sedit in cubili, anxio [orig: anxi˘] artifice mortis destinatione suprema [orig: supremÔ], traduntque in ea cogitatione defessum, nocturno [orig: nocturn˘] tempore in quiete vidisse praesentem Deam, hortantem ut viveret: se composuisse lapidem, ut postero [orig: poster˘] die apparuit. Habuit templum hoc ingentem libertatem, donisque ex omnibus regnis ac civitatibus locupletatum est: accessit a praestantissimis adversus varia morborum genera remediis ibi, affixis ingens Fama. At tandem ab Herostrato, ut famam maleficio [orig: malefici˘] sibi comparatet, incensum fuit, eadem [orig: eÔdem] Olympiade ac die, qua [orig: quÔ] Alexander M. natus est, Post huius obitum, urbe a Lysimacho renovata [orig: renovatÔ], cives, si Straboni credimus, Templum instaurarunt [orig: instaurÔrunt], tanta [orig: tantÔ] quidem sedulitate ac diligentia [orig: diligentiÔ], ut prioris etiam gloriam superaret: ad quam rem feminae quoque ornatum suum, e locis etiam maxime dissitis, aliasque res pretiosas liberali manu suppeditarunt [orig: suppeditÔrunt], etc. Vide Adamum Preyelium, in Admirandis Sinae et Europae, c. 13.

TEMPLUM Fortunae Praenestes fuit alias celebertimum, et ipso [orig: ips˘] Sylla [orig: SyllÔ] vetustius, prope Praenestem urbem Latii. Sed et huius nostris temporibus pars aliqua spectanda simulque admiranda temanet in crypta quadam, quae ad inferiores cellas aedium Episcopi abscondita est. Illius fragmenta collegit et delineari iussit Cardinalis Franciscus Barberinus, antiquitatis vindex. Templum seu templa potius stupendae molis omne fere hodiernae civitatis occupant spatium, apposita namque devexis inferioribus partibus ascensum compositis distinctum areis duodecim exhibebant, erectis ad eas peramplis aedibus, diversis scalarum ordinibus, parietibus in unum beneque elatum prospectum cingentibus multiplici porticu, theatro [orig: theatr˘] columnis distincto [orig: distinct˘], cavaedio [orig: cavaedi˘], arcubus spectandis, fontibus, lacusculis, viridariis. Excisus erat ipse mons, et pluribus quasi planis gradibus fretus in templi conscensum, excavatusque medio in monte aquaeductus piscinas seu potius lacus in ipso Fortunae templo constituebat. Cortina templi eminebat in apice, ubi nunc palatium Principis, in eoque summo excitabantur ignes accensis facibus, quae navigantibus etiam in mari Tyrrheno noctu religiose conspectae praelucebant, ut invocandum ipsis Fortunae numen, admonerent. Aedificium istud immane abs inferioribus sacellis aflurgit quatuor gradatis molibus, aliarum quarundam gradibus quasi adiectis ad summam usque in vertice positam obrotundae in tholum erectionis. De his pluribus et doctissime suo [orig: su˘] more Iosephus Maria Suare sius Episcopus Vasionensis in suo Praenest/ antiq. l.

TEMPLUM Hierosolymitanum a Salomone Rege sapientissimo in monte Moriia exstructum, describitur 1. Reg. c. 6. etc Hoc cum dedicaret Salomon, nubes et gloria Domini implevit illud, ignisque e caelo missus sacrificia in eo oblata devoravit, 1. Reg. c. 8.


image: s0501a

v. 10. 11. Introitus eius, contra ac nunc moris est, ad Solis Ortum; posteriora vero eius ad Occidentem respiciebant: unde hic [orig: hţc] Sacerdotes, una cum reliquis Iudaeis, ad Occidentem versusorabant, Deique cultum peragebant: dones Regum populique impietate, spurcitiis idolorum aliquoties profanaretur: Tum factum, ut anno 441. a prima sui fundatione, per Nabuchodonosorem, Babyloniae Regem, in cineres redigeretur, sicque 70. ann. maneret desolarum. Dein illustris Iudaeorum Dux Zorobabel, eodem in monte annis 46. templum magnifice restauravit, quod licet magnae quoque per universum mundum aestimationis esset, ad gloriam tamen prioris minime accedebat. Hoc post ann. 354. ab Antiocho Epiphane spoliatum, ac idolis pollutum, tertio [orig: terti˘] contaminationis anno [orig: ann˘], Iudas Maccabaens purgavit, ac ne iterum gentibus in praedam cederet, in modum castri fortissimi munivit, in quo a 120000. hostium diu obsesslus non poterat expugnari. Centesimo [orig: Centesim˘] anno [orig: ann˘] fere post, a. M. Pompeio occupatum, atque in eo 12000. Iudaeorum interfecta sunt. Neque vero victor, qui usque ad Sancta Sanctorum ingressus cuncta ibi ex auro fulgentia, et in sacrae pecuniae thesauris 2000. talenta vidit, eorum quidquam attigit, quin potius postridie, aedituum templum purgare, et legitima ac sollennia sacrificia celebrare mandavit. Hoc ipsum postea relapsum Herodes Ascalonita annis 9. sumptuose reparavit, mox CHRISTUS, praefentia [orig: praefentiÔ], doctrina [orig: doctrinÔ] ac miraculis sanctificavit, priorique, illo [orig: ill˘] magnificentissimo [orig: magnificentissim˘] longe gloriosius reddidit. Sed postquam Dominum hunc gloriae crucifixissent Iudaei, totiusque proin gentis excidium immineret, anno [orig: ann˘] a fundatione sui sub Zorobabele 580. per Titi Caesaris milites, post dubium cruentumque conflictum, expugnatum, tantaque circum altare holocausti Iudaeorum caedes facta est, ut per gradus templi, torrentis instar, interfectorum sanguis proflueret. Ipsum, in primo praelii furore, per militem quendam, Caesare invito [orig: invit˘], face incensum, sicque hoc non Iudaeae modo, sed totius Orbis praelustre Ornamentum concrematum est, die 10. Augusti quo [orig: qu˘] mense et die primum quoque conflagraverat. Post annos dein 65. Iudaeis denuo rebellantibus, et eodem [orig: e˘dem] hoc [orig: h˘c] loco [orig: loc˘] templum restituere volentibus, Aelius Adrianus Imperator quinquaginta octo myriades eorum uno [orig: un˘] die interfecit, et residuis Hierosolymorum aedificiis prorsus destructis, montem Moriah, multum complanvit, atque rudera sabulumque eius in vallem Iosaphat ac torrentem Cedron proiecit, ne urbs montis et templi praesidio [orig: praesidi˘] confisa, iugum denuo excuteret. Imperator postea, Iulianus Apostata, post an. 227. ut Christi Oraculum de Templi ruina eluderet, data [orig: datÔ] Iudaeis ex publico aerario pecunia [orig: pecuniÔ], mandavit eis Templum de integro restaurare, ibique iuxta Mosis legem sacris defungi. Quod cum magna [orig: magnÔ] alacritate molirentur, apertisque et purgatis iam fundamentis, aedificationem inchoaturi essent, nocte praecedente vehemens procellosae tempestatis ventus calcem, gypsum ac materiam longe lateque dispersit. Insuper terrae motus ingens universa veterum Templi fundamentorum saxa excussit, ac dissipavit, permultis Iudaeorum oppressis: qui cum ne sic quidem incepto [orig: incept˘] desisterent, postridie ignis celo [orig: cel˘] emissus, flammaque e templi fundamentis erumpens, plures eorum quam antea consumpsit, malleis, securibus, serris, ligonibus, omnibusque aliis opificum instrumentis, in cineres illo [orig: ill˘] die redactis. Sic tandem Iudaeis ab opere repulsis, Christiani eodem [orig: e˘dem] fere loco [orig: loc˘], opere rotundo [orig: rotund˘] et Graeco [orig: Graec˘] labore amplum et praealtum Templum erexerunt, quod per aliquot saecula Patriarchali Cathedra [orig: CathedrÔ] decoratum, tandem a Saracenis occupatum, ac spurco [orig: spurc˘] Muhammedis cultu annis 463 contaminatum est. idem postea A. C. 1098. a Christianis duce Godefrido [orig: Godefrid˘] Bullionaeo [orig: Bullionae˘] expugnarum, 10000. Saracenotum sanguine restagnavit, utctorque Canonicorum Collegium ibi instituit. Verum denuo, per Christianorum dissidia, Saracenis cessit, qui in eius summitate dimidiae lunae forma [orig: formÔ] collocata [orig: collocatÔ]; in atriorum loco ficus et et olivas plantare coeperunt. Idem a Turcis nunc possessum detestabili Muhammedis cultu polluitur, eiusque ingressu penitus Christiani arcentur. Colitur autem a Turcis tanta [orig: tantÔ] religione, ut ad rupem parvam, ferro [orig: ferr˘] undique cancellatam, de qua, in medio Fani sita, mira fabulantur, nulli Saracenorum vel Infidelium appropinquare liceat. Non procul hinc Aegyptiorum Sultanus, saeculo [orig: saecul˘] praeterito [orig: praeterit˘] novum aedificavit Templum, fice Muschkeam, in qua 88. lampades continuo ardent. Vide Adam. pryelium, in admir. Sinae et Europae c. 14. et supra in voce Hierosolyma. Addo hic [orig: hţc] quod aeras secundi Templi decennio [orig: decenni˘] maior, quam prioris fuisse creditut, secundum nonnullos. Tertium nunc exspectant Iudaei, iuxta Ezechielis typum c. 40. et seqq. quod sub Messia Rege exstruendum sit: sed vana [orig: vanÔ] et mendaci spe. Cum Messias ad secundum et ad Zionem, venite debuerit, Hagg. c. 2. v. 8. et Psalmo 132. v. 17. Templum vero Ezechielis, non in Zione, sed alio longe situ, ponatur, Ezechiel. c. 40. v. 2. et c. 45. v. 1--9. etc. 48. v. 8. tandemque multa alia illi adscribantur, quae iuxta literam intelligi nequeunt, vide c. 47. v. 1, 7, 8, 9, 12. ut, quamquam ad templum Zorobabelis breviter tunc exstruendum in quibusdam spectaverit: praecipue tamen secuturam olim sub Novo Test. Hierosolymae novae seu Ecclesiae faciem acstatum adumbraverit. Templo Hierosolymitano aemulam molem exstruxere [orig: exstruxŕre] Iudaei segregres, primo in monte Garizim, in Samaria, auctore Manasse, fratre Iaddi Pontificis Max. quod dissidium inter Iudaeos et Samaritanos non parum adauxit: Ioh. c. 4. v. 20. Patres in monte hoc adoraverum: et vos dicitis, quod Hierosolymit sit locus, ubi oporteat adorare. Verum hoc, cum 100. annos stetisset, ab Hircano dirutum est. Praeter id et alia Templa in Aegypto exstructa sunt. Unum ab Onia, Simconis Iusti filio minote; in praefectura Heliopolitana: quae quia sub Alexandria erat, aliquando illud Alexandrinum reperitur nuncupatum. Alterum ab Onia, filio Oniae III. Pontificis M. sub Antiocho Epiphane et Ptolemaeo Philometore, Leontopoli: Quorum prius stetit annis 343. tandemque sub Vespasiano clausum est; posterius annis 200. Tuebaritur autem hi apostasiam suam oraculo [orig: oracul˘] Esaiae c. 19.


page 375, image: s0501b

v. 19. Illo die erit altare Iehovae in medio terrae Aegypti; et lapis erectus apud terminum eius Iehavae. Nec in Aegypto quoque solum, sed et in Phoenice, alibique, Fana et Sanctuaria sua posuisse Iudaeorum quosdam legimus. Vide Franc. Burmannum, Synopsi Theol. Part. 1. l. 4. c. 15. ubi de Templo, et supra Templi Mons.

TEMPLUM Minervae S. Maria, urbs Salentinorum excisa, ad Iapygium promontorium.

TEMPLUM Musarum Procop. Cinquefrondi, teste Barrio [orig: Barri˘] , pagus Brutiorum mediterraneus in Calabria ulteriore, Polisthinae oppido propinquus, (ad 2. mill. pass. distans) et Morgetiae.

TEMPLUM Veneris Ptol. oppid. vulgo Cap. de Crux, vide Aphrodisium; quod ab Helena 4. a Narbone 25. a Pyrene 80. leucis.

Templa urbis Romae ex P. Victore:

Bellonae, apud circum Flaminum. Bonae Deae, ubi nunc aedes S. Mariae Aventinae. Bonae Fortunae erat apud Pantheon. Caesaris, ubi aedes S. Anastasiae. Castoris et Pollucis erat apud aedem S. Mariae Liberatricis. Concordiae, apud Capitolium et porticum Liviae. Ovid. l. 1. Fast. v. 639.

Nunc bene prospicies Latiam, Concordia, turbam:
Nunc te sacratae constituere [orig: constituŕre] manus.

Item apud atcum Septimii, et S. columnas. Dianae, in Aventino, ubi aedes S. Sabinae et S. Ioannis in Porta Latina et in insula Lycaonia. Fauni, ubi aedes S. Stephani Rotundi. Ovid. l. 2. Fast. v. 193.

Idibus agrestis fumant altaria Fauni,
Hic [orig: Hţc] ubi discretas insula rumpit aquas.

Faustinae, ubi aedes S. Laurentii in miranda. Florae, ubi aedes S. Ursulae ad sedes. Fortunae publicae, apud aedem S. Vitalis. Herculis, ubi aedes S. Stephani protomartyris, ad Tiberim. Iani, supra aedem S. Vitalis. Ovid. l. 1. Fast. v. 317.

Quatuor adde dies ductis ex ordine Nonis,
Ianus agonali luce piandus erit.

Iridis, apud aedem S. Mariae novae. Isidis, ubi basilica S. Mariae Maioris. Aliud ubi aedes S. Marcelli. Martis, ubi aedes S. Martinae virginis. Aliud ubi aedes S. Martini. Aliud ubi aedes S. Sixti. Minervae, ubi basilica S. Mariae Minervae, la Minerva. Pacis, apud aedem S. Mariae Novae; vel ibi, ubi nunc dicta aedes. Palladis, ante porticum Faustinae. Pantheon, S. Maria Rotonda. Penatum, apud templum Romuli. Pietatis, in theatro Marcelli, et ubi aedes S. Nicolai in carcere. Pudicitiae, ubi aedes S. Mariae Aegyptiacae. Quitini, ubi nunc ades S. Vitalis, et ubi aedes S. Susannae. Romuli, ubi nunc aedes SS. Cosmae et Damiani. Non longe erat templum Faustinae. Serapidis, apud aedem S. mariae novae in horto. Solis, in snpercilio montis Quirinalis, in Monte Cavallo. Telluris, ubi nunc Ara caeli. Veneris genitricis, in foro ubi nunc tres solumnae marmoreae, et ubi aedes S. Maria Libera nos. Veneris et Cupidinis, apud basilicam S. Crncis in Hierusalem. Vestae, ubi aedes S. Mariae Liberatricis. Vulcani, ubi nunc aedes S. Theodori. De quo Ovid. l. 5. Fast. v. 725.

Proxima Vulcani lux est, quam Lustria dicunt.
Lustrantur purae, quas facit ille, tubae.
Alter index templorum Romae ex Sexto Rufo et aliis;

Aesculapii, in 5. regione, in insula Tyberina, cum Iovis et Fauru: ubi coenobium Sanctimonialium. Divi Antonini, in 9. regione, cum columus Cochlidae apud aedem sanctorum Cosmae et Damiani. Apollinis et Cloatrae, in 6. regrone. Apollinis, in 9. regione. Apollinis Palatini, in 10. regione. Apollinis in Vaticano, in 14. regione, apud. S. Petrum. Aliud ubi aedes S. Apollinaris. Augusti, in 8. et 10. regione. Ovid. l. 1. Fast. v. 609.

Sacra vocant augusta patres; Augusta vocantur
Templa, Sacerdotum rite dicata manu.

Bacchi, in 2. regione. Bonae Deae, in 13. regione, in Aventino. Boni eventus [orig: eventűs], in 9. regione. Bruti Callaici, in 9. regione. Carmentae, in 8. regione, ubi aedes sanctae Catharinae. Castoris, in 11. regione. Castorum, seu Castoris et Pollucis, in 8. regione. Divi Claudii, in a. regione. Concordiae virilis, in 3. regione. Concordiae in porticu Liviae, in 4. regione.


page 376, image: s0502a

Concordiae cum cella, in 8. regione. Consi, in circo maximo, in 11. regione. Ovid. l. 3. Fast. v. 199.

Festa para Conso: Consus tibi cetera dicet.

Deae Carnae in 2. regione. Deum [orig: Deűm] Penatum [orig: Penatűm], in 8. regione. Dianae commune, in 3. regione. Fauni, in 2. regione. Divae Faustinae, in 4. regione. Febris, in 10. regione, in Palatio. Fidei, in 6. et 10. regione. Fidii, in 13. regione. Florae, in 6. et 10. regione. Ovid. l. 5. Fast. v. 195.

Chloris eram, quae Flora vocor: corrupta Latine
Nominis est nostri littera Graeca sono [orig: son˘].

Fortunae, plura. Fortunae viatorum, in 1. regione. Fortunae liberae, in 6. regione. Fortunae seiae, in 6. regione. Fortunae statae, in 6. regione Fortunae primigeniae et publicae, in 6. regione. Fortunae reducis, in 6. regione. Fortunae novum, in 7. regione. Fortunae fortis, in 14. regione. Fortunae liberae, alterum, ibidem. Gentis Flaviae, in 6. regione. Divi Hadriani in 14. regione. Herculis Victoris, in 11. regione, in foro boatio. Iani gemini, in 8. reg. Alterum extra portam Carmentalem. Iani Bifrontis, in 9. reg. apud theatrum Marcelli. Iani ad forum olitorium, in 11. reg. Iovis Fagutalis seu viminei, in 5. reg. Iovis Capitolini sive Optimi Maximi, in 8. regione, apud montem Tarpeium, cum templo Cereris ultoris in 9. regione, ubi Pantheon, et Cybeles. Iovis seu Solis Algabali, in 10. regione. Iovis propugnatoris, ibidem. Iovis statoris, ibidem. Isidis, in 1. regione. Isidis et Serapidis, in 3. regione. Isidis et Serapidis, in 9. apud ovile. Isidis in 13. regione. D. Iulii Caesaris, in 8. regione. Iunonis Lucinae, in 5. regione, ubi aedes S. Laurentii in Lucina. Ovid. l. 3. Fast. v. 255.

Dicite; tu nobis lucem Lucina dedisti:
Dicite; tu voto parturientis ades.

Iunonis matitalis, in 8. regione. Iunonis reginae, in 13. regione. Larum, in 8. regione. Libertatis, in 13. regione. Lunae, in 4. regione. Lunae, in Palatio, seu in 10. regione. Lunae in Aventino, in 13. regione. Ovid. l. 3. Fast. extr.

Luna regit menses; huius quoque tempora mensis
Finit Aventino Luna colenda iugo.

Martis extramuranei, in 1. regione. Martis Deum [orig: Deűm], in 10. regione. Mentis, in Capitolio. Mercurii, in 11. regione, ubi aedes. S. Angeli. Ovid. l. 5. Fast. v. 673.

Est qua Mercurii portae vicina Capenae:
Si iuvat expertis credere, numen habet.

Minervae Medicae, apud Pantheon in 5. regione. Minervae Flavianae, in 6. regione. Minervae vetus, in 8. reg. Ovid. l. 3. Fast. v. 837.

Parva licet videas captae delubra Minervae,
Quae Dea natali coepit habere suo [orig: su˘].

Minervae Chalcidicae, in 9. regione. Nemesis, in 8. regione. Neptuni, in 9. regione apud septa, ubi aedes sancti Blasii in via Iulia, et ubi aedes sanctae Anastasiae. Divi Nervae in foro transitorio, in 4. regione. Pacis, in 4. regione. Ovid. l. 3. Fast. v. 882.

Et Romana salus, araque Pacis erit.

Panis, ubi nunc aedes S. Stephani Rotundi. Pantheon, in 5. regione. Ovid. l. 4. Fast. v. 157.

Roma pudicitia [orig: pudicitiÔ] proaevorum tempore lapsa est:
Cumaeam, veteres, consuluistis anum.

Quirini, in 6. regione. Quirini novum in 7. regione. Quirini, in 10. regione prope lupercal. Ovid. l. 1. Fast. v. 69.

Dexter ades patribusque suis, populoque Quirini.

Remi in 4. regione. Ovid. l. 5. Fast. v. 151.

Huic Remus institerat frustra, quo [orig: qu˘] tempore fratri
Regna Palatinae prima dedistis aves.



image: s0502b

Romuli, alias Quirini, in 8. regione. Salutis, in 6. regione, in colle Quirinali. Salutis aliud, in eadem regione. Saturni, in 8. regione. Serapeum, in 6. regione. Serapidis, in 1. regione. Silvani, in 5. regione; sub colle Viminali. Solis, in 4. et 7. regione. Spei novum, in 7. regione. Telluris, in 4. regione. Divi Traiani, in 8. regione. tulli Hostilii, in 2. regione. Veneris cloacinae, in 4. regione. Veneris Erycinae, apud portam Collinam in 5. regione. De templo Veneris Etycinae inter alia Ovid. l. 4. Fast. v. 871.

Templa frequentari Collinae proxima portae
Nunc decet: a Siculo nomina colle tenet.

Veneris aliud, in sexta regione, apud hortos Sallustii. Veneris calvae novum, in 8. regione. Veneris calvae vetus, in 8. regione. Veneris genitricis, in 8. regione. Divi Vespasiani, in 8. regione. Vestae, ibidem. Urbis Romae et Augusti, in 4. regione. Fuere [orig: Fuŕre] etiam alia Romae sequentia templa a veteribus scriptoribus memorata: Adonidis. Annonae sanctae. Apollinis Sosiani. Apollinis tortoris. Augusti ad Minervam. Cereris, de quo Ovid. l. 4. Fast. v. 619.

Alba decent Cererem: vestes Cerealibus aptas
Sumite; nunc pulli velleris usus abest.

Clementiae Caesaris. Ditis, seu Plutonis. Fortunae barbatae. Fortunae blandae. Fortunae benespetantis. Fortunae convertentis. Fortunae equestris novae. Fortunae masculae Fortunae muliebris, extra Portam Latinam. Fortunae plebeiae. Fortunae privatae. Fortunae viscatae. Divi Hadriani. Herculis, via Latina. Herculis defensoris. Honoris. Iovis invicti. Iovis Mariani. Iovis praedatoris. Iovis pugnacis. Iovis tonantis, in Palatio. Ovid. l. 6. Fast. v. 349.

Nomine, quam pretio [orig: preti˘] celebratior, arce tonantis,
Discite Pictoris quid velit ara Iovis.

Iovis Victoris. Iunonis Caprotinae. Iustitiae. Iustitiae Augusti. Mentis: de quo Ovid. l. 6. Fast. v. 241.

Mens quoque numen habet: Menti delubra videmus
Vota metu belli, perfide Poene, tui.

Naeniae, extra portam Viminalem. Palladis, apud porticum Faustinae. Ovid. l. 3. Fast. v. 815.

Pallada nunc pueri teneraeque orate puellae,
Qui bene placarit [orig: placÔrit] Pallada, doctus erit.

Pietatis apud theatrum Marcelli. Pudicitiae Quietis, via Lavicana. Ridiculi, extra portam Capenam, ubi Hannibal consedit. Themidis. Vacunae. Veneris lubentinae. Veneris victricis. Victoriae, apud arcum Septimii, et statuam Morphorii. Virtutis. Vulcani. Praeter templa fuerunt et basilicae plures, aedes sacrae, et aediculae pene innumerae, delubra, et arae. Extra urbem vero erant templa, sive aedes Diis malis dicatae; quibus, ne nocerent, statis temporibus sacra faciebant: veluti Timoris, Palloris, Paupertatis, et Senectae. Fuit et templum Veiovis in Capitolio; cuius meminit Ovid. in Fastis, l. 3. v. 430.

Templa putant lucos Veiovis ante duos.

de TEMPORIBUS Iohannes, vide Iohannes.