December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0463a

TADINUM urbs fuit Episcopalis Umbriae, cuius vestigia in via Flaminia, prope Gualdum, ultra Nuceriam, in summo Apennino, L. Holstenius.

TADIUS vide Cadius.

TADUSSACUM oppid. novae Franciae, cum portu amplo, et colonia Francorum, in ora Boreali magni Sinus seu aestuarii S. Laurentii, ubi recipit Sagvenaeum fluv. 140. mill. pass. a Quebeco in Caeciam.

TAEDA an quasi deth\, quod esset fax in fasciculum colligata, an ex da=s2 da=|dos2 etc. frequenti in usu priscis fuit, unde inter servos, non solum ad Lychnum, ad funale, ad laternam Lampadophorique, sed et Taedigeri fuere [orig: fuŕre]: Inprimis in Sacris Nuptiis et Suppliciis. Apud Romanos enim (ut de Sacris iam nil dicam de quibus apud Farnabium aliquid, ad Phoenissas Senecae v. 263.) pueros quinque Sponsae ad domum Mariti eunti praetulisse faces, diximus supra, ex Plutarcho Problem. Rom. c. 20. quod apud Graecos ipsa Sponsae mater obire est solita, Eurip. in Phoenissis. Quas faces Taedas communiter vocant Scriptores. Materia illis pinus ut plurimum. M. Varro Gerontodidasc. et de vita Pop. Rom. l. 2. Cum a nova Nupta ignis in face adferretur, de foco eius sumptus, cum fax ex pinu ablata esset, ut eam puer ingenuus adferret. Virgilius, in Ciri.

Pronuba nec castos accendit pinus odores.

Ovid. Fast. l. 2. v. 558.

Exoptat puros pinea Taeda Deos.

Vel ex spina alba, Massurius Sabinus apud Plinium, l. 16. c. 18. Festum, l. 14. in voce Patrimi Q. Catullus in Epithalamio Mallii, 62. v. 15.

Spineam quate Taedam.

Ubi tamen editio Achillis Statii Neapolitani, pineam diserte habet: Vel denique ex picea, larice, aliisque resiniferis arboribus, quarum interiores et crassiores partes abundantius flammam spargunt. Unde Taedaepingues, Virgilio, Eclog. 7. v. 49. ubi Scholiastes, Teda, inquit, est species pinus, ignem facile concipiens. Sic per Metonymiam materiae, et Synecdochen speciei, Taeda denotaret quamvis facem ex praedictis arboribus desumptam. Incidebantur autem illae; uti discimus ex eodem, Ecl. 8. v. 29.

Mopse novas incide faces: ------

cum nempe inspicabantur, i. e. in modum spicae in apice diffindebantur, ut lubentius arderent. Unde Idem iterum Georg. l. 1. v. 292.

------ Ferroque faces inspicat acuto.

Vide Dempster. Paralipom. in Rosin. l. 5. c. 37. et supra ubi de Facibus ac Nuptiis. Sed et, quibus rei olim, sancti inprimis Martyres adurebantur facibus, duplicis fuere [orig: fuŕre] generis, Taedae et Funalia, de quibus supra. Utrarumque meminit Plut. in Cicerone, Funalia praeterea per Urbes, vicos elucere, lampades, faces, Taedaeque in foribus figi. ET quidem de Taedis testes sunt Acta S. Barbarae virginis; quam cum alii facibus adustam, Metaphrastes Taedis excruciatam fuisse, meoriae tradidit: Accensus Praeses ad maiorem iracundiam et non valens se continere, iubet iis qui aderant, ferreis pectinibus latera Virginis scindere et Taedis igneis membra iam lacerata urere. Accedit, quod Taedae temporibus priscis admodum in usu essent; cum teda redundantior sit humore aliis arboribus resinam ferentibus, parcior liquidiorque, quam picea flammisque, ut inquit Plinius, l. 16. c. 10. et lumini sacrorum gratior. Vide Gallonium de Martyr. Cruc. et Notas Goth. Iungermanni in Hier. Magium de Eculeo. Sed et taedam coronamentum vocat Calpurnius, Ecloga 2.

Me Silvanus amat, dociles mihi donat avenas,
Et mea frondenti circumdat tempora taeda [orig: taedÔ].

Quod genus antiquum fuisse agrestibus incultisque temporibus et hominibus, testatur Aelian. pineos ramos in coronas adscribens Centauris, Var. l. 13. c. 1. Imo et unius ex celeberrimis Graeciae agoninibus victorem non aliter olim coronatum fuisse, vidimus supra. Vide quoque Casp. Barthium, Animadvers. ad Stat. Theb. l. 5. v. 582. et Adversar. l. 103. c. 15. uti de taeda, una cum sulpure et bitumine, populo distribui solita [orig: solitÔ], in Saecularibus olim ludis supra ubi de iis: plura vero de taeda, quam arboris certum genus et quidem a picea diversum (forte peu/kh Graecis) facit Plin. quoque loc. cit. Salmas. vero proprie da=|da esse dicit seu lampa/da, non ex una aliqua certa arbore, sed ex omnibus dadofo/rois2, inter quas peu/kh Graecorum eminet; desumi solitam, apud Auctorem hunc Exercitat. Plin. ad Solin. p. 502. et seqq.

TAENARIA vulgo Capo Matapan Sophian. Capo Matna Gregorae, promontor. Peleponnesi, dividens sinum Messeniacum a Laconico, a Malea promuntor. 84. mill. pass. Suidas: *tai/naron, a)krwth/rion *lakwnikh=s2. Statius, Theb. l. 2. v. 32.

Est locus Inachiae, dixerunt Taenara gentes,
Qua [orig: QuÔ] formidatum Maleae spumantis in auras
Is caput, et nullos admittit culmine visus.
Stat sublimis apex, ventosque imbresque serenos
Despicit, et tantum fessis insiditur astris.

Hic [orig: Hţc] specus horrendi, et hiatus profundi, ubi Cerberum, inferorum canem, ab Hercule occisum fabulantur. Taenarus Straboni, Taenarum Solino, c. 13. nomen non tam promuntorii, quam urbis Episcopalis, sub Archiepiscopo Lacedaemoniensi, quae Ptolemaeo Taenarium dicitur, vulgo Matna, a Lacedaemone 45. mill. pass. in Africum. Sed Nigro Porto delle Quaglie, a coturnicum copia, nominatur, Lucan. l. 9. v. 36.



page 337, image: s0463b

Dorida tunc Malean et apertam Taenaron umbris.

Plin. l. 4. c. 5. Oppida, Taenarum, Amyclae, Pherae, etc. Solin. loc. cit. percurrens hunc tractum: Est et oppidum Taenarum nobili vetustate. Incolae Taenaritae. Pro Pytho Taenarum adagium est, cum permutantur inaequalia, teste Eustathio [orig: Eustathi˘]. Item Taenarium malum proverbium est, cum crudelius in servos saevitur. Nam Lacedaemonii servos, qui Taenarum confugiebant, reductos capite plectebant. Ceterum Taenarus, non solum oppidi et promuntorii nomen est, sed portus; de quo sic Papinius, l. 2. Theb. v. 43.

Interiore sinu frangentia litora curvat
Taenarus, expositos non audens scandere fluctus:
Illic Aegaeo Neptunus gurgita fessos
In portum deducit equos.

Apollonii Scholiastes, in l. 1. ex Pherecyde: *tai/naros2 a)f' ou(= *tai/naron kalei=tai, h( po/lis2, kai\ h( a)kra, kai\ o( limh/n. Fuit in hoc loco antrum, per quod aditus erat ad inferos. Suidas post nuper adducta verba: e)n w(=| sto/mion h)=n kata/geion ei)s2 a(|s2dou. Euripides in Hercule: *taina/rou sto/ma. Solinus ubi supra: In Laconia spiraculum est Taenaron. Apuleius, l. 6. de taenario: Inibi spiraculum Ditis, et per portas hiantes monstratur iter invium. Senec. in Hippol. Actu 5. v. 1201. Taenarii specus. Et in Hercul. Oet. Actu 3. v. 1061. Taenarias fores. Lucan. l. 6. v. 648.

------ Non Taenariis sic faucibus aer [orig: aŕr]
Sedit iners, maestum mundi confine latentis
Ac nostri. ------ ------

Papinius, Theb. l. 1. v. 48.

Hoc, ut fama, loco pallentes devius umbras
Trames agit. ------ ------

Val. Flacc. l. 1. Argon. v. 365.

------ Semperque patentem
Taenaron. ------ ------

Horatius, l. 1. Carm. Od. 34. v. 10.

Quo Styx, et invisi horrida Taenari
Sedes, etc.

Descensus Orphei hoc [orig: h˘c] loco [orig: loc˘] ad inferos ipse in primis meminit in Argonaut.

*ta/naron hn(i/k' e)/bhn skoti/hn o(do\n a)/i+dos2 e)i/sw,
*(Hmeterh| pi/sunos2 kiqa/rh| di/ e)/rwt' a)lo/xoio.

Virg. Georgic. l. 4. v. 467.

Taenarias etiam fauces, alta ostia Ditis,
Et caligantem nigra [orig: nigrÔ] formidine lucum
Ingressus, manesque adiit, regemque tremendum,
Nesciaque humanis precibus mansuescere corda.

Ovid. Metam. l. 10 v. 13.

Ad Styga Taenaria [orig: TaenariÔ] est ausus descendere porta [orig: portÔ],
Perque leves populos, simulacraque functa sepulchro
Persephonen adiit, inamoenaque regna tenentem
Umbrarum dominum. ------ ------

TAENARUS (inquit Bochart. l. 1. Chanaan, c. 22.) vel *tai=nar, est ipsissima vox Phoenicia [gap: Hebrew word(s)] tinar, quae pro rupe passim occurrit in Chaldaea paraphrasi. Syri vero traiectis literis scribunt [gap: Hebrew word(s)] tiran, et [gap: Hebrew word(s)] tirno . Itaque Taenar est rupes. eT vero in Taenaro monte lapidicinas describit Strabo, l. 8. *ei)si de\, inquit, latomi/ai li/qou polupelou=s2, tou= me/n *tainari/ou e)n *taina/rw| palaiai/. Fuit et circa Taenarum, ut in Cytheris, purpurae piscatio: Val. Flacc. l. 5. v. 512.

Accipe Taenarei chlamydem de sanguine aheni.

Nic Lloydius.

TAENARUM Leuncl. Tunza, fluv. Thraciae, apud Aenum urbem, in mare Aegaeum fluens.

TAENIA fascia seu vinculum est. Caecilius apud Festum.

Dum taeniam, qui vulnus vinciret, petit.

Et quidem to\ tw=n mastw=n gunaikei/wn zw=sma, uberum muliebrium cinctus, Pollux, l. 7. c. 13. sed to\ a\feton th=s2 ko/mhs2 sunde/ousa, vitta qua [orig: quÔ] crines ligabantur, Luciano de Domo, seu potius fascia e vitta dependens. Virg. Aen. l. 7. v. 352.

------ fit longae taenia vittae.

Oblongus nempe et angustus pannus, qualis est apud Oppianum illa *kunhg. l. 4.

*th=s2 a)po\ me\n kre/matai peridai/dala pamfano/wnta
*)/anqea tainiw=n, polu/xroa dei/mata qhrw=n.

Ex lana ut plurimum, Appuleius Metam. l. 8. sed et ex sparto, Idem, l. 9. alibi communter coloris, Plin. Prooem. l. 3. postquam vero ad ornatum taeniae adhibitae, purpurei quoque aureique. Namque e)k th=s2 sthqode/smhs2, e fascia petus obligante, facta est, peritraxh/lios2 ko/smos2, ornatus seu torques, cervicem ambiens. A cervice ulterius ascendit ad ornandum caput, ut apud Achillem Tatium *taini/a peri\ th\n kefalh\n foinikobafh\s2, taenia circa caput purpura tincta, l. 8. Vide quoque Platonem Sympos. Non vero ipsa corona taenia fuit, sed ei adhaesit, eque illa facta est periei/lhsis2 e)n th=| kefalh=|, circumvolutio in capite, ut ait Scholiastes Aristophanis. Cuiusmodi taenias lanceae circumvolutas, una cum


page 338, image: s0464a

coronamentis, saga Marii ferre solita erat, apud Plut. in eo. Vide eundem Timoleonte, unde taentis saepe coronas adhaesisse discas. Vide Muretum, Variar. l. 15. c. 7. Videnturque hae cum taeniis coniunctae coronae fuisse illa praeclara munera, quibus coronabantur victores illi maximorum bellorum, atque adeo in ipsis taeniis videntur fuisse notae, tantas eas victorias diserte designantes. Idque non solum ex hoc loco conici potest, sed et ex hocce Appiani parekd. pe. tresb. ubi, s2efa/nous2 te, ait, kai\ taini/as2 e)pe/balon tw=| strathgw=|, Coronasque et taenias (i. e. cum taeniis) coniecerunt in Ducem, de quo ritu vide supra in voce Iacere. Ut plurimum vero adhibebantur taeniae coronis feralibus, i. e. iis, quae mortuis imponebantur, aut etiam sacerdotalibus. Urnam certe Philopoemenis mortui taeniis et coronis circumdatam, ipsamque hydriam prae multitudine earum vix visam esse, narrat idem Plut. in eo. Factumque hinc, ut teniae pro omine mortis haberentur, uti legimus apud Lucianum, in Dial. mort. ubi Alexandrum Diogenes apud Inferos facit diadedeme/non taini/a| leukh=| th\n kefalh/n, evinctum caput alba [orig: albÔ] taenia [orig: taeniÔ]. Sed et taeniae, Hesychio [orig: Hesychi˘] auctore, signant s2e/mmata tw=n i(erw=n, diadh/mata a)rxieratika\, desmou\s2 i(erou\s2, insignia Sacerdotum, diademata Pontificalia, vincula sacra. Quo [orig: Qu˘] factum, ut taenia pro ipsa corona, et to\ tainiou=sqai pro a)nadei=sqai, non raro occurrat. Potissimum, quoties caput evinciebat aut demortui, aut Sacerdotis, aut Regis, aut aurigae, aut etiam alicuius praeclarissimi Athletae. Quippe victoribus etiam taenias, quibus redimirentur, datas, habemus ex Xenophonte in Conv. et Virgil. Aen. l. 5. v. 269.

Iamque adeo donati omnes, opibusque superbi
Puniceis ibant evincti tempora taeniis.

Erat autem haec taenia, diversa a corona Hieronicarum, vude utramque obtinuisse legitur Polycles, apud Pausan. l. 6. utraque Pericli decreta, apud Plut. in eo. Utraque in statua Pelichi Ducis Corinthii conspicua fuit, apud Lucianum Philops. et infra dignitatem eius, saepe enim taeniae privatim dabantur, uti de Brasida Thucyd. l. 4. et de Pantarce, sibi ipsi taenia [orig: taeniÔ] caput vinciente, Pausan. l. 5. tradunt. Quid quod Priap, utpote minori Deo, taenias, at Ariadnae, caelo receptae, sertum ex auro et gemmis, tribuit Diodorus apud Tertull. de Cor. Milit. At cum utraque uni data est, id vero spectatissimum coronamenti genus fuit etc. Sed et extra coronarum usum, taeniae aliis quoque rebus adhibitae sunt. *xrusai=s2 taini/ais2 th\n e)sqh=ta pepoikilme/noi, aureis segmentis vestem habentes variegatam, memorantur Luciano de Gymnas. qua de re vide hic [orig: hţc] passim in vocibus Fascia, Instita, Lorum, Pannus, vitta, ut alia omittam: postquam aliquid addidero, de usu Taeniarum, in donariis et anathemasi Veter. olim frequentato. Eum indigitat Arnob. adv. Gentes l. 1. Picturatas veternosis in arboribus taenias si quando conspexeram -- tamquam inesset vis praesens adulabar, affabar, et beneficia poscebam. Ubi arbores dicit, in quibus spolia suspensa erant et Diis consecrata de quo more diximus supra. In his vero donariis et anathemasi taeniae erant et aliquid inibi depictum. Plut. Timoleonte, *)ek ga\r tw=n kremame/nwn a)naqhma/twn tanni/a tis2 a)por)r(wei=sa kai\ ferome/nh stefa/nous2, e)/xousa kai\ ni/kas2 e)mpepoikilmen/nas2, perie/pesa th=| kefalh=| tou= *timole/ontos2. Vide Desid. Heraldum, Animaversion. Arnobianis, ad d. l. *a\ taini/a, taenia, fit taini/dion, taeniola, in supellectile histrionica memorata Polluci, l. 4. c. 19. ubi lenones lenasque meretricularum caput purpurea [orig: purpureÔ] taeniola [orig: taeniolÔ], verae taeniae imitatrice, in Comoedia, evincire solitos tradit. Quam in rem vide plura apud Car. Paschalium, Coron. l. 4. c. 8. et l. 9. c. 1. Indidem per tralationem dicta Taenia, urbs Aegypti, cuius meminit Athenaeus, l. 1. Et sic interpretatur taini/an stenh/n, i. e. fasciam angustam Vossius, quam inter Canopicam fossam et mare statuit Strabo. Hinc charta Taeniotica, plebeii usus et Saitica [orig: SaiticÔ] deterior. Hoc enim ordine Chartarum genera praefatus recenset Vossiius, Hieraticam, Augustam, Liviam vel Livianam, Claudiam (quae tenuior Livia [orig: LiviÔ], minus Augusta [orig: AugustÔ] tenuis) Amphitheatricam, quae et Fannia seu Fanniana, Saiticam, Taenioticam et Emporeticam, de Arte Grammat l. 1. c. 37. Item Taeniense genus purpurae, lutensi et algensi melius; sed vilius ac dilutius calculensi, apud Plin. l. 9. c. 37. quod in taeniis maris colligatur, sic appellatum, de quo plura apud Salmas. ad Solin. p. 1133. b. quem etiam Hieronicarum taenias Sacerdotalibus infulis similes facientem, vide p. 370. Eadem [orig: EÔdem] metaphora [orig: metaphorÔ] nigram taeniam in onagri dorso ducit Oppianus, Cynegetic. l. 3. et taini/as2 maculas tigrium oblongas vocat alibi etc.

TAENIAS pars Mareotidis paludis, inter Mare et fossam Canopicam. Strab. Ptol.

TAENIOLONGA Mauritaniae Tingitanae oppid. ad mare Ibericum, Ptol. Mesenna Castaldo.

TAEPOCON in aliis Codicib. Taenpocon, item Tahenpocon, Festo fuit genus scribendi deorsum versus, ut nunc dextrorsum scribimus. Quarum lectionum cui adhaereant, non habent Eruditi: Quidam tamen observant, habere hoc scribendi genus, aliquid commune a)krostiki/di, de qua M. Tullius de Divin. l. 2. Non esse autem illud carmen, furentis, cum ipsum Poema declarat, tum vero ea, quae a)krostiki/s2 dicitur, cum deinceps ex primis versus literis aliquid connectitur, ut in quibusdam Ennianis, QUAE ENNIUS FECIT, id certe magis attenti est animi, quam surentis. Atque in Sibyllinis ex primo versu cuiusque sententiae primis liieris illius sententiae carmen omne praetexitur. Et quidem aliquid commune a)krostixi/di habuisse, verum est, inquit Petitus, sed tota difficultas posita est in eruendo nomine, quo [orig: qu˘] apud Graecos hoc scribendi genus appellatur. Scriptae, inquit idem, sunt literae perpendiculatim, ita ut sub unum oculi intuitum caderent, ita ut non opus esset oculum huc illuc moveri: unde et ei nomen; itaque rescribendum existimo, apud Festum ta\ u)p o)/kon, Tahypocon, i. e. quae sub oculum. Hesychius certe, o)/kkon, o)fqalmo/n, unde Latini suum oculum fecisse videntur u(pokoristikw=s2. Vide praefatum Sam. Petirum, Comm. in LL. Atticas l. 2. c. 1. Secundum alios, vocem hanc Graeci acceperunt a Phoenicibus Syris. Hebraeis enim [gap: Hebrew word(s)] Hapach, est vertit, convertit, evertit, subvertit: cuius futurum [gap: Hebrew word(s)] Tahapoc, h. e. invertes, evertes, pervertes; unde Tapacon. Quia cum Phoenices sinistrorsum, Graeci dextrorsum scriberent; utrumque facerent boustrofhdo\n


image: s0464b

gra/fontes2: hic [orig: hţc] diverso [orig: divers˘] ac perverso [orig: pervers˘] modo [orig: mod˘], non ad alterutrum latus, sed deorsum proceditur. Nec tamen hoc genus plane ignorarunt [orig: ignorÔrunt] Graeci, ut vidimus. Ita ergo scribendi hoc [orig: h˘c] genere a summo ad imum perveniebatur: quomodo incolas Taprobanae, quae in Australi est Oceano, iam olim scripsisse, testis est Diodor. Siculus paene extremo [orig: extrem˘] l. 2. *gra/fousi de\ tou\s2 sti/xous2 ou)/k ei)s2 to\ pla/gion e)ktei/nontes2 w(/sper h(mei=s2, a)ll' a)nwqen ka/tw kantagra/fontes2 ei)s2 o)rqo\n, Scribunt versus, non eos in transversum extendendo, ut nos; sed a summo ad imum recta deducendo. Uti hodieque Indos scribere, proditum est a Ioh. Francisco Poggio Florentino, l. de var. Fortunae, ubi Indiae mirabilia narrat. Idem de Sinensibus memorat Nicolaus Trigaultius Sinensis Expeditionis l. 1. c. 5. De Iaponensibus, scripta eorum, quae e Sinis harum rerum curiosi in Europam adferunt, testantur. Vide Gerh. Io. Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 34. et Cl. Suicerum, qui vocem corruptam esse docet, ex ta\ e)p' o(/rxon, i. e. quae e)pi\ sti/xon, e)pi\ ba/qos2 et purghdo\n, deorsum, secundum altitudinem et turris instar, scripta sunt: quod scribendi genus katabato\n quoque, seli\s2, et seli/dion, dictum, Thes. Eccles. voce *sti/xos2.

TAFFATA in Monastico Anglic. Tom. III. part. 2. p. 86. Unum mantellum ---- duplicatum cum viridi taffata; sericus pannus, quem hodieque Taffetas Galli vocant. Voss. de Idolol. l. 4. c. 9. Iam quanti istud existimandum, quod bombyces suppeditant vestem sericam? Quare vel aestivo [orig: aestiv˘] tempore aptior, vel hiberno [orig: hibern˘], vel verno, vel autumnali. In aestu magno ob levitatem accommodatissima tafetata, in minori, ormesina etc. A Tavio urbe, vide ibi.

TAFILETA regnum Biledulgeridis regionis in parte Darha. Inter regna Segellomessae ad Ortum et Dathae ad Occasum. Terminatur ad Boream regno [orig: regn˘] Marocano [orig: Marocan˘]. Ei subest Itata, provinc. perampla ad Meridiem cum urbe primaria cognomine A paucis annis Mex Tafiletae et Maroci Fezzaeque regna, post multas insignesque victorias sibi subiecit. Marmol. Baudrand. Regnum hoc, quod proximis hisce annis demum innotuit, fertur pars veteris Numidiae, seu hodiernae Biledulgeridiae urbique Fezzae versus Austrum obiacere, idque sole Septentrionalia signa transeunte, Becmannus Histor. Orbis terrar. Geograph. et Civil.

TAFROS unus ex tribus canalibus, quibus Alexandria olim adibatur, apud Plin. l. 5. c. 31. kibwto\s2 Straboni, qui, quod fossilis esset, ta/frou, i. e. fossae, nomen accepit. Salmas. ad Solin. p. 479. et 480.

TAGABESA Ptolemaeo, Stagabaza Interpret. urbs Indiae intra Gangem.

TAGAE populi Asiae ad Oxum fluv. Bactrianae incolentes, Solin. c. 52. Urbs Parthiae, Polybio, l. 10. c. 26. Ortelius ex tabulis Turfon interpretatur.

TAGASTE urbs Africae inter Hipponem Regium ad Boream, et Siccam Veneriam ad Meriod. 54. mill. pass. In Numidia, alias clara D. Augustini natalibus, et Episcopalis nunc paucis incolis constat. In Mediterraneis, in regno Algerii et provinc. Constantina. Baudrand.

TAGAVOSTIUM urbs Susae provinc. in regno Marrochii, prope Susum fluv. 45. mill. pass. a Tarodanto in Meriod. 70. ab ora Oceani in Ortum.

TAGENO Decanus Passaviensis, in Germania, cum Friderico Barbarossa, in Orientem profectus, expeditionis huius sacrae historiam scripsit, a Marquardo Frehero, inter Germaniae Historicos, editam. Aventin. l. 7. Annal. Boior. Voss. de Histor. Lat. l. 2. c. 54.

TAGES Genii filius, teste Festo [orig: Fest˘], et nepos Iovis, qui adhuc puer 12. Hetruriae populos haruspicinam traditur docuisse, Cicer. l. 2. de Divin. c. 23. Tages quidam dicitur in agro Tarquiniensi, cum terra araretur, et sulcus altius esset impressus, exstitisse repente et eum affatus esse, qui arabat: Is autem Tages, ut in libris est Etruscorum, puerili specie dicitur visus, sed senili fuisse prudentia [orig: prudentiÔ]. Eius aspectu cum ohstupuisset bubulcus, clamoremque maiorem cum admiratione edidisset, concursum esse factum, totamque brevi tempore in eum locum Hetruriam convenisse, tum illum plura locutum multis audientibus, qui omnia eius verba exceperint, literisque mandaverint: omnem autem orationem fuisse eam qua [orig: quÔ] aruspicinae disciplina contineretur; De hoc Tage, quem nonnulli malum genium fuisse putant, Ovid. Met. l. 15. v. 553.

Haud aliter stupuit, quam cum Tyrrhenus arator
Fatalem glebam motis aspexit in arvis,
Sponte sua [orig: suÔ] primum, nulloque agitante moveri;
Sumere mox hominis, terraeque amittere formam,
Oraque venturis aperire recentia fatis.
Indigenae dixere [orig: dixŕre] Tagen. qui primus Hetruscam
Edocuit gentem casus aperire futuros.

Lucan. l. 1. v. 635.

------ Dii visa secundent,
Et fibris sit nulla fides: sed conditor artis
Finxerit ista Tages. ------

Alii dicunt hominem fuisse obscurum, qui subito inclaruit, quum artem divinandi esset professus. Vide Lindenbrog. ad Censorin. de Die Nat. c. 4. Nic. Lloydius. Eius praecepto [orig: praecept˘] asini caput praefigi fuisse solitum ruri, ad arcenda incommod, docet Iohannes Britannicus ad Iuvenal. Sat. 11. v. 97.

------ Parvis frons aerea lectis
Vile coronati caput ostendebat aselli.

Clarius Iun. Mod. Columella de R. R. l. 10. in hortorum cura,

Hinc caput Arcadici nudum cute fertur aselli
Tyrrhenus fixisse Tages in limine ruris.

Imo et, quod primus animadvertit Dempsterus, scriptis Auguralem hic Artem mandavit. Namque in voce Praesegmina, Furius Fulgentius, l. de vocibus antiqq. ad Chalcidium, laudat Tagetem in Aruspicinis, dicentem, Praesegminibus amputatis. Vide Thom.


image: s0465a

Dempster. ad Rosin. Antiqq. l. 3. c. 8. 9. 11. Hinc itaque magna in veneratione Hetruscis Tages fuit; vix tamen, ut pro Deo habuerint. Unde Cicero, de illo verba faciens, l. 2. Divin. loc. cit. Deum, quaerit, dicam, an hominem? Si Deum, cur se contra naturam in terram abdiderit, ut patefactus aratro [orig: aratr˘] lucem adspiceret? Quid? idem nonne poter at Deus hominibus disciplinam superiore ex loco tradere? Si autem homo ille Tages fuit: quonam [orig: qu˘nam] modo [orig: mod˘] potuit terra oppressus videre? Unde porro illa potuit, quae docebat alios, ipse didicisse. Meminere [orig: Meminŕre] quoque illius Censorinus de die Natali, c. 4. Ammian. Marcellin. l. 17. et 21. Mart. Capella, l. 6. Isidorus, Origin. l. 8. c. 9. Alii. Vossius totum hoc de Tage fabulam esse iudicat, quae originem trahere potuerit ab Adamo Terrae filio, a quo primum homines cultum Dei edocti sunt. Vel si puer eiusmodi e terra exstitit, a quo Lucumones Etrusci disciplinam extispicii discerent, malignum eum fuisse Spiritum, ait: quem Deus non permiserit caelitus descendere, quod maiorem addidisset impietati fidem, eoque ab Acheronte venerit. Qua de causa etiam videntur sacra ipsius Acherontia dicta, ut discimus ex Servio, qui in illud Aen. l. 8. v. 398.

Nec Pater omnipotens Troiam, nec Fata vetabant
Stare, decemque alios Priamum superesse per annos.

Sciendum, ait secundum Haruspicinae libros et sacra Acherontia, quae Tages composuisse dicitur, Fata decem annis quadam [orig: quÔdam] ratione differri: quod nunc dicit Vulcanus potuisse fieri. Vide praefatum Voss. de Idolol. l. 1. c. 40.

TAGONIUS Plutarch. Rio de Henares Morali, fluv. Hispaniae Tarraconensis Complutum alluens. Aliis Taiuna, in Aragoniae et Castellae novae confinio, in Tagum influens.

TAGRUS forte Tagus, mons, pars Herminii, sicut et mons Lunae vicinus, uterque Monte di Sintra: ubi equas vento [orig: vent˘] concipere scripsit Plin. l. 8. c. 42.

TAGURA et Thagura, urbs olim Africae, in Numidia, in mediterran. nunc paucis admodum incolis constat.

TAGURUS mons Sericae, pars Tauri.

TAGUS [1] viri cuiusdam nobilis nomen. Sil. Ital. l. 1. v. 163.

------ Volitabat ovans, aciesque per ambas
Iam Tagus auratis agnoscebatur in armis.

Alius fuit eiusdem nominis apud Lucan. l. 3. v. 585.

------ Cuius dum pugnat ab alta [orig: altÔ]
Puppe Tagus, Graiumque audax aplustre retentat,
Terga simul pariter missis et pectora telis
Transigitur, ---- ----

TAGUS [2] mons Lusitaniae, apud quem equae dicuntur e vento concipere. Vide Tagrus.

TAGUS [3] fluvius Hispaniae celeberrimus, vulgo Taio. Oritur ex monte Orospeda in Celtiberis gemino [orig: gemin˘] fonte, ac per Toletum, Liboram, Norbam Caesaream, Scalabim et Ulyssipponem longo [orig: long˘] decurrens tractu, in Oceanum occiduum sese (latus in ore 2. leuc.) exonerat. Baudrando oritur in Castella nova, in ipso limite Aragoniae, 4. leuc. a Lobeto in Occidentem prope fontes Sucronis et Turiae; dein per Castellam novam fluens, auctus aliquot minorib. iuxta Toletum et Talaveram labitur. Hinc rigatis Norba [orig: NorbÔ] Caes. et aliquot oppidis Estremadurae, per Portugalliam fluit, ubi receptis aliquot fluviis aestuarium amplum efficit, et 2. leucis infra Olissyponem Oceano miscetur; aurum gignens, Mela, l. 3. c. 1. Ulyssippo et Tagi ostium, amnis aurum gemmasque ferentis. Plin. l. 4. c. 22. Tagus auriferis arenis celebratur. Et ex eo Solinus, c. 26. Tagum ob arenas auriferas ceteris omnibus praetulerunt. Audiamus Petas, Ovid. Met. l. 2. v. 251.

Quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus aurum.

Idem, Amor. l. 1. El. 15. v. 33.

Cedant carminibus reges, regumque triumphi;
Cedat et auriferi ripa beata Tagi.

Martialis, l. 10. Epigr. 96. v. 3.

Auriferumque Tagum sitiam, patriumque Salonem.

Idem, eodem [orig: e˘dem] libro [orig: libr˘]; Epigr. 16. v. 4.

Aurea quicquid habet divitis unda Tagi.

Idem, l. 1. Epigr. 50. v. 15.

Aestus serenos aureo [orig: aure˘] franges Tago [orig: Tag˘].

Seneca Tragoedus, Hercul. Fur. Actu 5. v. 123.

Tagusque Ibera [orig: IberÔ] turbidus gaza [orig: gazÔ] fluens.

Quod autem turbidus dixit, idem est quod Martialis, l. 8. Epigr. 78. v. 5.

Non illi satis est turbato [orig: turbat˘] sordidus auro [orig: aur˘]
Hermus, et Hesperio [orig: Hesperi˘] qui sonat orbe Tagus.

Et ante eum Virgilius, l. 1. Georg. v. 137.

------ Atque auro turbidus Hermus.

Iuvenal. Satyr. 3. v. 55.

------ Tanti tibi non sit opaci
Omnis arena Tagi, quodque in mare volvitur aurum.

Idem, Satyr. 10. v. 298.

Sed, cuius votis modo non suffecerat aurum,
Quod Tagus et rutila [orig: rutilÔ] volvit pactolus arena [orig: arenÔ].

Silius, l. 1. v. 234.

Hic certant, Pactole, tibi Duriusque Tagusque,
Quique super gRavios lucentes volvit arenas,
Infernae populis referens oblivia Lethes.

Et ante omnes Catullus, Epigr. 30. v. 20.

------ Amnis aurifer Tagus.

Nomen eius, quod attinet, Phoenicie dictus est [gap: Hebrew word(s)] Dag, (si Bocharto, l. 1. Chanaan, c. 35. credas) vel [gap: Hebrew word(s)] Dagi, i. e. piscosus. Et laus a


page 339, image: s0465b

Trogo tribuitur in genere Hispaniae amnibus, qui sunt, ut ait, lenes, et vineis, campisque irrigui, aestuariisque Oceani affatim piscosi. At alli solum Tagum a piscium uberrate commendant, Strabo, l. 3. *polu/i+xqus2 de\ o( potamo\s2 *(ta/gos) kai\ o)s2re/wn plh/rhs2. Martial. l. 1. Epigr. 78. v. 12.

Piscosi calamo Tagi notata.

Claudianus:

Non Tartessiacis illum satiarit arenis
Tempestas pretiosa Tagi.

Nic. Lloydius.

TAHAT filius Asir, 1. Paral. c. 6. v. 37. Filius Bared, 1. Paral. c. 7. v. 20.

TAHUANTISUYO nomen priscum Peruviae Regni, de quo supra.

TAJAHA Calipha Arabum seu Saracenorum secundum quosdam XLV. successit Motyae, de quo ac eius decessoribus vide aliquid supra, voce Imprael. Regnavit annum 1. exstinctus A. C. 1013. Quo [orig: Qu˘] tempore Caliphae solo nomine praefuerunt, aliis regna et provincias Persici Imperii tenentibus. Ei successerunt, Kader, mortuus A. C. 1032. Alkalem, et Abuiafar, mortuus A. C. 1074. Almoktady, mortuus A. C. 1089. Almostancer I. mortuus A. C. 1129. Almostarched, mortuus A. C. 1136. Rached, mortuus A. C. 1139. Almoctati, mortuus A. C. 1161. Almostanget, mortuus A. C. 1171. Almostanzyll, mortuus A. C. 1180. et Nazer-Ladin, sub quibus Tartari saepius, praecipue sub ultimo, Persicas provincias mire depraedati, ut et successores eius, Altaher, mortui A. C. 1226. et 1227. victi sunt ab Almostancero III. penultimo Calipha, de quo vide supra,

TAICHEUM urbs Chequianensis provinc. decima, in Sin. In monte: sub qua quinque aliae, cum territorio peramplo et montuoso. M. Martinius.

TAIFALI Gallicani, gens Scythica, puerorum stupris infamis, in agro Galliae Pictonico Sellensique, duce Ataulfo [orig: Ataulf˘] Gothorum Rege aut ductu Goaris Regis cum Alanis gente finitima, olim sedem fixit: Teifali Gregorio. Ab his Austrapius Dux, apud Sellense castrum in Pictonibus Episcopus ordinatus, interemptus est. Ex iisdem Senocus presbyter, Clericusfactus, in Monasterio Turonico, multis virtutibus inclaruit, pauloque post Sigeberti Regis caedem decessit. Taifaliae vico nomen dedere [orig: dedŕre], in finibus Pictonum, inter Clicchionem et Moritaniam, ad Separin fluv. apud Namnetas in Ligerim exeuntem, hodie Tisauge. Fuere [orig: Fuŕre] et Taifali gentiles, quorum una cum Sarmatis praesidium pictavis fuisse, docet Notit. Provinciar. Imp. Romani. Vide Hadr. Valesium, Notit. Gall.

TAJIMA oppid. Iaponiae, cum tractu cognomine in parte Boreal. Niphoniae Insul. et Iamosatiae regionis. Briet.

TAINNI populi a Saracenis ad Meridiem vergentes, Stephan.

TAJOANUM vide Tayoanum.

TAIPINGA [1] urbs Sinar. XI. provinc. Nanchinensis, prope lacum cognominem et fluvium Kiang. Sub qua duae aliae. Martinius.

TAIPINGA [2] urbs VIII. Quansiae, in regione feraci; sed iamdudum sub Rege Tunchini, cum 22. urb. ei annexis. Idem.

TAIRA una ex illustribus Cleopatrae ancillis, h( a)naple/kousa ta\s2 tri/xas2 eu)trepw=s2, quae comam illius decenter implicabat: Sicut Charmione altera erat, h( a)pite/mnousa ta\s2 u(peroxa\s2 tw=n o)nu/xwn eu)fuw=s2, quae extremos ungues ei dextre praecidebat, Galen. de Ther. ad Pison. l. 1. c. 8. ubi male *na/eira, sicut Plut. qui illam Cleopatrae koureu/trian, tonstricem, vocat, on melius *ei)/ras2 habet. *ta/eira enim verum illius nomen fuit, quod etiam retinet Tzetzes, Chil. 6. Hist. 44. sed male interpretatur, columbam voce hac [orig: hÔc] indigitari notans, cum Arabicum tair vel taira, avem in genere significet. Atque hae duae ancillae maxima Imperii negotia, sub Cleopatra, administrabant, eius etiam in morte comites. ET quidem Taira *tai+ra pro\s2 toi=s2 posi\n a)pe/qnhsken, ad pedes eius exspiravit, Plut. in Antonio, de Charmione vide supra.

TAITUNGA urbs Xansiae tertia. Intra montes, valde munita. Sub qua 10. urbes. Martinius.

TAJYVENUM urbs Xansiae primaria prope fluv. Fuen; magni circuitus, ad radices montium. Sub qua 24. urb. Idem.

TAIZALI (vide Texali, ut in codice Graeco habet Ptolemaeus. ) Northumbri, teste Lhuydo [orig: Lhuyd˘], populi Albionis in ora Angliae Orentali, et Scotiae confinio, Verniconibus (in codice Graeco Venicontibus) finitimi, quorum regio Northumberland vocatur. Sed ex Ptolemaei descript. in ora Scotiae orientali sunt, ubi Devana urbs, quae Aberdone hodie dici putatur: Taizalo promontor. (de quo mox) Borealior. Baudrando, melius Taexali, fuere [orig: fuŕre] in illa parte, ubi hodie Buchan, provinc. Scotiae Trans-Taanae, in ora maris German. Eorum caput fuit Devana, nunc in ruinis; quamquam quibusdam sit Deer, oppid. in illo tractu, longe ab Aberdonia.

TAIZALUM seu Taexalium, Ptolem. promontor. Albionis in ora Scotiae Orientali, inter ostia Celnii et Divae fluv. in Ortum maxime porrectum, inter oppid. S. Ioannis, et Aberdonam urbem Borealiorem. Hodie est Buquhannesse, in Buchania provinc. 24. mill. pass. ab Aberdonia in Boream.

TAKORAJUM portus Guineae, in ora Aurea, intra montes, ubi alias castrum et colonia Francorum, vix 9. leuc. a promontor. Trium Cuspidum, 6. a Botrova arce Holandorum in Ortum.

TALA arbor Indica, apud Arrianum in Indic. in cuius summitate tolu/pai, i. e. lanae glomera nascuntur, cortice vero Indi sapientes, qui Gymnosophistae vocabantur, vivere consuevere [orig: consuevŕre]. Vide de illa aliisque arboribus lanigeris linigerisque Salmas. ad Solin. p. 297. et 298.

TALABRICA et TALABRIGA Lusitan. urbs, Ptolem. Talaga Iac. Vasconcello. Baudrando Talega, vicus Beirae Provic. in Portugallia, versus Vagum fluv. 10. leuc. Portugall. supra eius ostia in Ortum, totidem a Conimbrica in Boream.

TALABROCA oppid. Hyrcaniae, Strab.

TALACATIUM Latii castrum.

TALACORI emporium Taprobanae, nunc Iafanapatan forte, caput regni cognominis in parte Boreali.