December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 321, image: s0447b

SYNDICUS [1] urbs contigua Scythiae cum portu. Aliqui Gorgippen vocant. Steph.

SYNDICUS [2] Graece *su/ndikos2, defensor Civitatis vel reip. qui ad certam causam agendam vel defendendam eligebatur olim dictus est: ut notat Arcadius, l. de muneribus civil. Hinv. defensio civitatis est, inquit Hermogenianus, l. 1. Epitom. ut Syndicus fuit. Meminit et Harpocration, e quo constat, post exactos triginta Tyrannos, id munus Athenis esse institutum. De iis Lex, Ne cui Syndico iterum fieri liceret crearique a Populo: Cuius ratio fuit, ne id munus ob publicam utilitatem inventum, verteretur in questum compendiumque privatum Demosth. contra Leptin. Ulpianus, ou(=tos2 o( no/mos2 e)ke/leuse, mh\ deu\teron sundikei=n kai\ ga\r a)/pac tou=to poih/sas2 kwlu/etai, i(/na mh\ dia\ to\ ke/rdos2 yeu/desqai e)pixeirw=sin. Idem quoque docet Paulus, l. 1. sentent. Defensionem Rei publ. amplius quam semel, suscipere nemo cogitur, l. 16. ž. 3. D. de muneribus et honor. Vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Attic. l. 3. tit. 2. Sed et Syndicus dignitatis nomen est apud Burdegalenss Aquitanos, apud quos occurrunt Nobiles quidam Soudics appellati, cum adiectione castri nominis, quos ordini Comitum, Vicecomitum et Baronum accenset Ius municipale Burdigalense. Et quidem duo inprimis ea [orig: ] nomenclatura [orig: nomenclaturÔ] Proceres insigniri consuevere [orig: consuevŕre]. Soldicus, scil. de l'Estrade et Soldicus de la trau, qui hanc forte in iis castris primitus Syndicorum dignitatem obtinuere [orig: obtinuŕre], quae dein hereditaria facta ad posteros transiit. Defensorum enim et Syndicorum civitatis amplam fuisse auctoritatem et iurisdictionem, docet Guido Pancirolus, l de Magistratibus municip. c. 9. et Raimund. Montanerius in Chron. Regum Aragon. c. 185. laudati Carolo du Fresne Glossar. ubi Soldicis de l'Estrade veterem armorum librum pro insignibus designare leonem miniatum in area aurea addit.

SYNDROMADES Insul vide Symplegades.

SYNEDRI. Dii Graece *su/nedroi, dicti sunt Dii ex hominibus facti qui alias su/nqronoi, pa/redroi, et Latini Consentes, quod quasi atsessores coeterorum Deorum fururi, eorum synodo seu collegio ascriberentur, de quibus pluribus agit Salmas. ad Spartian. in Hadriano, c. 14. et nos quaedam diximus in voce Paredri. Vide quoque in voce Synodus.

SYNEDRIUM nomen domus Iudicii, apud Hebraeos. Ordinariae enim Praefecturae Iuridicae, quibus suberant Iudaei tum Originarii, tum Proselyti Iustitiae, [gap: Hebrew word(s)] Domus judiciorum, dictae sunt, quarum eminentiores nomine plur. Sanhedrim: singulare etiam Sanhedrin et per apocopen Sanhedri denotari: sicut obscuriores domus iudiciorum Trium viratus, nuncupari consuevere [orig: consuevŕre]. Sed vero tam hae, quam illae, aliaeque pariter eiusmodi non ita vulgo eis dictae, th=s2 Sanhedri nomen aeque merebantur. Domus enim iudicii quaelibet, cuius Collegae essent plures, iique, ut in Iudiciis fit, considentes revera pariter erat Sanhedrin, i. e. Consessus sic dictus, a Graeco *sune/drion, in Rabbinismum adeo que Hebraismum, cum plurimis istiusmodi aliis, antiquitus recepto. Usitatismum autem fuisse Graecis vocabulum sune/drion, atque eadem in notione, elicitur e Scaevola, l. ult. D. tit. de decr. ab Ord. fac. ubi obiter e Municipali aliqua lege id, ut nomen admodum receptum, memoratur: Et *sune/drion e)n *smu/rna| gero/ntwn habetur in marmore veteri, apud Seldenum. Hae eminentiores itaque Praefecturae, Synedriorum nomine venientes, fuere [orig: fuŕre] Sanhedri Haggedola, i. e. Synedrium Magnum seu Beth diu Haggadol, i. e. Domus Iudicii Magna, illa unica et illustrissima; ac complura Synedria Minora, et Sanedrioth Haketanna, quod nomen sortiebantur, respectu Synedrii illius Magni, per excelleutiam sic appellati. Cuius origo et institutio aperte cernituri in historia sacra, ubi Moses gubernationis in rebus diffici lioribus summae onus, tum ob pervicaciam Populi, tum ob iuris iam nuper inducti quaestiones multiplices, sibi grave nimis sentiens, sublevari a Deo petiit; qui mox annuens, Congrega mihi, respondit, septuaginta Viros de Presbyteris seu Senioribus Israel, quos tu nosti [orig: n˘sti] esse Semores seu Presbyteros populi et Praefectos seu Magistros (Graecis heic ut et alibi *grammatei=s2 ) eorum et duces eos ad Tabernaculum testimonii faciesque ibi stare tecum, ut descendam et loquar tibi et (separabo) accipiam de Spiritu, qui super te est, et ponam super eos, et sustentent tecum onus populi, nec tu solus ferre cogaris, Numeror. c. 11. v. 14. Ubi, quod dicitur, tecum, docemur, illorum fuisse LXX. praeter Mosen: unde post eius obitum in eius locum semper elegere [orig: elegŕre] Israelitae quendam, velut Synedrii caput, quem LXX. illis Iudicibus non adnumeratum vocavere [orig: vocavŕre], Nasi, i. e. Principem seu Caput, Reliqui septuaginta e qualibet Tribu seni, e tribu vero Levi quaterni fuerunt, ut discimus ex Franc Iunio, Analyt. Exposit. Num. c. 11. Alii, inter quos Salomon Iarchi, eos hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] eligi consuevisse, contendunt: Seni, e quaque Tribu, scribebant nomen suum quisque, in schedula sua [orig: suÔ]: a quibus septuaginta habebant inscriptam vocem Zaken, i. e. Senex seu Presbyter; reliquae duae, Chelek i. e. Pars. Quibus omnibus in eandem coniectis urnam, qui schedulam Zaken extrahebant, inter Iudices allegabantur, reliquis duobus reiectis, Numeror. c. 11. v. 26. Qui vero inter septuginta hos aetate anteibat, vocabatur Ab beth din, i. e. Pater domus Iudicum. Sedebant autem in Iudicio ita, ut toto consessu semicirculum referente Nasi in medio, editiotem sedem occupans, Iudices circum se undique haberet, adque dextram eius proxime Pater Synedrii esset. Locus Synedrii Hierosolyma erat et quidem sola, in qua extra Atrium Templi, cetta quaedam domus, quam Hebraei appellare solebant Liskath hagazith, Graeci liqo/strwton, ei erat destinata, cuius mentionem facit Ioh. c. 19. v. 13. Et quidem in eo continuavit Synedrium M. sub Templis primo et secundo; hoc [orig: h˘c] vero a Romanis exciso [orig: excis˘], migravit illud primo Iabnen seu Iamniam. Licet enim sub Romanis permissum esset Iudaeis Hierosolymae Synedrium M. eique in loco consueto seu Liskath hagazith, iudicia etiam capItalia exercere fuisset concessium; Tamen sub annum ante Templi excidium quadragesimum, ob Sicariorum frequentiam, qui saepius Praesidis favore aliterve tuti, etiam Synedrii iudicio [orig: iudici˘] subinde eripiebantur, visum est, e loco iudiciis huiusmodi adeo proprio, ut alibi rite exerceri ab iis nequirent, migrare locum in alium, ibique sedes ponere ob causas supra dictas, voce Lithostrotus.


page 322, image: s0448a

In Tabernas igitur primo migrarunt [orig: migrÔrunt], seu locum illum Hanoth seu Chanoth appellatum; dein in alias Urbis aedes, prout Principi placuit, aut commodius visum est. Donec Templo [orig: Templ˘], ut dictum, exciso [orig: excis˘], et Hierosolymis dirutis, extra Urbem facta migratio est, Principe Iochanan Ben-Zacai, in Iabniam urbem: inde in Usham Principe Rabban Gamaliele I. et demum in Urbescoeteras, temporibus Principum qui usque ad eiusdem finem, iuxta eorum seriem, in Catena Cabal. exhibentur. Auctoritas Synedrii huius omnino magna fuit, unde ad illud a minoribus Synedriis provocare licebat, ab illo vero ulterius non concedebatur appellatio. Praeterea, cum Tribus integra, cum Sacerdos summus, cum Pseudoprophetae iudicandi erant, non alio res spectabat: neque a minoribus Consessibus aliae gravioris momenti causae decidebantur. Unde Hierosolymam SERVATOR noster alloquens, Hierusalem, Hierusalem, inquit, quae trucidas Prophetas, Lucae c. 13. v. 34. Etiam Interregni tempore, cum neque Iudex neque REx esset in Israele [orig: IsraŰle], ut aliquoties dicitur in libro Iudicum, vigebat illibata Synedrii auctoritas. Quod vero illi ipsum Regem subiectum fuisse, Pseudo-Philonem sequutus asserit Baronius, merito a Casaubono refellitur. Hactenus de Synedrio M. quod *sune/drion quoque vocavit Christus, Matthaei c. 5. v. 22. *(\os2 d)a)\n ei)/ph| tw=| a)delfw=| au(tou= r(aka\, e)/noxos2 e)/stai tw=| *sunedri/w|. Synedria minora kri/sews2 nomine ibidem videntur indigitata, *pa=s2 o( o)rgizo/menos2 tw=| a)delfw=| au)tou= e)noxos2 e)/stai th=| kri/sei; atque iterum subdividebantur, in Synedria Vigintitrium viralia, et Synedria Trium viralia. Quorum illa partim Hierosolymis, partim alibi in urbibus, ubicumque familiae essent 60. constituebantur et quidem Hierosolymis bina erant alterum ad introitum montis Temph: Diiudicabantque quidem causas capitales, sed auctoritate limitata [orig: limitatÔ] et Synedrio M. obnoxia [orig: obnoxiÔ]. Ista erigebantur in urbibus minoris notae, ubi ad 60 familias vel 120. personas incolarum numerus non assurgebat. et causas leviores pecuniarias, aliasque istiusmodi solum decidebant etc. Vide Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr. l. 5. c. 4. Mosen Korsensem, fol 185. et 186. col. 2. Cunaeum, de Republ. Hebr. Alios, inprimis vero Iohannem Seldenum, qui Synedria et Praefecturas Iuridicas Veter. Hebraeorum tribus toms integris prosequutus est, ut et supra aliquid, vode Iudicia, it. Pater Synedrii etc. Aliam vocis notionem infra habes in Toparchia.

SYNEPHIUM oppid. Ciliciae, a Phoca Imperatore occupatum. Codren. et Glycas.

SYNESIUS e Pentapoli Africae Philosophus Christianus, Praesul Ptolemaidis factus, scrip sit libros in Grammaticam, Philosophiam, panegyricos, epistolas et alia, pietate et eruditione inter primos sui aevi. Cum Hypatiae Alexandrinae, filiae Theonis, discipulus fuisset, Platonis Philosophiam sectatus est, postmodum baptizatus, uxorem duxit, quatuor ex illa filiis susceptis, quos omnes ipsemet erudiit. Missus an 400. Constantinopolim, scripsit de Regno librum, eumque Arcadio, cum coronis aureis, quas cum provinciae deputatis attulerat, obtulit. Dein infula [orig: infulÔ] donatus ann. 410. successorem habuit fratrem Euoptium. Opera eius Petavius edidit, A. C. 1612. et 1633. cum notis. Inter quae liber de Regno, libri 2. de Providentia, epist. 155. Dio. Calvitii encomium: Catastasis in barbarorum excursionem; Catastasis in audem Anysii. De dono Astrolabii. Homiliae. Euagr. Hist. l. 1. c. 15. Photius Bibl. cod. 26. Suidas, Niceph. etc.

SYNGRAPHAE apud Ae. Spartian. in Adrianco, c. 7. Ad colligendam autem gratiam nihil praetermittens -- debitoribus -- ingentes summas remisit, syngraphis in Foro Divi Traiani -- incensis sunt Tabulae seu Chartae publicae, quae opstmodum Polyptica dicta, quibus nomina eorum, qui Fisco debebant, tum civium urbanorum atque Italicorum tum provincialium, erant inscripta. Nempe non infrequens hoc bonorum Principum factum, ut pluribus demonstravit exemplis Gruterus, ad Tacitum, Annal. l. 13. c. 23. constititque haec liberalitas Adriano viginti duobus millionibus et praeterea summa [orig: summÔ] excurrente, aureorum solatorum quingentorum millium: qui proin Soteris elogium a populo adeptus est, ut vidimus supra. Vetus Inscr. hac [orig: hÔc] de re sic habet, apud Salmas. ad Spartian. d. loc. NUMINIB. DEORUM. AUG. IOVI. OPT. MAX. AEDEM. VOTO. SUSCEPTO. Q. LEPIDUS. M. F. L. CURIUS. M. P. COSS. III. S. P. Q. R. IMP. CAESARI. DIVI. TRAIANI. PARTHICI. F. D. NERVAE. NEP. TRAIANO. HADRIANO. AUG. PONT. MAX. TRIB. POT. II. COSS. II. QUOD. UNUS. OMNIUM. PRINCIPUM. ET. SOLUS. REMITTENDO. SESTERTIUM. NOVIES. MILLIES. DEBITUM. FISCO. NON. PRAESENTES. MODO. SED. ET. POSTEROS. SVOS. PRAESTITIT. HAC. LIBER ALITATE. SECUROS. IULIA. AUG. MATER. AUGG. ET. CASTRORUM. MATRONIS. RESTITVIT. SABINA. AUGUSTA. MATRONIS. DIVUS. AUG. PONT. MAX. EX. S. C. REFECIT. De quorum vero nomine Syngraphae insignirentur olim, diximus supra voce Sacerdos: Vide quoque aliquid infra ubi de Tabulis Syngraphariis. Alias vocem *suggrafh\, de historia pedestri sermone conscripta [orig: conscriptÔ], proprie Graecos usurpare, unde *korinqiaka\ suggrafh\ Eumeli fil. Amphilyti, Historia Corinthiaca, soluta oratione scripta, Pausaniae saepissime memorata, observat idem Salmas. ad Solin. p. 858.

SYNHODI Archiereus vide infra Synodi Archiereus.

SYNICENSE Castrum urbs Africae olim episcopalis Hipponi regio finitima. D. Augustin.

SYNNADA seu SYNADA Ptol singular. et plural. num. Sinada, urbs Phrygiae magnae archiepiscopalis et metropolis, ingens,


image: s0448b

sub qua 20. urbes episcopales olim fuere [orig: fuŕre], marmore clara, quod Synnadicum appellatur, teste Strab. l. 12. Claudian. in Eutropl l. 2. v. 271.

---- Pretio saque picto
Marmore, purpureis cui cedunt Synnada venis.

Vide sis illic Heinsium. Stephanus: *su/nnada, po/lis2 *frugi/as2. Hic [orig: Hţc] quidam Praesules, coetu coacto [orig: coact˘], A C. 265. Baptismum ab Haereticis administratum, nullum pronuntiarunt [orig: pronuntiÔrunt]. Euseb. Histor. l. 7. Baron. in Annal. Papinius Synnaden vocat. Sic enim ille in Surrentino Pollii, l. 2. Sylv. 2. v. 87.

Synnade quod maesta [orig: maestÔ] Phrygiae fodere [orig: fodŕre] secures,
Per Cybeles lugentis agros, ubi marmore picto [orig: pict˘]
Candida purpureo [orig: purpure˘] distinguitur area gyro.

Nic. Lloydius.

SYNNADES Columnae apud Iul. Capitolin. in Gordianis, c. 32. ubi de domo horum, et villa ducentas columnas in tetrastylo habente, quarum quinquaginta Carysteae ---- quinquaginta Synnades, quinquaginta etc. sunt Synnadicae, ab urbe Phrygiae ta\ *su/nna, Latin. Synnas, unde illud nobile marmor. De quo accipiendi versus illi Papinii, loc. cit.

---- ubi marmore picto [orig: pict˘]
Candida purpureo [orig: purpure˘] distinguitur area gyro [orig: gyr˘]:

quos de marmorationis genere ex duobus marmoribus composito, inrellexere [orig: inrellexŕre] nonnulli. Tale enim marmor Synnadicum, candidum scil. et ovatis figuris, vel orbiculis rubris vel sanguineis interstinctum: quam ob causam Alabastritae lapidi, ob varietatem, illud, comparavit Strabo. Docimites alias, a Docimio eiusdem regionis vico, ubi lapidicinae fuerunt huius marmoris: Imo et Onychites, ob praememoratam cum Alabastrite similitudinem. Ad conciliandum pretium, fabulam addit Statius idem, l. 1. Sylv. 5.

---- cavo Phrygiae quam synnados antro
Ipse cruentavit maculis lucentibus Atys.

Ibi enim Atyn exsectum, et prion Corybantes quoque perpetuo se vulnerasse [orig: vulnerÔsse] atque ad sacra Cybeles exscidisse, dicitur. Vide eundem Poetam, l. 2. sylv. 2. v. 87. et plura de marmore isto, apud Hermolaum Barbarum, ad Plinium, l. 2. c. 103. Bernard. Cyllenium ad Tibullum, l. 3. Eleg. 3. Salmasium, d. l. et ad Solin. p. 559. Alios. Eiusdem meminit Paul. Silentiarius, in Descript. S. Sophiae,

*kai\ *fru/ga daidale/oio die/trisen au)xe/nape/trou,
*to\n me\n i)dei=n r(odo/enta memigme/non h)e/ri leukw=|,
*to\n d' a(/ma porfure/oisi kai\ a)rgufe/oisin a)w/tois2
*(abro\n a)pastra/ptonta.

SYNOCHITIS Gemma Graece sunoi=tis2, a retinendis Deorum Manium imaginibus, quas in necymantia olim evocare solebant gemmae anagogitidis ope, nomen accepit. Eius meminit Plin. l. 37. c. 11. A verbo sune/xein, continere, detinere. Vide Salmas. ad Solin. p. 1091. ut et supra in voce Anancitis.

SYNODALES Testes in Concil. Cabilon. A. C. 813. can. 21. Testes publicos, quos Civitas nuncupat Synodales, Cirono et Altaserrae, Dissertat. Iuris Canon. l. 2. c. 12. sunt, qui publice recepti ac probati in Synodo, quasi custodes et speculatores eorum, quae fiunt in Ecclesis vel contra Synodi decreta decernuntur et geruntur, quos Graecis *parafu/lakas2 appellatos, notavit Cuiacius, ad c. 7. de Test. cog. Vel potius, qui in quacumque paroecia vel Episcopatu eligebantur, adhibito [orig: adhibit˘] super IV. Euangelio, vel Martyrum reliquias iuramento [orig: iurament˘], ut omnia, quae contra fidem et religionem fiebant, observatent et inquirerent, ut patet ex Concil. Lateran. sub Innocentio III. can. 6. Eos eligendi modum prolixe exponit, ex Concilio Rotomagensi apud Reginaem, l. 2. c. 2. et Burchardo, l. 1. c. 91. Car. du Fresne Glossar. in voce Testis. Sic Synodalis Liber, Ecclesiasticis libris accensitus, Guilleberto Lunicensi Episc. lib. de usu Eccl. vocatus est, vel quod ad Synodales Conventus spectantia contineret, vel quod Synodi in illum Episcopales referrentur: quomodo appellari consuevere [orig: consuevŕre], quae ab Episcoporum quolibet cogebantur, convocatis quotannis Paroeciae suae Ptesbyteris. Cuiusmodi Synodorum, cum Aliae fierent tempore Quadragesimali, in quibus vicarii Presbyteri, qui in urbem commeabant, ab Episcopo Theologicis doctrinis imbuebantur, eas sustulit Ludovicus Pius, ut quae Presbyteros a gregis sui cura [orig: curÔ], tempore sacro, avocarent, in Capitul. Aquisgran. ann. Imperii 3. Aliae instituebantur ad coercendos Presbyteros ac Clericos, si qua in Canones peccassent [orig: peccÔssent], quod bis quotannis contigisse, medio [orig: medi˘] scil. Maio [orig: Mai˘] et Kal. Nov. patet ex Concilio Autisiodor. 6, 7. Et ad has Synodos annuas venientes Clerici, Episcopo censum pendere solebant, qui Synodus quoque, item Synodalis census et Synodaticum dictus est: improbantibus istiusmodi praestationem non paucis Episcopis, inter quos Rodulphus Episcopus Eugubinus, nullum assuetae oblationis vel exeniorum canonem a Clericis exigi permittebat -- absit, inquit, ut Synodum vendam, apud P. Damianum, l. 1. Ep. 9. Vide plura hanc in rem apud praefatum Glossarii Auctorem, nec non Macros Fratres in Hierolex.

SYBODI Archiereus in veter. Infcr.

L. AURELIO.
APOLAUSTO. MEMPHIO.
AUG. LIB. HIERONICAE.
CORONATO. ET. TON. DIAPAN
DON. APOLLINIS. SACERDOTI.
SOLI. VITTATO. ARCHIERI
SYNHODI. ET. AUGG.



image: s0449a

Ut et primus Sarerdos Synhodi, in alia:

M. AURELIO. AUG. LIB.
AGILIO. SEPTENTRIONI.
PANTOMIMO. SVI
TEMPORIS. PRIMO. SACERDO
TI. SYNOD. APOLLINIS. PA
RASITIO.

est collegii Scenicorum Pontifex: cuiusmodi Collegia sua sacra, suos Pontifices et Sacerdotes habuere [orig: habuŕre]. Nempe Synhodus, etiam simpliciter et absolute, de Scenicorum Collegio et congregatione: gregem Latini dicebant. Uti et de Xysticis, in veter. Inscr. quae o( su/mpas2 custo\s2, in alia, o( *arxiereu\s2 tou= su/mpantos2 cutou=. Sic *su/nodos2 mustw=n, in alia. Apud Strabonem cadem [orig: cÔdem] voce insignitur collegium Philologorum, qui publico [orig: public˘] sumptu in Musaeo Alexandrino alebantur. Unde sumpta [orig: sumptÔ] occasione Terrullian. de Antinoi, Hadriano in delitiis, consecratione agens, Apolog. c. 13. Cum de paedagogiis aulicis nescio quem Synodi Deorum facitis, inquit, i. e. in Synodum et collegium Deorum cooptatis Ubi Synodum Deorum vocat, quod Collegium Deorum, Deorum Concilium, Consessus Deorum in veterib. Inscr. dicitur passim. Qui enim de hominibus in Deorum numerum referebantur, hi paredroi eorum et su/nqronoi quasi adsessores et eiusdem cum illis Sedis participes fieri dicebantur: quod Tertullianus Synhodi Deorum fieri, et collegio eorum adscribi, vocat. Et quidem Synhodus Deorum apud Graecos ex XII. Diis erat, quos magnos appellabant; in quorum numerum qui ex hominibus referebantur, hi pa/redroi appellabantur tou= mega/lwn qew=n. Unicuique enim Deorum snos attributos pare/drous2 supra diximus etc. Vide Salmas. ad Spartian. in Adriano, c. 14. et supra ubi de more in Deos referendi.

SYNODICA Epistola Greaece *sunodika\ et *sunodika\ gra/mmata, Epistola est; a Patribus Concilii seu Synodi scripta, de iis quae inibi decreta actaque essent. Cuiusmodi literae complures habentur in Conciliorum Collectione, de quibus copiose agit Bernardinus Ferrarius, de Epist. Eccl. l. 2. c. 6. Sed et Veteribus fuit in more positum, ut sedis alicuius, praesertim eminentioris, Episcopus recens promotus, fidei suae confessionem scriptam mitteret ad alios Episcopos vel Patriarchas (in quo se imitari dicebant exemplum Apostoli Pauli, de quo vide Galat. c. 2. v. 2.) ut sic in Ecclesia et fidei sinceritas et Catholica unitas conservaretur. Quale scriptum Graeci similiter *sunodika\ appellare solebant, quod non minus de fide ageret, ac ea quae ab ipsis Synodis mitti consuevere [orig: consuevŕre]. Seu potius, quod novus Praesul ea scriberet, cum consensu Synodi suae. Vide de iis Io. Garnerium, Notis ad Liberatum c. 18. Hinc Sergius, Ep. ad Honorium scribit, se ex solo auditu percepisse promotum esse Sophronium ad Episcopatum Hierosolymitanum, eo quod nondum acceperit ab eo huiusmodi scriptum, Nondum enim eius Synodicam epistolam, uti moris est, accepimus. Vide quoque Gregorium M. l. 1. ep. 25. l. 6. ep. ex registro. c. 169. et 188. et plura hanc in rem apud Io. Forbesium Instruction. Historico-Theolog. l. 5. c. 9. ubi de praefati Sophronii Synodicis.

SYNODICAE Stellae vide supra Absconsae.

SYNODITAE in l. 57. Cod. Th. de Appell. Addictos supplitio -- nulli Clericorum vel Monachorum, eorum etiam, quos Synoditas vocant, per vim atque usurpationem vindicare liceat ac tenere, alibique Graece *sunodi/tai, Coenobitae sunt, oi( e)n koinobi/ois2 h(\ sunodi/ois2 monaxoi\, apud Socratem, Hist. Eccl. l. 4. c. 23.

SYNODIUM apud Diomedem, Sed quod paribus tibiis aut imparibus invenimus scrtptum, quod si quando mondio [orig: mondi˘] agebat artifex, unam tibiam inflabat, siquando synodio [orig: synodi˘], utramque: chori concentus est, sicut Monodium, cantici cantus. Et quidem Attificem, si quando monodio [orig: monodi˘] ageret, unam tibiam inflasse [orig: inflÔsse] dicit; si quando Synodio, utramque: per illam pares, per has impares intelligens. Sed nec pares tibiae de una tibia dici poslunt, omnesque illae antiquae Comoediae, quae inscribebantur, actae tibiis paribus aut imparibus, choro [orig: chor˘] caruere [orig: caruŕre], et solis canticis ornatae fuere [orig: fuŕre]. Qua de re vide Salmas. ud Vopisc. in Carino. c. 19.

SYNODUS Graece *su/nodos2, item *sune/drion, Hebr. [gap: Hebrew] , vox Ecclesiastica est, coetum denotans sacrum ex Ecclesiae Praestitibus mem brisque illustrioribus, munere, doctrina [orig: doctrinÔ], pietate collectum, ad fidem contra Haereticos defendendam, moresque Ecclesiae, lapsos in deteriora, denuo erigendos, iuxta infallibilem Spiritus S. normam in Verbo Dei nobis praescriptam: Cuiusmodi conventus Synodique, pro Ecclesiarum eo convenientium numero, vel Provinciales vel Nationales vel Oecumenicae dicuntur. Vide supra in voce Synodales, item ubi de Oecumenicis Conciliis. Unius autem Ecclesiae Rectorum Conventum specialius *presbute/rion appellari, notum. Vide Cl. Suicerum, Thes. Eccl voce *su/nodos2, ubi etiam de Conciliis Oecumenicis VI. Nicaeno I. Constantinopolitano I. Ephesino, Chalcedonensi, Constantinopolitano II. et III. succincte agit.

SYNOECIA Graece *sunoiki/a, festum Athenis de quo sic Thucydides l. 1. Cercope priscisque Regibus usque ad Theseum, Attica semper oppidatim incolebatur, *prutanei=a/ Curias habens kai\ *)/arxontas2 et Magistratus. Neque Regem consulebant, quando nullus erat ex periculo metus; sed per se quique suorum Remp. administrabant et concilium habebant -- Theseus autem regnum adeptus, (vir et prudens et potens) cum -- tum etiam Concilia et Magistratus aliarum urbium sustulit: omnesque in unum Concilium et Prytanaeum Athenis coegit, Singuli res suas, ut ante, possidebant; sed una [orig: unÔ] hac [orig: hÔc] civitate uti necesse erat: in quam cum omnes iam convenirent, pecuniamque ad usus publicos conferrent, auctior illa posteris a Theseo tradita est. Inde Athenienses *sunoiki/a, publicum Minervae festum cetebrant. Antehac urbs erat, quae nunc est arx -- igttur, et ante et post in agris cum tota familia habitabant liberi et suo [orig: su˘] iure.

SYNONETA in l. Cod. Theod. de publ. comp. publica est comparatio specierum, ex Graeco su\n et w)nei=sqai. Coemptionem apppellari, in l. c. C. de frum. urb. Constant. et in rubr. ut nem. hic in coemp. spec. se excus. docuit Iac. Cuiacius, Observat l. 1. c. 35. Quam coemptionem sic accipit Accursius, ut Provincialcs a Fisco res annonarias emere


page 323, image: s0449b

cogantur: Alii, ut eas Fisco vendere forensibus pretiis compellautur. Vide de hoc Synoneti seu *sunwnh=s2, uti appellat, onere, Suidam, Cassiodorum, Var. l. 12. ubi lardi et tritici species exceptas docet, Prateium, Alios, laudatos Ioanni Calvino, Lex. Iur.

SYNOPE urbs Asiae, capta ab Ottomanno, cum Natolia, Ancyra et Sebastia, A. C. 1308. Curio, Hist. Sarac. l. 3. v. 2.

SYNORIS vide supra Curulis vecatio.

SYNTAXIS Graece *su/ntacis2, nomen speciosum ac leve, quo [orig: qu˘] molestum fo/rou nomen lenire solebant Athenienses, teste Herpocratione. Isocr. peri\ ei)rh/n: *(hmei=s2 ga\r o)no/meqa me/n, hn)\ th\n qa/lassan pleo/men pollai=s2 trih/resi, kai\ biazw/meqa ta\s2 po/leis2 sunta/ceistdidw=nai. C. Nepos reddit, quantum pecuniae quaeque civitas daret, Aristide, c. 3. Et fo/rous2 tamen appellasse, discas ex Aeschine, peri parapresb. Vide collecta Meursio, Fortuna [orig: FortunÔ] Attica [orig: AtticÔ], c. 7. p. 52. et seqq.

SYNTHESIS communis apud Romanos convivantium vestis fuit. Licet enim in conviviis publicis ac solem nibus Toga adhiberetur, cenaeque imprimis Imperatoriae nemo nisi togatus interesse auderet; domi tamen privatis conviviis Togas Cenatoriis murabant, quas et Syntheses dixerunt [orig: dixŕrunt]. Harum mentio frequens in antiquis Scriptoribus, praecipue apud Martialem, eaque omnibus obvia. Iustus Lipsius in Saturnalibus suis ditiorum solum et lautiorum illas fuisse existimat, ex eo, quod apud Martialem, l. 5. Epigr. 81. v. 2. Zoilus quidam una [orig: unÔ] coena [orig: coenÔ] undecies Synthesin mutasse [orig: mutÔsse], quodque apud Suetonium, c. 51. Nero plerumque synthesinatus prodiissein publicum, legitur. Interim viliorum quoque hanc vestem fuisse, etiam in municipiis, ex eodem Poeta, l. 4. discimus, ubi, quam vis Poetice ait, Epigr. 66. v. 4.

Duxit et aestates Synthesis una decem.

Fuit autem ad instar Pallii, et lintea sindon, qua [orig: quÔ] involvebantur in convivio, reliquis utplurimum depositis vestimentis; quam vis Martialis et Ovidius Pallia appellent communi voce, quae de omnibus vestium generibus non raro usurpatur. Sane in antiquis Tricliniorum figutis homines seminudi cubant, solo [orig: sol˘] lineo [orig: line˘], quod fortasse Synthesis, semiamicti. Atque ita sindonem, qua [orig: quÔ] indutus super nudo adolescens ille erat, qui CHRISTUM a Iudaeis captum sequebatur, quaque [orig: quÔque] relicta [orig: relictÔ] nudus aufugit, Marc. c. 14, v. 52. Synthesin fuisse, credit Ferrarius, vel certe vestem convivalem, quas non fuisse pretiosas, ut volebat debili coniectuta [orig: coniectutÔ] Baronius, ostendit Casaubonus Exerc. 16. Muliebres quoque cenatorias fuisse, docet Pomponius, de auro arg. leg. Q. Mutius, ait, scire se quendam Senatorem muliebribus cenatoriis uti solitum; quae colore fortasse a virilibus distinctae. Martial. l. 10. Epigr. 29. v. 1.

Quam mihi mittebas Saturni tempore lancem,
Misisti dominae sextiliane, tuae:
Et quam donabas dictis a Marte Calendis,
De nostra Prasina est Synthesis emptatoga.

Pretio [orig: Preti˘] nempe, quo [orig: qu˘] emere solebat togam, quam Poetae natali suo [orig: su˘] mitteret, emit viridem cenatoriam amicae. Et fortasse Synthesis est, qua [orig: quÔ] indutum videmus senem discubiturum, in monumento quod publicavit Ursinus, ad Ciacconii Triclinium. Non vero solum Synthesis in cenis, sed et toto [orig: tot˘] Saturnalium tempore, usus fuit. Romani enim omnes, his durantibus, synthesinati sive in cenatoriis, quasi eo [orig: ] tempore esset perpetuum convivium, incessisse leguntur. Quare merito Carisianum reprehendit Poeta saepe la udatus, quod Saturna libus togatus incederet, l. 6. Epigr. 24. Et Seneca, December, inquit Ep. 18. est mensis cum maxime civitas desudat. Site hic [orig: hţc] haberem, libenter tecum conferrem, quid existimares esse faciendum, utrum nihilex quottidiana consuetudine movendum: an ne dissidere videremur, cum publicis moribus et hilarius cenandum et exuendam togam etc. Unde colligimus, Synthesin a tunica fuisse distinctam, alioqui enim Romani, non in conviviis modo, sed et Saturnalium tempore, saltem incessissent tunicati. Sic apud Xiphilinum, l. 63. Cornelius Fronto, causarum Patronus, cum aliquando alta [orig: altÔ] nocte domum rediret, ac intellexiset a quodam, cui parrocinium promiserat, Hadrianum ius reddere, e)/n te th=| stolh=| th=| deipni/tidi, ut erat in cenatorio amictu, ad Tribunal accessisse legitur. Octavius Ferrarius, de Re vestiaria, Part. 1. l. 1. c. 30. et 31. Interim aestate quidem Syntheses, quae ex lino et leviore mareria erant: hieme vero laenae, utpote indumentum densum ac villosum, adhibebantur: Unde Martialis, l. 14. Epigr. 136. cuius titul. Laena, sic ait:

Tempore brumali non multum linea prosunt,
Calfaciunt villi pallia vestra mei.

De Synthesi Gallorum, i. e. Sacerdotum Cybeles, ita Dionys. l. 2. Ingenuus Romanus nemo est mitriacus, nec oberr at ad Phrygios modulos indutus Synthesin, neque ex decreto Senatus initiatur magnae Matris Orgiis. Vide Rosin. Antiqq. l. 5. c. 32. Sed et elegantiorem vestem, qua [orig: quÔ] certis diebus festis populo Rom. extra ordinem uti licuerit, hac [orig: hÔc] voce denotatam vult Turnebus, Advers. l. 23. c. 19. ubi eam inde dictam, quod cum ea [orig: ] raro uterentur, domi in arca et prelis compositam haberent, addit. Salmasio vestes aliae singulares, sparsae et solutae erant, Graecis monaxai\ dictae, aliae in Synthesin compositae et congregatae. Et quidem quae in synthesi struebantur, certo [orig: cert˘] numero [orig: numer˘] solebant secundum species inter se iungi ac componi, septenaeque vestes eiusdem coloris, facturae et materiae, synthesin unam constituebant: ut septem tunicae subsericae coloriae, septem purpureae, septem pallia auro [orig: aur˘] sparsa etc. Septennio [orig: Septenni˘] enim numero [orig: numer˘] sempet construebantur hae vestium syntheses: unde

Septenaria synthesis Sagunti,

apud Martialem, l. 4. Epigr. 56. v. 15. pro septem vasis paribus fictilibus. Namque et ad vasa vocabulum transiatum. Sic Statius, l. 4. Sylv. 9. v. 44.

Aut unam dare synthesin (quid horres?)
Alborum calicum atque caccaborum?

Ubi Synthesis calicum, sunt septem calices; Synthesis caccaborum, septem caccabi. Sic itaque septenae vestes Synthesin faciebant. Pretiosae vero tantum illae, et quae raro usurparentur, quaeque diebus festis solum sumerentur, ita per syntheses disponebantur.


page 324, image: s0450a

Unde Synthesina vestis, quae de synthesi, pro sumptuosa et pretiosa qua coloribus, qua materia [orig: materiÔ], qua [orig: quÔ] plumandi artificio. Et Syntheses quoque ipsae vestes, quae in synthesi pom solebant, Graeci kataklei/stous2 vocarunt [orig: vocÔrunt]. Origo vocis a Graeco sunti/qesqai, condi, componi etc. Vide Auctorem praefatum, Not. ad Vopisc. in Bonoso, c. ult. et ad Solinum, p. 1170. nec non supra in voce Cataclistae.

SYNTHRONUM Graece *su/nqroion, apud Io. Curopalatem, in Constantino, ubi die Pentecostes in Liturgia turbas ortas este, quod Metropolitae non sustinerent, Syncelli e)n tw=| sunqro/nw| in synthrone praesiderent: subsellium est, de quo etiam Euchologium, ubi, de consecratione Templi, alibique ubi in sanctum Synthronum, post consecrationem Episcopos deferri, ut in eo, veluti Maiestatis throno, sedentes suae auctoritatis se com potes factos agnoscant, consuevisse refert. At *su/qronos2, qui eodem throno [orig: thron˘] sedet: ut su/nqronoi qeoi\, Synthroni Dii, qui et Paredri, de quibus supra.

SYNTIA Terra apud Ovidium, Ep. 6. Hysipyles, Heroid. v. 141.

Dic age, si ventis, ut oportuit, actus iniquis
Intrasses [orig: IntrÔsses] portus, tuque, comesque, meos:
Obviaque exissem fetu comitata gemello [orig: gemell˘],
Syntia nonne tibi terra roganda foret.

Uti genuinam lectionem restituit Barthius, ex Apollonio, l. 1. v. 608. qui *sinthi/+da vocat, Lemnos est insul. cuius primos incolas ex Thracum genere *si/ntias2 dictos esse, habes apud Strabonem, l. 7. Vide in voce Sintii.

SYNTONA apud Quintilian. l. 9. c. 4. In universum autem si sit necesse, duram potius atque asperam compositionem malim esse ---- quottidie magis lascivimus syntonorum modis saltitantes: sunt scamella seu scabella Symphoniacorum, quod sine ulla toni variatione tenore quodam [orig: qu˘dam] continuo [orig: continu˘] et aequali ad pedem feriebantur, vulgo sic dicta. *su/ntonon enim Graeci, non tantum, quidquid vehemens est rigidum et incitatum, sed etiam quod unius toni, eiusdemque tenoris est, appellant. Unde Syntbnarius, qui scabella aut cymbala pede percutit. Glossae, Pedicularius, *suntona/rios2, sicut *tona/rios2 a)po\ tou= to/nwn, a quo tona/rion, fistulae genus, quo [orig: qu˘] vocis modos regebant ac temperabant Musici, apud eundem Quintilianum, l. 1. c. 10. et Plut. peri\ a)orghsi/as2, ubi de Graccho contionante, et Musico post eum consistente, qui istiusmodi fistula [orig: fistulÔ] modos ei ministrabat. An indidem Sintonator, in veteri Inscr. quam supra vidimus in hac voce? Vide Salmas. ad Vopisc. in carino, c. 19.

SYNTYCHE mulieris nomen. Philip. c. 4. v. 2.

SYNUSIASTAE Graece *sunousiastai\, Haeretici dicti sunt, qui asserebant Christum unicam tantum ou)si/an, substantiam habuisse, nec ex utero Virginali carnem sumpsisse, sed potius aliquam portionem Divinitatis Verbi conversam fuisse in carnem, credebant: ac proin constituebant Verbum Patri tunou/sion, consubstantiale, non solum in Divinitate, sed etiam in Humanitate, unde vocis etymon clarum est, apud Car. Macrum in Hierolex. Cl. Suicerum, Thes. Eccl. voce *sunousiasth\s2, et supra in voce Christomachi.

SYOPII populi Liburnis vicini. Steph.

SYPALETTUS vicus in Cecropide tribu. Steph.

SYPERIS apud Plin. l. 6. c. 23. uti in quibusdam libris exstat, alias Hyperis legitur, de quo fluvio. Vide in hac voce.

SYPHAX partis Numidiae seu Masiylorum Rex, qui cum Scipioni per Laelium fuisset conciliatus, bellique societatem cum eo iniisset, postea, violata [orig: violatÔ] fide, Hannibali adhaesit. Hunc Scipio in Africa, cum Asdrubale, filio Gisconis bis vicit: priori praelio [orig: praeli˘] caesis aut exustis hominum 40000. capits 6000. posteriori vero, copiis penitus dissipatis, ipsoque [orig: ips˘que] a Laelio et Masinissa, cum uxore Sophonisba, capto [orig: capt˘]: quam cum deperiret Masinissa, a Scipione prohibitus est, animos filiae Asdrudalis et odium eius in Romanos verito [orig: verit˘]. Dein victo [orig: vict˘] quoque Vermina [orig: VerminÔ] flio [orig: fli˘] vivus in Scipionis manus traditus est, a quo in triumpho circumductus, et in carcerem inclusus, inedia [orig: inediÔ] vitam finiit, regno [orig: regn˘] Masinissae concesso [orig: concess˘], Plut. in Scip. Liv. l. 24. c. 48. 49. l. 27. c. 4. l. 28. c. 17. l. 29. c. 23. Polyb. Eutrop. etc. Ovid. Fast. l. 6. v. 769.

Postera lux melior, vincit Masinissa Syphacem.

Propert. l. 3. El. 10. v. 59.

---- Victi monumenta Syphacis.

Iuvenal. Sat. 6. v. 170.

Tolle tuum precor Annibalem, victumque Syphacem
Ecastris, et cum tota [orig: totÔ] Carthagine migra.

Corripuit secundam syllabam Claudian. l. de Bello Gildonico, v. 91.

---- Haurire venena
Compulimus dirum Syphacem, fractumque Metello
Traximus immanem Marii sub vincla Iugurtham.

Vide sis illic Barthium Nic. Lloyd.

SYPHEUM Brutiorum oppid. Liv. l. 30. c. 19. Hodie Castrovillare, oppid. Calabriae citerioris ad Sybarim fluv. prope Apenninum, 36. mill. past. a Consentia in Boream, 5. a Casano in Occidentem in edito loco.

SYPONTUM vide Sipontum.

SYRA [1] sive Syria Dea, tantopere Priscis celebrata cum Atergati eadem quibusdam videtur, ex illo Strabonis, l. 16. ubi Interpr. Sita est trans flumen, quatuor scoenorum spatio [orig: spati˘], Bambuca, quam Edessam et Hierapolim, sive Sacram Urbem, nuncupant: in qua colunt Deam Syriam, quae dicitur Atergatis. Sed Atergatin constat quidem unam fuisse ex Syrorum Deabus, ab hac vero aliam arbitratur Vossius, quae kat' e)coxh\n Dea Syra appellabatur. Nam Atergatis sive Derceto erat semimulier et semipiscis; ut ex Luciano patet: Quae autem Hierapoli


image: s0450b

lebatur, tota erat mulier, unde idem, *(hde\ e)n *(irh=| po/lei pa=sa gunh/ e)s2in. Dein haec Syria Dea, non tam animale, quam naturale Numen videtur fuisse; vis mempe generatrix, quae tum Veneris, cum Matris Deum [orig: Deűm], nomine intelligitur. Vel si cum naturali hoc Numine pariter coluerint animale, non hoc Derceto erit, Semiramidis mater; sed Semiramis ipsa: cum nulla Syris heroina celebratior fuerit Semiramide, uti nulla Diva iis divinior Dea Syria. Accedit, quod Semiramis dicitur educata a columbis et columbar etiam symbolo [orig: symbol˘] signabatur: Dea autem Syria, ex ovo, cui columba insederit dicitur prognata; idque ad Euphratem ubi Babylon Semiramidis Regia. Vide Gerh. Io. Vossium de Idol. l. 1. c. 23. et Salmas. ad Solin. p. 474. et seqq. Redeo ad id. quod naturale potius Numen hoc [orig: h˘c] nomine indigitatum diximus, et quidem non Lunam solum, sed et Terram. Idem enim numen sunt. Dea Syria, Iuno Assyria et Dea Hierapolitana. Unde Lucianus in erudita de hac Dea dissertat. sic orditur, *)/estin e)n *suri/h| po/lis2, ou(pollo\n a)po\ tou= *eu)frh/tew potamou=, kalei=tai de\ i(rh\, kai/ e)s2in i(rh\ th=s2 *(/hrhs2 *)assuri/as2. Nec quod Dea Syria sit Iuno, ei obstat, quod Tellurem signare dictum, Iuno enim Orienti est aggregatum ex Luna et omni Natura Lunae subiecta; quocirca probe hoc convenit cum eo, quod Lucianus ibid. refert, audisse se ex sapiente Vito, Deam hanc Hierapolitanam esse Rheam: Nam, inquit, et Leones ispane ferunt, et iympanum habet, et coronam in capite turritam gestat; qualem et Lydi Rheam effingunt. Subditque, ut Galli Rheae sic et Hierapolitanae Deae sacerdotes castrari solent: exemplo [orig: exempl˘] Attinis. Templum ei condidit Stratonice, Antiochi Soteris noverca et uxor, quae Combabum adeo perdite amavit: Sed vetus illius Templum, a quo exstructum sit, ob antiquitatem eius non convenit. Aliqui attribuere [orig: attribuŕre] Libero, cum in Orientem expeditionem suscepisset: Alii Artim Lydo, ex Phrygia in Syriam profecto: Alii Semiramidi, cuius et imago ad sinistram Templi erat, dextra [orig: dextrÔ] aedem demonstrans, ut ostenderer, non se, sed Deam Hierapolitanam coli oportere. Alii denique tribuere [orig: tribuŕre] Deucalioni Scythae, quo [orig: qu˘] nomine non illum, Mosis aequalem, sed Noachum, diuvio cum suis superstitem, signati: liquer ex iis, quae eruditus ille Syrus loco [orig: loc˘] cit, narrat, de antiquis hominibus universali diluvio [orig: diluvi˘] sublatis, et la/rnaki sive arca, qua [orig: quÔ] Deucalion cum uxore et liberis et omnis generis animantibus fuerit servatus. Mentio Deae saepius est in Collectione Inscr. Gruteriana p. 86. unde et discere est, quomodo solita fuerit effingi: Nempe velata caput tiara sive diademate lunato [orig: lunat˘], ac dextra [orig: dextrÔ] tenens noctuam, laeva [orig: laevÔ] autem quiddam non absimile cochleari, parte pectoris nuda [orig: nudÔ], reliqua [orig: reliquÔ] vero laciniosa veste contecta [orig: contectÔ]. Vide iterum Voss. l. 2. c. 55.

SYRA [2] locus Iudaeae, qui secundum Iosephum 20. stadiis ab Hebrone distat. 2. Sam. c. 3. v. 26. Item Insul. maris Aegaei, proxima Delo, patria Pherecydis. Vide Syros. Eadem enim videtur.

SYRACES equiso Saccarum, qui naribus auribusque abscissis se transfugam mentitus, Darium cum exercitu Saccas oppugnantem, in maximas difficultates coniecit. Vide Poliyaen. l. 7. c. 10. Dario com. 8.

SYRACI Hyrcaniae, vel secundum alios, Armeniae maioris populi, qui regem legebant procerisimum, cuique caput longissimum esset, ut tradit Zenodotus, in adagio *no\mos2 kai\xw/ra.

SYRACIDES vide Ecclesiastus, it Iesus.

SYRACUSAE [1] ques SYRACUSSAE Theocrito, prius Ortygia, urbs Siciliae amplissima, in ora ad ortum, inter Catinam 48. et Pachynum promuntor. in Austrum 40. mill. pass. Magnitudinem eius innuit Pindarus, quando megalupo/lias2 *sura/kosas2, h. e. grandiurbes Syracusas vocat. Erat siquidem urbs non Sicularum modo, sed et Garecarum omnium celeberrima, ab Archia [orig: ArchiÔ] Corinthio annis ante Christum plus septingentis condita. Huius pattes 4. Insulam, Acradinam, Tychen, et Neapolin multis describit Cicero, Verrina [orig: VerrinÔ] quarta [orig: quartÔ]. Unde Ausonius, de Clar, urbib. Epigr. 11. v. 1.

Quis Catinam sileat, quis quadruplices Syracusas?

Alii quintam addunt Epipolus. Pottus duplex: Maiot unus octoiginta stadiorum, cuius fauces quingentis passibus patent, ad Ortygiam ins. Arethusa [orig: ArethusÔ] fonte insignem. Murorum ambitus apud Strab. erat e(kato\n kai\ o(gdoh/k onta stadi/wn, i. e. 24. mill. pass. Dicit Liv. l. 25. c. 31. in Syracusis captis, praedae tantum fuisse, quantum vix capta [orig: captÔ] Carthagine fuisset. Plut, etiam in Marcello: *le/getai ou)k e)la/ttona tou=ton h)\ to\n u(/s2eron a)po\ *karxhdo/nos2 diaforhqe/nta plou=ton gene/sqai. Diu illi cum Atheniensibus, Poenisque bellum: Dein sub Dionysio et Hierone, patriae tyrannis fuit: saepe obsessa, numquam expugnata. donec Marcellus illa [orig: illÔ], non obstante Archimedis multiiuga [orig: multiiugÔ] arte, qua [orig: quÔ] satis diu hostem remoratus erat, tandem potitus est. Hic [orig: Hţc] spolia Romana Constantinus Pogonatus, Imperator Graec. amisit A. C. 669. Postmodum urbs solo est a Saracenis aequata, A. C. 884. Patria Archimedis, Antiochi Historici, Epicharmi, Aristarchi, Phormionis, Theocriti, Stephani III. etc. Olim Metropolis nunc Episcopalis solum. Vincent. Mirabella, Antiq. Siracusa. Iacobus Bonannisu, l'antica Sirac. illustr. Vide infra quoque. Vocis originem quod attinet, doctissimus Fullerus, Miscel. l. 4. c. 10. Syracusarum nomen Punice scribit [gap: Hebrew word(s)] Sor Cosia, quasi Tyrum latentem dicas. Frustra, inqiit Bochartus, cum Syracusas non condiderint Phoenices, sed Graeci Dorienses, Archia [orig: ArchiÔ] duce: vide Thucydidem, Strabonem, et alios. Sed praecipue Marcianum Heracleotam, qui simul nominis origivem aperit his verbis,

*to\ de\ *ze/furon th=s2 *)itali/as2 oi( *dwriei=s2
*kate/xon *)arxi/as2 de\ tou/tous2 proslabw\n
*o*(kori/nqios2 meta *dwrie/wn, katw/|kisen
*)apo\ th=s2 o(mo/rou li/mnhs2 labou/sas2 tou)/noma
*ta\s2 no=n *surakou/sas2 par' au)toi=s2 kaloumen/as2.

Paludem intellige Syraco, de qua Steph. ubi de Syracusis: kai\ li/moh, h(/tis2 kalei=tai *surakw/. Melius quam Tyraca, quomodo scripsit Vibius in catalogo pludum; Tyraca Syracusis Syraco autem vox


image: s0451a

Phoenicia est, ut Hanno, Gisco, Dido, Samatho. Radix [gap: Hebrew word(s)] serach, vel sarach fetere est. Nec immerito, a)po\ th=s2 duswdi/as2, nomen paludi factum, cuius exhalationes morbos creabant plurimos. Id ipsum enim Syracusani dammo [orig: damm˘] suo [orig: su˘] multotis experti sunt, et fere quotquot hostes aestatis aut auctumni mensibus Syracusas circumsederunt. Hinc illud Diodori, l. 13. de Atheniensibus hanc urbem obsidione prementibus: dia\ to\ to\n perikei/menon to/pon u(pa/rxein e(lw/dh, loimikh=s2 katasta/sews2 ei/s2 to\ strato/pedon e)mpesou/shs2. Et l. 14. de Carthaginensibus, quos ibidem per aestivos ardores gravis invaserat lues: *)/eoike de\ o) to/pos2 ai)/tios2 gegone/nai pro\s2 th\n u(perbolhn th=s2 sumfora=s2. *kai\ ga\r *)aqhnai=oi pro/teron th\n au)th\n e)/xontes2 parembolh\n, polloi\ diefqa/rhsan u(po\ th=s2 no/sou e(lw/dous2 o)/ntos2 tou= to/pou kai\ koi/lou. Ita cum eidem urbi Marecllus immineret: Accessit (inquit Livius, l. 25. c. 26.) pestilentia, commune malum. Et paulo post: temporis et loci vitio [orig: viti˘] et aegri erant, et moriebantur. Causam ad conditorem referunt. Myscellus enim et Archias, cum Delphos se contulissent, oraculum consulturi de loco condendae urbis, ab Apolline rogati utrum mallent,

*plou=ton e)/xein ktea/nwn, h)\ terpnota/thn u(gi/eian.

Salubritatem Myscellus, et Archias divitias elegit. Quatum urbium illa saluberrima, sed pauper fuit; haec ditissima, sed insalubris. Hanc sive historiam sive fabulam referunt Strab. l. 6. Steph. in *surakou=sai, Aristophanis Interpres in Equit. ad verbum plouqugi/eian, quo [orig: qu˘] Comicus tribuit Athenis Syracusarum opes, et Crotonis salubritatem, Suidas denique in *)arxi/as2, et rursum in *mu/skelos2. Bochartus. Et quia opibus florebant, unde proverb. Ne decima quidem Syracusan. pars, hinc voluptatibus erant deditissimi, unde Mensa Syracusia proverb. apud Athenaeum, Aristoph. alios. Patria insuper fuit haec Urbs, Demolchi fil. Epicharmi, Philemonis, qui novae Comoediae scriptor, sub Alex. M. anno 90. nimio [orig: nimi˘] risu obiit etc. Photinus item Comicus sub Gelone floruit. Plura de civitate Sytacusana legere volentibus adeundi sunt Facellus et Cheverius. Nic. Lloyd. Hodie Saragossa, in ora et Orientali Vallis Neaetinae. Tota compacta in Insul. Ortygiam, undique mari eluta, cum duplici portu, Porte Maggiore et Piccolo, cum unica porta ad Isthmum, ubi et duo excitata sunt propugnacula. Chersonesus ipsa in mare potrecta Insulae formam effingit. In vertice habet Arcem Maniace, et scopulis undiquaque munitur. Nunc urbs ipsa deficit in dies; vino [orig: vin˘] suo [orig: su˘] celebris. 40. mill. pass. a Catana in Austrum uti 23. ab Augusta 38. a Pachyno promontor. in Boream Baudrand. Plura apud Marshamum Canone Chron. Sec. XVI. tit. Syracusae conditae, ubi de tempore quo [orig: qu˘] exstructa, de situ, partibus, opulentia et nummis accurate agit.

SYRACUSAE [2] locus in edito singularis Augusti, quem *texno/fuon Graece vocare solitus est. Casaub. ad Capitolin. in Pertinace, c. 11.

SYRACUSANUS Portus vulgo Golfo di S. Manza, Sinus parvus Corsicae, cum uno alterove castro in parte Austral. Insulae, in ora maris Tyrrheni 7. milliar. a Bonifacio arce in Boream paulo minus a Portu veteri in Meridiem 48. ab Aleriae ruderibus, 40. ab Adiacio in Eurum.

SYRACUSARUM in India ab Alexandro expugnatarum meminit Diodor. l. 17. fol. 613. f. nisi ibidem nomen corruptum est.

SYRACUSIUS Athenis quidam causidicns, quem ob garrulitatem et caninam facundiam Comici traducunt. Vide Scholia in Aristophanis Aves. 602. D. 1.

SYRASTENE Ptol Cambaia Stuckio, regio Indiae citerioris, apud Indi ostia, ubi vicus Saurac Castaldo.

SYRASTRA Indiae intra Gangem vicus, Ptol. Saurac Castaldo.

SYRBANE insul. in Euphrate. Steph.

SYRE Persica vox, Deum denotans, de qua vide Tob. Pfannerum, ubi ex Marsilio Ficino, apud omnesgentes, praecipuum Dei nomen quatuor solum literis pronuntiari, docet Systemat. Theolog. Gentil. pur. c. 2. ž. 11.

SYRENTION et SYRCENTIUM oppid. Hetruriae. Steph. De quo nihil apud alios.

SYRGIS fluv. Scythiae Europaeae in Maeoticam paludem influens.

SYRI [1] apud Sidonium Apollinarem, l. 1. Ep. 8. Foenerantur Clerici, Syri psallunt, Hieronym. item in Ezech. l. 8. c. 26. Salvianum, de Provid. l. 4. Aliosque recentioris aevi Scriptores, Negotiatores sunt, qui ex Syria in Occidente mercaturam exercebant, de quibus vide Savatonem ad Sidnium, Gravium ad Hieronymum Ep. 8 Nic. Fullerum, Miscellan. Sacrorum l. 1. c. 11. et Altaserram ad l. 3. Gregorii M. Epist. 43. laudatos C. du Fresne in Glossar.

SYRI [2] Dii apud Arnobium, l. 1. Titanes et Bocchores Mauri, et ovorum progenies Dii Syri, et passim in verter. Inscr. Salmasio sunt Dea Syria, h. e. Venus, et eius filius Cupido, forte et Adonis, qui Veneri pa/redros2 et pariter a Syris cultus est. Eos Persius intelligit, cum dicit, Sat. 5. v. 187.

Incussere [orig: Incussŕre] Deos inflantes corpora ------

Dicit autem illos ovorum progeniem Arnobius, quasi non sola Venus ex ovo edita, sed etiam filius eius ita natus sit. Certe Venerem cum filio in Syriam ad Euphratem, metu Typhonis, venisse, et figuram piscium forma [orig: formÔ] mutasse [orig: mutÔsse], scribit Hyginus; Eratosthenes vero ex eo pisce natos illos dicit. Quo [orig: Qu˘] pacto [orig: pact˘] ovorum plane progenies fuerint. Sed et Germanicus Arati interpres piscium caelestium par, duo Syriae numina vocat: quasi pisces illi duo colestes Veneris et Cupidinis instar referant, quos fabulae volunt piscium figuram ad Euphratem sumpsisse. Vide Salmas. ad Solin. p. 281. 282, 574. ut et hic [orig: hţc] ubi de Piscibus et Syra Dea, nec non hic [orig: hţc] infra.

SYRIA provincia maxima Asiae, inter Ciliciam et mare Syrium


page 325, image: s0451b

ad occasum et Mesopotamiam ad ortum, Euphrate fluv. hanc disterminante, illam monte Amano [orig: Aman˘]: cui Armenia minor incumbit ad Arctos, ad meridiem vero Arabia deserta, et Palaestina; (quae apud Ptol. a Syria divisa est, sed apudi alios in Syria comprehenditur, ut pars illius) Dividitur in plures regiones, Comagenem ad septenttionem, Phoeniciam ad occasum, Coelesyriam ad meridiem, Palmyrenem ad ortum et Seleucidem circa medium. Longa inter Ciliciam et Arabiam 470. mill. pass. lata inter Seleuciam Pieriam et Zeugma 175. teste Plinio [orig: Plini˘], l. 5. c. 12. Hesych. annotat *suri/an le/gesqai ghn= th\n a)po\ *foini/khs2 me/xri *babulwni/as2. Producit nigros Leones, Plin. fuitque in tribu Manasse. Vide Assyria, ut et Seldenum de Diis Syris, Proleg. c. 1. ac Montanum ad Dionys. v. 772. Regnum olim celebre fuit, cuius fundamenta iecit Seleucus Nicanor, duravitque ann. 246. sub 25. Regibus, quorum ultimus Antiochus fuit XII. Vide Annales V. T. Ioseph. Appian. Alex. de bello Syr. A Pompeio dein in provinciam redacta, a Saracenis saeculo [orig: saecul˘] 7. et 8. occupata est, quibus eam Constantinus Imperator A. C. 932. postea Godofridus Buslionaeus eripuere [orig: eripuŕre]: Sed postmodum Saraceni denuo hic [orig: hţc] rerum potiti sunt, donec, postquam Baldumus IV. Hierosolymor. Rex eam bis vastavit, circa A. C. 1173. Seraph autem Sultanus Babyloniae totam occupavit A. C. 1292. ad Aegyptios tradente illam iis, Caycapho, quem Cazanus Tartarus regioni praefecerat, A. C. 1304. tandem ad Turcas, sub Selimo I. A. C. 1517 devolveretur. Hodie la Sourie Gall. Souristan incolis, cum late sumitut, complectitur Syriam propriam Palaestivam et Phoeniciam. Tota sub Turcis, cum antea Aegyptiis pareret. Vide supra. Syriae propriae maxima latitudo est ab Ortu in Occasum 175. mill. pass. longitudo a Septentrione in Meridiem 430. nempe inter Ciliciam ad Boream et Phoeniciam ad Meridiem. Terminatur ab Occasu mari Mediterraneo [orig: Mediterrane˘] seu Syriaco [orig: Syriac˘] hinc dicto [orig: dict˘], ab Ortu Arabia [orig: ArabiÔ] deserta [orig: desertÔ] et Assyria [orig: AssyriÔ], Eius praecipuae partes fuere [orig: fuŕre] Syria proprie dicta, Coelesyria, Comagene et Palmyrene. Caput Antiochia, ad Orontem, hodie Antachia, Baudrand. Addo quod adeo laxe nonnumquam Veteres Syriae voce usi deprehenduntur, ut Mesopotam iam quoque, Babyloniam, et Assyriam complecteretur. Unde Mela, l. 1. c. 11. Syria et Caela dicitur et Mesopotamia et Damascene, et Adiabene, et Babylonia, et Iudaea et Sophene. Vide quoque Plin. l. 5. c. 13. Itaque videas ab ipso Cicerone de Divin. l. 1. Chaldaeos in Syria statui; et Sardanapalum dici Syriae Regem, Tuseul quaest. l. 5. quem Assyrii alii nuncupant. Nec mirum, quando Syria prius Allyria, quique Syri, illi antea Assyrii, ut ex Herodoto, Polyhymnia, Trogo, l. 1. c. 7. Aliis constat. Maro proin quoque Georg. l. 2. v. 465. Assyrium venenum, pro Syra seu Tyria purpura dixit et Senecae in Hippol. Actu 1. v. 87. mare Mediterraneum Assyria tenus se extendit Voll. de Idol. l. 2. c. 9. qui etiam l. 1. c. 24. Strabonis quidem temporibus, ad sinum Issicum, sed antiquioribus, usque ad Pontum Euxinum, extendisse se Syros tradit. Strabo enim id l. 16. indigitat, ubid ostendit, Cappadoces utrosque, et qui Taurum et qui Pontum accolunt, Leucosyros vocatos, ut distingerentur a Syris nigris, qui erant extra Taurum, ad Amanum usque montem: Unde Armenia minor et Cappadociae pars olim Syriae tributa. Porro Syriae nomen aliter usurpant Scriptores sacri, aliter profani. Scripturae enim more Aram, quam Syriam reddunt Interpretes IXX. tum de Mesopotamia dicitur, quae vocatur Aram Nahemaim et Padan Aram, tum de Coelesyria, unde legas Aram Dammesek, h. e. Syria Damascena: Item Aram Zoba, h. e. Zophena, ut vocat Iosephus, et sic in aliis. Itaque eaedem S. Literae nomine Aram distinguunt Syriam a Phoenicia et Palaestina [orig: PalaestinÔ], ut videre est Iudic. c. 10. v. 6, et 2. sive 4. Regum c. 24. v. 2. Graeci vero ac Romani laxius voce utuntur ut vidimus. Adde, quae de homony mia vocis habet Salmas. ad Solin. passim, qui inter alia nihil odorum, praeter calamum et iuncum, in Syria nasci, adnotat, p. 1059. et 1068. Inter Syrorum Deos, de quibus Io. Seldenus integto [orig: integt˘] opere commentatus est Iephthae quoque filiam locum habuisse, suggerit Epiphanius, haer. 55. ubi de Melchidecianis, e)n de\ *sebasth= th= pote\ *samarei/a| kaloumen/h|, th\n qugate/ra *)iefqa/e qeopoih/santes2 e0/ti tau/thn teletho\ kat' e)/tos2 a)/gousi, Sebaste vero, quae olim Samaria, Iephthae filiam divinis honoribus consecrarunt [orig: consecrÔrunt], in cuius memoriam sollemne quotannis festum celebrant. Cuius festi originem cognoscimus ex Iudic. c. 11. v. 39. 40. Et forte ex *)/iefqis2, quomodo filia sit a Patre dicta, correptum *)/ifis2, uti ex eo a)/nassa, conflatum *)ifia/nassa: item, quia genita ex Iphe, h. e. Iephthe, dicta est Iphigenia: quae Homero fabulae de Agamemnone, filiam Iphigemam sacrificare patato, occasionem praebuisse videtur. Et haec quidem Numina a Syris culta, dum res florerent Assyriae. Postquam vero Persae rerum potiti sunt. Naturae solum partes pro Diis coluere [orig: coluŕre]: donec in Graecorum potestatem Syria pervenit de quirum cultu dicetur infra in voce SyroMacedones. Cur piscium et colnmbarum esu abstinuerint Syri, Vide supra in voce Atergatis seu Der ceto: item in voce Piscis; Pisces enim duo Venerem et Cupidinem indigitantes, Veteres Deos Syros dictos esse, praecipuo [orig: praecipu˘] a Gente honore cultos, ibi ostendimus. Imo et eapturam piscium hinc aversati sunt, ut ex Hygino patet. Quare Poeta incertus *)anqolog. l. 6. Heliodorum rete suum Deae Syriae dicasse [orig: dicÔsse], ait: sed

*)agno\n a)p' i)xqubo/lou qh/rhs2,
Purum a venatione pisces capiente, etc.

Vide Voss. l. 2. c. 36. Coeterum Graecis Syrorum non mintis, ac Medorum et Persarum, res ante Persicum bellum quasi ignotae erant: quemadmodum clare ait Strabo, l. 15. gravi Auctore Homero illud astruens: ubi Interpr. Nec enim Homerus Syrorum vel Medorum norat [orig: n˘rat] iimperium Alioqui cum Thebas Aegyptias et earum et Phoenicum nominaret divitias: minime praeteriisset divitias Babylonis ac Nini et quiae Ecbatanis. Fuit quoque Syrus, servile nomen, a natione inditum, quemadmoidum Dacus et Geta, apud Athenienses, teste Strabone, l. 7. Item Mysis, Phryx, Lydus, Iapix etc. Sicut autem Alexandrini, nequitiis, salibus, cantu: Asiatici Phryges inprimis et Lycii forma [orig: formÔ]: Sic Medi, Moesi, Galli, Bithyni, Cappadoces,


page 326, image: s0452a

Liburni, Syrique, viribus valentes, ad lecticas et onera parabantur, etc. Laur. Pignorius, de Servis. A Syria porro dicti Syriarchae, Sacerdotes provinc. Syriae, de quibus prolixe agit Iac. Gothofredus, ad l. 1. Cod. Theod. de Praediis Senator. Vide quoque ubi de Asiarchis, Lyciarchis etc. uti de Syria triplici Salmas. ad Solin. p. 470. et 488.

Syriae propriae urbes praecipuae.

Alexandria, Alesandreia. Antiochia, Antachia. Berrhoea, Alep. Emessa, Hemz. Hierapolis, Tedith. Laodicea, Laudichia. Palmyra, Fayd. Samosata, Scempsat. Zeugma, Interiit. Populi Syri, quorum lingua, ut et Chaldaeorum, magna ex parte Hebraeorum sermoni confinis est, atque eodem [orig: e˘dem] quidem literarum sive elementorum sono [orig: son˘], sed diversis duntaxat in iis exprimendis utuntur characteribus. Ipsi vero Syri molles sunt, effeminati, delicati, unde Syrissare, et ad res novandas magnopere leves. Perunguntur oleo [orig: ole˘] pretioso [orig: pretios˘], et liniuntur unguentis. Ludis praeterea celebritatibusque dediti, ad nullam aliam rem promptiores sunt quam ad iracundiam: ad haec astutiae nota [orig: notÔ] infames sunt et mercaturae lucroque maxime addicti. Hinc proverbium: Syri adversus Phoenices, apud Suidam, in versipelles et fraudulentos mutuo, quales erant inter se Syri et Phoenices. l. 2. c. 7. *file/ortoi oi( *su/roi. Multa Syrorum olera apud Plin. l. 20.c. 5. vice proverbii habeatur in eos, qui in rebus plus voluptatis, quam utilitatis afferentibus occupantur. Syrus cum non sis, ne Syrissa, h. e ne alius videri velis, quam sis. Hinc Syrius. Virg. Georg. l. 2. v. 88 Crustumiis, Syriisque pyris, gravibusque voletnis. Propert. l. 2. El. 13. v. 30.

Cum dabitur Syrio munere plenus onyx.

SYRIACA Radicula sucando apta, et cibis Syrorum expetita, olias Syriacus Color, Graecis *suri/as2 anqos2, absolute r(izion, Antiquis fu=kos2 et xrw=ma, vide supra Radicula.

SYRIACUM Mare Ptol Sidonium Eustath. Iudaicum Tacit l. 5. Histor. c. 7. Mare di Soria, apud Syriam, Phoeniciam Palaestinam que alluit.

SYRIACUS Pons locus Galliae, quem vulgo P ontes Icaunae, Pons sur Yonne vocant, 7. mill. pass a civitate Senonum. Hic [orig: Hţc] signum maioris Ecclesiae Senonicae, quod miram habebat dulcedinem, de quo vide in vita S. Lupi Episcopt Senon. Chlotarius Rex Chlotarii maioris nepos, Chlodovei pronepos circa A C. 620. navibus imponi iussit, ut secundo fluv. Icauna [orig: IcaunÔ], deinde Sequana [orig: SequanÔ] Lutetiam deferretur: quod postea Agedicum Senonum reportatum est. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. qui occasione huius signi, de Veter. campanis egregie disserit, in voce Siriacus pons.

SYRIAE Portae Ptol. Vide Portae Amanicae et Ciliciae.

SYRIANI Haeretici, vide ubi de Eutychianis et Nestorianis.

SYRIANUS Alexandrinus, Philosophus Platonicus, An. 470. docuit Athenis, scripsitque in totum Homerum commentarios, libros 7. in Platonis Remp. libb. 4. et alia. Huius discipulus et successor fuit Proclus. Suidas. Item, Praefectus Aegypti, Athanasii persecutor.

SYRIATICUS apud Solin. c. 1. Regem Antiochum Artemon quidam e plebe Syriatica sic facie aemula [orig: aemulÔ] mentiebatur etc. idem quod Syrus; o( *suri/aths2 enim gentile, unde *suriatiko\s2. Sic Syriaticum bellum, apud Florum, l. 2. c.. 9 pto Syriaco, Salmasius, ad l. Aliter vox sumitur apud Baldricum Noviom, Chron. l. 2. c. 63. Syriatico [orig: Syriatic˘] turgore inflatus. Hic enim sic dicitur, qui voce Gall. Sire, qua [orig: quÔ] donabantur Magnates, compellari superbiebat. Originem eius e Graeco *ku/rios2, seu, ut Byzantini efferebant, *ku/ros2 vel *ku/ris2, nonnullos arcessere, diximus supra in hac [orig: hÔc] voce.

SYRICA Carpenta apud Propertium; l. 3. El. 8. v. 23.

Syrica nam tacco Volsi carpenta nepotis:

pigmento [orig: pigment˘] syrico [orig: syric˘] miniata sunt. Syricum nempe, seu Sericum, dictus color ruber et sandaracinus: quem ex sandice et sinopide mixtis fieri Plin. l. 35. c. 6. habet. A Syro insula, de qua [orig: quÔ] suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Idem cum Sori facere Recentiores, et genus Silis esse (imo vocem Syl vel Sil inde ortam) refert Salmas. ad Solin. p. 1158.

SYRICIUS [1] Roman. post Damasum, Papa, A. C. 285. ope Valentiniani Imperatoris Ursicino [orig: Ursicin˘] Ursicino [orig: Ursicin˘] frustra renitente. Primus inter suos Sacerdotibus coniugio [orig: coniugi˘] interdixisse fertur, male intellecto [orig: intellect˘] dicto [orig: dict˘] Pauli Roman. c. 8. v. 8. Qui in carne sunt, Deo placere non possunt: cum concil. Nicenum libera ea esse voluerit, Hilariusque Pictaviensis, Nazianzeni pater, Nyssenus Basilii M. frater aliique plurimi coniugati, imo et postea, Alcimus Ecdicius Avitus, qui floruit sub finem saeculi 5. patri successerit in Archiepiscopatu Viennensi, nepos insuper, pronepos, et atnepos Episcoporum fuerit. Usus est autem Caelibatus promotoribus, in Oriente Eustathiom [orig: Eustathi˘m] et Epiphanio [orig: Epiphani˘]: in Occidente, Ambrosio [orig: Ambrosi˘] et Hieronymo [orig: Hieronym˘], contra Iovinanum. Nihilominus tamen etiam 200. ann. post Ecclesiastici, in Hispania [orig: HispaniÔ] Galliaque [orig: GalliÔque], ubi tot synodi eo [orig: ] fine celebratae, uxorati mansere [orig: mansŕre]. Tanti erat Caelibatus condere legem. Mart. Chemnitius, Exam. part. 3. de Caelib. Socrat. l. 3. c. 14. Salvian. l. 5. de Provid. Obiit A. C. 398. Isidor. de Vir. Illustr. c. 3. Anastasius et Ciaccon. de vit. Pontif. Trithem etc. Successit Athanasius.

SYRICIUS [2] Sophista Sichemiensis, in Palaestina. Docuit Athenis, et scripsit quaedam. Suid. in Lex.

SYRICTAE gentes inter Nomadas et Indos, narium loco [orig: loc˘] foramina tantum habentes, anguium modo loripedes. Plin. ex Megasthene l. 7. c. 2. Ubi Slamas. legendum censet Syrtas; quia nempe traherent pedes, a)po\ tou= su/rein. Sed rectes sese habet vulgat lectio.


image: s0452b

Qua [orig: QuÔ] enim fistula [orig: fistulÔ] sorbebant, eadem [orig: eÔdem] etiam sibilabant. Confirmat hanc lectionem Aelian. de Anim. l. 16. c. 22. *)/esti de\ kai\ *suriktai\ pe/ran *)indwn e)/qnos2 kai\ tou=to, kai/ ei)si simoi\ ta\s2 ri=nas2, ei)/te ou(/tws2 e)k brefw=n a(palw=n e)n qala/ssh| th=| th=s2 r(ino\s2 diamei/nantes2. ei)/te kai\ tou=ton to\n tro/pon ti/ktontai. Male vulgo *skiri=tai. Sed et sequentia quis inteligat? Ridicule verterunt interpretes: Sunt et Sciratae gens ultra Indiam, simi naribus, sive ita nati, sive a teneris assueti in mari degere, et urinande nasum offendere ad saxa. Profecto scripsit Aelianus e)n qla/sei, non e)n qala/ssh|. Haec vera est causa, quamobrem Mauri, et variae Indorum et Aethiopum gentes simas habeant nares, quia nempe recens natis nasus infringitur. Voss. ad Melam, l. 3. c. 9. Nic. Lloydius.

SYRIMALAGA urbs Indiae intra Gangem. Ptol.

SYRINGES locus Aegypti apud Thebas, trans Nilum, in quo stelae a Mercurio primum hierographicis literis exartae, conditae erant. De illo sic Pausan. l. 1. non procul a sonsnte Memnonis statua: locum ta\s2 *su/riggas2 appellant. Et Amm. Marcellin. l. 22, Sunt Syringes subterranei quidam et flexuosi secessus, quos -- periti rituum vetustorum (adventare Diluvium praescii metuentesque ne ceremoniarum oblitter arctur memoria) penitus operosis digestos fodinis per loca diversa struxerunt: et excisis parietibus volucrum ferarumque genera multa sculpserunt, et animalium species innumeras quas Hieroglyphicas literas appellant.

SYRINTHUS urbs Cretae: Nunc in ruinis, Gentile Syrinthius. Steph.

SYRINX Nympha Arcadica, una Naidum, quae cum vim Panos alioqui effugere non posset, invocato [orig: invocat˘] sororum nomine, in calamos palustres est mutata. Ovid. Met. l. 1. *su/rigc nempe Graecis calamus est, seu fistula, proprie poluka/lamos2, Marsyae inventum, vide supra. Sed et genus ornamenti circa cirnes, quo [orig: qu˘] continebantur cirri, quodque alias kala/mis2 dictum, hac [orig: hÔc] voce occurrit. Vide Salmas. ad Solin. p. 761. Unde suriggi/ai ka/lamoi, Syringiae Plinio, item fistulatorii dicti non quod ex eo fierent fistulae, sed quod toti essent concavi, ad fistulae instar, minimumque haberent carnis et ligni. Indidem verbum suri/zein, fistula [orig: fistulÔ] canere, et suri/ttein ore sibilum edere: de quibus vide Salmas, ad Solin. p. 220. 221. 1299. et seqq.

SYRIS fluv. Magnae Graeciae, vide Siris.

SYRIUM fluv. Bithyniae.

SYRIUS Ros apud Tibullum, l. 3. El. 4. v. 28.

Stillabat Syrio [orig: Syri˘] myrtea rore coma:

stacte est, quod erat liquidissimum ac pinguissimum e myrrha expressum, et per se unguentum faciebat, myrrhae nomine Latinis dictum; adeo que ros Syriae, est stacte myrrhae Syriae. Sic autem haec dicta est, non quod in Syria nasceretur, nusquem enim ibi inveniebatur, nisi advectitia: Sed eodem [orig: e˘dem] modo [orig: mod˘], quo [orig: qu˘] Malabathrum Syriacum Nardus Syriaca etc. quod e Syria, aliunde in illam advecta, ad Romanos ista deferrentur. Quod minime novum, cum hodieque merces ab em poris aeque, ac a solo natali, denominationes sumere soleant. Salmas. ad Solin. p. 1061.

SYRMA [1] Tragoedis proprium. Ut enim personae communes ea [orig: ] forma [orig: formÔ] introducebantur, quae a veris sustinebatur: Sie seorsim pro statu cuiusque aut sortuna, Reges Latini, tum trabea et lituo; Romani Imperatores paludati, cum purpura et laurea et stipatoribus et igni, qui praeferebatur: Reginae cum Pallae et croceo velo. Pallae facies tractitia unde, et Syrmata et surto\s2 a Graecis et pe/ploi et podh/reis2, omnes demissoe: Cviusmodi Iberas uti solitas scribunt; nunc tota Asia et Europa universa. Iul. Caes. Scaliger, Poetices l. 1. c. 16. Itaque ea vestis pars fuit, quae oblonga solum verrebat. Quo [orig: Qu˘] factum, ut pro Tragico stylo ab Auctoribus non rato usurpetur. Unde Martialis, l. 4. Epigr. 49. v. 9.

A nostris procul est omnis vesica lihellis,
Musa nen insano [orig: insan˘] Syrmate nostra tumet.

Idem Syrmatis quoque meminit, l. 12. Epigr. 94. v. 3.

Transtulit ad Tragicos se nostra Thalia cothurnos,
Aptasti [orig: AptÔsti] longum tu quoque Syrma tibo.

Unde merito Anctorem Prolegeom. Terentii, Comoediae tribuentem Syrma, refellit Octav. Ferrarius, de Re Vestiar. Parte 2. l. 4. 1. Sed et su/rma, Graecis de filis, proprie de argenteis. Unde surma/tinon et surmathro\n, vestimentum filis argenteis textum et opertum apud infimae Graeciae Scriptores. Qua de re vide Salmas. ad Vopisc. in Aureliano, c. 46. et ad Tertull. Pallium c. 3. uti de pileis surmatiroi=s2 Procerum olim in Aula Constantinopol. a Magno Primicerio usque ad Curopalatem, infra voce Umbella.

SYRMA [2] Antigones locus Pausaniae memoratus, l. 9. a Polynicis corpore, per illum aegre ab ea tracto, nomen adeptus, de quo vide Casp. Barthium, Animadversion. ad Statium Theb. l. 12. v. 411.

SYRMAEUM campus inter Nomadas et Nabataeos. Steph.

SYRMATAE iidem, qui Sauromatae: Scribit enim Eudoxus, Symatas ad Tanium fluv. habitare. Steph.

SYRMIUM Pannoniae inferioris oppid. cuius Episcopus Photinus Sabellii et Samosateni dogmata resumpsit, sed concilio [orig: concili˘] ibidem convocato [orig: convocat˘] condemnatus, A. C. 352. Occupatum a Theodorico, Anastafio Imperatore irato, quod Bulgaros in Pannoniam immisisset. A. C. 504. Vide Syrmium.

SYRMUS Triballorum Rex. Arrian. l. 1.

SYRNA urbs Cariae a Podaldirio condita. Aiunt enim Podalirium cum aberrasset [orig: aberrÔsset], delatum in Cariam a caprario quodam servatum esse, et ductum ad Cariae regem Damathum, cuius filiam e tecto delapsam, et detracto [orig: detract˘] ab ambobus brachiis sanguine ille curavit: quod admiratus rex filiam ei coniuxisse fertur: et Chersonesum donasse [orig: donÔsse], in qua [orig: quÔ] Podalirius 2. civitates, alteram uxoris nomine. Syrnam: alteram verp pastoris nomine, a quo servatus suerat, Caprariam condidit. Steph.