December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0457a

TABELLIONES Inquisitionis quos et Notarios et Secretarios vocant, denuntiationes, accusationes et omnia causarum acta scribunt. Nec scribunt solum, sed etiam diligenter explicare et exrendere debent in processu accidentia testificantis, et denuntiantis vel inquisiti; ut, si faciei color mutatus est, si trepidat, si balbutiendo loquitur, si frequenter excreando aut exspuendo interrogationem divertere conatur, si vox tremula redditur, aut quid simile patitur: ne possit argut Iudex, quod absque indiciis inquisitum torqueri iusserit. Plura de iis, vide apud Phil. Limborch. Historia [orig: HistoriÔ] Inquisitionis, l. 2. c. 6.

TABENI populi iuxta desertum Carmaniae habitantes, Steph.

TABENNA insul. Thebaidis, intra Nisum, ubi Tabennis vicus. Callist.

TABERENI vide Tibareni.

TABERLA vide Tarbellicae Aquae.

TABERNA [1] quae et Trischene, urbs Calabriae ulterioris ad Semirum fluv. et radices Apennini, 15. mill. pass. a Scyllacio in Boream, 14. a Nicastro in Ortum Siberenam versus 20. et 34. a Besidiano in Meridiem parva.

TABERNA [2] oppid. Germaniae secundae triplex, Unum in Alsatia inferiori Zabern, simpliciter, vel Elsaszabern incolis, amplum, alias munitum, cum arce valida, nunc disiecta. Baudrand. de novo instauratur, A. C. 1675. Ad amnem Sorr, 4. leucis ab Argentorato in Circium, 4. ab hagenoa in Occsasum, Nanceium versus, in limite Lotharingiae, sub Episcopo Argentoratensi, cuius sedes est. Munimentum olim Roman. contra Alemannorum incursiones in Gallias. Ab Alemannis dirutum, sed a Iuliano restitutum, Amm. Marcellinus scribit. An a Caesare exstructum? Alterum Bergzabern, interdum parvae Tabernae, Gall. le petit Saverne, in Palatinatu Rheni, ad amnem Erlbach, versus montes, in limite Alsatiae inferior. vix 1. leuc. a Weissenburgo, 7. ab Argentorato, in eineres a Gallis redactum, a. C. 1675 Tertium Rhein Zabern, Gall. Severne, oppid. Palat. ad amnis Erlbach confluentes in Rhenum, vix 2. milliar. German. a Philippoburgo in Meridem uti 3. a Spira. De Medio ita Ausonius, Eidyllio 10. v. 1.

Transieram celerem nebuloso [orig: nebulos˘] flumine Navam,
Praetereo arentem sitientibus undique terris
Dumnissum, riguasque perenni fonte Tabernas:
Et tandem primus Belgarum conspicor oris
Nivomagum, Divi castra inclita Constantini.

TABERNA [3] quid olim fuerit, docet Cassiodorus in Psalmum 14. Maioris nostri Tabernas domos appellaverunt pauperum, et quod ibi habitabant, et cenabant; Sicut antiquit mes erat semel cibum sumere: ex duobus nominibus unum traditur factum esse vocabulum, scilicet Tabernaculum. Hinc in genere sic dictum omne aedificium popularis usus, ex eo, quod tabulis claudatur: qualia domicilia primis temporibus omnium Romanorum fuere [orig: fuŕre], uti Festus auctor est, laudatus Iac. Ouzelio Animadversion. ad Minucium Fel. p. 4. Unde Tabernacula et Comtubernates appellantur, l. 183. et seq. ff. de verb. signis. Isidoro, Etymologic. 1. 15. c. 2. Tabernae olim vocabantur aediculae parvae et simplices in vicis, axibus et abulis clausae. Unde et Tabernariae, quod soleant considere. Dictae autem Tabernae, quod ex tabulis lignisque erant constructae. Postea vero sic dici consueverunt, ubi merces venales exhibentur. Ut Taberna casearia, l. 8. ž. Arist. ff. si serv. vind. Et Taberna ferraria, l. 13. ff. deinstr. et instrum. leg. Sic Tabernae negotiatoriae et Purpurariae, mentio, l. 2. ff. de Institor. Act. l. 91. ž. pater ff. de legat. 3. etc. Vide hic [orig: hţc] infra, Tabrnas quoque ad merces et negotiationes adhiberi, dicitur l. 27. ž. 1. ff. de usufr. Hinc Tabernam exercere, l. 13. ž. ult. ff. de Institor. act. quod qui faciebat Tabernarius dictus est, l. 52. ž. 1. ff. ad leg. Aquil. l. 5. ff. de Inst. act. qui alibi Tabernae praepositus, l. 3. l. 19. ž. Tabernae. et l. 8. ff. de Inst. act. Item Institor vocatus. Institor enim is est, qui Tabernae locove ad emendum vendendumve praeponitur, Paulo [orig: Paul˘] teste et Ulpiano [orig: Ulpian˘], l. 18. et 3. ff. de Instit. Act. In Tabernis hisce, canis videtur fuisse custodiae gratia [orig: gratiÔ]: ut iterum docet Paulus ICtus, l. 2. ž. 1. ff. si quadr. paup. fec. dic. Si quis aliquem evitans, Magistratum forte, in Tabernam proximam se immisisset, ibique a cane feroce laesus esset, non posse agi canis nomine quidam putant. At si solutus fuisset, contra. Illud sane observatum, in Tabernis quandoque fuisse adsixos titulos, qui cum aliquo sefvo prohiberent negotium geri. l. 47. ff. de pecul. Operam horum Institorum statariam et sedentariam fuisse, ut ideo vestes non succingerent, discimus a Vertumno, apud Propertium, l. 4. Eleg. 2. v. 38. ubi is ita de se,

-------- -------- et ibo,
Mundus, demissis Institor in tunicis, etc.

Laur. Pignorius Comm. de Servis. Atque hinc Tabernarii, qui in tabernis negotiantur, apud cicer. pro Flacco, c. 8. Opifices et Tabernarios, atque illam omnem foecem civitatis, quid est negotii concitare? Vide quoque infra Tabernariae. Porro, quales in Graecia *le/xai, tales Romae quoque Tabernae. Erat autem *le/xh, locus confabulationibus destinatus, isque vel pauperum vel divitum. Pauperum, in omnibus Fabrorum officinis, ad quas hieme maxime ad calefaciendum conveniebant et confabulabantur, de quibus vide Homerum passim, Hesiodum, l. 2. Antiphontem Orat. ad Nicocl. et supra in voce Lescha. At aliae divitum erant, nempe in partibus domus secretioribus, ubi similiter hieme, ad accensum ignem, dihme/reuon a)dolexou=ntes2 kai\ fluarou=ntes2, ut ait Etymologici auctor. Sed quod magis huc facit, *le/xai quoque olim vocabantur loca apria, in quae commentandi causa [orig: causÔ] conveniebant Philosophi. Unde Hierocles Philos. l. 1. ait le/xai dictas fuisse cathedras et conventicula, in quibus de Sapientia disputationes habebantur. Eaeque proin Leschae Apollini sacrae erant, vide Harpocrationem, Scribonem, Phurnutum, de Nat. Deor. et Bon. Vulcanium, ad Callimachum. Tales itaque et Tabernae Romae, quae ad pilas sitae. Horatius, l. 1. Sat. 4. v. 71.

Nulla Taberna moes habeat, neque pila libellos,



page 331, image: s0457b

Catullus, Epigr. 38. v. 1.

Salax Taberna, vosque contubernales,
A pileatis nona [orig: nonÔ] fratribus pila [orig: pilÔ], etc.

Sed et Tabernas kaphlei=a kai\ pandoxei=a Suidas interpretatur: quas Tabernas cauponias vocat IC. l. 43. pr. ff. de vit. nupt. Apothecas Vitruv. l. 6. c. 9. *oi)nw=nas2 Xenophon. Sic Iuvenalis, Sat. 3. v. 302.

-------- Nam qui spoliet te
Non deerit, clausis domibus postquam omnis ubique
Fixa catenarae siluit compago taberna.

Unde Tabernae et Popinae conunguntur, l. 41. ž. 8. ff. de legat. 1. et talem Phaedrus forte intelligit, l. 4. fab. 6. v. 1.

Cum victi mures mustelarum exercitu,
(Historia quorum in Tabernis pingitur)
Fugerent, etc.

Et quidem medii aevi Scriptores Tabernas tantum de vinariis dixere [orig: dixŕre], quod Galli in lingua sua retinent: cum Veteres lustra et ganea ista loca appellarent. Aperiebantur hae apud Romanos, eadem [orig: eÔdem] hora [orig: horÔ], qua [orig: quÔ] balnea et lupanaria, ad nonam videl. at in Coloniis maturius ut Salmas. docet. ad Hadriam Spartiani, c. 22. Sed vilissimitantum homines inde vinum petebant, reliqui e cella sua, Cicer. in L. Pisonem. Vide quoque Plutarch, in Timolconte, ubi de Dionysio Iuniore post amissam tyrannidem, Corinthi in summa [orig: summÔ] tenuitate degente, ut et supra in vocibus Copa et Cupa: Plura vero hanc in rem, apud Schefferum de Arte Pictoria, c. 4. B. Brissonium de verbor. signif. sub init. l. 18. et Ioh. Laurentium IC. Notis in Phaedr. inprimis de Tabernis Romae a Tarquinio factis, Liv. l. 1. c. 35. de claudendi eas in luctu more, eund. l. 3. c. 27. etc. uti de Comoediis Tabernariis, infra.

Tabernae urbis Romae, quarum Veteres Scriptores meminere [orig: meminŕre].

Argentaria, apud Liv. l. 26. c. 11. circa Forum. Harum 7. olim, postea 9. fuere [orig: fuŕre], vide Hadr. Turnebum, l. 20. c. 10. Iuvenalis tempore 5. Ita enim is de libertino divite, Sat. 1. v. 105.

---- Sed quinque tabernae
Quadringenta parant ----

Casearia, in l. sicut ž. Arislot. D. si servi vendi. Cauponia. Cretaria. Diversoria. Ferraria, apud Scaevolam, l. pen, de legat. 2. Fullonia. Lanionia. Medicinae exercendae causa [orig: causÔ] Pellesuina. Pistoria. Purpuraria. Sutrina. Vinarina. Unguentaria, etc.

TABERNA Meritoria Romae apud aedem S. Mariae trans Tiberim ubi milites emeriti et infirmi habitabant. Hic [orig: Hţc] horti et turris, ex qua Neto incendium urbis spectavit.

TABERNACULORUM Festum Graece *skhnophgi/a, Hebr. [gap: Hebrew word(s)] Chag Hassuccoth, unum erat ex tribus anniversariis Iudaeorum Festis, quod incidens in diem 15. mensis Tisri, qui primus erat anni civilis, durabar septiduum integrum, quo [orig: qu˘] in Tabernaculis commorabantur. Octavus autem dies, quo illis exibant, ut et primus Festi, peculiari religione sacer erat et pubica [orig: pubicÔ] panegyri celebrabatur, ac simul frugum serotinarum primitiae offerebantur Deoque gratiae agebantur pro universa messe. Exodi c. 23. v. 16. levit. c. 23. v. 34. -- 36. Numeror. c. 29. v. 12. Deuteron. c. 16. v. 13.-- 15. Agitabatur hoc Festum in tuguriolis et umbraculis, a quibus ei nomen, ex frondibus, in aedium fere tectis constructis: quae non in fastigium surgentia, sed plana et cubantia erant. Quem in usum deligebantur arbores frondosae comataeque ac vivaciris succi, quae virorem suum per dies aliquot illibatum servare possent, Levit. c. 23. v. 40. Sumptis itaque pro vobis ipso [orig: ips˘] die primo termitibus arborum speriosarum, spathis palmarum et ramis arborum densarum, cum salicibus torrentis. Et Nehem. c. 8. v. 16. Exite in montana et afferte ramos olivarum, et ramos arborum oleosarum, ramosque myrti et spathas paimarum, cum ramis arborum Hensarum. Quibus in locis 4. arborum genera indigitantur, Citrus, Palma, Myrtus et Salix torrentis, docente Godwyno [orig: Godwyn˘]. E quibus omnibus fasciculum quolibet [orig: qu˘libet] mane attulisse unumquemque Israelitarum, sub poena ieiunii illo [orig: ill˘] die tolerandi, fasciculumque illum Hosanna dictum, tradunt Rabbini. Quo pertinet id, quod legimus Matthaei c. 21. v. 8. et 9. Alii vero caedebant ramos ex arboribus et sternebant in via. Porro turba quae praeibat; et quae sequebatur, clamabat dicens; Hosanna filio David. Alii Hosanna, sacrum fuisse carmen volunt, quod universus populus quottidie in coetus ac contiones prodiens, ramosque palmarum praeferentes ac festum in modum agitantes, soliti fuerint inclamare. Qnod cum sollennius et crebrius facerent die octavo [orig: octav˘] seu ultimo [orig: ultim˘], ille Hosanna Rabba appellabatur. Unde occasio nata Plutarcho, comparandi Festum hoc sacrum cum Liberalibus, in quibus Bacchae huc illuc discurrebant, gestantes hastas hedera [orig: hederÔ] circumdaras, i e. thyrsos, hocque ipsum Festum qursofori/an propterea vocandi. Nec abludebat multum illa Atheniensium festivitas, quam *ei)resiw/nhn dixere [orig: dixŕre]. Eadem de causa, ipsi etiam huius Festi dies Hosannoth dicti sunt. Porro singulis diebus Sacrificia offerebantur, de quibus prolixe agitur Numer. c. 29. v. 13. 34. unde hoc tantum notamus, quod, cum singulis diebus eiusdem generis sacrificia peragerentur, in eo tamen discrimen esset, quod numerus quottidie minueretur. Die enim 15. mensis, et primo [orig: prim˘] Festi iuvenci subrum, terni deni, secundo [orig: secund˘] duodeni tertio [orig: terti˘] undem et sic consequenter offerri solebant, usque ad diem septimum seu ultimum, quo [orig: qu˘] septeni mactabantur: cuius rei rationem vide apud Hospinanum, de orig. huius Festi. Causa Festi, ut in reliquis, partim Veterum fuit beneficiorum commemoratio, partim futurorum adumbratio. Ita enim Israelitae errorum suroum in deserto totque annorum sub Nube, tamquam Tabernaculo, atque in tentoriis actorum, recordabantur, Levit. c. 23. v. 43. Deoque pro illis finitis gratias agebant. Simul publicas grates egervut Deo, ob collectas atque reconditas omne genus fruges Unde


page 332, image: s0458a

Psalmos illos, qui [gap: Hebrew word(s)] pro torcularibus, appellantur, in hoc Festum compositos esse, docent nonnulli. Sed et altius spectare iubebantur Israelitae. Cum enim integram hedbomadem in tuguriolis istis habitarent, sese advenas in terra esse confitebantur, nec sedes mansuras in ea habere; quod toro [orig: tor˘] incolatus sui tempore identidem fateri, ac ad meliores sedes interim suspirare, monebantur, vide 2. Corinth. c. 5. v. 1. 2. Petri c. 1. v. 13. Cumque Zacharias Proph. c. 14. v. 16. Festum hoc sub Nov. T. extremis eius temporibus, ubi Ecclesia tabernaculis illis exire saeculo valedicere Christoque occurrere gestict, celebrandum dicat, ad CHRISTUM quoque spectat qui e)skh/nwsen e)n h(mi=n, ut loquitur Iohannes Euangelista ad Festum hoc alludendo c. 1. v. 14. Addebatur autem huic Festivitati et nonus dies, quo [orig: qu˘] festum laetitiae Legis agebant, quod quamvis a priori distinctum esset, Nehem. c. 8. v. 18. tamen quia illud immediate sequebatur, ei accenseri solebat. Eo [orig: ] die Legis lectionem absolvebant, rursusque inchoabant. Eodem [orig: E˘dem], quamvis id alii referant ad diem octavum seu ultimum Festi Tabernaculorum, ex instituto Haggaei, Zachariae, aliorumque virorum Synagogae M. aqua e fonte Siloae peti, ad Sacerdotes afferri, et in Altare una cum vino, effundi solebat, cantante populo [orig: popul˘] illud Esaiae c. 12. v. 3. Haurietis aquas cum gaudio e fontibus huius salutis. Quo allusisse videtur Christus Ioh. c. 7. v. 38. ubi hac [orig: hÔc] aquarum libatione Spiritus S. copiam adumbratam fuisse, docemur; quemadmodum per ramos illos ac frondes, de quibus supra, Ecclesiae fecunditas significata est, vide Ioh. c. 15. v. 1. 2. Psal. 92. v. 13. 14. etc. Nec omittendum, quod Hospinianus observavit der Orig. Festorum c. 7. proximo [orig: proxim˘] nempe post Festum hoc die, Altare septies cum palmis in manibus circumire solitos, in memoriam Hierichuntis sepruplici Populi circuitu expugnatae, et proin, diem hunc Palmarum, appellatum esse, vel quia palmas gerebant, vel quia in fasciculo, de quo supra, praecipuum frondium genus ex hac arbore esset desumptum. Vide quoque Munsterum in Calend. p. 150. qui idem in Levit c. 23. praefatum, ait, Tabernacula haec ab Israelitis sub dio fuisse exstructa, eaque nec vestibus contecta, nec ita dense compaginata, ut radiis Solis pluviaeque non essent pervia. Hic [orig: Hţc] porro habitasse illos toto [orig: tot˘] eo [orig: ] tempore, adeo que supellectilem omnivariam eo detulisse, ut ibi cibum capere, commorari et dormire commode possent; nec inde exiisse, nisi pluvia [orig: pluviÔ] ingruente, tum enim, donec illa praeterisset, domum se recipere fuisse solitos. Infirmos autem homines, ac senio [orig: seni˘] graves ab hoc rigore fuisse liberos. Idem temporibus Nehemiae Populum fecisse Tabernacula, quemque in tecto suo aut in atriis suis, at in atriis domus Det: etiam in platea portae aquarum et in platea portae Ephraim, tradit ex c. eius 8. v. 17. Vide praeter Auctores supra memoratos, Franc. Burmannum Synops. Theol. Part. 1. l. 4. c. 18. Thom. Godwyn. de ritibus Hebr. l. 3. c. 6. etc. ut et infra [orig: inftÔ] Tensa.

TABERNACULUM [1] locus erat sacer, divino [orig: divin˘] iussu et instinctu, a Mose exstructus, in quo Israelitae in deserto degentes, imo et iam Terra [orig: TerrÔ] S. potiti, usque ad Salomonem Regem, cultu Numinis religiose defuncti sunt. Hoc medium ac velut centrum castrorum obtinebat, Castra Divinae Maiestatis, vocatum: circa quod proxime dispositi erant Sacerdotes ac Levitae Tabernaculo inservientes; quibus tandem tribus XII. Populi circumfundebantur, ut videre est Numer, c. 1. v. 53. sic ut extima castrorum a Tabernaculo milliaris spatio [orig: spati˘] distarent, quod Sabbathi fuisse iter, colligitur ex Iosuae c. 3. v. 4. Structuram Tabernaculi huius quod Tabernaculum testimonii dici consuevit, plutibus capp. exsequitur Moyses, Exodi c. 25. et seqq. cum totius Universi conditum unico [orig: unic˘] eoque [orig: e˘que] brevi capite absolverit. Sic autem dicebatur, ut et porro Tentorium conventus; quia Populus eo coibiat, tum ad cultum publicum, tum ad Deum per Mosen consulendum, Exodi c. 25. v. 22. quae antea in Mosis tabernaculo, vel alio peculiari loco peragebantur, Exodi c. 33. v. 7. Architectus ipse fuit Deus, cuius iussu, ut dictum, exornatum et iuxta formam, ab ipso in monte ostensam, exstructum fuit, Exodi c. 25. v. 40. vocatis ad id opus, ac divinitus instructis Besaleele et Aholiabo [orig: Aholiab˘], Exodi c. 31. v. 2. 3. et c. 35. v. 30. 31. Quod non leviter mirandum, in isto exulum agmine, qui tamdiu non nisi servilibus ministeriis exerciti, recensque ex Aegyptiorum ergastulo educti erant, repertos fuisse, qui tantae artis opus, Dei aedem ac templum, quod una cum Israelitis desertum perambularet, tam brevi spatio [orig: spati˘] absolvere potuerint. Strui enim coeptum est mense Tisri seu Septembri (quo [orig: qu˘] Festum Tabernaculorum celebratum fuisse diximus) anno [orig: ann˘] primo [orig: prim˘] exitus, ac sequenti Martio [orig: Marti˘], intra sex menses non totos, perfectum est, Exodi c. 40. v. 1, 2. Materia erat aurum, argentum, aes, serici ac lanarum fila, hyacinthina et purpura [orig: purpurÔ] ac cocco [orig: cocc˘] tincta, linum Xylinum, caprarum pili, arietum ac melium vellera, ac denique cedrorum ligna, Exodi c. 35. v. 5. --- 9. Longitudo eius cubitorum 30. latitudo 12. altitudo 10. comprehendebat: Latera tria 48. cedrinis tabulis in altum porrectis constabant, quae singulae duobus stylobatis innitebantur et lignis transversis coniungebantur. Ad Orientem anteriora spectabant, ubi aditus quinque columnarum ordine aperiebatur: Sanctuarium autem sub Occidentem recedebat. Intus totum pretiosis aulaeis obvelatum erat, quae ex pretiosissimo lino confecta et Cherubinorum formis picta, interiorem Tabernaculi ambirum incingebant. Exterius vero triplici velo [orig: vel˘] erat contectum, quorum primum e caprarum pilis, secundu, ex arietum, tertium ex melium pellibus constabat: quae contra aeris iniurias, portatile hoc Templum, tuerentur, vide Exodi c. 26. Ambiebatur undique Atrio [orig: Atri˘] sive porticu, quo Populus ad cultum quottidie conveniebat, 100. cubitos longa [orig: longÔ], 50. lata [orig: latÔ], et 5. alta [orig: altÔ]: ac in circuitu dispositas habebat 56. columnas, quae rapetes et pretiosa vela sustinerent. Ingressus ad Orientem erat, quem 4. columnae praebebant; quae oppanso [orig: oppans˘] velo [orig: vel˘] apperiebantur et concludebantur. Ipsius autem Tabernaculi duo erant thalami sive cellae, quorum primum Sanctum, alterum Sanctum Sanctorum appellabatur, de quo utroque supra dictum, in voce Sanctuarium. Vela, praeter aulaea et tapetes, terna erant. Primum, ad ingressum Atrii, ad 4. columnas etat appensum, Exodi c. 27. v. 16. Secundum ante Sanctum


image: s0458b

extendebatur, ac Sacerdotibus inter quinque columnas deauratas aditum praebebat, Exodi c. 26. v. 36. Tertium, in interiori Tabernaculi parte, Sanctum Sanctorum a priori thal amo separabat, et 4. columnis suspensum, Pontifici Max. per illas quotannis aditum dabat F. xodi c. 26. v. 31. ac seqq. etc. 36. v. 35. Super Tabernaculum, unde ab omnibus conspici posset, imago ignis, nube inclusa, undique refulgebat, diviniae gloriae vehiculum ac sedes etc. Significabat autem illud cum Christum tum Ecclesiam: Unde exemplar et umbrae rerum caelestium dicitur Apostolo, Hebr. c. 8. v. 5. Vide Franc. Burmannum, loc. cit. c. 13. In ilhus lcoum, sub Salomone, successit Templum, aedes stabilis et magnificentissime exstructa, typus Eccleisae Christianae ac Triumphantis in caelis: quemadmodum Tabernaculum imago erat Ecclesiae Iudaicae, ac ulterius Christianae militantis. Hinc utrumque coniungens David, Ps. 15. v. 1. Iehova, quis commoratus est in tentorio tuo? quis habitaturus in monte Sanctitatis tuae? ubi per Tentorium, Tabernaculum; per montem Sanctitatis iehove, Templum indigitat. Factum est autem Templum, ad Tabernaculi omnino formam, constabatque similiter, Atrio [orig: Atri˘], Sancto [orig: Sanct˘], et Sancto [orig: Sanct˘] Sanctorum. Nisi quod cum in Tabernaculo unum tantum esset Atrium, hic [orig: hţc] varia erant, Atrium videl. Sacerdotum, Atrium Israelis, hocque a Iosaphato divisum in Atrium mulierum et virorum; quibus Herodis tempore accessit quartum, pro Gentibus et immundis etc. De Tabernaculo Dei Molochi et Remphan. Vide Amos c. 5. v. 26. et Actor. c. 7. v. 43. uti de Vasis Tabernaculi Testimonit, et quidem Atrii, supra voce Altare, item Mare Aeneum: Sancti, et Sancti Sanctorum, supra voce Sanctuarium.

TABERNACULUM [2] fabrica honestior, qua [orig: quÔ] Sacramentum, quod vocant Altaris, conservatur in Eccles. Romana, pyxide inclusum, Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol.

TABERNAE locus Hierosolymis, ubi Synedrium M. aliquandiu sedem habuit, vide supra in voce Iabne.

Tres TABERNAE locus non longe a Roma [orig: RomÔ], Actor. c. 28. v. 15. Item Tabernae, oppid. Mauritaniae Tingitanae inter Lixum et Zilam. Antonin.

TABERNAEMONTANUS Ioh. Theodorus, a Tabernis-Montanis natali solo nomen nactus, Archiater Electoris Palatini, Marquardi Episcopi Spirensis aliorumque Principum virorum, Wormatia [orig: WormatiÔ], ubi Physicus Ordinarius erat, Heidelbergam migravit. In Medicina facienda, extra Theriacum et Mithridaticum, paucissimis usus exoticis, Deum herbis nostratibus vites indidisse corporibus nostris familiares, statuit: in obsidione Metensi certe A. C. 1552. cum castrensem ageret Medicum, multos globis tormentorum ictos artemisiae saltem pulvere curavit. Obiit A. C. 1590. pater 18. liberorum, inter quos Ioh. Iacobus et Phil. Iacobus itidem Medicinae laude floruerunt. Elucubravit, Herbarium 36. annorum spatio [orig: spati˘] congestum, in quo ultra 3000. simplicium continentur; Hieror. Bauhini Medici clariss. Basiliensis opera [orig: operÔ] haud pridem insigniter locupletatum: it. Thesaurum Thermarum et Acidularum, cum titulo Wasserschatz. Melch. Adami Vitis Medicor.

TABERNARIAE Comoediae dictae sunt Togatae, minus nobiles Praetextatis, in quibus Senatores privati cum Togis introducebantur, ut Scaliger vult, Poetic. l. 1. c. 7. Sed cur soli Senatores togati, cum gens universa togata esset? subicit idem: Ultimum genus fuisse, quod capiebat humilem fortunam negotiorum popularium, cum tunicis tantum. Eas autem non Tunicatas dictas, sed ab habitaculis Tabernarias, quod cum tabernis Scenae disponerentur. Verum, si nullus in illis Togae usus, cur inter Togatas recensitae? Auctor Prolegomenon Terentii contra Tabernarias palliatas fuisse, tradit: Palliatae Graecum habitum ferentes, quas nonnulli Tabernarias vocant. Idem tamen paulo ante, si modo unus Auctor est, Tabernarias ab humilitate arguemnti et styli dictas contendit. Sed quod palliatae fuerint, falsum: quis enim ignorat, infimam plebem ac minutum populum in cenaculis habitasse [orig: habitÔsse]? Togatae ergo fuerunt, unde et Diomedes l. 3. Togatas nomen genericum facit, ad Praetextatas, sic dictas ab argumenti gravitate et honestate, et Togatas in specie sic vocatas seu Tabernarias in quibus Opifices, Institores ac Sellularii, qui in Tabernis degebant, introducebantur. Octav. Ferrarius de Re Vestiar. Parte 2. l. 4. c. 3. Apud Monasticae Rei Scriptores, Tabernaria, praepositura est in Monasteriis, cui incumbit cura tabernarum Monasterii, seu tabernaria, h. e. mulctam, qua [orig: quÔ] tenentur caupones, qui Statuta Superiorum de tabernis transgrediuntur, exigendi, vide Car. du Frensne Gloss.

TABERNIACUM vulgo Taverni, vicus Galliae in agro Parisiensi, a tabernis dictus, quod militibus Romanis iter facientibus, instar tabernarum esset. Hic [orig: Hţc] graviter aegrotasse [orig: aegrotÔsse] Iohannem Ducem Normanniae A. C. 1335. scribit Appendix Chronici Nangiacensis, apud Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Parisii.

TABIA castellum Liguriae, vinis Apianis inclitum, ambitu quidem exiguo [orig: exigu˘], sed nomine celeberrimum, ob generositatem succi nec Malvatico Cretae, nec Cyprio, vel ulli tum Italico, tum exotico vino, suavitate cedens.

TABIANA seu TIBIANA Marcellino Persici sinus insul. Ptol.

TABIENSIS Iohannes, vide Iohannes.

TABII urbs Italiae, in qua Remus institutus est, Steph. Ita quidem vulgo apud eum legitur, sed per summam imperitiam. Nam pro *ta/bioi, *ga/bioi reponendum, illic enim Remus Romulusque nutriebantur, Plut. in Romulo: *(oi pai=des2 ei)s2 *gabi/ous2 komisqe/ntes2.

TABINUM promontor. Scythiae, magis ad Boream protensum, Plin. l, 5. c. 5. Quibusdam est Tabis, promontor. Scythiae in ora maris Eot.

TABIS [1] urbs Arabiae, Stephan.

TABIS [2] promontor. Scythicum, Oceano Serico seu Scythico incumbens, apud Melam, l. 3. c. 7. de quo vide Salmas. ad Solin. p. 995. et seqq.

TABITHI vesta apud Scythas Herodot. Melpomene.