December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 340, image: s0466a

TALALATUM urbs Africae propriae Antonin.

TALAMINA oppid. Hispan. Tarraconens. inter Astyres et Callaicos, Ptol. La Vega Moletio.

TALAMITA vulgo Talande, vel Talegande, locus Galliae in Arvernia superiori.

TALAMONA vicus Lombardiae Transpadanae.

TALANTIA Spartana mulier, cum audivisset, filium suum Paedaretum, inique se apud Chios in regni administratione gessisse, his ad eum verbis scripsit: Aut te melius in Chii administr atione gerito, aut istic maneto. Nam si Spartam redieris, non est quod ultra speres te victurum.

TALAON fil. Lasii apud Argos regnavit. Boccat. l. 2. c. 38. Talaos, habet Pausan. l. 2. Biantis, qui tetiam regni partem tenebat, filus patri successit: pater Adrasti, quem vide.

TALARA urbs Indiae, intra Gangem, Ptolem.

TALARIA urbs Syracosiorum. Gentile Talarinus, Stephan.

TALARIA Lex memoratur Plauto Milit. Glorioso, Actu 2. sc. 2. v. 9.

Atque adeo, ut ne legi fraudem faciam Talariae,
Accuratote, ut sine talis domi agitent convivium.

Ubi facete ad Legem aliquam de alea Talorumve lusu veterum, Publiciam forte aut Titiam, alludit. Io. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 31. de Talaris vero vel Taxillatis flagris, vide supra.

TALARIS Vestis vide supra Poderis et Stola, item in voce Tunica.

TALASSIO Latinis qui Graecis Hymenaeus dictus est. Causam afferunt e raptu Sabinarum, quae historia est a Plutarcho conscripta. Ambigit tamen, indene an a lanificio ducta sit ea vox: tou\s2 tala/rous2 enim etiam tala/sous2 vocatos ait, in quibus lana contineretur, unde et talasiourgoi\, lanarii Opifices, haud sane inepte. Novae enim Nupatae pellem cum vellere substerni, lana [orig: lanÔ] postes obnubi, colum in pompa ferri consuevisse notum: tamquam ad opus faciendum, non ad virginitatem deponendam deduceretur. Aut sane, quod eiusmodi argumentis sedulitas futurae Matrisfamilias [orig: MatrisfamiliÔs] designaretur. Sicut apud Graecos etiam cribrum praeferebant, et ante thalamum pistillum alligabant. Non id Romae: facta [orig: factÔ] enim de raptu cum Sabinis pace, inter eos convenit, ne ipsorum uxores molerent, neve coquinam facerent. A lana igitur sic Talassionem deducunt. Illud tamend secretioris fortasse fuerit eruditionis, ta/lin th\n mellonu/mfhn, i. e. desponsatam virginem, dicebant Veteres, quare eadem vocis vestigia cum Talassione maximam habere videntur affinitatem. Ea [orig: ] autem voce usus est Sophocles in Antigone. Vide Iul. Caes. Scaligerum, Poetic. l. 3. c. 101. In nuptiis itaque Talassionem Romani, non minus ac Graeci Hymenaeum, inclamare sunt soliti; qua de re sic Rosin. l. 5. c. 37. Acclamationem hanc ex eo inolevisse Livius, l. 1. c. 9. auctor est, quod in Sabinarum raptu Virgo una longe ante alias specie et pulchritudine insignis, a globo cuiusdam Talassii rapta fuerit: multisque sciscitantibus, cuinam eam serrent deducendam? ne quis violaret, Thalassio eam serri clamitatum: Qua [orig: QuÔ] de causa [orig: causÔ] vocem hanc nuptialem factam et ad posteros inde manasse [orig: manÔsse], Plut. quoque in Romulo et Quaest. Rom. quaest. 31. censet. Nonnullis tamen ad lanificium vocis huius originem caulsmque referendam esse videtur. Qua in sententia Varronem fuisse, Sextus Pompeius testatur: Talassionem, inquiens, Varro ait, signum, esse lanificii. Ita enim vocabant quasillum, qui alio [orig: ali˘] modo [orig: mod˘] calathus, vas utique lanificieiis aptum. Constat autem lanificiis priscas Matronas valde deditas fuisse, praecipuamque his cur am et oper am impendisse. In foedere etiam inter Romanos et Sabinos percusso, lex haec atque conditio dicta est, ut volentes nuptae apud Viros quibus coniunctae erant, manerent, omnium operum ac munerum vacationem praeterquam lanificii habiturae. Vide quoque in voce Thalassius.

TALAVERA la Reyna urbs Cestellae novae, ad Tagum 12. leucis Hispanic. infra Toletum in Occidentem versus Pontem Archiepiscopi 5. ibi fluv. Alberche in Tagum se exonerat.

TALAURUS vide Galaurus.

TALAUS [1] Argivus, ex Argonautis unus, Flacc. Argon. l. 1. v. 358. et l. 3. v. 471. 480. Pater Adrasti. Memoratur Statio, l. 5. v. 406.

Nunc magnum Oeniden, nunc ille hortatibus Idam
Et Talaum, et cana ror autem aspergine ponti
Tyndariden iter ans gelidique in nube parentis
Vela laborantem Calain subnectere malo
Voce, manuque rogat ------

Ubi in uno libro versus isti sic leguntur,

------ hortatibus Idam
Tyndariden iterans, gelidique in nube parentis
Aethaltum, et cana rorantem aspergine ponti
Vela etc.

Sicque Talaus omittitur, sed nihil mutandum, suadet Barthius. Hinc itaque Adrastus Talaonides Papin. Statio, Theb. l. 2. v. 141.

Cum senior Talaonides, nec longa morati
Dircaeusque gradum, pariterque Acheloius heros
Corripuere [orig: Corripuŕre] toris ------

TALAUS [2] melius Laus, oppid. et fluv. Brutiorum in Lucaniae confinio in ora Calabriae citerioris Strabo. Scalea, teste Barrio [orig: Barri˘]. Vide Laus.

TALBENDA urbs Pamphyliae, Ptolem.

TALCA Ptol. Talga Melae, l. 3. c. 6. Tazata Plinio, l. 6. c. 17. insul. maris Caspii fertilissima, ex qua aliquid contingere nefas erat veteribus, quod Diis sacra habebatur; Hyrcamae adiacet, et Alea hodie dicitur.

TALCHUM Arabibus talck, Avicenae est aster Samius


image: s0466b

Veterum, aliis alumen Scaiolae, at Graecis omnibus recentioribus, praecipue *xhmeutikoi=s2, Veterum a)frote/lhnon, qui alio [orig: ali˘] nomine *selhni/ths2 li/qos2, lapis inanis et levis, quod per lunae augmenta plenior ac solidior inveniretur, sic dictus. Dioscorides, genna=tai de\ e)n *arabi/a| leuko\s2, diaugh\s2, kou/fos2, nascitur autem in Arabia albus, pellucidus et levis. Unde et koufo/leqos2 recentioribus appellatur. Recensetur Stephano Alexandrino inter ea, quae calcinantur, et quorum cineres magnos praebent effectus in arte sufflandi: et ex Lunari effluvio originem capere th=s2 xhmei/as2 Auctoribus Gaecis traditur, unde nomen a)froselh/nou, quasi ex spuma Lunae concreti. Lunam enom spumare in herbas et lapides Veteribus creditum esse notum:

------ quod Luna novas despumat in herbas.

Inde Lunare virus Lucano, quod Luna magicis cantibus affecta despumavit etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1098. Auctor Anon. Sinae et Europ. c. 33. inter ea refert, e quibus ellychnia incombustibilia fiunt: In regno Tanyu nascitur herba quaedam super lapides incombustibilis -- Ex ea forte Veteres asbeston suum sive pannos illos confecere [orig: confecŕre], tin quibus mortuorum comburebant cadavera, ne cineres cum rogo miscerentur --- Neque enim fuerit ex amiantho lapide, ex alumine plumae, aut Talco, quod est vitrum Moscoviticum, ex quibus, ut et ex hac herba, Tartari concinnant ellychnium perpetuum etc.

TALCINUM Ptol. Talsini hodie territorium, oppid. olim Corsicae mediterraneum circa ortum Tuoli fluv. inter Niolum et Curiam oppida ex maiorib. inter Bastiam et Adiacium, 40. mill. pass. in Corsicae umbilico.

TALEA vide infra Talia.

TALEACOTIUM vulgo Tagliacozzo, oppid. Aprutii ulterioris cum titulo Ducat. Columnarum 8. mill. pass. a lacu Fucino in Occasum 18. ab Aquila, in Africum, versus confinia ditionis Pontific.

TALEMANNI dicuntur apud Groninganos [orig: Gr˘ninganos] Triumviti, velut Collegii Praesides ac Rectores, eo quod nomine reliquorum in Senatu verba faciunt; ex taele, oratio, sermo, et man, vir. Ubbo Emmius, in Groninga, p. 61. At Talemarii, vel Talemellarii apud Rerum Gallicar. Scriptores, panifices sunt, uti ex veter. Regestis A. C. 1228. et 1231. docet Car. du Fresne, ubi supra.

TALENTUM Graece ta/lanton, instrumentum proprie, quo [orig: qu˘] ponderabatur, unde illud Homeric. Il. b. v. 636. *dii/+ a)ta/lantos2, Iovi aequiparandus: Per tralationem, ipsum pondus. Vox Graecis olim in frequenti usu, qui summas rei pecuniariae Minis et Talentis designare solebant; Romanis adhibita non est, nullum enim illis Talentum fnit, unde Sardum, quem stupor alicuius, qui Servium interpolaverat, decepit, ex Plauti Mostellaria, Actu 3. sc. 1. v. 109. Romanum quoque Talentum facientem, merito refutat Gronovius. Sine adiectione, Scriptoribus antiquis semper Atticum significat: Sic enim idem Gronovius: Talentum Atticum sive sex millium drachmarum semper significant Graeci et Latini, quoties nullum ei alterius gentis cognomen adponunt. Cum adiectione, magnum, soli Latini dixerunt passim: quod Priscianus 80. librarum facit, fingitque, quod nusquam apparet, par vum Talentum minarum 60. Sed hoc omnibus Antiquis ignotum est, magnumque Plautus, loc. cit. non 80. sed 60. minarum facit. Scaliger id sic dici censet Latinis, quod Graecis a(dro\n kai\ paxu\, quum necesse sit, si mina quaedam fuerit paxei=a, etiam Talentum fuisse. Verum et hoc non minus in quaestione est apud Veteres, ut Prisciani parvum; nec si misqo\s2 a(dro\s2 et paxei=a dra/xmh\ alicubi reperitur, necesse est et haec Talentis fuisse tributa. Praeterea destruit hanc interpretationem Plautus, in Rudente, Actu 5. sc. 2. v. 31. Talentum argenti commodum magnum inerat in crumena. Si magnum paxu\, iunguntur dissociabilia: Nam commodum, ipso interprete, a)/rtion, iustum, modicum et nihil ultra. Sic commodum particula, quod aliis tantum quod. Petitus magnum putat argenti Talentum; parvum auri, quum illud 60. minarum sit, hoc 60. drachmarum, tres stateres complectens. Huic valide obstat Virgilii illud, l. 9. Aen. v. 362.

Et tripodas geminos, auri duo magna talenta.

Ubi expressit Homericum, Il. 1. v. 122.

*(/ept' a)pu/rous2 tri/podas2, de/ka de\ xrusoi=o ta/lanta.

Vult quidem Petitus, illud auri Talentum parvum etiam Diphilo appellari, braxu/ ti ta/lanton, sed argenti Talentum intelligendum est vel cum Scaligero, cui aliquid deest, ut curto [orig: curt˘] centusse, Persio, Sat. 5. v. ult. vel cum Salmasio, ipsum commodum, strictum, cui si nihil deest, certe nihil superest. Sic me/trioi Hesychio mikroi\. Sic modicum et mediocre, pro parvo, Virgil. Et verba Seuthae sunt apud Xenoph. a)nabas2 l. 7. *)argu/rion men ou)k' e)/xw, a)ll' h)/ mikro/n ti kai\ tou=to/soi di/dwmi, ta/lanton, Argentum quidem, (i. e. argenti copiam) non habeo, praeter commodum quoddam, quod tibi dono, talentum. Videtur ergo Romanis id discrimen additum vocabulo, quod illis, quam interiori et Asiaticae reliquaeque Europaeae Graeciae viciniores Graecorum coloni id usurparent pro summa haud quaquam grandi: quibus cum quia frequens erat commercium, et consuessent [orig: consuŕssent] nominare Talentum, pro pauculis nummis, ad significandam pensiorem illam summam, quod solum Talentum noverant remotiores Graeci sive auri sive argenti, Talentum magnum dixere [orig: dixŕre]. Hi populi erant Neapolitani, Rhegini, Syracusani, de quibus Festus: Talentum Neapolitanum sex denarium [orig: denariűm], Syracusanum trium denariuum [orig: denariűum], Rheginum victoriati. Hoc itaque primo noverunt Romani solum, utpote Italiae aut proximis Italiae incolis usitatum: At ubi cum aliis Graecis commercium esse coepit, inveneruntque tanto [orig: tant˘] maiorem pecuniam ea [orig: ] nuncupatione finiri, ad vitandam ambiguitatem 60. minas Atticas Talentum magnum argenti: 60. drachmas vel tres stateres, Talentum magnum auri, appellaverunt. Denique frequens usus horum et in vicinis locis cum potentia Romana recepta etiam pecunia, mersit, inque desuetudinem egit istam Talenti pro


image: s0467a

minutis usurpationem, mansitque ea vox sine alia adiectione pro amplioribus pecuniae peregrinae summis, vide Gronov. de Pecunia vet. l. 3. c. 4. Sic Talentum magnum et Talentum Atticum, res eadem, minarum 60. seu 6000. denariorum, seu drachmarum. De quo sic Rhemnius Fannius,

Cecropium superest post haec docuisse Talentum,
Sexaginta minas, seu vis, sex milia drachmas,
Quod summum doctis perhibetur pondus Athenis.

In pecunia Romana 60. libras, 24. Sestertia, facit. Imo Talentum quodvis 6000. drachmarum sui generis habere, quae ad Atticas reductae varient, monet idem Gronov. c. praec. de variis, apud varias Gentes, Talentis, vide hic [orig: hţc] infra. Recentiori aevo [orig: aev˘], pro libra vox occurrit in Alexiade Annae Comnenae, et apud alios citerioris aetatis Scriptores: Theophanes vero anno [orig: ann˘] 9. Nicephori Generalis, pro centenario, seu centum libris, eam usurpavit. Sed et pro numismate, seu nummo aureo, adhibitam docet Hesychius: to\ de\ lepto\n e(cakixiliosto\n *tala/ntou. o(/ e)s2i no/misma. Atque sic videtur accepisse idem Theophanes anno [orig: ann˘] I. Michaelis Curopalatae, quo [orig: qu˘] loco [orig: loc˘] scribit, eum militum provincialium, qui bello [orig: bell˘] Bulgarico [orig: Bulgaric˘] perierant, uxoribus concessisse pe/nte ta/lanta xrusi/ou, cum vix probabile sit, de centenariis auri haec accipienda, Car. du Fresne Dissert. de infer. aevi Numism. num. 81. Vide eundem, Notis ad Alexiadem cit. adde Covarruviam de Vet. Numism. Hispan. c. 4. num. 5. et Suicerum in *ta/lanton.

Variae Talentorum, apud diversos Populos, species.

Achaicum proprium nullum fuit: unde sententiam quorundam Eruditorum illud ocot millium trecentarum triginta trium drachmarum Atticarum trientis sive duorum obolorum, somnium dicit Gronov. loc. cit.. Aegineticum, seu Aeginaeum, eiusdem cum Corinthiaco valoris, 6000. drachmarum Aeginaearum fuit. Sed quia Aeginaea drachma decem habebat obolos Atticos, et 6. Aegineticae drachmae 10. Atticas habuere [orig: habuŕre]: hinc mina Aeginaea 166. drachmas et 4. obolos, qui respondent nostris uncialibus 20. ac proin Talentum Aeginaeum 10000. drachmarum Atticarum, h. e. 1000. coronatos, 1200. unciales, fecit, Idem l. 3. c. 5. Aegyptium, 80. librarum fuit Romanarum, ut testatur apud Plinium, l. 33. c. 3. Varro: qui ambo Aegyptii numerum tertia [orig: tertiÔ] parte Alexandrino [orig: Alexandrin˘] minorem faciunt; unde frustra sunt, qui utrumque confundunt, 80. itaque minas Atticas, tontidem libras Roman. nostros 800. coronatos fecit. Alexandrinum duodecim millium denarium fuit, seu totidem drachmarum, adeo que duplum ad Atticum. Argenti, 60. fuit minarum, 6000. drachmarum, ut supra visum. Atticum, Auctoribus saepe sine adiectione Talentum, Romanis Talentum magnum dictum; constabat sexaginta minis, sive 6000. drachmarum Atticarum. Ad Romanam pecuniam redactum constituebat 24. sestertia, 60. libras argenti. Apud Priscianum itaque cum dicitur constitisse minis 100. seu drachmarum 7500. minae intelliguntur, quales fuere [orig: fuŕre] ante Solonem; quarum quaelibet 75. drachmas habebat. idem, l. 3. c. 3. Auri, 60. fuit drachmarum. Babylonium, vide Pollucem. Cistophorum, idem cum Rhodio, 4500. denarium [orig: denariűm] fuit, Festus. Corinthiacum, draxmw=n paxeiw=n habuit sex milia, quae Atticarum muria/di respondent: ut evidenter pater ex A. Gellio, ubi Laida narrat Demosthenem muria\s2 draxma\s2, h)\ ta/lanton, poposcisse. Quod facit, addit nummi nostratis denarium decem milia. l. 1. c. 8. Idem itaque cum Aeginetico fuit. Cyrenaeum, 120. minarum fuit, adeo que idem cum Alexandrino. Eius meminit Plautus, quod drachma Cyrenis erat. Hebraeum, [gap: Hebrew word(s)] Cicar, cum argenti erat, valebat 3000. siclos, vide Exodi c. 38. v. 25. 26. Cum auri, duodecimo [orig: duodecim˘] tanto [orig: tant˘] fuit maius. Godwyn. de Ritibus Hebr. Magnum Romanis, idem cum Attico, vide supra. Neapolitanum, sex solum denarium fuit. *paxu\, non minus in quaestione est apud Veteres, ac Magnum, ut vidimus; vel potius Parvum Prisciani. Rheginum, victoriati solum fuit valore. Rhodium, eiusdem cum Cistophoro pretii. Romanum, nullum fuit. Siculum seu Syracusanum, 30. fuit denarium.

TALERUS nomen monetae, apud Germanos, insignioris, ein Thaler: nomine a Valle Ioachimica. German. Thael desumpto [orig: desumpt˘], ubi primum cusi sunt per Slicones Comites, Georg. Agricol. l. 2. de pond. et mensur. circa A. C. 1520. qui adhuc non infrequentes apparent, una [orig: unÔ] parte Ioachimum Abbatem et insignia Slikensia praeferentes, cum literis: AR. DOMI. SLI. STE. et FRA. COM. B. B. altera [orig: alterÔ] Leonem Bohemicum, cum literis: LUDOVICUS PRIM. D. GRACIA R. Bo. quod alii dein sunt imitati: Interim et antiquiores Ioachimicis, minus tamen frequentes, sunt aliqui, ut quem MAXIMILIANUS. MAGNANIMUS. ARCHIDU X. AUSTRIAE. BURGUND. ET MARIA. KAROLI. FILIA. HERES. BURGUND. BRAB. CONIUGES. A. C. 1479. Item, quos Sigismundus Archidus A. C. 1486. nominis aeternandi ergo formari iusserunt: Vide Christ. Becmannum Hist. Orbis Terrar.

TALETUM fanum erat Soli dicatum, in Taygeti montis vertice. Pausan. l. 3.

TALI pedum in Thetidis olim fuere [orig: fuŕre] potestate; ut et plantae: quemadmodum ipsos pedes Mercurius sacros habuit, teste Servio [orig: Servi˘].


page 341, image: s0467b

Vide Lil. Giraldum Syntgm. 1. Deorum Gentil. et Hadr Iunium, Animadvers. l. 4. c. 12. nec non infra Talus. Iidem cum Tesseris, de quibus infra, Ludi fuere [orig: fuŕre] genus, in conviviis, usque ad Talariam legem latam, non minus ac Latrunculi, adhibiti: Inter quae tamen sic distinguit Godwynus, ut Aleam dicat utriusque ludi fuisse genus, Tesseram autem a Dye, sed Ialum Anglice an huckle-bone, interpretertur Anthol. Rom. l. 2. Sect. 3. c. 13. Hadr. Iunius, ubi modo, l. 2. c. 4. similiter diversos hos ludos efficit Dempsterus hoc solum inter utrosque agnoscit discrimen, quod Tali 6. angulos baberent, Tesserae quatuor. Punctis Tesseras fuisse notatas, observavit Hadr. Turnebns, Adversar. l. 5. c. 6. unde Numeri eburni, pro Tesseris apud Ovidium, de Artel. 2. v. 183. At Tali pro numeris effigies animalium habebant, ut vulturum aut Regulorum, teste eodem [orig: e˘dem] Turnebo [orig: Turneb˘] loco [orig: loc˘] cit. Unde eosdem Vulturios, item Regulos dictos'reperimus. Et Vulturiorum quidem meminit Plautus, Curculione, Actu 2. Sc. 3. v. 78.

Tace parumper, iacit Vulturios quatuor.

An vero iidem et Reguli dicti sint, ambigit praefatus Godwynus, cum Regulum Latinis idem significare velit, quod Basilicum Graecis, nempe non minusin Tesseris, ac in Talis, totum iactum fortunatum ac felicem, vide Cael. Rhodig. l. 20. c. 18. et supra in hac voce: qui alias, et Venus, dictus est, ut videbimus. Numero [orig: Numer˘] certe differebant, nam Talis quatuor, Tesseris tribus usi sunt Veteres: frequentiorque ille, quam iste ludus fuit. Martialis, l. 14. Epigr. 15.

Non sim Talorum numero par Tessera.

Ad quem, tribus quoque Talis aliquando lusitatum esse, notavit Scholiastes, Epigr. praec. Ludebant vero Talis Veteres hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘]: Quatuor talis in fritillum sive pyrgum sive orcam (nam hoc commune Tali quoque cum Tesseris habebant) coniectis, iuxta illus Horatianum, Sat. 7. l. 2. v. 17.

Mitteret in pyrgum Talos.

eoque [orig: e˘que] concusso [orig: concuss˘], super tabulam effundebant: dicebaturque iactus felicissimus, quando videl. omnes quatuor Tali diversum ostendebant latus, Venus, uti dictum. De quo sic Lucianus Amor. *kai\ balw\n me\n e)pi\ skopou=, ma/lista de\ ei)/pote th\n qeo\n au)th\n eu)bolh/seie, mhdeno\s2 a)s2raga/lou peso/ntos2 i)/sw xh/mati proseku/nei, th=s2 e)piqumi/as2 teu/cesqai nomi/zwn, At quoties iecerat id, quod intendebat, maxime si quando Deam ipsam feliciore iactu sortitus erat, nullo [orig: null˘] Talo [orig: Tal˘] pari figura [orig: figurÔ] cadente, adorabat eam, sperans se id asse consecuturum, quod exspectabat. Contra infelicissimus iactus, tam in Talis, quam in Tesseris, habebatur Canis, qui semper nummis suis ludentes mulctabat, unde damnosi Canes, saepe apud Auctores. De priori iactu Martialis, l. 14. Epigr. 14.

Quum steterit vultu nullus tibi Talus eodem [orig: e˘dem],
Munera me dices magna dedisse tibi.

Ovidius, loco [orig: loc˘] cit.

Damnosi tacito stent tibi saepe Canes.

De utroque Propertius, l. 4. El. 9. v. 17.

Me quoque per Talos Venerem quaerente secundos,
Semper damnosi subfiliere [orig: subfiliŕre] Canes.

Dicebatur vero Canis, quoties in aliquo laterum superiorum unio, (secundum eos, qui punctis seu unmeris Talos notatos fuisse volunt) prodibat. Quatuor enim Talorum latera numeros aus puncta sic habuere [orig: habuŕre] disposita, ut, quae in duobus lateribus essent, iuncta semper efficerent septem, hoc [orig: h˘c] nimirum modo [orig: mod˘],

1. ------ ------ 6.
3. ------ ------ 4.

E quibus qui Senionem, qui et Cous dicebatur, iaciebat nummum ex acervo lucrabatur. Hinc Persius, Sat. 3. v. 48.

---- Quid dexter Senio ferret,
Scire, erat in votis, damnosa Canicula quantum
Raderet.

Nisi aliter ex lusus lege convenerat, ut de Augusto legimus in eius ad Tiberium Ep. apud Sueton. c. 71. Inter cenam lusimus gerontikw=s2 et heri et hodie. Talis enim iactatis, ut quisque Canem aut Senionem miserat, in singulos Talos singulos denarios in medium conferebat, quos tenebat universos, qui Venerem iecerat, Iac. Oiselius, Notis in A. Gellium, l. 18. c. 13. Ubi tamen pro Aut, Godwynus Et legi vult; Si quis enim Senionem cum Cave iecisset, hunc iactum quoque infelicem fuisse habitum, docet Martialis, l. 13. Epigr. 1. v. 6.

Senio nec nostrum cum Cane quassat ebur.

Aliter Bartholomaeus Merula, in Ovidium, de Arte am. l. 2. Unde patet, iactuum in Talorum lusu nomina, unde originem habeant, adhuc incertum esse. Non vero iactus solum, et sed missus, et manus, in Talis Tesserisque locum habuit. Namque Suetonius, Aug. c. 72. Si quas manus remisi cuique exegissem aut retinuissem, quod cuique donavi, vicissem etc. Erant illi, aut e ligustro, Plin. l. 16. c. 18. aut ex ebore, Martialis, l. 14. Epigr. 14. cuius lemma est, Talieborei. Fuitque hic ludus apud Graecos quoque iam olim in usu. Nam Homerus, Odyss. a. in templo Minervae procos ludentes Talis inducit: et consuetum in Templis suisse ludere, observat Fr. Luisinus, Parerg. l. 5. c. 21. Dicebant hi illum a)s2ra/galon, unde a)s2ragali/zein; Item ku/bon, sed voce magis generali: Unde Polycletus Sicyonius ex aere duos pueros, Talis nudos ludentes, qui vocarentur astragalizontes, fecisse legitur,


page 342, image: s0468a

apud Plinium, l. 34. c. 8. Interim id inter Romanos Graecosque discrimen fuit, quod apud illos senile plerumque exercitamentum esset. Cicer. de Senect. Nobis senioribus ex lusionibus multis Talos relinquant et Tesseras: Unde supra Augustus, loc. cii. lusimus gerontikw=s2. Apud Graecos vero pueris ludus is familiaris erat: ut de Cupidine ac Ganymede proditum Apollonio Rhodio Argonaut. l. 3. de pueris Polycleti, Plinio paulo supra; et notum Proverb. Pueros astragalis, viros iureiur ando fallendos. Heraclitus quoque Ephesius hinc, propter facti novitatem, quod Talis luderet, puerorum instar, Astragalizon nominatus legitur, apud Diog Laertium, in vita eius. Non omittendum, Romanos, cum talis luderent, scorta sibi auxiliatura invocare consuevisse; ut docet Plautus, Asinaria [orig: AsinariÔ] Act. 5. Sc. 2. v. 54.

AR. Iace pater Talos, ut porro nos iaciamus. DE. maxume,
Te Phileni mihi, atque Uxori mortem; hoc Venereum est,
Pureri plaudite et mihi ob iactum cantharo mulsum date.

Et in Captivis Actu 1. Sc. 1. in principio,

At ego aio recte, nam in convivio sibi
Amator, Talos cum iacit, scortum invocat etc.

Vide Thom. Godwyn. Anthol. Rom. loc. cit. Thom. Dempster. Paralipom. in Rosin. l. 5. Antiqq. Rom. c. 1. Alex. ab Alexandro Genial. dier. l. 4. c. 2. Alios, ut et infra, ubi de Talorum lusu: de Talis vero Aureis in Aponi fontem olim conici solitis quae phgomantei/as2 species erat, diximus voce Fons: it. de ratione divinandi e Talis in mensam coniectis, ubi de Sortibus.

TALIA [1] urbs Moesiae superioris Anton. Saliata Moesiae primae, Libr. Notit. Tanatis, Ptol.

TALIA [2] seu TALEA apud Tertullian. de Pallio c. 5. ubi de transitu a toga ad pallium, nullo [orig: null˘] taedio constat, adeo nec artifice necesse est, qui pridie rugas ab exordie formet, et inde deducat in talias etc. ruga est in longum deducta ac directa, a similitudine taliarum: prius enim in toga rugae illae formabantur, deinde in talias deducebantur. Est autem talia proprie arbors ramus, ex utraque parte aequaliter praecisus, Graecis xi/da aut xi/za, seu brevis baculus utrmque pariter crassus, unde taliare scindere est, Graece xi/zein. Ad eius similitudinem xizi/ai Graecis appellantur hon ines crassi et compacti, e)n mikrw=| paxei=s2, qualem Dicaearchus Herculem fuisse scribit, apud Clementem in Protreptico. Hodieque taliam Galli vocant th\n tou= stw/matos2 xe/sin, et bellae taliae homines dicunt, bene formatos et corpulentos, Caesuram quoque Latini dixere [orig: dixŕre]. Lucretius, l. 3. v. 220.

Extima membrorum cireum caesura tamen se
Incolumem praestat ----

Ubi caesura idem quod talia et xi/za. Sic ergo rugarum in veste partem eminentem ac protuberantem, quae et stria vocabatur, taliam appellavit Tertullianus, quia Graeci xi/dai etiam nuncuparunt [orig: nuncupÔrunt], ut ex Hesychio discimus, Salmas. ad Tertullian. d. l. Sed et Taleam seu Taliam, vulgo taille, Galli appellant tesseram ligneam in duas partes fissam, in quarum utraque debitum continetur transversaria quadam [orig: quÔdam] caesura [orig: caesurÔ] denotatum, altera [orig: alterÔ] penes emptorem, altera [orig: alterÔ] penes venditorem vel ureditorem remanente; de qua vocis notione vide Car. du Fresne Glossar. in hac [orig: hÔc] voce: ut et in Tallia, quod praestationis genus est, hinc nomen nactum; infra quoque aliquid voce Tenus. Diminutivum Taleola; nnde Taleolae militares, de quibus infra vide, voce Vigli.

TALIFRAGIUM inter Veter. poenas, quibus de supra voce Poena.

TALIO femin. Plinio, ex talis, quasi talis retributio: Tale enim patimur, quale fecimus. Unde Lex Talionis, Lex paris vindictae, vel similitudo vindictae, Isidor. Poena reciproci, l. 11. Cod. de exhib. reis, aut similitudo supplicii, Honor. et Theodos. Augg. l. 17. c. de Accus. Graecis Antipelargosis apud Isidor. in Gloss. melius a)ntiph/rwsis2, Glossar. Philoxeni, vel a)ntipeponqo/s2 etc. Hoc enim natura [orig: naturÔ] et Lege institutum est, ut laedentem similis vindicta sequatur, Isidor. l. 5. c. 27. Apud Romanos in usu fuit, in criminibus cuiuscumque conditionis vindicandis: inprimis vero in praevaricationibus, uti docet Franc. Polletus, Histor. Fori Rom. l. 4. c. 3. quod ipsum loquitur Paulus ICtus, l. 6. ff. de praevaric. l. fin. C. de Accus. Sed multo magis in calumnia, ut apud eundem Polletum videre est, l. 4. c. 5. Imo in atroci quoque iniuria [orig: iniuriÔ] valuit, ut ex XII. Tabb. fragmentis liquet, apud A. Gellium, l. 20. c. 1. Si. membrum. rapserit. e. pacto. Talio. esto. Cui simile quid ex Catone Orig. l. 5. adducit Priscianus de Gramm. l. 6. Si quis membrum rupit, aut os fregit, Talione proximus agnatus ulciscitur. Festus sic legit, Si. membrum. ruperit. ni. cum. eo. pacit. Talio. esto. De cuius iniquitate Favorinum, aequitate Caecilium, egregie disputantes, vide apud Gellium, loco [orig: loc˘] cit. Eiusdem poenae usus apud alias quoque plerasque Gentes receptus est. Et quidem de Graecis ac praesertim axonibus Solonis, vide Diog. Laertinum, l. 1. de Indis, Strabonem, l. 15. de aliis alios. Ipsi Rhadamantho placuisse, tradit Aristoteles, Ethicorum l. 5. c. 5. Rhadamanthaeum hinc ius vocans,q vod tamen ipse non omni ex parte probat. De Populo sancto, a quo fons Constitutionis huius, in natura ipsa fundatae omnino repetendus est, ita legimus Levitici, c. 24. v. 19. 20. Quod si quis intulerit corporis vitium proximo suo, quemadmodum fecit, sic fiat et. Fractura, pro fractura, oculus pro oculo, dens pro dente: prout intulerit corporis vitium homini, ita infertor ei etc. Vide quoque Deuteron. c. 19. v. 21. Ubi, quum duplex Talio sit, TTalio identitatis seu Pyrthagorica, qua [orig: quÔ] secundum literam Legis, idem omnino, quod quis fecit, patitur; et Talio similitudinis, seu Analogica, cum certa et proportionata pecuniae summa [orig: summÔ], seu mulcta [orig: mulctÔ], damnum illatum pensatur: Hebraei posteriorem intellectam volunt, et oculum pro oculo, interpretantur pretium oculi, Targum Ionathanis et Rabbi Salomon, ad Deuteron. loc. cit. Non enim semper Talionem identitatis possibilem esse, variis casus evincunt; ut cum caecus


image: s0468b

videnti oculum offodit, aut edentulus alteti excutit dentes: et atrocior quandoque poena foret delicto, ut si unoculus alteri binos habenti oculos alterutrum eruat. Proin in mutilationibus corporis, Hebraei doctores quintuplicem rependendam esse mulctam, statuerunt, pro damno, pro laesione, pro dolore, pro medicina et confusion. Vide Munsterum, in Exod. c. 21. Apud Romanos quoque, Reum habuisse facultatem paciscendi, neque necesse fuisse pati Talionem, nisi eam elegisset, discimus ex Gellio, l. 11. c. 1. l. 16. c. 10. Apud quos cur Legem hanc placuerit tolli, ut et plura hanc in rem, vide apud Thomam Dempsterum, Paralipom. in Rosinum passim, inprimis l. 9. c. 17. De impendiis vero, Legem vide Exodi c. 21. v. 19. et pecuniaria multa, quae ultra ea exigi solebat, Constantin. c. 8. ž. 1. apud Hug. Grotium, de Iure Belli et Pacis, l. 2. c. 20. Reciproca poena porro dicitur Talio, in l. 3. Cod. Theodos. de Exhib. reis etc. a)moibai+a a)naklh/rwsis2, apud Dionys. Eccl. Hierarch. Vicarium poenae genus, apud Valerianum, de Bono discipl. uti docet in Glossar. Car. du Fresne, hanc in rem varios Auctores laudans, Iac. inprimis Godofredum, ad l. 7. God. Th. Accus.

TALISMANI sacerdotes Turcarum: hos, quoties convivas vocabant, Ottomannus, et Successores eius, filius Urchan, ac Murates, mensae adhibuisse leguntur, ut eorum praeceptis et admonitionibus autem praeberent, ac Alcorani lectioni vacarent, Lipsius, Mon. Polit. l. 1. c. 2. De iis ita Augerius Busbequisus Legationis Turc. Ep. 1. Talismannos, inquit, habent hominumgenus Templorum ministerio dicatum. Hi mensuris utuntur ex aqua, quibus postaquam adventare Auroram cognoverint, clamorem tollunt ex celsa turri, in eum usum constructa [orig: constructÔ], quo [orig: qu˘] honines ad venerandum Deun hortantur et arcessunt. Idem faciunt medio [orig: medi˘] tqmpore, inter exontrum Solis et meridiem; Item inter meridiem et occasum: Postremo, Sole occidente, voce utuntur acutissima [orig: acutissimÔ], eam non iniviucunda [orig: iniviucundÔ] modulatione vibrantes; quae longius, quam credi possit, exauditur, etc. Iuxta Templa enim Turcae altas turres multilateras constituunt, quarum fastigia in pyramides exeunt ligneas, plumbeis laminis, ad imbrium vim arcendam, contectis. Non longe autem a pyramidis initio ita constructae suut, ut circumire quis facile possit, eoque sacla [orig: saclÔ] cohlide ascenditur, in cuius summitate ostiola, quibus egressus est circulare in podium, omnia orientem spectant Solem: Ex his itaque turribus podiisque Talismanni isti, sive Sacerdotes, statis diei noctisque horis. ut dictum, Omnipotentis Dei nomen Stentorea [orig: StentoreÔ] voce inclamant, hominesque ad Templa, ut nos campanis solemus, convocant, vide Hieron. Magium, l. de Tintinnabulis c. 15. cum Notis Franc. Swertii. De Talismannis vero, seu s2oixei/ois2 vel characteribus, aliisque rebus Magicis ita appellatis, consule Salmas. in Kerkoetium, p. 75. de Anuis Climacter. p. 578. Gafarellum, de Curiositatibus inaud. Alios. Addo hic [orig: hţc] saltem, Graecam hanc vocem esse, sed modico [orig: modic˘] flexu in Arabismum detortam. Talisman enim te/lesma, est, seu tetelesme/non, sicuti sunt tetelesme/noi annuli, de quibus vide supra, in voce Eleazarus; tetelesme/noi a)ndria/ntes2, et cetera eiusmodi, de quibus aliquid diximus, ubi de Consecratione Magica, ex Salmasio eodem, Not. ad Aurelianum Flavii Vopisci, aliquid etiam infra dicemus voce Telestes.

TALITRUM seu manus ad Talitrum faciendum compositae icon in monumento Sardanapali, cum lemmate, Omnia nil tanti. Eorum in pancratio usum, vide supra voce Pancratium.

TALIUM urbs Iunnaniae in Sina versus partem eius Borealem, et regni Tunchinensis confinia, iuxta lacum Siulum. Subqua quinque urbes. Martinius.

TALIUS Geminus Accusator Fabricii Veientonis, Tacit. l. 14. Annal. c. 50. Mureto, T. Allius.

TALLA apud Lucillium.

Flebile coepe simul, lacrimosaeque ordine tallae:

folliculus proprie cepae est, ex Graeco qu/llhs2. Ceterum, quia eodem [orig: e˘dem] folliculo [orig: follicul˘], quo [orig: qu˘] caput cepae velatur, etiam magna pars caulis integitur, hinc tallam pro caule cepae posuit Columella, l. 12. c. 3. Vide Salmas. ad Solin. p. 1068. 1069. et supra in voce Cepa.

TALLEBURGUM vulgo Taillebourg. oppid. Santoniae, ad Carentonium fluv. S. Ludovici victoria [orig: victoriÔ] contra Hugonem Marckium, A. C. 1242. clarum, 2. leuc. infra Mediolanum Santonum in Boream, Angeriacum versus 5. et 8. a Broagio in Ortum.

TALLEDIUS vide T. Alledius.

TALLIA vide supra Talia.

TALLIATES populi Germaniae inferioris quorum pagus cum arce Tallendorff, seu Dallendorff, vel Dollendorff, in regione Eifalia, apud Bonnam urbem; vix milliar. Germ. versus Ripisdorff pagum.

TALMAE in Itiner. Antonini, locus est in Occidentali Nili latere, de quo vide Salmas. dicto [orig: dict˘] loco p. 438.

TALMONTIUM oppid. Picataviae, in ora Oceani Aquitanici, cum titulo Principatus, 8. leuc. a Luciona in Ortum, Arenas Olonenses versus 3. Cum portu capaci.

TALMUD Iudaeorum circa A. C. 422. a Rabbinis compositum est, nugis, fabulis, blasphemiis refertum. Textus eius volumina superant paginas S. Bibliorum in decuplo, glossis antiquis et modernis, supra illud factis quam plurimis, exceptis. Digestores codicis edixere [orig: edixŕre], ut omnes ordinationes in eo libro, tantam haberent efficaciam, quantam ea, quae a Deo in lege Mosaica constituta sunt. Vide Hiercon. de sancta fide in Hebr. Laetum Comp. Hist. Univ. etc. Pandectae sunt rerum Iudaicarum, divinarum ac humanarum, inprimis Iuris illorum Canonici ac Civilis, Martin. Lexic. Philol. de quo sic Buxtorifius: Antonini cognomine Pii Imperatoris indultu, Rabbi Iehuda cognomine Sanctus, qui apud Talmudistas Rabbi, sine adiectione, per excellentiam dicitur, A. C. 190. (iuxta quosdam 220. supputatione Iudaica [orig: IudaicÔ] ) collegit omnium superiorum Rabbinorum Placita et Constitutiones in certos Aphorismos et certis libris partibusque distinxit, quibus in Iudaea oommunis Iuris auctoritas attributa fuit: Hicque Liber [gap: Hebrew] Mischna quasi Lex iterata vel


image: s0469a

secunda, dictus est, qui etiamnum hodie Textum Iuris Iudaici constituit. Conscriptusautem est vel in urbe Tiberiade, ubi praefatus Rabbi vixisse videtur, vel Sephorae, ubi sepultus est, Hic deinceps sequentibus annis in Scholis Iudaeae publice praelectus, et variis Doctorum disputationibus illustratus ac auctus est, e quibus omnibus in unum congestis A. C. 230. prodiit Talmud Hierosolymitanum, sic dictum, non quod ibi concinnatum esset, sed quod in Iudaea, sive terra Israelis, cuius illa caput ac Metropolis suerat. Transtatis postea, exstincto [orig: exstinct˘] Rabbi Iehada [orig: IehadÔ], doctis praecipuis e Palaestina in Babyloniam, ibi deincepts studia literarum ferventissime fuerunt [orig: fuŕrunt] exculta, Praecipue Professio Iudaici Iuris ibi viguit, quod libro [orig: libr˘] Mischna, tamquam Corpore Iuris authentico [orig: authentic˘], erat comprebensum; et hoc quidem continuis praelectionibus disputationibusque eousque ventilatum ac discussum est, ut inde anno [orig: ann˘] post excidium Urbis 436. iuxta computationem Eliae, i. e. Christi 506. Talmud Babylonicum, in 6. Partes principales et 63. libros distinctum, prodierit, quo [orig: qu˘] etiamnum hodie universa Iudaeorum natio regitur. Vide Ioh. Buxtorfium Commentar. Masorethico c. 5. et 6. ut et in voce Talmudistae, item supra Kabbala, ac Synagoga. Adde de origine Talmud praeclare disserentem Ioh. Marshamum, Canone Chron. Sec. IV. Vice Talmud.

TALMUDISTAE dicti, qui doctrinam Talmud, libri apud Iudaeos summopere aestimati, sequuntur. Significat huius nomen Disciplinam, et creditur praecepta continere utilissima, velut Epitome quaedam divinarum, humanarumque legum. Has dicunt conservatas esse, in scriptis Pontificum, quarum compilator Rabbi Iuda Hakkadosch, edidit A. C. 188. Misna, i. e. repetitionem legis. Dein, A. C. 469. Rabbi Iohanan, ab aliis quibusdam adiutus, novam concinnavit syllogen Iudaicorum praeceptorum, quae priori adiuncta est: Dictum hoc opus Talmud Hierosolymitanum, quia in hac urbe conflatum est: Post haec, Ase et Hammai, Rabbini Babylonii, addiderunt A. C. 476. varios tractatus, unde Talmud Babylonicum exortum: Sed cum prior, morte praepeditus, opus affectum reliquisset, perfecit id filius eius R. Mayr. Hunc librum magno in pretio Iudaei habent, et ipsi S. Scripturae non raro anteferunt. Interim nil aliud est, quam farrago iniuriarum et blasphemiarum atrocissimarum, contra IESUM nostrum, et Ecclesiam eius: Proin condemnavit eum etiam Gregorius IX. A. C. 1230. Innocentius IV. A. C. 1244. Iul. III. A. C. 1553. Paulus IV. A. C. 1559. Dividunt illum Iudaei in tractatus 6, quorum quilibet in plurima capita subdividitur. Sixtus Senens. Bibl. Sacr. l. 2. Genebrard. l. 2. et 3. Bellarmin. l. 2. de S. S. c. 6. etc.

TALORUM Lusus in cenis Veter. frequens. Sueron. Aug. c. 71. Inter cenam lusimus gerantikw=s2 -- talis enim iactatis, ut quisque canem aut senionem miserat, in singulos talos singulos denarios in medium conferebat, quos tollebat universos, qui venerem iecerat. Hinc inter alia apophoreta talos quoque datos, ex Martiali et Athenaeo discimus. Talis autem, iuxta Casaubonum, ita ludebant: quatuor talos vel ex auro factos vel argento vel ebore, vel revera talos alicuius animalis (unde lusui nomen) in fritillum coniciebant, eoque [orig: e˘que] concuslo [orig: concusl˘] super tabulam fundebant. Quo [orig: Qu˘] iactu casuque varietates exhibebant numero [orig: numer˘] triginta quinque: partes enim tantum habebant quatuor, quibus insistebant et incumbebant, atque ab utraque longitudinis suae parte rotundabantur: cum in tesseris sex occurrant. Imo licet talus haberet 4. ptw/seis2 seu varietates, fere tamen cum iacerentur, non aliter cadebant, quam duobus modis: vel in eam faciem, e duabus, quas habebat latiores, quaeque cava erat, vel in oppositam, quae eminebat et protuberabat. Has talorum ptw/seis2 Graeci aiunt e)c e(bdoma/dos2 kat' a)nti/qesin sugkeime/nas2 fuisse, h. e. puncta vel numeros sic habuisse dispositos, ut qui in oppositis duobus lateribus essent, iuncti semper efficerent septem. *)ante/keito ga\r, aiunt, mona\s2 kai\ e(ca\s2, ei)=ta tria\s2 kai\ tetras2. Opponebantur monas et senio, item trias et quaternio. Cum in tesseris quoque essent dua\s2 kai\ penta\s2, binio et quinarius. Qui itaque pleistoboli/nda ludebant, singulis iactibus in felicibus certam pecuniam, prout convenerat, in medium conferebant: aliquando in singulos talog singulos nummos, ut Augustus d. l. aliquando in singulas unitates, quas iactus ostendebat, sive in punctum, ut ait Idem in Nerone, c. 30. singulos nummos. Atque hae manus sunt, quas vocat Augustus in seqq. Porro vincebat, qui Venerem iaciebat, ut hic [orig: hţc], aliquando qui punctorum numero [orig: numer˘] esset superior, ut apud Pollucem. Sic cum non in pecuniam facta erat conventio, sed in aliam conditionem, semper vindebatur, qui minus punctorum iecisset, Athen. l. 10. etc. Finis oblectatio fuit, ut Hic [orig: Hţc]: vel lucrum et quaestus, ob quem legibus alea prohibita. Sed et in futurorum exploratione talos adhibitos, declarat *)astragalomante/wn appellatio, et locus eiusdem Suetonii in Tiberio, c. 14. ubi in Aponi fontem talos aureos eum iecisse refert. Vide ad utrumque locum Animadversiones Is. Casauboni: ut et supra in voce Tali, it. Monas.

TALPA Levit. c. 11. v. 29. [gap: Hebrew word(s)] choled a verbo chalad: quod penetrare et suffodere est: ad id enim videtur nata et instituta, ut in desinenti labore terram subruat et suffodiat, hinc zw=on gew/guxon Hesychio. Quem in usum rostrum habet acutissimum, et priorum crurum pars anterior ossibus geminis brevissimisque constat, quae in os humeri statim inseruntur, ut fortius sic fodere queant. Eadem de causa priores pedes et digiti non deorsum, sed ad latera, spectant, volamque habent bene latam, et ungues robustissimos, proque corporis modulo longe maiores, quam in reliquis animantibus. Unde est, quod tam facile tamque expedite terram fodiunt, ut fidem id prope super quem admodum rerum nostrarum damno [orig: damn˘] quottidie experimur; et de integro Thessaliae oppido testatur Plin. l. 8. c. 29. Hinc spa/lac Graecis idem animalculum vel a)sp a/lac, per metathesin ex ska/loy, quod vetus fuit talpae nomen, apud Athenienses, a)po\ tou= ska/llein, seu skaleu/ein, a fodiendo: et voce composita skalo/peza, apud Hesychium. Est autem e murium genere talpa, ut volunt Arabes; vel saltem muri simile animal, ut habet Suidas. In Lege immundis animalibus accensita, cum neque bisulca sit, neque ruminet. Praeterea, dum in terra fodienda iugiter occupatur, typus eorum hominum qui nil nisi terrestria curant; et caecitate sua [orig: suÔ] llorum, quorum


page 343, image: s0469b

mentes excaecavit Deus huius saeculi, ne iis oboriatur Euangelii splendor. 2. Corinth. 4. v. 4. Inde et caecitatis apud Aegyptios hieroglyphicum et ex Graeco tuflh\ vox orta videtur. Si cutem tamen detraxeris, vestigia oculorum conspici, docet Aristoteles, Hist. Animal. l. 1. c. 9. imo, quantum iis satis est, vicere, Gesnerus, apud Voss. de Idolol. l. 3. c. 58. Ad eas proin ut vespertiliones abici, proverbiali Hebraeorum locutione, idola dicuntur, tamquam in summo contemptu futura, Esaiae c. 2. v. 20. Ad vestium tamen usum et stragulorum cubicularium, ut habet Plinius, inservire, alibi diximus. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 35. de usu vero Magico, cui aptissima Romanis visa talpa et, Plinium, l. 3. c. 3. ubi inter alia: Peculiare vanitatis sit argumentum, quod animalium cunctorum talpas maxime mirantur -- Nullis aeque credunt extis: nullum religionis capacius iudicant animal etc. Per metaphoram apud Petrum Tudebodum, l. 3. Robertum Monach. Hierosol. l. 4. aliosque medii aevi Scriptores, talpa vocatur, machina ad suffodiendos muros, sub quo latent, qui cuniculos conficiunt. Getefridus Viterb. part. 27. Chron.

Hinc cibus arctatur, fons tollitur inde paratur
Talpa cavans arces, mangonibus iniaculatur.

*)aspa/lac itidem Annae Comnenae Alexiad. Vide quoque supra, ubi de Cuniculis, item in voce Ericius. Hinc Talparii, cunicularii, qui sub talpis latent, apud Monachum Altisiodorens. A. C. 1188. laudatum Car. du Fresne Glossar.

TALTHYBIUS praeco in Graecorum exercitu. Homer. l. 1. Iliad. qui una cum Eurybate ab Agamemnone missus est, ad Achillis castra, ut Brifeidem ab eo abduceret. Ovid. Ep. 3. Heroid. v. 10.

Eurybati data sum Talthybioque comes.

TALUS [1] adolescens, sororis Daedali filius, reperta [orig: repertÔ] serpentis maxilla [orig: maxillÔ], parvulum cum secuisset lignum, imitarum postea dentium serpentis spissitudinem, sertam ferream prim us omnium fecit. Reperit etiam tornum, et rotam figuli. Ita cum pluribus rebus profuisset, magna [orig: magnÔ] laude celebratus est. Hunc igitur puerum Daedalus, invidia [orig: invidiÔ] motus, existimans turpe, magistrum ab adolescente gloria [orig: gloriÔ] vinci, dolo [orig: dol˘] interfecit. Diodor. Sic. l. 5.

TALUS [2] quid proprie in Animali, notum. His, qui insistunt, pternoba/tai Graecis, Latinis talipedes dicuntur. Unde talipedare apud Auctorem Miracul. S. Adelardi Abb. Corbei. c. 8. Et tpse coepit vix subsistens quasi ebrius talipedare. Iis contrarii attae, quasi oi( a)/ttontes2, qui inter ambulandum stare nesciunt, sed semper quasi subsiliunt: quod necessario evenit iis, qui non o(/lw| podi\ badi/zonqes2 in primos pedes insistunt, de quibus vide Casaubon. ad Tiberium Suetonii c. 1. uti de Talorum lusu supra.

TALY fluv. Aegypti, per Bolbitinum Nili ostium, in mare se exonerans, Ptolem. de quo vide Salmas. ad Solin. p. 477. et supra ubi de ostio praefato, nec non in voce Delta.

TAMACA fluv. Portugalliae, qui et Tamaga, Aquiflavienses alluit, in finibus Bracarum, in Durium, inter Lamacum et Portum influens. Inscr. Vet. in Aquis Flaviis.

TAMALABATHRA seu TAMALAPATRA Indis dicitur Folium Indicum, unde mala/baqron suum Graeci formasse [orig: formÔsse] videntur. Salmas. ad Solin. p. 1072. Vide supra ubi de Folio Indico et Malabathro.

TAMALE urbs cum portu et promontor. in India extra Gangem, e quo in Auream Chersonesum navigabant, Chryse haud procul, apud Melam. Ptolemaeus tamen spatium, quod a Tamala ad Chrysin interiacet, mille et octingents stadiis taxat. Fuit autem a Cory seu Coliac promontorio ad Tamalam cursus, deinde a Tamala in Chrysen, Salmas. ad Solin. p. 997. Vide etiam Isaac. Voss. in Melam.

TAMARACA Insula parva, in ora Orientali Brasiliae, quibusdam Itamaraca. Versus oram littoralem ad 10. milliar. extensa, 13. ab Olinda in Boream Circuitus 22. milliar. Ibi oppid. Beatae Mariae de Conceptione. Hinc Praefectura Tamaracae, una ex XIV. Brasiliae partibus in ora maris Borealis satis parva. Inter Praefecturas paraibae in Boream et Pernambuci in Meridiem. Sub Lusitanis.

TAMARE Ptolem. Tamerton, teste Camdeno [orig: Camden˘], oppid. Albionis in Damnoniis, et Cornubis regione inter Exoniam ad Ortum 30. et Bodminum ad Occasum 20. mill. pass. Aliis Tavestock esse videtur oppidum eiusdem regionis.

TAMARICA et TAMARIX arbor inter infelices olim numerata, quod ne semen quidem fert, sed tota infrugifera est. Vox e Graeco muri/kh corrupta. Vide supra, ubi de arboribus Infelicibus, nec non in voce Myrica, plura vero hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 536. et seqq.

TAMARIS seu TAMARA Ptolem. Tamar vulgo fluv. Hispaniae in Callaicis, a quo populi Tamarici, per quos fluit, mari apud Celticum promuntorium exceptus. Huius fontes habebantur in auguriis, teste Plin. l. 4. c. 20. Baudrand. Tambre hodie, fluv Gallaeciae, qui in Oceanum Atlanticum cadit prope oppidul. Muros, 6. leuc. a Celtico promuntorio in Meridiem.

TAMARITAE populi Asiae Hyrcanis finitimi. Hi Barcho ex India victori, sacra tempore vindemiae statuerunt, choreas circum torcularia, musto [orig: must˘] despumantia, agentes. Avien Dionys.

TAMARUS [1] mons Epiri, Strab. Vide Tmarus, et Tomarus.

TAMARUS [2] qui TAMER, vel TAMAR Camdeno, fluv Albionis, per oram Cornubiae Australem fluens; Tamaram oppid. alluens, marique apud Plymmouthum (Plymouth) oppidum et portum exceptus. Aliis Tone dicitur.

TAMASIDAVA urbs Moesiae inferioris Ptolem.

TAMASIS urbs Indiae intra Gangem, Idem.

TAMASSUS Cypri insulae urbs, *tama/teos2 Stephano, h( *ta/masos2 Straboni, *tama/ssos2 Ptolem. *tamesi/a Polybio, *tamasi/a Constantino


page 344, image: s0470a

Porphyrogennetae in Them. Tamaseum etiam hanc urbem vocat Plinius, l. 5. c. 31. apud quem tamen codd. nonnulli antiqui Tamasus. Eam innuere videtur Ovidius, Metam. l. 10. v. 644. ex emendatione Nicolai Heinsii.

Est ager, indigenae Tamasenum nomine dicunt,
Telluris Cypriae pars optimae.

Tamassum, ubi me/talla xalkou= e)/s2in a)/fqona, testibus Strab. l. 14. et Stephan. in *tama/seos2, Phoenices condidisse nemo scripsit. Nomen tamen est Syrum, a metallorum fusione. Nam [gap: Hebrew word(s)] etmesa verbum est liquescere. At [gap: Hebrew word(s)] temes est Hebraeis liquefactio, dubitant autem interpretes utrum ad hanc Tamassum, an ad Brutiorum Temesam, ab Ausonibus primum, dein ab Aetolis Thoantem sequutis, conditam, quae et ipsa aere abundavit, pertineat illud Homer. Odyss. a. v. 184.

------ *)es2 *teme/shn meta xalko\n.

Nic. Lloydius. Vide Temesa.

TAMASTANI [1] municipum Mauritaniae Caesariensis, Peuting. tabul.

TAMASTANI [2] urbs Parthyaenorum, Stephan.

TAMBURLUM vide Tabur.

TAMERLANES vel Temir Lancus, a suis vocatus Temir Cuthiu, i. e. felix, Tartarorum Imperator, formidabilem se saeculo 14. reddidit. Filius pastoris, virtute emersit. Dux enim primo paucorum, saepius cum Persis feliciter conflixit: dehinc maioribus copiis, quae ad 800000, excreverunt, collectis, brevi tempore Parthos sibi subiecit, superatoque [orig: superat˘que] muro [orig: mur˘] Sinico [orig: Sinic˘], varias Indorum provincias, cum Mesopotamia et Aegypto, imperio suo adiecit: trium sic orbis partium domitorem se iactans, tria O. O. O. insignibus suis inseruit. De hoc varie sentiunt auctores, quorum quidam clementiam eius et ingenium extollunt, alii saevitiam detestantur: Interim certum est, illum Mathematicarum artium non plane rudem, Theologiam quoque Mahometanam percalluisse. Urgbem aliquam obsessurus primo [orig: prim˘] die album, secundo [orig: secund˘] rubrum, tertio [orig: terti˘] atro [orig: atr˘] colore funestum tentorium erigere solitus est; non alia [orig: aliÔ] victoria [orig: victoriÔ] magis memorabilis, quam de Baiazete Turcarum Imperatore reportata [orig: reportatÔ], prope Angoriam, in Galatia, A. C. 1402. quem cum victum primo [orig: prim˘] clementer habuisset, ferocia [orig: ferociÔ] eius et superbia [orig: superbiÔ] irritatus, ferreae caveae postmodum inclusum circumduxit. Salutavit hic Tamerlanes, per legatos, Carolum VI. Galliae Regem. Obiitque An. circiter, 1406. imperio [orig: imperi˘], filiorum dissensionibus, misere discerpto [orig: discerpt˘] e quorum, posteris hodierni Magni Mogores, in India potentissimi, orti, Petrus Perondinius, in vita Tamerl. Chalcond. Hist. Turc. l. 3. Bizar. l. 9. Hist. Pers. Ioh. Heroldus, in Contin. Belli sacri, Monachus S. Dionysiii, in Carolo VI. P. de Valle, Itiner. tom. 3.

TAMESIS vel THAMESIS Iamissa Ptolemaeo, vulgo Thames (Temps vero pronuntiant) fluv. Albionis maximus, Londinum Angliae regiam interluens, ac a Roffa urbe 5. mill. pass. fluens, mari Britannico [orig: Britannic˘] contra portum Iccium urbem Gallicam exceptus. L. Lloyd. Oritur in limite Glocestriae; dein in Ortum per Viltoniam fluens, uti inter Bercheriam et Oxoniensem Comitatum auctus aliquot fluv. Oxonium, ubi nomen suum, a confluxu fluviorum Tamae et Isis, demum accipit, rigat. Hinc Surriam a Midlesexia separans, iuxta Londinum labitur: et Essexiam a Cantio dividens, ibi aestuario [orig: aestuari˘] amplo [orig: ampl˘] in Oceanum Germanic. se exonerat, prope Roffam, sed fere 55. mill. pass. ab Iccio portu in Circium. Baudrand. Ei adsident, praeter Oxonium et Londinum, Windsora, Greenvicum, Gravesandia, urbes: Ostium est ad Insul. Sheppey, qua simul Medweagus Meduvy, fluv. sed Tamesi minor, in mare effluit. Iulius Caesar, l. 5. de B. Gall. c. 11. Cuius (loquitur de Cassibellauno) fines a maritimis civitatibus slumen dividit, quod appellatur Tamesis, a mari circiter milia passuum 80 Et paulo post c. 18. Quod flumen uno [orig: un˘] omnino loco [orig: loc˘] pedibus, atque hoc aegre transiri potest. Ubi vetus Interpres, (quem nonnulli Max. Planudem fuisse volunt) *qa/mesin vocat. Dioni vero, l. 40. *tame/sas2 vocatur. Vide Burton. in Anton. p. 173. Camdenum, Histor. Cantii. etc. Nic. Lloydius. Paulo ante felicem in Britanniam traiectum Wilhelmi III. subito fissus ita, ut siccum transitum volentibus praeberet, augurium mox secuturi memorabilis huius transitus, a quo Angliae pendebat salus, faustissimum praebuit.

TAMIALA Lazio Tamberg, pagus territorii Salisburg. haud procul Salisburgo.

TAMIA Ptol. nunc Tanea aut Tayn, oppid. Rossiae, in Scotia; seu Tunge, ut in tabulis, ad oram Boreal. a Torysdala oppido, 12. milliar. in Occasum.

TAMIACA Praedia rubr. C. de praed. tamiac. possessiones erant in Cappadocia, et domus propriae Patrimonii Principis; sic dictae, quod earum reditus deputati essent tw=| *tamei/w, i. e. Cubiculo et Cellario Sacro. Vide Ioh. Cuiacium, Novell. 50. Alciatum, Alios, Coeterum *tamiei=on proprie cella penuaria est penu, horreum, conclave. In Templis Graecorum locus tabulato inclusus sacer ac venerandus, Clericis tantum, viris saecularibus raro, mulieribus numquam penetrabilis: i(era\ *tamiei=a vocatur, qui alias qei=on a)/duton, a(/gion bh=ma ktl. Latinis Oratorium, item Cubiculum, etc. Suicerus Thes. Eccl. voce tamiri=on.

TAMIATIS urbs Aegypti. Steph. Damiata; hodie ex primis Aegypti, probe munita et culta.

TAMINGA urbs provinc. Pechinensis VII. Sinensis versus Gueium fluv. cum lacu adiacente, sub qua 11. urbes, Martinius.

TAMISIUS vide Tanusius.

TAMNA urbs Arabiae Steph. Catabanensium regia. Strab. Steph.

TAMNUM [1] seu TAVIUM oppid. Segusianorum, quibusdam


image: s0470b

Bourg en Bresse; caput Bressiae, 4. leuc. a Matiscone in Ortum, uti ab Arari fluv. 10. a Lugduno in Boream cum arce alias munita.

TAMNUM [2] Alterum Antonin. vulgo Talmont, ad Garumnam. Oppid. Aquitaniae, Blaviae proximum, inter Burdigalam 35. et Santones ad Atctos 27. mill. pass.

TAMOME fluv. regni Mogor, se in Gangem exonerans.

TAMOS [1] Memphites genere, Tissaphernis primo legatus, postea vero a Cyro fratre regis Persarum, quod illius consilia iuvabat, Ioniae praefectus est. Cyro [orig: Cyr˘] autem superato [orig: superat˘], caesoque [orig: caes˘que] a fratre, veritus regis iram, liberis, pecuniisque in naves impositis, in Aegyptum ad regem Psammeticum navigavit: quem quia beneficiis coluerat, perfugium sibi futurum sperabat, Sed is pecuniarum, quas adverxerat ille, cupiditate illectus, supplicem et bene meritum, contra ius fasque peremit. Olymp. 95. Diod. Sic. l. 14. Thucyd. l. 8.

TAMOS [2] promontor. Eoi vel Indici maris, non longe a Gange, apud Melam, l. 3. c. 7. ad quem vide Is. Vossium.

TAMPIUS Historicus Romanus memoratur Suetonio in Vita Iulii, c. 77. Nec minoris impotentiae voces propalam edebat, ut Tampius scribit: quemadmodum legi vult Ursinus, ex antiquis Inscr. et Tampiae familiae denariis; cum alias T. Ampius habeatur. Vide Casaubon. ad l.

TAMUDA oppid. Mauritaniae Tingitanae cum fluv. cognomine, Tamuada Melae, l. 1. c. 5. Beda, teste Olivario [orig: Olivari˘].

TAMUGADA urbs Africae mediteranea in Mauritaniae confiniio a lambesa 14. mill. pass. distans.

TAMUL regnum exiguum Bisnagaris.

TAMULLUMA urbs Africae propriae teste Victore Uticensi. Forsan aliis Tamannuna et Tamaununa, in tabulis Peutingerian.

TAMUSIDA Ptol. urbs Mauritaniae Tingitanae mediterranea Fessae finitima. Tifelfeldt Marmolio.

TAMUSIGA oppid. Mauritaniae Tingitanae extra Herculis columnas, in ora Oceani Atlantici. Ptol. Gazola Moletio.

TAMUTZ quartus Hebraeorum mensis, ieiunio [orig: ieiuni˘] 25. diei, de quo Zachar. c. 8. v. 19. memorabilis.

TAMUZUS sive THAMMUZUS nomen Idoli, magna in veneratione, apud Iudaeos Idololatras habiti, de quo Ezech. c. 8. v. 14. Et deduxit me ad ostium portae domus Iehovae, quae ad Aquilonarem tractum: ecce autem mulieres sedebant, deflentes Thammuzum. Adonim interpretatur Hieronymus Comm. 3. in Ezech. Adonis autem Sol dictus est, ab Hebr. Adon. i. e. Dominus, idem cum Baale et Molocho, quae nomina itidem Dominum ac Regem denotant, Soli apprime convenientia, qui Rex quasi ac Princeps Planetarum est. Mensis certe, qui nobis Iunius, Hobraeis Tamuz et Solis ingressus in Cancri signum, Tekupha Tamuz, i. e. Revolutio Tamuzi, dictus est iisdem. Thom. Godwyn. de ritibus Hebr. l. 4. c. 2. Quo [orig: Qu˘] pacto [orig: pact˘] vero Adonidi, quem Gingram quoque Phoenices dixere [orig: dixŕre], in Phoenicia, apud Biblios inprimis, sacra fieri olim fuerint solita, legere est apud Lucianum, de Dea Syria Nempe ad repraesentandum Veneris dolorem, ob Adonim ab apro interemptum, tota [orig: totÔ] regione luctus indicebatur: Tum lacerabant se verberibus, quasi Adonidi parentantes; etiam capita radebant, o(/kws2 *ai)gu/ptioi a)poqano/ntos2 *)/apios2, ut Aegyptii faciunt mortuo [orig: mortu˘] Ape. Quod si quae mulierum formae studiosiores radi abnuerent, eae die uno [orig: un˘] pudorem peregrinis prostiruebant, mercedem Veneri oblaturae. Post luctum die uno [orig: un˘] repraesentatum, postridie omnes pariter gaudium testabantur, ob vitae Adonim redditum: de quibus Mulierum planctibus in Adoniis meminit Plur. in Alcibiade et Nicia; Indeque Aristophani in Pace, *)adwniasmo\s2, o( e)pi\ tw=| *ai)dw/ni, qrhn=os2, lamentatio ob Adonidem, ut Hesychius exponit. Et satis verisimile est, *)adwniasmo\n hunc signari, apud Ezech. l. cit. Cui simile quid est apud Poetas, Phaethontiadum luctus; Nam Phaethon itidem Sol est. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 2. c. 4. sub cuius finem monet, non defuisse, qui per Adonidem non Solem intelligerent, sed frumentum, quod parte anni in terra sepultum latet; parte item feliciter germinans se nostris offert obtutibus. Et fortasse inde est, quod in Adoniis frumentum ferebant et hortos faciebant Adonidis, vide Scholiastem Theocriti ad eius Idyll. 15. Idolum hoc oculos habuisse plumbo [orig: plumb˘] oppletos, quo [orig: qu˘] vi ignis intus latentis liquefacto [orig: liquefact˘], lacrimantis exhibuisse imaginem tradit R. David Kimchi radic. Regnasse [orig: RegnÔsse] in Aegypto Thamum, tempore Mercurii Trismegisti, cuius hic scripta compilaverit, tradunt nonnulli; et meminit eius Plato, e quod antiquissimum illum fuisse constat: non aeque quis ille fuerit. Adamum quidam hoc [orig: h˘c] nomine designari contendunt; Hornius vel ipsum Chamum, unius literulae mutatione, universae Aegypto dominatum, Psalmo 105. v. 27. vel ipsum Noachum, qui Genes. c. 6. v. 9. [gap: Hebrew] appellatur, quod cognomend ab improbis fortasse, quibus paenitentiam praedicabat, ei inditum est Thoni Aegyptii meminit Homer. *)odu/ss. *d. v. 228. Nec inusitatum huic genti nomen Thamus fuisse, Thammus ille ostendit in historia Panis demortui, apud Plut. de def. Orac. E quibus Orientalibus Sacris Macedonibus forte Thaumus pro Marte innotuit, teste Hesychio [orig: Hesychi˘]: Seldenus etiam dubitat, num eius nomen ad Tamuzum seu Thammuzum spectet. Philastrius Thamuz vocat illum Regem, qui Mosis aetate Aegypto praefuit. Hoc certum Thammuz Adonim et Osiridem, unum eundemque fuisse, ut videre est apud Ioh. Seldenum, Syntagm. 2. de Diis Syris c. 11. Unde fortasse et Thamus idem, quod Domnius. Vide Georg. Hornium, Histor. Philosoph. l. 2. c. 6. ut et supra in vocibus Adonis, Gingras, Osiris etc.

TAMYNA urbs Eretriae. Strabo. Hic [orig: Hţc] Iuppiter Tamynaeus colebatur. Steph.

TAMYRACE oppid. Sarmatiae Europaeae olim caput, ad Carcinitem sinum promuntor. cognomine. Strabo.

TAMYRAS [1] fluv. Phoeniciae inter Tyrum et Sidonem, vulgo Damor. Damyras Polybio, l. 5. c. 68. Nagoras, vel Magoras Plinio, l. 5. c. 20. et Leon. Ptolemaeo dici videtur.

TAMYRAS [2] vide Thamyras.

TANAC sive TANACH urbs magna et potens, cuius regem occidit Iosue, urbem tamen initio [orig: initi˘] expugnare non potuit, sed


image: s0471a

expugnavit postea, est data Levitis. Est villa nunc praegrandis, distans a Legione tribus milibus. In tractu Aser. Iudic. c. 1. v. 27.

TANAGRA Ptol. Boeotiae nobile oppid. Graea Homero, teste Stephano [orig: Stephan˘], cui Gephyra, ut et Oropus ab Aristotele dicitur. Hodie Anaioria dicitur Castaldo. Eius meminit Statius, l. 7. Theb. v. 254.

Mille sagittiferos gelidae de colle Tanagrae.

Nemo paulo humanior est, inquit vir magnus, Bochart. l. 1. Chanaan, c. 16. qui non aliquid audiverit de Tanagraeis gallis ad certamina natis. De illis ita Varro, de Re Rust. l. 3. c. 9. Sine dubio sunt pulchri, et ad certandum inter se maxime idonei. Plin. l. 10. c. 12. Quidam Galli ad bella tantum et praelia assidua nascuntur, quibus etiam patrias suas nobilitarunt [orig: nobilitÔrunt] Rhodum ac Tanagram. Et Pausan. in Boeoticis, ubi de Tanagra: *)/esti de\ kai\ ge/nh du/o e)ntau=qa\ a)lektruo/nwn, oi(/ te ma/ximoi, kai\ oi( ko/ssufoi kalou/menoi, Sunt ibi gallorum genera duo, pugnaces, et qui merulae vocantur. Columella, l. 8. c. 2. Tanagrici plerumque Rhodiis ac Medicis amplitudine pares. Idem, Deliaci, quoniam procera corpora et ammos ad praelia pertinaces requirebant, praecipue Tanagricum genus et Phodium probabant. Unde est, quod proverbio iactabant veteres: *)alektru/ona a)qlh th\n *tanagrai=on, Gallum pugilem Tanagraeum. Hi galli Colaephryges dicti sunt, a monte cognomine prope Tanagram, in quo alebantur. Hesych. *koilo/fruc, *tanagrai=os2 a)lektruw\n kai\ o)/ros2 *boiwti/as2. Unde Bochartus, loc. cit. nomen Phoenicium esse suspicatur. Gallus enim Syris est [gap: Hebrew word(s)] tarnegal . Graeci autem L. finali reiecto [orig: reiect˘], ut in *)anni/ba et *)asdrou/ba, ex Tarnega unius literae traiectione Tanagram fecere [orig: fecŕre]. Ita ut urbs Tanagra sit urbs galli, i. e. gallorum. Ad hanc aliquando Ceto [orig: Cet˘] ingenti delato [orig: delat˘], Cetus Tanagraeus in Proverb. abiit, apud Athen. l. 22. de obeso etc. Nic. Lloydius. Vide ubi de Alectryomachia seu Gallorum gallinaceor pugna.

TANAGRUS sive TANAGERNegro, teste Celso [orig: Cels˘] Cittadino [orig: Cittadin˘], fluv. Lucaniae alias, nunc principatus citerioris, ex Alburno monte apud Picenum oppid. oriens, haud procul a Potentia decurrens, Auletamque opidum alluens, qui in campo Atinate mersus sub terra [orig: terrÔ], post 20. mill. pass. emergit. Tirgil. Georg. l. 3. v. 151.

---- Et sicci ripa Tanagri.

Baudrando oritur prope lacum Nigrum, in limite Basilicatae, 12. milliar. a Policastro in Ortum, ad radices Apennini. Dein in Boream tendens, rigatis Atina [orig: AtinÔ], Auleta [orig: AuletÔ] aliisque oppidulis, in Silarum fluv. se exonerat, receptis prius aliquot fluviis mivoribus, et nominatim la Botta, qui prope Picernum oritur.

TANAIS [1] Dea colebatur, ab Armeniis, praecipue in urbe Arilesina, ubi servos servasque dedicant: nobilissimi etiam filias ei dedicabant, quibus lex erat, ut diu apud deam prostitutae essent, donec nuptui darentur, nullo renuente talibus coniungi.

TANAIS [2] nomen proprium viri, Horat. l. 2. Sat. 1. v. 105.

Est inter Tanaim quiddam socerumque Viselli.

TANAIS [3] urbs et emporium celebre (maxime pellium) Sarmatiae, ad ostia Tanais fluv. ab isthmo Tauricae, ubi Precopensium regia, itinere 5. dierum, seu 30. leucis Germanis distans Asoph incolis, teste Mercatore. Azak Baudrando; urbs emporiumque celebre Tartariae Precopensis, in limite Moscoviae; iuxta Taniam fluv. 15. mill. pass. supra eius ostia, 400. autem a Theodosia in Caeciam Capta fuit a Moscis, verum recepta a Turcis. Sed numquam fuit Precopensium regia.

TANAIS [4] incolis Don, fluv. Sarmatiae Europaeae notissimus et maximus, illam ab Asia disterminans, in Moscorum finibus oriens, et in meridiem oblique decurrens, ac in Moeoticam paludem magna [orig: magnÔ] vi aquarum influens. Silus Scythis dicitur, teste Plinio [orig: Plini˘], l. 6. c. 7. Danubius quoque olim dictus fuit, teste Acrone Horatii Scholiaste. Dixi hunc fluv. Asiam disterminare ab Europa. Diodor. Sic. l. 1. *me/xri *tanai/+dos2 potamou= tou= diori/zontos2 th\n *eu)rw/phn a)po\ th=s2 *)asi/as2. Incertus auctor in Pont. Euxin. et Maeotid. palud. periplo: to\n de\ *ta/nai+n potamo\n, o(/s2 e)s2i th=s2 *)asi/as2 o)/ros2 te/mnwn th\n h(/peiron e)kate/ra di/xa. Lycophron in Cassandra,

*li/mnhn te te/mnwn ta/nai+s2 a)krai/fnhs2 me/shn.

Dionysius, v. 14.

*eu)rw/phn d' *asi/hs2 *ta/nais2 dia\ me/sson o(ri/zei:
*(/os2 r(a/ q' e)lisso/menos2 gai/hs2 dia\ *sauromata/wn
*su/retai e)s2 *skuqi/hn te kai\ e)s2 *maiwti/da li/mnhn.

Et postea v. 661.

*(/oste kai\ *eu)rw/phn a)pote/mnetai *)asi/dos2 ai)/hs2
*)es2 du/sin *eu)rw/phn, e)s2 d' au)ga\s2 *)asi/da gai=an.

Ovidius, l. 4. Ep. 10. e Ponto, v. 55.

Quique duas terras, Asiam, Cadmique sororem
Separat, et cursus inter utramque facit.

Hinc ab Horatio discors vocatur l. 3. Carm. Od. 29. v. 28.

---- Tanaisque discors.

Lucanus, l. 3. v. 273.

Riphaeo Tanais diversi nomina mundi
Imposuit ripis, Asiaeque et terminus idem
Europae; mediae dirimens confinia terrae,
Nunc hunc, nunc illum, qua flectitur; ampliat orbem.

Qu. Curtius, l. 6. c. 2. Tanais Europam et Asiam medius interfluit.


page 345, image: s0471b

Mela, l. 1. 1. c. 1. Hoc [orig: H˘c] mari et duobus inclitis amnibus Tanai et Nilo [orig: Nil˘] in tres partes universum dividitur. Tanais a Septentrione ad meridiem vergens in mediam fere Maeotida defluit. Vide eundem, l. 4. c. 5. Ammian. l. 22. Qui (Tanais) inter Caucaseas oriens rupes per sinuosos labitur circumflexus, Asiamque disterminat ab Europa, et in stagnis Maeoticis delitescit. Marcianus Heracleota: *kai\ pa/lin o( *ta/nais2 potamo\s2, o(/s2is2 th\n *eu)rw/phn a)pi\ th=s2 *)asi/as2 o(moi/ws2 kata to\ *)arktw=on diori/zei me/ros, ei)s2 th\n *maiw=tin e)kba/llwn li/mnhn. Herodot. l. 4. *o\gdoos2 de\ dh\ *ta/nais2 potamo\s2, o(/s2 r(e/ei tane/kaqen e)k li/mnhs2 mega/lhs2 o)rmew/menos, e)kdidoi= de\ e)s2 me/zw e(/ti li/mnhn kaleume/nhn *maiw=tin, h( ou)ri/zei *sau/qas2 te tou\s2 *batilhi/+ous2 kai\ *sauroma/tas2. Addenda etiam erant e Plutarcho nonnulla, sed le ctorem ad auctorem ipsum remittimus (modo Plut. auctor sit) l. de fluminibus. Aristosteles in Meteorologicis docet, veterum nonnullos credidisse, Tanaim fluv. ex Araxe profluere. Locus est, l. 1. *)en me\n ou)=n th=| *)asi/a plei=soi/ te e)k tou= *parni/sou katoume/nou fai/nontai r)e/ontes2 o(/rous2 kai\ me/gistoi potamoi\. *tou=to de\ o(mologei=tai pa/ntwwn ei)=nai me/giston o(/ros2 tw=n pro\s2 e(/w th\n xeimerinh/n. *(uperba/nti ga\r h)/dh tou=to fai/netai h) e)/cw qa/latta h(=s2 to\ pe/ras2 ou) o(h=lon toi=s2 enteu=qen. *)ek me\n tou/tou r(e/ousi a)/lloi te potamoi\, kai\ o(/ *ba/ktros, kai\ o( *xoa/tphs2, kai\ o( *)ara/chs2. *tou/tou de\ *ta/nais2 a)pixi/zetai me/ros2 w\n, ei)s2 th\n *maiw=tin li/mnhn. Sic scribendus ille locus, *parniso\s2 Dionysio et aliis dicitur Paropanisus, uti supra vidimus. Frustra vero hic Olympidorus Parnassum in Asia quaerit. Inepte item Orpheus in Argon.

*)/enqad' *)ara/cou r(eu=ma megabreme/tou potamoi=o
*)ec ou(= *qermw/dwn, fa=sis2, *ta/nais2 te r(e/ousi.

Nugatur, more suo [orig: su˘], poeta ille. Fragmentum Peripli Ponti Eux. et Maeot. pal. a Vossio editum (cui hanc notam debeo) *)eci/hsi de\ di/s2omon e)/xwn to\ r(ei=qron. Ubi recte Tanaim di/s2omon vocat, ut et alii omnes. Ne fallant Troades Senecae Tragici, civius in exordio statim Tanais septem ora habere dicitur:

---- Columem eversum occidit
Pollentis Asiae, caelitum egregius labor.
Ad cuius arma venit, et qui frigidum
Septena Tanain ora pandentem bibit;
Et qui renatum primus excipiens diem,
Tepidum rubenti Tigrin immiscet freto.

Sic legendum ex MS. sed nemo unquam Graecorum tam imperitus fuit, ut Tanaim e(pta/s2omon esse proderet. Error iste solum est Romanorum. Quod iam Acron, in Commentario ad Horatium, videtur subodoratus fuisse. Romani nam que solent saepe confundere Tanain et Istrum. Testis eius rei etiam Seneca in Qu. Nat. l. 6. c. 2. Hinc qui medius inter pacata, et hostilia fluit, Danubius ac Rhenus; alter Sarmaticos impetus cohibens, et Europam Asiamque disterminans: alter Germanos, avidam gentem belli, repellens. Non sollicitanda est haec lectio, quod tamen quidam faciunt. Danubium etiam Tanaim vocat Tibullus, l. 4. ad Messalam, Epigr. 1. v. 147. cum inquit:

Quaque Hebrus, Tanaisque Getas rigat, atque Sigynos.

Sic emendandus iste versus: Getae enim et Sigyni, ad Istrum sunt, non Tanain. Noli audire eos, qui Mosonos substituunt: nam immensum quantum ab Istro, et Tanai, distant. Ineptissimi vero, qui Morinos cogitarunt [orig: cogitÔrunt]; qui tantum absunt,

Quantum Hypanis Veneto distat ab Eridano.

Mirabitur forsan aliquis, quod auctor fragmenti supra memorati inquiat, in Bosporum Cimmerium exonerari Tanain; et quod infra os Maeotidis paludis idem faciat ac os Tanaidis, cum tamen tam vastum intersit spatium. Sane id ipsum quoque innuit Arrianus, in peri/plw| Ponti: *ta/nais2 potamo\s2 le/getai o(ri/zein a)po\ th=s2 *)asi/as2 th\n *eu)rw/phn, kai\ o(rma=tai me\n a)pi\ li/mnhs2 th=s2 *maiw/tidos, e)sba/lles2 de\ ei)s2 qa/lassan th\n tou= *eu)cei/nou *po/ntou. Quem locum frustra emendare aggressi sunt viri docti. Plutarchus Iunior in l. de Flum. Criumetopon ad Tanaim collocat: *para/keitai de\ tw=| *tanai/di o)/ros2 th=| diale/ktw| tw=n ekoikou/ntwn prosagoreuo/ menon *bricz/ba, o(/per meqermhneuo/ meno/n e)s2i *kriou= me/twpon. Alibi quoque similia occurrunt exempla, ubi urbes Bosporanae, Tanaiticae dicuntur. Ratio eius rei est, quod Bosporus Cimmerius etiam Tanais appellatus fuerit. Ostendit hoc Procopius, l. 4. de Gothis: *ta/nain de\ kalou=sin kai\ e)pixw/rioi kai\ th\n enbolh\n tau/thn e)k li/mhns2 a)rcame/nhn th=s2 *maiw/tidos, a)/xri e)s2 *eu)/ceinon *po/nton. Hactenus Is. Voss. in Melam. Nic. Lloydius. Baudrando est fluvius Moscoviae, in Rezan Osera oriens, ex lacu Iuvanouvo Ieziero, i. e. lacus Iohannis, qui latus est verstas 500. Primum recta per Tartarorum Precopensium agros versus Ortum labitur, et haud longo [orig: long˘] a Volga intervallo [orig: intervall˘] et oppido Sanissa cubito [orig: cubit˘] se flectens, atque aliquot amnibus auctus, in Moeotidem paludem duobus ostiis prope Urbem Tanam, commune olim Europaeorum, Asiaticorum, et Tartarorum Nomadum emporium, nunc Azoph dictum, munitumque arce et firmo [orig: firm˘] praesidio [orig: praesidi˘] Turcarum, se econerat. Huius cum Volga coniunctionem tentavit aliquando Chamus Tartarorum, Turcis ita in mare Caspium et Moscoviam aditum aperturus, sed operi iam accincto Russi cladem gravissimam intulere [orig: intulŕre], quo [orig: qu˘] factum fuit, ut proposito [orig: proposit˘] suo [orig: su˘] absistere cogeretur. Id tamen postmodum perfecit Sachainbeierus Camouz, a quo et fossa Camouz dicta fuit, exstructis in ea prae sidioque [orig: sidi˘que] munitis 17. turribus. Vide Fourn. l. 12. c. 7. Becmannum Hydrographia [orig: HydrographiÔ], etc. Est et alter Tanais minor qui in Siberiensi Ducatu oriens, unde Doneoz Seversky dicitur, supra Tanaim seu Tanam urbem in Tanaim magnum influit.

TANAQUIL Tarquinii prisci uxor fuit perita, ut vulgo E trusci, caelestium prodigiorum mulier. Haec, cum aquila, suspensis demissa leniter alis, pileum viri abstulisset, rursusque, velut


page 346, image: s0472a

ministerio divinitus missa, capiti apte reposuisset, haec inquam, vitum amplexa, alta sperare iussit: id siquidem factum est, ipsis primo Romam ingredientibus, antequam regnaret ipse Tarquinius Priscus. Ponitur et pro quavis uxore viro imperante. Auson. epist. 23. v. 31.

---- Tanaquil tua nesciat illud.

Vide Scal. Auson. lect. l. 2. c. 6. Iuvenalis, Sat. 6. v. 565.

Consulit Ictericae lento de funere matris
Ante tamen de te Tanaquil tua. ----

TANARUS fluv. Lombardiae Cispadanae. Tanaro Leandro. Corruptum eius vocabulum legitur apud Aelianum *tai/naros2 pro *ta/naros2, quod inscitia [orig: inscitiÔ] librarii factum, cui notius erat extimum Peloponnesi versus Meridiem promontorium hoc [orig: h˘c] nomine, quam Tanarus Italiae amnis. Locus est, Hist. Anim. l. 14. c. 29. ubi ou) pa/nth| gnw/rimos2 potamo\s2 dicitur.

TANATIS [1] Insul. in Oceano Britannico, memoratur Solino, c. 22. ubi de Britannia, At Tanatis insula alluitur freto [orig: fret˘] Gallico [orig: Gallic˘], a Britanniae continente aestuario tenui separata, frumentariis campis felix, et gleba [orig: glebÔ] ubere, nec tantum sibi, verum et aliis salubris locis: nam cum ipsa nullo serpatur angue, asportata inde terra quoque gentium invecta sit, anques necat. Unde Thanaton, a morte serpentum dictam, nugatur Isidorus. Sed Tanatis verum eius nomen, qua [orig: quÔ] terminatione et *)iktis2 in illo Oceano, apud Diodorum, quae *)/oniktis2 Ptolomaeo, Plinio Vectis. Hodie Tenet. Salmas. ad Solin. d. l.

TANATIS [2] Moesiae superioris oppid. Ptol. apud Danubium ubi Moschium excipit. Terriana Nigro.

TANCARDI Villa vulgo Tancarville, ad dextram Sequanae ripam in Oceanum properantis, a conditere vel possesore suo sic dicta. Forte melius Tancredi Villa. Hadr. Vales Notit. Gall.

TANCHELINUS vel Tandemus, impostor quidam Antverpiae, A. C. 1125. Morerio fuisse dicitur, a S. Norberto convictus, in Diction. Histor.

TANCREDUS [1] Bononiensis Archidiaconus, quintae Collectionis Decretalium Auctor, in qua sunt Honorii III. Constitutiones, sub cuius nomine etiam publicari debuit: Prodidit illam A. C. 1227. quo [orig: qu˘] Honorius obiit. Eius interpres perhibetur Iacobus albanus Faventinus Episcopus Henrici Ostiensis Praeceptor. Quam diu desideratam, neque unquam editam, quia Gregorius Honorii successor de nova editione statim cogitabat, cum Antonius Augustinus inter suas Collectiones non edidisset, tandem in Bibliotheca Albiensi repertam, Tolosae A. C. 1645. edidit Innocentius Cironius Academiae Tolosanae Cancellarius, et Notas addidit doctissimas. Gerh. von Mastricht ICtus Hist. Furis Eccl. num. 352. Vide quoque Arthur. Duck de Auctor. Iuris, l. 1. c. 7. ž. 6.

TANCREDUS [2] de Hauteville, Normanniae Ducis Roberti vasallus, cum numerosam haberet familiam, nec pares opes, filiorum duos natu maximos, in Italiam misit, qui, Sicilia [orig: SiciliÔ] occupata [orig: occupatÔ], regnum huius Insulae ad posteros transmiserunt. Post mortem Guihelmi II. Boni; A. C. 1189. Sicilia [orig: SiciliÔ] divisa [orig: divisÔ], Tancredus, fil. nothus Rogerii, Apuliae Ducis, thronum conscendit, triennio [orig: trienni˘] post [orig: p˘st] mortuus; filius autem eius Rogerius, in carcere, oculis orbatus, obiit. Vide Sicilia.

TANDAIA una ex Philippinis: aliter Achan. Ad Eurum Manillae Insulae a qua separatur Freto [orig: Fret˘] Manillae. Sub Hispan. Saepe Philippina Propria dicitur, quia primo detecta ab Hispan. Longa, 50. leuc. lata 40. circiter.

TANDRA Insul. Ponti Euxini, prope ostia Borysthenis. Recens nomen ignoratur.

TANEGAXIMA Insul. parva Iaponiae, ab Austro Ximoae Insul. Brietio.

TANES vir Persa ex ducibus Darii.

TANETOS seu Toliapis Ptol. insul. parva Albionis in Anglia in ora Cantii, vix angusto [orig: angust˘] freto [orig: fret˘] ab eo separata, prope Sandvicum, 15. mill. pass. infra ostia Tamesis ad Ortum, uti 7. a Cantuaria, vulgo Tenet, vel Thanet. Dicitur et Thanatos.

TANETUS quod TANNETUM Anton. TANITUM Ptol oppid. olim nunc pagus Aemiliae in agro Regiensi, apud Niciam fluv. inter Regium Lepidi 9. et Parmam 6. mill. pass. Taneta P. Diacono.

TANFANAE Templum Benthemerberg, teste Geo Bruno [orig: Brun˘], locus German. in Westphaliae et Frisiae confinio apud veteres Marsos et Salios, ubi Benthema oppid. et Comitatus a veteribus Saliis vix milliari Germanico [orig: Germanic˘] in ortum distans.

TANFELDIA Elisabetha, vide ibi.

TANGATANGA i. e. in tribus Unus, et in uno Trinus, Numen Peruvianorum, cuius effigiem Chuquisacae se vidisse, testatur Io. Hugo Linschottanus Hist. Ind. Occident. Vide Tob. Pfannerum System. Theol. Gentil. purior. c. 3. de Deo Trino, ž. 3.

TANGENDI lanuginem per blanditias mos memoratur Suetonio in Nerone, c. 34. Quam (amitam suam) cum ex duritia alvi cubantem visitaret: et illa tractans lanuginem eius, ut assolet iam grandis natu etc. Sed et mentum, dextram, vel genua tangebant supplices, ut suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘] vidimus. De sceptrum tangendi ritu apud Persas usitato, res e Sacris notissima: de more terram tangendi, vide infra Terra; vestes, quod timidiores faciunt, honoratiorem aliquem compellaturi, supra Lacina, infra Vestis. Tralatitia phrasis apud Poetas est, tangere Divos, vel Caelum, summam felicitatem inferens. Statius, Thebaid. l. 3. v. 155.

Vos, uteri fortuna mei, qua [orig: quÔ] tangere Divos
Rebar ------

Ausonius,

Tunc ero bis Consul, tunc tangam vertice caelum.

Seneca Thyeste, Actu 5. v. 885.



image: s0472b

Aequalis astris gradior, et cunctos super
Altum superbo [orig: superb˘] vertice attingens polum etc.

Quam in rem vide plura apud Casp. Batthium, Animadv. ad Statium d. l. De tactu rerum sacrarum alihi. Apud Iudaeos vero, non tantum esui immunda erant animalia quaedam, sed et ipso contactu nonnullis, licet non adeo certo, immunda alia fuisse videntur, ut sus etc. praecipue vero contaminabant mortua. sive immunda, sive munda fuissent. Et quidem immunda animalia, ex quorum contactu immundities contrahebatur, enumerantur Levit. c. 11. v. 24. 27. quibus adduntur octo reptilium species, versibus 3. seqq. quin imo contaminabatur omnis res, quae tale cadaver tetigisset, v. 32. et 33. munda vero tacta contaminabant, si morticina essent i. e. sua [orig: suÔ] sponte, nulla [orig: nullÔ] vi exstincta, vel suffocata, absque amissione sanguinis. At ipsius hominis cadavere nihil erat contagiosius, quippe quod ex sola praesentia, non tantum ex contactu omnem inficiebat, qui eodem in loco erat, Numeror. c. 19. v. 14. ur supra vidimus, ubi de Immunditie Legali, Morticino etc. Hinc nec accedere quidem ad mortui cadaver unquam Pontificil licuit, ne ceremonias contaminaret; quoniam in mortem imperium penes Vet. Testam. Sacerdotium non erat, in CHRISTO solo, cuius is typus erat, quaerendum qui sine pollutionis metu mortuos tangebat, cum solo attactu vitam illis dare posset. Idem vero et Naziraeis interdictum, qui proin, quoties mortui vel morticini attactu polluerentur, votum redintegrare et de novo Nazireatus tempus implere necesse habebant, Numeror. c. 6. v. 3. 10. qua de re vide Franc. Burmannum, Synopsi Theol. Christ. Part. prior. l. 4. c. 10. ž. 5. uti de arrogantia Novatianorum aliorumque, tangi ab aliis indignantium, supra Noli me etc. plura vero de verbo tangere infra Taxare.

TANGERMUNDA oppid. veteris Marchiae Brandeburgens. ad Albim, ubi recipit amnem Tanger, 7. leuc. infra Magdeburgum in Boream, Havelbergam versus. Alias munitum, et pluries vastatum ultimo [orig: ultim˘] bello [orig: bell˘] Germanico [orig: Germanic˘].

TANGMARUS Presbyter Ecclesiae Hildesheimensis, in Saxonia, floruit saeculo [orig: saecul˘] 11. Scripsit vitam Bernwardi Episcopi cuius praeceptor fuerat, ab illo in Italiam deductus, Brouverius, aliique ediderunt. Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 43.

TANGROPOLINICES Mucaletus sub quo initia Turcicae potentiae iacta sunt, a Mahomete Persidis Sultano contra Calipham evocatis Turcis; quibus cum reditum parantibus Mahometes intercluderet, ab iis desperabundis regno [orig: regn˘] vitaque [orig: vitÔque] exutus est, A. C. 1037.

TANGUM oppid. Niphoniae, in parte Boreali Iamasotiae regionis cum tractu cognomine. Briet. Tango.

TANGUTUM regnum in parte Meridionali Tartariae verae, versus Sinas. Aliter Taniu et Baghargar; Eius caput Tangu, dicitur etiam Campion et Taniu, G. Sansoni; Eratque alias ibi Sericae regionis pars Australis.

TANGUUM regnum Indiae ulterioris iuxta Menanum fluvium, cum Urbe primaria cognomine alias sub Rege Peguano.

TANIAORIUM urbs Coromandeliae, alias sub Rege Bisnagaris, nunc sub proprio Principe, cum tractu adiacente, 60. milliar. ab ora Coromandelis et a Franquebaria in Occasum Princeps Naique de Taniaor dicitur, clientelaris Regis Bisnagaris; et ei subest Negapatanum.

TANIAXARCES vide Smerdis.

TANIS unde Tanitis praefectura Plinio, l. 5. c. 9. Taphnis Ezechieli, c. 30. v. 18.urbs Aegypti inferioris apud ostium Taniticum, a Gigantibus condita et nominata teste Isidoro [orig: Isidor˘], ac Pharaonis quondam regia, ubi Moyses tot edidit signa. Tanes adhuc dicta, teste Nigro, urbs quondam magna, Stephano auctore, et metropolis inferioris Aegypti sub Pastoribus, qui ibi sedem suam habuerunt, cum antea Heliopolis illius regni fuisset caput: unde illi *tani=tai basilei=s2 Tanitae Reges, ab hac urbe, Syncello dicuntur, p. 103. quos in Aegypto regnasse [orig: regnÔsse] annos 511. a Salate primo Rege, usque ad Zet ultimum, supra vidimus. Mentio fit urbis Psalmo 78. v. 12. Deus mirabilia fecerat in terra Aegypti in campo Taneos, tempore videl. Mosis, ut iam indigitavimus: id quod factum est sub Tanitarum Rege IV. Aphophe, de quo suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Nimirum Aegyptus ita proprie dicta, et a Thebaide distincta, in 2. partes divisa fuit, una Superior Aegyptus, Thebaidi contermina, cuius caput Memphis; altera Inferior dicta, Iudaeae, propior, cuius metropolis Pastorum tempore erat Tanis: asque in hac Israelitae degebant. Vide Ioh. Marshamum Canone Chron.

TANITICUM Ostium Saiticum Strab. Tanicum Pomponio, unum ex 7. Nili ostiis inter Pelusiacum ad ortum et Mendesium ad occasum, Callixene, teste Bonacciolo [orig: Bonacciol˘] cum aliis: per quod Osiris olim arca [orig: arcÔ] inclusus in mare deiectus est, Plut. in Isid.

TANNETUS locus Campaniae, ubi Buccilinus a Narsete superatus. P. Diaconus, l. 2. de gestis Longob. Legitur et Tannetum et Tanetum.

TANOS urbs Cretae. Gentile Tanius Steph.

TANTAEUS Assyriorum Rex, A. M. 2881. post Tautanem, qui regnaverat ann. 32. Obiit Ann. 2920. Thinaeo [orig: Thinae˘] successore. Euseb. in Chron.

TANTALIS et TANTALI stagnum in Lydia. Plin. l. 5. c. 29. Vid Sypilus.

TANTALUS [1] Iovis et Nymphae Plotae filiteste Eusebio [orig: Eusebi˘], l. 2. Praep. Euang. cum tamen Io. Diaconus et Didymus Iovis et Plutus Nymphae filium fuisse arbitrantur: quem Tzetzes hist. 10. chil. 5. praedicta [orig: praedictÔ] quidem matre genitum, ac patre Imolo Lydiae rege scribit. Lucianus in Dipsadibus, Aethonis filium facit, uti testantur carmina sequentia:

*toi=a paqo/nt' o)=imai kai\ *ta/ntalon *)/aqonos2 uio\n
*mhdama\ koimh)/sai diyale/hn o)du/nhn.

Fuerunt qui dixerint, Deos aliquando in hospitium ab hoc fuisse acceptos, qui cum lautum convivium illis parasset [orig: parÔsset], Pelopem fil. caesum inter ceteras epulas apposuit. Id cum Dii ceteri


image: s0473a

cognovissent, ab iis epulis abstinuerunt, praeter unam Cererem, quae ob raptae filiae dolorem pene desipiens iuconsulto humerum edit. Tum Dii reliqui eius filii miserti, eum rursus iecerunt in lebetem, ac recoctum vitae restituerunt, teste Pindaro [orig: Pindar˘]. Cum vero illi deesset humerus, Dii eburneum fecisse dicuntur: qui humerus omnium postmodo Pelopidarum signum fuit, ut Spartis pilum, sicuti testatur Isacius. Verum, quia deorum Epulas humana [orig: humanÔ] caede contaminasset [orig: contaminÔsset], perpetuo [orig: perpetu˘] epularum desiderio [orig: desideri˘] ad inferos adductus est, qui tamen praesentes lautissimo [orig: lautissim˘] regioque [orig: regi˘que] apparatu semper habet epulas, quas nullo [orig: null˘] pacto [orig: pact˘] potest attingere, quamvis is insatiabili fame excrucietur. Homer. Odyss. l. v. 581. ait, Tantalum apud inferos perpetua [orig: perpetuÔ] siti vexari, et in aqua [orig: aquÔ] esse pepetuo, quae usque ad mentum assurgit: sed quoties labris attingere conatur, illa statim refugit: quod ipsum faciunt varia fructuum genera, quorum desiderio [orig: desideri˘] semper discruciatur, ut est in his,

*kai\ me\n *ta/ntalon ei)sei=don xalep' a)/lge) e)/xonta,
*(estaot' e)n li/mnh, h( de\ prope/laze genei/w|
*steu=to de\ diya/wn, pie/ein d' ou)k ei)xen e(le/sqai,
*)ossa/ki gar\ ku/ptei o( ge/rwn pie/ein meneai/nwn,
*tossa/x' u(/dwr a)pole/sket' a)nabroxqe\n, a)mfi\ de\ possi\
*gai=a me/laina fa/neske, katazh/naske de\ dai/mwn.
*de/ndrea d' o)yipe/thla katakrh=qen xe/e karpo\n,
*(/oxnai kai\ r(oiai\. kai\ mhle/ai a)glao/karpoi,
*sukai= te glukerai\, kai\ e)lai=ai thleqow=sai
*tw=n o(po/t' i)qu/sei o( ge/rwn e)pi\ xersi\ ma/sasqai,
*ta\s2 d)a)/nemos2 r(i/ptaske poti\ ne/fea skio/enta.

Alii putarunt [orig: putÔrunt], lapidem illius capiti imminere, qui quoties bibere conaretur, toties illius caput percuteret. Cicer. l. 4. Tusc. Qu. c. 16. Poetae impendere apud inferos saxum Tantalo faciunt ob scelera, animique impotentiam et superbiloquentiam. Euripides, in Oreste:

*dio\s2 pefukw\s2 (w(s2 le/gousi) *ta/nsklos,
*korufh=s2 u(perte/llonta deimai/nwn pe/tran
*)/ae/ri pota=tai, kai\ ti/nei tau/thn di/khn
*(ws2 me\n le/gousin, o(/ti qeoi=s2 a)/nqrwpos2 w)/n
*koinh=s2 trape/zhs2 a)ci/wm' e)/xwn i)/son
*)ako/laston e)/xe glw=ssan, ai)xi/s2hn no/son.

Ovid. l. 2. El. 2. v. 53.

Quaerit aquas in aquis, et poma fugacia captat
Tantalus, hoc illi garrula lingua dedit.

Tibullus, l. r. Eleg. 3. v. 77.

Tantalus est illic, et circum stagna, sed acrem
Iamiam poturo deserit unda sitim.

Cornelius Gallus:

*o (=utos2 o( tri\n maka/ressi sune/s2ios, ou(=tos2 o( nh/dun
*polla/ki nektare/ou plhsa/menos2 po/matos,
*nun= liba/dos2 qnhth=s2 i(mei/retai, h( fqonerh\ de\
*kra=tis2 a)ei\ xei/leus2 e)s2i\ tapeinote/rh.
*pi=ne le/gei to\ to/reuma, kai\ o)/rgia ma/nqane sigh=s2,
*(oi glw/ssh| propetei=s2 tau=ta kolazo/meqa.

Alii, ut Tzetzes ac Didymus, putarunt [orig: putÔrunt] hanc poenam irrogatam Tantalo, quia nectae et ambrosiam suis aequalibus impertiverit. Pindarus, Olympion. Od. 1.

*meta\ triw=n te/tarton
*po/non, a)qana/twn o(/ti kle/yas2
*)ali/kessi sumpo/tais2
*ne/ktar, a)mbrosi/an te dw=ken.

Propert. l. 2. El. 1. v. 65.

Hoc si quis vitium poterit mihi demere, solus
Tantalea poterit tradere poma manus

Idem Eleg. 17. eiusdem libri, v. 5.

Vel tu Tantalea [orig: TantaleÔ] moveare ad flumina sorte,

Idem, l. 4. El. 12. v. 24.

Fallax Tantaleo corripiare liquor.

Ovid. Amor. l. 3. El. 7. v. 51.

Sic aret mediis facilis vulgator in undis,
Pomaque quae nullo tempore tangat, habet.

Claudianus:

Non aqua Tantalicis subducitur invida curis.

Seneca, in Thyeste: Actu 1. v. 152.

Stat lusus vacuo [orig: vacu˘] gutture Tantalus,
Impendet capiti plurima noxio,
Phineis avius praedo fugacior, etc.

Idem, in Herc. Fur. Actu 3. v. 752.

In anme medio faucibus siccis senex
Sectatur undas, abluit mentum senex:
Fidemque cum iam saepe decepto dedit,
Perit unda in ore: poma destituunt famem.

Huius meminit Statius, l. 1. Theb. v. 246. licet poenam non addit,

------ Neque enim arcano de pectore fallax
Tantalus, et saevae periit iniuria cenae.



page 347, image: s0473b

Tantali fabulam de divitibus avaris interpretatur Horat. Serm. l. 1. Sat. 1. v. 69.

Tantalus a labris sitiens fugientia captat
Flumina; quid rides? mutato [orig: mutat˘] nomine de te
Fabula narratur. ----

Petronius Arbiter.

Mec bibit inter aquas, nec poma patentia carpit
Tantalus infelix, quem sua vota premunt.
Divitis haec magni facies erit, omnia iate
Qui tenet, et sicco [orig: sicc˘] concoquit ore famem.

At Cicero curas et timores inanes videtur putasse [orig: putÔsse] a mentibus hominum, per hanc fabulam, expellendos. Quod etiam sensit Lucretius in his carminibus, l. 3. v. 994.

Nec miser impendens magnum timet aere saxum
Tantalus, ut perhibent, cassa [orig: cassÔ] formidine torpens:
Sed magis in vita Divum [orig: Divűm] metus urget inanis
Mortales, casumque timent, quem cuique ferat sors.

Nic. Lloydius. Coeterum, Iuppiter Phrygius hic fuit, Ganymedis raptor. Eusebius, ad ann. 42. Aod seu Ehud Fudicis Israel. Ob raptum Ganymedis Troi, patri Ganymedis et Tantalo, bellum exortum est, ut Phanocles Poeta scribit. Frustra igitur Iovis fabula et raptrix aquila confingitur. Phryges nempe et Paphlagonas rexit, raptoque [orig: rapt˘que] flagitiosissimo Troiani Regis filio [orig: fili˘], bellum id conflavit, uti Orosius de eodem Iove refert, l. 1. c. 12. Vide quoque Herodianum in Commodo, et hanc in rem plura, apud Ger. Io. Vossium, de Idol. l. 1. c. 15. Ex eadem fabula, de poena Tantali apud inferos colligit Epiphanius, non animam solum, sed et corpus impiorum, cruciatum iri in inferno, Gentilibus quoque non penitus ignotum fuisse, in Ancorato p. 577. Hinc appellationem accepit Tantali Poculum, in Musaeo Kircheriano Romae. Scyphus est, superne in hemicyclum arcuatus, totoque [orig: tot˘que] ore patulus, intra cuius latentes anfractus purpureus vini Falerni latex captivus haeret, adeo ut credas scyphum ad summa labra repletum, qui tamen inversus ne guttulam quidem remittit. Vide Georg. de Sepibus in Collegii Romani Societatis Fesu Musaeo p. 14.

TANTALUS [2] mons Lesbi, a Tantalo dictus. Steph. Item oppid. Lydiae, in Cariae confinio apud Maeandrum; inter illum et Sipylum montem. Nicet. Tausanle Leuncl.

TANUS fluv. Peloponnesi per Argiam fluens. Pausan. l. 3. Tanaus Euripidi dictus, agrum Argivorum a Spartano dividens. Item Siciliae mons, teste Fazello [orig: Fazell˘].

TANUSIUS Geminus Historiae scriptor ignobilis, Ciceroni familiaris, qui inter alia scripsit de coniuratione Caesaris cum Crasso, P. Sulla [orig: SullÔ] et P. Antronio. Senecae, Ep. 93. vocatur Tamusius, nisi forte rectius ex Suet. Caes. c. 9. corrigendus Seneca, nam et Plut. dicitur *tanu/sios2. A Cicerone impense commendatur. Nic. Lloyd.

TAOCA Persidis urbs Ptol. quam Thevetus Thimat vocari ait. Populi Taoci. Dionysius, v. 1060.

*prw=ta *sa/bai, mete/peita *pasarga/dai, a)/gxi *tawkoi\.

Ubi vulgo a)/gxi de\ *taskoi/. Atqui cum Tascorum alibi non fiat mentio, Salmasio libens assentior, qui *taskou\s2 pro *ta/okous2 in auctore aliquo male exsatato Dionysium legisse arbitratur. In maritima enim Persidis ora, non longe a Pasargadis, Taocene regio, ubi Taoce urbs cum promuntor. cognomine a Ptol. statuitur, cuius quoque meminere [orig: meminŕre] tum Arrianus, tum Strabo, l. 15. urbem regiam nominans: Ubi enim in editis libris est e)n th=| parali/a| kata th\n *)/okhn legome/nhn. pro th\n *)/okhn *tao/khn legendum esse monent Causaubon et Salmas. Montanus. Idem Lloydius.

TAPABORDUM Gallis Tapabord, Anglicum bardocuculli nautici genus, quo [orig: qu˘] in obsidione Rupellana milites usos, refert in Dictionar. Gall. Richelietus.

TAPAE Daciae ippid. sub Decebalo, Xiphilin.

TAPAISA fluv. amplus Americae meridionalis. Oritur in limite Brasiliae, et post longum decursum in flum. Amazonum se exonerat, in Guaiana regione et in Tapaisa provinc. P. Texeira.

TAPANITAE populi Lybiae inferioris, infra Nasamones siti, apud Ptolem. quos pro Tabaitis populis male Virum Eruditum accepisse, docet Salmas. ad Solin. p. 1019. Vide quoque supra, ubi de Tabaitis.

TAPARA emporium ad Sinum Arabicum inter Ayalitem et Malao emporia, in Arriani Periplo, Tapharum forte Niceph. Callisti.

TAPE urbs Hyrcaniae regia fuit, apud oram maris Caspii aportis Caspiis in ortum stadiis 1400. distans. Strabo.

TAPETES Graec. *ta/phtes2, Ammonio oi( e)k tou= e(te/rou me/rous2 malako\n e)/xontes2, sicut *)amfita/phtes2 oi( e)/c a)mfote/rwn; ubi malako\n pro molli villo, sive pilorum mollitie posuit: idem fuere [orig: fuŕre] cum Gausapis, sicut Amphitapetes cum Amphimallis. Nempe Tapetes ex una parte villos habebant, Amphitapetes utrinque. Unde Amphitapas vestes, teste Nonio [orig: Noni˘] Latini dixere [orig: dixŕre], apud Octav. Ferrarium, de Re Vestiar. Part. 2. l. 1. c. 14. Pensilibus Tapetibus, in Theatro olim Tragico, palatia Regum cernebantur obducta, partim ut Regiarum aedium vera species exhiberetur, quas etiam Heroicis temporibus, Tapetibus insterni fuisse solitas, ex Homero discimus. Primus vero illorum usus fuit, ut pedibus substernerentur, unde Tapeta, quasi Tapedia, Isidor. l. 19. c. 26. aliis ta/phs2, quasi pa/ths2, para tou= patei=sqai, quod calcaretur, nonnullis da/pis2, ex da/peda. Postea et lectis cubitoriis insternebantur, Curtius, l. 8. c. 5. Cum post aulea, quae lectis obducebantur, staret Rex. Iul. Rollux. l. 6. c. 1. Amphitapetia


page 348, image: s0474a

et Tapetia, in ornatu convivantium, teponit. Virg. l. 9. Aen. v. 325.

---- Qui forte Tapetibus altis
Exstructus.

M. Varro in Hercule Socratico,

In omnibus rebus bonis quottidianis
Cubo in Sardinianis Tapetibus.

Et in quocumque lautioris convivii apparatu parietes totos velabant: ut de Adrasti magnificis epulis, quibus Polynicem et Tydeum acceperat, habet Status, Theb. l. 1. v. 518.

-- Pars ostro tenues, auroque sonantes
Emunire toros, aliosque inferre Tapetas etc.

Ad quem sensum Bacchylides, apud Athenaeum l. 11. c. 1. ou) pow=n pa/restisw/mata, ou)/te xruso\s2, ou)/te porfu/reoi ta/pphtes2, a)lla\ qumo\s2 eu)menh\s2, mou=sa/te glukei=a, Non adsunt boum corpora, neque purpurei tapetes, sed animus benevolus Musaque dulcis. Corippus ad Spectacula Scenica, ut dictum, eos Byzantii abhibrtos fuisse, insinuat, l. 2. num. 8. et l. 4. num. 2. Quia autem eorum in Assyria praecipuus honor primaque fere peristromatum huiusmodi inventio, hinc Babylonica vocata sunt, Plin. l. 8. c. 48. quibus diversicolores effigies intexi consuevisse anim alium Heroumque priscorum, docuit Aegidius Maserius ad Val. Flacc. l. 1. v. 147.

------ Acclinisque Tapetis
In mediis vacuo condit caput Hippasus auro.

Vide quae supra diximus, de Peristromatis. Meminit Tapetum fuco [orig: fuc˘] tbriorum, apud Aulum Gellium, l. 20. c. 9. C. Mattius in Mimiambis,

Iam tonsiles Tapetes ebrii fuco [orig: fuc˘],
Quos concha purpura imbuens venenavit.

In quae verba eruditissimas vide Notas Iac. Oiselii ICti. Vide quoque in Velum, uti de more tapetibus insidendi Turcarum, Persarum aliarumque in Oriente gentium, P. de Valle Itiner. Apud veterem Poetam, d. l. Tapetes tonsiles sunt brevibus ac tonsis villis, a)kro/malloi Graecis, Salmasio ad Solin. p. 1000.

TAPHAE locus Aegypti, in Occidentali Nili latere, memoratus in Itinerario Antonini, de quo vide Salmas. ad eundem, p. 438.

TAPHETH Solomonis filia. 1. Reg. c. 4. v. 11.

TAPHI fluv. regni Mogor, Urbem Curare praeterlabens.

TAPHIAE insulae maris lonii, quas prope Echinadas Strabo, l. 10. ponit, quarum caput Taphus. Inter Achaiam seu inter fauces sinus Corinthiaci ad Ortum et Leucadiam ad Occasum. Iis Taphii ac Teleboae imperarunt [orig: imperÔrunt], de quibus huiuscemodi repetit originem Scholiastes Apollonii. Perseo ex Andromeda, ut narrat Herodotus 4. fuere [orig: fuŕre] filii, Alarus, Sthenelus, Nestor et Electryon, qui simul regnaverunt. Ex Hippothae Nestoris filia [orig: filiÔ] et Neptuno [orig: Neptun˘] Pterelas genitus est, ex eo Telebos et Taphus, a quo Taphus insul. in qua Teleboae ac Taphii communi nomine, et imperio [orig: imperi˘] fuere [orig: fuŕre]. Igitur ii Hippothoes eorum aviae pecuniam ab Electryone eorum necesario, qui pro ea respondit, repetebant; qua [orig: quÔ] negata ad arma venere [orig: venŕre], armenta abegerunt, ipsum denique ac filios sustlere [orig: sustlŕre], Alcmena vero Electryonis filia patrem ultura, Amphitryonem Thebanum, hominum potentissimum, in matrimonium accepit, atque hoc [orig: h˘c] pacto [orig: pact˘], bello [orig: bell˘] inter eos conflato [orig: conflat˘], ab eodem Amphitryone deleti sunt, eorumque regnum Cephalo profugo Atheniensi, qui exercitui praeerat, donatum est, quod ad Ulussem successione pervenit, Haec ille, Taphiorum nomen deducit Bochartus, l. 1. Chanaan, c. 23. per aphaeresin ab [gap: Hebrew word(s)] hataph, i. e. a rapiendo. Erat enim gens latrociniis admodum dedita Homer. Odyss. O. v. 426.

*)alla/ m' a)nh/rpacan *ta/fioi lhi/+s2ores2 a)/ndres2.

Idem, Odyss. 11. v. 426.

*(ou/neka lhi+s2h=rsin e)pispo/menos2 tafi/oisin.

Apollonius, l. 1. Argon. v. 749.

---- *)ata\r oi)/g' e)qe/lontes2 a)me/rsai.
*lhi+s2ai\ *ta/fioi. ----

Nic. Lloydius.

TAPHII populi Scythiae Europaeae ad ultimum recessum Carcinitis Sinus habitabant. Strab. Forte Taphrae Plin. l. 4. c. 12. quod rectius.

TAPHIUS mons Locrorum Ozolorum, in confiniis Aetoliae, ubi Nessus, quem Hercules occidit, conditus, Antigono teste. Taphiassus Strab. et Plin. l. 4. c. 2. apud Calydonem urbem.

TAPHIUSA locus iuxta Leucadem, in quo Taphiusius lapis nascitur. Plin. l. 36. c. 21.

TAPHIUSSA urbs Cephalleniae, quondam Taphos appellata. Cives Taphii, vel Taphiussaei. Steph.

TAPHNE uxor Pharaonis regis Aegypti. 1. Reg. c. 11. v. 19.

TAPHNIS civitas Aegypti. Munitissima, capta a Iohanne Brenna, cum Damiata A. C. 1219. Blondus dec. 2. l. 7. Populi Taphnaei. Vide Tanis.

TAPHRA quae Taphrura Ptol. Africae minoris urbs. Fachs Moletio, et Oleario, inter Usillam ad occasum, et Theaenas ad ortum a Carthagine 300. mill. pass.

TAPHRAE seu Taphros Ptol. Precop. vel Przecop. Mercatori, aliis Mancup, urbs Tauricae Chersonesi in Isthmo, regia Tartarorum


image: s0474b

Precopensium, a Tanais ostio 30. milliar. Germanica in Austrum Axiacam, sive (ut nunc vocant) Oczacoviam versus, 14. a Bosporo Cimmerio 260. mill. pass. in occasum teste Plin. l. 4. c. 12. quanta est Tauricae longitudo. Auspiciis Traiani Imperatoris capta fuit, teste Floro [orig: Flor˘] qui ea [orig: ] tempestate vixit. Taphre Stephano dicitur, a servis, qui, dominis cum Thracibus bellum gerentibus, se eorum uxoribus commiscuerant, habitata. Forte et Neapolis, Baudr. hodie Precop. 110. mill. Pass. a Theodosia in Boream, 140. a Bosphoro Cimmerio in Occasum uti 380. a Tanais ostio. Parva, sed cum castro munito, inter Carcinitem Sinum ad Occasum et Bugem lacum ad Ortum. Or Tartaris, Perecop Polon. Hinc Tartaria minor Precopensis.

TAPHRON Arabiae Felicis urbs apud Marcellinum.

TAPHROS quod Fretum Etruscum Melae, Fretum Gallicum Antonino, Sinus Sardonius Eustathio, mare quod inter Sardiniam et Corsicam intercedit. Hodie le Bocche di Bonifacio. Latum 6. mill. Pass. inter Corsicam ad Boream et Sardiniam ad Austrum. Vide Fretum Taphros.

TAPHSAR nomen regionis. Ierem. c. 51. v. 27.

TAPHUA villa, terminus Palaestinae ad Aegyptum. Item alia in tribu Manasse Ios. c. 12. v. 17. et c. 15. v. 34. data filiabus Salphaad. Ios. c. 17. v. 7. Filius Hebron. 1. Paral. c. 2. v. 43.

TAPHUS vide Taphiussa.

TAPIACHIA oppid. Prussiae Ducalis cum arce, ad influxum Deme fluv. in Pregelam, alias Sugurbi. Ibi obiit Albertus Brandeb. Prussiae Dux primus, 30. Mart. A. C. 1568. 5. milliar. Germ. a Regio monte in Ortum, 4. a Curonio Sinu in Occasum.

TAPIAEUS Mons Monte Ansidiano A. Resendio, mons Lusitaniae, inter Thomariam et Conimbricam, in quo Ansidianum oppid.

TAPIUS fluv. Oritur in limite Brasiliae et post longum cursum in fluv. Amazonum abit. P. Texeira.

TAPOSIRIS TAPHOSIRIS Plut. et Apuleio, oppid. Aegypti parvum, inter Alexandriam et Canopum, ubi Osiridis templum erat.

TAPROBANE ZEILAN teste Fo. Barrio [orig: Barri˘] cum Varrerio, insul. magna maris Indici intra Gengem contra Cory promontor. (non Sumatra, ut Mercator ait, longe in ortum distans, cum Ptol. illam apud Cory promontor. Indiae citerioris describat) cuius ambitus 2000. mill. pass. esse traditur. Lucet ibi Canopus, sidus clarum et amplissimum. Homines corporum magnitudine alios antecellunt, caeruleis oculis, atroci visu, terrific1o sono [orig: son˘] vocis. Montem habent Pico d'Adam celsissimum, in quo Adamus conditus creditur, eiusque vestigia rupi impressa et sacello [orig: sacell˘] iam tecta, ostendi solent. Incolae plurimi ad extremam senectutem perveniunt, ultra 100. annos vitam extendentes, cuius causam Saarius in masticatione certae alicuius radicis, alii melius in aromatico odore, quo [orig: qu˘] Insula donata est, sitam putant. Nascuntur in ea berylli et hyacinthi, ut Ptol. refert l. 6. Item aurum et argentum, et marmor testudini simile; praeterea gemmae et margaritae praecipuae bonitatis, maiores, quam in India, teste Capella [orig: CapellÔ] ) inprimis apud Palaegones populos sicuti apud Perimnlam, et alia Indiae loca: sed laudatissimae in Tyla, insula sinus Persici, teste Plinio [orig: Plini˘], l. 9. c. 35. sunt. Apud eos annona numquam augetur, neque sunt fora, aut lites. Herculem colunt Populus regem eligit, senecta [orig: senectÔ], clementiaque [orig: clementiÔque] venerandum, et liberos non habentem. Et si postea gignit, abdicant, ne fiat hereditarium regnum. Dionysius, v. 591.

*kei=qen de\ strefqei\s2, noti/hs2 propa/roiqe kolw/nhs2,
*ai)ya/ ge *kwlia/dos2 mega/lhn e)pi\ nh=son i(/koio,
*mhte/ra *taproba/nhn *)asihgene/wn e)lefa/ntwn
*(au/th d' eu)ruta/th me/geqos2 pe/lei

Haec insula olim *simou/ndous2 (vel pa/lai *simou/ndou ) dicta est, teste Ptol. ipsius vero aetate *salikh\ et eius incolae *sa/lai. Sic enim ille: *taproba/nh, h(/tis2 e)kalei=to pa/lai *simou/ndou, nu=n de\ *salikh\, kai\ oi) kate/xontes2 au)th\n koinw=s2 *sa/lai. Eadem etiam habet Steph. de urb. uti etiam Marc. Heracleota, et Peripli auctor; nisi quod hi duo *palaisimou/ndou habent, ubi Ptol. et Steph. divisis vocabulis pa/lai *simou/ndou. Sane Plinius Palaesimundi fluvii cum oppido cognomine in. Taprobana meminit a quo insulam denominatam verisimile fit. Unde satis probabiliter contendit Salmasius, in ceteris etiam. *palaisimou/ndou legendum. A *salikh\ autem vel *sa/lh Seilan, vel Zeilan deduci videtur. Quod autem Dionysius Taprobanen elephantis abundare ait, idem est quod apud alios auctores traditur. Solinus, c. 56. ex Plinio: Elephantis repleta est maioribus multo quam fert India. Alexander Lychnus apud Stephanum,

*qhrono/mwn pe/plhqen eu)r)r(i/nwn e)lefa/ntwn.

Aelian. Hist. Animal. l. 16. c. 18. ubi de hac [orig: hÔc] insula [orig: insulÔ]: e)/xei de\ kai\ noma\s2 e)lefa/ntwn pollw=n kai\ megi/s2wn, etc. Tzetzes, Chil. 8. Hist. 213.

*(h *taproba/nh tw=n *indw=n nh=so/s2 e)s2i megi/s2hn
*)en tau/th| kai\ e)le/fantes2, etc.

Huius insulae meminit quoque Ovid. Pont. l. 1. El. 5. v. 79.

Quid tibi si calida [orig: calidÔ], prosit, laudere [orig: laudŕre] Syene,
Aut ubi Taprobanen Indica cingit aqua?

Nomen eius quod attinet, Taprobane Bocharto est [gap: Hebrew word(s)] Taph Parvan, i. e. litus Parvan, seu Parvain, quod facit Solomonis Ophir; vide sis doctissimum auctorem Geogr. p. 768. Lloydius. Baudrando Taprobana; hodie Ceylan, seu etiam Ceylon quibusdam, insula est ampla Asiae et Indiae intra Gangem, in mari Indico et in ora sinus Gangetici prope promontorium Commarium et partem Australem peninsulae Indiae cis Gangem, a qua tantum dirimitur freto [orig: fret˘] Manaar dicto [orig: dict˘] 60. mill. pass. In ea sunt septem regna, nempe Candea, totius insulae


image: s0475a

praecipuum, Batecala, Iala, Iafanapatan, Ceitavaca, Chilao, et Trinquilemale. Dicitur autem Temarisin incolis, i. e. terra delitiarum; et eius circuitus est 650. mill. pass. circiter. Subest propriis Regibus: sed in eius ora occidentali Holandi habent Columbum et aliquot alias arces munitas. Dicitur ab Arabibus Zeylan Dive, i. e. Ceylanum insula; estque felici aromatum proventu nobilis. Cinnamomi in primis feracissima, quo fit, ut e loginquo suavissimum odorem spiret: quem advenae ad tertium et amplius milliare in mari iam sentiunt. Sed plurimae insulae sunt ipsa [orig: ipsÔ] maiores in toto orbe terrarum nempe Albion, Madagascaria seu Delphina, Iava, Sumatra, Bornei insula, Celebum insula, Manilla seu Lussonia, Mindanoa, Iaponia, Issandia, Terra Nova, Hispaniola, Cuba, California, et Terra Ignium, cum aliquot aliis: Idcirco inter maximas non est censenda, nec inter insulas primum locum tenet, quidquid de ea dixerint antiqui. Quid inter Portugallos et Belgas huius Insulae causa [orig: causÔ] gestum fit, lare prosequitur Ioh. Iac. Saarius in Itinerar. cui adde Georg. Spilbergii Itiner. Coeterum, ut et hoc addam, ante Alexandrum M. vel nomine tenus ignota fuit, demum per Praefectos eius patefacta, Onesicritum et Nearchum. Postea, cum Romanos, cum Annii Plocami liberto, in Insulam suam tempestate fortuito delatos, hospitaliter excepissent incolae, ibi Libertus hic sex mensium alloquio [orig: alloqui˘] imbutus, cum Rege comm unicavit, qui et amicitia [orig: amicitiÔ] Caesaris ac Romanorum expetita [orig: expetitÔ] legatos cum iis ad pacem petendam misit, principe eorum Rachia [orig: RachiÔ], uti docet Plin. l. 6. c. 22. A quo tempore Romani Negotiatores eo commeare coepere [orig: coepŕre] etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1111. et seqq. et supra ubi de Indica navigatione.

Taprobanae insulae urbes praecipuae:

Baticala, Batecala. Candea, Candia seu Candy, insulae primaria. Cetavaca, Ceitavaca. Chilaum, Chilao. Columbum, Colombo. Gallum, Galo, seu Punta Galo. Iafanapatanum, Fafanapatan. Iala, Iala. Trinquilemala, Trinquilemale.

TAPSACUM [1] Cyrenaicae regionis oppid. Plin. l. 5. c. 5.

TAPSACUM [2] vel TAPHSACUM, Theveto Bebech, urbs Mesopotamiae, ad Euphratem, in Arabiae desertae confinio apud Scenitas, a Zeugmate 250. mill. pass. in Ortum Babylonem versus 562. Xenoph. Strab. Plin. loc. cit.

TAPSUS [1] Cyzicenus, a Polluce, in conflictu nocturno, confixus. Val. Flac. l. 2. v. 191.

TAPSUS [2] vide Thapsus. Item urbs Africae maritimae inter Ruspinam, et Rhuspas, Lepti parvae vicina. Baudrando urbs est Africae propriae in ora maris Mediterranei, et regione Byzacena. Hodie Africa seu el Madia, urbs munita regni Tunetani, cum portu capaci; 100. fere mill. pass. a Tuneco in Ortum, uti 30. a Thysdro. Sil. l. 3. v. 261.

Et Zama, et uberior Rutulorum sanguine Tapsus.

TAPUAGUAZUA regio Paraguaiae, prope lac. Xaraiorum, in limite Brasiliae.

TAPUJAE populi Brasiliae, in Praefectura Spiritus S Etiam quamplurimi, inter Praefecturas Pernambuci et fluv. Ianuarii. Aliter Tapoiones dicti. Quae gens, inter Siaram et Maranthon sita, vagabunda et locis incultis, et desertis, fera, a)nqrwpofa/gos2, nulla [orig: nullÔ] parte corporis velata, vel non alia [orig: aliÔ] saltem quam verendis. Imo, cum Hollandi aliquammultis vestes donassent [orig: donÔssent], prius quidem rei illos delectavit novitas, sed intra biduum illas vel restituerunt, vel aliis largiebantur, vel abiecerunt. Iidem praeputium obligant ligula [orig: ligulÔ] bombycina [orig: bombycinÔ], viminea [orig: vimineÔ] vel alius [orig: alţus] materiae, ne caput penis foede assurgeret, quod unum sedulo cavent. Labiis, genis, naribus et auribus perforat, e foraminibus ornamenta gestant, e ligno, osse, lapide, palma. Pro armis clavam e durissimo habent ligno, sagittas ex arundine, ex eadem iacula, longitudine hastae: Nullum iis auri vel argenti pretium; sic ut cum scrinia aureis et argenteis referta armis, quae humo [orig: hum˘] condiderant Lusitani, effodissent, adventantibus Hollandis vili venderent, nunc securibus commutantes, nunc canibus venatui deditis, cui admodum student, nunc vulgaribus etiam ac vilissimis. Carnibus vescuntur humanis, ut dictum, sed eo [orig: ] se meliores putant aliis a)nqrwpofa/gois2, quod hi carnes edant hostiles: ipsi manducent cadavera amicorum, praelio [orig: praeli˘] vel morte exstinctorum; idque ad testandum suam erga eos pietatem ac amorem: Itaque ab istiusmodi epulo, praeter consanguineos, omnes alii arcentur. Quae comedi nequeunt, ut crines, ungues, dentes, ossa, in cinerem rediguntur, cuius portionem aliquam poculis indunt bibuntque, donec longiori compotatione universus absumatur. Religionem quod attinet Numen agnoscunt duplex, Bonum et Malum. Illud vero, quia sponte faciat bene, affligat neminem, nullo [orig: null˘] prosequuntur honore: Malum contra venerantur ac invocant, quia iracundum sit, et cultum sui negligentes, misere perdat. Nec vel iter instituunt, vel adversus hostem tendunt, nisi hoc [orig: h˘c] Numine, quem Daemonem dicimus, certis prius ritibus consulto [orig: consult˘]. Hinc divinandi sibi arrogant scientiam, et certum est, varia saepe praedicere, quae prospicere mens humana nequeat ete. Vide plura hanc in rem, apud Gerh. Io. Vossium, de orig. ac progr. Idol. l. 1. c. 8. Eodem [orig: E˘dem] modo [orig: mod˘] antiquos Saxones, praeter Finnum Deum et Deam Sibam, malum Deum, quem atrum aiebant, coluisse, legimus apud Georg. Fabricium, Origin. Saxonic. l. 1.

TAPULLA quod tapulo seu mensae praesideret, dictus Veteribus est, qui alias Magister, seu Rex convivii, item Symposiarcha, quas voces vide supra. Item Lex convivalis de qua sic Festus Pomp. l. 18. Tapullam legem convivalem, ficto [orig: fict˘] nomine, conscripsit iocoso [orig: iocos˘] carmine Valerius Vaientinus, cuius meminit Lucilius hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘],

Tapullam rident legem contere optimi:



page 349, image: s0475b

Quem locum Io. Meursius Criticar. Excrcit. parte 2. c. 2. aliter censuit legendum, nempe Tapuliam, legem convivalem: deinde versum Lucilii nonnulli sic describunt,

Tapullam rident legem concerae optimi.

Aut parvo [orig: parv˘] discrimine sic:

Tapullam rident lehem congerae optimi.

Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Rosin. l. 5. c. 29.

TAPYRI populi non procul ab Hyrcanis. Dionysius,

*(urkani/oi, *ta/puroi/ te.----

Ubi Montanus: Tapyros quod attinet (neque enim admitti potest altera lectio, *(urka/nioi t' *)/apuroi/ te, obstat enim aliorum scriptorum auctoritas, qui nusquam *)apu/rous2, sed *tapu/rous2 appellant) eos Hyrcaniae propinquos faciunt Q. Curtius et Plinius, quamvis de accurato eorum situ nihil ex illis colligi possit. Sed si recto [orig: rect˘] ordine hic progrediatur Dionysius, eos Hyrcania [orig: HyrcaniÔ] Orientaliores, et proinde in Margiana esse oportet, ubi *tapu/rous2 quosdam locat Ptol. Atque eo [orig: ] fere situ eos locat Eratosthenes, teste Strab. affirmans metacu\ *(urkanw=n kai\ *)ari/wn *tapu/rous2 oi)kei=n: manifestius vero consentit ipse Strabo, dum metacu\ *derbi/kwn te kai\ *)urkanw=n eosdem constituir. Alibi tamen *tapou/rous2 habet Ptol. in Media scilia. Tapuraeos cum Tapuriis montibus in ipsa Scythia. His mos fuit, ut proprias uxores aliis viris nuptui concedant, cum 2. aut 3. liberos ex iis suscepissent. Vino [orig: Vin˘] iidem ac unguento [orig: unguent˘] oblinuntur. Iustitiam colunt. Strabo, l. 2. Vide Steph.

TAR pro PAR, in nummis Crispi, percussa Arelate notat, Car. du Fresne, Dissertatione de infer. aevi Numismatibus.

TARA [1] vulgo TERRAIN, fluv. parvus Insulae Franciae, alluit Curticulam Courcelle, Villam Dei, Cannetum Canni, Campellos Campeaux, Fontanetum, Solliacum, Gerboredum Gerberoy, Milliacum, Bellovacum, Taram Taire, Villare ad Taram, Condate ad confluentes amniculi et Tarae, Montiacum castellum Monchi le chasteau, Mellotum Merlou, Marcellum Maisel, Tiberniacum Trverni, Pontem Tarae Pont-Terin, Montem Tarae Mont a Taire, infra quem locum, in Isaram seu Oesiam fluv. se exonerat, apud Creolium Creil. Hadr. Vales. Notit. Gall.

TARA [2] fluv. Rasciae, in Drinum fluens. Cinnami *ta/ra.

TARABAT vox Gallica w)nomatopepoihme/nh, notans instrumentum a)fupnistiko\n, apud Augustinianos discalceatos, Capucinos, aliosque Religiosos, in Ecclesia Romana, usitatum, quo [orig: qu˘] noctu ad preces in Choro fundendas signum datur. Idque non unius generis: Crepitaculi enim instar est, quo in Sancta, ut vocatur, Hebdomade, ad vespertina sollenniorum dierum officia. Monachi convocantur; Alias tabella [orig: tabellÔ] utuntur lignea [orig: ligneÔ], quam ferreo [orig: ferre˘] bacillo [orig: bacill˘] percutientes strepitum edunt etc. Richelietus Diction. Gall. Vide quoque supra in voce Tabula.

TARABOCCI Haeretici Anconitani, apud Waddingum in Annal. Min. ann. 1331.

TARACHIE Insula parva apud Corcyram, Plin. l. 4. c. 12.

TARACHUS Africano in Aethiopum Aegypti Regum Dynastia III. Successit Sevecho, Graece *tarako\s2: et quidem anno [orig: ann˘] 14. Regis Ezechiae contra Senacheribum processisse legitur Tiraca seu *qaraka\ basi\leu\s2 *ai)qio/pwn, 2. Regum c. 19. v. 9. Sed in Aegypto regnasse [orig: regnÔsse], non habetur. Herodotus certe unius Sabaconis annos 50. numerat, cum Africanus tribus suis Regibus annos tantum 40. attribuat, Eusebius et Synecellus 44. hi tamen ambo et quartum addiderunt, Merrem Aethiopem. Vide Sevechus.

TARACINA vide Tarracina.

TARACO vide Tarraco.

TARAGA fascia est, qua [orig: quÔ] Episcopi peregrinantes uti iubentur in Ceremoniali l. 1. c. 3. quaque [orig: quÔque] utuntur Doctores Ecclesiae Siculi et Melitenses supra superpelliceum, in stolae modum, cum contionantur aut processionibus intersunt: Arabicae originis vox, de qua vide Macros in Hierolex. et supra in Boia.

TARAN sive THARANIS veteribus Celtis Iuppiter dictus est, quem et Sue ones Thor vocarunt [orig: vocÔrunt]: de quibus sic Adamus Bremensis, Thor, inquiunt, praesidet in aere: qui tonitrus, et fulmina, ventos imbresque, serena et fruges gubernat. Posteaque Thor cum sceptro Fovem exprimere videtur. Quasi *brontai=on seu Tonantem dicas. Nam hodieque Cambro-Britannis sive Wallis, tonitru Taran vocatur; quod traiectis ultimis duabus consonis, foret tanar. Sed Saxones pro eo Donner, aliqui Tonner, Batavi et vicini Belgae Donder, unde Iovis dies Donders-tag. Imoex Taran, per aphaeresin, factum fuisse Sueonibus Tor sive Thor, praeter Adamum praefatum, docet Ericus Olaus, Histor. Suec. l. 1. c. 1. Thor, tamquam potentissimus et summus Deorum, in medio et aliis altior residebat, imagine viri nudi, dextra [orig: dextrÔ] quidem sceptrum, sinistra [orig: sinistrÔ] vero septem stellas praeferentis, insignis. Et mox, Pro pluvia et aura necessaria invocabant Torum: cui singulis septimanis quinta feria [orig: feriÔ] per deputatos Sacerdotes sacrificia offerebat, a quo erat dies illa dicta Thorsdag. Vide Gerh. Io. Voss. de orig. et progressu Idolol. l. 2. c. 33. et in voce Taranis.

TARANDRUS regio Phrygiae. Gentile Tarandrius, Steph.

TARANDUS animal Scythiae peculiare. Plin. l. 8. c. 34. Mutat colores et Scitharum tarandus -- magnitudo ei, quae bovi, caput maius cervino [orig: cervin˘], nec absinule: cornua ramosa, ungula bifida, villus magnitudine ursorum. Sed cum libuit sui coloris esse, asini similis est. Tergori tanta duritia, ut thoraces ex eo faciant. Colorem omnium arborum, fruticum, florum locorumque reddit, in quibus latet, metuens, ideoque raro capitur. Mirum esset habitum corpori tam multiplicem dari, mirabilius et villo. Solinus Aethiopiae quoque adscribit, c. 30. sed nulla [orig: nullÔ] auctoritate nixus. Omnes enim, qui de eo scripsere, Scythiae faciunt proprium et peculiare. In specie Gelonis illud tribuit aristoteles, Sarmatis Theophrastus, uti docet Salmas. ad Solin. Vide quoque Schefferi Lappontam c. 28.