December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0453a

SYRNOS insul. maris Aegaei, ab Andro 80. mill. pass. Sirna nunc in tabulis recent.

SYROCILICES populi in confinio Syriae, ad Amanum montem. Mela. l. 1. c. 2.

SYROMACEDONES dicti sunt Graeci, postquam in Syria rerum potiti sunt. Hi, ex sua gentis consuetudine, cum Persae Naturae folum partes, non vero defunctorum animas in illa coluissent, alium videntur invexisse morem, illi consimilem, quem apud Syros, cum Assyriae res florerent, viguisse diximus. Ante omnes honore caelesti ab iis celebratus Seleucus Nicanor, ut Macedones vocarunt [orig: vocÔrunt]: sive Nicator, ut reliqui nominabant Graeci. In cuius honorem cum variae sint conditae Seleuciae; Fanum honori eius, forte et alibi, sed saltem in ea Seleuciae urbe fuit, quae erat in littore Maris Mediterrantei, prope Phoeniciam, uti discimus ex Appiano in Syriacis: ubi *nikato/reion, Nicatorium dictum fuisse tradit. Ab eiusdem Seleuci initio [orig: initi˘], sive duodecimo [orig: duodecim˘] anno [orig: ann˘] ab excessu Alexandri, populi hi, ut et plerique Orientis alii, annos numerare consuevere [orig: consuevŕre]; quemadmodum Romani olim ab Urb. Cond. Graeci veteres ab Olympiadum initio, ab Orbe condito Constantinopolitani; Christiani, praeeunte Dionysio [orig: Dionysi˘], cognomine Exiguo, Abbate Rom. crica A. C. 526. a anto CHRISTO, illos orsi sunt. Gerh. Io. Voss. de Scient. Mathem. c. 40. ž. 11. Vide cundem de orig. et progr. Idol. l. 1. c. 23.

SYROMEDIA regio Asiae, in qua Cyropolin constituit Ammianus, Eam Persidi praetendi, Ptolomaeus habet. Vide Salmas. ad Solin. p. 1193.

SYROPHOENIX habitans in ora maritima Syriae. Iuvenal. Sat. 8. v. 158.

Sed cum pervigiles placet instaurare popinas;
Obvius assiduo Syrophoenix undus amomo [orig: amom˘]
Currit, Idumaeae Syrophoenix incola portae.

Mulier Syrophoenissa dicitur. Marc. c. 7. v. 26. Item regio Syriae, eadem Phoeniciae. Ferrar. Qud ad Boream Libani sita, Syriae potiori coniungitur: Fuit in tribu Aser.

SYROS hodieque Siro, maris Aegaei insul. quam Homerus Syriam vocat in Odyss. uti Strabo et Stephanus testantur Syra Sophiano adhuc dicitur. Satis culta. Sub Turcis. Habet Episcop. Latini ritus. 16. milliae. a Thera Ins. Locus Hom. est Od. O. v. 402.

*nou=sos2 tis2 *suri/h kiklh/sketai (ei)/ pou a)kou/eis2)
*)ortugi/hs2 kaqu/perqen, o(/qi tropai\ h)eli/oio.
*eu)/botos, eu)/mhlos, oi)noplhqh\s2, polu/puros.
*pei/nh d' ou)/pote dh=mon e)se/rxetai, ou)de/ tis2 a)/llh
*nou=sos2 e)pistugerh\ pe/letai deiloi=si brotoi=si.

Inde per aphaeresin Phoenicibus familiarem, vel [gap: Hebrew word(s)] Sira pro [gap: Hebrew] , i. e. dives. Vel [gap: Hebrew word(s)] Sura pro [gap: Hebrew word(s)] Asyra, i. e. beata dicta est haec insula, Scyron vero pro Syrp perperam habent Scylax, Mela, l. 2. c. 3. et Ptol Sed in censu Cycladum apud Plinium Scyros est intrusa perperam, et libris repugnantibus, ut observatum est a magno Salmasio. Bochart. l. 1. Chanaan, c. 14. Nic. Llpyd. Syros quoque fluv. Arcadiae in Alpiiheum influens. Pausan. in Arcadic. Item fluv. M. Graeciae in Calabria ultima, in sinum Scyllaceum per Choniam urbem se exonerans, Nascar Barrio. Vide Sinis. Ferrarius.

SYRTAE apud Plin. l. 7. c. 2. anguium modo loripedes vocari Syrtas, nomem populi, de quo vide in voce Syrictae. Nempe sic appellati sunt, quod pedes habeant lentos et fluxos anguium instar vel lori, adeo que trahant pedes et repant potius, quam ambulent, u(po\ tou= su/rein tw=| po/de, ut habet Salmas. ad Solin. Sed Syrictas quos ille loco [orig: loc˘] movet, apud Plin. retinendos esse, iam diximus.

SYRTES mare vadosum et scupulosum Africae inter Byzacenam ad occasum et Cyrenaicam ad ortum longe lateque diffusum; vulpg le Secche di Barbaria, et Baxos di Barbr ia Hispanis, mare Syrticum apud Senecam. In magnam et parvam dividitur. Magna, sinus est maris Africi, inter Leptin magnam ad occasum et Berenicen urbem Cyrenaicae ad ortum aditu 316. mill. pass. patens, circuitu 625. teste Plinio, l. 5. c. 4. Golfo di Solocho, et Golfo di Palo in tabul. Parva, inter Taphrudras ad occadum et Zetham promuntor. ad ortum apud Leptim magnam, quae inter utramque intercedit, ambit 300. mill. pass. patens, quot a Carthagine distat, Golfo di Caps Ortelio; et Golfo di Beito Fazello. Utraque navigantibus est periculosissima, quod mare ibi vadosum sit, arenae vehens cumulos, qui loci faciem vicissim immutant, dorsaque et ibrevia in alia atque alia loca transferunt. Urig. l. 1. Aen. v. 114.

------ Tres Eurus ab alto
In brevia et Syrtes urget (miserabile visu)
Illidique vadis, atque agere cingit arenae.

Idem l. 4. Aen. v. 41.

Et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis.

Horat. l. 2. Carm. Od. 6. v. 3.

Barbaras Syrtes, ubi Maura semper
Aestuat unda.

Idem, l. 1. Od. 22. v. 5.

Sive per Syrtes iter aestuosas.

Idem. Epod. 9. v. 31.

Exercitatas aut petit Syrtes Noto.

Propert. l. 2. El. 9. v. 33.

Nonsic incerto [orig: incert˘] mutantur flumine Syrtes,
Nec folia hiberno [orig: hibern˘] tam tremefacta Noto [orig: Not˘].



page 327, image: s0453b

Inde incerta Syrtis dicitur Senecae, in Hyppolyto Actu 2. v. 570. Idem Propert. l. 3. El. 18. v. 7. ubi de Impossibilibus:

Et placidum Syrtes portum, et bona litora nautis
Praebeat hospitio saeva Malea suo.

Silius, l. ultimo, v. 639.

------ Et semper naufraga Syrtis.

Val. Flaccus, Argon. l. penultimo [orig: penultim˘] v. 86

------ Et saevas accedere Syrtes.

Lucanus, l. 9. v. 304.

Syrtes vel primam mundo Natura figuram
Cum daret, in dubio pelagi terraeque reliquit.
(Nam neque subsedit penitus, qui stagna prfundi
Acciperet, nec se defendit ab Aequore tellus,
Ambigua [orig: AmbiguÔ] sed lege loci iacet invia sedes:
Aequora fracta vadis, abruptaque terra profundo [orig: profund˘],
Et post multa sonant proiecti litora fluctus.
Sic male deseruit, nullosque exegit in usus
Hanc partem Natura sui.) vel plenior alto [orig: alt˘]
Olim Syrtis erat pelago [orig: pelag˘], penitusque natabat:
Sed rapidus Titan ponto [orig: pont˘] sua lumina pascens,
Aequora subduxit Zonae vicna perustae:
Et nunc ipontus adhuc Phoebo [orig: Phoeb˘] siccante repugnat.
Mox ubi damnosum radios adnio verit aevum,
Tellus Syrtis erit: nam iam brevis unda superne
Innatat, et late periturum deficit aequor.

Sallustius, in Iugurtha, c. 78. Ceterum situm erat inter duas Syrtes, quibus nomen ex re inditum. Nam duo sunt sinus prope in extrema Africa, impares magnitudine, pari natura [orig: naturÔ], quorum porxima terrae praealta sunt, cetera, uti sors tulit alta, alia in tempestate vadosa: nam ubi mare magnum esse, et saevire ventis coepit, limum, arenamque et saxa ingentia fluctus trahunt; ita facies locorum cum ventis simul mutatur. Seneca, l. de Vita beata, c. 14. Sicut deprehensi in mari Syrtico, modo [orig: mod˘] in sicco relinquuntur, modo torrente unda sluctuantur. Vide Plin. l. 5. c. 4. Mela, l. 1. c. 7. Syrti sinus es centum fere milia passuum, qua mare accipit, patens: trecenta, qua cingit. Verum importuosus, atque atrox, et ob vadorum frequentium brevia, magisque etiam ob alternos motus pelagi affluentis et refluentis infestus. Solinus, c. 30. Inter duas Syrtes quas inaccessas vadosum ac reciprocum mare efficit. Cuius sali desectus atque incrementa haud promptum est deprehendere; ita incertis motibus, nunc in brevia rescinditur dorsuosa, nunc aestibus inundatur inquietis. Hactenus Latini; iam Graecos videamus. Dio Chrysostomus in fabula Libyca, Orat. 5. *)esti\ de\ h( *su/rtis2 ko/lpos2 qala/tths2 ei)se/xwn e)pi\ polu\ th=s2 xw/ras2, kai\ triw=n h(merw=n fasi, plou=s2 a)kolu/tws2 ple/ousi. *toi=s2 de\ katenexqei=sin, ou)k ei)=nai toi\ e)kplou=n dunato\n. *bra/xea ga\r kai\ diqa/latta, kai\ taini/ai makrai\ me/xri pollou= dih/kousai panta/pasin a)/poron kai\ du/skolon pare/xousi to\ pe/lagos2 ou) ga\r e)s2i kat' e)kei=na to\ th=s2 qala/tths2 a)ggeio=n kaqaro/n. koi=los2 de\ kai\ yammw/dhs2 o( to/pos2 w)\n, e)kde/xetai to\ pelagos, ou)de\n e)/xwn stereo/n. etc. Si rabo, l. 17. *(hxalepo/ths2 de\ kai\ tau/ths2 th=s2 *su/rtews2 kai\ th=s2 mikra=s2, o(/ti pollaxou= tenagw/dhs2 e)si\n o( buqo\s2 kata ta\s2 a)mpw/teis2, kai\ ta\s2 plhmmuri/das2, sumbai/nei tisi\n e)mpi/ptein ei)s2 ta\ bra/xh, kai\ kaqi/zein, spani/on d' ei)=nai to\ swzo/menon ska/fos. *dio/per po/r)r(wqen to\n para/ploun poiou=ntai, fulatto/menoi mh\ e)mpe/soien ei)s2 tou\s2 ko/lpous2 u)p a)ne/mwn a)fu/laktoi lhfqe/ntes2. Vide seqq. Nic. Lloydius.

SYRTIS [1] Iudaeae scopuli et brevia maris Aethiopici inter Delphinam Insul. Seu Madagascariamad Ortum et oram Zangubariae ad Ocasum. Extensi ad 50. mill. pass. a Septentrione in Meridiem. Os Baxos de Iusia Lusit. Les Basses de la Iuisve Gall.

SYRTIS [2] Magna seu Maior sinus est magnus maris Mediterranei in ora Africae, extensus inter Cyrenaicam et Tripoliranam regionem, hodie les Seiches de Barbarie Gall. Baxos de Barberia Hisp. Golfo de Sidra Italis: Eius circuitus est 400. mill. pass. circiter. Sed. nullus in eo portus. Baudrand.

SYRTIS [3] Maxima, mare vadosum Americae Septentrionalis, versus partem Orientalem Insulae Terrae Novae; le grand Banc, Gall. Extensum ad 500. mill. pass. a Septentrione in Meridiem, sed 200. tantum ab Ortu in Occasum, ubi quotannis macima Molucii piscis piscatio ab Europaeis. Hinc in Ortum altera Syrtis minot, le petit hanc, distat.

SYRTIS [4] Parva seu Minor, Sinus eiusdem maris, in ora Africae, inter Tripolitanam et Byzacenam regiones extensus, hodie Golfe de Capes Gall. seu Capsus sinus, cuius circuitus 190. mill. pass.

SYRTITES nomen gemmae, apud Solin. c. 2. Eruitur gemmae in parte Lucaniae, facie adeo iucunda [orig: iucundÔ], ut languentes intrinsecus stellas et subnubilo [orig: subnubil˘] renidentes croceo [orig: croce˘] colore perfundat, ea quoniam in littore Syrtium inventa primum est, Syrtites vocatur. Simplicius et verius Plinius, Syrtitem e melleo colore croco [orig: croc˘] refulgentem, stellas intus continere languidas, ait, l. 37. c. 10 Sensus est, Syrtitae melleum colorem in croci fulgorem exite. Dicitur autem color in gemma, quem prima e)/mfasis2 exhibet, fulgor vero, qui in suspectu vel despectu, luce aliter et aliter accepta [orig: acceptÔ], varie nunc igne, nunc sole, nunc inclinatione excitatur et radiat. Vide Salmas. ad Solin. p. 91.

SYRUS Ionica insula, Asiae opposita, unde Pherecydes ortum habuisse dicitur. Strabo, l. 12. Vide Steph.

SYSARION Icariensis (a pago dictus) Comoediae auctor. Clemens, l. 1. Strom. Iambum excogitavit Archilochus Parius: claudum Iambum Hipponax Ephesius; Tragoediam Thespis, Comoediam Sysarion Icaricus. Quam primo monopro/swpon fuisse, ex fragmento eius apud Stobaeum liquet, quod vide supra voce Susarion, namque et sic scribitur.

SYSCIA vide Scissia.