December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 314, image: s0440a

SYLLA [1] integro [orig: integr˘] nomine, Luc. Cornelius Sylla, Romanus nobilis, ex antiqua [orig: antiquÔ] Scipionum familia, sextus a Cornelio Rufo, qui, in bello contra Pyrrhum, ex praecipuis Romanorum ducibus fuit. Haec cum multum pristini splendoris et opulentiae amisisset, is a scorto quodam nobili haeres scriptus, ut et a socur, multum auctus est: in adolescentia omnibus vitiis inquinatus. Quaesturam sub Matio, sub quo in Gallia meruit, adeptus, in hac vitam omnem pentius commutavit. Literis Graecis et Latinis bene cruditus, facundus, acer, astutus, gloriae cupidus, sui securus, pecuniae maximus largitor, animo [orig: anim˘] grandis; ut de illo dubitavi potuerit (inquit Sallustius Hell. Iugurib. c. 95.) fortior ne, an felicior esset. Missus a Mario ad Bocchum regem legatus, Iugurtham vinctum retulit: Ad Consulatum dexteritate sua [orig: suÔ] evectus, Asiam sortito accepit, cum circa Nolam, in Marsico bello finiendo, occupatus esset. Mithridatem Asiam crudelissime vastantem compescuit; Socialis belli luctus repressit; Cinnae dominationem fregit, et Marium, qui olim se Quaestorem fastidierat, cum lege per Sulpitium lata [orig: latÔ], Asiae provinciam in se transtulisset; Romam profectus, occiso [orig: occis˘] Sulpitio [orig: Sulpiti˘], ipsam illam provinciam proscriptum et exulem petete coegit. Dein feliciter contra Mithridatem, in Boeotia, Macedonia, Graeciaque bellum gessit, cantisque Athenis, ut et aliis locis, illum pacem petere coegit: evod dum per 2. vel 3. annos eum occupatum teneret, interea hostes eius Romae rerum potiti sunt. Quare reversus, Norbanum prope anusium vicit, An. 671. Urb. Cond. anno [orig: ann˘] post Mario [orig: Mari˘] Iuniore superato [orig: superat˘]: Postea, per portam Collatinam, urbem ingressus, Dictator factus ita Rem publ. oppressit, ut teste Cicerone in Verrem, nemo, illo [orig: ill˘] invito [orig: invit˘], neo bona, nec patriam, nec vitam retinere potucrit. Privatus ad postrem um Dictatura deposita [orig: depositÔ] Puteolis periit Phrhiriasi, i. e. morbo [orig: morb˘] pediculari, An. 676. Urb. Cond. aetat. 60. Hic egregias dotes, immani saevitia [orig: saevitiÔ] commaculavit, maecenas eruditorum, ipsemet Historiam vitae suae, quam postea Corn. Epicadius, libertus eius, continuavit, orsus est. Aristotelis libros, Athenis expugnatis, repetit. Vide Vellei. l. 2. c. 12. 17. 23. 25. Plutarchum in Sylla, Liv. Florum, Eurrop. et Lubinum ad illud iuvenalis Sat. 1. v. 16.

--- -- --- -- Et nos
Consilium dedimus Syllae, privatus ut altum
Dormiret. --- -- --- --

Sosipater Charisius, l. 1. Sybillam Epicadius de cognominibus ait appellatum, qui ex Sibyllinis libris primo sacrum fecit: deinde Syllam: qui quod flavo [orig: flav˘] et compto [orig: compt˘] capillo [orig: capill˘] fuerit, consimiles Syllae sunt appellati: Inde effeminati hodieque Sylli dicuntur, quos vulgus imprudenter Psyllos appellat.

SYLLA [2] Cornelius prodigus et ob flagitia egens: ideoque a Tibetio Caesate Senatu motus. Tacit. l. 2. Annal. c. 48.

SYLLA [3] Punicus per convitium a quibusdam dictus est Severus Imperator, quod, bello [orig: bell˘] civili tettio [orig: tetti˘] factus durior, innumeros Senatores interemisset, uti habet Ael. Spartian. in Pescennio Nigro. c. 6. Coeterum non prim us Sylla ille famosus sic appellatus, sed cognomen hoc et at familiae e Graeco ductum, ut alia fere comnia Latina, u(/llos, u(/llhs2, Sulla. Salmas. ad Solin. p. 462. Hinc Lanx Syllana centenarii ponderis, indigitata Tertulliano de Pallio c. 5. Adigo cauterem ambitioni, qua [orig: quÔ] --- lances centenarii ponderis Sylla molitur: vercor sane, ne parva sit ista trutina, cum Drusilianus et quidem servus Claudii, quingenariam promulsidem adificat, ad quae verba vide Salmasti Notas, ut et aliquid supra voce Sycaminum.

SYLLABAE apud Quintilian. l. 11. c. 3. nec volubilitate nimia [orig: nimiÔ] confundenda, quae dicimus, quia et distinctio perit et affecties et nonnumquam etiam verba aliqua [orig: aliquÔ] sui parte frandantur: fraudari dicuntur, quas pronuntiatio non exprimit, sed supprimit et intervertit; nos comedi et vorari syllabas, dicimus, quae hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] fraudantur. Salmas. Not. ad Tertullian. de Pallio, c. 2. Ut itaque integrae pronuntiarentur, Grammatistae opera fuit, de qua vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Apud medii aevi Scriptores, Syllabarum nomine literae, seu Epistolae, passim veniunt. Zacharias Pontif. Bonifacio Episcopo. Cum nobis Sanctissimae fraternitatis tuae syllabae delatae fuissent. Et infra, Iuxta syllabarum vestrarum commonitionem. Graecis quoque *basilikai\ sullabai\, pro Imperatoriis Literis, ut videre est apud Cyrillum Ep. ad Acacium Melitenae Episcopum etc.

SYLLANION statuarius nullo doctore nobilis.

SYLLANUM vulgo SILLANO, castrum seu arx Hetruriae, in agro Volaterravo, a Sylla Dictatore condita, apud Caecinam fluv. inter Volaterras et Massam 10. mill. past. Raph. Volaterranus.

SYLLANUS Marcus, vide Marcus.

SYLLINA vide Sillinae.

SYLLOGE Graece *sullagh\, titulus libri ab Agathia compositi, qui, post Meleagrum et Philippum, qui *stefa/nous2 *)epigramma/twn edidere [orig: edidŕre], h. e. Serta ex omnibus antiquis Epigrammatariis contexta, ordine alphabetico [orig: alphabetic˘] positis eorum nominibus, ac singulis Poetis cum totidem floribus compositis et comparatis; ipse similem Epigrammatum suna/gwgh\n, ex recentioribus compilatam Epigrammatariis, et sub certis materiarum titulis redactam, concinnavit, eamque *ste/mma, i. e. Coronam, item *(ku/klon, et *sullogh\n ne/wn *)epigramma/twn, Cyclum, seu Collectionem novorum Epigrammatum, appellavit. Salmas. ad Sollin. p. 849.

SYLOES Herodoto *solo/eis2, Africae promontor. quod Sataspes, postquam ex Aegypto solvit, ad Columnas Herculis navigans, circum vectus in meridiem cursum tenebat. Idem alibi scribit, hoc promontorium Libyam terminare. In Hannonis periplo eius etiam mentio est; forte ubi Ptolem. post Cotes promuntor. (quo [orig: qu˘] Africa ad meridiem inclinare incipit) Syliae fluv. ostium describit. Ramusius subdubitans Cabo Cantin hoc in loco ponit.

SYLOSON vir egregius, aliquando exilio [orig: exili˘] mulctatus est, sed quia divitiis et corporis praestantia [orig: praestantiÔ] affluebat, chlmaydem sumptuosam semper gestabat. Quam cum Dario (qui postea Persarum rex effectus est) dono [orig: don˘] dedisset, is postea regnum adeptus, beneficii memor Sylosontem solo natalitio restituir. Vide Strab. l. 14.