December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0483a

TAUBMANNUS Fridericus fil. Marci, Consulis Wonsesensis, in Franconia Sutoris, Wittenbergae Philosophiae Professor, post Lauream Poeticam a Paulo Melisso impetratam, factus, A. C. 1595. obiit A. C. 1613. Aetat. 48. Literarum Graecarum et Latinarum vindex acerrimus, Barbariei exstirpator felicissimus, Poeta incomparabilis, ut ex scriptis eius liquet. In ultima editione Plauti sui S. Bibliorum codicem decies novies a se perlectum Affirmat: et in Epigrammmate Phalaecio, quod sub finem Schediasmatum ad Christianum fil. suum, puerum sexennem, cycneae cantilenae instar, exaravit, se ipsum foris et intus contemplaudum egregie depingit. Et quidem filius hic, Patris Commentarios in Virgilium postea publici iuris fecit, et Doctor U. I. Basileae ceatus A. C. 1628. Wittebergae Ius do cuit, exstinctus A. C. 1651. Aetat. 55. Vide Andr. Sennertum Biblioth. academiae Witteberg. et P. Freherumg, Theatro [orig: Theatr˘] Viror. erudit, clarorum.

TAUCHIRA Libyae civitas, Arsinoe postea dicta. Steph.

TAVERNICORUM Regalium Magister officium in aula Hungarica, in Decretis Ludovici Regis ann. 1351. et Sigismundi Regis ann. 1435. nec non Odorico Raynaldo num. 24. Thomae Archiepiscopo in Hist. Salon. c. 39. Aliis, memoratum. Dicta autem sunt Tavernica Hungaris, Iudicia de liberarum Civitatum controversiis dici solita, quae remitti solebant ad personalem hunc Praefectum, Car. du Fresne Glossar. Eundem Tavernicum, et Camerarium appellat Rogerius, de Destruct. Hungar. per Tartaros c. 10. et inter potentiores Proceres, recenset.

TAVIRA urbs Algarbiae, in ora Sinus Equarum, media inter ostia Anae ad Ortum, 5. leuc. et Faram ad Occidentem totidem, cum portu satis capaci, et arce ad ostia flumin. Xilaon.

TAVIUM Galatiae urbs. Ptol. Trocmiorum gentis, teste Plinio [orig: Plini˘], l. 5. c. 32. Vulgo Tabi. Sic et serica opera, ibi confecta, dicuntur.

TAULANTII qui TAULANTI Plinio l. 3. c. 22. Talantii Procopio, populi Macedoniae mediterraneae, Dyrrachio finitimi et Apolloniae, quorum regio Tallandt Lazio, Tamoriza Castaldo, Musachia Nigro apud quos vinum ex melle fit, ut Aristot. auctor est. Urbs Arnissa, Alado Moletio. Zonarae sunt inter Dalmatas. Lucan. l. 6. v. 16.

Quemque vocat collem Taulantius incola Petram.

Silius, l. 15. v. 294.

Quaque per Illyricum Taulantius incola litus, etc.

TAUNAIS si recte scribitur apud Steph. secundum aliquos eadem est, quae Taurica.

TAUNIACUM oppid. Galliae duplex, alterum ad Carentonum fluv. vulgo Tonay-Charente; alterum ad Vultunnam fluv. Tonay-Boutonne, in finibus Santonum utrumque, et alterum alteri vicinum. Hadr. Vales. Notit. Gall.

TAUNUS Tacit. l. 1. Annal. c. 56. et l. 12. c. 28. mons Germaniae apud Catros. Cluverio der Hayrich seu der Hoherucke, prope Rhenum, ex adverso Moguntiaci. Vide Cl. Ottonem ICtum, Notis ad B. Rhenanum, Rer. Germ. l. 3. p. 633.

TAURACUS tractus Helvetiorum, Fano S. Galli finitimus, inter Tigurum et Abbatiscellam. Vide Turegum. German. Turgaw.

TAURANIA urbs Italiae Hipponatium fuit in Brutiis, quae Tauranium Pomponio, l. 2. c. 7. et Plinio, l. 3. c. 5. dici videtur, seu Taurianum, cuius rudera nunc prope Palmam, in Calabria ulteriore, et ora maris Tyrrheni, vix 3. milliar. a Seminaria, ad quam Ferdinandus Arag. a Gallis victus est. 23. mill. pass. a Rhegio in Boream, Hipponium versus. 29.

TAURANTES videntur Tacito l. 14. Annal. c. 24. populi Armeniae, inter Artaxatam et Tigranocertam.

TAURARII populi in Taurica regione.

TAURAS urbs Armeniae, Cedreno: Taras Curopal. forte in Taurantiorum regione.

TAUREA [1] apud Iuvenalem, Sat. 6. v. 492.

------ taurea punit
Continuo flexi crimen facinusque capilli.

ex Graeco taurei=a, lorum bovinum est, quo [orig: qu˘] sontes flagellabantur, ut ex Poenulo Plauti, Actu 1. sc. 1. v. 11. discimus, ubi corium bubulum, uti censionem bubulam in Aulular. Actu 4. sc. 1. v. 15. appellat. Bikkoreth dictum esse Hebraeis id poenae genus, vidim us supra. Sed et taurea, Graece taurai/a, tubae species, an tympani est, qua [orig: quÔ] exercituum motus significabantur, apud Leonem, Tactic. c. 7. ž. 31. 68. Et Mauritium, Strategic. l. 1. c. 19. Statius certe Theb. l. 2. v. 78.

------ tunc plurima buxus
Aeraque taurinos sonitu vincentia pulsus:

tym pana ex taurinis coriis tenta indigitat, uti docet Barth. ad loc. Sed et tubas huiusmodi sonum nonnumquam aemulatas, indidem colligas. Vide Ioh. Meursium et Carolum du Fresne in Glossar.

TAUREA [2] Inbellius Campanus, memoranda [orig: memorandÔ] vir fortit udine, cum in castris Annibalis Claudium Asellum Romanum ingenti hominem robore, in exercitu apud Nolam, provocasset [orig: provocÔsset], post inanta verba et garrulitatem, eius congressum minime sustinens, refugiebat. Claudius vero insequens cum illo urbis portam ingressus, tutus, stupentibus hostibus, per alteram cursu contendens evasit. Hic postea capta [orig: captÔ] a Fulvio Capua [orig: CapuÔ] manu propria [orig: propriÔ] coniuge, liberisque interfectis, se postremo ante pedes Imperatoris gladio [orig: gladi˘] transfixit. Livius, de Bell. Pun. l. 2.

TAUREDUNUM quibusdam est Tournon, oppid. amplum


page 357, image: s0483b

tractus Vivariensis. Castrum habet amplum in colle, 9. leuc. a Vienna in Austrum Valentiam versus, e regione Tini, oppid. Delphinatus.

TAURELEPHAS animal e boum genere, apud Philostorgium, qui, l. 3. quosdam se Romae vidisse, e Meridianis locis avectos, scribit: taurele/fantas2 legome/nous2 w(=n to\ me\n genos2 ta\ me\n a)/lla pa/nta bou=s2 e)s2i me/gistos, th\n de\ bu/rsan kai\ to\ xrw=ma e)le/fas2, kai\ xedo\n ei)pei=n kai\ to\ me/geqos2, Taurelephantas dictos: quod genus quoad coetera omnia bos maximus est; corio [orig: cori˘] vero et colore elephas, ipsaque adeo magnitudine. Idem in Nicephoro legas, Histor. l. 9. c. 19. Sed vox taurele/fantas2 utrobique corrupta; in illo enim tarele/fantas2, in hoc scribitur parele/fantas2, quod spurios elephantas perperam reddunt. Forte rhizes intelliguntur, quos forma [orig: formÔ] quidem tauris similes, victu vero et magnitudine, et viribus ad pugnandum elep0hantis pares, ait Strabo, in delcriptione Aethiopiae, quae supra Mauritaniam est, l. 17. fueritque barbarum huius animalis nomen rhizes, ut Graecum taurele/fantes2. An hi sunt Aethiopici tauri, vulgaribus duplo [orig: dupl˘] maiores, quos multis describit Aelian. l. 17. c. 45. Bochartus Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 23. Vide quoque Plinium, l. 8. c. 21. quem ex Agatharchide, circa eorum descriptionem, semel atque iterum corrigit Salmas. ad Solin. p. 1010. et 1011.

TAURENTA castellum Massiliensium apud Caes. l. 2. de bello Civ. c. 4. Holstenius Civitatem interpretatur, la Ciotat vel la Ciotad, quibusdam la Ciutat: qui locus ad mare, vino [orig: vin˘] suo [orig: su˘] notissimus positus est inter Telonem Martium et Carsicos portum Carsis vel Cassis vulgo dictum. Hadrian. Vales. Notit. Gall. Vide et infra in voce Taurentinum.

TAURENTINUM quod TAUROENTIUM Ptol. Taurenta Caesari, loc. cit. Taurentum Antonino, Tolon, ut plerisque videtur, urbs Galliae Narbon. in ora Provinciae inter Massiliam, et Forum Iulium 12. leuc. in ortum. Sed apud Antonin. Telo a Taurento diversus est, 12. mill. pass. ab eodem distans in Ortum Tauroes, seu Taurois a Steph. Massiliensium colonia dicitur. Forsan melius est la Seine, oppidul. in ora prope Telonem, seu locus dirutus, iuxta promontor. Telonense, in ora maris Mediterranei. Vide et Taurenta.

TAURESIUM oppid. Macedoniae in Mysiae confinio in Dardania regione Iustiniani Imperatoris patria, quae aliis Pristena, seu Prisdena nominatur, apud Iustinianam primam, teste Procopio [orig: Procopi˘], quae a Nicephoro Callisto Achridus appellatur, Lychnidus Ptolemaeo. Item Tauresium, urbs Mediae, Persarum olim regia, quae Tabresium quoque dicitur, et melius. Urbs ampla, ultimo [orig: ultim˘] saeculo [orig: saecul˘] a turcis pluries capta et recepta; in provinc. Adirbeitzan, sub Persis. Sansoni 1100. milliar. a Constantinopoli in Ortum, Maracandam, versus 800. circiter. Nunc autem Hasphamum sedes regia translata est.

TAUREUS Neptuni epitheton, quoniam ei tauros immolabant, vel quia sit Deus maris, quod sonum emittit similem voci taurinae.

TAURI [1] populi Sarmatiae Europaeae, qui teste Plinio [orig: Plini˘], l. 4. c. 12. Tauricam Chersonesum incolunt, qui et Tauroscythae Plin. ac Ptolemeo dicuntur, sed teste Procopio [orig: Procopi˘] Dromum Achillis insulam inhhabitant. Baudrando fuere [orig: fuŕre] populi Scythiae parvae, qui Tauricam Chersonesum incoluere [orig: incoluŕre], uti et Dromum Achillis peninsul. et tractum, inter Carcintem Sinum ad Ortum, et Borysthenis ostium ad Occasum. Lucan. l. 2. v. 594.

Armenios, Cilicasque ferox, Taurosque subegi.

Ovid Pont. l. 3. Eleg. 2. v. 45.

Est locus in Scythia, Tauros eixere [orig: eixŕre] priores.

TAURI [2] Pylae portae Tauri, per quas ex Cappadocia in Ciliciam Tarsum versus transitus. Cicer.

TAURIA Graece *tau/ria, festum Neptuni, apud Hesychium in *tau/ria, qui Taurius dictus est, Suidae in *tauri/dion; exeo quod eidem prae aliis, ut et Apollini, taurorum sacra fierent, idque interdum ex oraculo, uti docet Pausan. in Phocicis. Vide in voce Taureus, et infra in Taurus.

TAURIACI sunt Turani, a Tura amne, qui fors aliis Taurus sive Tauria nominatus sit, Rhaetiae populi qui nunc Tragaei vel Turgaei.

TAURIACUM castrum Galliae, in belsia provinc. in finibus Carnutum et dioecesi Aurelianensi, proximum castro Puteolo Puiset: vulgo Taury en Beausse dicitur, et cum Tibernione, Tilieto Godini ac Tilieto Pagani Tillyle Paineux continetur Archidianconatu Belsiae: qui inter 6. Archidiaconatus Ecclesiae Aurelianensis tertius est. Castellaniis quoque adnumeratur. Aliud in Secalaunia, inque dioecesi Aurelianensi, non procul a Ligere et Balgentiaco. Aliud in pago Tracassino, cuius meminit Aimonus, l. de miraculis S. Benedicti. Vide Hadrian. Vales. Notit. Gall.

TAURIANUM urbs Brutiorum a Saracenis excisa, evius rudera apud Palmam pagum cernuntur: cui Seminaria oppid. successit amplum.

TAURIANUS Scopulus Ptol. Terinaeus Plin. l. 3. c. 5. locus Brutiorum in ora litorali, la Nave, teste Barrio.

TAURICA Chersonesus Ptol. Scythica Straboni, Peninsula Taurorum Plin. l. 4. c. 12. Chersonesus Pontica Appiano, vulgo tartaria minore Europaeis et Italis, Gazaria aliis, et incolis Precopska, peninsula Europae Peloponneso aequalis, secundum Strabonem, cuius fines sunt Isthmus, Plaus Maeotis, Pontus et Cimmerius Bosporus. Ibi Taphrae in Isthmo, Precopensium Tattarorum regia, et Theodosia apud Cimmerium Bosphorum, a Taphris in Ortum supra 200. mill. pass. sub Turcis, sedes Satrapae, cum olim Genuensibus pareret, et Panticapaea ad eundem Bosphorum, a Theodosia 30. mill. pass. Ferrar. Famosa olim ara [orig: arÔ] Dianae, sive ut Herodotus vult. Iphigeniae


page 358, image: s0484a

Agamemnonis filiae, cui ibi humanis hostiis immolatum. Ovid. Trist. l. 4. El. 4. Qu. Curtius, l. 4. Augustin. de Civ. Dei, l. 7. c. 19. et 26. Haec ara postea Ariciam in Italiam translata est, teste vetere Scholiaste ad Ep. Horati ad Pisones, v. 16. Ovid. Pont. l. 1 Ep. 2. v. 79.

Aut quid Sauromatae faciant, quid Iazyges acres,
Cultaque Oresteae Tauricaterrae Deae?

Lucan. l. 1. v. 446.

Et Taranis Scythicaenon mitior ara Dianae.

Iuvenal. Sat. 15. v. 117.

----? Quippe illa nefandi Taurica sacri
Inventrix. ------

Nic. Lloydius. Baudrando Chersonesus haec, vulgo Crimsky incolis, la Tartarie du Krim ou de Perecop Gallis, seu la petite Tartarie, habet a meridie Pontum Euxinum, ab ortu Bosphorum Cimmerium, ab occasu Carcinitem sinum, et a septentrione Bugem lacum et Paludem Moeotidem; subestque dominio proprii Principis, qui Turcarum vectigalis est, et cui parent Tartari Nogaicenses, les Nogais, extra Chersonesum et inter ostia Tanais et Borysthenis fluviorum Tauricae. Circuitus est 550. mill. pass. circiter: et eius urbs praecipua est Bacasara, Baciesaray, Principis sedes. Sed Cavum, hodie Caffa, subest dominio turcarum. Distat Taurica Chersonesus 240. mill. pass. ab ostio Tirae fluvii in ortum, 360. ab ostio Tanais in Africum. eius promontorium Australe Criumetopon dictum, distat 350. mill. pass. a Byzantio in Caeciam, et eius Isthmus prope Perecopiam urbem distat 460. mill. pass. a Moscua urbe in meridiem. Taurica dicta fuit Gazaria ab antiquis, ac celebris fuit tum propter soli ubertatem, tum propter piscationes. Longo [orig: Long˘] tempore sub variis fuit dominis, qui Principes Bosphorani vocabantur, ac confusa fuit regiminis forma, donec eam Tauri Scythae pop0uli occuparunt [orig: occupÔrunt], et Tauricam eam denominarunt [orig: denominÔrunt]. Mithridates postea Rex Ponti hos devicit, et provinciam vasto suo adiecit Imperio. Sed a Romanis victus, non Tauricam modo, sed et Pontum amisit: et post hanc victoriam Romani novos in hisce partibus constituerunt Reges, quos Bosphori Reges appellarunt [orig: appellÔrunt]. In Imperii divisione hae provinciae Orienti adscriptae sunt, quo [orig: qu˘] nomine etiam Genuenses maiorem ac meliorem Tauricae partem classibus suis occuparunt [orig: occupÔrunt], et totam fere maritimam Provinciae partem possederunt. Anno [orig: Ann˘] postea 1250. Tartari in eam ingressi, Genuenses quidem non prorsus expulerunt, quam vis maximis eos affecerint damnis, donec in dona quaedam tributorum loco [orig: loc˘] consentire coacti sunt, Tartaris reliquum tam in Paludis Maeotidis et Ponti Euxinilittoribus, quam in continenti, ac etiam extra Peninsulam eam Scythiae partem, quae Nogaia dicitur, possidentibus. Sed ex quo Mahumetes II. Turcarum Imperator Constantinopolim expugnavit A. C. 1452. Genuenses paulo post e Taurica eiecit, et Caffam aliaque oppida orae meridionalis suo subiecit imperio.

Tauricae Chersonesi urbes.

Assyrani, seu Baccasara, Baciesaray, Principis sedes. Carasini, Karasu, Cavum, Caffa. Cherronitarum portus, seu Cossovia, Coslow. Cimmerium, seu Crimea, Solat deu Crimenda. Pallacium, Baluclawa. Panticapaeum, Pantico. Taphrae, seu Neapolis, Or et Perecop. Tractari, Mancup, arx munita.

TAURICA Sacra memorata Prudentio, contra Symm. l. 1. tit. in Spectac. v. 396.

In cassum arguere iam Taurica sacra solemus:

videntur Taurobolia, de quibus infra, innuere vel saltem complecti; licet a variis viris doctis sumantur illic, pro tauris Plutoni immolari solitis. Et Pluto quidem ibi memoratur ut hostiis humanis placari solitus, cui alia etiam pariter sacrificia; sed interim etiam Taurorum, ut ex Horatio, Carm. l. 2. Od. 14. scimus aliisque. Qualia vero Taurica illa fuerint, in incerto est. Inprimis vero Sacra Taurica, dicebatur id, quod Dianae in honorem fiebat, sacrum: alias etiam Tauropolion vocitatum et Tauropolia. Hesych. *tauropo/lia, a(\ ei)s2 e(orth\n a)/gousin *)arte/midi. Sed et et hocce festum quale fuerit, incertum est. *tauropolika\ memorat Athenaeus, Dipnosoph. l. 6. ut satis detestanda. Etiam Is. Casaubonus illum explicans, Qualia, inquit, fuisse legimus Sacra Cotytus [orig: Cotytűs] omnis turpitudinis et obscenitatis plena, talia erant Tauropolia, quemadmodum colligas recte ex hoc loco. Sed originis horum se nescium plane faretur. Certe Diana ipsa Taurica, a Scythiae cognomine regione, *tauropo/la Sopholi in Aiace (quod nomen etiam Minervae tributum) uti etiam *taurobo/los2 et *taurw\ et *tauriw/nh et *tauropo/los2 Eurip. Iphigenia [orig: IphigeniÔ] in Tauris, Diodor. Siculo, l. 2. aliis, atque Dea *taurikh\. Et templum narrat fuisse in Icaria Maris Aegaei insul. Strabo, l. 14. Tauropolium nuncupatum, quod dum ex eo citat Stephanus, in Samo insula perquam vicina collocat. Dum vero nominibus hisce Dea, templumque eius sic celebratur, nihil omnino de tauri scrificiis apud Veteres admittitur in nominum illorum ratione haberi; sed voces has a gente Scitharum Taurica tantum deductas esse (quasi diceres Diana in Tauris ) adeo ut Diana *tauropo/los2 aliud non fuerit, quam quae versabatur seu colebatur, apud praefatam gentem; aut ab eo, quod praefuerit illa armentis, in quibus Taurus adeo princeps; aut quod, cum Luna fuerit, Tauris vehatur, Schol. Sophoclis in Aiac. Sacra autem et hoc [orig: h˘c] nomine fuisse peculiaria,


image: s0484b

scimus e Diodor. loc. cit. uti satis ex Templo, Tauripolio dicto et festo cognomine apud Hesychium. Atque illa humano [orig: human˘], seu hospitum immolatorum Sanguine, non taurino [orig: taurin˘], in Tauris peragi soltbant, Herodot. Melpomene. Nec postquam Orestes simulacrum inde surripuerat et in Graeciam detulerat dedicaratque [orig: dedicÔratque], Sacra eius quidquam omnino habuere [orig: habuŕre] taurini sanguinis: sed humani, interim non ex immolatione, ut in Tauris, sed ex flagellatione, Philostratus in vita Apolonii l. 8. c. 10. Neque enim Graeci aliter pristinorum Sacrorum, memoriam aut reliquias inter se admittendas voluere [orig: voluŕre]. Verum quidem, obtinuisse opinionem, Tauricae ipsius gentis nomen ortum, a)po\ tou= zw/ou *tau/rou dia\ to\ e)kei= to\n *)/osirin zeu/canta bou=n a)ro/sai ghn=, ut narrat Eustathius, in Dionys. Perieg. a Tauro animali, quoniam ibi bovem iunxit Osiris, ad tellurem arandam; atque ex eo quod oriunda sit ab Aegyptiis Apin bovem colentibus, sed hoc nihil ad animalis sacrificium. Ipsique Eustathio videtur *tauropo/lou Dianae nominis originem causamque tantum a gente, in qua versata est, et hospitibus caesis coli folebat, esse. Nec obstat, quod nonnulli voluere [orig: voluŕre], in Iphigeniae, cum in Aulide ei im molanda esset, ab ea abreptae locum, non ursam aut anum, ut voluere [orig: voluŕre] aliqui apud Isac. Tzetzem in Lycophron. nec cervam, ut Eutipid. Iphigen. sed taurum fuisse substitutum, adeo que ei immolatum; id enim sacrificium nec pro recepto admittitur, nec in morem transiit. Adeo que haud in Dianae sacris Tauricis vel Tauropoliis dictis, taurus locum sortitus est ullum, magis quam in eiusdem apud Phocenses Elaphoboliis cervus. Illic enim placentae tantum sacrificabantur, ex adipe, melle et sesamo confectae, quas e)la/fous2 Graci dixere [orig: dixŕre]. Sunt tamen, qui Tauropolia Dianae cum Deorum Magnorum Tauroboliis commune quid habuisse velint, vide Dempster. in Rosin. l. 2. c. 4. Athenaeum, l. 14. et plura in hanc rem apud Ioh. Seldenum de Synedriis Vett. Ebraeorum l. 3. c. 14. ž. 9.

TAURICI et TAURII Ludi item Taurilia, quibusdam quoque Boalia et Bupetia dicti, Romae celebrari solebant, in Circo Flaminio, in quibus circum metas currebant. ut Varro habet de L. L. l. 4. Fuit vero Circus ille, extra portam Carmentalem, teste eodem [orig: e˘dem]. In honorem Inferorum instituti leguntur, hac de causa: Regnante Tarquinio [orig: Tarquini˘] Superbo [orig: Superb˘], cum magna incidisset pestilentia in mulieres gravidas, quae fuerat facta ex carne divisa Populo taurorum, ob hoc Diis Inferis ludi dicati sunt, et Taurii dicti, Paulus Diaconus Festi abbrev. Idem habet Sext. Pompeius. Contra eos ludos Varro ait vocari, quod discipulus prudens a Doctore inter * * * solitus sit impelli, atque usque eo eogi docere, quoad consisteret et virtute talorum constaret pedum firmitas, Festus. Quod apud nullum veterem Auctorem remere invenias. Apparet tamen Varronem ludos Taurios ab eo dictos sensisse, quod in corio Tauri id genus ludi fieret a Ludimagistris, eo [orig: ] die, quo [orig: qu˘] ludi Circenses, qui dicti sunt Taurii, in Circo Flaminio, fierent; aut quod scutica [orig: scuticÔ] taurica [orig: tauricÔ] discipulus impelleretur: idque explendum fuisse in ea lacuna, in qua causa hominis desiderari videtur, Scaliger ad Festum. Vide Ioh. Rosin. antiqq. Rom. l. 5. c. 21.

TAURINA porta eadem Esquilinae. Vide ibi.

TAURINI populi Italiae in Gallia Subalpina et Pedemontanae regione inter Libycos ad ortum, Suetrios ad occasum, et Salassos ad Arctos, Pado [orig: Pad˘] eos ad Austrum terminante. Licet eos Leander Piemonte indigitet: Horum caput est Augusta Taurinorum, urbs, et Academia, totius principatus [orig: principatűs] Pedemontani conventus iuridicus. Principis sedes est et vulgo Turin vocatur: expugnata, a Ludovico XIII. per Harcurtium, in gratiam sororis viduae, cui Thomas Sabaudus tum adversabatur. Vide Galeazzum Gualdum Histor. Italice conscripta. Baudrando [orig: Baudrand˘] fuere [orig: fuŕre] ad radices Alpium Cottiarum, inter Segusinos, Salassos, Libicos, Vagiennos et Brigantios, sed a Suetriis remotiores. Ubi nunc pars propria Pedemontii, versus Taurinum, et pars Borealis Marchionatus Salutiarum. Ragumbertus, Taurinatium Dux Italiae regnum Luitberto, Cuniberti fil. eripuit: Successit fil. Eripertus. A. C. 702. De Taurinensi Episcopo insigni Claudio, vide in Claudius. Taurinorum meminit Sil. Ital. l. 3. v. 645.

His tandem ignotas transgressus casibus Alpes,
Taurinis ductor statuit tentoria campis.

TAURINIACUM castrum Galliae, vel potius oppid. Comitivae titulo [orig: titul˘] clarum, in confinio Baiocassium et Constantiensium, 2. milliar. a fluv. Vira, qui ambos Comitatus terminat. Vulgo Torigny. Hadr. Vales. Notit. Gall.

TAURINUS I. perator in Syria proclamatus est, tempore Alexandri Severi, A. C. 233. vel 234. quo [orig: qu˘] appropinquante, tanto [orig: tant˘] metu perculsus est, ut Euphrate se mergeret. Lamprid. in Alexandro Severo, c. 36.

TAURISCI [1] populi Pannoniae superioris quorum regio Steyramark, teste Lazio [orig: Lazi˘], dicitur.

TAURISCI [2] populi Alpini in finibus Helvetiorum apud Alpes summas, et ortum Rhodani, quorum urbs Uren, (Eltorff, teste Scudo [orig: Scud˘] ) nominatur ab uris, qui sunt genus taurorum, primus Helvetici conventus, qui ex Italia in Helvetios euntibus occurrit, inter Adulam montem 20. et Lucernam urbem 20. mill. past. Taurini etiam Antonin. teste Ortelio [orig: Orteli˘] dicuntur. Sunt et Taurisci Plinio, l. 3. c. 26. et Livio, populi Norici Alpini, Alpes Noricas incolentes: in plures tractus divisi, Krumler Taurn, alibi Felber Taurn, alibi Karn Taurn, Ortel. Carni quoque Taurisci Plin. dicuntur, qui Carnicas Alpes incolunt, Taurisci etiam apud Steph. popul. alpini, quos et Taurinos dici ait apud Polybium. Ferrar Cluverius, Germ. Antiqq. l. 1. c. 5. et lib. de Vindel. c. 2. omnes Alpinos populos unius eiusdemque gentis fuisse, communiter Graece et Latine Taurisci, sibi ipsis Thi Thaurischon, dictos appellatione ex Alpium nomine desumpta [orig: desumptÔ], quo [orig: qu˘] in commune hodieque nonnullis appellantur Taurn, refert. Romaniomnem Tauriscorum gentem dixere [orig: dixŕre] Alpinos et Inalpinos populos; Plut. in Marcello, Polyb. l. 4. Orosius, l. 4. c. 13. Sabellic. Ennead. 4. l. 6. etc. Hos Phocaeorum fuisse colonos, qui relicta [orig: relictÔ] Asia [orig: AsiÔ] in Galliam Tauroo [orig: Tauro˘] navi


image: s0485a

appulerint, et Massiliam, Tauroentium Ptolom, et Strabone auctoribus, condiderint, postmodum mutatis iterum sedibus eum Helvetiae tractum, qui inter Ursam Rhenumque est, occupaverint, sunt qui dicant vide Gillim, l. 3. c. 1. Marcellinus vero l. 15. de Taurisco, Galliae tyranno, ab Hercule interfecto loquens, aliam nominis originem videtur suppeditare. Sed hoc fabulam sapit. Eorum reliquiae Uranii sunt, vide ibi. Guillimannus non minus, qui Suitiam incoluerunt olim, antequam Cimbrorum reliquiae ea insedere loca, Tauruscos fuisse existimat, l. 3. c. 2. Vide Ioh. Bapt. Plantinum Helv. Ant. et Nov.

TAURISIUM urbs Persiae, in provinc. Adirbeizan. Veterib. Ecbatana:opulenta et mercatura [orig: mercaturÔ] florens, aerem habet salubrem, solum, ferrile, etc. Theatrum frequens belli inter Turcas Persasque: quorum illos Schach Ismael repulit, hos vicissim Solimannus, qui urbem immanissime diripuit: inde ablato [orig: ablat˘], quidquid Usum Cassanis Ismaelis, aliorumque Regum magnificentiam testebatur. Schach Thamas illam recuperavit, sed fil. eius Chodabendes eam denuo amisit a Mahomete III. occupatam, verum denuo Schach Abbas recepit, a quo tempore sub Regibus Persarum mansit. Paul. Iov. Hist. l. 14. Samson. Geogr. P. de Valle. Itiner. t. 2. et 3.

TAURIUM urbs Peloponnesi, ab Antigono capta, tempore Peloponn. belli Polyb.

TAUROBOLIUM Graece *taurobo/lion, et Criobolium, Graece *kriobo/lion, sacrificia fastidiosissima atque operosissima Veter. alibi quam in saxis raro occurrentia, usitata fuere [orig: fuŕre], in dedicationibus Deum [orig: Deűm] Magnorum, Matris Deum [orig: Deűm] et Attidis, quibus ut propria memorantur, Adr. Turnebus, Adversar. l. 17. c. 21. et Ian. Gruterus, ad Lamprid. Meminit tamen eorum Iulius Firmcius, l. de errore profan. religion. ubi diu legebatur, Miserisunt, qui profusione sacrilegt sanguinis (i. e. taurini et arietini) cruentantur, Tauribolum vel Orobolium (pro Taurobolium et Criobolium) sccleratate [orig: sccleratÔte] sanguinis labe persundit. Ita scil. Sacerdos perfusus, inquinare etiam, ut videtur, solebat Sacrificii Auctores. De dedicatione vero, post illa ut praevia, peracta [orig: peractÔ] Romae exstat haec in marmorge grandit Inscr. apud Sametium fol. 20. 1. Gruterum p. 28. 2. Dls. magnis. Matri. Deum [orig: Deűm]. et. Attidi, sextilius. Agesilaus. Aedillus. V. C. Causarum. non. ignobilis. Africani. Orator. et. in consistorio. Principum. item. Magister. Libellorum. et. cognition. sacrarum. Magister. epistular. Magister. memoriae. Vicarius, Praefectorum. per. Hispanias. vice. S. IC. Pater. patrum. Dei. Solis. invictu Mithrae. Hierophanta. Hecatae. Dei. Liberi. Archibucolus. Taurobolio. Criobolioque. in. aeternum. renatus. aram. sacravit. dd. an. Valente. V. et. Valentiniano. Iun. Augg. Coss Idibus. Augustis. Sub ann. nempe Christi 376. Nec dum enim publicus paganicarum superstitionum usus Romae, nedum per Italiam evanuerat. Eiusdem ipsius anni dieique aut dedicatio eiusmodi, aut sacrificiorum eorundem Diis Magnis peragendorum votum habetur, apud Smetium fo!. 19. 11. Ulpii Egnatii Faventini. Etiam sexennio ante Petronius Apollodorus, Pontifex Maior, Taurobolio. Criobolioque. percepto. una. cum Ruf. Volusiana. c. f. coniuge. 16. Kalendas. Iulias dd. nn. Valentiniano. et. Valente. III. Coss. aram. dicavit: apud eundem ibid. 13. et Gruterum, p. 28, 1. In qua etiam Numinum figurae et sacrificiorum symbola. Et Valentiniano [orig: Valentinian˘] ac Neoterico [orig: Neoteric˘] Consulib. A. C. 390. Kal. Iunii Ceionius Rufius Volusianus, Ite-Iterato. viginti. annis ex. perceptis. Taurobolits. aram constituit. Idem ibid. 5. Ubi superne arietes quinque et unus mactatus, ad Kriobolii coniuncti quod Attidi; ut Matri Deum [orig: Deűm] Taurobolium perfici solebat, designationem. Hinc Taurobolium et Kriobolium facere, in saxis obvium pro initiatione cuiuspiam Diis illis Magnis; adeo que pro sacrificiis iisdem propriis, atque in dedicationibus, aut proxime ante perficiendis. Inde etiam Tauroboliatus dictus, qui sacra illa perficeret, Lamprid. in Heligabalo, c. 7. et Ian. Gruterus ad eum. Ita etiam Taurobolini et Tauroboliti. Renovari ab his Tauroboliatis ac Crioboliatis sacrificium illud, ut forsan et dedicatio, solebat quolibet [orig: qu˘libet] vicennio [orig: vicenni˘], intra quod tempus renatus (ut Sext. Agesilaus in marmore antea allato) per sacrum illud, velut per initiamentum, mundusque habeatur, usque in vicennii proximi initia. Sed ut hoc vicennale erat, ita alia scare Matris Deum [orig: Deűm] annua, teste Iul. Firmico [orig: Firmic˘], loc. cit. Sacra autem bina illa in aris aliisque saxis a Taurobolitatis Diis Magnis dedicatis sic saepius memorantur: nec in eiusmodi sive aris sive saxis, alia sacrificia ipsi dedicationi adhibita aut praevia solent occurrere. Sunt vero dedicationes etiam illic, Diis illis breviuscule et sine Sacrorum illorum mentiones, conceptae, Gruter. p. 29. 1, 2, 3, 6. Nec raro etiam sine dedicatione expressa, perfectum aut celebratum a quopiam Taurobolium esse inscribtur Idem ib. 10, 11, 13, 14 Etiam, pro salute Augg. aut Civitatis, a Civium Ordinibus et Provinciis. Cuiusmodi lapis Narbonae cum multis capitibus bubalinis, ibid. 12. Imperio. D. M. Tauropolium, provinciae Narbonensis. Factum. per. C. Batonium. Primum. Flaminem Augg. pro. salute. Dominorum. Impp. L. Septimii. Severi etc. Ubi Tauropolium scribitur, sicut interdum Tauripolium et Tauribolium, pro Taurobolio, quod genuinum nomen est. Et Tauropolium accipere, locutio sollemnis, pto Taurobolium perficere, facere, celebrare. Feminae autem non minus ac viri, sic initiatae, apud eundem Gruterum pag. 30. 4. et 31, 3, et 4. Sacrum horrendum quoque, a Prudentio descriptum in Peristeph. ubi Sacerdos summus in scrobem defossus, tauri, super tabulata perforata mactati sanguinem in oculos, aures, os, nares, avide combibebat, Taurobolium fuisse ipsum, existimat Claudius Salmasius ad Lamprid. loc. cit. qui de sacro illo ante nimis ignorato compluria docuit. Sed alii, aliter Vidensis Georg. Fabricium ad Prudentii loc. et Petrum Aringhium in Roma Subterr. l. 2. c. 3. ž. 15. nec non Ioh. Seldenum de Synedriis Vett. Hebraeorum l. 3. c. 14. ž. 8. Addo saltem, ex eodem Salmasio, taurobolio facto, cornua tauri, quo fecerant, consecrasse [orig: consecrÔsse] illos et dedicasse [orig: dedicÔsse]. ex Inscr. hac, Severus: Iulii. F. L. vires. tauri. (h. e. cornua) quo. propr. per. tauropol. pub. fac. fecerat. consecravit. Vide eum ad ista Lampridii in Heliog. Matris etiam Deum [orig: Deűm] sacra accepit, et tauroboliatus est, ut typum eriperet; nec non Gerh. Ioh. Vossium, de orig. et progr. Idolol. l. 2. c. 52 et 53. ubi de cultu Telluris et Sacris Cybeles prolixe agit. Quia vero Fabricii ad Prudentium facta mentio,


page 359, image: s0485b

qui Romanum hoc sacrum Inferis factum vocat, illudque multis verbis commemorat, eorum verborum summam, uti eam in Commentario MS. ad Statium Theb. l. 4. v. 451. ubi de Manium evocationibus multus Poetae sermo est, reperit Casp. Barthius, adscribere placuit: In his sacris pedum viginti scrobs fodiebatur, in quam Sacerdos descendebat, omni Antistiti ornatu, vittis, infulis, corona [orig: coronÔ] aurea toga [orig: togÔ] pretiosa [orig: pretiosÔ] cultus. Superducebatur scrobi, quae perforatis hinc inde asscribus tecta erat, ut in tenebris prorsus esset Sacerdos, taurus atri coloris, cornibus auratis, collo et armis sertis nigrantibus incinctus. Is taurus crebris ictibus a Flumine spiculorum consiciebatur, ut unquique sauguis ebulliens per tabulatum crebris guttis in cryptam destillaret. Eum sanguinem toto [orig: tot˘] corpore subtus latens Pontifex excipiebat; quo [orig: qu˘] temporis spatio lac, mel et vinum, coeteri Flamines desuper invergebant. Hoc [orig: H˘c] tandem specu emergens cruore totus perlitus se in populi conspectum Egregius Pontifex proferebat. Populus, pro se quisque procul monstrosum schema devenerans, salutabat, apprecabatur, et sollemnia festae diei peragebat. Quo [orig: Qu˘] genere cultus propitiatos Inferos in eum annum credebatur. His sacris constituti erant menses September, October, December. Ita ut continuis tribus noctibus semel quoque mense haec fierent. E quibus liquet, non idem plane esse hoc cum Taurobolio sacrum, quod non pro populo Romano neque Diis Inferis, neque quotannis fiebat, sed vicesimo [orig: vicesim˘] quoque [orig: qu˘que] demum anno [orig: ann˘], ut plurimum pro sui, ut rebantur, paligi/enesi/a|, tauroboliati faciebant, uti ex isto quoque Poemate antique MS. cuius Salmasius ubi supra meminit, videre est:

Quis tibi taurobolus vestem mutare suasit
Instatus dives subito mendicus ut esses:
Obsitus et pannis modicis tepesactus....
Sub terra missus pollutus sanguine tauri,
Sordidus, infectus, vestes servare cruentas,
Vivere cum speras viginti mundus in annos.

Vide quoque Anton. van Dalen Dissertat. de Oraculis et supra voce Criobolium, it. ubi de Civit. Lactoratensi etc.

TAUROBOLOS Graece *taurobo/los2, cognomen quoque Minervae, quae in Andro Insul. colebatur, teste Suida [orig: SuidÔ]: item Dianae, forte ut Deae venatricis. Quae posterior etiam *tauropo/los2 nuncupatur, apud Istrum, Miscell. 3. Suidae laudatum, forte quia Luna, quae est Diana corniculata, eoque tauri referens cornua, cursu suo [orig: su˘] diu noctuque omnem lustrat terrarum orbem. Gerh. Ioh. Vossius ubi supra c. 53. Vide quoque retro dicta, ut et quae paulo post dicemus.

TAUROCATHAPSIA Graece *taurokaqa/yia, a tau=ros2 et kaqa/ptomai, apud Graecos nomen Ludi ac certaminis, quorum mentio vix ulla in Veterib. libris. Reperit in marmore ex Graecia Asiatica [orig: AsiaticÔ] pridem allato, quod in hortulo Musaei sui Carmelitici se habere cum figuris ac Inscr. hac *t*a*u*r*o*k*a*q*a*y*i*w*n *h*m*e*r*a, docet Seldenus memoratus, loc. cit. ž. 9. Thessalorum ibi cum tauris certamen, de quo dicemus paulo post: ex Capitolino, voce Taurus, repraesentatur, quo [orig: qu˘] *taurokaqa/yia utique indigitar, etiam ex ipsa voce discas. Unde forte sine ratione ludum hunc alio nonnulli trahunt. Sed et Salmasius, foeneas illas imagines vel pilas, quibus ad pugnandum in Ludis Romanorum tauri proritabantur, quasque hi discerpebant ac lacerabant cornibus, Pilas taurarias vocari in veterib. Glossis, et exponi *taurokaqa/ptas2, adnotat ad Spartian. in Pescennio Nigro, c. 12. Vide de illis hic [orig: hţc] passim, ubi de Poeneis nominibus, in Pila prima nec non in Taurus.

TAUROCHOLIA *tauroxo/lia Graece Cyzicenorum festum apud Festum, aliter forte ignorata, Selden. d. l.

TAUROCILICIA pars Ciliciae, Taurohaerens. Chrysost.

TAUROCINIUN fluv. Brutiorum per agrum Rheginorum fluens Calopinaco, teste Barrio [orig: Barri˘].

TAUROIS vide Taurentium, et Taurianum.

TAUROMENIUS Vib. Sequstr. fluv. Siciliae prope Tauromenium urb. fluens, Acesine Thucyd. Aside Plin. l. 4. c. 5. Cantara Leandro.

TAUROMINIUM seu Tauromenium Ptol. Paterculo, l. 2. c. 79. et Strab. quod et Naxos, teste Plin. [l. 3. c. 8. et Solino [orig: Solin˘], c. 11. (licet apud Strab. sint urbes diversae, colonia et oppid. Siciliae inter Messanam ad Boream et Catanam ad Austrum 30. mill. pass. nunc Toarmina. A Siculis, Zanclaeis Hyblensibus praecipue, quibus Naxiorum eversorum agrum donaverat Dionysius Sen. in monte sive vertice Tauro conditum, cum Himilcon eos in deditionem perduxisset; sic dictum, quod una in promontorio Tauro congregati, eum muris sepsissent Siculi: et nequiquam d Dionysio tentatum, cum hoc loco, subacto [orig: subact˘] Rhegio [orig: Rhegi˘], copias admovere cogitaret. Diod. l. 16. ab Andromacho Timaei Patre instauratum scribit, nominatumque, quod tam diu in colle Tauro, qui Naxo imminebat; habitasset [orig: habitÔsset] ibique esset moratus. Congregavit autem is in Urbem reliquias exulum Naxi; quibus incrementis acceptis, urbs cito opes et dignitatem acquisivit. Demum sub Augusto Caes. translatis e patria Tauromenitis, Romanam Coloniam recepit. Unde Plin. praefatus l. 3. c. 8. Colonia Taurominium, quae antea Naxus. Non quod Naxum incoluerint Tauromenitae, sed to\n u(pe\r th=s2 *na/cou lo/fon collem, qui imminebat Naxo; Strabo, l. 6. Apud Goltzium Sic. tab. 6. nummus est *t*a*u*r*o*m*e*n*i*t*a*n Cum VII. Chordarum plectro: et aversa parte *a*r*x*a*p*t*a cum laureato Apollinis capite: quae Naxiorum religio fuit. Theocles enim Naxum condidit et Apollinis *arxhge/tou h. e. Ducis aram: cum Naxiorum dein agris etiam sacra Tauromenitae acceperunt. Ioh. Marshamus, Canone Chron. Sec. XVI. At recentiori aevo [orig: aev˘] Saraceni illud expugnarunt [orig: expugnÔrunt], A. C. 891. cum portu in ora Orientali in valle Demonae, in planitie 6. milliar. ab ostio Tauromenii fluv. in Boream 33. a Cantana in Caeciam. Tauromenon Ovidio, l. 4. Fast. v. 475.

Himeraque et Didymen, Agrigentaque Tauromenonque.

Hinc Taurominitanus nomen gentile. Lucan. l. 4. v. 461.

Taurominitanam vincunt fervore Charybdim.

Silius, l. 14. v. 257.

Taurominitana [orig: TaurominitanÔ] cernunt a sede Charbydim.



page 360, image: s0486a

Iuvenal. Sat. 5. v. 92.

Nullus erit domino quem misit Corsica, vel quem
Tauromenitanae rupes. ----?

Nic. Lloydius. Vide et Naxus.

TAURON Agrianorum, in Exercitu Alex. M. praefectus. Curt. l. 8. c. 15.

TAUROPOLIS urbs Cariae quae et Ttauropolis.

TAUROPOLIUM urbs Aquitaniae. Erat et templum Dianae in Samo insul. praeclarum, Steph. in Iearia. Dionysius,

----? *(/oqi *tauropo/loio qeoi=o
*bwmoi\ knissh/entes2 a)deuke/a kapno\n e)/xousi.

Vide Suidam in *tauropo/lan. Quibusdam idem cum Taurobolio, de quo supra. Et certe Minerva *taurobo/los2 in Andro Insul. colebatur teste Suida [orig: SuidÔ]: et Diana quoque vocata est *taurobo/los2, quia confecit telis suis taurum a Neptuno immissum Hippolyto, iuxta Poetas. Simplicius, quia venationi praeposita. Sed et eadem *tauropo/los2 nuncupata est, an, quia, ut Ister, Miscell. 3. apud Suid. taurum praefato Hippolyto immissum in varias egerit terras: an, ut Apollodorus, quia ipsa tauri instar omnia circumeat: quod Graece est polei=n. Simplicissime dixeris, inquit Vossius, Lunam, quae est Diana, sic iure appellatam, quia corniculata, eoque tauri referens cornua, cursu suo [orig: su˘] diu noctuque omnem lustrat terrarum orbem, de Idol. l. 2. c. 53. Interim, ut ad Tauropolia, seu Taurica sacra Dianae, nihil omnino attinere boves, aut capita bubalina, sic nec revera ad sacra eius ulla, exceptis iis, quae Dianae Aventinae fiebant, in quibus, dum aliis in Artemisiis, quae non pauca Romae fuere [orig: fuŕre], cervorum cornua adfigi solebant (velut primitiae a Venatoribus allatae) cornua ex iure singulari boum adfigebantur, teste Plut. in Quaestion. Rom. diximus supra in voce Taurica. Quia vero et Taurobolium sacrum, aliquando Tauropolium, quamvis minus recte, dicitur, pauca haec ultra praedicta hic [orig: hţc] adiungere libuit; romae ara est marmorea in aedibus (quae fuere [orig: fuŕre] Cardinalis Caesii) in qua Cybele capite turrito [orig: turrit˘], insidens currui a leonibus vecto, dextra [orig: dextrÔ] spicas ac milium, laeva [orig: laevÔ] autem tympanum habet, a tergo pedum: cum Inscript. M. D. M. I. ET. ATTINIS. i. e. Magnae Deum Matris Ideae; et subscr, ista: L. Cornelius. Scipio. Oreitus V. C. augur. Taurobolium. sive. Criobolium. fecit. die 4. Kal. Mart. Tusco. et. Annullino. Coss. Dextro [orig: Dextr˘] latere binas est conspicere incisas faces transversas, una cum crotalis; sinistro [orig: sinistr˘] autem fistulas, vide Gruterum, p. 27. num. 3. Sed et Romae, haud procul a Caesia domo, ara est Cybeles: cuius prima facies habet inscriptionem; aversa duas lances, poculum, lituum, aliud instrumentum ad cochlearis modum. In dextro latere est pinus, et sub ea Taurus; appendent item tympanum et fistulae: In finistro itidem pinus et sub ea aries atque appendent mithra, pedum et quiddam simile lanci. Vide ibid. Sic in ara, quae Romae in aede S. Nicolai in Calvaria visitut, ab Apollodoro, de quo supra, dedicata [orig: dedicatÔ], in latere dextro turrita ast Cybele a leonibus vecta; adstat pinus et sub ea Taurus: laevo [orig: laev˘] habes mithratum Attin, bis cinctum; cuius dextra tenet fistulas et crotala, laeva autem pedum Superius est cernere tympanum; pone autem pinum, et sub illa arierem; sub quibus seorsim est taurus. In parte aversa videas transversas taedas, lituum, pateram, guttum sive urceum et sympinium, apud eundem, p. 28. Et aries quidem, unde Criobolium, arbori alligabatur, priusquam mactaretur: quod Iulius Firmicus ab exemplo Abrahae Patriarchae tractum ait. Vide Gerh. Io. Voss. de Idolol. loco [orig: loc˘] cit. et supra.

TAURORUM Peninsul. Vide Taurica Chersonesus.

TAUROSCYTHAE populi Sarmatiae, qui Taurum montem habitant penes Achilleum cursum. Eorum bellicum Olbiopolitis meminit Iul. Capitolin. in Pio, c. 9. Olbiopolitis contra Tauroscythas in Pontum auxilia misit: et Tauroscythas usque ad dandos Olbiopolitis obsides vicit. Ubi Casaubonus, Olbiopolitae, inquit, Graeci erant, aut certe Graecis mixti; Tauroscythae barbari, vel Scythae, vel Gotthi, sive Getae: a quibus etiam Borysthenem civitatem fuisse habitatam, auctor est Dio Chrysostamus, qui omnia illa loca lustraverat. Vide huius Serm. to\n *borusqenhtiko/n.

TAURUM vulgo TORO, urbs regni Legionis ad Durium fluvium, alias Sarabris, quibusdam media est inter Septimancas ad Ortum, et Senticam ad Occasum, 6. leuc. Hispanic. utrinque. deficit in dies.

TAURUNUM quod TAURURUM Ptol. Belgrado Italis, Nander Alba Hungaris, Griechisch-Weissemburg, i. e. Alba Graeca Germanis, urbs Pannoniae inferioris ad Savi cum Danubio confluentiam, in Mysiae superioris confinio, caput Serviae. Baudrando Taurunum fuit 3. milliar. a confluente Savi in Danubium e cuius ruinis crevit in viciniis Alba Graeca Hungaris antiquis Alba Bulgarica, recentioribus Nandor Alba, Italis Belgrado, Germanis Grichisch-Weissenburg, Gallis Belgrade, Slavis Biograd, teste Iohanne Lucio [orig: Luci˘]. In Servia, ad radices collis, sub Turcis ab A. C. 1520. usque ad praesens bellum, quo [orig: qu˘] quidem iis a Christianis erepta, sed a Turcis recuperata est. Cum arce valida [orig: validÔ]. Permunita est et ampla ac in Episcopalem sedem evecta recens ab Alexandro VII. Vide Alba Graeca.

TAURUS [1] seu TAUROPHAGUS Bacchus dictus est, quod tauro assimiletur, ex ebriorum violentia, aut quod natus sit tauri specie, aut quod primus tauros iugo subiecerit, et arare docuerit, aut quod Poetis hymnos in Bacchi honorem canentibus, taurus pro praemio daretur.

TAURUS [2] unus ex illis legatis, quos Lacedaemonii, octavo [orig: octav˘] Peloponnesiaci belli, ad faciendam pacem, ad Athenienses miserunt.

TAURUS [3] ex Graeco tau=ros, a)po\ tou= tei/nein th\n ou)ra\n; Hebr. [gap: Hebrew word(s)] abbir, a robore, dictus est: fortis epitheto [orig: epithet˘] hinc a Poetis crebro donatus, Virgilio, Georg. l. 5. v. 65. Tibullo, l. 2. El. 2. v. 14. Ovidio,


image: s0486b

Met. l. 9. Aliis. Speciatim de Syriacis. Oppianus, Cynegelic, l. 2.

*ai)/qwnes2, krateroi\, megalh/tores2, eu)rume/twpoi,
*)/agruloi, sqenaroi\, kerealke/es2, a)grio/qumoi

Ut de Aethiopicis, quorum supra aliqua mentio, nihil addam. Itaque e)pi/tauron Veteres pro valido usurparunt [orig: usurpÔrunt], uti Hesychius docet, qui etiam Gandaros, Indiae populos, circa Gangem, a taurinis vitibus Indorum lingua [orig: linguÔ] sic appellari contendit. Latin. a torvo intuitu quibusdam nomen accepit. Praeter robur enim maxime probatur in tauro quaedam in aspectu generositas,

------ torvique decorus
Frontis honos ------

Proinde Iosepho Moses benedicit his verbis, Deuteron. c. 33. v. 17. Decor (aut maiestas) illi est primogeniti bovis. Et taurum coli voluit Aegyptiorum Rex Mnevis, a)pa/ntwn w)raio/taton au)to\n e)=inai pepisteukw\s2, cum omnium formosissimum illum esse crederet. Cotta quoque in Epicureos disputans, qui homine statuerunt nihil esse pulchrius, At mehercle, inquit, ego quamvis amem me ipse, tamen non audeo dicere, pulchriorem esse me, quam ille fuit taurus, qui vexit Europam, apud Ciceronem, de Nat. Deorum l. 1. c. 28. Ob quas causas eorum victimae Diis lautissimae, Polin. l. 8. c. 45. taurusque non solum, in sacrificiis olim eximius, imo non hostia solum maior, sed et simpliciter victima dictus est, ut docet Scaliger ad Catal. Virgil. Et quidem Taurorum sacra fiebant Diis Magnis, ut supra visum; Plutoni apud Horatium, l. 2. Carm. Od. 14. Neptuno, cuius is opus fingitur, idque interdum ex Oraculo, et Apollini. Virg. Aen. l. 3. v. 119.

------ Meritos aris mactavit honores,
Taurum Neptuno: Taurum tibi pulcher Apollo.

Mari item et fluviis, ut ex Homero liquet, Il. d. quos tauromorfei=s2 fingi consuevisse, diximus supra voce Flumen. Etiam triumphantes Diis simul Capitolinis Tauros sacrificabant: ut et Sabini Marti, apud Strabonem, l. 5. Sed ita evenit, ut etiam apud Veteres recentioresque tum Taurica quorum genera etiam sunt alia sacra, tum nomina alia a Tauro aut Tauris quomodocumque sumpta, in obscuro nimis et incerto, si quae alia, latuerint. Labeo apud Macrob. Saturnal. l. 3. c. 10. Neptuno tantum, Apollini et Marti Taurum rite immolati vosuit; nec omnino Iovi: quod tamen sine temperamento (utcumque etiam Iovi Taurum immolare non licursse, in libris de Iure Sacrificiorum scripserit) haud verum est. Nam, ut ex Diis Capitolinis erat, seu Iuppiter Capitolinus, a triumphantibus rite ei cum reliquis Tauro litabatur, Serv. ad Aen. l. 9. sed nec aliter. Quod disciplinae Homericae consonum, Il. l. v. 726.

*)/enqa *di+i\ r(e/cantes2 u(permene/i i(era\ kala\,
*tau=ron d' *)alfeiw=|, tau=ron de\ *poseida/wni ktl.

Ubi quasi expressim Iovi negatur Taurus. Vide Selden. de Synedriis, l. 3. c. 14. ž. 9. Baccho quoque hostiam fuisse, discimus ex veter. Schol. Statii ad Theb. l. 2. v. 616. Certe et ipse capite colebatur taurino [orig: taurin˘], teste Tzetze ad Lycophr. et Nicandri Scholiographo [orig: Scholiograph˘], qui a vetustissimo more e cornibus bibendi, vel ferocia ebriorum, rei rationem arcessunt. De Luna alibi dictum. Vide quoque supra in voce Integer, it. Niveitauri. Non tamen hic [orig: hţc] omittendum, quod taurum aureum Typhi seu Typhonis, in Aegypto maxime culti, symbolum fuisse asserit, et ad huius imitationem Israelitas vitulum aureum fabricasse [orig: fabricÔsse], Philo de Vita Mosis, l. 3. alibique passim: qua de re vide Bochart. Hieroz. part. prior. l. 2. c. 34. Coeterum et ob eximios usus, quos in humana vita tauri praestant, magni semper habiti. Ut alia omittam uti Europam Poetae, ita Romani Histriones Herculem tauro [orig: taur˘] vexere [orig: vexŕre], ut discimus ex Martial. l. Spect. Epigr. 16. v. 3.

Vexerat Europen fraterna per aequora taurus:
At nunc Alciden taurus in astra tulit.

Certe et feretro hoc animal se submittere, et puerum aut puellam cervice, dorso [orig: dors˘] mulierem gestare, Aelianus ait Hist. l. 7. c. 4. Medio [orig: Medi˘] aevo [orig: aev˘], Galliae Reges boves vel tauros curribus suis iunxisse tradit Eginhardus in Vita Caroli M. unde taurus Regis, in Pacto L. Sal. ž. 10. Si quis Taurum Regis furaverit; nec in India hodieque quidquam est frequentius, quam boves videre gerulos, vide Bochartum ubi supra c. 33. Sed et oblectationi, in Spectaculis, inservit, uti vidimus supra in voce Taurocathapsia: et de Tauris Cypriacis (qui gibberi) refert Capitolin. in Gordianis, c. 3. inprimis Equites Thessali taurorum pugna [orig: pugnÔ] clari, qui iuxta tauros per spatia Circi adequitantes, usque eo donec defatigassent [orig: defatigÔssent], ita eos consiciebant cornibus ad terram detractos. Plin. l. 8. c. 45. Thessalorum gentis inventum est, equo [orig: equ˘] iuxta quadrupedante, cornu intorto [orig: intort˘] restibus (vel retibus) tauros necare: primus hoc spectaculum dedit Romae Caesar Dictator. Quae supra dicta omnino Taurocathapsia esse videntur. Vide quoque Sueton. in Claudio, Dionem in Nerone, ubi simile certamen, Pollionem in Gallienis, ubi taurum ingentem in arenam missum, sed iaculis conficiendum habes; Artemidorum, ubi in Ionia, Thessalia, Attica, alibi, generosissimos quosque tau/ros2 a)gwni/zesqai, cum tauris pugnare; consuesse [orig: consuŕsse] ait: Alios. De taurorum pugna, quae in Regia Hispamae urbe hodieque quotannis exhibetur, res notissima: de tauro vero Epicorum Poetatum in certaminibus olim praemio, diximus supra, ubi de Epico poemate. Caput porro Aegyptiis Regibus principatus et regii dominatus insigne, apud Diodor. l. 2. etiamnum fortissimae gentis symbolum est. At tessera caedis apud Scotos. Vide supra. De cornibus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘] vidimus. Corium, vetustissimis mortalium, pectoralis ac clypei in usum adhibitum est. Tympana de taurinis tergis, habes apud Stat. Theb. l. 2. v. 78.



image: s0487a

Aeraque taurinos sonitu vincentia pulsus.

Evia terga vocat idem Achill. l. 2. v. 154. Vide infra ubi de Tympanis; uti de loro taurino, supra in voce Taurca. Sanguis pestifer potu maxime, Plin. l. 11. c. 38. Quo [orig: Qu˘] proin usus fertur Themistocles; cum, quae Artaxerxi promiserat, praestare vel nollet, vel non posset, Vide Aristophanem Equis. Excipit tamen Aegiram idem Plin. ubi Sacerdos Terrae vaticinatura, tauri sanguinem bibit primum (Hoc [orig: H˘c] indicio [orig: indici˘] virginitatem suam comprobatura) quam in specum descendat, l. 28. c. 9. etc. Plura de hoc animali, vide hic [orig: hţc] passim, inprimis in voce Bos; de tauro Marathonio e luna delapso, Vossium, de Idolol. l. 2. c. 18. ut de tauro ave, cui a voce id nomen. l. 3. c. 88. de tauro, scarabaei terrestris genere, Salmas. ad Solin. p. 438. de tauro aeneo, ad homines excruciandas adinvento, in voce Perillus; de alio, Cimbrorum olim signo, Alex. ab Alex. Gen. Dier. l. 4. c. 2. de apum ex tauri putredine generatione, Bochartum praefatum, Hieroz. Parte post. l. 4. c. 10. de eorum insuper cum ursis frequenti lucta, cundem, ibid. Part. prior. l. 3. c. 9. etc.

TAURUS [4] Antonius, vide Antonius.

TAURUS [5] Berytius, Philosophus Platonicus sub Antonino Pio. Scripsit de differentia Philosophiae Platonicae et Aristotelicae, de corporeis et incorporis, et alia. Vide Suid. Gesner. in Biblioth.

TAURUS [6] Caesaris Augusti praefectus, totam pene Siciliam, ferro [orig: ferr˘] perterritam, in fidem recepit. 44. legiones sub unius tunc imperio Augusti erant. Hinc milites, multitudine ferociores, quosdam pro ambiendis agris tumultus excitaverunt, sed Caesar animo [orig: anim˘] ingens, 20000. militum exautoravit, 30000. servorum dominis restituit, 6000. quorum domini non extabant, in crucem egit. Vide Sueton. in Augusto. Id factum est circa annum mundi 3932. ante Christum natum 30. Ceterum de canone legionum Romanatum consule Vegetium, l. 2. c. 4. 5. 6. et Budaeum de asse, l. 2.

TAURUS [7] Statilius, Praefectus urbis, ab Augusto Caesare in locum Messallae Corvini suffectus. Quod munus, quamquam provecta [orig: provectÔ] aetate egregie roleravit. Tacit. l. 6. Annal. c. 11.

TAURUS [8] Statilius, opibus illustris, Africae Proconsul, quem Agrippina, hortis ipsius inhians, pervertit, accusante Tarquitio [orig: Tarquiti˘] Prisco [orig: Prisc˘], Tauri legato [orig: legat˘]. Obiecit vero ei pauca repetundatum crimina, ceterum magicas superstitiones. Nec Statilius, diutius falsum accusatorem indigna [orig: indignÔ] sorte perpessu,s vim vitae suae attulit, ante senrentiam Senatus [orig: Senatűs]. Tacit. l. 12. Annal. c. 59.

TAURUS [9] mons Asiae totius longe maximus, qui ab Indico mari exsurgens vaste satis attollitur: dein dextro [orig: dextr˘] latere ad Septentrion. sinistro [orig: sinistr˘] meridiem versus flectitur, in occidentem, rectus, et perpetuo [orig: perpetu˘] iugo [orig: iug˘], multarumque gentium, qua deorsum agit, terminus, sed pro gentium ac linguarum varietate diversa nomina sortitur. Nam in Lycia Cragus, in Pamphylia Coracesius, et Sarpedon, in Cilicia Taurus, vulgo Caraman, (unde Ovid. Met. l. 2. v. 217.

Ardet Athos, Taurusque Cilix, et Tmolus et Oete)

in Armenia minore Antitaurus, incolis Munzarrum, in Syria Amanus, in Mesopotamia Chaboras, in Armenia maiore Pariedrus, et Gordiaeus, ac Moschicus, in Mesopotamiae et Armeniae maioris confinio Niphates, in Colchide Coraxicus, in Iberia et Albania Caucasus, in Media Zagrus, in confinio Assyriae ulterioris Orontes, Iasonius, Coronus, et Choatras, in Parthia Paracoathras, in Carmania Strongylos, in Bactrinia Paropamisus, in Scythia Imaus, inter Scythiam et Indiam Emodus: quos montes in universum Ceraunios vocati a Graecis testatur Plinius, l. 6. c. 7. Mela, l. 1. c. 19. et l. 2. c. 3. etiam sub eodem vocabulo maximam eius partem comprehendit. Qu. Curtius videtur eum duobus tantum nominibus designare, Tauro [orig: Taur˘] et Caucaso [orig: Caucas˘]. Lloyd. Ferrar. Christiano Becmanno Tauri montis iugum, oritur in Asia minore a Pamphylio mari, progrediturque ab Occasu in Ortum, usque ad Indiam, et dividit Asiam universam in duas partes, Septentrionalem, quae Asia intra Taurum, et meridionalem, quae Asia extra Taurum dicitur. A latere stipatur Antitauro [orig: Antitaur˘] maiori ac minori, qui Asiam maiorem ac minorem intersecant, Hist. Orbis Terr. De periculosissimo montis huius transitu, vide Herbertum Itiner. p. 94. 95.

TAURUS [10] mons German. in finibus Cattorum Tacito, l. 6. Annal. c. 41. et l. 12. c. 49. et Iornandi mons Sarmatiae Europaeae iuxta Maeotidem paludem et Herodiano, l. 3. c. 1. mons Tauricae Chersonesi, et Melae, l. 3. c. 7. mons Germaniae seu Norici in tractu salisburgensi et Corinthiae confinio altissimus, teste Ortelio [orig: Orteli˘], Thaurn incolis, in plures divisus Kornthaurn, Krumlechthaurn, et Rhadstratterthaurn, unde Taurisci populi. Item Taurus, mons Arabiae Petraeae ad sinum Arabicum cum oppido cognomine el Tor, a monte Sina [orig: SinÔ] 60. mill. pass. in meridiem ab Heropoli urbe 60. in ortum. Item Taurus, promontor. Siciliae in ora Orientali. Capo di S. Croce Fazello. Item fluviolus Peloponnesi per Argiam apud Troezenem fluens.

TAURUS [11] fons et fluv. Helvetiae, in agro Tigurino, in villa Ila ach nomine, cuius aqua hausta homines strumosos efficit, in Rhenum elabitur, Dan. Eremita de Helvet.

TAURUS [12] secundum Zodiaci signum, stellarum, ut Hygino Poet. Astron. c. 20. placet, 14. quod a sole subitur 3. Idus Apriles. Hunc Poetae sfabulantur Taurum eum fuisse, qui Europam rapuit. Vide Caesii Caelum Astronomico-poet. ubi de Tauro. Vossio potius Ositidis vel Iosephi Patriarchae signum fuerit, ut princeps Zodiaci signum signuram Arietis accepit, in honorem Chami sive Iovis Ammonii, quo [orig: qu˘] Osiris genitus. Osiris enim, sive Mesorim, seu Mizraim, Aegyptum agriculturam docuit, cuius bos symbolum. Isephus autem, propter servatam in fame Aegyptum, bovis symbolum meruit, et tandem in eo divinos adeptus est honores, ut Vossius contendit de Idol. l. 1. c. 29. Vide et H. Grotium in Sophomphania, ubi inter alia ait:

---- Honores ad tuos addi volo,
Ut more Eoaegentis, astriferae plagae
In spatia venias, nominis titulo [orig: titul˘] tui,


page 361, image: s0487b

Grandisque meriti grande monumentum ferat
Agricola Taurus, arce siderea [orig: sidereÔ] micans.

Iosephum tamen divinis in Aegypto honoribus cultum non esse, adeo que, quae de boum cultu, apud Aegyptios tam celebri olim, traduntur, aliorsum spectasse [orig: spectÔsse], multis docet Bochartus, Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 34. e quo hoc unum adiecisse liceat, quod, Iosepho [orig: Ioseph˘] mortuo [orig: mortu˘], Regem alium surrexisse, qui Iosephum non noverat, i. e. qui nulla [orig: nullÔ] eius, nec fratrum et posterorum ratione habita [orig: habitÔ], gravissimam in eos tyrannidem exercuit, legimus Exodi c. 1. v. 8. Nota astri huius, ou, qua [orig: quÔ] hodie pingi solet, satis antiqua est, uti pater ex veteri signillo apud Gorlaeum in Dactyliotheca: sed qualis ab initio illa fuerit, docet Salmas. ad Solin. p. 1636.

TAURUS [13] vide Ur.

TAUS Scotiae fluv. Tay Camdeno, per Perthiam Comitatum fluens. Vide Tavus.

TAUSIUS Tunger ex occisoribus Pertinacis, apud Capitolin. c. 11.

TAUTANTUM urbs Valeriae Ripensis. Lib. Notit.

TAUTICE urbs Mediae. Ptol.

TAVUS incolis Tay, fluv. amplus, Scotiam bifariam secans, nempe in Septentrionalem seu trans Taanam et in Meridionalem seu Cis-Taanam. Oritur in Albania, ex monte Grampio et lacum Tavum efficit. Dein in Atholia, aliquot fluviis auctus, per Perthiam fluit, ibique Duncaledonium et Fanum S. Iohannis rigat; tandem rigata Abernethea [orig: AbernetheÔ], per aestuarium Fyrth of Tay, inter Comitatus Fifam et Angusiam, in Oceanum Germanicum se exonerat, paulo infra Donum Dei, 7. mill. pass. ab Andreapoli in boream 50. ab Aberdonia in Meridiem.

TAXARA urbs Armeniae minoris olim Colonia. Nicet. Choniat. Vide ibi.

TAXARTES vide Iaxartes.

TAXATI apud Landulphum, l. 20. Anno [orig: Ann˘] tertio [orig: terti˘] Imperii Leontii, acic Arabes in Africam mota hanc obtinuerunt, et ex proprio exercitu taxatos in ea quosdam constituerunt; et in Historia Miscell. passim, Graecis recentioribus, Theophani, Constantino, aliis, *taca/toi milites sunt stipendiari, qui taxam seu stipendium accipiebant. Sedes eorum tacati/wn Cedren in Leonio an. 3. ad quem vide Meursii et Fabrotti Glossaria. Nempe taxare, aestimare est, pretium imponere, a Graeco verbo ta/ttw ta/cw, ordino: Unde recentioribus taxa, cerrum pretium, et hinc taxati. Aliud est taxare, a vetere verbo tago, pro tango, videl. iocis et maledictis aliquem fatigare. Namque et hoc inter alia tangere significat. Comicus, in Eun. Act. 3. sc. 1. v. 30.

Quo [orig: Qu˘] pacto [orig: pact˘] Rhodium tetigerim in convivio.

sicut eodem [orig: e˘dem] sensu Graeci verbum qi/gein usurparunt [orig: usurpÔrunt]. Hinc Taxatores Scenici olim appellati, quod alter alterum maledictis tangerent. Vide Marcilium ad Vespasian. Suetonii, c. 13. et Titum, c. 2. ubi de differentia verborum taxare et tractare pluribus disserit, ut infra videbimus: adde Salmasium ad Vopisc. in Carino, c. 1.

TAXEOTAE Graece *taciw=tai, in Gloss. Graeco-Latin. *tacewtai/, apud Palladium, in Hist. Lausiaca, c. 63. 67. apparitores Principum sunt Magistratuumve. Car. du Fresne Glossar. At Taxiarchi, apud Io. Diaconum in Vita Gregorii Pontific. Ille Taxiarchis vocatis, ait: Nimia mihi videntur gravia Imperatoris praecepta: sunt ordinum militarium praefecti, Graece *taci/arxoi, Ordinari Latinis, de quibus ad Bonosum Vopisci, c. 14. pluscula habet Salmas. Vide quoque supra, ubi de Evocatis, namque et sic Graecam vocem Glossae interpretantur, item in voce Ordinarius.

TAXES Dux auxiliaris, in bello Colchico. Val. Flacc. l. 6. v. 252. Argonaut.

TAXGAETIUM oppid. Rhaetiae propriae nunc Tavetsch, ad Rheni superioris fontem, in limite Helvetiorum, et pagi Uriensis. Ad radices Alpium, 30. mill. pass. a Curia in Occasum.

TAXIANA insul. circa Peloden sinum. Steph. Susianae adiacens ad sinum Persicum.

TAXILA numeri plural. urbs maxima Indiae citerioris inter Indum et Hydaspen, quam Strabo, l. 15. amplam et legibus munitam scribit. Arrianus. l. 5. Expedit. Alexandri M. Alexander traiecto [orig: traiect˘] Indo [orig: Ind˘] Taxila venit urbem magnam, et felicem, omnium quaeinter Indum et Hydaspen, maximam. Hodie, quid sit, ignoratur: licet quidam Cambaiam esse velint. Regia fuit olim Phraotis, habuitque omnes aedes subterraneas. Strabo, l. 15. Vide Philostratum de vita Apollonii. Populi Taxili.

TAXILIS vide Omphis.

TAXILLATA Flagra, vide Flagra.

TAXILUS Taxilorum Rex. Strab. l. 15. *o basseu\s2 au)tw=n *ta/cilos2. Hunc vocat Appianus u(/parxon, non basile/a. Diodorus Sic. auctor est, Mophin tunc fuisse vocatum, quando venit Alexander, sed ab Alexando Taxilum mutato [orig: mutat˘] nomine fuisse appellatum, quod fuerat ipsius patri paulo ante mortuo nomen. Omphis Q. Curtio dicitur. Omphis, inquit, l. 8. c. 12. permittente Alexandro [orig: Alexandr˘], et regium insigne sumpsit, et more gentis suae nomen, quod patris fuerat: Taxilum appellavere [orig: appellavŕre] populares, sequente nomine imperium, in quemcumque transiret. Nic. Lloydius.

TAXIMAGULUS Rex in ea patre Britanniae, quae est ad Cantium. et tota maritima est. Caes. l. 5. Comm. c. 22.

TAXIS nomen Familiae in Belgio illustris, quae Turrianae Stirpis ramus est. In hac enim Franciscus, tertius filius Pagani Vicarii Imperat. Mediolani, defuncti A. C. 1241. praelio [orig: praeli˘] contra Vicecomitem occisus, Guidonem filium reliquit, Mediolani feudo [orig: feud˘] Imperiali Dominum, patrem inter alios Lamorati, qui, domus [orig: doműs] infortunio cedens, in Bergomensem agrum transivit, ac in Valle Cornelia sedem fixit, monte Tasso [orig: Tass˘] acquisito [orig: acquisit˘]: unde Tassiorum seu Taxiorum nomen, Turriano [orig: Turrian˘] omisso [orig: omiss˘], natum est. Ex huius


page 362, image: s0488a

posteris Rogerius I. Austriacae Familiae se addixit, in Aula Friderici III. gratiosus. Inde fil. Franciscus, ac ex alio Simone nepos Fanciscus Iunior et Rogerius II. familiam meritis illustarunt [orig: illustÔrunt]. Illi Geveralis postae, vide in hac voce, sive veredariorum Praefecti, munus collatum est a Maximiliano I. Hic a tribus filiis totidem lineas propagavit. Et quidem ex iis Ioh. Baptista in Belgio sedem fixit, et ex Raimundo, Comitum de Villamediana in Hispania, qui iam exstincti atque ex Leonardo Barone Belgici Rami, in quo Lamorallus eius fil. Comitis dignitatem primus impetravit, sator exstitit. David alter Rogerii filius, in Tirolensi Comitatu vixit, eorum, qui praefecturam cursuum publicorum Venetiis exercent, auctor. Demum Simon in Italiam rediit, ac ab eius filiorum altero Rogerio, linea, quae Mediolani sedem retinuit, altero Antonio Marchiones de Paul descenderunt. Belgici rami, qui nunc Gentis caput, ista series est: Rogerius Turtianus de Taxis, ex Alegria de Albricio, genuit Ioh. Baptistam, maritum Christinae Wachtendonckiae, et ex ea patrem Leonardi Baronis. Quo [orig: Qu˘] et Ludovica [orig: LudovicÔ] Boisot Dn. de Huysinghe, natus Lamorallus Comitis dignitatem nactus, ex Genovefa agnata, suscepit Leonardum; qui, iuncta [orig: iunctÔ] sibi Alexandrina [orig: AlexandrinÔ] di Rye, pater fuit Lamoralli Claud. Francisci Comit. de Turri, Vallis Saxinae, Tassis ac S. Rom. Imp. Huic Anna Franc. Eugen. Hornana genuit Philippum Leopoldum, Eugenium Alexandrum, Inicum Lamorallum, Franciscum Sigismundum, Antonium, Genovefam, Ernestinam Mariam, Elisabetham Mariam, et Mariam Theresiam, omnes Comites de Turri Vallis Saxinae Tassis ac S. R. I. Spenerus, Theatr. Nob. Eur. part. 2. p. 5. et Ind. ac Art. Herald. Tom. 2.

TAXO seu TAXUS de animali, vox nova, neque audita, ante Scriptorem, cuius opus de Mirabilibus Scripturae, inter opera Augustini habetur, 7. aut 8. ut videtur, saeculo [orig: saecul˘] scriptum. Ita autem is l. 1. c. 7. Quis enim, verbigratia, lupos, cervos, et silvaticos porcos et vulpes, taxones et lepusculos, et sciuriolos in Hiberniam deveheret. Quibusdam meles est antiquorum, sed melem esse, quam fovinam vel putorium Galli vocant, contendit salmasius. Alii glirem Veterem, recentioribus taxonem appellatum, aiunt: sed e)/leion mu=n glirem Graecos, item muoco\n, quasi murem arboreum nuncupasse [orig: nuncupÔsse], idem docet, ad Solin p. 1009. et 1010. Potius id animal Veteribus parum cognitum dicamus: cum neque Latinum neque Graecum nomen habeat. Certe vox Gallicae originis est. Isidorus, Origin. l. 20. c. 2. Taxea lardum est Gallice dictum. Unde dixit Afranius in Rosa, Gallum sagatum pingui pastum taxea [orig: taxeÔ]. Inde taxo merito dictus. Nam, ut Gesncrus observat, habet cumsue communem pinguitudinis abundantiam. Proinde cum Galenus, de Alim. Fac. l. 3. c. 1. animal in Luoanis describit, metacu/ pws2 a)/rktou te kai\ suo\s2 medium inter ursum et suem; Cael. sec. Curio intelligit taxonem, qui et in Lucania est frequens, et, nonnulla habet cum urso communia, ita Autumnali tempore pinguescit, suis in modum, ut merito a)rktosu=s2, vel su/arktos2, queat nominari. Pelle eius muniri pharetras et equorum helcia, scuta quoque obtegi, canumque milos confici, scribitur. Vide Bochart. Hieroz. Parte prior l. 3. c. 30. ubi voce Hebr. [gap: Hebrew word(s)] thachas, Exod. c. 26. v. 14. et Ezech. c. 16. v. 10. non taxum, sed colorem hysginum, aut hyacinthinum, significari docet: adde Barthium ad Nemesian. Ecl. 4. v. 52.

TAXUS [1] Theophrasto mi/los2, Dioscoridi smi/lac, arbor minime virens, gracilisque et tristis, ac dira ---- in Arcadia tampraesentis veneni, ut, qui obdormiant sub ea, cibumve capiant, moriantur, Plin. l. 16. c. 10. Hinc infausta coronamentis habita; minimeque proin (quod tamen Hesychio contigit) confundenda cum smilace coronaria, frutrice hedetaceo seu hederae simili, de quo diximus supra. Interim et e taxo coronae occurrunt, sed funestae, et non nisi, in luctu usurpari solitae. Statius, l. 5. Sylv. 5. v. 29.

---- en taxea marcet,
Silva comis, hilaresque hederas plorata cupressus
Excludit ramis ----

Apud Inferos namque provenire credita. Silius, l. 13. v. 596.

---- Vasta comas nemorosaque brachia fundit
Taxus, Cocyti rigua [orig: riguÔ] frondosior unda [orig: undÔ].

Et Lucanus, l. 6. v. 645. de ditis domo,

---- pallida pronis
Urget silva comis, et nullo [orig: null˘] vertice caelum
Suspiciens, Phoebo non pervia taxus opacat.

Iterque ad Inferos ea [orig: ] arbore obsitum, Ovidio, Metam. l. 4. v. 432.

---- via declivis funesta [orig: funestÔ] nubila taxo [orig: tax˘]
Ducit ad infernas per multa silentia sedes.

Indidem furiis faces, apud Claudianum, de Raptu, l. 3. v. 386.

Qualis pestiferas animare ad praelia taxos
Torva Megaera ruit ----

Infera quoque Numina animas venientes taxo [orig: tax˘] fumigatas lustrare ficta, Statio, Theb. l. 8. v. 9.

Nec dum illum aut trunca lustraverat obvia taxo
Eumenis ----

Quam ob causam non alia arbor Inferorum victimis aptior. Val. Flaccus, l. 1. v. 777.

---- multa [orig: multÔ] pallens ferrugine taurus
Stabat adhuc, cui caerulcae per cornua vittae,
Et taxi frons hirta comis ----

Certe Cantabros, pstquam extrema viderent, certatim igne, inter epulas, ferro [orig: ferr˘], venenoque, quod ibi vulgo ex arboribus taxis exprimitur, percepisse mortem, legimus apud Florum, Hist. Rom. l. 4. c. 12. et de umbra eius, maxime cum floret, exitiosa, Plut in Sympos. agit pluribus. Unde Lucretius, l. 7. v. 786.



image: s0488b

Est etiam magnis Heliconis montibus arbos
Floris odore hominem tetro consueta necare.

Coeterum lignum haud aliud habet, praeter medullam, idque durissimum, estque nigra et punicea in Arcadia, in Ida monte flava et cedrinae similis; unde taxi ligna, ob similitudinem, non raro pro cedrinis vendita etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1040. et seqq.

TAXUS [2] fluv. Thraciae, circa umbilicum illius. Suid.

TAYGETE vel TAYGETA Atlantis et Pleiones filia, teste Hygino [orig: Hygin˘], Fab. 155. 192. una Pleiadum, quae Iovi peperit Lacedaemonem, urbis sui nominis conditorem. Virg. Georg. l. 4. v. 232.

Taygete simul os terris ostendit honestum
Pleias, et Oceani spretos pede reppulit amnes.

TAYGETUS seu TAYGETA pluralis numeri Portes, teste Nigro [orig: Nigr˘] mons Laconicae apud Eurotam fluv. et Spartam urbem Amyclis imminens, cuius bona pars, cum terrae moru corruisset, Spartanorum urbem oppressit. Cicer. l. 1. de Divin. Claudian. de Bello Getico, v. 193.

Culmina Taygeti trepidae vidistis Amyclae.

In hoc monte venari solebant veteres. Virg. Georg. l. 3. v. 44.

Taygetique canes. ----

Propert. l. 3. El. 13. v. 15.

Et modo Taygeti crines aspersa pruina [orig: pruinÔ]
Sectatur patrios per iuga longa canes.

Lacaenae virgines ibidem bacchabantur. Virg. Georg. l. 2. v. 488.

---- Virginibus bacchata Lacaenis
Taygeta. ----

Servius: Mons Laconum Baccho consecratus. Erat enim vitifer. Theognis, v. 875.

*pi=n' oi)=non, to\n e)mh=s2 korofh=s2 a)po\ *tyuge/toio
*)/ampeloi hn)/egkan.

Hunc montem Strabo vocat u(yhlo\n, l. 8. Unde Statius, l. 1. Achil. v. 426.

---- Minor Othrys, et ardua sidunt
Taygeta. ----

Imo Taygeti tanta est altitudo, ut, qui in eius sit cacumine, totam Peloponnesum videre queat. Stasinus apud utrumque Tzetzen,

---- *ai)=ya de\ *lugkeu\s2
*thu/geton prose/baine posi\n taxe/essi pepoiqw\s2,
*)akro/taton d' a)naba\s2, diede/rketo nh=son a(/pasan
*tantali/dou *pe/lopos2.

Longitudinem eius innuit Homer, Od. z. v. 103.

*)\h kata\ *thu/geton perimh/keton, h)/ *)eruma/nqou.

Lucan. l. 5. v. 52.

---- Gelidique inculta iuventus
Taygeti.

Unde Statius, l. 1. Sylv. 3. v. 77.

Et Dryadum viduare choris algentia posset
Taygeta. ----

Nic. Lloydius.

TAYLOR Ieremias Anglus, Capellanus Regius, et Theologiae Professor Oxonii A. C. 1642. creatus, exsortis postea turbis multa passus, a Carolo II. in patrium Regnum restituto, ob invictam in Regem fidem, ad Episcopatum Dunensem et Connorensem in Hibernia, et aliquanto post Dromorensem quoque ex indultu Regio administrandum, vocatus est. Obiit A. C. 1667. eruditione omnigena [orig: omnigenÔ], eloquentia [orig: eloquentiÔ] suavi et exundante, vitae sanctitate, et scriptis variis Theologicis egregiis inclitus. A. a Wood, Historia [orig: HistoriÔ] et Antiquitatibus Universitatis Oxoniensis; ubi Episcopatum et Ecclesiae Anglicanae Liturgiam ac Ministerium validissime propugnasse [orig: propugnÔsse] eum, addit.

TAYOANUM oppid. munitum, in ora Occidentali Formosae Insulae Batavis haud pridem a Sinensibus ereptum. 120. mill. pass. ab ora littorali Sinarum in Ortum/

TAZATA insul. Oceani Scythici; quae Talga Melae, l. 3. c. 6. dici videtur, et Chalca Ptolemaeo in mari Hyrcano.

TAZUS Tauricae Chersonesi oppid. mediterran. Ptol. Theodore Nigro. Item oppid. Sarmatiae Asianae in ora [orig: orÔ] maris Euxini, ad sinum Cerceticum, inter Achaeam vicum ad occasum et Ampsalim urbem ad ortum Ptol. Susaco Mercatori.

TCON pro PCON in nummis Iuliani, Gratiani, Valentiniani, percussa CPoli notat, C. Du Fresne de Inscr. aevi. Numismatibus.

TE Deum laudamus Hymnus Ecclesiasticus pro victoria de hostibus obtenta [orig: obtentÔ], Deo decantari solitus, vide supra ubi de de Hymnis.

TEANUM cognomine Sidicinum, Plin. et aliis, vulgo Tiano colonia et urbs Campaniae, a Capua [orig: CapuÔ] 12. mill. pass. Casinum versus 20. in colle, inter Cales 4. et Suessam 8. a Venafro 18. in meridiem. Nomen Gentile Teanus apud Stephanum. Hinc 4. milliar. sunt Acidulae, calculosis salubres. Plin. l. 31. c. 2. Teanum alterum, Apulum cognomine Theanum Ciceroni, urbs Apul. dauniae apud Frentanorum fines excisa, in monte Apenino inter Luceriam ad ortum, et Larinum in Corum, ab eo 18. mill. pass. distans. Huius locus nunc Civitate dicitur, L. Holstenio.

TEARI qui et Iulienses, Hispaniae citerioris populi, Plin. l. 3. c. 3.

TEARUS fluv. Thraciae, qui ex 36. fontibus manat, teste Herodot. l. 4. ubi scribit Darium ad Scythas proficiscentem pervenisse, et castra ad eum triduo [orig: tridu˘] continuasse [orig: continuÔsse], aqua [orig: aquÔ] illius


image: s0489a

dulcissima [orig: dulcissimÔ] et limpidissima [orig: limpidissimÔ] delectatum, columna ibi cum inscriptione erecta [orig: erectÔ].

TEATEA quae TEATE Silio, l. 17. v. 458. Tegeate Straboni, urbs Marucinorum metropolis inter Arriam ad occasum, 12. et Anxanum ad ortum 15. Baudrando, in Aprutio citeriore in limite ulterioris, ad Aternum fluv. in colle. Chieti multis. 8. milliar. ab Aterno in Meridiem, 8. ab ora maris Adriatici in Occasum, uti 35. ab Aquila, et media inter Anxanum ad Eurum, et Atriam ad Boream. Hic Teatinorum Societas exordium habuit, cuius auctor Paulus IV. prius Archiepiscopus Teatinus. Sunt autem illi Clerici Regulares. Populi Teatini Plin. l. 3. c. 12. Teates Appiano Alexandrino. Silius, l. 8. v. 521.

Corfini populos, magnumque Teate trahebat.

Monachos vero praefatos quod spectat Nigro vestiuntur, et regularum primam habent, carere reditibus, nec tamen mendicare. Parisios primum venerunt, inviratu Mazarini Cardinal. Richelietus Diction. Coeterum virorum in hoc Ordine eruditione florentium vis ingens etc.

TEBA nomen illustris Familiae in Hispania, quae Guzmanniae strpis ramus est. In hac enim Comites de Teba et Marchiones de Ardales, auctorem habuerunt Petrum Suarezium Toletanum, Dn. de Bolannos. Mariae Ramireziae de Guzman maritum. Eorum dem hereditatem crevit alia non minus Guzmannia linea, a Ludov. Consalvo de Guzman, M. Mag. Calatravae sata, Dominorum et deinceps Marchionum de Algava; cum Ludovicus de Guzman, Marchio, de Algava, suo avunculo Marchioni de Ardales succederet. Ex huius qui Marchion. de Ardales et de Algava, Comit. de Teba, titulos gessit, et Agnetis Portocarrerae connubio [orig: connubi˘] prodierunt Petrus Andr. de Guzman M. del Algava et Ardales Comes de Teba (maritus Iohannae Henriciae Cordubensis) Caspar (Eques Calatravae) Balthasar, Melchior, Mariana (uxor Centurionis M. de Laula) Leonora et Brianda Moniales. Phil. Iac. spenerus, Theatro Nobil. Europ. Tom. 2. p. 67. Vide quoque eum Arte Herald. Tom. II.

TEBAOTH nomen viri. Nehem. c. 7. v. 46.

TEBATH nomen urbis. 1. Paral. c. 18. v. 8.

TEBBATH nomen loci. Iudic. c. 7. v. 23.

TEBENDA urbs Ponti Galatici. Ptol.

TEBENNUS Graece *th/bennos2, Togae genus, cui nomen ab Arcade Tebenno, qui primus eam chlamidem induit, cum Ionium sinum ingressus esset, et ab illius loci incolis susceptus; a quo edocti indigenae eodem [orig: e˘dem] modo [orig: mod˘] se vestierunt, et vestem Tebenniam vocarunt [orig: vocÔrunt], quae postmodum nomine corrupto [orig: corrupt˘] Tebennus vocata est, Io. Meursius, in Curis Criticis, parte 2. c. 31. ex Dionys. Halicarnasseo, l. 3. Vestitum Timenium ab inventore Timene, qui tamen post corrupto [orig: corrupt˘] nomine Tibenus dictus sit, habet Artemidorus, Onircerit. l. 2. c. 3. Idem cum Toga vestis genus Dionysio, loco [orig: loc˘] cit. *(rwmai=oi me\n to/gas2, *(/ellhnes2 de\ th/bennon kalou=si, Romani certe togas, Graeci quidem Tebennum appellant. Unde apud eundem *thbe/nnh peripo/rfuros2 idem cum Trabea, quam peregrinae fuisse originis, nec Romanorum in principio propriam, uti nec Tebennum, certum est, vide Thom. Dempster. Paralipom. in Rosin. l. 5. c. 32. Ferrarius vero negat *th/bennon Trabeam esse, simpliciter Togam interpretandam asserens, de Re vestiaria, l. 2. c. 3. Namque et apud Hesychium, ubi ait, *th/bennos2 e)=idos2 peribolai/ou para\ *(rwmai/ois2, doctissimus Criticorum peribo/laion appellat, quemadmodum Artemidorus voce perieba/leto usus est, quod nempe Toga ita iniceretur sive circumiceretur, ut totum corpus involveret. Etymologo *th/bennos2 dicitur Regium gestamen: Sed si Romani Reges excipiuntur, nullus exserorum Tyrannorum Toga [orig: TogÔ] usus est, nisi ex dono Populi Romani aut eius imitatione. Male itaque ex Polybio apud Athenaeum id firmare docti conantur; qui Antiochum Epiphanem memorat, deposito [orig: deposit˘] Regio [orig: Regi˘] cultu amictum Toga, Forum circumire solitum, polla/kis2 de\ kai\ th\n *basilikh\n a)poqe/ menos2 e)sqh=ta th/bennan a)nalabw\n perih/|ei th\n a)gora\n. Id enim et praeter morem fuisse, notat Polybius et ad imitationem Romanorum fecisse subicit; kai\ kaqi/sas2 e)pi\ to\n e)lefa/ntinon di/fron kata to\ para\ *(rwma/ois2 e)/qos2. Vide eundem Ferrarium, l. 1. c. c. 1. statim ab initio.

TEBESCA seu TEVESTA urbs Africae, olim Episcopalis sub Archiepiscopo Carthaginensi.

TEBESTA urbs Africae mediterraneae et Tevesta. Ptol. Antonin.

TEBETH nomen mensis, Esth. c. 2. v. 16.

TEC in nummis Iustini, Thessalonicae nota est. Car. du Fresne ubi supra.

TECCALA Lapis marmoris genus est, e quo concinnata vasa tanta pollent refrigerandi vi, ut liquores isti infusi eodem [orig: e˘dem] gelu confestim imbuantur, Georg. de Sepibus in Descript. Musaei Kircher. p. 33.

TECCIUM vel TECCIA oppid. olim et arx Germaniae, in Suevia, unde illustrissimae familiae Ducum Decensium vel Teccensium, nomen. Fuit sub antiquis Zeringiae Ducibus, e quibus Conradus Conrado III. Imperatori rebellis, captis Zeringa [orig: ZeringÔ] et Teccio [orig: Tecci˘], in ordinem redactus est. Bertholdi IV. dem frater Adelbertus Teccensis lineae conditor, Comitis Ducisque Tecciae titulo [orig: titul˘] primo promiscue usus: tandem hic [orig: hţc] retentus est. Post hunc Albertus II. Albertus III. (a cuius fratre Ludovico genitus est Hermannus I.) Hermannus II. pluresque alii ducatum tenuere [orig: tenuŕre]: e quibus Conradus, Agnetis Hohenbergiae maritus, hoc [orig: h˘c] ornatus legitur epitaphio [orig: epitaphi˘]: Anno [orig: Ann˘] Chr. 1292. obiit Venerabilis Dominus Conradus Dux de Teck, electus in Regem Romanum. Inter huius posteros clari Ludovicus IV. qui Ludovico Imperatori pergratus: Fridericus VII. qui bellis exercitatus, atque apud Carolum IV. gratiosus fuit: Advocatus provincialis (Landvogt ) Sueviae et Alsatiae factus, Fridericus VIII. Sigismundi Imperatoris in Italia miles: Georgius, Theologiae Doctor ordinis Augustiniani, Ludovicus VIII. in


page 363, image: s0489b

concilio Basiliensi mortuus: Conradus VI. qui A. C. 1371. cum Huldrico Wirtem bergico depulit Burgovia [orig: BurgoviÔ] Bavaros, et ex Hedvige Atestina, genuit Fridericum, ultimum Teccensium Ducem, defunctum A. C. 1439. Huius filia haeresque unica Beatrix seu Iuditha, marito Eberhardo Comiti Wirtembergico Ducatum pro dore attulit: Mundelhemium tamen dominium a Iutha ac Irmgardi Friderici VII. filiabus Werthemiae et Rechbergiae stirpi illatum est. Phil. Iacobus Spenerus, Syll. Geneal. Hist. Coeterum Teccensem terram, ad Nicri ripam, Tectosagibus quondam habitatam, unde nomen, Stumpfius habet Chron. l. 3. c. 10. Eam primum Albertus I. Conradi I. Zeringiae Ducis fil. a Friderico Barbarossa, Sueviae tum Duce, impetravit, Comitis titulo [orig: titul˘]; e cuius successoribus Albertus II, Friderico coaevus, Ducis nomen assumpsit. Tandem ea Wirtenbergiis accessit, ut diximus: sed quamvis cum Wirtenbergica terra unum in Ducatum coaluerit, constituente ita Maximiliano literis, quibus Principum dignitatem Wirtembergiae Comitibus contulit, iisdem tamen cautum permissumque, dass sich obgemeldte Herzogen von Wirtemberg von solchem Herzogthumb Teck, Tituls, Wapens und namens gebrauchen sollen und mogen, verba sunt Diplomatis sub fin. apud Tob. Pfannerum, de praecip. Germ. Principp. Gentibus, l. 7. Vide et Tectosages.

TECELIA Ptol. oppid. German. in Westfalia, a Monasterio fere 5. milliar. in Boream, Tekelenborch Ortelio.

TECHEDIA Plin. l. 4. c. 12. Teclida Bortonio, Insul. parva maris Aegaei, 5. mill. pass. a Pharmacusa.

TECHNATIS Plutarcho de Iside, Rex Aegypti, qui alias Tnephachthes, vide ibi.

TECHNICI Graece *texnikoi\, memorati A. Gellio, l. 17. c. 5. acutuli fuere [orig: fuŕre] et minutuli Doctores, in disserendo tamen non impgri. quasi dicas Artificiales. Maximus Victorinus de Arte Gramm. l. 1. interpretatur Artium traditores: a mediae aetatis Scriptoribus Latinis Artigraphi nominantur, ut saepius facit Albinus Flaccus Alcuinus, l. de sept. Art. Ita autem Gellio dicuntur Doctores isti, qui totam Philosophiae et Eloquentiae Artem per praecepta, in compendium redacta, et libellos exiguos, se tradere profitebantur. De quibis et Quintilianus ait, l. 2. c. 14. Nolo se iuvenes satis instructos, si quem ex his, qui breves plerumque circumferuntur, artis libellum edidicerunt et veluti decretis Technicorum tutos putent. Graeci tamen *texnikw=n vocem in laude ponunt. Sic Eunapius in Iuliano, *)=hsan me\n ga\r kai\ kata\ tauto\n e(/teroi/ tines2 para yau/ontes2 tou= kalou= kai\ pro\s2 th\n e)kei/nou do/can diairo/menoi, *)ayi/nhs2 te o( e)k *lakedai/monos, do/can e)/xen *texnikou= tinos2. i. e. Erant eodem [orig: e˘dem] tempore alii nonnulli, qui honestatis amore accensi, ad illius gloriam adspirantes, animos erigebant, quos inter et Apsines Lacedaemonius, Technici, (sive ut vertit Hadr. Iunius Professoris Artium Librralium) nomen adeptus. Tzetzes quoque, Chiliad. 2. Rhet. Technicorum eloquentiam et in dicendo vim laudans, inquit:

*dei=cai *(rhto/rwn boulhqei\s2 tw=n *texnikw=n to\ sqe/nos2,

Vide Iac. Oiselium ICtum, Notis in Aulum Gellium.

TECHNOPHYON inter loca delitiarum Augusti, de quo vide aliquid supra voce Sicilia, it. Syracusae.

TECHORTINA regio Biledulgeridiae, cum urbe primaria cognomine et fluv. in limite Zaharae regionis prope regiones Guargalam, Biledulgeridiam, Mezzabam et Targam. Ibi etiam Techortum desertum.

TECLATURA incisio seu caesura, in arbore terminali; cuiusmodi incisiones, vel saltem frusta avulsa hodieque eclats et eclatures Gallis, vide supra Arbor finalis.

TECKLENBURGUM oppid. Westphaliae, Latin. Tecelia, quod vide. Sub proprio olim Comite, postea ad Benthemios Comites pervenit. Eberwinus enim Comes Benthemius, qui obiit A. C. 1562. ab Anna (filia Conradi Comitis Tecklenburgii et Mechtildis Hassiacae) sucessionem nactus est. His genitus Arnoldus Magdalenam Comitem Nevenariam sibi iunxit, a qua Comitatus Limburgius et alia obtigere [orig: obtigŕre]. Quibus cum numerosa obtigisset soboles, filius Arnoldus Iustus seu Iodocus, Benthemium Comitatum nactus est; Adolphus vero Teckleburgios novos ex se dedit, uti diximus supra, in voce Benthima. Vide quoque Spenerum, Arte Heraldica [orig: HeraldicÔ], Tom. II.

TECLITIUM et TEGLITIUM oppid. Moesiae inferioris ad Danubium a Dorostoro 12. mill. pass. in Occasum Antonin.

TECMESSA ancilla, de qua Horat. l. 2. Od. 4. v. 5.

Movit Aiacem Telamone natum
Forma captivae dominum Tecmessae.

TECMON urbs Thesprotorum. Steph.

TECOLATA melius Tegulata, urbs Saliorum, in Gallia Narbonensi in Provincia. S. Maximin Simlero: ad Larium fluv. 6. leuc. ab Aquis Sextiis in Ortum. Aliis est Tretz, vicus Provinciae, 3. leuc. ab Aquis Sextiis in Ortum versus Fanum S. Maximini paulo minus.

TECOLITHOS nomen gemmae, quae et Syriacus Lapis et Iudacicus Aetio, a calculis liquefaciendis comminuendisque nomen accepit. Plin. l. 37. c. 10. Tecolithos oleae nucleus videtur, neque est ei gemmae honos, sed lingentium calculos frangit pellitque. Ubi haurientium mallet Salmasius; solutum enim in aqua calida haustumque renum et vesicae dolores levare, fractis et pulsis calculis, Aetius tradit. Vel ungentium, addit enim idem ex necepso, si teratur ex aqua et inungatur partibus circa vesicam et pudenda depilatis, calculos vesicae liquefacere et comminuere. Vide eum ad Solin. p. 712. ubi hanc de Tecolitho e)pw|dh\n ex saepius dicto Aetio addit,

*xai=re qa/lass) *)ara/bwn
*fe/rousa phma/twn a)/kos2
*(\eughma *thko/liqon.



page 364, image: s0490a

TECTA [1] Ae, apud Plin. l. 8. c. 35. Hystrices generat India et Africa spinea cum tecta: integumentum est seu tegmen tergoris, Gr. h( ka/luyis2, tectio. Uti remissa pro remissione etc. Salmas. ad Solin. p. 390. At in Glossis Isidori, ubi basternam exponit tectam mannalem, tecta absolute est pro tecta lectica, i. e. operta; Graece kata/s2egon forei=on, matronis olim in usu. Tegebantur enim basternae, tum specularibus seu fenestris, tum velis, uti supra diximus: sicque, ut habet vetus Epigramma, de hoc vehiculi genere,

Provisum est caute, ne per loca publica pergens
Fuscetur visis casta marita viris.

Vide Salmas. eundem ad Lamprid. in Heliogabalo, c. 21. et infra Tegere.

TECATA pluraliter apud Veteres erant vel plana, vel fastigata. Et quidem in Graecia, Asiaque, imo toto pene Oriente, aedium privatarum tecta plana fiebant: aedes vero sacrae habebant culmen et fastigium, quod a)eto\n et a)etwma Graeci, atque inde pteru/gia et ptera\ dixere [orig: dixŕre]. Hieroymus ad Suniam et Fretell. *dw=ma in orientalibus provinciis ipsum dicitur, quod apud Latinos tectum. In Palaestina enim vel Aegypto, vel ubi scripti sunt divini libri ---- non habent in tectis culmina, sed domata, quod Romani vel soloaria vel meniana vocant, i. e. plana tecta, quae tansversis trabibus sustentantur. Cuiusmodi solaria in planis tectis strui solita, Graecis h(liasth/ria et h(liastika\ et e)cwstai\, Latinis tecta, et proiecta tecta dicebantur, in quroum circuitu peri/bolos2, seu podium erat, ne facilis in praeceps lapsus esset. Deambulatoria recentiores appellavere [orig: appellavŕre], quod in hisce solariis seu menianis ambularent ut de Davide ex Sacris, de Augusto ex Suetonio, c. 83. 96. notum. Ibidem cultu divino [orig: divin˘], et pii, uti de Petro in Actis c. 10. v. 9. legimus, et idolatrae, uti alibi defungi consuevere [orig: consuevŕre]. Unde in Isidori Glossis, Tegularia malefica, quod supra tegulare sacrificet. Delinquentes porro exponebantur, uti videre est supra ubi de Solario expositionis; et hostes exinde non raro submovebantur, a civibus, qui domibus clausis in tecta evaserant, uti Freinshemius docet ad Curt. l. 4. c. 4. etc. Laqueabantur autem ornatus [orig: ornatűs] ergo tecta huiusmodi tabulis in varias figuras caelatis; ut in maeandros et lacus et plinqi/a, et orbes vel triangulos et alia: quibus quae carebant, fatnw/mata Graecis vocatasunt, item s2egi/dia a)glufa, Salmas. ad Solin. p. 1215. Arabes et Sabaei, ebore, auro [orig: aur˘], argento [orig: argent˘], sumptuoso [orig: sumptuos˘] lapide quoque et sinaragdo [orig: sinaragd˘], illa ornavere [orig: ornavŕre], Alex. ab Alexandro, Genial. Dier. l. 5. c. 24. Vide quoque supra de Pantheo ubi laminas tecti eius argenteas primum fuisse, in quarum locum Constans Imperator plumbeas reposuerit, vidimus: ut et voce Stephanomata. In iisdem porro elegantiores Romani et filo/kaloi nemora habuere [orig: habuŕre], Seneca [orig: SenecÔ] passim teste. Et recentiori aevo [orig: aev˘] prata Gothi, de quibus Olaus, l. 9. c. 38. domos. inquit, tignis abietinis et corticibus arboris betulae exquisita [orig: exquisitÔ] industria [orig: industriÔ] tegunt, cespites virentes ---- superimponentes, quos submisso avenae vel hordei semine, firmioribus radicibus nectunt. Quo fit, ut tecta pratorum virentium speciem aemulentur. In haec tecta obsidionum tempore pecora pastum agunt, ne recentibus destituantur carnibus. Imo in summis aedium culminibus navig abilium aquarum fretum memorat Seneca Rhetor, Controvers. l. 5. c. 5 etc. Reliquis tecta erant, in duas partes devexa, quae pectinata Romanis dicebantur, habebantque et ipsa suas proiecturas, ad stillicidia arcenda, et pluribus fastigiis plerumque fiebant: tri/xwra Graecis, et a)nata/seis2 etiam appellata. Quorum a planis diversitatem accurate explicat Galenus, Commentar. peri\ a)/rqrwn, quem vide. Haec culmina seu fastigia in templis, statuis, victoriis et aliis Deorum simulacris, exornabantur, quibus privatorum aedificiorum culmina carebant: a)krwth/ria vocat Plin. in Caesare, ubi cum multa Caesari essent decreta ut Deo, etiam id ornamenti rectis illius accessisse, refert. Vide supra in voce Fastigium, ut et inferius ubi de tectis Trichoris. Uti vero, non Principes solum, sed et civium ditiores, aedibus, cenationibus, tricliniis, supellectile, annulis, aliis aestate, aliis hieme, utebantur, ut Theod. Marcilius docet ad Horatium Ep. 1. ad Maecen. Ita et nonnullis tecta fuisse temporaria, quae videl. ponerentur hieme, tollerentur aestate, argumento est Iavolenus, l. 242. et ž. 2. de verb. signif. apud eundem, ad Titum Suetonii c. 24. De Imbricibus, Pinnacellis, Scandulis, quibus Romam usque ad Pyrrhi bellum tectam, Plinius ait, l. 16. c. 10. Tegulis, aliisque huc pertinentibus, vide hic [orig: hţc] passim, ut et infra in voce Tectum. Addam verbum de foramine in carinatis Parapamisadarum rectis relicto, ad lumen intromittendum, cuius Curtius meminit, l. 7. c. 3. et Diodorus, l. 17. c. 82. kata\ de\ me/shn th\n o)rofh\n a)poleleimme/nhs2 diaugei/as2, In medio tecto foramen luci excipiundae est relictum. Quod hodieque in locis quibusdam Septentrionalibus videre est, teste Loccenio [orig: Locceni˘] ad Curtium d. l. Vide quoque aliquid supra, voce Carina. Nec omittendi Tectorum domuumque Lares seu Custodes, memorati Arnobio, adv. Gentes l. 3. ubi G. Elmenhorst, et Des. Heraldus videndi.

TECTA [2] Navis vide supra Navis.

TECTAMUS Dori fil. Hellenis Deucalione geniti nepos, cum Aeolibus et Pelasgis in Cretam traiciens ibi regnavit; et ex Crethei filia genuit Asterium, patrem ex Europa Minois I. Regis, Rhadamanthi Legislatoris et Ssarpedonis, qui Lyciam occupavit. Diodorus Sic. l. 4. et Herodor. l. 1. c. 173.

TECTOR in Glossis *koniath\s2, dictus est, qui parietes tegeret ac solidaret: unde solidati parietes tectorio, passim apud Vitruvium. Fiebat autem tectorium calce arenata [orig: arenatÔ], vel marmorato [orig: marmorat˘], eratque proprium Tectorum linere et polire. In veter Inscr. calce harenata [orig: harenatÔ] lito politoque. Et quidem linebant primo calce et arena [orig: arenÔ] parietes, deinde inductum tectorium fricabant ac subigebant liaculis, quae instrumenta fuisse levigando iam inducto tectorio, supra diximus. At tectorium calce mera [orig: merÔ] constans albarium proprie opus dicebatur; et ab Albaiis seu Albinis, quibus dealbare proprium fuit, inducebatur. Quae tamen non raro confundunt Auctores, quemadmodum et Graci *koniata\s2 utrosque dixere [orig: dixŕre]. Opificium Tectorum Tertullianus de Idolol. sic explicat: Scit Albarius tectoria inducere et cisternam liare, et


image: s0490b

cymatia distendere et multa alia ornamenta, praeter simulacra, parietibus incrispare. Vide plura hanc in rem, apud Plin. l. 36. c. 23. Iac. Cuiacium, Observation. l. 10. c. 9. et ad l. 1. Cod. de Excusat. Artif, l. 10. Salmas. ad Solin. p. 1213. et seqq. et hic [orig: hţc] ubi de vatiiis Veterum Cameras Parietesque ornandi modis, item voce Phleos. Sed et Tectoria eleganter Iuvenalis, in egregia illa Sat. 6. adversus sequiorem sexum, vocat katapla/smata, panem videl. quo [orig: qu˘] madido faciem linebant, aliaque, quae deinde abstergebant sinegmate ex lacte asinino, cum ad moechos irent. v. 467.

Tandem aperit vultum, et tectoria prima reponit,
Incipit agnosci etc.

Qua de re supra diximus non uno in loco.

TECTOSAGES [1] populi German. iuxta silvam Hercyniam incolentes. Caesar, l. 6. Bell. Gall. c. 23. quos B. Rhenanus apud Silvam nigram iuxta Nicri fluv. ripas habitasse tradit. Quorum achuc [perhaps: adhuc] extar vestigium Teck arx, antiquum nomen redolens in Ducatu Wirtembergensi. Vide eum Rer. Germ. l. 1. et 2. cum Notis Ottonis ICti, p. 242. et 417.

TECTOSAGES [2] qui TECTOSAGAE Steph. et singulati Tectosax, Tectosagi Trogo, l. 3. c. 9. Tolistobigi Floro, l. 2. c. 11. populi gemini: primi Galliae Narbonens. quorum metropolis est Tolosa. Dicti sunt et Volcae Tectosages, Erantque versus Garumnam, inter Volcas Arecomicos, Heleuteros, Consoranos et auscios. Vide Volcae Tectosages. Baudrand. Ausonius in Catalogo urb. de Narbone, v. 8.

Interiusque premunt Aquitanica rura Gebennae
Usque in Tectosages. ----

Alteri Galatiae populi in Asia, Tectosacae Ptol. Tolistobogii steph. quorum urbs Ancyra, Olenus, et Corbeuntus, a Tectosagibus Galliae profecti, qui et regioni nomen indiderunt, Galatiam appellantes. Vide Tolosa, et in voce Volcae Tectosages.

TECTUM apud Plinium, l. 8. c. 47. genus ovium, ob lanae praestantiam, pllibus tegi solitum. Unde pellitae oves, apud Horatium; l. 2. Carm. Od. 6. v. 10. de quibus supra diximus. Alias Tectum communiter, quo [orig: qu˘] aedificia teguntur, quod primitus culmo [orig: culm˘] fiebat, inde scandulis, porro tegulis, ardesiisque etc. In cuiusmodi tecto aedium stramineo Anglos Orientales puerulos suos collocare attendentes num timide illis haererent, an comprehenso [orig: comprehens˘] stramine alacriter proreperent et se fortiter sust interent, sicque futurae indolis auguria captare solitos, diximus in voce East Anglia. At super tectum pro sanitate febris filium ponere, superstitionis genus fuit, damnatum in vetere Paenitentiali, apud Car. du Fresne Glossar. Ceterum Tectum, pro domo tota, in l. 1. ž. 19. ff. de ventre in poss. mitt. tectum praestare, et l. 5. Cod. Theod. de Desertor. Agro tectoque suscipere. Sic tectum et socum hospiti negare, vetitum in L. Burgund. tit. 38. ž. 1. et 9. Quam Germanorum Celtarumque hospitalitatem commendant passim Scriptores. apud Cluverium Germ. Antiq. l. 1. c. 19. et Lindenbrogium, laudatos praefato Glassarii Auctori. Reliqua vide supra in voce Tecta.

TEDA e pinu, in communi usu, cum cereus ditiorum mensis inserviret. Orientius, Commonitorii Dist. 68.

Accendis pinguem quaecumque in lumina pinum,
Nobilibus mensis cerea flamma micat.

Hodieque videmus pineos ramusculos a pastoribus et rusticis in partes dissici, atque inde minutas, longas tamen, in usum hibernae lucis taedas confici. Vide Barthium, Animadvers. ad Papin. Statium Theb. l. 2. v. 248. At atrox ille foribus adeium atque horreorum appendendi tedas ritus, medio [orig: medi˘] aevo [orig: aev˘] frequens, cum literis annexis, quibus scelerati latrones incendium aliaque nequissima minabantur, nisi intra certum tempus eisdem malefactoribus aliqua pecuniae summa, pro ipsorum arbitrio, persolveretur, uti habet Synodus Coloniensis A. C. 1300. etc. Plura vide supra in voce Taeda.

TEDANIUM fluv. Illyrici, hodie Zermagna, et Liburniam a Iapidia separat. I. Lucius.

TEDIASTUM urbs Liburniae in meditetran. Ptol. Smodrusch hodie dicitur, 3. leuc. German. a Senia, in Boream Zagabriam versus.

Sext. TEDIUS Afer, Consul designatus, se praecipitavit.

TEDLESA provinc. regni Marochii, in mediterran. inter provincias Chaus ad Boream Hasgaram ad Occasum ac Meridiem Segelmessam ad Ortum. Caput ieus Tefza, ad amnem Drinam, versus Magranum montem. 80. mill. pass. a Marochio in Caeciam.

TEGAMUS canalis maris apud Alexandriam Aegypti, per quem ad urbem accedunt navigia. Plin. l. 5. c. 31.

TEGANUM urbs Sinarum Huquaniae quarta. Ad radices montium, prope lacum Iunmung. Sub qua 5. urbes. M. Martinius.

TEGANUSA seu THIGANUSA Ptol. insul. sinus [orig: sinűs] Messeniaci parva, inter sphagiam insulam et Acritam promontor. Caura Sophiano.

TEGASSA urbs Fezzae, in ora maris Mediterranei cum portu in provinc. Errifis. Vix 15. mill. pass. ab urbe Velez in Eurum, Mezemmam versus.

TEGAZA desertum Nigritiae.

TEGEA seu TEGAEA Poetis, a Tegeate conditore dicta, urbe Peloponnesi in Arcadiam [orig: ArcadiÔm] et Mantinea 12. mill. pass. distans. Hic ossa Orestis Gigantis Olymp. 58. inventa, teste Solino [orig: Solin˘], c. 5. Hic et Aristarchus floruit, Euripidis su/gxronos2; qui scripsit Tragoedias 70. vixitque annos 80. Virg. Aen. l. 5. v. 299.

Alter ab Arcadia [orig: ArcadiÔ] Tegeae de sanguine gentis.

Hinc Tegeaeus. Ovid. Fast. l. 6. v. 531.



image: s0491a

Liba sua properatu manu Tegeaea sacerdos.

Propert. l. 3. El. 2. v. 30.

---- Calami, Pan Tegeaee, tui.

Item Tegeaticus. Stat. l. 1. Sylv. carm. 2. v. 18.

Et de Maenalia [orig: MaenaliÔ] volucer Tegeaticus umbra [orig: umbrÔ].

Quomodo Tegeatae et Pheneatae diutino [orig: diutin˘] bello [orig: bell˘] se mutuo afflixerint, docet Plut. in Parallelis. Item Tegea, Tege Ptol. oppid. Africae mediterran. Thebanae proximum ad 6. mill. pass. distans, apud sinum Numidicum. Nic. Lloydius.

TEGERAE arma antiquum Romanorum institutum. Cum enim argento [orig: argent˘] et auro [orig: aur˘] ea polire in more habuerint: Sueron. in Caesare c. 67. Milites -- habebat tam cultos, ut argento [orig: argent˘] et auro [orig: aur˘] politis armis ornaret: simul et ad speciem, et quo tenaciores eorum in praelio essent. Unde Iuvenalis, Sat. 11. v. 108.

Argenti quod erat, solis fulgebat in armis.

Ideo semper tecta arma gerebant, nisi praelii tempore: tum splendida vestis indui solita, armaque ad splendorem dari, detractis tegumentis, quae fere erant e corio vel pelle. Iosephus qh/kas2 appellat, Attici sa/gmata, Plutarchus sku/tina tw=n o(/plwn skepa/smata, Lucullo. Sed et nudabant arma in exercitus lustrarione, nec non in omni transvectione ompae, uti docet Iosephus *)alw/s2. l. 5. c. 25. et Sueton. Iulio, ubi de funere eius. Vide a dhunc Casaubon. in Vita eiusdem d. l. Uti vero extra praelium tegebant arma, sic in praelio tegebant Ducem: Statius, Theb. l. 8. v. 691. ubi de Eteocle,

---- Retroque datum Thebana tegebant Arma Ducem ----

i. e. corporum clypeorumque obiectu eum tuebantur ac defendebant. Quod militum erga Ducem periclitantem officium, etiam Curtius ingerit l. 8. c. 1. de Clyto illo infelice, Hic erat, qui apud Granium amnem nudo [orig: nud˘] capite dimicantem Regem clypeo [orig: clype˘] texerat. Mox, se corpus eius protexisse clypeo [orig: clype˘] suo [orig: su˘]. Denuo, oratione Hermolai, Lyncestes, Alexander et Clytus -- stant in acie, te clypeis suis protegunt, et pro gloria tua vulnera excipiunt etc. Vide C. Barthium ad Statii locum, uti de sandalia, it. venabula tegendi more suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘], plura vero hanc in rem supra, ubi de Pecoris usu, voce Coryios, it Tecta, ac infra Theca, it. Zaba.

TEGERE Latus vide supra Latus.

TEGERE Pedes phrasis Hebraeorum, usitata in mentione tw=n peri\ koiliolusi/an o)/ntwn, uti inter alia videre est, 1. sam. c. 24. v. 4. de saule, qui texit pedes suos. h. e. in terram se demisit; subsedit, scil. ad necessitatem naturae: quod Attici qakeu/ein dixere [orig: dixŕre] i. e. sedere, ut in Lege Pisistrati, quae vetabat e)n *puqi/w| qakeu/ein. Cum enim braccas antiqui non nossent [orig: n˘ssent], subsidere hoc [orig: h˘c] casu necesse habebant, et ne aliqua corporis pars nudaretur, ta\s2 e)sqh=tas2 tw=n mhrw=n kaqe/lkein, uti habet Herodianus in Macrino, l. 14. c. 13. Quemadmodum metu talis a)xhmosu/nhs2, Caesar, cum occideretur, sinum vestis ad ima crura deduxisse, legitur. Qua de re vide plura apud Casaubon. ad Sueton. Aug. c. 82. et Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 56. De Pisistrati lege praefata ut aliquid addam, integra sic habet: *to\n a(lo/nta qakeu/onta e)n tw=| teme/nei tou= *)apo/llwnos2 e(auto\n ai)tia/sasqai, kai\ quh/skein, Qui in aede Apollinis ventrem exoneraverit, se ipsum in iudicio deferat, eique capital esto, apud Hesychium, Suidam, et in Vaticana Proverbiorum Append. Centur. 1. Prov. 82. Itaque aedis profanatae, quam nemo Diis supplicandi causa [orig: causÔ] adit, indicum erat in illa meiere, aut qakeu/ein, uti patet ex Pluto Aristophanis. Quo allusit Persius, Sat. 1. v. 112.

---- Heic, inquis, veto quisquam faxit oletum.
Pinge duos angues: pueri, sacer est locus: extra
Meite, discedo ----

Hinc bonae illae meretrices, apud Iuvenalem, Sat. 6. v. 308. ad aram pudicitiae meiunt, quia omnem illius, quam a se longe amandabant, religionem atque cultum sublatum vellent etc. Vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Attic. l. 1. tit. 1. Caverunt autem puritati aedium sacrarum hac [orig: hÔc] ratione Gentiles, imitatione, ut in aliis plurimis, Hebraeorum, quibus inter alias leges castrenses haec quoque data est, Deuteron. c. 23. v. 12. 13. 14. Spatium esto tibi extra castra, ut egrediaris illuc foras: Et paxillus esto tibi, praeter arma tua: eritque quum sessurus eris foris, ut eo [orig: ] fodias, et rursus tegas excrementum tuum. Nam Iehova Deus tuus indesinenter ambulat in medio casirorum tuorum -- idemque non est visurus in te turpitudinem ullius rei etc.

TEGES Graece yi/aqos2, pauperibus pro culcita fuit, uti ad Theophrastum notat Casaubonus. Fiebant illae e phleo, herba palustri et fluvitatili, e qua sportae quoque et vestes texebantur. Unde uti floi/nh e)sqh\s2, vestis e phleo, apud Herodotum, ubi de Indis; sic floi/nh yi/aqos2, teges ex phleo, apud Pollucem. Sic de scirpo Plin. l. 17. c. 27. Nec in fruticum, nec in veprium, cauliumve, nec in herbarum, aut ullo alio, quam suo, genere, numerentur iure scirpi fragiles paliistresque ad tegillum tegetesque. Ubi tegilla sunt cuculli, vel petasi ex scirpo facti: sicut tegetes, ex eodem cionficiebantur. De iunco idem l. 21. c. 18. Similia praecipit et de iunco, quem mariscum appellant, ad texendas tegetes, et ipsum Iunio [orig: Iuni˘] mense eximi. Sed et e papyro Aegyptia tegetes nectebantur. Nenpe ex ea tota et solida navigia texebant Aegyptii, ex cortice interiore, sive libro, funes, tegetes, vela, vestes; quo [orig: qu˘] detracto [orig: detract˘] medulla serviebat candelis faciendis, cera [orig: cerÔ] circumdata. salmas. ad solin. p. 1003. Vide quoque supra, in voce Matta, item Psiathus et Storea, sic enim Recentiores appellare coeperunt [correction of the transcriber; in the print appellaret coeperun].

TEGESSUS urbs Cypri. Steph. promontor. Hesychio.

TEGESTRA urbs Illyriae, Steph. Vide Tergeste.