December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0444b

SYMMACHUS [6] auctor Historiae, laudatus Iornandi in Getic. l. 15. Item auctor historiae Medorum et Assyriorum, Agath. l. 2. Item Praefectus Romae, et Consul, a. C. 522. scientia [orig: scientiÔ], probitate, usu rerum, sapientia [orig: sapientiÔ], decus Senatus. Socer Boetii, cum hoe, a Theodorico Gothorum Rege ob vanas suspiciones neci est datus, A. C. 526. Conscientiae furiis Regem immaniter postea exagitantibus. Vide Theodoricus, et de pluribus Symmachis Vossium ad Boetium p. 36.

SYMMETRIA terminus Picturae. Vide Pictor.

SYMNI gens Aethiopum ad occidentem, Curt. l. 4. c. 7.

SYMPAECTAE vide supra Sempectae.

SYMPATHICAE materiae species soli Auctori nota, aquae subere fulta innatans, Horoscopium, lucis dominum sequi cernitur, magnum naturae opus, in Musaeo Athan. Kircheri Romae. Georg. de Sepibus Descript. eius p. 1.

SYMPHONIA apud Isidorum Origin. l. 2. c. 21. vulgo dictum est, lignum cavum ex utraque parte pelle extensa [orig: extensÔ], quam virgulis hinc inde Musici feriunt. Scribit quoque Hieronymus Ep. ad Damasum, quosdam de Latinis putavisse, Symphoniam genus esse organi musici. Quomodo etiam de Latinis fuere [orig: fuŕre], qui putarunt [orig: putÔrunt] Chorum esse genus instrumenti, ut ex Auctore Epistolae ad Dardanum, quae eidem tribuitur, liquet. Et certe Isidorum secuti plurimi Auctores citerioris aevi, Symphoniae voce modo tibiam, modo sistrum, modo instrumentum peculiare, cuius media pars in similitudinem cribri, et virgula [orig: virgulÔ] percutitur, ut ait Ugutio, indigitasse [orig: indigitÔsse] deprehenduntur. Proprie vero Symphonia, Graece *sumfwnia, Musicum concentum, notat: unde Symphoniaci servi, Luciano in Gallo *mousourgoi\, qui, ne solus in conviviis delectaretur venter, apud Romanos, sequiori aevo [orig: aev˘], in Tricliniis adhiberi coeperunt. Non enim unum solum aut alterum Symphoniacum vel Cantorem, in Magnatum fuisse conviviis, sed ingentem pene et prodigiosum numerum, docet Cicero, Verrin. 6. ubi Verrem Symphoniacos sex cuidam Amico suo Romam misisse muneri; et Seneca, Ep. 84. ubi scribit, De Choro dico, quem Veteres Philosophi noverant, in commessationibus nostris plus Cantorum est, quam in Theatris olim spectatorum fuit; cum omnes vias ordo canentium implevit, et cavea aeneatoribus cincta est et ex pulpito omne genus tibiarum organorumque consonuit. Hinc CHRISTUS in parabola filii prodigi, Lucae c. 15. v. 25. *)=hn de\ o( m(o\s2 au)tou= o( tresbu/teros2 e)n a)grw= kai\ w(s2 e)rxo/menos2 h)/ggise th=| oi)ki/a|, h)/kouse sumfwni/as2 kai\ xorw=n. Vide quoque Cicer. pro S. Rosscio. Sidonium l. 1. Ep. 2. Sueton. Aug. c. 74. ubi Acroamata, Symphoniaci sunt, Alios. Et hi plerumque familiares erant, non tamen semper. Namque, ut Gladiatores, alebantur a Mangonibus collataque [orig: collatÔque] mercede, in privatas civium aulas, publicaque Principum palatia itabant. Plinius, l. 7. c. 12. Toranus M. Antonio iam Triumviro eximios forma [orig: formÔ] pueros, alterum in Asia genitum, alterum trans Alpes, ut geminos, vendidit: Tanta unitas erat. ubi MS. Foxiense legit, Taranius mango Antonio iam etc. Sueton. Aug. c. 69. Thoranium vocat, ut et Macrob. Saturnal. l. 2. c. 4. cum ait, Delectatus erat inter cenam Symphoniacis Toranii mangonis atque eos frumento [orig: frument˘] donaverat: nec non Solinus, c. 5. Denique cum Antonio Triumviro Thoranius quidam eximios forma pueros, velue geminos, trecentis HS. vendidisset, etc. Hi qua [orig: quÔ] veste induti, quomodo compti quaque [orig: quÔque] ratione famularentur, pluribus exsequitur Philo Iudaeus, l. de Vita Contempl. Non defuere [orig: defuŕre] tamen, inter ipsosmet Romanos, qui immodicum hunc luxum acriter castigarent, inter quos Seneca inprimis. Vide quoque A. Gellium, l. 1. c. 11. et Ael. Lamprid. in Vero. D. Hieronymus Epist. ad Furiam, Fidicinas, inquit, et Psaltrias et huiusmodi Chorum Diaboli, quasi mortifera Sirenarum carmina proturba ex aedibus tuis. Hinc Theodosius Senior magnopere commendatur, quod non solum aliis, sed et sibi has voluptates interdixerit, Aur. Victor. in eo et Paulus Diac. Histor. Rom. l. 13. Claudianus idem in Stilichone laudat, l. 2. v. 141.

---- Nullo [orig: Null˘] Citharae convivia cantu,
Non pueri lasciva sonant. --------

De Traiano Aug. vide Plinium Panegyr. Neque vero pueri modo procaciores hisce officiis, sed et puellae adhibitae sunt. Macrob. Saturn. l. 2. c. 1. Sub illorum supercilio non defuit, qui Psaltriam, intromitti peteret, ut puella ex industria supra naturam mollior, canora [orig: canorÔ] dulcedine et saltationis lubrico [orig: lubric˘] exerceret illecebris Philosophantes. E quibus hae, Gadibus petitae, sicut illi Alexandria [orig: AlexandriÔ]. Unde martialis, l. 3. Epigr. 63. v. 5.

Cantica qui Nili, qui Gaditana susurrat.

Musicorum vero horum corpus Chorum appellabant, Servius ad Georg. l. 1. ICti, l. 75. de Leg. 3. l. 34. de Aedil. Edict. Hinc eleganter Seneca, Ep. 84. Non vides, inquit, quam multorum vocibus Chorus constet, unus tamen ex omnibus sonus redditur. Aliqua illic acuta est, aliqua gravis, aliqua media. Accedunt viris feminae, interponuntur tibiae: signulorum illic latent voces, omnium apparent. etc. Vid Thom. Dempster. Paralipom. l. 5. c. 29. ubi a Graecis et Barbaris ad Romanos hunc morem delatum esse docet: et Laur. Pignorium Comm. de Servis, ubi multa de Symphoniacis his in genere, et in specie, de Choraulis, Citharoedis et Citharistis, Psaltriis, Fidicinibus et Fidicinis, Tibicinibus et Tibicinis, Sambucinis, Crotalistriis, Tympanistriis, Organariis, Hydraulicis, Lyristis, Chordacistis etc. Symphoniacorum organa hisce complexus est Petr. Chrysologus Serm. 93. Venit pietatis illa; non volputatis, exhibitura conviutum: denique et paenitentiae ponit mensam, fercula compunctionis adponit, panem doloris infert, potum lacrimis temperat in mensura, et ad delitias Deitatis totas, totam pulsat cordis sui et corporis Symphoniam. Organi planctu dat clamorem, citharam per suspiria longa modidatur, gemitus aptat in fistulam, et dum pectus ipsum conscientiam arguens


image: s0445a

saepe percutit, facit placitura Deo cymbala personare. Fuere [orig: Fuŕre] porro Symphoniaci aliquando, et alii et Triclinio servi. Apud Petronium siquidem Pueri ad pedes et Pocillator cantant, in ipso, quo [orig: qu˘] fungebantur, munere, paronychia tollendi et vinum ministrandi. Et, quod ex eodem discimus, ministeria, in Triclinio singula ad Symphoniam exsequi mos fuit: Ita Trimalcio ad Symphoniam illatus in convivium est. Diribitores symphonia [orig: symphoniÔ] strepente paleam scrutantur, gustatoria a choro cantante rapiuntur, ad Symphoniam tripudiantes superiorem partem repositorii auferunt. Scissor demum ad Symphoniam gesticulatus obsonium lacerat etc. quod et Iuvenalis cum stomacho animadvertit Sat. 5. Imo et Pacuvius nescio quis, apud Senecam Ep. 47. ad Symphoniam in cubiculum quottidie a cena referebatur. Tandem et navi fuisse Symphoniacos, qui celeusma remigibus canerent et per assam vocem, ut ait Asconius ad divin. Cicer. i. e. ore prolatam, et, ut in Argo navi, per citharam, allis praeirent, discimus ex Cicer. in Ver. Ab hac Pr aefectus Antonii quidam Symphoniacos servos ducebat per iniuriam, quibus se in classe uti velle dicebat. Et sane, in Argo navi, testatur Hyginus, Orphea per citharam Celeusina modulatum esse, quod et Val. Flaccus tetigit, Argonaut. l. 1. v. 470. Duris quoque Samitus auctor est, in Alocibiadis ab exilio redeuntis nave fuisse Chrysogonum quendam modulatorem, qui sua [orig: suÔ] arte remigum direxerit manus, ut, cum illi remorum pulsum cum eius cantu coniungerent, iucunda audientibus redderetur harmonia. Hinc nauticum carmen memoratum Panegyristae: Nauticus cantus, Ciceroni, l. 2. de Nat. Deor. Nauticus clamor, Virgilio, Aen. l. 3. v. 128. cuius illud specimen. teste Servio [orig: Servi˘],

Hortantur socit, Cretam, Proavosque petamus.

Quod celeusma hodie voce vel parva [orig: parvÔ] fistula [orig: fistulÔ] peragitur. Etiam ad hoc Symphoniacos capi solitos fuisse, ut in classe pugnantibus classicum canerent, tradit Paedianus. Nec in venatione Symphoniae non fuit locus, ut pucis indigitavimus supra, in voce Silvae etc. Vide itrum Pignorium l. cit. Tit. Popmam, de Operis Serv. nec non supra ubi de Musica, de Scabellis voce Vasca etc. sicut de insulis ad Symphoniae cantum saltantibus, in voce Calaminae, item Saliares.

S. SYMPHORIANI Castellum vel mandamentum, vulgo S. Siphorien le Chastel, est in Pago Galliae Forensi inferiori Rhodanum inter et Ligerim: cuius nominis quoque est alter locus ad Rhodanum Lugdunum inter et Viennam; vulgo S. Saforin. Hadr. Vales. in voce Ulfeium.

SYMPHORIANUS Campegius Medicus Lotharingiae Ducis, Eques S. Georgii, Lugdunensis fuit: Collegii Medici in hac urbe fundator, plurima in omni literarum genere scripsit. Inprimis de Mirabilibus Scripturae libros 2. Floruit circa A. C. 1510. Vide Simler. in epit. Hibl. Gesn. Pater Claudii, qui scripsit de Galliarum admirandis.

SYMPHOROSA Getulii Martyris uxor: quae mortem 7. filiorum pro relgione Christiana occumbentium tulit patientissime, imo vero eos ad supplicium animavit. Hist. Eccles.

SYMPINIUM apud Arnobium, l. 7. adversus Gentes. Pateras Sympiniaque depromite; a Graeco sumai/nein. an idem cum Simpulo seu Sympuvio, de quibus vocibus supra. Certe et in Sacris suis Gentiles reliquias et pocula delibata tradere consuevisse, ex Minucii Felicis Octavio discimus.

SYMPLATOR vel SYMPULATOR amicus Sponi, qui cum eo per convivium ambulat, apud Fulgentium de vocibus antiquis. Isidorus, Symplum vocat in Gloss. Sed et Symplones, apud Arnobium, Sponsi convivae sunt: an ex Graeco sumbolh\, qua [orig: quÔ] voce unum ex tribus conviviorum generibus, apud Veteres usitatis, denotatum esse, diximus supra in voce Symbolae. Vide Beroaldum ad Sueton. et supra Simpulum.

SYMPLEGADES quae et Cyaneae, hodie le Pavonare, insul. duae, sive potius scopuli, trans Bosporum Thracium, in ipso Ponti Euxini ostio, mille quingentis passibus ab Europa distantes; tam modico [orig: modic˘] autem inter se discretae intervallo [orig: intervall˘], ut ex adverso quidem intrantibus geminae cernatitur, paulum vero deflexa [orig: deflexÔ] acie, coeuntium speciem praebeant. Quae res occasionem praebuit poetarum fabulis, qui eas olim inter se concurrisse tradunt; unde et nomen acceperunt [orig: accepŕrunt] a)po\ tou= sumplh/ttesqai, h. e. a concurrendo, seu conflictando. Ovid. l. 15. Met. v. 337.

------ Timuit concursibus Argo
Undarum sparsas Symplegadas elisarum.

Idem, l. 1. Trist. Eleg. 9. v. 47.

Alteranamque parat Symplegadas ire per altas,
Scindere Bistonias altera puppis aquas.

Et tursus in Epistola Medeae 12. Heroid. v. 121.

Compressas utinam Symplegades elisissent.

Euripides, in Prologo Medeae:

*ei)/q' w)/fei) *argou=s2 mh\ diapta=sqai ska/fos2
*ko/lxwn e)s2 ai)=an *kuane/as2 *sumplhga/das2.

Ubi scholiastes: *ta\s2 peri\ to\ sto/ma tou= *po/ntou le/gei, ai( di' a)pa/thn th=s2 o()yews2 dokou=sin entau=qa kakei= fe/resqai. Eratosthenes *sunorma/das2 vocavit, Isacio [orig: Isaci˘] teste, ut Latini Concurrentia saxa. Alii *sundroma/das2 dixerunt [orig: dixŕrunt]. Unde Val. Flacc. l. 1. v. 59.

------ Certus Scythico concurrere Ponto
Cyaneas ------

Est etiam Symplegas sing. numero. Lucan. l. 2. v. 715.

Ut Pagasaea ratis peteret cm Phasidos undas,
Cyaneas tellus emisit in aequora cautes,


page 319, image: s0445b

Rapta [orig: RaptÔ] puppe minor subducta est montibus Argo,
Vanaque percussit Pontum Symplegas inanem.

Seneca Tragoedus, in Hercule Insano, Actu 5. v. 1211.

---- Illaquae Pontum Scythen
Symplegas arctat. ----

Martialis, l. 11. Epigr. 100 v. 5.

Si constringantur gemina [orig: geminÔ] Symplegade culi.

Vide Cyaneae. Nic. Lloydius.

SYMPLEGMA Graece *su/mplegma, inter opera Cephissodort, Praxitele geniti, ex marmore, celebratur Plin. l. 36. c. 5. Eius laudatum est Pergami symplegama, digitis corpori vertus, quam marmori, impressis. Complexus erat duorum puellorum, mutuo sese osculantium, vel duorum colluctantium, quale illud Heliodori paulo infra: Pana et Olympum luctames, eodem [orig: c˘dem] loco [orig: loc˘] Heliodorus fecit, quod ost alterum in terris symplegam nobile. Certe sumplokai\, Pancratiastarum nexus, humi explicandi et implicandi ab illis, quasi cadentibus iacentibusque, proprie! unde, qui hac [orig: hÔc] arte valebant, *kulkoi\ dicti sunt, uti docet Salmas. ad Solin. p. 290. Vide etiam supra non uno [orig: un˘] loco [orig: loc˘]. Alia notio vocis apud Arnob. l. 7. Mimis nimirum Dii gaudent --- quorum symplegmatibus plurimis intermixtos se esse, in derisionis materiam, norunt [orig: n˘runt]. Ubi mimorum strophas sic appellari, existimat Heraldus.

SYMPOSIARCHA quem alii Regem, ahi Magistrum convivii, Varro Modimperatorem, Festus Tapullam appellat, sorte olim eligebatur. Plut. in Apoph. Laconic. Cum Agesilaus Rex sorte sactus fuisset. Tacit. Annal. l. 13. c. 15. Festis Saturno diebus, inter alia aequalium ludicra, regnum lusu sortientium. Horat. l. 1. Od. 4. v. 17.

---- Quo simul mearis,
Nec regna vim sortiere talis,

Idem, l. 2. Od. 7. v. 25.

---- Quem Venus arbitrum
Dicet bibendi?

Nonnumquam tamen sola [orig: solÔ] corollae impositione, citra sortem, constituebatur, Rosin. Antiqq Rom. l. 5. c. 30. Praefigebat autem is leges convivales. Unde Cicder. in Verrem, Iste enim Praetor severus at diligens, qui Populi Rom. legibus numquam paruisset, illis diligenter legibus, quae in poculis ponebantur, obtemperat. Nempe epulandi modum constituebat, cyathos ebibendos prae scribebat, neque pincernae licebat, ulli convivae potum subministrare, nisi ex praescripto Symposiarchae, qui ob id ipsum, quod modum imperaret, dictus est Modimperator, ut supra suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘] vidimus. Hinc pro Symposiarchae genio, modo modestiae litatum est: Qualiter, Agesilaum a pincerna rogatum, quantum vini unicuique daret? Si parum est vini, omnibus aequaliter; si abunde, quantum unicuique libet respondisse, legimus apud Plut. ubi supra. Modo intemperantiae, cum nempe is iuberet, sicut apud Laertium c. 8. exstat, pi/nein h)/ kataxei=sqai th=s2 kefalh=s2. Et meminit istiusmodi Magisteriorum, quae et Regna vint dicta, Cato apud Ciceronem de Senect. ut et alii complures: Plutarchus vero, qualis Symposiarcha eligi et qualem is se praebere debeat, pluribus exsequitur Symposiac. l. 1. quaest. 4. Vide quoque supra in voce Magister et alibi.

SYMPULUM et Sympuvium, vide quoque supra Simpulum et Simpuvium.

SYMUS mons Armeniae maioris, ex quo Araxes fluv. manat. Cuius meminit Orph. in Argon.

SYNAGOGA [1] a Graeca voce suna/gw, i. e. congrego, colligo, Hebr. [gap: Hebrew word(s)] Beth Hacneseth, i. e. domus congregationis, de Christianorum quidem coetibus mterdum usurpatur, ut Iacob. c. 2. v. 2. Hebr. c. 10. v. 25. proprie tamen Iudaeorum conventibus haesit. De iis agi quibusdam, licet parum certo, videtur Pslam. 74. v. 4. 8. Rugierunt hostes tui in medio [gap: Hebrew word(s)] loci condicti tui. CremÔrunt omnes Synagogas Dei in terra . Cum autem Deus in iis non habitaret, ut in Templo, nec universus ac praetipuus cultus in illis perageretur, sed partes tantum emus quaedam, ut Preces, Lectio, Scripturae etc. hinc nullam peculiarem sanctitatem habebant, non magis quam nostrae aedes sacrae. Primae earum originis nullum certum indicium exstat, nisi circa Ezrae et Nehemiae tempota: de quibus intelligi potest locus Actor. c. 15. v. 21. Moses, ab aetatibus antiquis, oppidatim habet, qui ipsum praedicent, quum in Synagogis per singula Sabbatha legatur. Tum enim non solum septennalis Legis lectio, praescripta Deuteron. c. 31. v. 11. quae in desuetudinem venerat, 2. Regum c. 22. v. 8. repetita, sed et Sabbatica introducta, ac Oratoria exstructa sunt, tum ad sacram lectionem, tum ad preces peragendas. Unde et Proseuchae dictae, quae nonnullis eae dem cum Synagogis fuiste videntur, ex Actor. c. 16. v. 13. Vide supra ubi de Proseuchis. Habebant vero singulae Synagogae duo Auditoria; in quorum altero Scriptura, altero traditiones, docebantur: erantque ipsae medio [orig: medi˘] septo [orig: sept˘] divisae, ac uno [orig: un˘] latere viri, altero [orig: alter˘] feminae adisebant. Singulis praeerat *)arxisuna/gwgos2, cui subordinabatur Synagogae Minister; ac docebant in eis Scribae; ut et ipse Christus, Lucae c. 4. v. 15. et seqq. ac post illum Apostoli, Actor. c. 13. v. 14. 16. etc. 16. v. 13. Quibus Synagogae minister modo memoratus, Hebr. [gap: Hebrew word(s)] Scheliach Tsibbur, codicem sacrum porrigere, et post Textum praelectum, ab iisdem recipere solebat, ut colligere est ex lucae c. 4. v. 20. Numerus earum tantus, ut solis Hierosolymis ad 460. vel 480. a Talmudicis numerentur: et speciatim in monte Zion septem fuisse dicantur. Quarum plurimae pro indigenis, quaedam etiam pro peregrinis, fuere [orig: fuŕre]. Unde Libertinorum Synagogae mentio fit, Actor. c. 6. v. 9. qui an a libertate seu ingenuitate natalium: an a voce Lubar, i. e. Excelsum? dicti videntur; Non enim Tmeplum solum, sed et Synagogas ac Scholas Iudaeorem in sublimi conditas fuisse, discimus, ex Proverb. c. 1. v. 21. in summo (Sapientia) clamat: quibus verbis huc alludi Etuditorum


page 320, image: s0446a

quibusdam placet. Sed et extra Hierosolymam, ipsamque Terram sanctam, ubicumque Iudaei degerent, eae quoque fuere [orig: fuŕre] frequentissimae. Obivit totam Galilaeam Iesus, docens in Sunagogis eorum, Matthaei, c. 4. v. 23. Et satim in Synagogis Damasci praedicavit Paulus Christum, Actor. c. 9. v. 2. Sic Synagogae Salaminiae. Act. c. 13. v. 5. Antiochenae eod. c. v. 14. mentio fit. Imo traditio Hebraeorum est, ubicunque decem ex Israele virorum coerus esset, ibi Synagogam construi fuisse solitam, Maimon in Tephilla c. 11. sect. 1. Supra portam Synagogarum scriptum erat, ex Pslamo 118. v. 20. Haec ipsa porta ad Iehovam, per quam iusti intrant. In parietibus legebatur, Memento Creatoris tut, et hitmili animo [orig: anim˘] ingredere domum Domini Dei tui. Item, Oratio absque attentione, corpus est sine anima. Item, Silentio [orig: Silenti˘], cum oramus, opus est, etc. Connexae Synagogis Scholae erant sive Collegia sublimiori legis studio dicata; quae Beth hammidrasch, a subtiliori iuquisitione dicebantur. Haecenim a Synagogis fuisse diversa, patet ex Actor. c. 19. v. 8. 9. ubi Paulus, relicta [orig: relictÔ] Synagoga [orig: SynagogÔ], in qua integrum trimestre docuerat, in Scholam cuiusdam Tyranni, cum discipulis suis transisie legitur: et ex illo Hebraeorum, A Synagoga in Scholam, non vero e Schola in Synagogam transire licet. Maimon, loco cit. sect. 14. Vide quoque supra ubi de Scholis, de quibus, quantum ad Iudaeos, hoc solum addam. Post Urbis per Titum Vespasianum excidium, multi nihilominus in terra Israelis passim Viri docti remanserunt, fueruntque reliquiae Iudaeorum partim in Babyloniam reiectae, partim manserunt in Palaestina, seu terra S. ubi in locis et Urbibus com modioribus Scholas et Ecclesias paulatim restaurarunt [orig: restaurÔrunt]. Inter quas, quae Sapientum aliquot nominibus celebriores redditae, referuntur in Hebraeorum scriptis Iafne seu Ioppe, ubi primus Rector fuit Rabban Iochanan fil. Zachaei: cui successit Rabban Gamaliel secundus, Rabban Gamalielis senis, Pauli Apost. praeceptoris, filius: Zephoria, quam cum Tiberiade antiqua [orig: antiquÔ] quidam eandem faciunt: Caesarea, ubi Rabbi Afhu habitabat et Tiberias; ubi Rabbi Iehuda sanctus, sub Antonino Imperator. celebris fuit, quem et Imperator largissima [orig: largissimÔ] clementia [orig: clementiÔ] summoque [orig: summ˘que] favore prosecutus est, Hunc A. C. 190. collectis om nium superiorum Rabbinorum Placitis et Constitutionibus in certos quosdam Aphorismos, iisque certis libris ac partibus distinctos, Librum edidisse [gap: Hebrew] quasi Legum iti ratam vel secundam dictum, tradunt Hebraei. Qui liber deinceps in Scholis Iudaeorum publice praelectus et variis Doctorum disputationibus illustratus atque auctus, circa A. C. 230. in Talmud Hierosolymitanum, ex his omnibus in unum coniunctis concinnatum, excrevit ac etiamnum Textum Iuris Iudaici constituit. Quo [orig: Qu˘] publicato [orig: publicat˘], cum obiisset Rabbi Iehuda, animam pene omnes Schola in terra Israelis cum ipso exhalarunt. Ilico enim, post eius excessum, aut paulo post, duo primarii eius discipuli, Ras et Samuel, in Babyloniam migrarunt [orig: migrÔrunt], ubi studia coeperunt esse longe cultiora eoque maximam partem Doctorum Discipulorumque e Iudaea secum pertraxerunt. Tres autem in Babylonia celeberrimae fuere [orig: fuŕre], Naardensis, ab urbe Nahardea, ad ripam Euphratis sita: Sorana, a Sora, et Pumbedithana, a Pumbeditha Urbe, itidem ad Eaphratem posita, appellatae: de quibus, earumque praecipuis Rectoribus ac Doctoribus, vide Chronica Hebraeorum quae continuant usque ad A. C. 1037. quo [orig: qu˘] Scholae Babylonicae prorsus fuerunt abolitae, Sapientibus in Hispaniam aliasque Europae partes profugis, ut testatur R. Abraham in Kabala, fol. 32. col. 4. Nihilominus post praefatum Rabbi Iudam et scholarum in Babyloniam transtationem, aliquos tamen adhuc in Palae stina Sapientes remansisse, docent Rabbi Ammi et Rabbi Assi, qui circa A. C. 300. in terra Israelis floruere [orig: floruŕre]: Item Hillel Hannasi, qui novum computum, quem hodieque Iudaei universi sequuntur, confecit, viguitque A. C. 340. Sed sub eo dignitas Promotionum Magistralium desiit; neque post hunc Hillelem quidquam amplius de Scholis Palestinae Chronica predicta referunt, Ioh. Buxtorfius Comment. Masoreth. c. 5. 6. 7. Plura de Iudaeorum Synagogis suggerent, Franc. Burmannus Synopsi Theol. Chr. Tom. I. l. 4. c. 16. et Thom. Godwynus de Ritibus Hebraeor. l. 2. c. 2. quarum recentiori aevo [orig: aev˘] celebris inprimis fuit Spelunca Matronae, de qua [orig: quÔ] supra aliquid. Addam hoc unum, videl. Templi positionem, tam ante eiusdem excidium, quam post, Synagogas quoque et Proseuchas Iudaeorum fuisse imitatas. Unde sicut in Templo introitus erat a parte Orientali, hacque ingredientes, in Occidentem versi, preces ac sacra peragebant: sic de Synagogis Maiemonides, Non fieri debent ostia Synagogae alibi atque in Orientem etc. apud Io. Seldenum de Synedriis veter. Hebr. l. 3. c. 16. ž. 1. Romae hodie, et in tata ditione Romana, quamlibet Synagogam, decem aurea scuta solvere quotannis, ad sustentationem domus Catechemenorum urbis, notat Car. Macer. Hierolex.

SYNAGOGA [2] Magna i. e. Concilium magnum, seu Senatus Ecclesiasticus magnus, Hebraeis [gap: Hebrew] , dictum his fuit Contilium, ab Ezra Sacerdote eius Praeside, post exilium Babylonicum, Hierosolymae congregatum, cuius ope et auxilio [orig: auxili˘] is ecclesiam Iudaicam universam restauravit, et a multis corruptelis, erroribus ac vitiis in Babylonia attractis, repurgavit ac reformavit. Quam reformationem absolutissimam et omnibus saeculis memorandam tantopere spirant libri Esrae et Nehemiae Historici, Haggaei, Zachariae et Malachiae Prophetici. Hoc autem officii Ezrae ex Babylonia Hierosolymam abeunti, ex gratia Dei et auctoritate Artaxer xis Regis demandatum fuisse, patet ex diplomate regio, cum quo ipsum Rex ablegasse [orig: ablegÔsse] legitur, Ezrae c. 7. Cui non longe post, Nehemias additus, magno [orig: magn˘] animi fervore opus promovit: qui ambo alios ex sapientioribus et primoribus Populi sibi adiunxere [orig: adiunxŕre], ut integtum Concilium numerum compleret 120. Virorum, cuius frequentissima et laudatissima passim apud Hebr. Scriptores memoria est. Hinc in Thalmud Hierosolym. l. Megilla c. 3. Quando exsurrexerunt Viri Synagogae magnae, illi restituerunt magnificentiam in pristinum statum, i. e. coronam Legis, cuius magnificentia [orig: magnificentiÔ] nulla alia maior est, in Targ. Cant. c. 7. v. 2. S. Scripturam videl. a Pseudoprophetarum falsis libris omnibusque corruptelis repurgando. Eorum 12. principes viros


image: s0446b

commemorat Abarbinel Praef. in lib. [gap: Hebrew] his verbis: Catalogus virorum Concilii magm, sunt Haggaeus Propheta, Zacharias Propheta, Malachias Propheta, Sorobabel filius Schealtielis, Mordechai Bilschan, Esra Sacer das et Scriba, Ieichua fil. Iehotzedeck Sacerdotis, Seraia, Realia, Mispar Bigvaeus, Rachum, Baana, Nechemiae filius Chachiliae, Hi sunt 12. Primores nominibus suis expressis, qui ex Babylonia Hierosolymam ascenderunt, Abraham vero Ben David Kabal. Histor. scribit, Iosua tradidit eam (Legem) Semoribus tradiderunt [orig: tradidŕrunt] eam Prophetis, Prophetaetr adiderunt [orig: adidŕrunt] eam alter alteri, per continuas generationes usque ad Haggaeum, Zachariam et Melachtam: qui tradiderunt eam viris Concilii magni, qui fuerunt, Sorobabel, et qui cum ea venerunt, Ieschua, Nehemia etc. Ubi tres isti Prophetae in numero virorum Concilii non ponuntut, non tamen ab iis plane separantur, quod per ipsos Legis doctrina et propagatio viris Concilii mandata sit. Danielem quoque alii addunt: ultimus huius Synodi Simeon Iustus, qui Alexandro M. obviam ivit, alio [orig: ali˘] nomine Iaddus dictus: quae historia cum contigerit, iuxta Hebraeos, anno [orig: ann˘] 40. ab exstructo Templo secundo, colhgitur ultra quadraginta annos Synagogae M. Viros supervixisse. Caput et Praeses Synodi Ezra fuit, de quo Hebraei. Dignus erat Ezra, quod data fuisset Lex per manus eius Israeli, si non praecessisset eum Moses, Talmud Sanhedrin, 2. f. 21. Unde reformationem praedictam, a primario eius auctore, Ezraiticam appellat Burmannus, Synepis Theol. Tom. I. l. 4. c. 37. Is itaque de Ecclesia reformanda sollicitus, osfi cia Ecclesiastica distribuit, Sacrificia instituit, vasa usibus divinis destinata consecravit, festa sollennia celebravit, ieiunia et paenitentiam indixit, Populum a coniugiis alienigenarum repurgavit, impuros hypocritasque Cuthaeos seu Samaritanos reiecit, consuetudini plures uxores ducendi et legitime iuncta,s leviculas ob causas, repudiandi, longa [orig: longÔ] saeculorum serie inveteratae, se opposuit omniaque ad praescriptum divinae Legis componere tentavit, ut vero Lex ipsa haec totaque S. Scriptura genuina, integra et incorrupta in populo Dei extaret, et quidquid labis per diuturnae captivitatis difficultates in eam invectum videri poterat, tolleretur, convocata [orig: convocatÔ] Synodo [orig: Synod˘], primario de illa cognovit, ac Mosaicos, Propheticos aliosque libros divinos definiendo, et quidquid heterogeneorum scriptorum irrepserat, reiciendo, Canonem librorum V. T. condidit: nec satis habuit, illum tradidisse Ecclesiae, sed et modum eundem dilucide legendi et exponendi praescripsit. Nempe non solum septennalem legis Lectionem, in Deuteronomio praescriptam restituit, sed et Sabbaticam introduxit, effecitque, ut in Synagoga praelegeretur primo textus libri Legis Hebraice, distincte et intelligenter iuxta pausas; deinde explanaretur lingua [orig: linguÔ] Chaldaica [orig: ChaldaicÔ], quae tunc erat Populo vulgaris, ex Babylonia allata. Libros porro sacros partitus est in tres classes, Legem, Prophetas et Hagiographa, quam divisionem tempore CHRISTI etiam obtinuisse, colligitur ex Lucae c. 24. v. 44. Ipsas dein has tres partes in alias subdivisit, libris etiam alio [orig: ali˘] atque alio [orig: ali˘] ordine collocatis. Et quidem Lex subdivisa est, in libros 5. quinobis dicuntur, Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomion. Prophetae in priores, quorum quatuor numerati, qui librorum Iosuae, Iudicum, Samuelis et Regum, titulo [orig: titul˘] nominantur: et posteriores, itidem quatuor, Iesaias, Ieremias, Ezechtel, et XII. minores, qui postrempt, ne parvitate sua [orig: suÔ] distraherentur, in unum coniuncti sunt librum, unde, quod ex Amos c. 5. v. 25. citatur in Actis Apostol. c. 7. v. 42. dicitur scriptum esse in libro Prophetarum. Hagiographa omnes reliqui libri dicti sunt, atque sic Libri Biblici in universum computati 22. iuxta numerum literarum Hebraicarum; vel 24. prout Doctores Talmudici eos numerant, unde in hunc usque diem [gap: Hebrew word(s)] Viginti quatuor, Biblia appellantur. Ho [orig: ] facto [orig: fact˘], Textus in sectiones et versus fuit distinctus, adhibitis notis. [gap: Hebrew] , quod ibi cuiusque versus finis esset. Cura dein adhibita, ut voces iuxta nativam orginis suae proprietatem essent scriptae, atque una cum vocalibus atque accentibus rite legerentur ac proferrentur: Imo his non contenti Viri illi Sapientes, literas, voces et versus in singulis libris numerarunt [orig: numerÔrunt], ut scitetur, quae litera, quae vox, qui versus in singulis libris medium occupatet; quae vox, non nisi semel occurreret et idcirco errorem aut corruptionem aliquam facile admitteret: quae voces saepius, et quoties sub hac vel illa forma legerentur et huiusmodi infinita alia circa Textus Sacri explicationem, tradideruntur sic cum quasi sepe munirent, et a corruptione omni praeservarent. A qua officii parte Sopherim, i. e. Numeratores dicti sunt: Sicut eidem ab antiquitare et praestantia ab Hebraeis vocantur [gap: Hebrew word(s)] Primi, Prisci, Antiqui . Notas tandem Criticas [gap: Hebrew] et [gap: Hebrew] secundum quosdam, seu diversas lectiones addiderunt: qui omnis, circa S Scripturae textum, impensus labor Masora vulgo, Auctoresque eius Masorethae nuncupantur. Vide plura apud Thom. Godwyn. de Ritibus Hebraeor. l. 6. c. 7. Franc. Burmannum, loc. cit. inprimis vero Ioh. Buxtorfium Commentario Masorethico, c. 10. et seqq. supra quoque aliquid voce Masora.

SYNANGUS urbs Phoenicum. Steph.

SYNAPTA Graece *sunapth\, preces dicuntur, quae in Graecorum Missa pro salute Patriarchae, et Imperatoris olim recitaris solebant, Dominic. Macer in Hierloex. Sic autem dictae sunt, quod variae precationum formulae connecterentur et simul a Diacono pronuntiarentur; erantque duplices, tw=n ei)rhnikw=n, precum pro pace et tw=n ai)th/sewn, petitionum. Priores rursus duae, h( mega/lh sunap, h\, in qua ad finem singulorum versuum populus respondebat. *ku/ria e)le/hton, Domine miserere; ad penultimum, *soi\ *ku/rie, Tibi Domine, ad ultimum, *)amh\n, Amen. Et h(mikra\ sunapth\, in qua ad priores duos versus, *ku/rie e)le/hso, ad reliquos, uti in altera Populus respondebat. In Synapte vero petitionum, ad singulos versus respondebat populus, para/sxou *ku/rie, exceptis penultimo [orig: penultim˘] et ultimo [orig: ultim˘], ubi eadem erat responsio, quae supra. Exempla habes apud Cl. Suicerum Thes. Eccl. in hac voce. Vide quoque supra Collecta.

SYNAUS Ptol. Simau vel Sinau Leuncl. urbs Phrygiae magnae,


image: s0447a

prope Sangarium fluv. in limite Bithiniae, 40. mill. pass. a Nicaea in Ortum, Pessinuntem versus 120.

SYNAXIS Graece *su/nacis2, apud Graecos Patres, variosque medii aevi Scriptores Latinos, inter quos vide Cassiodor. l. 4. c. 16. participationem divinae Eucharistiae seu Communionem corporis et sanguinis Domini notat, praeeunte Scriptura [orig: ScripturÔ], Actor. c. 20. v. 7. 1. Corinth. c. 11. v. 20, 26, 27, 33. Aliter *sune/leusis2 Graecis, Latinis eodem [orig: e˘dem] sensu Conventus quoque et Collecta. Inde vox transiata, ad Conventum seu Congregationem Monachoum, orationis et psalmodiae ergo, coeuntium: item ad Cursum seu Officium Ecclesiasticum, significandum, uti videre est apud Car. du Fresne in Glossar. et Macros Fratres in Hierolex. Hinc Synaxaria, Ecclesiastici Graecorum libri nomen, in quo vitae Sanctorum et Martyrum in compendium redactae et succincta expositio habetur sollennitatis, de qua agitur, Xanthopulo [orig: Xanthopul˘] auctore: Vide Cl. Suicerum in hac voce. Sed et detestanda ac incesta sua convivia veteres Haereticos, Christianae cenae et Synaxeos nomine, insignivisse, ex Patribus scriptoribusque aliis notum, uti docet Geverh. Elmenhorst. ad Minucium Fel. ut diximus supra, voce Infanticidium.

SYNCELLUS [1] apud Graeeos quis dictus sit, in Ecclesia Constantinopol. hisce exponit Zonaras, Annalium Tom 3. ubi, de Constantino Monomacho agens, Seriphis apud Turcas dignitatem explicat: verbis Interpretis, Hic autem apud illos est, quod olim et at apud nos ille, qui Syncellus dicebatur. Nam ut Syncellus, mortuo [orig: mortu˘] Patriarcha [orig: PatriarchÔ], in eius locum substitucbatur: Ita et Seriphes, mortuo [orig: mortu˘] Chalifa [orig: ChalifÔ], defuncto successit. Sic Ioannes Cappadox Timotheo, Epiphanius quidam Ioanni, alii Nicephoro in Chronol. recensiti aliis, Syncelli Patriarchis, successerunt. Sed et longe plures Patriarchas fuisse constat, qui Syncellatus munere prius numquam erant functi. Itaque probabilius iudicant alii, Syncellos primum datos esse Patriarchis, ut et ceteris Episcopis, qui essent vitae eorum testes, cubiculo et secretioribus quibuslibet obsequiis adsisterent, vigilantes, orantes, sacra eloquia scrutantes iugiter attenderent, utest in Synod. Ticinensi A. C. 850. can. 1. Certe Ignatius Episcopus in Vita S. Tarasii Patriarchae n. 36. ei ab Imperatore adhibitos custodes tradit, qui, sub Syncellorum nomine ac dignitate, eum diligenter observarent, viderentque, ne iis inconsultis ageret quidquam. Unde Oculum Patriarchae Suncellum vocat Theodosius Patriarcha Hierosolymitan. Quia nempe vitae Patriarchae invigilabat. Quo [orig: Qu˘] fine in eadem cum Patriarcha cella habitabat, unde nomen, Latini Cellulaneum vocaverunt: quem in Ecclesia Constantinopolitana praecipuum et honoratissimum obtinuisse locum, statim ab instaurata urbe, testantur Cedrenus et Zonaras ad ann. 24. Theodosiii Iun. et Victor Tunnensis in Anastasio. Unde in Conventibus publicis ante Metropolitas sedebant, usque ad Constantini principatum, Io. Curopalates in Constantinop. etc. Postmodum invaluit, ut qui Syncelli Patriarcharum, vel Episcoporum, erant et dicebantur, Syncelli Ecclesiarum appellarentur: transiitque progresiu temporis munus in dignitatem Ecclesiasticam, quorum numerum ad binos auxit Heraclius; ad plures coeteri dein Imperatores, qui iis denique Proto-Syncellum praefecerunt. Praeterea Syncelli dignitas ab Imperatorib. Constantinopolit. Episcopis et Archiepiscopis titulo tenus atiributa est, praesertim Archiepiscopis Tranensibus Ioanni, et Byzantio, qui Pontificales et Augustales Syncelli vocantur, apud Anonymum Auctorem Vitae S. Lucii Episc. Brundusini. Praefat. apud Bolandum, Tom. I. Ian. etc. Sed et coeteris in Patriarchis suos fuisse Syncellos, colligitur ex Synodo Nicaena II. Synodo Chalcedonensi Act. 1. ex Niceta, in Vita Ignatii Patriarchae Constantinopolit. Aliis. Unde *su/gkellos2 *)apostolikou=qro/nou, i. e. Ecclesiae Hierosolymitanae, dicitur Michael Presbyter apud Theodorum Abucaram, Ep. 4. Imo et Romanis Episcopis, auctore Lucio [orig: Luci˘] I. qui praecepit, ut duo Presbyteri et tres Diacones in omni loco Episcopum non desererent, propter testimonium Ecclesiasticum, uti habet Liber Pontifical. Damasi Pontif. in Lucio. Hinc Augustino, Anglorum Apostol. a Leone Papa hunc titulum tributum legimus, Ep. ad Kenulphum Merciorum Regem, apud Wilh. Malmesburiensem de Gestis Reg. Angl. lib. c. 4. Postmodum tamen apud eos vel officium hoc, vel saltem appellationem, desiisse par est credere, cum de iis fere sileant coeteri Ecclesiae Romanae Scriptores. Affinis significatio vocis Syncellita est, quo [orig: qu˘] nomine Monachum, in eadem cella, i. e. Monasterio, habitantem, alias Concellaneum dictum: aliquando Monachum in genere, indigitari, docet Car. du Fresne Glossar. Vide quoque Macros Fratrres in Hierolex. et supra in voce Cella ac infra Testimoniales.

SYNCELLUS [2] quo [orig: qu˘] nomine communiter venit Georgius Monachus, Syncellus Tarasii Patriarch. Constantinopol. Chronographiam scripsit A. C. 1652. primum editam, in qua Dynastias Aegypti (inter alia) ex Africani Eusebiique calculo recenset: atque inde Scaliger, quae de Dynastiis Aegypti habet Can. Isagog. l. 2. transcripsit. Quidquid certe supellectilis hodie superest, ad instaurandas Agyptiorum origines, id fere totum debetur Syncello: neque tanti sunt momenti, quae Herodotus omnium primus, aut illum secutus Diodorus, de Regibus Aegypti tradiderunt. idem memorant Autiquitatum Aegypti auctores: tres Ethnicos, Vetus Chronicon, Manethonem ac Eratosthenem et totidem Christianos, Africanum, Eusebium atque ipsum Georgium. Ioh. Marshamus, proparaskeuh= Canonis Chronici, p. 1. Vide quoque eum, p. 7. ubi quid in illo probandum, quid reprehensione dignum, candide exponit.

SYNCLETICUS apud Baronium, Not. ad Martyrolog. 5. Ianuar. ex Graeco *sugklhtiko\s2, an nomen proprium sit, an nomen dignitatis, non adeo liquet. Senatorem certe hac [orig: hÔc] voce notari in illo; Syncleticum amisisti et Monachum non fecisti: dicto [orig: dict˘] in Senatorem quendam, qui relicta Senatoria [orig: SenatoriÔ] dignitate, Monachismum amplexus fuerat, ait Dominic. Macer, Hierolex.

SYNDEROVIA urbs Serviae munitissima, Georgio Despotae socero erepta, ab Amurathe Turcarum Imperatore A. C. 1439. Laonic. l. 10. Leunclavius Hist. Turc.