December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 328, image: s0454a

SYSIGAMBIS mater Darii ultimi ab Alexandro ad Isson capta, ac matris veneratione culta.

SYSIMETHRES Persarum satrapa fuit, qui duos ex matre liberos suscepit. Nam, auctore Qu. Cuttio [orig: Cutti˘], apud Persas partentibus stupro [orig: stupr˘] coite cum liberis fas est, l. 5. c. 1. Infandum scelus, et per quod iure gentium incestus committtur, leg. sin. de R. N. sed viderit ibi Paulus, quid appellet ius gentium, Ecce enim, quod nos merito abhorremus, probab atur Arabibus, Persis, Assyriis, Patthis, Medis, Aegyptiis, Phrygibus, Galatis, Aethiopibus, Indis, Scotis, Hibernis, Naurae regionis incolis, Nomadibus; ut ex variis Auctoribus ostendit Tiraquellus, leg. Connub. 7. 30. 32. 33. et Alexandri Dier. Genial. l. 1. c. 24. Quibus accedunt haud pauci ex incolis terrarum recens repertarum. Eo respicit Ovidianum illud, Metamorphoseon l. 10. v. 331.

------ Gentes tamen esse feruntur,
In quibus et nato genitrix, et nata parenti
Iungitur. ------

Orosius, l. 1. c. 4. a Semiramide hunc morem introductum refert. Theodoretus conta Graecos, Grat. 9. de legg. ait, Persas, ex Zaradae cuiusdam instituto, matribus misceri. Apud Diog. Laertium, Pyrrho, hac [orig: hÔc] consuetudine, et aliis similibus, demonstratur: idem aliis bonum, aliis malum videri. Quomodio et Corn. Nepos. prooemio: Non eadem omnibius esse honesta, atque turpia, sed omnia Maiorum institutis iudicari. Eodemque [orig: E˘demque] sensu Artabanus in Plut. Themistocle, c. 46. Summus quoque gentilium Philosophor. Ethic. l. 1. c. 3. ta\ kala\, inquit, kai\ di/kaia tosau/thn e)/xei diafora/n, w(/s2e dokei=n no/mw| mo/non i)=nai, fu/sei de\ mh/. Quorsum haec? Ut nempe constet, certos indubitatosque bonorum et malorum fines constituere, non esse Naturae, sed Gratiae, Freinshemius not, in locum Curtii supra citatum. Coeterum Sysimethres hic, adventu Alexandri, cum 2000. armatis fauces regionis, valido [orig: valid˘] munimento, sepsit. Sollicitatum ad deditionem, mater eademque coniux morituram se ante denuntians, quam in ullius veniret potestatem, barbari animum ad honestiora, quam tutiora flexerat. Mox tamen, quumk hostis vires, suasque pensaret, permisit se victori, imperium recepit: quam gratiam paulo post large retulit, cum multa iumenta et camelorum duo milia adduxit, pecoraque et armenta: quibus distributis miles Alexandri et damno et fame qua [orig: quÔ] laborabat, liberatus est, Rege praefato, gratiam sibi relatam a Sysimethre, Idem Curtius, l. 8. c. 4. Nic. Lloydius.

SYSINAS Datamis natu maximus fil. qui a Patrae ad Artaxerxem desciis et ad Regem de defectione detulit, Nepos l. 14. c. 7. Ita enim ibidem rectius libri scripti legunt, quam Scismas, teste Iano [orig: Ian˘] Gebhardo [orig: Gebhard˘].

SYSTATICAE in Nov. 6. v. 3. Ne Episcopi ad Principis comitatum accedant, sine systaticis literis: i. e. commendatitiae, dictae sunt, quae Clericis peregrinantibus ab eorum Ordinariis concedi solent, uti legimus apud Domin. Macrum, in Hierolex. Geaece sustatikai\. Paulus, 2. Corointh. c. 3. v. 1. *)arxo/meqa pa/lin e(autou\s2 *sunista/nein; *ei) mh\ xrh/|zo men, w(/s2 tines2, *sustatikw=n e)pistolw=n pro\s2 u(ma=s2, h)\ e)c u(mw=n *sustatikw=n; ad quem locum vide Bezam, Grotium, Alios, ut et supra in voce Commendatitiae: plura vero hanc in rem apud Cl. Suicerum Thesaur. Eccl. in voce *su/s2astis2, quae inter alia quartam quoque in Ecclesia olim stationem Paenitentium, qui Consistentes Latinis dicti, notat, item voce *sustatiko\s2

SYTHAS fluv. Peloponinesi, per Sycioniam regionem in Sinum Corinthiacum fluens. Pausan. l. 2.

SYVERUS fluv. Atticae, in quo chrysoprasus. Plin. l. 37. c. 8.

SYZETETAE Graece *suzhthtai\, Latine Disquisitores, Hebraic. Darschan, post Sapientes et Scribas, memorati Apostolo, 1. Corinth. 1. v. 20. dicebantur apud Iudaeos, qui Allegoriis dintenti, Biblici textus mysticum sensum eruebant; unde ipsi Darschan, et expositio illorum Midrasch, ac Schola Bethhammidarasch appellata. Profundissimi Scripturae interpretes habebantur: quae causa, quod verba Davidis Psal. 48. 7. Qui perigunt ab acie ad aciem, vulgo exponantur, A templo ad Beth Hammidrasch, h. e. a schola inferiori ad superiorem. Sapientes contra, quorum meminit Paulus, Traditiones docebant, Scribae vero literam urgebant. Dicti autem *suzhthtai\ sunt Apostolo, quia dum illi solas Allegorias sectati fabulosis expositionibus saepe textum involverent, zhth/seis2 inde et disquisitiones quamplurimas oriri necessum erat, unde iterum alibi de illis Apostolus verba faciens, Timotheum monet, ab hoc Scripturas interpretandi modo sibi cavat, 1. Timoth. 4. v. 7. etc. Vide Thomam Godwyn. de Ritihus Hebr. l. 1. c. 6. at aliquid supra, voce Physica.

SZEGEDINUM inferioris Pannoniae emporium, sale Transylvanico [orig: Transylvanic˘] celebre. Patria fuit Stephani Szegedini, cognomine Kis, ex genere Cumanorum, Theologi clarissimi, qui discipulus Lutheri ac Melanchthonis, variis in Hungariae urbibus, etiam postquam esset a Turcis captus ac male habitus, privatim, Euangelium praedicavit ad se venientibus, inque ipsis vinculis varia scripsit, ac inter alia Locos Communes Theologiae sincerae: Obiit A. C. 1572. Aetat. 67. Auctor porro tabularum Analyticarum Vet. Testamenti, edit. in fol. A. C. 1595. Speculi Romanor. Pontiicum, cium quaestionibus quibusdam de Traditionibus Pontificiis, et Assertionis de Trinitate. Thuanus Histor. Anton. Teissier. Elog. Part. I. Quenstedius, Melchior Adami etc.



image: s0454b

T.

T instar reliquarum mutarum non sine difficultate aliqua pronuntiatur, hinc ei ad M. apud Lucianum, Dial. Voc. exprobratur, quod discerpere velle vocem videatur. Saepe pro S. ponitur: unde Pultare: loco [orig: loc˘] D. quoque, cum quo ei magna affinitas est, haud raro adhibetur, unde Alexanter et Cassantra, pro Alexander et Cassandra quandoque dicitur. Apud Romanos usurpatum, significabat Tribunos ratum habuisse decretum Senatus. Malo navis comparatur, apud Auson. in Technopaegnio, de liter. Monosyll.

Malus ut antemnam fert vertice, sic ego sum T.

Et quia crucis figuram imitatur, hinc praeconis supplicium denotare Lucianus, ibid. ait: In Romana autem communione Monachi S.Antonii Viennensis T. caeruleum in vestibus gestare solent, ut se sub protectione Crucis Christi, uti dicunt, esse ostendant: quam vis necdum liquido constet, quae signua cruci fuerit, cui affixus est SERVATOR noster, etc. Vide Voss. in Aristarcho. l. 1. c. 28. l. 2. c. 32. Sed et litera Senatusconsultis olim subscribi solita: Val. Max. l. 2. c. 2. n 7. Iidem Romani, per *q et H. in urnam coniectas literas, in iudicio capitis, condemnabant: per T. et A. absolvebant. Etiam nonnulli, in nomenclatura militum, per T. superstite, per *q. desunctos in acie Tribunos dannotari, prodiderunt. Vide Alex. ab Alexandro, Genial. Dier. l. 3. c. 5. Contra apud Anglos, in palma manus sinistrae sub pollice, furibus inuritur litera T. quod fur in ea lingua Thefi dicitur, instituti auctore Henrico [orig: Henric˘] VII. uti discimus ex Polydoro, Angl. Hist. l. 26. De baculo Abbatum Graecorum, formam huius literae exprimente, diximus supra, ubi de Baculo Episcopali etc. Vide quoque infra Th.

TA fluv. Sinarum, in parte Australi in Quansia et Quantunia. Martin.

TAAUTES fil. Misoris, ut habet Sanchoniathon, apud Eusebium, Praepar. Euangel. l. 1. artem scribendi reperit, primusque rerum gestarum Commentarios reliquit: ac Aegyptiis quidem *qww\r, vel potius *qwu\q, Alexandrinis autem *qw\d, Graecis *(ermh=s2 dictus est. Eius nomine exstitere [orig: exstitŕre] olim rerum ab Aegyptiis Regibus gestarum commentarii, qui ob benefacta divino [orig: divin˘] honore colerentur: iisque aperte omnia narrabantur. Sed Sadcerdotibus satius visum, si rebus gestis allegoricus tribueretur sensus: quod proin reprehendit in illis Philo Byblicus, sic tenebras historicae veritati offusas, questus; comendatque contra Sanchuniathonem Berytium, qui ad vetustissimos Ammunaei Templi libros admissus, resectis fabulis, omnia uti gesta prodiderit. Alterius eius operis meminit ex eodem Sanchoniathone Eusebius, l. cit. c. 7. Haec in libris Taauti de origine Mundi conscriptae reperimus: additque, Theologiae eius mysteria non nisi per allegorias tradita, primum a Surmobvio et Thurrone, in lucem fuisse producta. Phoenicium fuisse, et primum omnium Deorum, Aegyptiis Thoth, quod ex Hebr [gap: Hebrew word(s)] Tohu, sicut *bau ex [gap: Hebrew word(s)] Bohu, qua [orig: quÔ] voce noctem a Phoenicibus indigitatam docent Eruditi, notat Martinius, Lexic. Phil. Quis autem is proprie fuerit, Deus ne summus, an homo propter inventas Artes divinis honoribus excultus, discrepantes enim Auctorum de eo sententiae sunt; disquitit Georg. Hornius, Histor. Philos. variis in locis, l. inprimis 2. c. 12. ubi Taautis, seu potius Thohuthi nomine non verum Deum, caeli terraeque conditorem sed antiquum quidem interim ignotum Numen, a quo omnia, et hinc ipsae quoave artes, originem sumpserint, cultum fuisse ostendit. Vide infra in vocibus Teuth et Theuth, item Teutates. Addo saltem cum Mercurio eundem haberi Vossio, de Idol. l. 1. c. 22.

TABACI Insula quae et nova Valachria, Insula Americae meridialis, in mari Boreali sub Hollandis. Vide Insula Tabaci. Coeterum dicta est a Tabaco herba, quae ibi magna copia provenit; Olim et Nocotiana, a Nicotio inventore appellata, quod primus eam ex India ad nos adduxit, Indis sua [orig: suÔ] lingua [orig: linguÔ] Piciel vocatum. Fuit autem Nicotius is Lusitanus qui cum ornatus [orig: ornatűs] solum gratia [orig: gratiÔ] Tabacum herbam, in hortos suos transtulisset, vis eius innotuit famulo, hac [orig: hÔc] occasione. Fecerat is sibi per imprudentiam in digito vulnusculum, quod neglectum et nimio [orig: nimi˘] muneris exercitio [orig: exerciti˘] adeo que madore aquae irritatum, coepit inflammari: unde lancinatio mterior, extus inflammatio et doloris in partes proximas diffusio tanta, ut febricula universum tandem corriperet corpus. Quare, cum vidisset brassicae folia, carbonibus aliquantillum ad expellendam frigiditatem fracta, imponi partibus affectis et sic eas demulceri: folium Tabaci dextra [orig: dextrÔ] atterit et sinistrae laboranti imponit; mirum, continuo virtutem fruticis experitur, videt evanescere vulnus adeo que corie et sanari: quod hero relatum, frutici honori, mortalibus usui fuit. Factum id praeterito [orig: praeterit˘] saeculo [orig: saecul˘]. Inde in Galliam delata herba, Mediceae, a Catharina de Medicis, Regina Matre, nomen accepit: Hinc in alias Europae regiones diffusa. Itaque Lusitanis, sed et Anglis debet hoc Europa, e quorum provinc. Virginia dicta, laudatissimum adfertur. Semen spargirur in solum fecundunm, quod rigatum, pro more brassicae, producit germen bifolium, id propaginem liceat dicere, quod ex lectulo revulsum agro committatur pingui, ut adolescat: Cum autem plurimum sitiat, scrobem amat sibi fieri, ut pluviam copiosius hauriat et ad radicem fovendam corrivet, adeo ut caelo [orig: cael˘] longum sicco [orig: sicc˘] a cultore poscat fluvialem, putealemve. Hinc fabula nata, Tabacum nubes attrahere, pluvium facere caelum, remorati messem: scil. ad Sepdtentrionem emittet frutex exhalationem et effractis abyssi repagulis remulco [orig: remulc˘] attinebit nube, quae nostrum obtegant Horizontem, ut caelum vehementius lacrimetur. Fuit tamen, cum haec opinio pervasisset et frutex novus per agrum secalem sparsus abundaret humido [orig: humid˘] caelo [orig: cael˘], messe ob id tardiuscula, per flagellationem annonae, ut pueri ex urbe M. ad Mosellam proruerent agminatim in agrum suburbannm, ac Tabacum nihil tale metuens crudelissime


image: s0455a

involarent, apicemque, posterorum spem, a caule non ferro [orig: ferr˘], quod brevissimum supplicium, separarent, sed manibus digitisque revellentes, radicitus extirpatum irent. Actum erat de universa colonia, nisi miles impetu facto [orig: fact˘] sclopetos ad terrorem innocue explosisset, puerisque pulsis ac fugatis miseras conservasset reliquias. Sed Germania superior acceptum hoc naturae arcanum Gallo cuidam fert, qui in Virginia diutius commoratus, modum eius plantandi et funiculandi probe animadvertit, et rei conficiendae gnarus, semen cum scientiae sacrario apud amicum I. Pide deposuit, ac peregre abiens, tractum Rhenanum, maxime ubi Alsatia audit, nihil despecto [orig: despect˘] Moeno [orig: Moen˘] inferiori, sibi elegit. Ubi conductis agris, confecit ex foliis aridiusculis chordas digitali crassitie aut minutiores, admiscensque faeces vini et herbarum nonnullas virtutes (tinctorum atramentum tamen ob sal nitri perosus, fusca [orig: fuscÔ] non atra [orig: atrÔ] specie gaudens) fistulas Lemnias porcellanas, siglinas subacta [orig: subactÔ] creta [orig: cretÔ] obductas, paravit, quae capitolum latissimo [orig: latissim˘] labro [orig: labr˘] praeferrent, ad Tabacum excipiendum, iam funiculatum quidem sed minutissime concisum et nonnihil tostum, unde admoto [orig: admot˘] igni arderet et fumum, per fistulam sequispithamalem, attrahenti ori permitteret; fumus autem per guttur nullus descenderet, ne arreriis infestior pervaso [orig: pervas˘] ventriculo [orig: ventricul˘] intestinorum faeces uno [orig: un˘] ictu resolveret alvumque cito citius deiceret, nullo [orig: null˘] ad compositionem corpori indulto [orig: indult˘] tempore. Tantus vindictae ardor et raptus. Verum subtilior pars fumi tentat cerebrum, quod Naura homini frigidissimum fecit, et humores supefluos praecipitat in linguam, unde sputi copia et necessitas, dum crassior pars fumi demihiante labello [orig: labell˘] in aerem remittitur: quemadmodum omnis digestio, omnis cribratio et et filtratio putum ab impuro separat. Porro, redigitur quoque folium chordatum in pulverem, cui lilium convallium et aliae herbae acrioris virtutis admixtae, ad concitandam sternutationem, si ex superficie convexae manus tantillus naribus atgrahatur ad vestibulum syncipitis, egregio cerebri evacuandi et extergendi remedio: Aiunt tamen, nimio [orig: nimi˘] usu illud exsiccari instar pyri in fornace, etiam fuligine admissa [orig: admissÔ]. Numquam vero [orig: ver˘] satis laudari potest vel cineris virtus, qui in vulnus sparsus mordet quidem sed a putredine abstinet, sanationis fidissimus minister: etiam in veteratis et serpentibus fistulis seliciter adhibitus. Et sustulit Tabacum, in praedictis Germaniae locis nasci solitum Virginiani quoque desiderium; quin et inde in Inferiorem Germaniam descendit ut non nisi, ad summan laudem compage ac signo [orig: sign˘] exotico [orig: exotic˘] opus habere videatur. Volunt tamen aestu marino [orig: marin˘] et solari reddi exihus, quod navigationes aliquot mensibus egeant, aliquando etiam merces hae negligentius condiantur, habeaniturque et pro cursu Solis umbras modo dextras modo sinistras spargentis, cis Aequatorem, diversum quid aut tenuius spirent. Adamus Preyelius, Sin e et Europae c. 32. In agris Angliae Glocestriensibus magno cum succe ssu eiusdem plantae proventus tentatus est, sed edictis Regiis, quamquam aegre retracti sunt incolae quod metueretur, ne, si in ipsa Anglia negotium institueretur, Coloniae Americanae inde caperent detrimentum, Auctor Anonymus Hist. Orbis Ter. l. 1. c. 3. ž. 4. Plura de usu abusuque Tabaci, Vide in Iac. Balde Satyra in Tabaci abusum, cuius Praesatio sic orditur: Invadimus toto orbe celeberrimum, sed ancipitis Famae germen, Tabacum, sive potius amatores eius fumanti accrrae nimis obnoxios. Invadimus autem scriptione vel idcirco non timida [orig: timidÔ], quod midtirum mortalium odiis gratificari atque votis nos praeseiamus. Praestantissimum aiunt ex Brasilia adferri, navibus Lusitanis, Britannicis, Batavis. Primarium ex Insula Ferino; quamquam et tota Verginia commendabilem virtutis huius herbam copiose submittit. Alias et Paetum, et Nicotiana herba vocalur: qui honorificentium sentiunt ac Medice loquuntur, Panaceam quoque appellant. Ut autem Americam Tabacum, sic Orientalem Indiam Betella celebrem reddit, cuius folio Areccae fructus adhibetur, quo [orig: qu˘] utroque [orig: utr˘que] hospites, apposita [orig: appositÔ] quadra [orig: quadrÔ] calci dicata [orig: dicatÔ], quam ex ostreis excoctam, et modico usu innoxiam, Bettelae illinunt, solent excipi. Qua dere praeter alios. vide Auctorem Sine et Europae, loc. cit.

TABAE [1] a Tabo conditore dicta, urbs Lydiae in Pisidiae Cariaeque confinio. Item oppid. Cariae, Syriae item in Peraea regione. Dicuntur Tabae quasi petrae, in petris enim conditae, teste Steph. quem sis vide Sed Alexander in libro de Syria interpretatur bonam. Sane Tobb Hebraeis bonum significat.

TABAE [2] Graece *ta/bai, promontor. in Arabico Sinu, apud Auctorem Peripli, de quo vide Salmas. ad Solin. p. 996. ut et in voce Tabae.

TABITAE Graece *tabai/tai, apud Amyntam, l. peri\ *)asi/as2 staqmw=n, laudatum Athenaeo, l. 11. Iulio Scaligero sunt Populi interioris Libyae, iidem cum Tapanitis Ptolemaei, infra Nasamones sitis: Salmasio vero populi genus lignei, in quo mannam suam Veteres dissolvebant; cui proin *tabali/tas2 hos scyphos appellatos visum, quod essent instar taba/lwn. Tabala autem Patthi vocabant tympava aenea, ad formam clibani facta, quibus in bellis utebantur: hodieque Atabala Mauris. Cuiusmodi pocula etiamnum tornantur, quae si statuantur inversa, clibani formam referunt. Vide eum ad Solin. p. 1019. et 1020.

TABANA oppid. Chersonesi Tauricae, Ptolem.

TABANUS Varroni a tabe, quod corpore tabeat, i. e. gracilis sit, Graece mu/wy, a plerisque Scriptoribus, cum asilo, quem o)=istron Graeci appllant, confunditur. Inter quos Plin. l. 11. c. 28. Quibusdam aculeus in ore, ut asilom, sive tabanum dici placet. Et Servius, oestrum autem Graecum est, Latine asilus, vulgo tabanus vocatur. Inprimis Poetae passim haec duo promiscue sumunt: at aliter sentiunt, qui scribunt accuratius. Vide Aristot. Hist. l. 1. c. et l. 4. c. 4. et 7. et l. 8. c. 11. Nempe asilus ex latis animalculis nascitur, quae feruntur super amnes; unde est, quod circa amnes plurimi sunt: At tabani ex ligno originem habent, Idem l. 5. c. 19. Dein asilus mole et aculeo [orig: acule˘], tabamis bombo [orig: bomb˘] superior est, Aelian. Hist. l. 6. c. 38. Porro asilus solis bobus, equis et camelis, tabanus etiam aliis animalibus infestus est. Quippe etiam ex anguium genere chelydrum invadit, uti docet Nicander, Theriacoen v. 416. Bobus tamen tam asium, quam tabanum,


page 329, image: s0455b

esse maxime infestoes, clamant Poetae omnes. Unde bor)r(ai/ths2 mu/wy. boves vexans tabanus, Tryphiodoro in Hu excidio v. 348. Et quidem u(pai\ lapa/rhn, subter ilia, ut ait Q Smyrnaeus, l. 11. v. 207. seu, quod idem, lago/nessin a)raioi=s2, laxis dibus, urt Oppianus, Halieut. l. 2. v. 521. boves uterque pungit, quia haepartes, utpote molliores, eorum aculeis maxime patent. Plutarchus vero et aures ingredi ait, l. de Discrim. adul. et amici. Sed quocumque [orig: qu˘cumque] loco [orig: loc˘] id fiar, certum est, boves hoc [orig: h˘c] vulnere ita afliet, ut non amplius sui compotes, et, omni iugo [orig: iug˘] excusso [orig: excuss˘], in devia ferantur, tamquam rabie perciti, uti apud Poetas passim videre est. Vide hanc in rem piura, apud Sam. Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 4. c. 14.

TABARA nomen illustris in Hispania Familiae, quae Pimentelliae stirpis ramus est, Et quidem in hac Alfonsi Comitis Beneventani filia minor natu Petrus Dn. de Ullafasila, ex filio cognomine, Agnetis Henriciae marito, avus exstitit Bernardini I. Pimentelhi, Marchionis de Tabara; qui ex Constantina de Bagan suscepti Petrum, maritum Leonarae Henriciae, ex ea patem Bernardini II. quo [orig: qu˘] et Ioanna [orig: IoannÔ] Toletana [orig: ToletanÔ] (nepre, ex patre Garsia Petri Toletani Proregis neapohtani defuncti A. C. 1553. genitus Antonius Pimentellius Marchio de Tabara, iunxit sibi Isabellam de Moscoso Oscrio, atque ex ea genuit Hericum Pimentellium, Ioannem (uxorem Francisci de Mello, Marchionem de Ferreira Comitem de Teatugal, qui obiit A. C. 1645.) Lupum, Leonoram, Beruardinum etc. Vide Phil. Iac. Spenerum, Tecatrr Nobil. Eur. Part. ll. p. 102. de Arte herald. Tom. II. et supra, ubi de Pimentellia Famil.

TABARDUM in Statutis Hospitalis S. Iuliani in additam. ad Matth. Paris. p. 164. Fratres Sacerdotes dicti Hospitalis tunica, supertunica, tabardo [orig: tabard˘] et capucio [orig: capuci˘] nigri coloris -- utantur: alibi Tabardus, item Tabaldus, Italis Tabarro, Hispanis Tavardo, Anglis Taber et Tabard, Boxhornio in Lex. Cambro-Brit. tunica est longa, chiamys, toga. in Concilio Budensi A. C. 1279. c. 2. mantellus rotundus, Macro in Hierol. pallium usuale. Quo [orig: Qu˘] sensu tamta/rion dixit Nicetas in Manuele, l. 4. num. 2. Vide quoque Codinum, de Officiis, c. 3. num. 4. Ea [orig: ] voce in praelio, signi olim loco [orig: loc˘], usos Scoros, habent Henr. Rnyghton A. C. 1295. Dederantque signum inter se, ut sic ivos mutuo cognoscerent in congressa cum Anglicis, ut Scotus diceret Anglice Tabart, alter responderet Surcote, et e converso etc. Vide Car. du Fresne Glossar. et Dominic. Macrum in Hierolex.

TABAROSTANIA provinc. Persiae, versus Septentrionem et mare Caspium, ubi alias maior pars Hyrcaniae, inter provinc. Khoemum ad Ortum, et Geylanum ad Occasum. Eius praecipua urbs est Asterabatum.

TABAS oppid. in Paraetacene ultima, Curt. l. 5. c. 13.

TABASCA provinc. novae Hispaniae in Praefectura Mexicana, inter Sinum Mexicum ad Boream et Chiapam provinc. ad Meridiem. Ad Ocidentem ab Ortu extensa per 46. leucas Hispanicas. Eius urbs primarta Tabasca, seu Nuestra Sennora de la Vatoria, Laet.

TABASO urbs Indiae cterioris, nunc Ultabad, seu Dultabad, in regno Decani, munita, integione Balagatte, ad ralices montium, iuxta fluv. Guengam, inlimite regni Golcondae et ditione Magni Mogolis.

TABATHA vicus in tribu Simeon, Hilarionis partia, 5. a Gaza milliaria. Hieron. in vita Hilarionis.

TABBOATH nomen viri, Esdr. c. 2. v. 43.

TABEAE vide Tavium.

TABEE fil. Nachor ex Romo [orig: Rom˘] concubina, Gen. c. 22. v. 24.

TABEEL nomen viri, Isaiae c. 7. v. 6.

TABELIAS nomen viri, 1. Paral. c. 26. v. 11.

TABELLA olim chartae loco [orig: loc˘]. Postquam enim literae, quae prius sculpebantur, pingi coepere [orig: coepŕre], materiem, in qua illae pingerentur, initio arbores, hinc quadrupedia, postea et lintea praebuere [orig: praebuŕre]. Et quidem ex arboribus huic rei primum folia inservierunt, postea libri, sive interior corticis tunica, ppostremo et tabulae seu tabellae dolatae: quibus Graeci pariter ac Romani usi sunt. Hieronymus, l. 1. Ep. 1. ad Nitiam: Ante achartae ammembranarum usion, aut in dedolatis e ligno codicillis, aut incorticibus arborum mutuo Epistolarum alloquia missitabant: tende et portitores carum tabellarios et scriptores a libris horum librarios vocavere [orig: vocavŕre]. Festus, Tabellis, pro chartis utebantur, quibus ultro citroque, sive privatm, sive publice opus erat, certiores absentes saciebant. Symmachus, l. 4. c. 28. Mallem scribere Aborgiemon more dictionem salutis alternae ligno aut cortieibus. Vide Iust. Lipsium, Instit. Epist. c. 1. Erant autem forma [orig: formÔ] triangulati, uti docet Eustathius, ad Dionys. *de/ltoi kuri/ws2 men\ oi( to/moi, o(/soi trigwnaeidw=s2 e)sxhmati/zonto e)n tw=| ptu/ssesqai. kaqa\ kai\ nu=n poiou=si/ tines2; u(/s2eron de\ a)plw=s2 ai) bi/bloi le/gontai, a)pi\ th=s2 palaia=s2 xrh/sews2 --- kaqa kai\ puci/a, dia\ to\ tou\s2 palaiou\s2 tai=s2 e)k pu/cwn pinaki/si ta\ gra/mmata entupou=n. E quibus, e buxo plerumque constitisse patet. Ioh. Meursius, Comm. in Lycophronis hunc versum.

*sfragi=da de/ltw| daktu/lwn e)farmo/tai.

Duplicis vero generis erant, Schedae et Tabellae ceratae, quarum illae fuere [orig: fuŕre] Tabellae nudae, sive non inductae cera [orig: cerÔ]. Plin. l. 3. c. 11. Privata monumenta linteis confici aut schedis: eaeque cum simplices, crassiores erant, ut e quibus pueri discerent. Plautus Bacch. Sc. Nunc experiar, v. 37.

Extemplo puer Paedagogo tabula [orig: tabulÔ] dirumpit caput.

Quod tenuis tabella non potuisset. Sin plures iungi opus foret, secabantur in tenues laminas, uti discimus ex Martiali, l. 14. Epigr. 3. lemm. Citrei pugillares,

Secta nisi in tenues essemus ligna Tabellas.

Praeterea dolabantur, sicur dictum, ut facilius in iis scriberetur. isidorus, l. 6. c. 8. Ante usum chartae et membranorum, in dolatis ex ligno codicillis scribebatur. De iisdem Cassiodorus, l. 11. Etat indecorum, fateor, doctos sermones committere tabulis impolitis, et in veter nosis ramalibus imprimere, quod sensualis poterat elegantia reperire. Dicti autem codices et codicilli, quia ex caudice: Simelliter libros


page 330, image: s0456a

Dani boger appellant, quia res gestas in fagis consecrarent, Ol. Wormius in Fastis Danicis, l. 1. c. 6. Ceratae Tabellae reliquae vocabantur, quod essent crusta [orig: crustÔ] cerae illitae. Unde A. Gellius, l. 17. c. 9. Pugillaria nova nondum enam cera [orig: cerÔ] illita. Polyaenus, l. 2. c. 20. *dhma/ratos2 e)piste/llwn *spartia/tais2 peri\ th=s2 *se/rcou stratei/as2 ei)s2 ptu/xa a)kh/rwton th\n e)pistolhn gra/yas2 e)pekh/rwsen, i(na w(s2 agrafos2 dia\ tw=n fula/kwn komisqei/h|, et apud Auctores passim, Pollucem inprimi, l. 10. A cera notae loquendi formae, in summa, vel ima [orig: imÔ] cera [orig: cerÔ], h. e. initio vel fine libelli seu epistolae. Quemadmodum autem in libro scribebant, nec delebant: in tabellis seu codicillis, quae scripta erant, postmodum inducebantur stylo [orig: styl˘] verso [orig: vers˘], qua de re vide, ubi de Graphio et Stylo. Cum Epistolas tabellae continebant, signum imprimebatur cerae lino impositae, quo [orig: qu˘] illae perforato [orig: perforat˘] constringebantur, quod cum Iac. Cuiacio doctissimo ICto observavit olim eruditissimus Iuvenis P. Colvius. Nec solum ab his abellis, Tabellarii et Tabelliones, ut dictum, sed et Tablinum, locus in Atrio, in quo servabantur codices rerum in Magistratu gestarum. Vide Vitruvium, l. 6. c. 4. Item Tabularii etc. de quibus infra. Plura hanc in rem vide apud Gerh. Ioh. Vossium, de Arte Gram. l. 1. c. 38. Successere [orig: Successŕre] Tabellis libri membranacei (apud Graecos citius, apud Romanos tardis) in quibus nomen pristinum mansit, atque uti pagniae de libris chartatum proprie dicebantur, sic tabellae de membranis, Graece ptuxi/a, sicut paginae seli/des2. Et quidem tabellae ex utraque parte scripebantur, paginae ex una tantum, uti pluribus docet Salmas. ad Fl. Vopisc. in Firmo, c. 3. Donec linrei venere [orig: venŕre] in usum, de quibus vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Apud Lamprid. Alex. Severo, c. 58. ex omnibus locis ei tabellae laureatae sunt delatae: Tabellae laureatae, sunt literae laeta ex provinciis afterentes; quas lauro [orig: laur˘] ornatas, sicut et summa pila militum, qui eas portabant, notum, Sicut contra, qui tristia ferebant, pinnas in summo hastarum gerebant fixas, *pterofo/roi: hine appellati. Inde Tabellarii milites, Graecis *)aggeliafo/roi, quos cum Speculatoribus plurimi confundunt, Dio vero separat, hos illis ordine inferiores fuisse, indigitans. Vide eund. ad Lamprid. dd. Casaubon ad Sueton. et hic [orig: hţc] ubi de Curiosis, Frumentariis, Speculatoribus etc. In Graecorum libris crebra mentio pi/na/kos2 a)gurtikou= seu a)gurti/kh=s2 sani/dos2 tabelle, in qua versus fatidicos describebant, et talorum arbitrante alea divinationem peragebant, ut vidimus supra ubi de Veterum Rhapsodomantia, nec non voce Sortes, it. Sortes Virgiliane. Simile quid infra habes, ubi de Virgis natalitiis. Ovidius tabellae meminit, l. 3. Amor. El. 2. v. 38. cuius motitatione ventulum sibi in aestu faciebant mulieres, Graeci r(uki/dion dixere [orig: dixŕre], vide supra Rhipidium.

TABELLAE apud Romanos in Comitiis adhibitae sunt, quemadmedum o)/s2raka seu testae, apud Athenienses. Postquam enim Populus diu suffragium viva [orig: vivÔ] vocetulisset, postea, ut quisque liberius sententiam suam proferre posset, inventae tabellae, Legesque variae hinc Tabellariae dictae, larae sunt; quarum prima Gabinia anno Urb. Cond. 614. rogata, earum usum invexit, cavitque, ne quis Tabellam inspiceret, ne rogaret, ne appellaret, ut ita ab omni parte liberum iudicium suum in Magistratibus cteandis Populus haberet, Cicer. de LL. l. 3. de Amicit. et pro Plancio. Sequutae illam sunt Cassia, Papiria, Caelia, quae in perduellionis iudicio, quod Cassia lege xeceptum erat, Populum itidem tabella [orig: tabellÔ] sententiam ferre voluit; Sempronia, Maria, Fusia et Antonia, de quibus omnibus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Acin Comitiis quidem Magistratuum oportuit Tabellis nomina Candidatorum inscribi, ut daretur iis per tabellam Magistratus: Tot autem tabella unicuique de populo dabantur, quot essent Candidati, quorum rationem haberi oportere iudicatum esset. Non vero integre Candidatorum nomina, sed, brevitatis ergo, primas tantum litetas in tabellis scribi consuevisse, docet Cicero, Orat. pro Domo. In Comitiis legum duae dabantur, una, in qua scriptum U.R. i. 3. uti rogas: altera, in qua A. i. e. Antiquo: quod etiam in Comitiis Iudiciorum factum esse, legimus. Non vero domo [orig: dom˘] afferebantur Tabellae illae a Populo [orig: Popul˘], sed erant, qui eas Populo, suffragium inituro ministrarent, Diribitores dicit; hoc [orig: h˘c] ordine. Postquam sortitio inter Tribus et Centurias de ptaerogativa facta esset, et Magistratus in Tribunali, sedens, per praeconem praerogativam Centuriam ad suffragium vocasset [orig: vocÔsset], illa de loco, in quem consistebat, discedebat in Septum, per pontem, in cuius initio stabant praefati Diribitores, qui Tabellas singulis ministrabant. Ingredientibus dein in Septum seu Ovile, Rogatores cistam proponebaut, inquam conicerent suffragium laturi eam quam vellent tabulam, sicque totius Centuriae Tabellis collectis, Custodes eas educebant, quorum munus erat describere suffragia, ut ea Centuriae sententia renuntiaretur, in quam plures inclinasse [orig: inclinÔsse] conspiceretur. Hoc autem erat describere suffragia, tot puncta intabella notare, quot Tabellae similes reperitentur; Dionysius, l. 7. Postquam ita Praerogativae Centuriae suffragium renuntiatum esset, tum ea ex Ovili disedens, locum faciebat primae Equitum Centuriae, post quam singulae Centuriae primae Classis ordine eodem [orig: e˘dem] modo [orig: mod˘], ad suffragium vocabantur; donec omnes primae Classis Centuriae suffragium tulissent, tum ea iterum numerabantur etc. Vide Io. Rosin. Antiqq. Rom. l. 6. c. 14. Etiam in Iudicii Tabellae tres Iudicibus dari solebant; una absolutionis, cum nora A. altera condemnationis, in qua C. tertia ampliationis, duobus his elementis inscripta N. L. id est, Non liquet. Dabantur autem a Praetore, qui cum illos ad urnas ire, atque in earum unam Tabellas, sementiam continentes conicere iuberet, mittere seu dimittere Iudices in consilium dictus est. Idem, l. 9. c. 24. Vide quoque supra, ubi de Suffragiis, et hic [orig: hţc] paulo post. Plura vero de Tabellis veter. varii generis supra in vocibus Diploma, Diptycha, Pittacium, Polyptycha etc. uti de Tabella Pythagorica, ubi de Sortibus: de Tabella, supra magistratuum sedem Carthagine suspensa [orig: suspensÔ], voce Presbyter, ubi de Aristone Tyrio: de aliis infra lemmate Tabulam tenere.



image: s0456b

Tabellariae Leges, quando et a quibus latae?

Gabinia, cuius Auctor A. Gabinius Tribun. Pleb. Cn. Calpurnio [orig: Calpurni˘] Pisone, M. Poppilio [orig: Poppili˘], Laenare Consulib. an. Urb. Cond. 614. lata est, ut Comitiis, Magislratus crearentur, Populus non voce, sed per tabellam, suffragium ferret. Cassia, non Iudicum tantum, in Iudiciis, sed etiam Populi in Comitiis; verum in Tributis tantum, quibus de mulctis iudicaretur: suffragia similiter libera esse voluit: an. Urb. Cond 616. Papiria, idem in Legibus faciendem esse, suasit, lata a C. Papirio Carbone Tribuno Pleb. P. Pollio [orig: Polli˘] Laneate, P. Rupilio [orig: Rupili˘] Consulib. an. 621. Ut in iubendis aut vetandis Legibus, Populus tabella [orig: tabellÔ] suffragium ferret. Caelia, a Caelio Tribun. Pleb. rogata, Q. Caelio [orig: Caeli˘] Metello [orig: Metell˘] Balearico [orig: Balearic˘], T. Quinctio [orig: Quincti˘] Flaminio [orig: Flamini˘] Consulib. an. 635. etiam in Perduellionis crimine, tabellae sententiam ferri iussit.

TABELLARII portitores olim dicti literarum, quas in Tabellis e ligno, buxo an citro, dedolatis, exarari consuevisse, diximus: memorantur Petronio, Anus enim ipsa inter diversitores diutius ingurgitata, ne ignem quidem admotum sensisset, et forsitan pernoctassemps [orig: pernoctÔssemps] in limine, ni Tabellarius Trimalcionis intervenisset vehiculis dives. Ciceroni item, l. 9. Faml. Ep. 15. Duabus tuis Epistolis respondebo; uni quam triduo ante acceperam a Zetho; alteri, quam attulerat Phileros Tabellarius. Ubi Zethi nomen ex Aelii Caesaris instituto, Cursori non potest non convenire: Illum enim Spartian. c. 5. refert, Cursoribus suis, exemplo [orig: exempl˘] Cupidinum, alas frequenter adposuisse, eosque ventorum nominibus saepius vocitasse [orig: vocitÔsse] etc. Ad quam normam, Currentius ille, cuius meminit D. Hieronymus, Ep. ad Marcellam, nomen sine dubio nactus est. Tabellarii videl. laus est, cursus et festinatio, Laur. Pignorius, Comm. de Servis, vide quoque surpa, ubi de Cursoribus. Item in voce Mazyes. Pontium Tabellariorum mentionem servat vetus lapis viam. fecei. ab Regio. ad. Capuam. et. in. ea. via. pontes omnes. meiliarios. tabellariosque. poseivei. Ubi Gualterus Pontes milliarios interpretatur, columellas numero [orig: numer˘] milliarium insignitas; Tabellarios lapides, minori, quam milliaria, intervallo [orig: intervall˘] distantes, positosque, ut illis adiuti commodius equis insilitent. Sed, quis non miretur, verba sunt Gronovii, pontes esse columnas, et tabellas lapides? Quid vetat autem intelligere, e tabulis seu asseribus, pontes mille pedum longitudine: Pontibus autem propter vias interruptas, opus est. Vide cum de Pecuinia Vet. l. 1. c. 3.

TABELLICUM item Talleburgus, vel Taleaburgus, vulgo Taillebourg, munino Galliae ad ripam Carantoni, non procul ab urbe Santonis. Hucusque Henricus Rex Angliae captis vi Santonibus, Richardum filium rebellem fugavisse legitur, A. C. 1173. Hadr. Vales. Notit. Gall.

TABELLIO seu a Tabulis, ex eadem origine, unde Tabellarius, idem olim qui Exceptor fuit et Scriba publicus. Porro excipere Actuariorum erat, sive Notariorum, quo munere aliquandiu functi sunt Genesius et Cassianus, clarisssimi Martyres; quorum ille Exceptoris officio [orig: offici˘] fungens, cum impia edicta, quibus Christiani puniti iubebantur, nollet excipere et, proiectis in publicum tabulis, se Christianum est fateretur, comprehensus atque decollatus est; Alter, exsecrabile ducens, Christianorum deservire neci, sub Christianae fidei confessione, triumphum similiter Martyrii meruit. Et hinc, quod cecinit Iuvenalis, Sat. 7. v. 104.

Quis dabit Historico, quantum daret acta legenti?

Ubi Glossae veteres acta legenti, Exceptori. Sic Tabularii, quos Arcadius et Honorius AA. l. 5. C. Th. de Tabul. Logogr. et Cens. servituti obnoxios esse vetuerunt, rationes publicas tractabant; hinc aliquando computare dicti unde Numeratores quoque et Calculatores. A tabulis vero denominati videntur, ea [orig: ] proprie ratione, qua [orig: quÔ] Tabularium; quod Italis, sumentibus a Graecis mutuum, Archivum est. Ovidius cleganter, Metam, l. 15. v. 810.

------ Intres licet ipsa sororum
Tecta trium: cernes illic molimine vasio
Ex aere et solido rerum Tabularia ferro.

Nec male Marcianus Capella, l. 1. Clotho vero, Lachesis Atroposque, quoniam sententias Iovis orthographae studio [orig: studi˘] vertatiis excipiunt, utpote Librariae Superum [orig: Superűm] Archivique custodes, cum Senatum Curtamque contrahi et ipsum Tonantem exuviis indusiari publice cernerent. Magistratus in acta, caelestiumque consulum, stylos acuunt, cerasque componunt. Alii ab his Tabulariis publicis fuerunt illi, qui Palatini Ministerii portioerant non contemnenda. Hi cum complures essent, ut hic [orig: hţc] paulo infra videbitur, sane non paucos habuernunt Adiutores, tum ut moli ngetiorum partes omnino essent, tum ut Caesarum Maiestas ex hoc quoque capite elucesceret. Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis. De Tabellionibus vero, qui, cum ante Romani in Faciendis omnibus paulo maioris momenti contractibus, itemque in scribendis testamentis, ad Iuris periotos adiissent, postea has partes sibi vidnicarunt [orig: vidnicÔrunt]. a quibus proin iuris peritia exigitur, vide Suidam in *tabelliwn, Auson. et Is. Casaubonum ad Suet. ner. c. 33. Adde Io. Meursium, Glossar. Wowerium, Polymathia [orig: PolymathiÔ], Io. Brodoeum, Miscellan. l. 4. c. 9. et plura de Scribis, in Verrinis action. ac supra passim.

Tabularii Palatini varii, in vetere marmore.

Tabularii Augustorum vel Augustarum. Cypri. Fisci Alexandrini. a Muneribus. Tabularii provinciarum, Cypri, Piceni, Lusitaniae, Vettoniae, Rationis Fisci, Heredit. XX. Hered itatum Patrimonii, seu a Patrimonio. Tabularii rationis a Vehiculis, Vestiariae. Tabularius villae Tiburti etc.