December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0440b

SYLVA iuxta Bethel in tribu Beniamin, ex qua immissi a Deo ursi devorarunt [orig: devorÔrunt] pueros 40. qui illudebant Helizaeo Prophotae.

SYLVA [1] de montibus proprie. Unde quod Solinus de myrrha loquens, c. 33. saltus, Plin. l. 12. c. 35. silvas, Theophrastus o)/ros2 vocat. Hinc in Glossis, Saltuarius, o)reofu/lac, et Silvestrisa ac montana Numina, Fauni Poetis. Et quidem minorum arborum, uti Graecorum u(/lh. Unde u(lh/mata, frutices, et u(lw/dh xwri/a, fruticeta acloca minusculis arboribus consita. Quum de grandioribus et consecratis arboribus, lucus dicatur: unde roborum lucos Plin. dixit, ad verbum drumou\s2. Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 585. alibique passim. Sed haec discrimina plerumque confunduntur. Et quidem Silvarum insignibus Roman olim distinctam, habet Plin. l. 16. c. 10. Silvarum certe distinguebantur insignibus, Fagutali Iovi etiam nunc, ubi lucus fageus fuit, porta Querquetulana, colle in quem vimina petebantur, totque lucis, quibusdam et geminis. Q. Hortensius --- legens in Esculeto tulit etc. Vide et supra voce Nemus. Earum quasdam profanas, quasdam sanctas, fuisse habitas, notat Ioh. Meursius ad Catonem de Re Rust. Vide quoque supra in voce Coinquere, item ubi de Lucis. E quibus illae utrinque linea [orig: lineÔ] et pennis, venationis tempore, claudi consuevere [orig: consuevŕre], ut earum formidine cervi et aliae ferae in retia impellerentur, Seneca de Clementia l. 1. c. 12. de Ira l. 2. c. 12. Alii. Nempe capreas, cervos, ibices, et reliquas huiusmodi feras, quas cursu assequi facile non est, vel Musicae illecebra [orig: illecebrÔ] ad retia pelliciebant, vel Silvis formidine cinctis claudebant. Lucanus, l. 4. v. 437.

---- sic dum pavidos formidine cervos
Claudit odoratae metuentes aera pennae.

Vide supra in voce Formido, abbique passim. Fuit autem Silvarum cura, apud Romanos, inter Consulis officia, uti apud Suetonium in Caesare legimus; id quod quum a Senatu, ad occupandam extorti Consulatus auctoritatem, decretum esset: post Silvarum mentionem, subiungit Virgilius, Ecl. 4. v. 3.

------ sylve sint Consule dignae:

ut, quantum depressisset Consulatus dignitatem Senatus, ad silvarum usque humilitatem, tantum suis versibus, novaque materiae dignitate, extollat ipse silvas, ad fastigium Consulatus. Iul. C. Scaliger Poetices l. 1. c. 4. etc. Apud Sanutum l. 3. part. 11. c. 13. montes Riphaeos, Silvas kat\e)coxhn dici legimus, vide supra, et Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 29. uti de regalibus olim in Gallia Silvis, voce Arduenna: de Silvis mure cinctis, Brolia. Adde, quae dicta in vocibus, Casia, Foreste, Parcus.

SYLVA [2] apud Iul. Capitolin, in Gordianis Tribus, c. 3. Exstat Silva eius (Gordiani Senioris) memorabilis, quae picta est in domo rosirata Cn. Pompeii --- in qua pictur etiamnum continentur cervi palmati ducenti mixtis Britannis: equi feri XXX. oves ferae C. alces X. tauri Cypriaci C. struthiones Mauri miniati CCC. onagri XXX. apri CL. ibices CC. damae CC. genus est venationis ludicrae vel spectaculi, in quo omnia, quae producebantur animalia, diripiebantur a populo. Hinc sequitur, Haec autem omnia populo rapienda concessit, die muneris, quod sextum edebat. Nomen inde, quod totus Circus, ad silvae speciem, tum arboribus consitus esset. Arbores enim per milites redicitus evellebantur, quae in circo connexis longe lateque trabibus, terra [orig: terrÔ] subiecta [orig: subiectÔ], affixae plantarentur, ita ut silva plane esset, qua [orig: quÔ] differta [orig: differtÔ] omni genere Herbaticorum animalium, immittebatur populus, qui omnia diriperet. Nullae autem aut ferae noxia vel dentibus vel unguibus animalia exhibebantur in illo venationis ludicro, sed talia, quae rapi ab inermibus popularibus facile possent: viva namque diripiebantur. Sic cervos, oves feras, equos feros, tauros Cypriacos, onagros etc. exhibuit Gordianus. Probus item, struthiones mille, mille cervos, mille apros, mille damas, ibices, oves feras etc. in simili ludicro, apud Vopiscum, c. 19. ubi id Venatio direptionis vocatur, quae ab Heliogabalo initium sumpsit, uti apud Lampridium videre est: cum in priorum Imperatorum missilibus teserae tantum spatgerentur, non res ipsae diripiendae populo darentur. Sed nec sub novis Imperatoribus, h. e. a Constantini M. temporibus ad Iustinianum usque, huiusmodi venationis mentio amplius comparet. Nam qui scribunt pa/gkarpon, cuius meminit Nov. CV. idem fuisse cum Silva, multum falluntur, ut videre est supra in voce Pancarpum. Utrumque indigitatur in eorundem Gordianorum Vita, c. 33. ubi de Philippo: Quae omnia (recensita autem in prioribus varia sunt animalium genera) ludis saecularibus Philippus vel dedit, vel occidit: dedit nempe, in Silva; occidit, in Pancarpo. Pingi porro huiusmodi ludos consuevisse, docet Plin. l. 35. c. 7. Pingi gladiatoria munera atque in publico exponi coepta a C. Terentio Lucano. Is mortuo [orig: mortu˘] avo [orig: av˘] suo [orig: su˘], a quo adoptatus fuerat, triginta paria in Foro per triduum dedit, tabulamque pictam in nemore Dianae posuit. Vide Salmas. ad Histor. Aug. loc. cit.

Aurelianensis SYLVA la Forest d'Orleans, silva est ampla Galliae in Aurelianensi tractu, et versus Aurelias in Boream. Alias perampla fuit, nunc indies minuitur.

SYLVA Ducis vulgo Bosteduc Gall. Hertzogenbosch Belgica urbs Brabantiae, a Theodorico Hollandiae Comite expugnata, A. C. 1210. qui paulo post a Duce Brabantiae praeda [orig: praedÔ] exutus, unaque cum Geldriae Comite captus est, Matth. Vossius, Annal. 2. l. 11. Iterum post quadrimestre obsidium expugnata ab Henrico Friderico Principe Arausion. A. C. 1629.

Silvae a veteribus memoratae:

Agnitia Sylva d'Albi, aliter Angitia; estque satis parva, inter Albam et lacum Fucinum, in finibus Marsorum.

Algidum Selva dell'Aglio, Latii.

Angitia eadem Agnitiae.



image: s0441a

Arduenna silva , vulgo dicitur la Forest d'Ardenne ab incolis, seu les Ardennes; Extenditur per Hannoniam meridionalem, Luxemburgensem provinciam, et Leodiensem ditionem, eratque alias amplior.

Bacenis silva , quae et Semana Semana Silva, nunc der Hartzwaldt dicitur. Vide Bacenis.

Bohemica Bohemischwaldt, pars Hercyniae.

Dodone in Epiro.

Gabreta Friestenwaldt, vel Friestetterwaldt, Bohemiae.

Herculis Hartzwaldt, Germaniae, pars Hercyniae.

Hercynia maxima Germaniae, in plures divisa, et ipsa Hartzwaldt. Alias maior fuit, et per Germaniam longe lateque extensa: nunc valde est imminuta, et pro maiori parte restringitur versus confinia Bohemiae, unde Behemerwaldt vulgo dicitur, ut etiam Thuringerwaldt versus confinia Thuringiae. Vide Hercynia.

Litana Selva di Lugo, in Aemilia.

Maesia Bosco di Baccano, Hetruriae. Parva est admodum.

Marica Campaniae, ad Lirin fluvium.

Martiana Germaniae, pars Hercyniae, Schwartzwaldt, inter Nicrum et Rhenum.

Molorchos Peloponnesi apud Nemeam.

Nemaea Selva di Tristena, Arigae.

Nigra Schwartzwaldt, Germanice la Forest Noire Gallis, alias Martina Martina Silva dicta, est in Germania, versus montem Abnobam et fontes Danubii, inter Brisigaviam et Sueviam. Vide Hercynia.

Othonia Ottenwaldt, Germaniae, pars Hercyniae: est in Sueviae et Franconiae confinio, inter Nicrum et Moenum fluvios.

SYLVA Pinea Berytensium civitati vicina, quae Christianis eandem oppugnantibus urbem, ad componendum scalas, ligneas turres, arietes, et alias quaslibet rei bellicae machinas, copiosam et idoneam praebebat materiam. Tyrius l. 11. bell. sacr. 13. est in tribu Aser. Sacer lucus, Selva d'Hami, Latii. Semana, pars Hercyniae, Thuringerwaldt. Syla Sila, Brutiorum, quae et Sila, ubi pix laudatissima. Tempe, Thessaliae. Thymbria, Phrygiae. Vetulonia, Selva Vetletta, Hetruriae. Volsiniensis, Bosco di Monte Fiascone, in Hetruria.

SYLVAE dicta sunt Poematia quaedam, subito [orig: subit˘] excussa calore, vel a multiplici materia (silva enim u(/lh Graecis, quae vox et materiam et silvam notat) vela frequentia rerum inculcatarum, vel ab ipsis rudimentis: rudia namque Poemata [orig: PoŰmata], et sane effusa, postea castigabant, Quintilian. apud Scaligerum Poet. l. 3. c. 100. Celebres inprimis Statii Silvae, 5. libris constantes, quas ille exemplo [orig: exempl˘] Lucani scripsisse videtur; ut de quo X. libros hoc genus reliquisse, a Suetonio memoratur. Barthius tamen unicum ab hoc Silvarum librum, qui X. habuerit carmina, compositum vult, eo quod a Grammaticis nusquam citentur, cum praecipue amoenissima, et varietate ipsa Lectorem provocantia. esse opertuisset: Nisi si dicas, addit, idem Lucano obtigisse decem suis Silvarum libris, quod Papinio suis quinque; quorum adeo memoriam Thebais obliteravit, ut, cum ista saepissime, illi numquam prorsus a Grammaticis citentur. Vide eum Animadvers. ad Statium Sylv. l. 1. sub init. et Thebaid. l. 6. v. 322.

SYLVANECTUM vulgo SENLIS, Galliae Belgicae oppid. in Picardiae provincia, sic dictum a Silvis. Gregor. Turonens. l. 9. c. 20. Ad fluv. Nonnette, Episcopalis sub Archiepiscopo Remensi. Quibusdam videtur Augustomagus Ptolemaei, et Silviacum Lupi Ferrar. Situ amoenissimo [orig: amoenissim˘], prope Silvam Ratiatensem de Retz. Primus Ecclesiae Silvanectensis Episcopus Proculus fuit. Urbs praeterito [orig: praeterit˘] saeculo [orig: saecul˘] a Ligistis obsessa est, fuitque spectatrix pugnae, inter Ducem Longaevillanum et Aumalium commissae, Duchesn, recher. des ant. des villes, Sammart. Fall. Christ. Concilia hic [orig: hţc] celebrata A. C. 863. quo [orig: qu˘] Rothadius Suessionensis Episcop. sede motus est, A. C. 873. quo [orig: qu˘] Carolomannus Diaconus, contra patrem Carolum Calvum rebellis, condemnatus pauloque post excaecatus est. A. C. 990. quo [orig: qu˘] Carolus Lotharingiae Dux ob Adalberonem Episcopum Laudunensum in vincula coniectum, et agrum circumiacentem misere vastatum, excommunicatus est. A. C. 1310. ob Templarios, A. C. 1316. 1317. 1326. 1402. ubi actum de Schismate, inter Bonifacium IX. et Benedict. XIII. finiendo, etc. Vide Morerium Dict. Hist. et supra in voce Silvanectum.

SYLVANIA urbs et conventus Helvetiorum, inter Uriam et Suetiam; vulgo Underwalden, Angl. Undewauld. Unus ex XIII. Pagis Helvetiorum, cuius vicus primarius Stantz. Separatur a Septentrione a Suitensi pago Lucerino latu, ab Ortu habet Uriensem Pagum, a Meridie Bernensem, ad Occidentum Lucernensem. Estque ex minoribus Pagis. Baudrand. et Latini ritus tenacibus. Sylva [orig: SylvÔ] interiacente Carna [orig: CarnÔ], in Superiorem et Inferiorem ob und under vel niddem Wald dividitur, vulgo ab hac, Subsylvania, German. Underwalden denominata. Multis abundat pagis, montosa prorsus, latissimis tamen atque fecundissimis pratis viret: In pago sedet veteri Tugino. Incolae maximam olim partem Cimbti, Rumone Principe hanc vallem occupaverunt: reliquos suppeditavit Roma, ex Augusti, Tiberii, Caligulae et Neronis Imperatorum proscriptionibus: unde Romana apud Silvanios nomina, inter quae praecipuus locus, ut dictum, Stantz, quod ibi demum stetissent: a quo Silvanii omnes Stantes nominat, et regio ipsa Vallis in Stantz dicta est, Guill. l. 3. c. 3. His quomodo ob rem Praeclare contra Saracenos gestam, wu)tonomi/a a Ludovico Pio, et insignia a Pontifice Romano concessa sint olim, vide in voce Suitium. Huic libertati cum plurimi insidias struerent, Pagi circa A. C. 1260. Nobilibus, qui iniustam vim aliis intulerant, eiectis, tunc primum aditus regionum clauserunt, et Silvanii ad Stanzium vicum, lacum undique acutis vallis sepserunt, turrique excitata [orig: excitatÔ] portum munierunt. Sub Rodolfo I.


page 315, image: s0441b

Imperatore quotannis, ut in reliquos pagos, ita huc Praefectus iuris dicundi causa [orig: causÔ], salva [orig: salvÔ] regionis libertate missus est. Sed eius fil. Albertus durius Helvetios habiturus, cum blandis in nassam verbis pertrahi non possent, Peregrinum Landebergium illis Praefectum misit, cui arces duae erant, Sarna infra silvam et Rotzbergum supra silvam. Hic post varia intolerandae tyrannidis facinora, cum Henricum Melchtalium, senem opulentum, oculis maximaque [orig: maximÔque] bonorum parte, sind causa [orig: causÔ] mulctasset [orig: mulctÔsset], pudicitiam dein matronarum sollicitare non destitisset, in balneo caesus est. Quo [orig: Qu˘] facto [orig: fact˘], cum et in reliquis duobus pagis tyrannis ad a)kmh\n pervenisler, Arnoldus praefati Henrici filius, cum Furstio et Stauffachero, prima foederis Helvetii fundamenta iecit. A. C. 1307. qui tres pertracis in tam egregii discriminis societatem viris aliquot praestantibus, arcibus Kalend. Ianuar. anni sequentis eversis, patriae libertatem reddiderunt: et quidem Rotzbergum, per ancillam: Sarnam, per insidiosa munera, egregio [orig: egregi˘] utamque strategemate, occuparunt [orig: occupÔrunt]. Dirutis arcibus, omnes eum rebus suis et Praefecto, ad fines deduxere [orig: deduxŕre], iureiurando astrictos, ne unquam in regionem redirent. Infestos cum diu Alberti Imperatoris liberos haberent, navem egregie instructam, quae Lucerna [orig: LucernÔ] Underwaldios petebat, hi ab Uriis adiuti, in portu oppreslere [orig: oppreslŕre]: hinc induciae. In pugna postmodum Morgattensi, eorum 300. rem praeclare geslerunt, die 16. Novembr. A. C. 1315. sed et domi eodem [orig: e˘dem] die, a Strassebergio Comite imperiti, binis eum praeliis profligarunt [orig: profligÔrunt]: tum primum tres Pagi foedus, quod antea in decennium fecerant, in perpetuum pepigerunt, atque in literas retulerunt; a iuramento quo [orig: qu˘] se devinxerunt Eydgenossen, a pagorum potentissimo Suitzeri in posterum dicti, Ab eo tempore omnia iis, cum reliquis Helvetiis communia: Sextum occupant inter Cantones locum et cum reliquis duobus Bilitionum, Vallem Bruniam et Rivieram, cum sex Turgovienses, Rheguscos, Sarunegaunenses, liberas Provincias cum septem veteribus pagis, Comitatum Badensem, cum omnibus denique Cantonibus communes praefecturas obtinent. Duo habent publica consilia, seu iudicia, unum Stantii, infra silvam: alterum Sarnae, supra silvam, quorum utrumque peculiarem suum Ammanum habet: Factaque haec divisio dicitur A. C. 1150. cum inter ipsos controversia de tributo conferendo exorta fuisset. Prius enim unus conventus totius regionis, unum caput Stantium, unum vexillum et insigne fuerat, ab eo vero tempore in duas partes itum, et singulae partes unam clavem pro insigni, cum antea gemina esset, servarunt [orig: servÔrunt], ac vexillum antiquum albi et rubri coloris hi, qui supra silvam, retinuerunt, quod haec maior pars regionis esset: alterum vero signum a Pontificibus duplici clave ornatum reliqui sibi vindicarunt [orig: vindicÔrunt]. Ad Helvetica Comitia duos mittunt legatos, quibus tamen unum suffragium: in dividendis stipendiis, aliisque superior pars duas portiones sortitur, inferior unam tantum accipit. Patria hic pagus Nicolai fuit Eremitae, cuius maxima inter suos olim hodieque auctoritas, namque et tum arbiter controversiarum Helveticarum, velut oraculo [orig: oracul˘], lites decidebat, hodieque adhuc sollemni pompa [orig: pompÔ] quotannis ab incolis colitur. Filius eius Silvaniae Consulem egit, circa A. C. 1510. In supetiore parte regionis infra silvam Abbatia est Bevedictinorum, Engelberg nomine, sub Henrico V. Imperatore A. C. 1120. a. Conrado Seldeburio Equite condita. Adelhelmus primus Abbas erat. Et quia in cineres resedit, circa A. C. 1197. iterum ab Henrico Abbate VII. erecta est. Sub eodem accessit Monasterium Virginum, quod combustum funditus, A. C. 1449. intra sexennium caput denuo extulit. Utrumque ab Imperatorib. Principibusque insigniter dotatum est. Vide Stumpf. Chron. Helvet. c. 2. de Argovia, Ios. Simlerum de Republ. Helvet. ioh. Bapt. Plantinum Helvet. Nov. Antiq. etc. Glareanus in Panegyr. Helvetiae:

Silvanam gentem Romano e sanguine cretam,
Quam scindit gemiam nemoroso [orig: nemoros˘] robore silva,
Quis digne satis extollat? Cui lucidus aer [orig: aŕr],
Lucidaque amne loca, et fecundo [orig: fecund˘] gramine campi.
Miles et in iaculis et longa [orig: longÔ] turbidus hasta [orig: hastÔ],
Libertatis honos et priscae gloria Romae.
Sarnenses arces infesto [orig: infest˘] sidere natae,
Ipse tyrannus idem, tua iura Agriane perosus
Ostendunt: huic est vastae pius incola eremi
Nicoleos, qui uno [orig: un˘] et viginti sobrius annis,
Nil potus esusque tulit, mysteria caeli
Edoctus, sacro [orig: sacr˘] vivebat corpore Christi.

SYLVANIUS Lacus a Silvaniis seu Underwaldensibus ita dictus, influit in lacum Lucernensem: Proprie vocatur der vier Waldstadten-see, quia medius inter quatuor illos pagos, vulgo die vier Waldstat, Uriam, Suitiam, Silvaniam et Tugium situs est. Ab hoc non longe Occidentem versus in pago Silvanio, visuntur parvuli lacus, quos verius cum Marcellino paludes dixeris: Orientalior Huvylsee, Occidentalior Lungernsee; qui duobus effusi rivis, dein simul iuncti, in alium laculum influunt Sachslersee; ex quo effunditur rivus Aa, se, infra Stantium, in lacum Lucernensem praecipitans. Ioh. Bapt. Plantinus Helv. Antiq. et Nov.

SYLVANUS [1] Deus Silvarum. Servius ad istud Virg. Aen. l. 8. v. 600.

Silvano fama est veteres sacrasse [orig: sacrÔsse] Pelasgos
Arvorum, nemorumque Deo lucemque diemque etc.

Publica, inquit, ceremoniarum opinio hoc habet, pecorum et agrorum Deum esse Silvanum, Prudentiores tamen dicunt esse eum u(liko\n qeo\n, i. e. Deum th=s2 u(/lhs2. Hyle autem est faex omnium elementorum, id est, ignis sordidior et aer, item aquae et terrae sordidiora, unde cuncta procreantur: quam Graeci u(/lhn, Latini materiam appellarunt [orig: appellÔrunt]: nec incognrue, cum materiae silvarum sint. Quod si igitur Deus th=s2 u(/lhs2 est, idem erit cum Pane. Veter. Glossae, Silvanus, *pa\n, qeo\s2 u(lai=os2. Virg. tamen l. 1. Georg. v. 20. manifeste eos distinguit. Nam cum dixisset: Pan ovium custos, etc. interiecta [orig: interiectÔ] deinde Minervae ac Triptolemi mentione, subdit tandem:



page 316, image: s0442a

Et teneram ab radice forens, Silvane, cupressum.

Lucan. l. 3. v. 402.

Hunc non ruricolae Panes, nemorumque potentes
Silvani, Nymphaeque tenent. ------

Propert. l. 4. El. 4. v. 5.

Silvant ramosa domus. --------

Gratius Faliscus in Cynegetico, v. 20.

--- -- Inculto Silvanus termite gaudens.

Vide Lil. Gyraldum, Synt. 15. Horat. l. 3. Od. 29. v. 20.

Iam pasior umbras cum grege languido,
Rivumque fessus quaerit et horridi
Dumeta Silvani. --------

Apud eundem, l. 2. ep. 1. v. 139. et 143.

Agricolae prisci, fortes, parvoque [orig: parv˘que] beati
Tellurem porco [orig: porc˘], Silvanum lacte piabant.

Iuvenalis, Satyr. 6. v. 445.

Nam quae docta nimis cupit, et facunda videri,
Crure tenus medio tunicas succingere debet,
Caedere Silvano porcum, quadrante lavari.

Statius, l. 6. Theb. v. 109.

Non grassante Noto [orig: Not˘] citius nocturna peredit
Flamma nemus. Linquunt flentes dilecta locorum
Otia, cana Pales, Silvanusque arbiter umbrae,
Semideumque pecus, migrantibus aggemit illis
Silva, nec amplexae dimittunt robore Nymphae.

Nic. Lloydius. Matronali pudicitiae insidiari creditus est. Augustin. de Civ. Dei l. 15. c. 22. Creberrima fama est, multosque se expertos, vel ab iis, qui experti sunt, de quorum fide dubitandum non est, audisse confirmat, Silvanos et Faunos, quos vulgo Incubos vocant, improbos saepe exstitisse mulieribs et earum appetisse ac peregisse concubitum. Et eundem sane esse Silvanum et Incubum, patet ex Glossario veteri, in quo *pa\n o( *dai/mwn, incubus Silvanus. Hinc Puerperis statim post partum custos adhibebatur, ne Silvanus per noctum ingrederetur et iacentem vexaret: et ut id significaretur, constituebatur quidam, qui pilo [orig: pil˘] limen feritet, ut idem disserit Augustin. de Civ. Dei, l. 6. c. 9. et notavit Ioh. Meursius Criticarum Exercitat. parte 2. c. 1. Locus Augustini hic est: Mulieri fetae post partum tres Custodes commemorat (Varro) Adhiberi, ne Silvanus illam vexet: Eorumque Custodum significandorum causa [orig: causÔ] tres homines noctu circumire limina domus, et primo limen securi ferite, postea pilo, tertioo deverrere scopis: ut his datis culturae signis Deus Silvanus prohibeatur intrare. Additque, ab his tribus totidem nuncupatos Deos, Intercidonam, Pilumnum et Deverram. Eundem omni invidia [orig: invidiÔ] abigebant, etiam coronato Asini capite ad lectum Puerperae suspenso; Bartholinus de Puerperio Veter. Quemadmodum autem Silvanus Puerperis, ita peris dormientibus Caprimulgus insidiabatur et Lilith, item Sagae et Stryges variis fascinis, quae vel allio [orig: alli˘], vel alyso [orig: alys˘], vel Re turpi in collo ex annulo appensa [orig: appensÔ], abigebantur, Idem. Satuam illi positam fuisse, manu protensa [orig: protensÔ] et cupresso [orig: cupress˘] ornata, cuius sationem primus invenerit, conicit Dempsterus, ex Gratio, Cyneget. v. 20.

--- -- Inculto Silvanus termite gaudens.

Et Martino Capella, Nupt. Mercurii et Philol. l. 5. in principio,

Tunc primum posita [orig: positÔ] Silvanus forte cupressu
Percitus, ac trepidans dextram tendebat inermem.

Eidem inter Romanos tantum cultus exhibitus est, peractaque sacrificia a viris tantum. ut. Scholiastes Iuvenalis ad Satyr. 6. v. 447. Silvano mulieres non licet sacrificare. Et quidem primitus, ut rusticum decebat Deum, lac ei oblatum. Horat. l. 2. Ep. 1.

Tellurem porco, silvanum lacte piabant.

Postea porcus ei caesus est, ut diximus supra, in voce Sus, et docet Iuvenalis loc. cit.

Caedere Silvano porcum.

Mentio eius in vetustis marmoribus, quorum fragmenta: Silvano. Sancto. Larum. Philemon. P. Seanti. Eleutheri. d. d. Itemd, Silvano. Sancto. Sacro. Larum. Caesaris. N. et. Collegii. magni. Cn. Turpilius. Trophimus, voto. suo. suscepto. aram. de. suo. d. d. Item, Silvano. Sacrum. Sadal. eius. et. Larum. donum. posuit. Ti. Claudius. Aug. lib. Fortunatus a cura. amicorum. E quibus patet, non silvestrem tantum Deum, sed etiam domesticum, unum nempe ex Larium numero, fuisse. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Rosin. l. 2. c. 20. Catoni de R. R. c. 84. Mars Silvanus dicitur, quo [orig: qu˘] nomine solem a Rusticis Romanis cultum fuisse, contendit Voss. quem, inquit, Aylvanum dixere [orig: dixŕre], non quasi solis praeesset silvis, sed quia vim suam exsereret in universam Elementarum u(/lhn, sive materiem. Quod confirmat his verbis Servii ad Aen. l. 8. quae in Lexico citata. Similiter Macrobius Saturn. l. 1. c. 22. Pan ipse, quem vocant Inuum, sub hoc habitu, quo [orig: qu˘] cernitur, Solem se esse prudentioribus pemittit intelligi. Hunc Deum Arcades colunt, apppellantes to\n th=s2 u(/lhs2 ku/rion, non silvarum dominum, sed universae substantiae materialis dominatorem, significari volentes. Ideoque Silvano et Pani omnia sua consecrabant. Vetus Scriptor de finibus agr. Nam omnis possessio tres Silvanos habet: Unus dicitur Domesticus, possessioni consecratus: Alter Agrestis, Pastoribus consecratus: Tertius, Orientalis, cui est in confinio lucus positus, a quo inter duo pluresve fines oriuntur. Ubi non dubium, quin Silvanus Agrestis sit *)agreu)s2 kai\ *no/mios2 *)apo/llwn: quomodo et Aristaeus Arcadibus vocabatur, ut cognoscere est ex Scholisate Pindari in Pythia. Atqui *no/mios2 *)apo/llwn Sol fuit. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 2. c. 13. et supra in voce Silvanus. De Silvano vero [orig: ver˘] dendrophoro,


image: s0442b

cuius in veter. Saxo mentio, supra ubi de Dendrophoris. Passeratius Silvani nomine quemlibet Daem onem silvestrem denotatum fuisse Veteribus, observat ad Propertium, l. 4. Eleg. 4. qua de re vide Barthium ad Statium, l. Theb. 6. v. 111. etc.

SYLVANUS [2] avi sui et sororis filius, hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘]. Valeria Tusculanaria, ob iram Veneris, Valerium patrem suum deperibat, remque nutrici communicat, quae dolis adorta herum, puellam quandam ex vicinis eum dixit adamare, quae adspectum eius, apertumque concubitum vereatur. Aliquando pater postmodum debacchatus lumen petiit: nutrix vero praeveniens, fugiensque sese praecipitavit, filia quoque inde evadens peperit Silvanum, quem Graeci Aegypanem vocant. Pater quoque Valerius dolore affectu sese dedit in praeciptium.

SYLVANUS [3] consul, ann. Urb. Cond. 833.

SYLVANUS [4] fil. Boniti Gallis, de Constante Imperatore egregie meritus, cum calumniis se apud illum impetitum cerneret; Coloniae a militibus Imperatorem se salutari passus est: sed Ursicinus eum paulo post, ab Imperatore missus, sustulit. Vide Amm. Marcellin. item comes S. Pauli. 2. Corinth. c. 1. v. 19.

SYLVANUS [5] Poppaeus vide Poppaeus. It. Silvanus.

SYLVARUM Comites vide infra ubi de Wildgraviis.

SYLVATICUS Matthaeus vide Matthaeus.

Pontifices Romani

SYLVERIUS Papa, successit Agapeto I. Filius Hormisdae, postmodum Papae, A. C. 536. Hunc Vigilius Diaconus, ope Theodorae Augustae, pollicitus Eutychianum se fore, non tantum deiecit, sed et sustulit, A. C. 540. Anastas. et Platina, in vitis Pontif. Baron. in Annal.

SYLVESTER [1] I. Romanus Melchiadi successit, A. C. 314. Contra Donatiftas, et Iudaeos Zeolotes: Arrio quoque strenue se opposuit. Huic plurima quidam tribuunt, inter alia Donationem Constantini, leprae fictitiae Constantini et occisorum infrantum balneo, paris commatis, innixam: quod ipsimet Pontificii scriptores hodie, velut u(pobolimai=on, explodunt. Iidem. Obiit A. C. 335. Successit Marcus.

SYLVESTER [2] II. nomine Gerbertus, Arvernus, Mathematum, et aliarum scientiarum peritus, Hugonis Capeti filio Roberto admotus, postea Archiepiscopus Remensis evasit: sed Arnolpho, filio Lotharii Regis notho, cedere coactus, in Germaniam abiit, et ottonis III. praeceptor, Archiepiscopatum Ravennatem nactus est, A. C. 997. Gregorio [orig: Gregori˘] dein V. mortuo [orig: mortu˘], Papatum mercatus pretio [orig: preti˘] animae suae a Diabolo, ut tamdin eum teneret, quamdiu Hierosolymam non vidisset; ab eo delusus, in sacello Hierusalem, post biennium, nuntium mortis accepit; Matth. Westmom. in Hist. Angl. Anton. Archiep. Florentin. Platina, Martin. Polonus, etc. Scripsit varia, Epistolas 149. Tractatus Mathematicos, etc. Composuit Organa bydraulica, Guil. Malmesburius: Horologium Magdeburgi effecit, in quo stella Polaris conspicua erat, etc. Successit Iohannes XVII. Moret. Diction. Hist.

SYLVESTER [3] III. Antipapa, Bevedicto IX. oppositus A. C. 1043. vel 1044. tertio [orig: terti˘] post mense a Comite Frescati pulsus est, Benedicto [orig: Benedict˘] restituto [orig: restitut˘].

Viri Celebres.

SYLVESTER [4] Aldobrandinus ICtus Florentinus; Scripsit Commentar. in Instituta Iustiniani.

SYLVESTER [5] Dionysius, vide Dionysius.

SYLVESTER [6] Giraldus Anglus, eruditione inter primos sui saeculi. Elegantiorum literarum, Philosophiae et Mathematum peritissimus, Parisiis Theologiam docuit. Ab Henrico II. in Angliam vocatus, Iohannis filii praeceptor fuit, Regi a secretis. Dein Oxonii professus, Regem in Hiberniam comitatus est, cuius exactam descriptionem edidit. Ob eruditionem aemulos nactus, secessum impetravit, Episcopus S. Davidis factus. Obiit A. C. 1210. vel 1214. plurimis scriptis. Commentario [orig: Commentari˘] inprimis in S. Scripturam, tractatibusque Theologicis inclitus; Lelandus et Pitseus, de ill. Angl. Script. Balaeus, de Scriptorib. Britann. Voss. de Hist. l. 2. c. 54.

SYLVESTER [7] Maurolicus auctor Maris Oceani Religionum, etc.

SYLVESTER [8] Mazolinus cognomine Prierius, Pedemontanus, Dominicanorum generalis. Obiit A. C. 1520. Scripsit contra Lutherum; Summan Silvestrinam; Postillas in Euangelistas, ex S. Thomae Commentariis depromptas: Auream rosam, etc. Morerius in Diction. Histor.

SYLVESTER [9] Medices Florentinus, Mercator praedives et praecipuus Nobilitatis adversarius, floruit saeculo [orig: saecul˘] XV. Cuius posteri indies opibus augescentes, et favore populi adiuti, ad summam illam potentiam et dignitatem, qua [orig: quÔ] hodie Serenissima Medicaeorum Familia floret, viam stravere [orig: stravŕre]. Occasio fuit exilium Cosmi I. qui, cum a factione Nobilium in exilium pulsus esset A. C. 1433. altero [orig: alter˘] statim anno [orig: ann˘] ab amicis suis revocatus, Principem Reip. se constituit, ut alibi diximus. Vide Georg. Hornium Orb. Imper. cum Notis L. Ioachimi Felleri p. 194.

SYLVESTER [10] Meuctius Augustinianus Venetus, commentatus est in Apocalypsim, etc.

SYLVESTRES Populi alias Vallium civitates, vulgo die drey Lńnder, Item, die drey Waldstadt, dicuntur vetustissimi tres Helvetiae pagi, Urii, Suitii et Underwaldii, quibus aliquando quarto [orig: quart˘] loco [orig: loc˘] Lucerna adnumeratur. Incolunt hi Alpinas valles, inter Rhaetos, Lepontios, et Viberos, ac partim Tigurino, partim Verbigeno Pago attributi sunt. Ab his lacus Silvanius der vier Waldstńdtensee appellatur, vide ibi. Alias nomine die Lńnder, sex pagi intelliguntur, qui vicatim habitant: ut sunt Uria, Suitia, Underwaldia, Tugium, Glarona et Abbatiscella. Vide Ios. Simlerum descript. Helvet.

SYLVIA nomen quo Ilia Romuli mater vocata est. Virg. Aen. l. 7. v. 487.



image: s0443a

Assuetum imperiis soror omnis Sylvia cura [orig: curÔ],
Mollibus intexens ornabat cornua sertis.

Ovid. Fastor. l. 2. v. 383.

Sylvia Vestalis caelestia semina partu
Ediderat, patruo [orig: patru˘] regna tenente suo [orig: su˘].

SYLVIUS [1] Aeneae fil. a quo postea omnes Albani reges Sylvii dictisunt. Virg. Aen. l. 6. v. 761.

------ Primus ad auras
Aetherias Italo [orig: Ital˘] commistus sanguine surget
Sylvius, Albanum nomen, tua Posthuma proles.
Quem tibi longaevo serum Lavinia coniux
Educet silvis regem, regumque parentem:
Unde genus longa [orig: longÔ] nostrum dominabitur Alba [orig: AlbÔ].
Proximus ille Procas Troianae gloria gentis,
Et Capys et Numitor, et qui te nomine reddet
Sylvius Aeneas. --- ---

Ovid. Fastor. l. 4. v. 41.

Posthumus huic: qui, quod silvis fuit ortus in altis,
Sylvius in Latia gente vocatus erat.

SYLVIUS [2] Iacobus, vide Iacobus.

SYLVIUS [3] Nimrodus, fil. Iulii Friderici Ducis Wirtembergensis, lineas Iulianae seu Brentianae Auctoris, A. C. 1635. exstincti, in studiis, Historicis praesertim ac Theologicis, tantum profecit, ut in his etiam meleth/mata quaedam publicis typis vulgare promiserit. In comitatu celeberrimi Ducis Bernardi Vinarienisis aliquod exegit tempus: Demum Elisabetha [orig: ElisabethÔ] Maria [orig: MariÔ] Monsterbergensi herede ducta [orig: ductÔ], Socero, impertata [orig: impertatÔ] investitura [orig: investiturÔ] Caesarea [orig: CaesareÔ] (qua [orig: quÔ] ipsa coniux simul investita et beneficium ad secundum si iniret matrimonium protensum) in Ducatu Oelsensi in Silesia successit, eumque ad mortem usque, qua [orig: quÔ] raptus A. C. 1664. tenuit. Pater Ferdinandi Caroli, Sylvii Friderici, Christiani Ulrici, et Iulii Sigismundi; qui, Patre moriente, dimissi, in illustri Collegio Tubingensi et Aula Altenburgica, ad digna familiae et fortunae sublimitate decora et virtutes, cum cura, formati sunt. Phil. Iac. Spenerus in Fam. Wirtemberg.

SYLVIUS [4] Vallesiae mons, ad Septentrionem Sideriani conventus, vulgo Austelberg dicitur, Mercat. Alibi tamen eum collocat Simlerus descr. Vall. l. 1. cum ait, Mattiam vallem, in conventu Vespiano, incipere a monte Sylvio, per quam iter est ad Salaslos et Aiazam vallem das Kremerthal, etc. Apud Sedunos quoque mons est, quem quidam Sylvium nuncupant, a Salassis Rosa dictus. In hoc ingens perpetua glaciei copia, etc. Idem Comment. de Alp. Et alio [orig: ali˘] locoo [orig: loco˘]: per iuga montis Sylvii, quem nos Gletscher vocamus, duo sunt itinera, unum ad Salassos, alterum in vallem Sessitis. Vide Ioh. Bapt. Plantinum Helv. Antiq. et Nov.

SYMA vel SYME urbs Asiae. Homer. in Catalogo,

*nireu)s2 d' au)= *su/mhqen a)/men trei=s2 nh=as2 ei)/sas2.

SYMAETHA urbs Thessaliae, Stephan.

SYMAETHUS fluv. Siciliae non longe ab Aetna. Vide Cluver. Sic. Ant. p. 124. Vide Simaethus.

SYMANDRUM instrumentum ligneum, quo [orig: qu˘] hodierni Graeci, in convocando coero sacro, campanae vice utuntur. Melius Semantrum vel Simantrum, quod vide.

SYMBOLAE publica convivia, ex singulorum symbolis, instituta, Scriptoribus Ecclesiasticis *)aga/pai, Graecis veterib. *)/eranoi, item a)po\ *spuri/dos, *katabo/lia quoque dicta sunt. Ioh. Tzetzes ad Hesiodum l. 2. *kalou=men *katabolia, o(/tan koinw=s2 e)/dontes2 dapa/nhn sumposia/zwsin. Quibus apud Romanos respondebat Sportula, quam Nero publicarum cenarum loco [orig: loc˘] instituit. Iuvenalis Sat. 3. v. 249.

Nonne vides, quanto [orig: quant˘] celebretur sportula fumo [orig: fum˘]?
Centum convitae: sequitur sua quemque culina.

Atque qui sic de suo cenabant, au)todiaitoi\ Graecis appellati sunt, Romani Sodales appellarunt [orig: appellÔrunt], uti supra diximus. Vide Io. Meursium ad Lycophronem, ubi coetera conviviorum apud Veteres genera, *ga/mon et *ei)lapi/nhn vocata esse, docet, ut et hic [orig: hţc] infra.

SYMBOLON et SYMBOLORUM PORTUS qui et PACTORUM PORTUS Straboni, SIBULA, Mercatori et alias portus Taurici inter Eupatoriam ad Isthmum, et Chersonesum urbem ad sinum Carcinitem.

SYMBOLUM [1] locus Macedoniae, in Thraciae confinio, in faucibus montium, inter Philippos et Neapolim. Plut.

SYMBOLUM [2] latissime pater, cum sit nota et signum rei animo [orig: anim˘] conceptae; Itaque tesserae hospitales, militares, theatrales dicuntur symbola; collatio quoque convivatum nomine su/mbolon censeri solet, sive annulus esset, aut nummus, sive cibus. Non enim illud perpetuum est, quod Casaubonus habet ad Athenaeum, l. 3. c. 31. cum ait: *sumbolh\ est collatio eranistae ad convivium: Quique enim, quod ad manum erat, conferebant. Eae partes dictae sumbolai\, et convivium huiusmodi e)/ranos2 vel dei=pnon a)po\ sumbolw=n. Mutato [orig: Mutat˘] vero [orig: ver˘] genere Symbolum vocabant annulum, vel quidvis aliud arrae loco [orig: loc˘] solitum dari ei sodalium, qui iubebatur cenam parare. Quamvis enim sumbolh\n Symbolam, recte usurpari pro ista collatione ciborum ad convivium, ex can. quoque 54. Concil. Laodiceni discamus, ensumbolh=s2 sumpo/sion e)pitelei=n: tamen et symbolum collationem, ac cibos afferri a quoque solitos, dici legimus apud Hieron. Comment. in


page 317, image: s0443b

Prov. l. 2. c. 24. Appellabantur igitur haec Symbola, sive quod essent mentis, voluntatis stipulationisque signa, sive a)po\ tou= sumba/llesqai, quod simul essent coniecta atque collata. In veteri Philosophia Symbola proprie appellata sunt, occultae rei signa, vel ut Budaeus vult, similitudines et quaedam naturae communitates; quo [orig: qu˘] fit, ut vox haec, si fuse sumatur, omnem pene similium rationem complectatur; si proprie, ea dicantur Symbola, quae rem, in qua inest aliquid obscuritatis, figurate significant: Unde Emblemata et Parabolae et Apologi, quibus in philosophando Veteres creberrime usi sunt, ut et alia huiusmodi, communi Symbolorum nomine venitunt. Usi autem prae aliis hac [orig: hÔc] docendi ratione, inter Graecos, sunt Heraclitici, qui Ephesi et in Ionia philosophati, si quid ab iis quaesitum esset, aenigmatica quaedam verba, quasi sagittas ex arcu, proiciebant, quorum si rationem quis petiisset, alio [orig: ali˘] aenigmate percutiebatur, Euseb. Praepar. l. 14. c. 1. Pythagorei inprimis, qui, quod Magister eorum pleraque sua ex Oriente (Symbolicae Sapientiae Auctore) hauserat, in plerisque cum eo conveniebant. Hi itaque sapientiam e)lu/trois2 quibusdam et integumentis reprae sentabant, quae Symbola dixere [orig: dixŕre]; qualia collegerunt Marsilius Ficinus et Lilius Giraldus, magna [orig: magnÔ] diligentia. In quibus ita Philosophiae praecepta comprehensa erant, ut vel ambitionis disluasionem et otii fugam, vel pravorum sodalium declinationem conti erent, Plut. l. de educ. Hieronymus Apol. 2. adv. Ruff. Laert. l. 8. Sic, quemadmodum Deus suis interdixit, ne procina [orig: procinÔ] vescerentur, i. e. ne porcorum imitarentur sordes, Lactant. l. 4. c. 17. ita Pythagoras, Discipulos a Venere illicita dehortaturus, kua/mwn a)pexesqai, fabis illos abstinere, iussit, de quo vide fuisius A. Gellium l. 4. c. 11. Idem litera [orig: literÔ] Y. virtutis significabat studium, de quo Virgilii Epigramma exstat, vide quoque Lactantium l. 6. c. 3. Quae proin Pythagorae littera vocatur, non quod eam primus Pythagoras invenerit, (quod sexcentis ante eum annis a Palamede factum) sed quia mysticum eius sensum primus Auditoribus suis monstravit. Ut de aliis eius Symbolis, quae legere est apud Laertium, Malchum et Iamblichum, vitae Pythagoreae Scriptores: Cyrillum contra Iulianum l. 9. ac e iunioribus, Erasmum intito [orig: intit˘] Chiliadum et Lilium Gyraldum, praefato [orig: praefat˘] libello pecul. nil addam. Non vero is omnia Symbolorum involucris texit, sed, cum duplex ei esset docendi ratio, una diecodikh\, altera sumbolikh\, prior aperta magis ac facilis; posterior obscura et mystica fuit, Porphyrius de vita Pythag. Ad quod posterius doctrinae genus pertinent brevia illa atque aenigmatica dicta, quibus, ut visum, utilia vivendi praecepta complexus est. Praeter quae, numeris, figuris ac propositionibus Naturae, et Dei etiam mysteria velans, Apollinem unitate signavit, binario [orig: binari˘] Dianam, septenario [orig: septenari˘] Minervam, primo [orig: prim˘] cubo [orig: cub˘] Neptunum, apud Plut. de Iside et Osir. Cuius vestigia habemus in Timaeo Platonis et Proclo eius Interprete. Vide et Athenaeum, Dipnosoph. l. 14. ubi ex Pythagorae sententia, universum hoc Musica [orig: MusicÔ] constare vi ac propterea ex Diis Apollinem, ex Semideis Orphea credi moutikw/taton kai\ sofw/taton, ait. Gerh. Ioh. Voss. de Sectis Philosoph. c. 6. ž. 12. 13. 14. 15. De Symbolica [orig: SymbolicÔ] Aegyptiorum aliarumque Gentium Sapientia [orig: SapientiÔ], prolixum scripsit Commentarium Nic. Causinus. Vide quoque quae dixtmus in voce Hieroglyphica [orig: HieroglyphicÔ], Item Hierogrammates, ut et apud Tob. Pfannerum System. Gentilis pur. Theol. c. 1. ž. 8. uti de Symbolica Theologia Israelitarum ac Christianorum hic [orig: hţc] passim ubi de Ceremoniis, Ritibus, Sacramentis, Sacrificiis; tum Gentilium, supra voce inprimis Mysterium, ubi de variis Symbolis, ad imitationem verorum Dei cultorum, in Sacris eorum, usurpatis; infra quoque voce Tadules. Addam hic [orig: hţc] saltem, Symbola seu signa, sunqh/mata Clementi Alex. apud Gentiles sacratorum, quibus sese invicem internoscerent, indigitari, Appuleio Apolog. Ceteris --- profiteor, si qui forte adest eorundem Sollennium mihi particeps; signum dato, et audiat licet, quae ego asservem. Nam equidem nullo [orig: null˘] unquam periculo [orig: pericul˘] compellar, quae reticenda accepi, haec ad profanos enuntiare. Ubi vocale signum habemus. Apud eundem muta sunt quaedam, a Sacerdotibus dari sacratis solita, ut ibid. docet: Sacrorum pleraque initia in Graecia participavi. Eorum quaedam signa et monumenta tradita initio [orig: initi˘] Sacerdotibus sedulo [orig: sedul˘] conservo. Nihil insolitum: Nihil incognitum dico. Vel unius Liberi patris symmystae, qui adestis, scitis, quid domi conditum celetis et --- -- tacite veneramini. Nempe ut in militia, signorum duo erant genera, vocalia et muta, ita in his sacris: quibus tum ipsi initiati se internoscebant mutuo, tum arcana illa sacramenta in memoriam sibi revocabant. Unde eadem ibid. memoranda appellat, et proper priorem illam causam, crepundia, h. e. gnwri/smata. Vide Desid. Heraldum ad Arnob. l. 5. ubi de Symbolis Elensiniorum, Ieiunavi atque ebibi cyceonem, ex cista sumpsi et in calathum misi: accepi rursus, in cistulam transtulli: et supra aliquid voce Notaculum. Nec omittendum, etiam Symbola nonnumquam aliquot, pro elogio mortui, nulla [orig: nullÔ] inscriptione addita [orig: additÔ], cippis sepulchralibus insculpi consuevisse. Sic in Lysidicae columna insculta fuere [orig: fuŕre], frena, capistrum, gallus gallinaceus, quorum illo [orig: ill˘] moderatrix domus potestas, isto [orig: ist˘] taciturnitas, hoc [orig: h˘c] vigilantia illius indigitata, uti exponit Antipater in Epigram. Graec. In alio eiusdem de quadam femina Myro nomine, arcus, magistram domus intentam,; canis, liberorum amantem; lorum, servorum castigatricem; anser, domus custodem; noctua palladis ministram in opere textorio, ostendit. Quam in rem vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 1221.

SYMBOLUM [3] Apostolicum omnium Symbolorum (namque et alia quaedam composita fuisse, infra dicemus) praecipuum, quod ex Apostolorum scriptis haustum summa Christianae fidei capita continet, nomen adeptum est. Videtur id paraphrasin quandam complecti et explicationem formulae in Baptismo adhibitae, sicque per singula eius capita ire, confessionem veluti edens de Patre, Filio et Spiritu S. Unde et ea, velut a singulis Christianis usurpanda, in singulari numero eflertur, Credo etc. Originem rempusque eius, a Synodo Nicaena, quidam arceslunt. Sed, cum illa Synodus proprium condiderit Symbolum, verbis sententiisque ab hoc Apostolico


page 318, image: s0444a

multum discrepans, probabilius eft, ab Episcopo et Clero Romano, hoc conditum: ab illa autem Ecclesia, ad alias Occidentis Ecclesias derivatum esse, Orientis Ecclesiis interim alia Symbola usurpantibus. Non simul porro et semel ea [orig: ] forma [orig: formÔ], qua [orig: quÔ] nunc exstat, compositum, sed paulatim variorum articulorum, adversus exorientes haereses, adiectione auctum et in hanc tandem formam redactum est. Principales autem et primogenii articuli fuerunt illi, de SS. Trinitate, de Persona, Officio, et Statu Christi. Reliqui diversis occasionibus contra Haereticos adiecti sunt. Speciatim illa verba, descendit ad Inferos, ex Aquileiensi Symbolo adoptata videntur; cum in veterib. tum Romanae, tum aliarum Ecclesiarum Symbolis, non occurrant. Quin et antiquissima Symbola in articulo de Spiritu S. desierunt. Alia dein Symbola, contra particulares Haereticos illi adiecta sunt, in IV. Conciliis generalibus, Niceno, Constantinopolitano, Ephesino et Chalcedonensi: quo etiam refertur Symbolum Athanasio a nonnullis tributum. Vide Franc. Burmannum Synopsi Theol. Christ. Part. poster. l. 6. c. 3. ž. 2. et seqq. Ioh. Forbesium Instructionum Historico-Theologicarum l. 1. c. 1. 2. et seqq. Alios. Uti vero baptizandi adulti, antequam tingerentur, Symbolum Apostolicum memoriter proferre necesse habebant, quod Symbolum accipere et reddere Latinis, su/mbolon a)pagge/llein Graecis, dictum est, (Sponsoribus id hodie in infantum Baptismo obeuntibus) et ex hac confessione Christiani aestimamur eamque in Sacris publice privatimque, saepe iteramus: sic et sua verba sollennia esse Muhammedanis, quae velut Symbolum iis sint, Schindlerus docet, cum ait, Hoc (quod Arabice sic habet, La alah alla allah, Muhammed rasid allah, non est Deus, nisi Deus ille, Muhammed nuntius Dei illius) coguntur erecto [orig: erect˘] manus pollice recitare cum annos octo nati et sermonis periti pueri ipsorum circumeiduntur; et puellae, sed a cireumcisione liberae: ad hoc initio [orig: initi˘] gentes quoque gladio [orig: gladi˘] cogebantur: hoc morientes pronuntiant: praecones ante orationem in templis suis hoc proclamant: hoc in funeribus Sacerdotes, illa comitantes, identidem concinunt. Turcae item in exercitu, cum cubitum eunt, aut castra movent aut pugnam ineunt, alia [orig: aliÔ] voce ter clamant allab allah, allahu etc. vide eum Lexico [orig: Lexic˘] Pentaglotto [orig: Pentaglott˘], in radice [gap: Hebrew] . De Symbolo vero Apostolico, quando illud publice recitetur, quando omittatur, in Ecclesia Romana, Macros Fratres in Hierolex. et plura de eo, coeterisque Symbolis apud Cl. Suicerum Thes. Eccl. in ea voce.

SYMBRIVIUM vide Simbrivium.

SYMBURTIUS vide Clisthenes.

SYME insula inter Rhodum et Gnidum, Plin. l. 5. c. 38. Sic dicta a Syme, Ialysi filia, cum prius Metapontis, deinde Aegle vocaretur.

SYMIA Syra Eutropio, l. 8. c. 13. dicitur, quae Semiamira Capitolino, in Macrino, c. 9. mater Heliogabali. Nampe ex *soaimi\s2 vel *soaimia\s2, Soaemis, vel Soaemias, quo [orig: qu˘] nomine illa Graecis dicta est: Latini, qui illis temporibus raras diphthongos ponebant, fecere [orig: fecŕre] Soemia, inde contractione sequuta [orig: sequutÔ] Soemia, postea diphthongo [orig: diphthong˘] illa degenerante in y. Graecum, Symia. Salmas. ad Capitolin. in Opilio Macrino. loc. cit. Vide quoque supra semiamira.

SYMITHA Mauritaniae Caesariensis oppid. Ptolemaeo.

SYMMACHI apud Aegyptios, portitores literarum velocissimi, Lib. Diaconus, c. 23.

SYMMACHIA Venus dicta est a Mantinensibus, quod in Actiaco praelio Romanis opem tulisset.

SYMMACHUS [1] e Sardinia, post Anastasium II. litibus de Episcopatu subortis, Papa a Theodorico Gothorum Rege pronuntiatus est, A. 498. a Nato Christo contra Laurentium, quem Patritius Festus promotum ibat. Anastasium Imperatorem quod, Eutychianis favens, Concilio Chalcedonensi se opponeret, anathemate feriit: templa nova splendide exstruxit, vetera magnifice exornavit. Obiit Romae A. C. 514. Vide Moret. in Diction. Hist. successit Laurentius. Item, Haereticus, Samaritanus gente, a suis non satis aestimari aegre ferens, transiit ad Iudaeos, secundo circumcisus: Dein Christianus factus, Ebionitis accessit, Bibliorum versionem adornare conatus, quae depravationibus plena est. Alius forte fuit, a quo Symmachiani dicti Iudicium ultimum negabant, omni licentia [orig: licentiÔ] cuilibet permissa [orig: permissÔ]. Epiphan. de pond. et mens. Hieron. l. 2. adv. Rufin. Ambrosius, Praef. in epist. ad Gal. Philostr. de Haer. Baronius A. C. 203. num. 15. et 16.

SYMMACHUS [2] Fil. Symmachi, qui epigrammatis in Magnatum honorem editis, inclitus fuerat, Romanus orator, Praefectus urbis, Pontifex Maximus missus a Senatu Constantinopolim ad Theodosii liberos, regatum, ut Vestales et templum Victoriae a Christianis destrui minime paterentur; cuius rei gratia [orig: gratiÔ] putabant se adversa multa a Diis esse passos. Eius igitur orationem et Prudentius libris 2. et Ambrosius ep. 30. acerrime confutarunt [orig: confutÔrunt]. Ad Valentinianum secunda [orig: secundÔ] vice conversus, iterum frustra fuit. Cum Maximum tyrannum adulatorie prius laudasset [orig: laudÔsset], ut culpam repararet, iustis elogiis Theodosium M. extulit: sed quod de templo Victoriae aliquid immiscuisset, Roma [orig: RomÔ] pulsus; tamen in gratiam postea receptus, et Consulatu auctus est, A. C. 391. Scripsit Epist. libros 10. Eloquentia [orig: EloquentiÔ] et eruditione inclitus, Plinii imitator. Macrob. Saturn. l. 5. c. 5. Prosper Chron. Cassiodor. Chron. Symm. l. 1. Ep. 2. et 3. Fuit alius eiusdem nominis sacrorum librorum interpres Graecus, patum doctrinae sincerae, et Christianae. Euseb. Hist. Eccl. l. 6. c. 14. Vide supra.

SYMMACHUS [3] Thasius, dux auxiliorum in Exercitu Agesilai, de quo Polyaen. l. 2. c. 1. in Agesilao com. 27.

SYMMACHUS [4] in Macedonum exercitu nobilis iuvenis; sed temeritate atque audacia [orig: audaciÔ] insignis: de cuius exitu in insula fluminis Hydaspis, vide Curt. l. 8. c. 13.

SYMMACHUS [5] Grammaticus, ut videtur, infelix, qui cum citatur, vapulat saltem ab Auctore Scholiorum in Aristophanis Fabulas.