December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 365, image: s0491b

TEGIACUM vicus Pictavorum, Fortun.

TEGLAPHALASSAR melius Teglat-Phul-Asar, Assyriorum Rex, totam Galaitidem regionem vastavit. 2. Reg. c. 15. v. 29. Vide Theglatphulasar.

TEGNA vulgo Tin vel Tain locus Galliae, inter Viennam ac Valentiam, et ripam Rhodani, contra Turnonem: qualis est ad eundem situs Belliquadri et Tarasconis. Unde Proverb.

Entre Beaucaire et Tarascon,
Ne rapaist brebis, ne mouton,
Non plus qu'entre Tin et Tournon:

Non magis pasci boves ac verveces, inter Bellumquadrum et Tarasconem, quam Tegnam inter et Turnonem. Vales. Notit. Gall.

TEGORARINA regio Biledulgeridiae, cum urbe cognomine inter Zebum regionem ad Ortum et Segelmessam ad Occasum.

TEGRIMUS Nicolaus, vide ibi.

TEGULA vide Licinius

TEGULAE Cinyrae inventum, Agriopae filii, Plinio, l. 7. c. 56. quae cum primum rudi arte ex argilla fierent, Dibutades primus personas tegularum extremis imbricibus imposuit, quae inter initia prostypa vocavit. Postea idem ectypa fecit. Hinc et fastigia templorum orta, propter hunc plasta appellata, Idem l. 35. c. 12. ubr de Plastice agens, inter huius laudes etiam reponit, quae assiduitate satiant figlinarum oper a imbricibus, tubulis tegulisque ad balineas hamatis, vel ad tecta coctilibus laterculis frontatisque etc. Ex lapide tegulas primus fabricavit Byzes Naxius, quibus intexit templum Dianae, tempore Halyattis, Croesi patris, Lydorum Regis, teste Pausan. l. 5. Vide quoque supra in voce Ardesia. Iis tectum instratum katake/ramon Graecis; quae quales esse debeant, docet Galenus Commentar. peri\ a)/rqrwn ubi planorum tectorum fastigiorum differentiam multis explicat. Quod si deessent Tegulae scandulaeque de cannis ulva vel ulmo, hiemis tempore, porticus tegi solitas docet Vegetius de Re mil. l. 2. c. 23. Aliis atundines adhibitae. Vitruvius, l. 2. c. 1. Montium accolae crustis marmoreis tecta contegunt; alii plumbi laminis. Septentrionales nostri harundine domus suas operiunt, durantque aevis tecta alta. Penes Germanos materia [orig: materiÔ] informi domus tegi consuevisse, Tacitus auctor est. Vide etiam Stewechium ad Veget. De culmo res protrita, unde Culmen, de quo suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘] etc. Neque vero aedibus solum tegendis inserviebant, sed et in tegulis quassis seu curtis, focum sibi pauperes parabant, uti docet Salmas. ad Tertullian. de Pallio. Quam in rem Ovid. Fastor. l. 6. v. 315.

Suppositum cineri panem focus ipse parabat,
Strataque erat tepido tegula quasso solo.

Et Propertius, de paupere anu, l. 4. El. 5. v. 67.

Hanc vidi in tegetes animam exspirare paternar.
Horruit algenti tegula curta foco.

Etiam maleficas supra tegulas sacrificasse [orig: sacrificÔsse], hincque Tegularias fuisie vocitatas, legimus apud Papiam, et in Glossis Isidori: De mysterio tegularum marmorearum in aede Iunonis Laciniae, vide Liv. l. 42. c. 3. Val. Maximum, l. 1. c. 1. ex 20. et Servium, ad Aen. l. 3. uti de Tegulis animatis, apud Vitru vium, supra.

TEGULARIAE castrum Normanniae non obscurum, ad Arvam fluv. Aure, Franciae Normanniaeque terminum, Conditum a Richardo Duce, Roberro apud Francos regnante, A. C. 660. Eversum iussu Henrici Francorum Regis a Gulielmo Duce: quod tamen adhuc fumans paulo post restauravit, praesidioque [orig: praesidi˘que] militari muniit. Vulgo Tilliers, corrupte pro Tuilliers, Comitivae nunc titulo [orig: titul˘] clarum. Hadr. Vales. Notit. Gall.

TEGYRA oppid. Boeotiae, ubi Apollo cultus fuit, qui propterea Tegyraeus dicitur.

TEJAS Ostrogothorum in Italia Rex VIII. et ultimus successit Totilae; victus a Narsere, Gothico in Italia regno finem imposuit, A. C. 653. regni 1. Procopius Gothicor. l. 4. Paulo post Exarchi Ravennates in Italiam mitti, et Longobardi regnare inceperunt, sub Alboino.

TEJEUTA urbs Marochii regni, in provinc. Susa, iuxta fluv. sus 25. mill. pass. ab eius ostiis, et ab ora littorali Oceani Atlantici in Otrum, Tatodantum versus totidem.

TEJUM urbs Paphlagoniae in ora maris Euxini, Anacreontis patria. Licet aliis patria eius Teios, vel Teos, urbs Ioniae; unde Teius. Horat. Epod. Od. 14. v. 9.

Non aliter Samio [orig: Sami˘] dicunt arsisse Bathyllo [orig: Bathyll˘].
Anacreonta Teium.

Ovidius, Trist. l. 2. v. 364.

Praecepit Lyrici Teia musa senis.

TELA [1] oppid. Hispaniae Tatraconens. Antonin. Hinc Telense comcilium.

TELA [2] apud Virgilium, Georg. l. 1. v. 285.

------ et licia telae
Addere ------

instrumentum iugale est, seu iugum, inquo tela texebatur et inque exteudenbantur stamina. Hinc tela iugalis, Catoni, c. 14. ubi in villar aedificauda telas iugales duas, cum scamnis, cum fenestris, cum fullonicis, et aliis id genus fieri iubet. Telae, eodem sensu, apud Valec, Flaccum, l. 3. Argonaut. v. 339.

Dat pictas auro [orig: aur˘] atque ardendi murice vestes,
Quas rapuit telis formosa, vocantibus Austris,
Hypsipyle ------



page 366, image: s0492a

i. e. desecuit a telis, quibus tenebantur; quae detextae quidem erant, sed nondum desectae; quae adhuc in telis erant; namque quaelibet vestis erat in sua tela. Sic Graecis tamei=n a)po\ tou= i(s2ou= th\n xlamu/da *(istou\s2 enim iidem quoque vocant ligna illa erecta, vel iuga, quibus stamina intendebantur, ad telam faciendam. Et quidem primum in tela contexenda erat, telae pedes, Graece i(s2o/podes2, erigere et iugum iis imponere, quod Ovidius, l. 6. Met. v. 55. telam iugo iungere dixit, Hesiodus, in *)/erg. v. 777. i(s2on sth/sasqai. Deinde stamina telae vel iugo telae adnectere, quod telam stamine intendere, et de tela suspendere, est erdem Ovidio, ibid. v. 54. Graecis s2h/mona sh=sai, Atticis proforei=sqai, Hesiodo, proba/llesqai; proprie dia\zesqai, ut ordiri Latinis. Ad exrendendum autem stamen, pondera appendebantur, Seneca [orig: SenecÔ] teste Ep. 91. quae i)/tlai Graecis. Constituto [orig: Constitut˘] stamine, stamen cum subtemine connectebatur; quod Latini connexionem staminis, Graeci su/ndesin sh/monos2, appellabant. Subtemen vero radio textorio circum volutum erat, quod utrumque phni/on dicebatur. Sic tela, i. e. textura, fiebat etc. Qua de re vide pluribus disserentem Salmas. ad Capitolin. in Pertinace, c. 8. nec non in Maximinis, c. 13. ubi vocis etymon a texto arcessit; adde, quae infra dicemus, ubi de Texendi Artc. De Telarum autem corrugatarum, quas hodie collo aptare mos, vestigio apud veteres Romanos, Graecosque, diximus aliquid supra, ubi de Fimbriis, item in voce Focale: uti de Tela crebrata, crudaria, iugali, recta, suis locis.

TELADEUS vide Theodorus.

TELAMON [1] Rex Salaminis insulae, Aeaci fil. unus ex Argonautis, sociusque Herculis in expugnatione Troiae, qui quod omnium primus murum conscendisset, virtutis ergo donatus est Hesione, Laomedontis filia, ex qua [orig: quÔ] Teucrum suscepit, cum iam Aiacem ex alia uxore gennisset, qui a patris sui nomine Telamonii passim a poetis appellantur. Ovid. Met. l. 13. v. 151.

Dummodo quod fratres Telanton Peleusque fuerunt,
Aiacis meritum non sit. ------

TELAMON [2] sive TELAMO Etruriae portus, Plin. l. 3. c. 5. Mox Umbro navigiorum capax, et ab eo tractus Umbriae, portusque Telamon. *telamw=n Stephano, qui etiam po/lin eum vocat, Ptolem. *telamw=n a)/kron dicitur. Originem oppidi, nominisque ad Argonautarum usque tempore antiquissimi Graecorum scriptorum retulerunt, teste Diodoro [orig: Diodor˘] Siculo [orig: Sicul˘], l. 4. cui *telamw\n limh\n dicitur. Baudrando nunc Talamone, oppidul. tenue, in maritima parte agri Senensis, cum portu utcumque capaci, in ora maris Tyrrheni prope Alminae fluv. ostia. Tantisper munitum sub Hispan.

TELAMONTIUM German. Tellsperg, quasi oppidum vel mons Teli, in agro Raurico, ad fluv. Birsam, ubi Sornae fluviolo [orig: fluviol˘] augetur, occurrit: cum arce. Hic [orig: Hţc] Gallici sermonis initium. Urbs cum arce terraemotu corruit A. C. 1356. fuitque olim sub propriis dominis, nomine Spenderis, hodie Episcopo Basiliensi paret, cuius hereditarii Mareschalli priore sfuere [orig: sfuŕre]. Nunc proxima vallis, Delspergerthal, quam, ut et Monasteriensem proximam, ingressi Bernenses, quibus tum bellum cum Episcopo, longe lateque omnia vastarunt [orig: vastÔrunt], petraea [orig: petraeÔ] Porta [orig: PortÔ] perrupta [orig: perruptÔ], A. C. 1376. causa belli fuit incendium Biennae urbi sn Rpidvopo onlsyum. Dyumpg. de Rauracis, c. 17. Ager circa oppidum ad portam usque Petraeam paulo asperior est, quam ut frumentum proferat, hordeo [orig: horde˘] aestivo [orig: aestiv˘] excepto [orig: except˘], unde agricolis aceroso [orig: aceros˘] pane, praecipue autem lacte et caseo [orig: case˘], qui illic praestantes fiunt, victitandum est. Christ. Urstisius Epitom. Histor. Basiltens.

TELANDRUS seu TELANDRUM vel TELANDRIA urbs Cariae, Steph.

TELANE urbs antiquissima Syriae, quam Ninus inhabitabat ante Ninum conditam, Idem.

TELAUGES Philosophus, fil Pythagorae, Olympiad. 65. Praeceptor fuit Empedoclis Agrigentini, auctor variorum operum; Vide Suidam, Diogen. Laert. Theodoretum. etc.

TELCHINES popul. Rhodi insulae, eo ex Creta profecti (unde Rhodus Telchinia dicta) Ialysum urbem incolentes. Ovid. Met. l. 7. v. 365.

------ Ialysios Telchinas,
Quorum oculos ipso mutantes omnia visu
Iuppiter exosus fraternis subdidit undis.

Malefici siquidem homines fuisse perhibentur, aspectu solo [orig: sol˘] omnia effascinantes. Unde Hesychius et Suidas interpretantur *telxi=nes2 ba/skanoi, go/htes2, fqoneroi/. Statius, l. 4. Sylv. 6. v. 47.

------ Idaeis quicquam Telchines in antris.

Nic. Lloydius. Sacerdotes Rheae, uti *kourh=tes2, Curetes, Corybantes, Cabiri, Idaei Dactyli dicti sunt, ita et Telchines appellatos esse, quod novem numero [orig: numer˘] Rheam e Rhodo in Cretam comitati essent, quae cum prius Ophiusa, postea Telchinis dicta, docet Vossius ex Strabone, l. 4. et 10. in quo posteriore loco ista habet, *(oi paradido/ntes2 ta\ *krhtika\ kai\ ta\ *fru/gia, i(erourgi/ais2 ti si\n e)mpeplegme/noi tai=s2 me\n mustikai=s2 tai=s2 d' a)/llws2, peri\ te th\n tou= *dio\s2 paidotrofi/an th\n e)n th=| *krh/th| kai\ tou\s2 th=s2 mhtro\s2 tw=n qew=n o(rgiasmou\s2 e)n th=| *frugi/a| kai\ au)toi=s2 peri\ th\n *)/idhn th\n *trwi+kh\n to/pois2. *tosau/th d' e)s2in e)n toi+s2 lo/gois2 tou/tois2 poikili/a, tw=n me\n tou\s2 au)tou\s2 toi=s2 *kourh=si tou\s2 *koru/bantas2, kai\ *kabei/rous2 kai\ *k)dai/ous2 *daktu/lous2 kai\ *telxi=nas2 a)pofaino/ntwn. tw=n de\ suggenei=s2 a)llh/lwn kai\ mikra/s2 tinas2 au)tw=n pro\s2 a)llh/lous2 dia fora\s2 diastello/ntwn, Qui Cretenses res tradunt, Phrygiasque, u quibusdani sacris ministeriis implicant Curetes, cum arcanis, tum alias Iovis in Creta educationi puerili, et Matris Deum sacrificits, in Phrygia ac locis circa Idem Troiae montem. Ingens est diversitas istarum narrationum: alii eosdem cum Curetibus ponunt Corybantas, Cabiros, Idaeos Dactylos, Telehines: alii cognatos inter se et exilibus distinctos differentiis. Iidem Galli quoque vocabantur, Herodian. l. 1. in quibus Sacerdotibus ac famulis Deae Matris novem ista praecipue observant Auctores, 1.


image: s0492b

Evirationcm: evirabantur enim testa [orig: testÔ] Samia [orig: SamiÔ], ad tibiae cantum, Plin. l. 35. c. 12. 2. Furorem, de quo multa Vossius, de Idol. l. 1. c. 20. 3 Vestitum multiciolorem, quem poiki/lhn stolh\n vocat Dionysius, Antiqq. l. 2. 4. Capitis iactationem, de qua naso, Fastor. l. 4. unde Tremulos vocat Hieronym. Ep. ad Marcellam. 5. Capillorum inunctionem; crines enim aromatibus habebant delibutos, vultumque candida [orig: candidÔ] velabant bysso [orig: byss˘]. 6. Mollitiem incessus: quae tria, inter alia, complexus est Augustin. de Civ. Dei l. 7. c. 26. De mollibus eidem Matri Magnae, contra omnem viroroum mulierumque verceundiam, consecratis: qui usque in hesternum diem, madidis capillis, facie dealbata [orig: dealbatÔ], fluentibus membris, incessu fomineo [orig: fomine˘], per plateas vicosque Carthaginis, etiam a populis, unde turpiter viverent, exigebant. 7. Lacertorum sectionem. Tam molles namque tamen quaedam mascule videbantur agere. Nam, inspectante populo [orig: popul˘], lacertos ferro [orig: ferr˘] cruentabant: partim ad placandam Deam, quia sanguine, ac praecipue humano [orig: human˘], Numina propitiari credebantur: partim ob causam naturalem. Quo de ritu vide Statium, Thebaid. l. 10. Appuleium, Metamorph. l. 8. Tertullian. Apologet. c. 24. Prudentium, Passione S. Romani etc. 8. Eiulatum ac planctum, vide Vossium, loco [orig: loc˘] cit. Tandem aeruscationem; Stipem enim mendicando cogebant; eo dicti mhtragu/rtai, h. e. aeruscatores Matris Magnae. Quod commune fuisse Rheae ac Isidi, odcent eruditi. Romae autem, non nisi ad paucos, eosque praefinitos dies, colligere stipem licuit; idque ne implerent animos superstitione, quam tationem adfert Tullius, de LL. l. 2. Atque hanc aeruscationem quoque Carthagine obtinuisse, D. Augustini temporibus, cognoscere est ex verbis superius allatis. Vide iterum Gerh. Io. Vossium, de orig. et progr. Idolol. l. 2. c. 53. et supra passim. De gente vero ita Diod. Siculus l. 5. Rhodus insul. Telchinum olim sedes fuit; qui e Caphtra, Oceani filia nati Neptunum a Rhea sibi commissum educarunt [orig: educÔrunt]: Primi etiam Deos statuis honorarunt [orig: honorÔrunt], unde et apud Lindios Apollo Telchinius vocobatur: Aiunt et formas, cum vellent, immutasse [orig: immutÔsse], et potuisse nubes, pluvias, grandinem et nives inducere; quae Magorum propria habentur. Sororem habuere [orig: habuŕre] Aliam: cui Neptunus iam adultus fuit mixtus. Inde nati, puella una Phodos, a qua Insulae nomen: filii item sex. Ac Telchines qudem, cum diluvium fore praesagirent, Insula [orig: InsulÔ] egressi sunt ac vartis vagati locis. Unus eorum, illam in terram, quae ab eo dicta est Lycia; ubt Apollinis Lycii Fanum. Diluvii tempore plurimi periere [orig: periŕre]; servati qui se in montem recepissent. Postea Sol amore Rhodi captus, Insulam exsiccavit, camque reddidit soecundam, unde septem orti au)to/xqones2, qui a Sole Heliades dicit: propriis vero nominibus appellati sunt, Ochimus, Cercaphus, Macar, Actis, Tenages, Triopas et Candalus. Soror us unica Electryone, quae cum virgo obiisset, divinos meruit honores. Ceterum Heliadae omnes originis memores Astrorum studio se dederunt; in quo praecipue cum excelhusset Tenages, fratrum invidia [orig: invidiÔ] sublatus est. Quibus proin solum vertere coactis, Actis in Aegyptum profectus, Astrologiae illuc studium invexit. Quae fabula ex eo orta est, quod Rhodi sint homines Insulares ac diu maris potentes, atque Astrologiae gnari, quando ad Nauticam hac scientia [orig: scientiÔ] opus est; ipsaque etiam Insul. soli fuerit sacra, ut et Pindaro traditum *)edu/ll. z.. Hinc Neptunus Rhodiis a matre commendatus: idem cum sorore Telchinum Alia, a)po\ tou= a(lo\s2, commixtus: fratres Heliadae a De, in cuius forent turela, appellati; fratrumue unus, qui in Aegyptum profugus Heliopolim ibi condidit, Actis vocatus dicitur. *)akti\s2 autem Graecis radius est. Vide Voss. eundem, de Scientiis Mathem. c. 32. ž. 5. 6.

TELCHINIA Peloponnesi urbs. Sicyon postea dicta, Steph. a Telchinibus, quos una cum Caryatis bellum intulisse Phoroneo et Parrhasiis, legas apud Syncellum. Postea Apin, Phoronei fil. Thelxionis et Telchinis insidiis peremptum, tradit Apollodorus, l. 2. quem tamen Apin alii reiciunt, Tandem Telchines, e)kpeso/ntes2 *peloponnh/sou *(ro/don w)/|khsan, expulsi Peloponneso [orig: Peloponnes˘] Rhodam migrarunt [orig: migrÔrunt], idem Syncellus, p. 149. b.

TELCHINIUS Apollo dictus est apud Lydios, a Telchinibus, hominibus maleficis et fascinatoribus, qui Rhodum incolebant, quod quemadmodum illi animalia et stirpes aqua [orig: aquÔ] Stygia [orig: StygiÔ] inspersa [orig: inspersÔ] fascinarent, sic Apollo quoties irritaretur, immissa [orig: immissÔ] peste, homines et pecora perderet.

TELCHIR Indiae intra Gangem urbs, Ptol.

TELCHIS urbs Aethiopiae in Libya.Vie Steph.

TELCHIUS alter ex Castoris et Pollucis aurigis, qui una olim Amphito Dioscuriadem urbem apud Colchos traditur condidisse, Plin. l. 6. c. 5. Ab his gens Heniochorum orta est, Strabo tamen l. 11. Rhecam et Amphistratum vocat, ut in alterutro mendum sit. Sed fieri potest, ut horum fratrum plures fuerint aurigae.

TELEAS homo duplex, qui a Platone in Syrphace traducitur, ob more cinaedicos, timiditatem, luxuriam et malitiam. Vide Scholia in Aristoph. Aves p. 549.

TELEBA Albaniae oppid. Ptol.

TELEBOAE vel TELEBOES (vide Taphii ) populi Aetoliae, seu Acarnaniae, ut apud Aristoph. in politicis, et Caprearum insularum latrociniis dediti.

TELEBOAS fluv. ad Tigridis fontem, Stephan. Item unus ex Centauris, Ixionis ex Nubis fil. Ovid. Met. l. 11.

TELEBOIDES Insulae ante Leucadiam, Plin. l. 4. c. 12. Vide Taphiae. Graece *thlebow=n nh=soi, Insulae plures inter Achaiam et Leucadiam, a Telebois populis qui eas tenuerunt, sic dictae; uti a Taphiis populis eaedem Taphiae appellatae sunt, Plin. loc. cit. Statius Teleboum domos Capreas vocat, l. 3. Sylv. 5. v. 100.

Teleboumque domos, trepidis ubi dulcia nautis
Lumina noctivagae tollit pharus aemlua Lunae.

Qua de pharo, i. e. praecelsa in hac insula turre cum nocturnis luminibus, vide Lipsium ad Tacitum, Annal. l. 4. Dionys. Gothofredum ad Pandectas, p. 1733. Phil. Beroaldum ad Propertium, l. 2. Eleg. 1. Alios, ut et supra in hac voce.

TELEBOIS regio Acarnaniae, Stephan.

TELECLES [1] Lacedaemonius, Heraclides, ab Euristhene VIII.


image: s0493a

filius Archelai, pater Alcaumenae, Herodor. l. 7. Collegam regni ex altera stirpe Chatillum primo habuit, ac Amyclas, Pharin, Geranthrasque oppida finitima (quae ab Achaeis adhuc tenebantur) bello [orig: bell˘] capta evertit, et de Amyclensibus, qui fortiter restiterant multanque dderant virtutis documenta, tropaeum erexit. Dein Charilli fil. Nicandrum, quo [orig: qu˘] una regnante, in Dianae Limnadis fano, a Messeniis occisus est, quod impuberes, in morem virginum ornatos, cum pugionibus disposuisset, qui primores Messeniorum ad templum venientes ex improviso adorirentur ut quidem Messenii dicebant: Lacedaemoniis Virgines illuc ad se de more missas, a Messeniis violatas, et Teleclum iniuriam propulsare conantem, interemptum fuisse, contra affirmantibus. Sane Lacedaemonii caedem Regis sui non vindicarunt [orig: vindicÔrunt], quasi essent facinoris conscii, Erat autem tum Messeniorum Rex Phinta. Pausan. Lacon. Regnavit annos 40. successore filio [orig: fili˘] Alcamene, quem vide.

TELECLES [2] Philosophus, Lacidae discipulus. Diogenes Laertius, l. 4. c. 60.

TELECLES [3] Milesius, qui talem instituit Rem publ. ut ad contionem certus deligatur numerus, excluso [orig: exclus˘] tamen nullo [orig: null˘]; sed alium post alium, adeo que omnes tamen ordo vocet. Aristot. l. 4. Polit. c. 14.

TELECLIDES Atheniensis, Scriptor quidam, Olymp. 84. quem laudant Scholia in Aristoph. Acharn. p. 413. D. 1. quod traxh/lou tu/lan dixerit. Scripsit *prutanei=s2, ut laudant Scholia, p. 490. E. Comicum appellant in Aves, p. 543. E. Commentatus est in Hesiodum. Vide p. 595. F. Athen. l. 7. 9. 11. Suid.

TELECLYTUS [1] Lacedaemoniorum Rex, in praelio contra Messenios occisus, vide supra Telecles.

TELECLYTUS [2] Pater *)aqe/ou, h. e. Deos negantis Diagorae, Scholia in Aristoph. Ranas, Act. 1. Sc. 7.

TELECON Cyzicenus cui ab Ancaeo Argonautarum comite, in nocturno conflictu, caput securi fissum est. Val. Flacc. l. 3. v. 140.

TELECRUS Rex Laconiae.

TELEDA vicus maximus Syriae iuxta Coryphen promontorium, Theodoretus.

TELEGENNIUS notae fatuitatis homo, tempore Claudii Imperatoris cuius proin quottidiana et plane onmium horarum --- -- vox erat. Quid? ego tibi Telegennius videor et logiw/tatos2, apud Sueton. ineo, c. 40. Fuit autem inter gentes Romanas et isto [orig: ist˘] nomine una Lapis vetus, DIS MANIBUS C. TELEGENNI OPTATI. Casaubon. ad locum Suetonii.

TELEGONUS filius Ulyssis, ex Circe, qui cum iam adolevisset, videndi patris cupidus, in Ithacam navigavit: cumque a ministris paternis incognitus aditu prohiberetur, aliquot ex iis occidit. Ad quem tumultum excitus Ulysses, cum ipse iam senior suis opem ferret, a filio suo occisus est osle piscis cuiusdam, qui a Graecis Xiphias dicitur. Unde Horatius, l. 3. Carm. Od. 25. v. 8.

Telegoni iuga parricidae.

Quod ubi cognovit Telegonus, relicta [orig: relictÔ] Ithaca [orig: IthacÔ] in Italiam venit, ubi Tusculum condidit, Ovid. Fast. l. 3. Primus praedictionum ex aruspicina et augurio, apud Graecos fuisse, inventor traditur, a Suida in *thle/gonos2. Quemadmodum in Latio Hetrusci se artis huius auctores praedicabant, quibus illa a Tage prim um tradita. Vide Thom. Dempster. Paralipomen. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 8. 9. 11.

TELEM civitas in tribu Iuda [orig: IudÔ], Ios. 15. v. 24. Nomen viri, esdr. c. 10. v. 24.

TELEMACHUS [1] Ulyssis ex Penelope filius, quem ad Troiam proficiscens apud matrem reliquit, multis a procis affectus iniuriis, tandem patre domum reverso [orig: revers˘], in illis ulciscendis se praebuit adiutorem. Ovid. Epist. 1. Heriod. v. 97.

Tres sumus imbelles numero [orig: numer˘], sine viribus uxor,
Laertesque senex, Telemachusque puer.

Horatius, l. 1. Ep. 7. v. 40.

Haud male Telemachus proles patientis Ulyssei.

Penelopaeus Telemachus apud Catullum, epigr. 62. v. 229. Celebratur eius dictum apud Homerum, Od. a. v. 397.

*au)ta\r e)gw\ oi)/koio a)/nac e)/som' h(mete/roio,

Nic. Lloydius.

TELEMACHUS [2] Monachus, Romae gladiatorio [orig: gladiatori˘] ludo [orig: lud˘] celebrato [orig: celebrat˘], increpitans populum attentius Spectaculis inhiantem, ab eo lapidatus est. Vinc. Bellovacensis in Spec. Hist. ex Theodoreto, Hist. Eccl. l. 5. c. 26. et Aur. Cassiodoro, Histor. Tripart. l. 10. c. 11.

TELEMUS Eurymi fil inter Cyclopas vates egregius, qui Polyphemo praedixit quaecumque ab Ulysse passus est. Ovid. Metam. l. 13. v. 771.

Telemus Eurymides, quem nulla fefellerat ales,
Terribilem Polyphemon adit: lumenque quod unum
Fronte geris media [orig: mediÔ], rapiet tibi, dixit, Ulysses.

TELENICUS vir adeo notae paupertatis, ut Seriphii verbum inde finxerint, dicantque *telenikh=sai, pro evacuare. Inde proverb. Telenico [orig: Telenic˘] pauperior.

TELENIS pessimus et indoctus tibicen. Dicitur et Tellen. Vide Erasmum in Chiliad.

TELENSIUM seu TELENSIN seu TREMISEN, urbs regni Algerii, ad fluv. Seffisum, 15. mill. pass. supra eius ostia,


page 367, image: s0493b

et ab ora maris Mediterranei, elegantissima habet rura. Alias Tumici dicta. Vide ibi.

TELEPHAE uxor Cadmi, quam duxit ante Hermionem. Stephan. in Dardano.

TELEPHANES ad regnum Lydiorum Cumis ex oraculo accersitus, qui antea currus factitabat. Item tibicen, de quo Demosthenes in oratione contra Midiam.

TELEPHASSA uxor Agenoris, mater Europae, in insul. Thaso, cui Thasus Agenoris fil. Cadmi frater, nomen dedit, mortua est. Steph. in q. Nempe Phoenices, duce Cadmo [orig: Cadm˘], ad quaerendam Europam, an ad imperium in Europa comparandum? navigantes, Thasum Herculisque ibi templum condiderunt, Thaso [orig: Thas˘] ibi relicto [orig: relict˘]: inde in Boeoriam pergentes Thebas exstruxere [orig: exstruxŕre], Conon. in Biblioth. Photii. p. 446. Narrat. 37.

TELEPHE Europae mater, in Thaso insula obiit, Steph. Vide Telephassa.

TELEPHIS oppid. Colchorum iuxta Phasin fluv. in ripa praerupta.

TELEPHIUS vicus et fons Lyciae a Patara urbe 7. stad. distantes.

TELEPHUS [1] Mysorum Rex, Herculis filius ex Auge Nympha, qui cum avi sui iussu in silvis expositus esset, a cerva aliquandiu dicitur educatus. Quae res tantam futurae claritatis opimonem de eo praebuit, ut mox a Mysiae rege adoptatus sit, et regni haeres institutus. Factus itaque Mysorum Rex, cum Graecos ad Troianam expeditionem proficiscentes prohibere conaretur, ne per Mysiam iter facerent, ab Achille vulneratus est. Cuius plagae cum nullum satis efficax remedium inveniretur, oraculo [orig: oracul˘] responsum est, fore ut eadem [orig: eÔdem] hasta [orig: hastÔ], qua [orig: quÔ] vulneratus erat, sanareur. Reconciliatus itaque Achilli, ab eo impetravit, ut ex hasta, qua [orig: quÔ] vulneratus erat, sanaretur, rubigine malagma conficeret, et vulneri suo imponeret: quo [orig: qu˘] facto [orig: fact˘] statim sanitatem consecutus est. Propert. l. 2. El. 1. v. 63.

Mysus et Haemonii iuvenis qui cuspide vulnus
Senserat, hac [orig: hÔc] ipsa [orig: ipsÔ] cuspide sensit opem.

Ovidius, l. 5. Trist. El. 2. v. 15.

Telephus aeterna [orig: aeternÔ] consumptus tabe perisset,
Si non quae nocuit dextra tulisset opem.

Seneca Tragaedus, in Troadibus, Actu 2. v. 215.

Inhospitali Telephus regno impotens
Dum Mysiae ferocis introitus negat,
Rudem cruore regio [orig: regi˘] dextram imbuit
Fortemque eandem sensit et mitem manum.

Horatius, Epod. 17. v. 8.

Movit nepotem Telephus Nereium,
In quem superbus ordinarat [orig: ordinÔrat] agmina
Mysorum, et in quem tela acuta torserat.

Alii dicunt herbarum virtute restitutum. Claudians:

Sanus Achilleis remeavit Telephus herbis,
Cuius pertulerat vires, et sensit in uno
Letalem placidamque manum, medicina per hostem
Contigit, et pepulit quos fecerat ipse dolores.

Nic. Lloydius. Addo, quod inter opera Parasii, quorum olim ingens fama, et Telephus memoratur Plinio, l. 35. c. 10.

TELEPHUS [2] Grammaticus Pergamenus, scripsit fere omnia, quae ad Grammaticam pertinent; inter alia collationes epithetorum eidem rei congruentium, ad copiam parandam elocutionis, Suidas. Item historiam Pergami, vitas Poetarum, etc. Floruit sub Adriano Imperatore et Verum Graecam linguam docuit. Iul. Capitolin. in Vero. Voss. de Hist. Graec. l. 4. c. 16. Item amicus Horatii, l. 4. Od. 19.

TELEPHUS [3] mendicus quidam peram gestans, apud Aristophanem. Item nomen Iuvenis apud Horatium, l. 3. Od. 11. v. 25.

TELEPHUS [4] servus mulieris Romanae nomenculator, conspiratione in Augustum famosus, apud Sueton. in Vita Augusti, c. 19. ubi eum et Senatum aggredi, et Imperium arripere, animo [orig: anim˘] destinare ausum, memorat.

TELEPISSA vel TELPISSA fons, cuius aqua [orig: aquÔ] Tiresiam exstinctum fuisse fabulantur poetae, vide Telphussa.

TELEPTE urbs Africae, Augustin. et Cyprian. in Concilio Carthag. Byzacenae provinc. metropolis. Donatus hic [orig: hţc] Concilium contra Pelagianos celebravit, A. C. 418.

TELERIDUS Bulgarorum Princeps, perfidia [orig: perfidiÔ] sua [orig: suÔ] Constantinum Copronymum, Bulgarorum prius et regis eorum Zelerinis victorem irritavit, qui, in ipso apparatu belli, obiit A. C. 775. Hunc postea Leo IV. prioris filius et successor pulsum, in fidei communionem ac affinitatem assumpsit, A. C. 779. Paul. Diaconus, l. 23. etc.

TELESARCHUS e)n *)argolikw=| citatur Sexto Empirico, l. 1. Adversus Mathematicos, c. 12.

TELESCOPIUM tubus Opticus vocatur, cuius beneficio [orig: benefici˘] nostra aetas multa in caelo admiranda, quae Veteribus plane fuerunt ignota, detexit; a th=le, procul, et skopei=n, spectare. Hinc enim in ipso Sole maculas et faculas iam cognoscimus: Lunam, quasi alium terrenum orbem esse, nostro persimilem, eiusque superficiem inaequalem, terra [orig: terrÔ] ac aqua [orig: aquÔ] distinctam, ac quasi montibus attolli vallibusque deprimi; Venerem, Lunae instar, nunc plenam esse, nunc in cornua abire; Mercurium etiam, reliquorum Plavetarum instar, a Sole lumen accipere, et modo in orbem, modo semiplenum sese conspiciendum praebere, deprehendimus. Circa


page 368, image: s0494a

Iovem quatuor cernimus Planetas, qui, tamquam Lunae totidem, certis periodis et intervallis eius circuitum faciunt: Ipsum etiam Iovis corpus, quasi fasciis quibusdam cingi; earumque situm murari, prout scil. ipse Iuppiter super centrum suum rotatur: Eodem [orig: E˘dem] modo Lunulam quandam Saturnum decem et sex dierum spatio [orig: spati˘] circumire, eiusque corpus annulo [orig: annul˘] circumcinctum esse; atque exinde, pro vario ad Solem Terramque nostram situ, modo ansatum, modo rotundum, nonnumquam etiam linea [orig: lineÔ] recta [orig: rectÔ] ad utrumque latus extensa [orig: extensÔ] apparere: Viam denique lacteam, quod iam olim Democritus suspicatus finsse legitur, scimus iam nihil esse aliud, quam congeriem stellarum minimarum, quemadmodum et sunt stellae, nebulosae vulgo dictae, quae ita constipatae ex minutis stellulis, albedinem quandam, nebulae instar, repraesentant etc. Vide Iac. Oiselium ICtum, Notis in A. Gellium, l. 16. c. 18.

TELESETES vel TELESTES Poeta Comicus, Olympiad. 95. Eius versus Harpalus Alexandro M. obtulit. Vide Suid.

TELESIA urbs Episcopalis excisa provinc. Terrae Laboris, prope Sabatum fluv. 16. milliar. a Benevento in Occasum, 23. a Capua in Ortum, 28. ab Esernia in Meridiem. Eius nunc vix apparent vestigia. Ab Annibale captam scribit, Liv. l. 2. dec. 3.

TELESIAS [1] vide Telestes.

TELESIAS [2] saltationis genus, ab inventore Telesia nomen trahens; Non absimilis fuit priscae illi, severae atque asperae, in qua puelli etiam Lacones sese exercebant, tecti persecta [orig: persectÔ] integraque [orig: integrÔque] armatura [orig: armaturÔ]; quam proin panopli/an alii, ipsi panteuxi/an nominabant. Hanc Scaliger et saepe et diu coram Divo Maximiliano, iussu Bonifacii patrui, non sine stupore Germaniae, se repraesentasse [orig: repraesentÔsse], et illam ex Imperatore elicuisse vocem, Hic puer thoracem aut propelle, aut pro cunis habuit, tradit, vide eum Poetices l. 1. c. 18.

TELESILLA mulier poetria nobilis, cui etiam apud Argos ante Veneris templum statua posita est, Pausan. l. 2. quia Cleomene, ruente ad expugnationem Urbis, multeres armavit vimque hostis depulit. Clem. l. 1. Strom. Polyaen. l. 8. c. 33.

TELESINICUS Corinthius, inter auxilia Syracusanorum. Polyaen. l. 5. c. 28.

TELESINUS vide Lucius, Item Pontius.

TELESIPPUS [1] pauperculus Pheraeus, pater Diniae tyranni. Id. l. 2. c. 34.

TELESIPPUS [2] Demophon, Pericles filii Hippocratis, ob porcinos atque insulsos mores, famosi. Schol. in Nub. Aristoph. Act. 3. Sc. 3.

TELESPHORUS Graecus, VI. Pontifex Roman. sedit ann. 12. A. C. 152. Martyrio [orig: Martyri˘] coronatus. Euseb. Hist. Eccl. l. 5. c. 6. Anastasius in vit. Pontif. Successit Hyginus.

TELESSIA Ptol. TELESIA colonia et urbs Samnii, inter Beneventum ac Teanum. Thelesa Leandro.

TELESTAGORAS Naxiorum opulentissimi, imperio [orig: imperi˘] abusi, plebis in se odium concitarunt [orig: concitÔrunt]. Habitabat autem in eorum vico bonus quidam vir, nomine Telestagoras, quem populus, ob morum probitatem, valde amabat, adeo ut qui venderent res venum expositas; si quis emptor forte difficilis esset in emendo, dicerent, malle se Telestagorae donare, quam tam vili vendere. Accidit, ut nobiles adolescentuli quidam piscem aliquem magnum emere cogitarent; qui cum de pretio itidem cum Piscatore contenderent, cxcidit idem illi verbum, quod aliis, malle se piscem Telestagorae donare. Quo [orig: Qu˘] dicto [orig: dict˘] adolescentes, mero [orig: mer˘] iam ante calidi, in furias insuper acti, Telestagorae domum irrumpunt, contumeliaque [orig: contumeliÔque] ipsum et nubiles filias duas afficiunt: Cuius facti indignitate moti Naxii, Principe et Capite Lygdamide sumpserunt arma, et nobilimtem insula [orig: insulÔ] expulerunt. Athen. l. 8.

TELESTES [1] Rex Corinthiorum, ex Heraclidis IX. impubes relictus a patre Aristomede Rege sub tutela Agemonis avunculi fuit, donec adultus regnum ipse administraret: regnavit autem ann. 16. Agemon post quem Alexander regnum occupavit, per annos 25. qui eandem a Teleste, hactenus exule, sublatus, huncce, per annos 12. successorem habuit. Eo [orig: ] vero per cognatos sublato [orig: sublat˘] Automenes regnavit in annum; Bacchidae autem omnes, e quibus Telestes ordine quintus erat, imperium retinuerunt, Prytane e numero suo electo [orig: elect˘], qui Regis loco [orig: loc˘] esser. Diodorus apud Syncellum. Vide supra Agemon, Alexander, Automenes. Pausanias ab Arieo et Peranta Telestem ob simultatem interemptum, nec Regem post illum amplius fuisse ait, l. 2. p. 92.

TELESTES [2] Aeschyli saltator, cum Aeschylus xhmatismou\s2 in choros Tragicos primus intulisset, veteribus modis novos addidit, ut Chamaeleo auctor est. Appellabant autem Veteres xhmatismou\s2 eos corporis modos, in quibus non soli motus, sed et quietes numerabantur, stantis, dormtentis, cogitantis, sedentis, fessi, ignavi, metuentis, admirantis; etiam a partibus quibusdam corporis, ut nutus, nictus, oscitatio, risus, fletus, digitorum concrepatio. Quae omnia apud Graecos et Mauros: itemque eorum soboles, Hispanos, etiam suo [orig: su˘] aevo [orig: aev˘] vidisse, refert Iul. Caesar Scaliger, Poet. l. 1. c. cit. Vide quoque Salmas. ad Carinum Vopisci.

TELESTES [3] Selinuntius, Poeta Dithyrambicus, floruit Olymp. 95. Exstant eius versus, super harmonia Phrygia, lepidissimi: quos idcirco operi suo inseruit Scaliger, l. eod. c. seq.

*prw=toi para\ krhth=ras2 *)ellh/nwn e)n au)loi=s2,
*sunodapoi\ pe/lopos2 matro\s2 o)rei/as2,
*fru/gion a)/eisan no/mon,
*toi\ d' o)cufw/nois2 phkti/dwn yalmoi=s2
*kre/kon *lu/dion u)/mnon.

In Phrygiis enim excitabatur impetus ad insaniam usque: quod Philosophus docet, Poet. l. 8. Qua [orig: QuÔ] minnus incitata fuit Lydia. Vide Auctorem loco [orig: loc˘] modo laudato [orig: laudat˘]. Alias Graecis *telesth\s2, Magus est,


image: s0494b

uti Laius ille apud Tzetzen, quem hic *filo/sofon, et *telesth\n et *mustiko\n vocat, quod Antiochensens peste liberasser [orig: liberÔsser], erecta [orig: erectÔ] Charontis statua [orig: statuÔ] tetelisme/nh, magice consecrata. Sic Asium quendem, qui Dardavo Troiam condenti Palladium, ad Urbis et Regni conservationem, dono dedit, *filo/sofon item et *telesth\n appellat Suidas. Olympiodorus quoque meminit Libanii cuiusdam, quem a)kron telhstiko\n fuisse dicit etc. Huiusmodi enim consecrationem Graeci teleth\n, et sim ulachra sic consecrata, tetelesme/na (unde corrupta vox Talisman ) hincque ipsos Magos *telestas2 nuncupavere [orig: nuncupavŕre], Salmas. ad Vopisc. Aureliano [orig: Aurelian˘], c. 18 Vide quoque supra, ubi de huiusmodi Consecratione. Sed et *teleta\s2, maiores festivitates dixit Homerus, cum sacra quadam constitutione, ob impensas, quae in eas fiebant, magnificas; telei=n enim impendere, Athenaeus, l. 2. c. 1. Imo et perficere, unde aliis mysteriosa haec et sumptuosa sacrificia dicta potius videntur, quo sacrificantes crederentur teleiw=sai, perficere. Qualia erant sacra Solis et Lunae, ut scribit Porphyrius, Bacchi item, et quaedam expiationes, quae libris Orphei (cuius, post Cadmum, inventum teleta\s2 Auctores facitunr) et Musaei continebantur, sicut Plato docer, de Rep. l. 2. quibus scelera non privatorum modo, sed publice quoque civitatum, et pro viventibus, et pro vita iam functis expurgarentur, per sacrificia ludosque et omne genus oblectamentorum. Etsi Plato eo loci Teletas ad solos mortuos pertinere dicit, et inde dictas ait, nem pe a teleuth/sasi: ai(\ tw=n e)kei= kakw=n a)oilu/ousi h(ma=s2, quae nos malis, quae apud inferos sint, liberant. Vide Lud. Vivem ad Augustin. de Civ. Dei, l. 4. c. 31. Cael. Rhodig. Antiqq. Lection. l. 18. c. 23. Alios. Imo et in genere quodvis mysterium teleth\ dictum, unde apud Platonem teotelei=s2, mystae, seu sacris initiati, a)rtitelei=s2 vero epoptae, dicti. Quam postmodum vocem, sanctiori sensu, ad sua, et vera Sacra Patres Graeci transtulerunt, apud quos teleth\, item telesiourgi/a, de S. Cena et teleta/rxhs2, de Christo, mysteriorum sacramentorumque caelesti Auctore, passim occurrit. Vide Cl. Suicerum Thes. Eccl. voce *telesma, aliisque cognatis, et supra Mysterium, ac infra Theurgia, it. Vannus.

TELESTO Nympha Oceani ac Tethyos filia. Hesiod. in Theogon. v. 358.

TELESTOR pater Euripidis poetae.

TELETHRION mons Oechaliae in Euboea apud Chalcidem urbem, Stephanus.

TELETHUSA uxor Lycti, seu Lygdi, mater Iphidis puellae, quae in puerum mutata fuit. Ovid. Met. l. 9.

TELEURIAS Macedonum Rex, in portu Atheniensi, Atheniensium et naves et homines plures cepit. Xenoph.

TELEUTIAS frater Agesilai, cecidit ad Olynthum Olymp. 99. An. 3.

TELEUS Iuppiter, h. e. perfectus vel adultus, in nuptiis olim colebatur. Huius Iovis Tragoetae aram in foro habuere [orig: habuŕre], statuamque quadrangularem illi statuere [orig: statuŕre], qua [orig: quÔ] figura [orig: figurÔ] ipsi gaudebant, inde teleum poculum appellabatur illud, quod Iovi Servatori propinabatur.

TELGA urbs Sudermanniae, in Suecia, ad partem Australem Meleri lacus, 4. leucis Suecicis ab Holmia, in Africum, Tresam versus 3. uti ab ora maris Baltici.

TELINUM apud Tertullian. de Pallio, c. 4. ubi de Hercule apud Omphalem deside, Ne sobriae mulieris quidem aut virginis alicuius scapulae sub exuvias bestiae tantae introire potuissent, nisi diu mollitas et evigoratas et exodoratas, quod apud Omphalem balsamo [orig: balsam˘], aut telino [orig: telin˘] spero factum: Graece th/linon, unguentum est, Menandri Comici Poetae tempore celeberrimum, in cuius compositione th=lis2, i. e. foenum Graecum, praecipua res erat, unde ei et nomen. Quinque enim libras foeni Graeci, olei libras novem calami odorati libram unam, cyperiduas, sumi ait Dioscorides, quae omnia, addit, a)pi/brexe tw=n e)lai/w| e)pi\ h(me/ras2 c. kinw=n e(ka/s2hs2 h(me/ras2 tri/s2 ei)=ta e)ci/pou kai\ a)piti/qeso. Vide quoque Plin. l. 13. c. 1. et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 466.

TELIS Le Navagiero, fluv. Galliae Narbonens. Obri finitimus.

TELIUM Teglio, castrum in Rhaetorum et Insubrum confinio, medium inter Sondrium et Tiranum oppid. 8. mill. pass. unde vallis Telina. Caput est tertiae Praefecturae Volturenae seu Vallis Telinae provinciae, cuius totius arx et propugnaculum, utpote in edito loco situm ac munitum, habetur. Vide Tellina.

TELLAU seu TALOGIENSIS Furnario, pagus Galliae, in Capitularibus Caroli Calvi memoratus, inter pagos Rotomagensem et Vitnau, ad amnem Earam, inter Deppam et Ancum fluvium medium, qui alluit Alberti Mansionile, Fulcardi Montem, Bettonis Cortem, Petreum pontem, Septem Molas, Vallem Regis, Telliam, S. Sulpitii, et apud Criolium, in Oceanum effunditur. Pars fuit Caletorum. Deppam, Arcas, Bettonis curtem Betencourt, Balliolum, ad ripam Heldonae, Ulmirum et Warinnam villas fiscales comprehendens: Nomen ei a Tellli fluv. qui idem cum Eara praedicto, hodie Iere. Pertinuit a Warinna fluv. qui est Sedae vel siae amni proximus, ad Earam fluv. aut etiam ultra, eiusque amnes exticere [orig: exticŕre] Warinna vel Guarenna, Deppa, Heldona, Eara: nec valde arguendus est Furnarius, qui illum a Bresla ad Siam, i. e. ab Anco fluv. ad Sedam pertingere asserit. promoto [orig: promot˘] trans Earam pagi Tellau limite ad Ancum usque. Praeter Tellyam Tilly, cuius supra mentio est haud procul a Novo Castro et fluv. Deppa vicus le Til: quae duo loca vetus pagi nomen videntur hodieque servare. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

TELLEN vide Tellenius.

TELLIAS Herod. l. 8. vates Helaeus, qui Phocensibus cum Thesalis bellum gerentibus rem huiusmodi commentus est. Sexcentos viros e Phocensibus praestantissimos, gypso [orig: gyps˘] tam ipsos, quam arma illevit, eosque sub noctem in Thesalos dimisit, dato [orig: dat˘] praecepto [orig: praecept˘], ut quemcumque albicantem non cernerent, eum obtruncarent. Hos


image: s0495a

primum Thessalorum excubitores prodigium quoddam esse arbitrati, deinde ipse exercitus adeo exhorruerunt, ut 3. milibus caesorum, atque scutorum Phocenses potiti sint.

HELLINA Vallis seu Volturena, Gall. Valtelinae, German. Veltlin, pars Rhaetiae propriae, ubi alias Vennonetes, ad radices Alpium. Sub Rhaeris, quibus illa ab Hispanis erepta, sed a Gallis reddira est, A. C. 1620. et seqq. Dividitur in tres Tertianas, Ital. Terzero, nempe Terzero di Sopra, seu superiorem, Terzeo di mezzo, seu mediam, et Terzero di Sotto: quibus additur etiam Comitatus Bormiensis. Terminatur a Septentrione Rhaetia [orig: RhaetiÔ] propria [orig: propriÔ]; a Meridie dominio [orig: domini˘] Veneto [orig: Venet˘]; ob Occasu Ducatu Mediolanensi; ab Ortu Comitatu Tirolensi. Pars fuit antiquitus Italiae, uti postea Ducatus Mediolanensis, sed a Maximiliano Sfortia Rhaetis donata est, A. C. 1512. Vino [orig: Vin˘] suo [orig: su˘] nobilis. In ea circa A. C. 1620. magna fidelium ex insidiis oppressorum strages edita et Euangelium exilio [orig: exili˘] mulctatum est. Continet oppida 4. non contemnenda, Morbenium, Tiranium, Sondrium et Borm um. Vide quoque Volturena.

TELLINA vel TELLENA Straboni Tellenae, oppid. Latii olim nobile.

TELIUS Guilielmus, vulgo Wilhelm Tell, clarum ac dulce Helvetiis nomen. Hic Uria [orig: UriÔ] Helvetius, post prima foederis Helvetrci a Melchralio, Stouffachero et Furstio iacta fundamenta, foederatis inter primos accessit, ingens ad libertarem pondus. Pileum mox iussu Grisseri praefecti; Altorffii in foro, adorationi publice expositum, cum nullo honoris signo [orig: sign˘] exhibito [orig: exhibit˘] [raeteriisset, comprehensus tyranno sistitur: coactusque e vertice filioli charisimi sagitra [orig: sagitrÔ] pomum decutere, post rem feliciter peractam, altera [orig: alterÔ] sagitta [orig: sagittÔ], quam thoraci insertam habebat, se tyrannum transsixurum fuisse, si puerum confodisset, postquam acciter urgeretur, confessus est. Tum Praefectus, qui vitam vera fassuro promiserat, in perpetua eum vincula Suitiam parans abducere, oborta [orig: obortÔ] in lacu tempestate, Tellium solvit: qui gubernaculo [orig: gubernacul˘] sumpto [orig: sumpt˘], vix multa [orig: multÔ] vi e fluctibus navem eripit, et eam adversus Suitiorum terram dirigit, quo [orig: qu˘] loco [orig: loc˘] non multum a lettore ingens saxum supra undas eminer, quod hodie Tellii saxum dicitur. In hoc desilit heros, et simul quanto [orig: quant˘] maximo [orig: maxim˘] potest nisu, navim pedibus in fluctus repellit, ficque cum filio, arcu et telis, nam haec omnia cum eo in navem coniecta, dextre feliciterque eripuerat, cursim festinat per Suitiam, in vicum Cavum a Cussenaco, quo abducendus fuerat, porrectum ad lacum usque Tuginum. Ibi quaerit insidias, contra quarum locum cum Praefectus aegre undis emersus, pervenisset, ille telo [orig: tel˘] emisso [orig: emiss˘] ipsum traicit, dein revertitur ad suos, rem totam ut gesta erat commemorans, Stouffachero, atque Furstio; qui re prudenter aliquandiu perpensa [orig: perpensÔ], ascitis undique foederis sociis, Kal. Ian. A. C. 1308. in omnibus tribus pagis, arcibus deiectis, libertatis Helvetieae tropaeum erexere [orig: erexŕre]. Exstat nostra [orig: nostrÔ] aetate sacellum eo [orig: ] loco [orig: loc˘], quo [orig: qu˘] Praefectus caesus est, et alterum in saxo, in quod Tellius e navi desiliit, perpetua reigestae monumenta. Canitur hodieque apud liberam gentem, non minus ac Gulielmus Arausionensis. Belgicae libertatis auctor, cuius laudibus eosdem modulos sui aptarunt [orig: aptÔrunt], quibus Tellius apud Helvetios celebratur. Arcus eius cum gladio, in armamentario illustri Reip. Tigurinae ostenditur. De hoc Glarean. descr. Helv. mox ab initto:

Causam ortus nostri, qui sit quoque foederis auctor,
Tantique imperii, cur malum fronte pusilli
Invisum certa [orig: certÔ] figis Guilielme sagitta [orig: sagittÔ]:
Non nostris puto carminbus celebranda.

Et in panegyrico Uriae:

Nemo illa [orig: illÔ] maior bello [orig: bell˘], nemo acrior armis.
Haec nostri fons imperii, quae prima tyrannos
Carripere est ausa, et volitanti plectere ferro [orig: ferr˘].

Idem, sub finem:

Brutus erat nobis, Uro Gulielmus in arvo,
Assentor patriae, vindexque ultorque Tyrannum [orig: Tyrannűm], etc.

TELLUMO vim masculam Telluris, quae semina producit, apud Veteres, denotavit. Ita enim Augustin. de Civ. Dei, l. 7. c. 23. de Tellure: Est igitur Tellus nihil aliud, quam vis, et quidem femina, quae semina recipit et nutrit: Vim autem masculinam, quae semina producit. Tellumonem dixerunt [orig: dixŕrunt], vide hic [orig: hţc] infra.

TELLUS [1] , LURIS, terrae Dea, rerum omnium mater et alumna: quamquam frequenter pro ipsa terra accipitur. Prima ex elementis in Deos relata est: idque laxe accepta [orig: acceptÔ] voce, ut signat hunc globum terrae et aquae, qui opponitur caelesti, h. e. aethereo et aereo corpori. Nec enim primitus inter aetheream, et aeriam substantiam, distinxere [orig: distinxŕre]; nec, terram colentes, seorsim aquam honore dignabantur caelesti. Imo Sapientes in Tellure universam coluere [orig: coluŕre] Naturam; quarenus ea, ut femina, consideratur, prout attenditur vis Naturae seminibus, e mascula Naturae vi conceptis, novas rerum formas, nova corpora, producens; sive alia atque alia singularia eiusdem generis ac speciei pariens: Uri masculam illam Naturae vim Osiridem, Saturnum aliisque nominibus vocarunt [orig: vocÔrunt], ita femineam hanc Isidem, Opim etc. appellantes. Donec paulatim gliscente Deorum Dearumque numero [orig: numer˘], separato [orig: separat˘] dignati sunt cultu terram et aquam; separato [orig: separat˘] item aethera et aera. De Aegyptiis tamen non refragatur Vossius, si quis Aquam ab iis prius cultam arbitretur: de ceteris vero nationum aliter censendum esse statuens. Namque et Plato in Cratylo tradit, Graecorum antiquissimos tantummodo coluisse Solem, Lunam, Astra, Caelum ac Tellurem. Nec mirum adeo, si miseri illi ab aethereis corporibus prolapsi etiam sint ad Telluris cultum; quando post caelos ea princeps Mundi pars est: unde et Caeli ac Terrae nominibus, in Sacris quoque literis, rerum intelligitur universitas. Imo Deus die prima [orig: primÔ] dicitur fecisse Caelum et Terram; ut plane his debeatur principatus; utcumque diebus


page 369, image: s0495b

sequentibus maior iis ornatus accesserit. Etiam, uti in caelis Sol et sidera continuo se ingerunt, in sensus: ita in partibus Mundi inferioribus, primo oculis et corporis et mentis, Telluris se bona offerebant. Videbant homines hanc esse locum et sedem suam: atque eandem esse altricem et hominum et omnium animantium: hanc quoque esse metallorum et omnium divitiarum productricem. Quas ob causas Hesiodus principem illi in elementis locum tribuit: uti et Pher ecydes Syrius. Plato etiam in Timaeo vocat Deorum antiquissimam: ac Avicenna, l. de Caelo, c. ult. censet: Natur am primo propositam sibi habuisse productionem Terrae; dein autem elementa cetera, quia his egeat terra ad custodiam sui. Denique prope omnium ea est Veterum opimo, Tellurem esse Antiquam matrem; quam Caelo nuptam dixere [orig: dixŕre], quia ut in rerum generatione Caelum refert marem; sic in eadem Tellus esset alma mater. Proin minime dubium, quin ea prae aliis visa sit divinum promereri cultum. Ut mirari quis merito possit, a Scriptore Salomonicae Sapientiae cultum eum praeteriri. Cum enimis c. 13. v. 2. referat cultum Caeli, Siderum, Ignis, Aeris, Venti et Aquae, de Tellure silet, quam tot Gentes, ut infra videbitur, coluere [orig: coluŕre]. Praecipuae, earum Phryges, Syri, Aegyptii, Samothraces, Graeci, Romani: e quibus tum Graeci, tum Romani, non sub aliis modo nominibus, ut reliqui; sed et eo [orig: ] ipso [orig: ips˘], quo [orig: qu˘] vulgo hoc Elementum venit, illud venerati sunt. Apud Athenienses enim Dii nuptiales fuere [orig: fuŕre] *ou)rano\s2 kai\ *gh=, Caelum et Terra. Quibus connubio [orig: connubi˘] iungendi sacra illa faciebant, quae prote/leia ga/mwn dicebantur, vide Proclum, in Plat. Timaeum Comment. 5. Etiam levicula [orig: leviculÔ] immutatione Elementi nomen habes, in *dhmh/thr; ut quae sic dicatur, quasi *gh= mh/thr: Item in Rhea, quae per metathesin ex e)/ra, ut hoc ex Hebr. [gap: Hebrew word(s)] erets. Similiter apud Romanos, tum Elementi, tum Numinis appellatio erat Tellus: quae et Tellumo, ut supra visum. Et quidem Telluris aedes, quae Romae prima memoretur, ea est, quam exstruxere [orig: exstruxŕre] in area Cassii Spurii, publicata [orig: publicatÔ] an. Urb. Cond. 268. Cicer. pro Domo et Val. Max. l. 6. c. 3. ex 1. Anno [orig: Ann˘] quoque 485. P. Sempronius Sophus aedem Telluris vovit, cum, acie iam instructa [orig: instructÔ], adversus Picentes, terra contremuisset, eaque res ingentem Romanis incussisset horrorem, sic ut ad pugnandum vix posent compelli, uti docet Florus, l. 1. c. 19. et Orosius, l. 4. Etiam Deae huius aedem memorat Plin. l. 34. c. 6. quam non multum abfuisse a Carinis, indicat Svertonius, de Illustr. Gramm. item P. Victor, qui in quarta collocat Urbis regione, itidem a Carinis non procul. Nec omitrendum, quod Telluris cultum primum Melissaeum quendam instituisse, Lactantius ex Didymo docet, l. 1. c. 22. Sed mirum potuisse pro Deo coli, quod vulgo omnes pro corpore haberent maximo: eoque [orig: e˘que] ligonibus fodicare, calcare pedibus, cibi etiam retrimentis et humore obsceno [orig: obscen˘] conspurcare, non vererentur. Stultitiam hanc videbant prudentiores: Itaque dixere [orig: dixŕre], Tellurem esse animal, vel partem magni Animalis Mundi. A qua sententia saeculo [orig: saecul˘] nostro [orig: nostr˘] non abhorruisse videtur summus Mathematicus Keplerus. Ita enim is, l. de Cometis A. C. 1618. Facultas mundi sublunaris Cometam persentiscit atque obstupescit, unaque facultates coeterae omnium rerum sublunarum. Ac postea. Facultas teluris, insolenti Cometae apparitione consternata, uno [orig: un˘] terrestris superficiei loco [orig: loc˘] multum exsudat valporum, pro qualitate illis partis sui corporis, hinc diuturnae pluvia et eluviones. Quae referre est refellere. Non male de Telluris cultu sui temporis homine,s his verbis, admonuit Lucretius, l. 2. v. 654.

Heic si quis mare Neptunum Cereremque vocare
Constituet fruges et Bacchi nomine abuti
Mavolt, quam laticis proprium proferre vocamen:
Concedamus, ut hic Terrarum dictitet orbem
Esse Deum [orig: Deűm] Matrem, dum re non sit tamen apse.

Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 4. Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 2. c. 51. et seqq. Alios, ut et infra in voce Terra.

Nomina varia, quibus Tellus olim culta.

a Apia, apud Scythas, Herodot. Melpomene. b. Atergatis, dicta ab Assyriis est, ut exponit Phurnutus, peri\ qew=n. Vide quoque Macrob. Sat. l. 1. c. 23. Vossius tamen, non solum Terram, sed omnem Naturam Soli subiectam, hoc [orig: h˘c] nomine vult intellectam, l. 2. c. 55. g. Bendis, Thracibus tum Lunam, tum terram signabat; more prisco [orig: prisc˘] quo [orig: qu˘] Lunam Terramque eodem [orig: e˘dem] cultu complectebantur. Vide Hesych. d. Bona Dea, apud Romanos appellata est, cuius festum Damium, Dorice *da/mion, pro dh/mion. e. Cabiri Samothracum, cum 4. quibusdam recenseantur, ex his Axieros, Terram frugiferam: Axiocersus, interiorem terram ratione virtutis activae: Axiocersa, eandem ratione passivae, denotarunt [orig: denotÔrunt]. Interpres Apollonii Argonaut. z. Camillus, Cabirorum quartus, idem cum Mercurio Terrestri, cui xu/trous2 seu Ollare festum sacrarunt [orig: sacrÔrunt], priorum trium administer fuit. Idem et Cadoles dictus. Vide Dion Halicarn. l. 2. h. Ceres, apud Romanos terram frugiferam designavit, hinc quasi Geres quibusdam, quod sruges geras. Intelligenda autem terrestris Ceres, quae qeo\s2 xqoni/a, et cuius Festum xqo/nia, Pausan. in Corinth. Caelestis enim Luna fuit. q. Cybeles nomine, apud Phrygas fuit celebris: per quam vel sola, vel praecipue Tellus, indigitata est. Cuius varia rursus nomina, quae vide sura. i. Dea Syria sive Hieropolitana, apud Syros, et ab urbe Hieropoli dicta est. Vide supra suoleco [orig: lec˘]. k.. Derceto, vide Atergatis. l. Dit potes Latinis, qui Graecis qeoi\ dunatoi\. Samothracibus culti, fuere [orig: fuŕre] Telus et Caelus, Varro de.L. L. l. 4. Secundum Macrobium, Saturn. l. 3. c. 4. Iuppiter, i. e. medius et imus aether, cum summo aere: Minerva seu supremus aether, et Iuno, i. e. medius ac imus aer, cum Terra. m. *dhmh/thr. Vide supra. v. Erigone, eadem ac Atergatis aut Ceres; hinc spicastenet. Vide Bassum Comment. in Germanic. Aratea, uhi de Virginis signo. c. Fauna, quae et Fatua, apud Romanos culta est, Voss. l. 1. c. 12. o. Flora, apud eosdem: Quo [orig: Qu˘] nomine Tellus plantifera, ac praecipue florifera intelligenda. p. Fornax, apud eosdem, frumento praeerat, sed cum fornacibus torreretur. r. hertha, Germanis in veneratione


page 370, image: s0496a

fuit; quibus etiamnum Erde: sicut Anglis Earth, ex Graeco e)/ra, quod ab Hebr. Erets, dicitur. 6. Hostilina, quod in segete aristae novae aliae alias hostirent, i. e. aequarent, Romanis vocata est. 7. Isis, apud Aegyptios, venerationem invenit, eadem cum Cerere. Non universa tamen per Isidem signata est Tellus, sed ea tantum; quae a Nilo fecundata: eoque ex Nili et Isidis concubitu Orus natus fingitur, i. e. aeris ac terrae temperies, rebus producendis apta, Plut. de Is. et Osir. v. Iuno, apud Romanos itidem Terram denotavit, nempe Naturam Iovi subdiram, seu aeri. Servius Aeneid. l. 8. f. Lactucina vel Lactens, a lactenti frumento, apud eosdem cognominata est. x. Mercurius terrestris, vide paulo supra [orig: suprÔ] Camillus. y. Nodina vel Nodinus, seu Nodotus, Romanis, a nodis et geniculis plantarum dicti. w Ops, vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. aa. Orthesia, Thracibus in cultu fuit. bb. Pachamamae nomine, Peruanis culta est. Ios. Acosta, l. 5. c. 4. gg. Pales, vide supra. dd. pandexh\s2, cognomen Isidis. ee. Patalena, cum segeres et follicuili patesceunt, Romanis appellata est. zz. Pluto Graecis Romanisque cultus, Telluris divitias indigitavit. Sic sub Ditis nomine Celtis olim Tellus culta, unde et originem suae gentis areessebant, Caes. de bello Gall. l. 6. c. 17. hh.. Polybaea, cognom. Proserpinae. qq. Pomona, pomorum Praeses, apud Romanos. ii. Proserpina, Graece *persefo/nh; eadem cum Tellure, Is. Tzetzes in Lycophr. Sic tamen. ut Ceres, mater eius, Lunam: ipsa vero, vim Terrae frugiferam noter. Item, ut Ceres segetem, ipsa semen, eiusque receptricem terram inferam. kk. Puta, ab arboribus putandis, apud Romanos. ll. Rhea, Phrygibus in praecipuo honore. Vide supra. mm. Robigus, quatenus robiginem a segete arcere credebatur, inter Telluris quoque Deos fuit. nn. Segesta, nomen sortita a segete; Plin. l. 18. c. 2. cc. Sera, a serendo: Utriusque simulacrum Romae in Circo fuit. oo. Spinensis, vide supra. Ut et pp.. Sterculius: in cuius cultu Telluri, fimo laetanti: vel Narurae virtuti, quaplantae [orig: quÔplantae], post fimum agro adspersum, feliciter proveniunt, litabatur. rr. Tellus culta Graecis, Samothracibus, Romanis, Germanis, Scythis, Tartaris, ipso [orig: ips˘] Elementi nomine, *gh=, Tellus, Herthus vel a etc. ss. *qeoi\ dunatoi\, vide paulo supra Drvi potes. tt. *tiqh/nh, Isidis cognomen. uu. Tutulina, Romanis, quod segetis tutatrix. ff. Venus Byblia, Phoenicibus in veneratione, aggregatum quid erat ex Luna et globo Terraqueo, quatenus ab iis generantur omnia, quibus genus nutritur humanum, Voss. l. 2. c. 55. xx. Vesta quoque Tellurem signavit, Graecis Latinisque. Vide Suidam in *gh=s2a)/galma, et Augustin. de Civ. Dei l. 4. c. 10. yy. Volutrina, apud Romanos etiam dicta est Tellus; ab involucris segetis etc. Sic apud Scythas *)api/as2 nomine Tellurem in honore fuisse, testis est Herodorus Melpom. ut alia omittam. Nec vero solum tota terra, sed et partes eius exiguae honorem invenere [orig: invenŕre] divinum. Montes pro Diis habuere [orig: habuŕre] Cappadoces et Daci, Voss. Orat. Instit. l. 1. c. 5. sect. 39. De Carmelo monte; vide Tacit. Hist. 2. l.c.78. De Peruanis, Ios. Acostam, l. 5. c. 2. Apud Graecos Romanosque urbs Roma pro Numine fuit: quod non kata metafora\ solum, sed proprie etiam accipiendum esse, hinc patet, quod inter sidereos recepta polos, dicitur Claud. Rutilio, Itiner. l. 1. et templum Romae habuit, cuius meminere [orig: meminŕre] Livius et alii multi: uti pluribus dictum Vossio, Orat. Institut. l. 4. c. 6. sect. 5. etc.

TELLUS [2] nescio quis pauper, cuius inopiam solon Croesi divitiis feliciorem esse praedicavit. Plutarch.

TELMERA urbs Cariae, Stephan.

TELMESIUS Thebanorum mons, Paleph. c. 29.

TELMESSUS urbs Cariae, in qua excellebat olim Aruspicum disciplina, Tullius, de Divin. l. 1. Strabo tamen, non Cariae, sed Lyciae facit opoidum prope promontor. Daedala dictum, l. 14. Claruit certe Aruspicinae gloria [orig: gloriÔ], usque ad aetatem Alexandri M. qua [orig: quÔ] Aristander floruit Telmissensis, in hac arte celeberrimus, et magno illi Regi apprime carus. Vide Q. Curtium Rufum. l. 4. c. 2. Arrianum de gestis Alex. Mag. l. 1. Rigaltium observat. ad Artemidorum, l. 1. c. 33. Plinium, Nat. Hist. l. 17. c. 25. Tertullianum de Anima, c. 46. Alios: Et est egregia concertatio de cadavere Alexandri, inter Ptolemaeum et Perdiccam, finita ab Aristandro, apud Aelianum, Hist. Var. l. 12. c. 64. Ad eosdem Telmessenses, primum Onirocritices seu Interpretationis Somniorum inventum quidam trahunt, inter quos Tatianus est Martyr: quod tamen non de inventione, sed frequenti exercitio sumendum existimat Dempsterus. nec plus infertur ex Tertulliani loco cit. Telmissenses enim nulla somnia evacuant, imbecillitatem coniectationis incusant. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. Antiquit. Rom. l. 2. c. 2. Salmas. ad Solin. ubi urbem hanc Lyciae ultimam et initium Asiae minoris, insuper portu celebrem, fuisse docet, p. 782. et seqq. nec non in voce telmissus.

TELMISINA nomen urbis de qua vide Voss. ad Iustinum, l. 11. c. 7.

TELMISSUS urbs Pisidiae, de qua sic vir magnus, de Phoen. Colon. l. 1. c. 6. Solymi, inquit, Strabone auctore, l. 13. Termissenses appellantur a Termesso promontor. cui imminet Solymus: *th=s2gou=n *termh/ssews2 a)/kras2, inquit, o( u(perkei/menos2 lo/fos2 kalei=tai *eo/lumos, kai\ au)toi\ de\ oi( *termissei=s2 *so/lumoi kalou=ntai. Ubi lege Telmissum, et Telmissenses. Nam pro *telmh/sses2 libri scripti habent *telmh/sses2, ut observatum est a Casaubono. Sic in his verbis l. 14. *(upe/rkeitai d' au)th=s2 ta\ *so/lumao)/ros, kai\ te/rmissos2 *pisidikh\ po/lis2 e)pikeime/nh toi=s2 stenoi=s2. Ubi male pro Telmisso legi Termissum patet ex Eustath. qui hunc ipsum locum sic citat, ubi de Phaselide, habet enim *telmisso\n. Sed et Arrianus, l. 1. a)naba/s2. constanter scribit *telmisso\n et *telmisse/as2. Et Hesychio *telmisei=s2 sunt e)/qnos2 peri\ *luki/an; et apud Cicer. de Divin. l. 1. Telmessus in Caria est. Suidas etiam habet *telmisei=s2, ex Polemone ac Dionysio Chalcidensi, qui scripsit urbium origines. Et vero Solymorum lingua [orig: linguÔ] Telmissus erat [gap: Hebrew word(s)] Tahalmis. Nempe halmis Ebraeis rupem sonat, et ad formam nominis pertinet [gap: Hebrew] praepositum: Quod a saxo deductum seu monte praerupto cui incumbebat. Arrianus: xwri/on de\ oi)kou=sin u(peru/yhlon kai\ pa/nth| a)pitomon. Nic. Lloydius.