December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0477a

TARBIACI populi in finibus Agrippinensium, Tacitus.

TARCHAN apud Tartaros, dicitur, qui ab omnibus quae a Rege imponuntur, immunis est, eo usque, ut ei, quidquid in bello spoliorum reportaverit, totum cedat, nulla [orig: nullÔ] inde parte Regi decisa [orig: decisÔ]. Abul-Faragius, in Histor. Dynastiarum p. 281. apud Car. du Fresne Glossar.

TARCHETIUS impius Albanorum Rex, de quo Plut. in vita Romuli.

TARCHIA urbs Siciliae, Stephan.

TARCHO [1] vel TARCHON Hetruriae Dux, et aruspex insignis, qui Aeneae suppetias tulit adversus Turnum et Rutulos. Virg. Aen. l. 8. v. 603.

TARCHO [2] vel TARCHON Cilicum princeps vulgo creditur apud Lucanum, l. 9. v. 219.

Cum Tarcho in motu linquendi signa Catonis
Sustulit. ------ ----

Ubi antea: Tum Tarchon motus. Sed in MS. P. inter lineas adscriptum erat, alias: dimotus; quod vim ptaeit ad veram lectionem, Tarcondimotus: sic enim apud Florum vocatur, l. 4. c. 2. et Graece Dioni eodem [orig: e˘dem] modo [orig: mod˘], *tarkondi/motos2. Tarcondemus est apud Plutarch. in Antonio. Quem Cicer. l. 15. ep. 1. Fidelissimum socium amicissimumque P. R. appellat. *tarkondh/mentos2 Straboni, l. 14. Caesari, l. 3. Bell. Civ. c. 4. vero Tarcundarius dicitur. Nic. Lloydius.

TARCHONIUM urbs Tyrrheniae, a Telepho Tarchonis filio condita, Stephan.

TARCUM urbs Georgiae, in provinc Daghestan, in ora maris Caspii. Adam Olear. Tarku.

TARCUNDARIUS Castor Gallo Graeciae regulus, qui CL. Equites auxilio contra Caesarem Pompeio adduxerat. Ciceroni vocatur Tarcondimotus, l. 15. Ep. 1. Vide Dionem, l. 41. Caesarem, l. 3. de Bell. Civ. c. 4.

TARDA Avis ex genere anserino, memoratur Plinio, l. 10. c. 22. extr. Vide supra Otis.

TARDANENSIS pagus Galliae in Capitulis Caroli Calvi: vulgo le Tardenois, vel Tartenois, inter Matronam et Vidulam fluv. situs est, ubi Fara Tardanensis, Mons St. Mariae, Nigella Neelle, Longa Villa, Alta Ripa Anterpe, Caviniaca, Cartobra Chartreuve, Villa Turba, Bracanecum super fluv. Rotumnam Bricqvenay, Bobiliniaca supra Suipiam Boul sur Suippe. Continetur, una cum pago Vadensi, dioeceseos Suessionicae finibus. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

TARELEI populi Aethiopiae, circa Nigri fluv. ortum. Plin. l. 5. c. 8.

TARENTASIA Antonin. et alibi Darantasia, regio et urbs Archiepiscopalis Allobrogum, cuius Antistes Monasterii oppid. inde ad 2. leuc. distante moratur. Vide Tarantasia.

TARENTINA Familia de Tarente, inter Galliae illustres, ramus est stirpis Tremolliae, quae obiura, quae praetendit in successionem Friderici Aragonii Regis Neapolitani singulari praerogativa [orig: praerogativÔ], in patrio Regno, gaudet. Et quidem ex Francisci, qui obiit A. C. 1441. et Annae Lavalleae (Friderici praefati, per filiam Carolam neptis) filiis, maximus natu Ludovicus, primus Thoarsii Dux, defunctus A. C. 1576. ex Ioanna Montmorentia, pater fuit Claudii, qui obiit A. C. 1604. Hoc [orig: H˘c] et Carola [orig: CarolÔ] Brabantina [orig: BrabantinÔ] (filia [orig: filiÔ] Guilielmi Principis Arausionensis genitus Henricus, Mariam Turriam sibi iunxit, exque ea suscepit prolem: in qua [orig: quÔ] primogenitus Henricus Carolus Princeps Tarenti, maritus Aemiliae Hassiacae (Wilhelmo Hassiae Langr. genitae) pater est Caroli Belgici Hollandi D. Thoarsii (nati A. C. 1655.)... Principis Talmontii (nati......) Carolae Aemiliae etc. Phil. Iac. Spenerus Theatro Nobil. Europ. Part. 1. p. 93. et Part. 2. p. 121. Vide eundem Arte Heraldic. Tom. 2.

TARENTINI Ludi vide supra Saeculares Ludi.

TARENTINUS Sinus Thurmus Ovidio, l. 15. Met. v. 52. sinus M. Graeciae inter 2. promuntoria Iapygium ad Boream, et Lacinium ad Austrum terminatus. Golfo di Taranto vulgo. Baudrando pars est maris Ionii, inter Calabriam citeriorem, Basilicatam et Terram Hydruntinam. A Taranto, urbe in eius intimo recessu.

TARENTUM [1] vel TARENTUS M. Graeciae urbs clarissima, Calabriae, quondam et Apuliae totiusque Calabriae caput; magnitudine et muris portuque nobilis, Flot. l. 1. c. 18. in intimo recessu sinus Tarentini a Tarante, Neptuni filio primum condita, a quo et nomen accepit: deinde a Partheniis Laconibus aucta, qui duce Phalanto [orig: Phalant˘] illuc adventantes, expulsis incolis (ut Iustinus, l. 3. c. 4. scribit) eam tenuerunt, ab anno 1. Olymp. 18. iuxta Eusebium, vide supra Parthenius. Annibali se dedidit, sed a C. Fabio Max. An. 545. Urb. Cond. recepta est. Colonia Romana evasit, anno Urb. Cond. 631. Henricus IV. Imperator Ulhelmum, Tancredi filium, ad preces Sibyllae matris Principem Tarenti creavit, sed ne spes prolis esset, adempta [orig: ademptÔ] virilitate, A. C. 1194. Postea Carolus Claudus, e captivitate hac lege dimissus est, ut Neapoli, Calabria [orig: CalabriÔ], Apulia [orig: ApuliÔ], et Tarento [orig: Tarent˘] contentus, siciliam, Sardiniamque Aragoniis cederet. A. C. 1288. Hinc Tatuntulis nomen, phalangiorum generi, quorum morsus sola [orig: solÔ] musica [orig: musicÔ] medicabilis est, Strab. l. 6. Liv. Iustin. loc. cit. Albert. descr. Italiae. Ostrea eius in pretio, A. Gellius. l. 7. c. 16. ut et sal candidissimus, suavissimusque, Plin. l. 31. c. 7. Patria Architae, et Pacuvii tumulo [orig: tumul˘] clara. Baudrando urbs fuit alias magnae Graeciae in Calabria, sub Salentinis, nunc in Terra Hydruntina, Archiepiscopalis cum arce permunita. Sita in peninsula, cum titulo Principatus. Portum habuit capacissimum, nunc fere corruptum, 32. milliar. a Brundusio in Occasum, 20. a Metaponto in Ortum, 90. a Iapygio promuntorio in Boream. Ampla et munita, cum valido praesidio Hispan. sed sensim deficit. Incolae Tarentini, qui cum Romanis aliquandiu bellum gesserunt: quibus cum pares non essent, Pyrrhum Epirotarum Regem auxilio sibi acciverunt. Sunt qui Tarentum, non a Tarante Neptuni filio, sed a Sabina [orig: SabinÔ] voce Tarentum deducant, quae illis molle


page 351, image: s0477b

significat, propterea quod in in agro Tarentino et nuces et lanae mollissimae provenirent. Locum luxui deditum fuisse innuunt Strabo et Eustath. qui trufh\n illi tribuunt. Unde Horat. l. 2. Sat. 4. v. 34.

Pectinibus patulis iactat se molle Tarentum.

Idem l. 1. Ep. 7. ad Maecenatem, v. 44.

------ Mihi iam non regia Roma,
Sed vacuum Tibur placet, aut imbelle Tarentum.

Iuvenalis, Satyr. 6. v. 298.

Atque coronatum et petulans, madidumque Tarentum.

Sidonius, Carm. 5.

Ipsaque, quae petiis, trepidaverat uncta Tarentus.

Lacedaemonium vocant Horat. l. 3. Carm. Od. 5. v. ult. et Ovid. l. 15. Met. v. 50. Hinc Tarentinus. Horat. l. 2. Ep. 1. v. 207.

Lana Tarentino violas imitata veneno.

Vide omnino clarissimum Cluverium, de Ital. Ant. p. 1229. et supra voce Taras, quae etiam in Tarentinorum nomismatibus occurrit. Addo, Herculeum cognominatum esse, quod Phalantus, eius conditor ex Her aclidis unus, et quidem ab Hercule octavus esset. Hinc a Tarentinis Heraclea colonia nomen accepit, quum Polioeon vocaretur lonum tempore, qui, Lydorum impetium fugientes, illam prius tenuerant, et ante Ionas, Siris. Vide Salmas. ad Solin. p. 58. qui etiam de Tarentinis avellanis et castaneis non pauca habet, ubi, quid *dio\s2 ba/lanon Graeci vocaverint, disquirit p. 662. et 663. Sed et scapis candelabrorum nobile Tarentum fuit. Plin. l. 14. c. 18. A Tarento, medio aevo Tarentinus dictus est nummus aureus, quod ibi primum cusus. Bulla MS. Nicolai IV. ann. 3. de Censibus Eccles. Roman. Monasterium S. Nicolai de Calusis 1. Michaletum auri, quod valet 5. Tarentinos Regis. Postea voce contracta [orig: contractÔ] Tarenus, item Taris, cuius apud Apulos et Siculos frequens usus olim, hodieque in Sicilia utraque et in Insul. Melita durat, vulgo tari. Et quidem Siculum tarenum respondere octo baroccis Romanis, sed Neapolitanum longe plus valere, legas apud Domin. Macrum in Hierolexico. Vide quoque Glossar. Car. du Fresne. Ut de Principatu Tarentino verbum addam, titulus hic tum primum emersit, cum Rogerius Siciliae Rex Simonem filium nothum eo moriens testamento [orig: testament˘] honestaret. Sed Gulielmus Rex legitimus filius hunc Simoni ademit, dicens, Ducatus Apuliae Tarentique et Capuae principatum legitimis tantum filiis concedi, ut est apud Palcaudum, p. 659. Postea Boemundus Tancredi filius, in heredii sortem, a fratre Rogerio Tarenti et Baris principatus nactus, Antiochiam quaque titulis adiecit: unde Principis axioma ad Galilaeae quoque seu Tiberiadis, in Regno Hierosolymitano, Dominos transiit, inde ad Achaiae et Moreae, in Imperio Constantinopolitano, sub Imperatorib. Francis, Dynastas delatum. Vide supra in voce Princeps.

TARENTUM [2] ara fuit, quae ludis solummodo saecularibus aperiebatur, aggestaque [orig: aggestÔque] deinceps terra [orig: terrÔ], usque in alterum saeculum occultabatur. Martialis, l. 10. Epigr. 63. v. 3.

Bis mea Romano [orig: Roman˘] spectata est vita Tarento [orig: Tarent˘].

TARGA [1] regio et desertum Africae, cum urbe cognomine iuxta lacum, in Zaara regione. Dicitur aliter Zaghara, et Sagra Arabib. Estque inter desertum Lemptam ad Ortum et Zuenzigam ad Occasum inter Biledulgeridim ad Boream, et Nigritiam ad Meridiem.

TARGA [2] seu TARGIA apud medii aevi Scriptores, Britannos inprimis Gallosque, clypeus est seu scutum longum, amplum validumque, totum militem tegens, cuius inprimis usus erat, cum copiae militares ad muros admoverentur. Matth. Paris A. C. 1240. Oppositis corporibus suis propriis, et amplis clypeis, qui Targiae appellantur. Quo [orig: Qu˘] casu cum scuta haec milites praetenderent, targer ii Gallis dicebantur. Sed quia ob gravitatem earum ac pondus lente procederent milites, hinc porro targer, qui morarentur, et targa, mora dicta est uti docet Menagius in Origin. Ling. Gall. et Ferrarius, in Ital. Nagius a similitudine testudines vocat huiusmodo scuta, in Vita S. Ludovici, p. 345. de quarum usu plene Vegetius, et alii. Hinc nomen datum monetae 2. denar. Ducum Britamniae, quod in ea scutum insignium effictum esset, apud Hautinum de Monetis Franc. p. 101. alii item in Vasconia ut et in Hispania, quam 4. maravedinos valuisse scribit Ioh. Mariana de Ponder. et Mensur. c. 22. Coeterum vocis etymon nonnulli a Bohemico Tarts, quibus sic dicuntur scuta praelonga, pene totam corporis inferioris partem tegentia; alii ex Germanico Tartsch; Bochartus ex Atabico tarka, vel darca. i. e. clypeus, arcessit. Vide Cat. du Fresne Glossar. ubi et navis speciem hoc [orig: h˘c] nomine habet, ex Vitriacensi et Matth. Paris. A. C. 1219.

TARGARUM oppid. Africae propriae, Ptol.

TARGINES vulgo Vernauda, teste Barrio [orig: Barri˘], fluv. M. Graeciae apud Locros decurrens. Mazella [orig: MazellÔ] vero teste, antiquum nomen retinet, ac per agrum Crotoniensium fluit, ubi Bernalda oppidum.

TARGOVISCUM caput Valachiae, ad Launizam fluv. Tervis quibusdam versus confinium Moldaviae. Vide Tergovistus.

TARGUM Chald. [gap: Hebrew] , plural. Targumim, significat Interpretationem, Versionem, Paraphrasin, quae non tam verbum de verbo, quam sensum ex una lingua in aliam transferat: et proprie de Paraphrasibus Chaldaicis, quae apud Iudaeos maximo in usu sunt et aequali cum Scripturis honore, sumitur. Originem iis dedit mutatio Linguae Hebraeae durante 70. annorum captivitate, in Chaldaicam: quo factum, ut licer multi reducum, praesertim aetate grandiores ac senes, Sacerdotes inprimis et Scribae, Hebraeam adhuc tenerent: in usum tamen plebis ut Scripturas intelligerent, in Synagogis ac


page 352, image: s0478a

Templo praelegi solitas, introductae sint Targumim, sive explicationes lingua [orig: linguÔ] ipsi nota [orig: notÔ] scil. Chaldaica [orig: ChaldaicÔ]; sive quae eadem fuit, Syriaca [orig: SyriacÔ], ut colligere est ex Nehem. c. 8. v. 8. Factae vero sunt illae, non solum in Legem, Actor. c. 15. sed etiam in Prophetas, Lucae, c. 4. v. 21. idque a temporibus Antiochi Epiphanis, qui cum Legis lectionem prohiberet, inceptae sunt lectiones ex Prophetis, sectionibus Legis respondentes, quas Haphtoras vocarunt [orig: vocÔrunt]. Et quidem primo absque punctis fuerunt [orig: fuŕrunt] eaditae, postea cum de punctatione desperassent [orig: desperÔssent], Christianorum varii opus aggressi sunt, quod tandem Iohan. Buxtorfius immensis laboribus ad umbilicum perduxit, vide Buxtorfiii Gramm. Chaldaic. et Syr. ac Lud. de Dieu incompar. 3. lingg. Hae itaque post lectionem textus Hebraici publice praelegebantur: Unde exemplaria etiam hodieque exstant antiqua, in quibus alternatim scribuntur textus Hebraicus et Paraphrasis Chaldaica, ita ut singulis versibus Hebraeis statim Paraphrasis Chaldaica subiuncta sit. Originem proin Targu mim, quod attinet, non altius, quam ab Esdrae temporibus arcessenda est: scriptae vero sunt non ante Ionathanem et Onkelosum, qui circa tempora Christi floruerunt. Et quidem pro partitione triplici sacrorum Codicum a Iudeis facta, Targum seu Paraphrasis Pentateuchi ad Onkelosum: in Prophetas ad Ionathanem, filium Uzielis, exceptis libris Esrae, Danielis et Chronicorum: Hagiographorum, ad Iosephum quendam caecum communiter referuntur. Praeter quas cum duae exstent, in Pentateuchum; una eidem Ionathani adscribitur, altera, quae Hierosolymitana dicitur, incerti Auctoris est: ut de alins taceam, de quibus prolixe agitur a Briano Waltono Prolegom. in Biblia Polyglotta, Prolegom. 12. cui tit. Delingua Chaldaica et Targumim.

TARICHEA oppid. munitissimum Palaestinae in Galilaea ad lacum Genesaret. Iefferkin, teste P. Lachstenio [orig: Lachsteni˘]. In tribu Isaschar. Fuit etiam Tarichea oppid. Aegypti apud Canopum, teste Stephano: et alterum apud Sonicas. Graece *tarixe/a, quo [orig: qu˘] nomine et aliae nonnullae urbes veniebant. Stephanus, *tarixe/ai po/leis2 pollai\. ai( me\n *mendh/siai, ai( de\ *skhnikai\, ai( di\ *kanwbikai/. Quod videl. in his omnibus multae eflent *tarixei=ai, conditurae piscium seu salsurae: a quibus urbium etiam harum nomen per ei diphthongum scribendum fuisset, sed ad distinctionem ita obtinuit, ut urbes *tarixe/ai, salsurae vero hae *tarixei=ai dicerentur. Hinc et ipse lacus Gennesara, quod multas tarixei=a2 exhiberet, *tarixe/as2 nomen accepit, Salmas. ad Solin. p. 578. Incolae *tarixea/tai etc. Coeterum et corpus exenteratum, cerebro [orig: cerebr˘] per nares extracto [orig: extract˘], intrinsecus condite, qui Aegyptiorum mos, ut vidimus, tarixeu/ein sicut unguento et aromatis extrinsecus curare, dein fasciis involvere mortuos, quae Hebraeorum consuetudo, entAsia/zein Graeci dixere [orig: dixŕre]. Vide Cl. Suicerum voce *)entafia/zw.

TARIDA in Pacto inito inter Philippum Imperator. Constantinopolit. et Venetos A. C. 1281. quod descripsit Car. du Fresne in Histor. Gallo Byzantina p. 30. Quia Imperator et Rex non proponunt habere, nisi vassella pro deferendis gentibus, equis et victualibus, videlicet naves et taridas: Graecis eius aevi Scriptoribus tari\s2, navis onerariae species est, quae vulgo Tartana, ut nonnulli volunt. Vide praefatum Auctorem in Glossar.

de TARIFA nomen illustris in Hispania Familiae, quae Henriqueziae Stirpis ramus est. In hac enim Petrus, minor natu filius Friderici Castellae Thalassiarchi, ab uxoribus Beatrice et Catharina, successionem et nomen de Ribera suae domui, cum officio Supremi Iudicis Vandalitiae seu Andalusiae, intulit. Inde Comites de los Molares, et Marchiones de Tarisa descendunt, quibus axioma Ducale titulo Alcalae accessit, ut supra vidimus in hac voce. Vide quoque Tariffa. Alias tari/fh Graecis arca sepulchralis est. Hesych. *tari/fh, ko/finos2 me/gas2, oi( de\ nekroforiko\n a)ggei=on. Vide Salmas. ad Solin. p. 1205. et hic [orig: hţc] infra.

TARIFFA urbs Vandalitiae, iuxta fretum Herculeum, olim ampla et munita, nunc fere in ruinis, a paucis habitata. Alias Tartessus. Hic [orig: Hţc] Alfonsus, Castellae Rex, a Mauris profligatus, ut obsidionem solveret, ad CCM. illorum postea cecidit, A. C. 1340. Mariana de reb. Hisp. Vide Tartessus.

TARINATES vel TARANATES populi Sabinorum, quorum oppid. Taranum ad Himellam fluv. apud montem Severum et Cures, a Reate 10. mill. pass. in Occasum distans, quot a Colle Scipionis.

TARINCA et TARINGA apud Scriptores medii aevi, qui Passiones Sanctorum scripsere [orig: scripsŕre], Gallica [orig: GallicÔ] lingua [orig: linguÔ] veteri, sudem ferream notat. Cuiusinodi sudes modo naribus et auribus immittebantur, modo a cervice usque ad crura defigebantur, duae pluresque. Vide Car. du Fresne ubi supra, et Macros Fratres in Hierolex. quorum hi subulam vocem interpretantur.

TARIONA Liburniae castellum. Tuina Nigro. Plin. l. 3. c. 22. incolas vocat Tariotas.

TARIUS Ruffus, civis Roman. ex infima plebe ortus, Consulatum tamen in militari glotia adeptus est.

TARNA urbs fertilissima, Homer. Il. 5. quam Enatratores vocatam postea Sardis dixerunt. *ta/rnh Stephano, urbs Achaiae: civis Tarnius.

TARNADAE vulgo S. Maurice, oppid. Helvetiorum, in Vallesiis, ad Rhodanum, caput Veragrorum Volaterrano, l. 3. et Marliano in Caes. Prius Agaunum, quasi Am Gand, id est, ad rupem seu montium praerupta. Postea a Monasterio S. Mauritii a Sigismundo Burgundiae Rege hic [orig: hţc] exstructo, recens nomen traxit. Antiquitatem loci testantur inscriptiones: Munitum a Caesare bello [orig: bell˘] Gallico [orig: Gallic˘] videtur ut in sua potestate Alpium haberet transitum. Fuerunt quoque hic [orig: hţc] Flamines Sacrorum administri, ut ex inscript. patet. Vide Iohan. Bapt. Plantinum Helvet. Ant. et Nov. ut et Agaunum.

TARNE vulgo le Tarn, nonnumquam et Tar, fluvius Aquitaniae, unus ex maximis et navigabilibus fluviis, quibus Garumnam augeri, Strabo scripsit. Nitiobriges a Tolosanis dividit, Plin. l. 4. c. 19. aurifer, Ausonio in Mosella, v. 465. dictus: turbidus semper fluit.


image: s0478b

Oritur ex Cebenni montibus, seu ex harum portione Lesura monte, de Losere, in Gabalico tractu. Hinc auctus aliquot rivis, in Rutenis, Millialdum rigat, Millau en Rovergue, ad Turbidae Dorbie et eius Confluentes, Castra Castres, Turrim, Villam Novam S. Andreae, Bonam Ulalem, Condominas, Lescuram, Albigam; Castellum Novum, Barnacum, Bastitam la Bastide, Galliacum, ubi navigari incipit, Insulam Albigensium, et Rabastencium Rabastins, ubi Agotium l'Agout fluv. non contemnendum recipit: Tum per Occitaniam fluens, Villam Murorum Ville Mur, et Montem Albanum attingit, moxque Avarione Aveirou, fluv. illustri hausto [orig: haust˘], ipse demum paulo infra Moissacum in Garumnam cadit 5. leuc. supra Agennum, ad locum la Poincte, dictum. Duo enim amnes confluentes angulum efficunt, et Galli extrema quarumlibet rerum in angulum vel amnem desinentia Punctas appellare consueverunt. Hadr. Vales. Notit. Gall A paucis mensibus lintrium capax effectus est in Ruthenensi provinc. Baudrandus. Tarnis Sidonio, Carmm. ultim.

Hinc te Lesora Caucason Scitharum
Vincens aspiciet, citusque Tarnis.

Item fons Lydiae ad Tmolum montem cum oppido cognomine, Strabo.

TARODANTUM urbs regni Marrochii, primaria Susae provinc. et ampla. Principes alias habuit proprios, 50. mill. pass. ab ora Oceani Atlantici.

TARODUNUM Ptolem. oppid. Alemannorum, hodie Fribourg, Cluver. urbs munita et Academia Brisigaviae caput iuxta amnem Treiss. 2. leuc. a Brisiaco in ortum sub Austriac. Vide Friburgum.

TAROTUS canis nomen Cornelio Agrippae dilecti, cuius mentio frequens in Epistolis eius. Inter alia ad quendam domesticorum, Commendo tibi scribit, uxorem, filios, familiam, Tarotum cum sua familia. Atque hic vicissim Antuerpia [orig: AntuerpiÔ] sic ad illum, Tarot, Franza, Muza, diu noctuque personant, furibusque cruces minitantur; qui quottidie per viridarium deambulantes vereor ne pro canibus aut hortorum Dii, aut Academici siant, idem alia [orig: aliÔ] epistola [orig: epistolÔ], Tarot, Franza, Musa, Cicionus, Bartassa, ulent, salutant, redeas cito precantur. Rut sumque in alia eiusdem, Salutat te, ait, venustissima uxor maior Maria et turba canum etc.

TARPEJA virgo Vestalis, teste Varrone, l. 4. de LL. quae arcem Capitolinam patris sui Tarpeii custodiae commissam Sabinis prodidit: a quibus cum proditionis mercedem peteret (pacta enim erat, quicquid in sinistris brachiis gestarent, armillas intelligens, quas illi aureas, gemmatasque laevo in brachio ferebant) scutis illorum obruta, Tarpeio monti nomen fecit, qui prius Saturnius dicebatur, ubi Tarpeiae arces. Sed alii pactam illam ab hostibus volunt, quo illi sinistra [orig: sinistrÔ] gerernt, scutaque intellexisse, ea [orig: ] spe ut illos exarmaret, nudatosque scutis, Romanis suis feriendos, traderet. Florus in ambiguo rem ponens, Hist. Rom. l. 1. c. 1. Sabinis, inquit, proditae portae, per Virginem; nec dolo [orig: dol˘]; sed puella pretium rei, quam gerebant in sinistris, petierat: dubium clypeos an armillas. Illi, ut et fidem solverent et ulciscerentur, clypeis obruere [orig: obruŕre]. Vide Statium et Freinshemium Not. in loe.

TARPEJA Lex de mulctis eadem cum Ateria: quam enim Ateriam A. Gellius, l. 11. c. 1. eam Tarpeiam, Festus de Pecul. vocat. Nempe de mulctis Primi Legem tulere [orig: tulŕre], Sp. Tarpeius Montanus Capitolinus, et Aur. Aterius Fontinalis Consules an. Urb. Cond. 299. Ut omnibus Magistratibus mulctae dicendae ius esset, cum antea solis Consulibus id liceret. Ut duas oves, triginta boves mulcta non excederet. Ad cuius prius caput respexisse videtur Ulpianus, l. u. ff. siquis ius dic. non obtemp. ubi ait: Omnibus Magistratibus secundum ius potestatis suae concessum est, iurisdictione poneali iudicia defendere. Eam biennio post sequuta est Lex Sextia Menenia. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 22. et l. 9. c. 17. ut et supra suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘].

TARPEJA Rupes seu Tarpeium saxum, mirae altitudinis Romae erat, in monte Tarpeio, e quo certorum criminum reos deici antiquitus moris erant, quod supplicium Deiectio e saxo, vel Deiectio e Tarpeia Rupe, propterea dictum est. Et quidem falsi testimoni convictos, de hac rupe deici voluerunt Leges XII. Tabular. Ut qui falsum testumonium dixisset erupe Tarpeia deiceretur. Cuius tam atrocis poenae causa fuit, ut acerbitas ulciscendi maleficii bene atque caute vivendi disciplina esset. Posteriori tamen aevo [orig: aev˘], aliquando in Iudicum arbitrio fuit positum, qualis poena falso testi irroganda esset: aliquando Legis Corneliae poena ei fuit irrogata, deportatio videl. et omnium bonorum publicatio, quod posterius testatur Marcianus IC. l. 1. ff. ad leg. Cornel. de Sicariis. Eadem affectati fuit Imperii poena: unde Manlium ex arce Tarpeia deiectum fuisse, legimus apud Florum, Hist. Rom. l. 1. c. 26. Manlium vero Capitolii vindicem, quia plerosque debitorum liberaverat, altius se et incivilius efferentem, ab illa, quam defenderat, arce deiecit. Vigilis item, qui Gallico [orig: Gallic˘] tumultu officii negligens sunt, Liv. l. 5. c. 47. etc. Facta autem haec deiectio est per Carnificem praegressa [orig: praegressÔ] verberatione, iussu Magistratus, eoque [orig: e˘que] supplicio [orig: supplici˘] liberi homines sunt affecti, uti scribit Appianus, Bell. Civ. l. 3. cuius loco [orig: loc˘] servi in crucem agi solebant, Val. maximus, l. 8. A. Gellius tamen etiam servos manifesti furti prehensos, verberibus affectos et de saxo praecipitatos fuisse, iussu Decemvirorum, l. 11. c. 18. refert. Vide Rosin. Antiqq. Rom. l. 9. c. 31. Quibus vero vel amicorum intercessione, vel aliam ob causam, poenae huius gratia facta erat, dicti sunt de Lapide empti; quam phrasin, cum illa, a surca redempti, multum affinitatis habere, docet Cael. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 25. c. 22. Nempe utrique quidem vitam servabant, sed non sine perpetua nota. Vide Thom. Godwyn. Anthol. Rom. l. 3. Sest. 3. c. 8.

TARPEJI Ludi Iovi Feretrio in Tarpeio monte, a Romulo instituti, Capitolini quoque dicti sunt, teste Pisone apud Ioh. Rosin. Antiqq. l. 5. c. 12.

TARPEJUS [1] praenomine Spurius, arcis Romanae sub Romulo


image: s0479a

custos; a quo gens Tarpeia patricia maiorum gentium et consulatis fluxit, cognominibus Montani et Capitolini affecta. Vide et Spurus.

TARPEJUS [2] citharoedus Vespasiani tempore.

TARPEJUS mons idem cum Capitolino. Virg. Aen. l. 8. v. 652.

In summo custos Tarpeiae Manlius arcis
Stabat.

Propertius, l. 4. El. 4. v. 1.

Tarpeium nemus, et Tarpeiae turpe sepulchrum
Fabor, et antiqui limina capta Iovis.

Tarpeia sedes et rupes Tarpeia Lucano dicitur, l. 1. v. 196. l. 3. v. 154.

TARPHA Steph. urbs Locorum Epicnemidiorum iuxta Phrygas. Homer. in Catal. Nomen habet a Tarphe propinquo fonte, sive ab arborum densitate: *tarfeio\s2 enim Graecis densus dicitur.

TARPHARA urbs Arabiae, Stephan.

TARQUJNIA Molza, femina Mutinensis, Hebraice, Graece, Latine doctissima: sub censura sua habuit opera Tassi, Guarini, etc. In aula Alphonsi II. Ducis Ferrat. cum Livia Praeparara, et Ursina Cavalleta, commercium literarium fovit: a Senatu Romano Civiratis iure, cum familia tota, donata, A. C. 1600. Petr. Paulus Ribera, l. 14. de glor. immortal. Femin. Illustr. Hilario Costus Elog. Femin. illustr.

TARQUINII colonia et urbs Hetruirae; oi( *tarkuni/oi Dionysio Halicarnassensi. Strab. vero ac Stephano h( *tarkuni/a, Ptolemaeus habet *tarkoui/+nai; quem tamen, quia Romanorum plerumque sequitur formationes, suspicari possis scirpsisse *tarkoui/+nioi. In ruderibus, et hodie la Tarquinia dicitur, atque ita Cornetani coeterique accolae, quamquam rustici la Turchina dicant. L. Holstenius. A Tarconte, qui Aeneae contra Turnum opem tulit, condita Tarcona primum dicta est, postea Tarquinia a Tarquinio Rege. Oppidani inde dicuntur Virtruvio, Varroni, Tullio, Livio, Plinio ac Frontino, Tarqunenses, qui Dionysio, l. 5. et 6. *tarkuni/tai, et Straboni l. 5. *tarkunh=tai. Vide Cluver. Ital. Ant. p. 518. Virgil. Aen. l. 6. v. 818.

Vis et Tarquinios Reges animamque superbam
Ultoris bruti. ------

Nic. Lloydius.

TARQUINIUS [1] I. Priscus, Demarati Corinthii fil, Tarquiniis, urbe Tuscorum natus, primum Lucumo dictus; qui ubi se in patria nullo in honore esse vidit, quod peregrino [orig: peregrin˘] patre esset prognatus, suasu uxoris (ea mulier fatidica fuit, nomine Tanaquil) Romam sese contulit: ubi brevi, propter opes ingeniique dexteritatem, in anci regis am icitiam insinuatus, ab eo relictus est liberorum eius tutor quorum tamen commoda propriis rationibus posthabuit, brevique perfecit, ut magno plebis consensu rex crearetur, An. 139. Urb. Cond. Quare ut regnum parum iuste partum stabiliret, centum patres in Senatum allegit, qui minorum deinde gentium dicti sunt, suae eos factionis futuros ratus, cuius beneficio [orig: benefici˘] in Senatum venissent. Bellum primum cum Latinis gessit, oppidumque Apiolas vi cepit. Circo maximo primus locum designavit, locaque patribus equitibusque divisit, ubi sibi quisque spectacula faceret. Sabinos victos Collatia [orig: CollatiÔ], agroque [orig: agr˘que] Collatino [orig: Collatin˘] mulctavit. Cormiculum, Ficulneam veterem, Cameriam, Crustumerium, Ameriolam, Meduliam et Nomentum, priscorum Latinorum oppida partim expugnavit, partim in deditionem accepit. Capitolii fundamenta primus iecit, ingentibus operibus, contra Tiberis exundationem, substructis. Fascium, rogarum, quae Regibus Auguribusque convenirent, Sellae eburneae, quibus [orig: queis] Senatores uterentur, annulorum, etc. quibus Equites insignes essent, inventor: 12. populorum victor. Tandem, cum annos 38. regnasset [orig: regnÔsset], dolo [orig: dol˘] liberorum Anci, in curia [orig: curiÔ] obtruncatus est, An. 177. Urb. Cond. aerat. 80. Successit in regno Servius Tullius. Florus, l. 1. Dionys. Halicarn. Liv. l. 1. etc.

TARQUINIUS [2] II. Superbus, septimus et ultimus Roman. Rex, a [orig: Ô] moribus cognomen adeptus. Tulliam, Servii Tullii filiam uxorem duxit, praeferoci ingenio [orig: ingeni˘] mulierum, cuius consilio [orig: consili˘] socerum interfecit, regnmque sceleste occupavit. Bello [orig: Bell˘] tamen strenus fuit, Latinos, Sabinosque domuit Sueslam Hetruscis eripuit, Gabios per Sextum filium simulato [orig: simulat˘] perfugio [orig: perfugi˘] in ditionem redegit. Ferias Latinas primu instituit. Carceres, exilium, tormenta exgoitavit, saevus in subditos cuiuscumque conditionis. Templum omnibus Latinis commune condidit: Capitolium structurus, caput humanum in fundamentis invenit; qua [orig: quÔ] de re aruspices consulti responderunt, eam arcem caput gentium futurum. Demum cum Sextus eius filius Lucretiae per vim stuprum intulisset, cum universa familia in exilium actus, An. 245. Urb. Cond. cum in Ardeae obsidione haereret, ad Porsenam Hetruriae regem se contulit, qui pro eius restitutione nequiquam Romanis bellum intulit. Liv. l. 1. Plutarch. Florus, Dionys. Halicarn. etc.

TARQUINIUS [3] Collatinus Aegerii, ex Tarquinii Superbi sorore filius, genet Sp. Lucretii, qui Romae praefectura [orig: praefecturÔ] urbis fungebatur. Cum in Ardeae obsidione cum regiis iuvenibus cenaret, exotra [orig: exotrÔ] de uxoribus mentione, cum suam quisque certatim laudaret, Collatinus negat verbis opus esse, paucis id quidem horis sciri posse, quantum ceteris praestet sua Lucretia. Quid multa? citatis pariter equis Romam advolant, regiasque nurus in conviviis, luxuque cum aequalibus deprehendunt. Deinde Collatiam petentes, Lucretiam nocte sera [orig: serÔ] lanae deditam inter lucubrantes ancillas in medio aedium sedentem inveniunt. Quare muliebris certaminis laus penes Lucretiam fuit. Adveniens vir, Tarquiniique benigne accepti, victor maritus comites invitar regios iuvenes. Ibi S. Tarquinium mala libido stuprandae


page 353, image: s0479b

per vim Lucretiae capit: tum forma, tum spectata castitas incitat. Dissimulata [orig: DissimulatÔ] tamen in presens cupidtate, tum quidem una cum ceteris in castra redit; sed paucis post interiectis diebus Collatiam reversus, et a muliere propinqua hospitio [orig: hospiti˘] exceptus, nocte intempesta [orig: intempestÔ] conceptum animo facinus vi, minisque exeuqitur. Quam rem mulier castissima, tam aegre tulit, ut postridie viro, patreque per liter as accersitis, cum rem, uti gesta erat, exposuisset, necem sibi consciverit. Pulsis deinde ob facinus tam tetrum Tarquiniis, Collatinus Bruto in Consulatu datus est collega: quo [orig: qu˘] tamen non multo post coactus est se abdicare, non aliam ob causam, nisi quod Tarquiniorum propinquus esset, eodemque [orig: e˘demque] quo [orig: qu˘] ille nomine diceretur. Liv. l. 1. et 2.

TARQUINIUS [4] Lucius, vide Lucius.

TARQUITIUS [1] Crescens, nomen centurionis, sub Caesennio Paeto, Tacit. l. 15. Annal. c. 11.

TARQUITIUS [2] Priscus, Legatus Statilii Tauri Africae Proconsulis, eiusdemque accusator. Sed ideo curia [orig: curiÔ] exactus est, quod Patres, odio [orig: odi˘] delatoris, contra ambitum Agrippinae pervicere [orig: pervicŕre]. Tacit. l. 12. Annal. c. 59. D. Iunio [orig: Iuni˘] Q. Haterio [orig: Hateri˘] Consulib. Damnatus Caesonio [orig: Caesoni˘] Paeto [orig: Paet˘], Petronio [orig: Petroni˘] Turpiliano [orig: Turpilian˘] Consulib. repetundarum, Bithynis interrogantibus, magno [orig: magn˘] Patrum gaudio [orig: gaudi˘], qui accusatum proconsulem ipsius meminerant, Idem, l. 14. Annal. c. 46.

TARRABENI Corsicae insul. populi, Ptol. quorum tractus et oppid. Bastilica Leandro dicitur. Imo potius apud Bonifacium oppidum, ubi Carabeni pagus.

TARRACINA quae et Anxur prius dicta, teste Plinio [orig: Plini˘], l. 3. c. 5. Taracina Straboni, Tarrachina Stephano,colonia et urbs Latii Episcopalis in colle apud Usentis ostia, media fere inter urbem Romam et Neapolim. A Graecis urbi hoc nomen fuisse impositum testatur Strabo, l. 5. Sequitur post centum stadia a Circaeo Tarracina, *traki/nh kaloume/nh ppro/teron a)po\ tou= sumbebhko/tos2, i. e. ab asperitate. Nic. Lloyd. Baudrando urbs alias Volscorum, in Latio, nunc Campaniae Romanae in confinio regni Neapolitani. Ad radices collis, in ora maris Tyrrheni sed eius portus arena [orig: arenÔ] obductus est. Cum castro satis munito. Urbs deficit indies, ob aeres inclementlam, et paludes Pomptinas adiacentes. In ditione Pontificis.

TARRACO insignis Hispaniae civitas, Scipionum opus, a quo provincia ipsa Tarraconia, et Tarraconensis vocatur. Mela, l. 2. c. 6. Tarraco urbs est in his oris maritimarum opulentissima. A Mauris moenibus circumdata est. Hanc numquam captam gloriantur Hispani. De Conciliis hic [orig: hţc] habitis, Moret. Hinc Tarraconensia vina optima. Martial. l. 13. Epigr. 118.

Tarraco Campano tantunt cessura Lyaeo.

Silius, l. 3. v. 369.

------ Dat Tarraco pubem
Vitifera, et Latio tantum cessura Lyaeo.

Plin. l. 14. c. 6. Hispaniarum Laletana (vina) copia [orig: copiÔ] nobilitantur, elegantia [orig: elegantiÔ] vero Tarraconensia. Syrum habet nomen [gap: Hebrew word(s)] Tarcon, quasi regiam, aut palatium dixeris. Martial. l. 10. Epig. 104. v. 4.

Hispanis pete Tarraconis arces.

Ausonius, in Emerita, Clar. Urb. 9. v. 4.

Corduba non, non arce potens tibi Tarraco certat.

Quod vero ait auctor noster, Tarraconem esse Scipionum opus, testes secum habet Plinium, l. 3. c. 3. et Solinum, c. 26. idque quia non parum auxetunt. Alioquin autem de Tarracone iam scripserat Eratosthenes, antequam Scipiones pedem in Hispania [orig: HispaniÔ] fixissent. Nic. Lloyd. Baudrando fuit urbs alias Cosetanorum, nunc Cataloniae, cum portu, in ora maris Mediterranei, parvi circuitus, deficit indies. Archiepiscopalis ad ostia Tulcis fluv. 12. leuc a Dertusa in Ortum, Barcinonem versus 15. et 250. ab Olarsone oppid. et Fonte Rapido in Eurum. Ab ea tractus adiacens, Campo de Tarragona. Vide Oihenart. utr. Vasc. Nec omittendum quod Tarraconenses primi Augusto Templum posuerunt, adhuc vivo, datumque in omnes provincias exemplum, Tacitus, Annal. l. 1. c. 78. quos tamen in eius cultu parum fuisse diligentes, notum est ipsius Augusti ioco, apud Quintilianum: Aedem poste,a quum labebatur, restituit sumptu suo [orig: su˘] Hadrianus, omnibus Hispanis Tarraconem in Conventum vocatis, apud Spartian. c. 12. Idem et Severus fecit, somnio [orig: somni˘] monitus, ut in eius Vita habet Spartianus etc. De Tarraconensi Conventu, Spartiano indigitato, Plinius, l. 3. c. 3. et antiquae Inscriptiones plures. Vide quoque Salmas. ad Solin. p. 276. et seqq.

TARRACONENSIA Iuga B. Gomesio los Romelinos, mons Hispaniae citerioris apud Caesar-Augustam, 3. leuc. ab ea ubi sal suavisimi saporis.

TARRACONENSIS Hispania ab Ortu in Occasum, ad 660. mill. pass. extendebatur; a Templo Veneris, ad Nerium promontor. lata non aeque. Vide Hispania Tarraconens.

TARRAGA colonia et oppid. Hispaniae citerioris haud obscurum in Catalaunia. Populi Tarragenses Plin. l. 3. c. 3.

TARRAS quae THARROS Antonin. Larghier, teste Nigro [orig: Nigr˘], urbs Sardiniae litorialis ad Occasum, Episcopalis sub Archiepiscopo Turritano. Sed Algieri aliis est Catacodes. Forte locus in ora, inter Bosam et Algarium. Baudrand.

TARRHA urbs Lydiae, et alia Cretae, patria Lucii Grammatici, ubi Tarrheus Apollo colitur. Item alia iuxta Caucasum, colonia Cretensium. Stephan.

THARRAEUS Lucillus, vide Lucillus. TARRUBIUS cui praenomen Lucius, Mathematicorum nobilissimus, qui Natalem Urbis Romae reperit, familiatis Varronis, ac M. Ciceronis. Vide Plutarch. Romaulo [orig: Romaul˘], qui eum vocat Tarruntium. Solin. c. 2.

TARRUTINUS Paternus Praefectus Praetorio, conspirationis


page 354, image: s0480a

Quadrati et Lucillae, contra Commodum, conscius et interventor ea [orig: ] detecta [orig: detectÔ] per lati clavi honorem a praefecturae administratione primo submotus, postmodum cum Iuliano, quem sibi generum destinaverat, et Vitruvio Secundo, interfectus est, apud Lamprid in Commodo, c. 4. Tarruntius dicitur in l. 12. ff. eere Mil. et apud Dionem in Legationum Excerptis e Marci Vita. *tar)r(ounthno\s2, Tarruntenus, in vetere Indice Pandectarum. Vide Casaub. et Salmas. ad Lampridir locum. Meminit et Lucii Tarruntii, Mathematicorum nobilissimi, Solinus c. 1. qui Graecis *tar)r(ou/tios2: sicut iisdem *(orth/sios2, qui Latinis Hortensius, uti docet idem Salmas. ad loc.

TARSA [1] unus e Ducibus Thracum montanorum, contra Tiberium rebellium, qui, postquam a Poppaeo Sabino in castello ac coniunctis tumulis cum sociis arta [orig: artÔ] obsidione premeretur, iisque aqua et pabulum erepta essent; deditioni mortem antetulit. Nam properum finem, abrum pendas pariter spes ac metus clamitans, dedit exemplum demisso [orig: demisl˘] in pectus ferro [orig: ferr˘], nec defuere [orig: defuŕre] qui eodem [orig: e˘dem] modo [orig: mod˘] oppeterent. Tacit. l. 4. Annal. c. 50.

TARSA [2] Samuel, vide Samuel.

TARSA [3] vicus olim Comagenes in Syria populosus, ad Euphratis ripam, a Samosatis 150. stad. in Meridiem.

TARSATICA seu TARSATICUM Antonin. oppid. Liburniae litorale. Terzacz Lazio. S. Maria de Transiarch. Simlero. Baudrando est Tersacz, seu Tersechz ex Lazio, castrum Libntmae in colle, prope amnem Fiume Carnero. Vix 1. milliar, German. a Vitopoli in Boream, uti ab ora sinus Carnatii et maris Hadriatici in Carniola sicca sub Austriacis.

TARSEA urbs Bithyniae, alias Tarsus dicta. Steph.

TARSEION Steph, oppid. Hispaniae apud columnas Herculis; quod aliis Carteia est.

TARSIA Graece *tarsi/a, vel *tarsi/h a)/kra, promontorium apud Arrianum, in Indic. quod Themisteas Plinio, l. 6. c. 25. Vide Salmas. in Solin. p. 118. Item Regnum Asiae, Cathaii, et Tutquestani Regnis vicinum, apud Aithonum c. 2. Sanutum, l. 3. part. 13. et in vetere Geographia, quae habetur in Gestis Dei per Francos, Tom. 2. p. 85. Unde Tarsicus, panni pretiosioris species, in Visitat. Thesaurariae S. Pauli Londin. ann. 1295. Dalmatica de panno Indico Tarsico Besantato. de auro. Item, Casula de panno Tarsico, Indici coloris etc. apud Car. du Fresne Glossar. ubi Scriptores alios inferioris aevi Tartaros Tarsosque vulgo confundere, addit. Alias tarsoi\, Graecis viminea texta vel crates arundineae, super quibus siccabantur casei, ut supra vidimus. Unde tarsoi\ kala/mwn, texta cannicea ad continendam structuram lateribus interposita, qua de re vide Salmas. cit. loc. p. 1230.

TARSIS sive TARSES, Ionae c. 1. v. 3. et l. 1. Reg. c. 10. v. 22. (quae Tharsis, et Tharses cum aspiratione apud alios leguntur) locus est maritimus, per quem classis Salomonis ad Ophit deferebatur, et quo Ionas Propheta, iussus ire in Niniven, aufugit. Quis sit hic locus, digladiantur inter se scriptores. Non desunt, qui Tarsum urbem Ciliciae praecipuam interpretentur. At huic interpretationi repugnat utraque historia, praesertim Ionae; qui cum nollet ire Niniven, urbem Babyloniae sive Assyriae, fugit ad Tarsim locum ex adverso, qui non Niniven duceret; non ad Tarsum, ex quo brevis est in Mesopotamiam traiectus. Aliis Tarses idem, quod Tartessus urbs et insula Hispaniae Baeticae in mari seu freto Gaditano, unde brevior in Ophit (quam diximus esse vel Peruviam, vel insulam maris Atlantici) est navigatio: Qua de re vide Becanum in Hispanicis. Vide quoque in voce Tharsis.

TARSIUM Ptol. oppid. Pannoniae inferior. ubi Maximinianum Imperatorem occubuisse Aurel. Victor testatur, Tarsum habent alii codices.

TARSIUS fluv. Troadis, Straboni: apud Zeliam, et viam eandem vicies secans, sicuti Rhesus Bithyniae fluv. inter Nicomediam et Nicaeam vicies quater.

TARSURAS fluv. Colchidis, Arrian. Tersos etiam dictus et Thessyris, nunc Ochurus, Archang. Lamberto. Oritur ex Colchicis montibus, et in Pontum Euxinium cadit, iuxa Tarsuram oppid. quod Tassiros, et Trachea dictum est, nunc in ruinis iacens.

TARSUS alias dicta Antoniana Severiana, et Hadriana, ut patet ex numism. Gr. Anton. Caracallae, urbs Ciliciae clarissima, Strabo, l. 15. et regionis totius caput, in campis sita, et Cydno amne irrigata: cuius conditorem volunt fuisse Perseum, Danaes filium. Solin. c. 41. Matrem urbium habet Tarson, quam Danaes proles nobilissima Perseus locavit. Unde Lucan. l. 3. v. 225.

Deseritur Taruique nemus, Perseaque Tarsos.

Alii tamen urbis huius originem ad Sardanapalum referunt, postremum Assyriorum regem: cuius etiam monimento incisum erat, quod Tarsum et Anchialum die uno [orig: un˘] condidisset Haec fuit Antipatri Stolci, Archidemi, Nestoris, Athenodoti utriusque, etc. et, quod praecipuum, Apostoli Pauli, patria. Ibidem claruit Apollodorus Tragoedus, sicut Athenis Apollodorus Comeodus, Menandri synchronus. Actor. c. 21. comm. 39. *ei)=pe de\ o( *pau=los. *)egw\ a)nqrwpos2 me/n ei)mi *)ioudai=os2 *tarseu\s2, th=s2 *kiliki/as2 ou)k a)sh/mou po/lews2 poli/ths2. Dicta vero Tarsus est, ut quidam existimant, a siccitate. *tersai/nein enim et *te/rsein siccare significant, vel quod huius regionis loca primo post diluvium siccarentur: vel, ut Eratosthenes, quoniam in eo tractu primi degentes homines, tritici, et leguminum fruges, ut reconditae perdurarent, exsiccasse [orig: exsiccÔsse] perhibentur. Quidam a Tharsi, filio Iavanis, et Iaperto oriundi, dictam: Allii a prte pedum, quae Tarsus dicitur, ut in manu, isc vocatam volunt; quoniam eo [orig: ] loco [orig: loc˘] Bellerophon de Pegaso cecidisse, pedemque offendisse dicitur. Dionysius Periegetes, v. 869.

*tarso\n eu)ktime/nhn o(/qi dh/ pote *ph/gatos2 i(/ppos2
*tarso\n a)fei\s2 xw/rw| li/pen ou)/noma, th=mos2 a)f' i(/ppwn
*)es2 *dio\s2 i(e/menos2 pe/sen h(/rws2 *bellerofo/nths2



image: s0480b

Polyhistor tamen non Bellerophontem, sed Pegasum eo in loco crus fregisse scribit. Ideo Iuvenalis de Tarso, Sat. 3. v. 118.

------ Ripa [orig: RipÔ] nutritus in illa [orig: illÔ],
Ad quam Gorgonei delapsa est penna caballi.

Nic. Lloydius. Hodie Terassa incolis, et Tersis Turcis, teste Leunclavio.

TARTALEA Nicolaus Brixianus, Rem Mathematicam pluribus egregiis scriptis illustravit; in Patria male habitus, Venetias se contulit, ibique Proceribus Reip. ac Legatis Principum exterorum magni aestimatus, obiit A. C. 1557. Opera eius in quibus Tractatus de Numeris et Mensuris prae coeteris Thuano laudatur, enumerat Anton. Teissiet. Eleg. part. 1. Vide etiam Auctorem Theatr. d'huom. Lett. p. 2. et supra Nicolaus Tartalea.

TARTARI populi partim Asiae, partim Europae, qui olim Scythae appellabantur, nomen acceperunt a tribu Tartar, ex qua senex quidam, Cangio appellatus, vir obscuri quidem generis, verum prudentia [orig: prudentiÔ] et sanctitatis opinione insignis, natus, Rex atque Imperator ab illis factus est. Quorum originem antiquissimam multi ad decem Israelis tribus referunt; quod unde habeant, non video: illud quidem constare videtur, Scythas a Magogo, Iapeti filio, cuius in sacris literis saepe mentio fit, originem ducere, decem illas tribus a Persarum Rege, non in Scythiam, sed in Mediam Persidem que translatas fuisse. Hodie longe lateque in Scythia et Sarmatia dominantut. A Tartar vel Tatar fluv. denominare illos malunt alit. Qui m Asia, excuslo [orig: excusl˘] hic [orig: hţc] Sinensium dominatu, Cathainum camplissimum regnum, nomine magnae Tartariae condiderunt, A. C. 1203. Auctore Changio [orig: Changi˘] Chamo [orig: Cham˘], qui suo iussit unicum Deum coloere. Ei ex 12. filiis maximus natu Hogotius Cham sucessit: quem excepit fil. Ochtai, A. C. 1226. qui fratres cum copiis ad ceteras orbis partes subiugandas misit, e quibus Batro, cui Septentrio obvenit, Moscoviam subiecit, Russiaque [orig: RussiÔque], Polonia [orig: PoloniÔ] et Silesia [orig: SilesiÔ] devastatis, Henricum Ducem ad ignitum cruentissimo [orig: cruentissim˘] paelio [orig: paeli˘], incantationibus adhibitis vicit, A. C. 1242. Degunt sub Magno Chamo, saevi, crudeles, bellorum avidi, sagittandi peritissimi: diripiunt, vastant, quidquid Mars obtulerit: tranquilioris inter illos vitae amantes, in tentoriis degunt, pastoritiam vitam sectati. Equitatu maxime Chamus valet; Coeterum fere omnes Mahometani sunt, licet Iudaeorum, Haereticorum, et Schismaticorum, a parte Moscoviae, inter illos non pauci. Tartari Europaei, olim sub propriis Principibus, postmodum a Tauris Scythis subacti nomen quoque acceperunt. His pulsis, Mithridates regione potitus est, donec Romani illo [orig: ill˘] victo [orig: vict˘], in Chersoneso Taurica proprios Reges instituerunt, Bosphori Reges dictos. Postea diviso [orig: divis˘] Imperio [orig: Imperi˘], Orientalis Imperii pars Tartaria fuit, a Genuensibus dein subacta. Sed A. C. 1250. Tartari superiores ipsos Genuenses tributum sibi pendere coegerunt, Mahometes tandem II. capta [orig: captÔ] Caffa [orig: CaffÔ], A. C. 1452. illos penitus expluit. Excursionibus continuis vicinis infesti, Kamum Principem Habent, Turcae tributarium, qui illos saepe contra Polonos, qui ipsis olim tributa pependerunt, ut auxiliaribus illorum copiis ad omnes casus uti possent, et Coacos emittit. Sic in Poloniam irruptione facta [orig: factÔ], A. C. 1289. unum et XXM. innuptarum puellarum abduxere [orig: abduxŕre], ut recentiora omittam. Panem contemptum bestiarum pabulum vocant, carne solum vescentes, quas saepissime coquunt, sub ephippiis. Tartaroum Chamum Turcici Imperii heredem efle, si Ottomanorum familiam exstingui contigerit, refert Petrus de Valle Itiner. praeter quem vide Bergeron. tract. de Tartar. Nicol. Hvenum, Hist. Tartar. Guil Brussium, Diar. de Tartar. Mich. Lithuanum de moribus Mosc. Lithuanorum et Tartar. Guil. Rubruquisium, Ioh. Carpinum Ascelinum, Itiner Tartar. Martin. Martinium, et Palafum, Hist. occup. Sinens. Monarch. Marc. Paulum, P. de Valle, Itner. tom. 3. Becmannum, Hist. Orbis terr. ubi Tartaros ex Septentrionali Asia arcessit, proprioque [orig: propri˘que] tou= Tartar nomine venite, qui Mogolorum partem constituunt, Scythas extra Imaum montem: nunc autem in universum omnes Septentr. Asiae incolas ad extremum Orient. Usque sic appellari refert. Georg. Hormius, Hunnos olim Scythasque dictos ait, et de nominis origine ex Monacho Rubruque, ante 4. saecula in Tartariam a Galliae Rege misso, ista habet: Tartari, tribus quaedam sive horda Scitharum fuit sic appellata, a fluvio Tater. Qui cum in exercitu Mogolum seu Scitharum militantes, perpetuo pr. emitterentur, spar sa adventus eorum fama, populus passim inclamavit, Tataros adventare, quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] nomen illud paulatim toti genti haesit. Quae opinio etiam hinc capit fidem, quod ipsi Scythae sese in hunc diem non Tataros sed Mogolos apellant. Idem primam mentionem Imperii Tartarici in A. C. 400. incidere, apud Emircontum Scriptorem Rerum Pers. Regumque commune nomen fuissle Hakon, unde Chagam, apud Latinos et Graecos, addit. Quo [orig: Qu˘] pacto [orig: pact˘] postmodum Cingis Chan seu Schinguis-Kan Imperium toto [orig: tot˘] orbe amplissimum, Tartariae Magnae nomine, condiderit, sub finem saeculi XII, et quo modo, potquam intestinis posterorum eius dissidiis prope collapsum esset, illud Termir-Lenkus seu Tamerlanes restauraverit, circa A. C. 1370. ut et alia huc pertinentia, diximus passim. Plura vide apud Georg. Hornium praefatum Orb. Imper cum Animadv. L. Ioach. Felleri, p. 426. et seqq. et Orb. Polit. cum Animadv. itidem L. Ottonis Menckenit Part. c. p. 417. ubi de Memorabilibus Tartaricis: Martin. Broniovium in Tartar. descr. Alios. Vide quoque infra.

Series Magnorum Tartarie Regum.

Schinguis-Khan, cum 4. haberet filios, singulis quidem aliquam ditionum partem assignavit, primogenitum vero Magnum Chamum appellari, coeterosque fratres ei subesse voluit. Itaque ei successit. Octai seu Hokota, qui totam Persiam pulsis Turcis perdoivit.


image: s0481a

Mango, Christianam religionem amplexus, amplissimum Chinense Regnum in suam potestatem redegit. Klubai seu Cobila, urbem Chinensium maximam Cambalu seu Peking exstruxit. In eius aula M. Paulus Venetus per 17. annos vixit. Ulacuan seu Aliau, urbem Bagdadum, necato in thesauris suis Chalipha [orig: ChaliphÔ] ultimo [orig: ultim˘], expugnavit. Post eum intestinis dissidiis omnia in peius ruere, usque ad Tamerlanem, ut dictum, de quo vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘], et plura apud Boeclerum Diatriba [orig: DiatribÔ] pecul. de Tamerlane.

TARTARI Budziacenses vulgo les Tartares de Budziack, populi sunt Europae in parte inferiori Daciae, ubi nunc Bessarabiae pars Australis, versus oram Ponti Euxini, et inter ostia Danubii et Tirae fluviorum.

TARTARI Dobrucienses vulgo les Tartares de Dobruce, populi sunt Europae in parte Orientali Bulgariae, ubi alias Scythia provincia Moesiae inferioris; extendunturque inter ostia Danubii ad Boream et Varnam ad Austrum, sub dominio Turcarum.

TARTARI Oczacovienses vulgo les Tartares d'Oczacow, sunt in ora Ponti Euxini, inter ostia Borysthenis et Tirae, in ipso limite Poloniae et Tartariae minoris, cum urbe primaria Oczacovia; suntque Turcarum vectigales, ut alii Tartari Europaei.

TARTARIA [1] vulgo TARTARIE, pars Asiae amplissima, magis ad Boream extensa, ubi alias Scythia intra ex extra lmaum et Serica regio. Dividitur a quibusdam in quinque partes seu regna, nempe in Tartariam veram, quae ad Boream, Cataiam, quae ad Ortum; Tartariam desertam, quae ad Occasum; Zagatayam, quae versus Persiam: et Turchestaniam, quae ad Austrum versus Indiam propriam. Alii autem, et melius, ut Arabes, dividunt Tartariam magnam in plures partes Europaeis vix nomine notas: quarum praecipuae sunt Thibetum regnum, le Thibet, seu Tobbat, ubi alias pars Australis Scythiae extra Imaum; Mauralnaharia, le Maurenaher, seu Mawaralnahra, ubi olim Iaxartae et Sogdiana pro maiori parte; Olgaria seu Calmuchi populi, l'Olgarie ou les Kalmuki, ubi alias Orgasi populi Scythiae intra Imaum; Chazalgitae, les Chazalgites, ubi olim Sacae populi Scythiae intra Imaum; Chaulachitae, le Caulachites, seu Kara Cathay, ubi Alani Scythae in Scythia etiam intra Imaum montem; Mongalia, Mongal seu Moal, et Magog, ubi olim Hyperborei Scythae; Kaimachitarum seu Naimanorum regio perampla, les Kaimachites ou Naimans, ubi alias pars Borealis Scythiae extra Imaum et Sericae regionis; Tangutum regnum, le royaume de Tangut, seu Taniu, et Bagarghar, ubi pars Australis Sericae regionis: Niucanum regnum, leroyaume de Niuche, seu Tenduc, ubi minor pars Sericae Australis; et Iupia regio, Tupi, maxime in Ortum extensa. De quibus omnibus pauca dici poslunt, cum in his rarae sint urbes: et de illis Abulfeda fusius. Subest Tartaria plurimis Regibus, ex quibus Reges Niucani Sinarum Imperium devastarunt [orig: devastÔrunt] hisce ultimis temporibus, et etiamnum occupant. Ipsa autem Tartaria, quae melius Tartaria magna, terminatur a Septentrione mari Boreali seu Scythico [orig: Scythic˘], uti ab Oriente, et mari Kaimachitarum, ab Occidente Moscovia [orig: MoscoviÔ], et a Meridie Persiae, Indiae, et Sinarum Imperiis.

Tartariae Magnae urbes secundum recentiores:

Asmirea, Chacan Kaimach. Auzacia, Sisian. Baghara, Baghar. Camulum, Camul, et Xamo. Casgarium, Kasgar. Cialium, Cialis. Damna, Mostanah. Issedon Scythica, Caracoram. Issedon Serica, Suchur. Marcanda, Samarcand. Ottorocora, Tuluphan. soeta, Tobbat.

Thagura, Campion, seu Tangut.

TARTARIA Minor seu Precopensis, vulgo la petite Tartarie, seu Krimsky, et Nahaisky, regio est Europae inter Pontum Euxinum ad Meridiem, paludem Maeotidem ad Ortum, Moscoviam ad Boream, et Podoliam atque Volhiniam provincias Poloniae ad Occasum ubi alias parva Scythia seu Cimmeria, et Scythia Europaea, in parte Australi Sarmatiae Europaeae. Duplex est, nempe Tartaria Crimea, seu Precopensis propria, vulgo Krimsky ou Tartarie de Precop, alias Tarurica Chersonesus, et Tartaria Nogaiensis, vulgo Nahaisky ou Tartarie des Nogais, ubi olim pars Borealis Parvae Scythiae, et populi Basilides Scythae, Nomades Scythae et Moeotae. Paret autem tota propriis Principibus e gente Gereia sub clientela Turcarum. In Nogaiensi rarae admodum sunt urbes praeter Tanaim emporium, Assoph, et Azak. Sed in Taurica chersoneso sunt Precopia, alias Taphrae, Perecop, a qua nomen regioni inditum, Baccasara, Baciesaray, Mancupia, Mancup, Cercum, Kerci, Crimea, Solat, seu Crimenda, et Coslovia, Coselow: Cavum vero, Caffa, emporium celebre in ora Ponti Euxini subest dominio Turcarum. Vide Taurica Chersonesus.

TARTARIA [2] vulgo TARTAR, urbs ampla Asiae, Tartariae verae caput, ad fluv. cognominem ut quidam tradunt. Sed de ea pauca dici posslunt, cum etiam aliqui dubitent, an in praesens exstet.

TARTARON apud Order. Vitalem, l. 10. Imperator autem plurimas naves Tartaronibus onustas misit, aliosque est moneta aenea Graecanica, Graecis ipsis teta/rthron dicta, quam Nicephorus Phocas Imperator primus cudi curavit, teste Cedreno [orig: Cedren˘], p. 658. 659. et Zonara [orig: ZonarÔ], p. 162.

TARTARUS fluv. Venetiae, ex Athesi in Padum per Hadriae fines decurrens; unde unum ex Padi ostiis Tartarum a Plinio, l. 3. c. 16. nominatur. Est et Tartarus, et Tartara numer. plural. locus inferorum a poetis plurimum celebratus, in quo sontes plectuntur, Virg. Aen. l. 6. v. 543.

Exercet poenas, et ad impia Tartara mittit.

A verbo Graeco tara/ttw, conturbo, quod illic omnia plena sint perturbationis; vel a)po\ tou= tartari/zein, i. e. a tremore frigoris. Sole enim caret, inquit Servius. Aliis placet ab e)/taron derivari, secundo [orig: secund˘]


page 355, image: s0481b

indefinito [orig: indefinit˘] tou= tei/rw, *ta/ros2, atque per anadiplosin *ta/rtaros2. Doctissimo D. Windetto origo Chaldaica multo magis placet, a themate [gap: Hebrew word(s)] dardar, i. e. decidit; quo [orig: qu˘] sensu Tartaus pro eo quod subsidit, ac fundum petit, accipitur. Sic Hebraei [gap: Hebrew word(s)] infima terrae pro Gehenna usurpant. Homer. Iliad. q. v. 481.

*)=h min e(lw\n r(i/yw ei)s2 *ta/rtaron h)ero/enta.
*th=le ma/l h(=|xi ba/qiston U\po\ xqono/s2 e)s2i be/reqron,
*to/sson e)/nerq a)i/+dew o(/son ou)rano/s2 e)s2) a)po\ gai/hs2.

Virg. Aen. l. 6. v. 577.

------ Tartarus ipse
Bis patet in praeceps tantum, tenditque sub umbras,
Quantus ad aethereum caeli suspectus Olympum.

Non desunt, inquit vir magnus, l. 1. Chanaan, c. 40. quibus Tartarus nihil aliud est, quam aer crassus, frigidus ac tenebrosus circa polos. Ita Crates apud Stephanum: *ta/rtaros, *kra/ths2, to\n u(po\ toi=s2 po/lois2 a)e/ra paxu/n te kai\ yuxro/n tina, kai\ a)fw/tiston. Hesych. *ta/rtaros, o( u(po\ th\n ghn= katw/tatos2 to/pos2. Nic Lloydius. Duplicia vero habuisse Tartara Poetas, liquet ex Papinio Statio, l. 5. Sylv. 1. v. 192.

Sic ego, nec Furias, nec deteriora videbo
Tartara, et Elysias felix admittar in oras.

Ubi deteriora vocat, in quibus poenae exercerentur. Altera Elysias oras mox appellat. Vide quoque Virg. l. 6. Aen. v. 578. etc.

TARTASSIUM vulgo TARTAS, urbs culta Vasconiae, in tractu Lebretensi, ad Midurium fluvium, 5. leuc. supra Testam in Ortum; 16. a Burdegala in Meridiem.

TARTESSOS quae Cartheia, vel Carteia Ptolemaeo, nomen habet a fluv. praeterlabente. Stephan. vulgo Tariffa, oppid. Hispaniae Baeticae in ora, inter Calpen et Bellonem. Apud Sil. Italicum Carteia a Tartesso diversa est. Livius autem Carteiae situm describens, omnino eadem fuisse ostendit. Uno verbo [orig: verb˘] (inquit Bochartus, l. 1. Chanaan, c. 34.) iriplex est Tartessus apud veteres. Una proprie dicta in insula ad Betis ostia, qui et ipse Tartessus de nomine urbis dictus est. Duae sic dictae kataxrhstikw\s2 Carteia, nimirum, et Gades. Has condidere [orig: condidŕre] Phoenices, ac primam illam iam conditam invenerunt. Vide quae sequuntur, imo et quae praecedunt apud auctorem eruditissimum Geogr. p. 671. Nic. Lloydius. Baudrando Tartessus, Tariffa, urbs fuit Vandalitiae, in ora freti Herculei, contra Mauritaniam Tingitanam hinc 6. leuc. distantem. Cum portu amplo. Nunc diruta paucisque habitata. Mauris a Sanctio erepta est A. C. 1292. Hinc Tartessius. Ovid. l. 14. Met. Fab. 9. v. 416.

Presserat occiduus Tartessia litora Phoebus.

Item Tartessiacus. Martial. l. 9. Epigr. 62. v. 1.

In Tartessiacis domus est notissima terris.

TARVANNA melius TERVANNA, vel TARVENNA urbs Belgii, Morinorum olim metropolis, in Notit. veter. inter Provinc. Belgicae secundae civitates duodecim undecima, in recentioribus sexta melius: in veteri nummo apud Goltzium Colonia Marmorum, sita fuit in Picardiae et Artesiae confinio Episcopalis. Dein urbs munita Artesiae, ad Legiam amnem, a Carolo V. Imperatore solo aequata, A. C. 1552. Cuius rudera, a paucis habitantur, vix 2. leuc. ab Aria in Occasum sub Francis. Baudrand. Caput olim pagi Tarvennensis le Teroisannois, cuius pars est pagus Ternensis, vel Toennensis, le Ternois, a Terria fluv. cognominatus: Eius olim et Bononiae unus Episcopus fuit. Hadr. Vales. Notit. Gall. Vide Tervanna.

TARUDA Civitas Mauritaniae Caesareensis; Ptolem.

TARVEDUM quod Orchas, Ptol. Orcha Diodoro Siculo, promontor. Albionis in ora Scotiae Boreali, contra Orcades porrectum. Howburn Camdeno.

TARVESEDE pagus Rhaetiae, S. Iacob in Clavenerthal Scudo. Speluga vero Simlero.

TARUGIUS Franciscus, vide Franciscus.

TARVISANI montes colles ad Alpium Tridentinarum radices, inter Feltriam, Belunum, ac Cenetam.

TARVISINA Marchia vide Marchia Tarvisina.

TARVISIUM incolis Trevigi, caput Marchiae Tarvisinae, urbs ampla et munita, sub Venetis. 20. milliar. a Venetiis in Circium, uti 15. ab Optiergio, in Africum, 24. a Patavio in Caeciam Cenetam versus. A. C. 1509. a Maximil. I. Imperatore expugnata fuit. Condita est ab Noricis, Osirianis et Taurisanis, unde Taurisium Ioh. Annio dicitur.

TARUM aromatis genus. Plin. l. 12. c. 20. Ex confinio casiae cinnamomique et cancamum ac tarum invehitur, sed per Nabataeos etc. Ubi Dalechampius, Lusitanis hodie Aquila brava, i. e. agallochum silvestre, lignum odoratum, agallocho vero nonnihil simile, dici, nascipque in promontor. Comorino, et in Zeilana insul. notat. Gatcias quoque ab Orto in Malaca agalochum garo vocari, hincque sumptum tari nomen, contendit de Aromat. l. 1. c. 16. Sed Salmasius, qui agallochum, cum aloe aromatica, idem esse docet, tarum Plinianum existimat id esse ligni odorati genus, quod Arabes absolute Haud, i. e. lignum, nuncupant, quodque Aetius in skeuasi/a| Myrepsici Thymiamatis culoxi/an interpretatur. Vide eum ad Solin. p. 1054. et 1055.

TARUNTIUS vir Philosophiae, tum Mathematicarum inprimis studiosus; de quo Plut. in Romul. Vide Tarutius.

TARUS Lombardiae Cispadanae fluv. Plin. l. 3. c. 16. Tare Leandro.

TARUSATES Plin. l. 4. c. 19. populi Galliae Aquitanicae quorum oppid. Tarse, teste Marliano [orig: Marlian˘] in auscensi dioecesi, inter Vocates et


page 356, image: s0482a

Flustates. Baudrando horum tractus parvus adhuc le Tursan dictur, in dioecesi Aturensi, prope Aturum caput, P. du Val. 15. circiter leuc. Aquitan. ab Ausciis in Occasum. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

TARUSCUM Saliorum urbs in Gallia. Ptol. vulgo Tarascon.

L. TARUTIUS Firmanus, familiaris Ciceronis, inprimis Chaldaicis rationibus eruditus, Urbis natalem diem repetebat ab iis Palili bus, Quibus eam a Romulo conditam accepimus (inquit Cicero) Romamque cum esset in iugo ( e)n zugw=| vel e)n suzugi/a| ) Lunae, natam esse aiebat, de Divinat. l. 2. Idem, rogatu Varronis, etiam Romuli genesin ex eius apotelesamasi indagavit, Plut. in Romulo: qua de re vide Ioh. Marshamum, Canone Chronico [orig: Chronic˘] Sec. XVI. ubi de Roma condita.

TASACORA urbs Mauritaniae Caesariensis Antonin. Tasaccura Victori Uticensi.

TASARTA oppid. Africae propriae. Antonin.

TASCA vide Phasca.

TASCI vide Pasagardae.

TASCIA in nummis antiquis apud Camdenum in Britanna. ubi eos exhibet, cum equo absque freno currente, et inscr. TASCIA. in una parte; ex altera, in medio, cum literis his tribus VER. Davidi Povello tributum notat, adeo que is Tributum Verulamii (urbs Britanniae est) utram que vocem interpretatur: alios, nummos tributarios fuisse, qui in caput et agros im positi quotannis exigerentur a Romanis, existimare addens. Vide Camdenum, p. 314. 3. edit. Certe Tasca Gallica vox vetus est, quam pro praestatione agraria recentiores sumpsere [orig: sumpsŕre], uti pluribus docet Car. du Fresne. Unde, quod agri, huiusm modi praestationibus obnoxii, inquinati et commaculati quodammodo sint, factum ut Hispani vocem tacha, et Galli tasche, pro quolibet defectu, aut macula sumant. Sed et tasca Italis pera, seu sacculus est: hodieque Abbavillenses marsupium, quod a cingulo Maioris pendet, et symbolum Magistratus est, vocant la tasse du Maieur. Vide praefatum Auctorem in Glossar. pluribus de hac voce agentem.

TASCODRUGITAE Haeretici circa ann. 19. Antonini, sic dicti a tasko\s2, quod illis paxillum sonabat, et drou/ggos2, nasus, quod indicem digitum inter orandum naso apponerent, ut animi tristitiam et affectatam quandam sanctitatem prae se ferrent. Alias *passalorugxi=tai: item Phrygiastae et Montanistae, Epiphan. Haeres. 48. de quibus vide Iacob. Gothofredum, ad l. 10. Cod. Theodos. de Haeret. laudatum Car. du Fresne ubi supra, ut et in voce Passalorhynchitae.

TASCODUNITARI Plin. l. 3. c. 4. populi fuere [orig: fuŕre] Occitaniae, ubi nunc oppid. Castelnaudarry, prope Fanum S. Papuli, 6. leuc. a Carcassone in Ortum, Tolosam versus 9. Sanson.

TASCUTINI populi Ponticae regionis, circa Colchidem, Diodor. Sic. l. 14. nisi locus vitiatus sit.

TASGETIUS Carnutus, cuius maiores in sua civitate regnum obtinuerant. Hunc Caesar in maiorum locum restituerat, Caes. Comment. l. 5. c. 25. Tertium iam hunc annum regnantem inimici palam, multis etiam ex civitate auctoribus, interfecerunt. Ibidem.

TASIBIS Graece *ta/sibis2. Solymis cultus; Theodoret. Graecar. affect. cur. l. 3. *to/sibin vocat Eusebius, Praep. Euangel. l. 5. c. 5. ut et Suidas: *troswbio\n Plut. de Def. Oracul. Vide supra Solymi.

TASITIA Aethiopiae sub Aegypto vicus. Tapis Anton.

TASSILO vide Thasilo.

TASSINGA Insul. parva Daniae, in mari Baltico iuxta partem australem Fioniae, prope Suinburgum oppid. et Ariam Insul.

TASSUS vide Torquatus.

TASTA vulgo Acqs seu Dax, urbs Vasconiae lepida et culta; balneis suis delebris. 5. leuc. a Tartassio in Occasum Bayonam versus 9. et 5. ab ora maris Aquit. in Ortum.

TASTACHE Ptol. Teste Moletio, urbs Parthiae, ultra Marrichen 45. mill. pass. in Ortum.

TATA vel TATTA apud Romanos idem cum Nutricio. Thom. Bartholinus, de Puerper. Veter. Papapro Patre, apud Graecos et Romanos, seu Avo, ut apud Arabes, pro quo alii Atta, quod ad fratres etiam transiit, vel Abba, item Tatta. Mater nutrixque Mamma, quod mammas porrigerent, et Pappi, qui pappum ministrant etc. Meminit eorum Inscript. vetus quae Romae in hortis, ad aquam Virginis, exstat, et apud Gruterum legitur Inscr. p. 662. Dis. M. Zetho. Corinthius. Tata. eius. et. Nice. Mamma. f. v. a. 1. d. 16. Hinc *ta/tas2 th=s2 au)lh=s2, Tata Palatii, apud Pachymerem, l. 4. c. 29. qui *ta=s2 th=s2 au)lh=s2: Mathaeo Mon. et *ta\t th=s2 au)lh=s2, Auctori Anonymo ex Bibliotheca Mazarin. sed utrique metri causa [orig: causÔ], dicitur, officium Palatinum, apud Imperatores Byzantinos: quod quale fuerit, non liquere, ait Codinus de Offic. Petrus Possinus Observ. ad Pachymerem, Eunuchum maiorem fuisse existimat, qui Imperatoriae prolis Nutricibus fuerit praefectus, quod admodum verisimile est. Vide Car. du Fresne Glossar. et Dominic. Macrum Hierolex. in hac voce.

TATIANUS [1] Orator Latinus, Praeceptores inter Maximini Iunioris, filius Tatiani, qui Provinciarum libros pulcherrimos scripsit, et dictus est Simia sui temporis, memoratur Capitolino in Maximino Iun. c. 1. Sed Titianus utrobique legi iubent Gruterus et Casaubonus. Vide ibi. Sic quem apud Spartian. in Adriano, c. 5. editi libri Tatianum vocant tutorem quondam et praefectum, postmodum inter praecipuos amicos huius Imperatoris Altianum dictum esse, monet Salmas. ibi.

TATIANUS [2] Rhetor Christianus, de quo Euseb. l. 4. c. 16. Histor Eccles. Tatianus quoque vir, inquit, eruditissimus, in prima aetate sua magna [orig: magnÔ] cum admiratione or atoriam docuit, ex qua non parum gloriae quaesierat: postmodum ad nostra se studia convertens, libros etiam ipse adversus gentes dignos memoria reliquit. Gente Syrus discipulus Iustini Martyris fuit. Sic diu pietatis et eruditionis secunda [orig: secundÔ] floruit fama [orig: famÔ], laudatque Origenes tractatum eius, pro Chistianis contra Graecos, quem Gesnerus vertit: in quo nihilominus varia falsa et suspecta, ut cum Animam nostram, natura [orig: naturÔ] sua [orig: suÔ] mortalem fieri dicit etc. Post


image: s0482b

Praeceptoris mortem, Roma [orig: RomÔ] in Orientem reversus, scientia [orig: scientiÔ] animum inflante, in Valentinianorum et Marcionitarum deliria incidit, postea Encratitarum antesignanus factus. Adamum damnatum, coniugium illicitum, etc. esse dixit: In Harmonia 4. Euangelistarum, quam Diatessaron vocavit, quaeque cum praefatione Victoris Capuam, qui claruit A. C. 480. exstat in Bibl. PP. omne id omisit, unde veritas Corporis et naturae Christi humanae probari solet. Tribuitur ei quoque opus, de perfectione Servatoris, quam in abstinentia a coniugio, aliisque rebus in Euangelio concessis, consistere statuebat. Vide Iren. l. 1. c. 30. Tertullian. de Praescr. c. 52. Clem. l. 3. Strom. et l. 2. Paedag. c. 2. Origen. l. 1. in Cels. Euseb. in Chron. A. C. 172. et in Hist. l. 4. et 5. Epiphan. Haer. 46. augustin. Philastrium et Ioh. Damascen de Haer. Theodoret l. 1. Haer fab. Hieron. Cat. de Vir. Ill. c. 29. etc. Dicitur Astronomus excellenissimus Sixto Senensi.

TATTENSES tertia pars populi Romani a T. Tatio dicta. Fuere [orig: Fuŕre] nem pe Sabini, et quotquot ex ea regione vel cum T. Tatio vel postmodum venerunt. Coluerunt autem Capitolinum et Quirinalem: quemadmodum Ramnenses, a Romulo dicti, Palatium ac Caelium montes; Luceres vero, loca inter Palatium et Capitolium plana, atque circum Forum, tenuere [orig: tenuŕre]. Fuere [orig: Fuŕre] postea divisi in Tatienses primos et secundos, ut et Rhamnenses ac Luceres similiter. Cum enim sub Tullo Hostilio Albani victi in Rham nensium Tribum adscripti, coeterique omnes populi, qui sub Regibus Romam venerant habitatum, praeter Sabinos, Lucerum tribui inclusi fuissent, neque hae Tribus, urbe iam multum aucta [orig: auctÔ], sufficerent: L. Tarquinius Priscus numerum Tribuum augere et de se aliisque amicis nominare volens, cum ne id faceret, ab Augure Navio prohiberetur, veteres illas, sub iisdem, quibus inauguratae sub Romano erant, nom inibus duplicavit, primosque et secundos Tatienses, Ramnenses et Luceres constituit, quod, inter alios, ex Sexto Pompeio manifestum est, cum scribit: Sex Vestae Sacerdotes consttutae erant, ut Populus pro sua quisque parte haberet ministram sacrorum. Quia Civitas Romana in 6. distributa erat partes, in primos secundosque Tatienses, Ramnenses et Luceres. Quomodo Equitum eundem centurias duplicasse [orig: duplicÔsse], tradunt Dionysius et liv. l. 1. c. 35. Mansitque hoc usque ad Servium Tullium, qui, Tarquinio [orig: Tarquini˘] Prisco [orig: Prisc˘], filiorum Anci Marci insidiis e vicis sublato [orig: sublat˘], aliam Tribuum divisionem instituit, urbemque post 7. colles, muro inclusos in quatuor partes Palatinam, Suburanam, Collinam et Esquilinam, a totidem collibus denominatas, divisit, quatuorque in posterum Tribus esse iussit. Dionys. l. 4. etc. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 6. c. 15.

TATIUS [1] Sabinorum Dux, acerrimus populi Romani hostis, qui proditione Tarpeiae virginis Capitolio [orig: Capitoli˘] capto [orig: capt˘], ex superiore loco adversus Romanos in aciem descendit: ubi cum aliquandiu acerrime sed varia [orig: variÔ] victoria [orig: victoriÔ] pugnatum esset, tandem dirempto [orig: dirempt˘] inter ventu Sabinarum praelio [orig: praeli˘], An. 4. Urb. Cond. pax ita convenit, ut Sabini in urbem, Tatius in regni partem acciperetur. An. 7. Urb. Cond. Verum, cum postea Tatii propinqui Laurentium legatos pulsassent [orig: pulsÔssent], eamque iniuriam Tatius inultam reliquisset, illorum poenam in se convertit. Nam cum Lavinium ad sollenne sacrificium venisset, concursu opidanorum facto [orig: fact˘], est interfectus: quidam id ex suggestione Romuli factum autumant. Liv. l. 1. c. 10. 11. 14. Virg. Aen. l. 8. Plut. in Romulo, etc.

TATIUS [2] Cyrillus Historicus, memoratur Capitolino in Maximinis, c. 1. Servavi ---- ordinem, quem pietas etiam tua a Tatio Cyrillo clarissimo viro, qui Graeca in Latinum vertit, servari voluit. Ubi Statium, habere Regium codicem, notat Casaubonus.

TATIUS [3] Gratianus praetura [orig: praeturÔ] functus, maiestatis lege extremum ad supplicium damnatus sub Tiberio, C. Cestio, M. Servilio Consulib. Tacit. Annal. l. 6. c. 38.

TATIUS [4] Maximus Praefectus Praetorio, sub Antonino Pio, post Gavium Maximum in cuius demortui locum duos praefectos substistuit Imperator, Fabium Repentinum et Corn. Victorinum, Capitolin. in Pio, c. 8.

TATO cuius meminit Paulus Varnefridus de gestis Longob. l. 2. c. 20. Tato Rodulsi vexillum, quod Bandum appellant, eiusque galeam, quam in bello consueverat gestare, abstulit. Fuit autem Rodulfus hic Rex Herulkorum, Tato vero filius Claffonis, in regno Longobardorum, Patris successor: cuius filia Rumetruda, Rodulsi Regis Legatum, in ipsa Parentis aula, crudeliter transfigi ac trucidari iussit, unde bellum. Quod cum viribus suis fidens Rodolfus negligentius administrat, victus et exstinctus est, atque ex illo tempore omnis Herulorum virtus concidit, ut ulterius Regem non haberent: Longobardi vero magna inde ceperunt incrementa. Verum non diu Tato triumpho [orig: triumph˘] laetatus, a Wachone, germani sui Zuchilonis filio, paulo post necatus est: qui idem filium quoque Tatonis Hildechim ad Gepidas sese recipere coegit, Idem, l. eod. c. 21.

TATTA [1] urbs Indiae propriae caput regni cognominis ad Indum fluv. sub Mogole M. sed in limite regni Persarum, et fere 200. mill. pass. ab ora niaris Indici in Boream. Dicitur etiam regnum Sindae hoc regnum.

TATTA [2] lacus ingens Phrygiae magnae, in Pisidiae et Lycaoniae confinio Acrioteri Bellonio, inter Pertam ad occasum, Iconium ad Ortum. Strab. Plin. l. 5. c. 27. Diosc.

TATTIMUTHES Dux Iustiniani Imperatoris in Vandalos, Tripoli praefectus. Vide Procopium Caesariensem, Histor. Vandal. l. 1. et 2.

TAVA urbs Aegypti. Steph.

TAVACA urbs Siciliae. Steph.

TAVASTHIA regio Finlandiae, lacum habet, e quo ferrum extrahitur. terminatur ab Ortu Savolaxia [orig: SavolaxiÔ] et Carelia [orig: CareliÔ]; a Meridie Nylandia [orig: NylandiÔ]; ab Occasu Finlandia [orig: FinlandiÔ] propria [orig: propriÔ]; a Septentrione Bothnia [orig: BothniÔ] Orientali, cum praecipuo oppido cognomine, quod alias Croneburgum dictum, intra paludes et olim munitum, contra Moscorum irruptiones, 90 mill. pass. ab ab Aboa urbe in Caeciam. Arcem ibi excitavit Birgerus Iarl. A. C. 1250. ut Tavastios contineret, vulgo Tavasthus.