December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0408b

SUBCENSOR Graece *u(potimhth\s2, nomine officii, quod Maecenas institui Augusto suadet, apud Dionem l. 52. Postquam enim Caesares Censoriam potestatem, quamvis nomine abstinentes, sibi quoque sumerent, quia laboriosum et vile visum Principi censum agere, qui vice eius id facerent, Subcensores electi. Marcilius ad Titum Suet. c. 6.

SUBCENTURIO vide Centurio.

SUBCINCTORIUM vide supra Epigonation et infra Subcingulun.

SUBCINERICIA Graece e)gkru/fia, in versione Gen. c. 18. v. 6. ubi de iis, quae hospitibus suis Abraham edendaobtulit; panes sunt supra carbonibus, in scrobe quadam in terra facta, tosti, qui inde, quodum coquuntur in cineribus latent, e)/gkruptoi et e)gkrufi/ai, quasi abdititii seu occultatitii dicit sunt: alias e)sxmri/tai, ab e)sxa/ra, seu foco, in quo coquebantur. Cuiusmodi pavem e)sxari/thn, inter panem et placemptam medium, Rhodiis in usu, Pollux: melle condiri consuevisse tantaeque fuisse suavitatis, ut eo [orig: ] vescentes vix satiarentur et inter edendum semper esurirent, Lynceus Samius apud Athenaeum l. 3. tradunt. Vide supra in voce Panis Focatius, seu Subcinericius, item Reversatus, De illis loquens Ambrosius, ad Genes. locum eit. Graece e)gkru/fia, idicuntur, inquit hoc est abscondita, eo quod latere debeat omne mysterium et quasi operri sidei silentio [orig: silenti˘], ne profanis temere divulgentur auribus, Hoc pascitur divina maiestas, hunc epultatur affectum, qui parcus loquendi sit, ne sacra in mediusm ferat. Quo de silentio in Sacris, diximus supra in voce Mysierium, item Silentium.

SUBCINGULUS apud Honorium Augustodun. l. 1. c. 206. idem cum Succinctorio, Papiae aliisque memorato, ab Innocentio III Myster. Missae l. 1. c. 10. 52 inter novem specialia pontificum ornamenta recensetur. Graece peri/zwm et a)nalabos2, Latinis quoque Rebrachiatorium, quod vide. Aliam vocis notionem habes voce Cincti.

SUBCINUM vide Subsicinum.

SUBCONFESSIO apud Ughellum in Acheruntinis Archiepisc sacellum est subterraneum, seu crypta, quae sub Consessione (uti altare Aedis sacrae vocat eius aevi Scriptores) exstructa est.

SUBCONSUL in Inscr. Brigantii reperta, Severius Severianus Subcos. Leg. III. Ital. F. Gordian. Proconsul est Iosepho Scaligero Ep. 66.

SUBDERUS Simon, vide Simon.

SUBDIACONUS vide ubi de Diaconis, et voce Kalendae, it. Oblationarius etc.

SUBDIALE in Gloss. u(pai/qrion, seu u(/paiqron, pars domus, quae sub divo est, hinc Subdival Tertulliano adv. Iudoeos, Eyechielis IX. et claritas Dei Israel ascendit a Cherubim, quae fuit super ea in subdival domus. Nempe Subdivus Latinis, idem quod u(/paiqros2 et ai)/qrios2 Graecis, i. e. clarus, apertus, dilucidus, aliter quoque dius. Unde dium fulgur, i. e. Matutinum. *u(/paiqron pra=gma Graecis profane\s2 manifestum etc. Inde u(paiqria/zein ta\s2 nefe/las2, apud Aristophanem nubes, serenare et subdium reducere est. Vide Salmas. ad Tertullian. de Pallio c. 2. Quod vero lignum Subdialibus aptum, vide supra ubi de Iunipero.

SUBDOCTOR. vide supra Baccalaureus, item Proscholus.

SUBER Graece fello\s2, arbor est non minima, glans pessima, rara, cortex tantum in fructu praecrassus ac renascens, atque etiam in denos pedes undique explanatus, Plin. l. 16. c. 8. imo vix aliud quam cortex, unde eiam ex Graeco su=far, quod pellem et exteriorem cutem notat. Larina vox orta est, et Graeci non infacete corticis arborem appellarunt. Ibid. Usus eius varius: ancoralibus maxime navium, piscantiumque tragulis, et cadorum obturamentis, praeterea in hiberna mulierum calceatu, Ibid. Nempe et viris id apud Graecos Romanosque factitatum, sed mulieribus praecipue. Fecerunt autem id mulieres, non valetudinis solum causa [orig: causÔ], sed et ut grandiores viderentur. Hinc de uxore, Ischomachi Xenoph. l. de tuenda re famil. *u(podh(mata d' e)/xousan u(yhla o(/pws2 mei/zwn dokei/h ei)=nai h(\ e)pefu/kei, Calceos autem habentem altos, ut grandior, quam fuit, qppaareret. Et clarius clemens Alex. l. 3. Poelagogi, ex Alexi Comico, tugxa/nei mikra/ tis2 ou)ta, fello\n e)n tai=s2 blauth=|sin e)negka/ttutai, Cum quae pusilla est, suber in sandalius insutum babet. Porro, ubi non nascitur ilex, pro ea subere utuntur, in carpentariis praecipue fabxicis, circa Elin et Lacedoemonem, Plin. ibid. ubi cum addit in Italia tota non nasci, aut in Gallia omnino, refellitur a Dalechampio, cum Tyrrheniae, i. e. Hetruriae, familiarissimam et pene propriam esse, tradat Theophrastus. De usu eius in natando vidimus alibi. Sed et Lithuanos, quoties a Russis vincebantur, tributi loco [orig: loc˘] subera, restes, et fasces frondeos, quibus in balneis, ad eliciendum sudorem, genti uti mos, pendere iuslos esse, discimus ex Cromero l. 7. etc. Hinc Subari, apud Innocentium III. l. 1. Ep. p. 29. calcemamenti hiberni species, Gall. Patoufles. Vide quoque supra. Calcei.

SUBFODIENDI muros artificium indigitatur Papinio Statio Theb. l. 2. v. 418.

--- --- -ceu septa novis iam naenia laxet
Fossor, et hostiles inimicent classica turmas.

Quod ita fiebat, ut subfossos muros fulcirent ligneis tignis, aut trabibus erectis, quibus materiam igni opportunam circumgerebant; tum ignem al longe fomentis grassantem ponentes abscedebant. Quo [orig: Qu˘] pacto [orig: pact˘] palis illis aut destinis adesis flamma [orig: siammÔ] ruebant moles. Sic cuniculo [orig: cunicul˘] sub moenia Cumarum acto [orig: act˘], ea tignis, subfulsit, tignisque mox exustis propugnacula everitit Narses, apud Agathiam l. 1. ubi prolixe operis huius rationem exponit. Vide quoque Guil. Tyrium Historiae Palaestinae l. 3. c. 10. l. 11. c. 12. l. 16. c. 5. et supra in verbo Minare, ac infra voce Talpa, in Troia.

SUBHASTARE quid sit, diximus supra in voce Auctio, item Halsta. Illud vero non praetermittendum, quod apud Thraces nupturae, non parentum arbitrio [orig: arbitri˘] transeunt ad maritos, sed, quae prae aliis specite valent, subhastari volunt, et licentia taxgtionis admissa [orig: admissÔ], non moribus


image: s0409a

nubunt, sed promiis, apud Solin. c. 10. Imo quod vendebatur Deus, ut prodesset emptori, et emptor suppliciter adorabat, quidquid paulo ante viderat subhastatum, apud Firmicum de errore Prof. Relig.

SUBI Beles Morali, fluv. Hispaniae citerioris in Colletama reg. Plin. l. 3. c. 3.

SUBIGUS Deus, adhibitus, ut virgo a marito subigeretur. Aliis Subiugus, quod vide. Augustin. l. 6. de Civ. Dei c. 9.

SUBINTRODUCTAE in Concilio Rom. sub Zacharia Pontif. cari. 2. Ut Presbyteri vel Diaconi subintroductas mulieres nullo [orig: null˘] modo secum audeant habitare, nisi forsitan amtrem suam, aut proximitatem generis sui habentes: dicuntur Extraneae l. 19. Cod. de Episc. et Cter. *sunei/saktoi, in Concilio Nicaeno I. can. 3. de quibus vide passim, qui Concilia expenderunt, Iustellum, Binium, alios; ut et supra in voce Agapeta.

SUBINVITATORIANUS apud Monaches Cistericenses, qui, defectus primi Choristae, in choro intonat, dictus est, Dominico Marco in voce Invitatorius.

SUBIS apud Plinium l. 10. c. 14. appellatur avis, quae aquilarum ova frangit. Avicula est, non maior hirundine, quam si/tthn vocat Aristotteles Historiae l. 9. c. 1. *si/tth kai\ tro/xilos2 a)etw=| pole/mia/ e)stin, h( ga\r si/tth kata/gnu/ei ta\ w)a\ tou= a)etou=. Pici speciem esse putant. Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 5. c. 18.

SUBISIUM vel SOBISAEUS oppid. Santoniae, ad Carentonum fluv. cum titulo Ducatus 5. leuc. a Rupella in Meridiem, Broagium versus 2.

SUBITI pavores, Pani ac Corybantibus adscripti, vide supra, de Metu.

SUBJUGUS Deus, inter Deos Romanorum nuptiales, aliter Subigus dictus est, Eius, ut et virgmensis Deae, item premae, Pertundae, Veneris ac Priapi simulacrum, in cubiculum Nuptae novae inferri solebat. Augustin. de Civ. Dei l. 6. c. 9. et l. 7. c. 24.

SUBLACEUM Villae nomen Neronianae, apud stagna Imbrivina: a Frontino de Aquoeductibus, vocatur Villa Sublacensis, in qua Neoni calix, quem iam ori admoverat, inter epulas fulmine excussus est. Philostratus l. 4. de Vita Apollonii. Vide Sublacum.

SUBLACUM Aequorum in Latio oppid. mediterraneum est, Hermolaus ex Frontino. Sublaqueum Tacito l. 14. Annal. c. 22. et Plinio, l. 3. c. 12. Sollago hodie Leandro. Aliis Subiaco, cuius Abbatia, quae nullius est Dioecesis, 14. vicos sub se habet. In confinio regni Neapolitani. In colle, ad fontes Anienis, 36. milliar. a Roma in Ortum. 10. a praeneste. In Campania Romana sub Pontifice.

SUBLATIO Infantum a Parentibus olim facta, memoratur Senec. Consul. ad Marciam c. 18. Consulti sunt de nobis parentes nostri, qui cum conditionem vitae nossent, in hanc nos sustulerunt.. item Te. rentio Andria [orig: AndriÔ] Actu 2. Sc. 6. v. 33.

Nam quod peperisset, iussit tolli.

Celebris fuit ritus: quo [orig: qu˘] infantes, postquam ab Obsterrice mox a partu in terram statuti essent, a parribus tellure suscipiebantur, vel ab eorum Procuratoribus, quo inter legitimos numeratentur heredes. Tollere enim pro generare positum, quia pro mortuis habiti, qui non suspiciebantur, ut servi; imo pro necare. Fiebat autem Sublatio ea ope Levanae Dae, Augustin. de Civ. Dei l. 4. c. 2 sed a Patris pendebat voluntate, cui vitae et mortis potestas in cos, quos pro suis agnoverat, licet eam amori Uxori vel Pellicum plerumque sumiserit. Itaque ex terra sublatum infantem suscipiebat per servum Parens, vel eius vice Puerpera ipsa, vel soror illius, vel familiaris aliqua, Obsterrices quoque: Unde Terrae Matres dictae. partum vero non tollebant Partres, si sexus eset sequiors, quippe masculus boni ominis erat: Sexus [orig: Sexűs] proin sequioris pattum potius necari praecipiebant. Uti discimus ex Ovidio Metamorph. l. 9. v. 677.

Edita forte tuo fuerit fi femina partu;
(Invitus mande: pietas ignosce!) necetur.

Contratia Indis Lex, de quibus sic Curtius l. 9. c. 1. Genitos liberos non Parentum arbitrio [orig: arbitri˘] rollunt aluntque, sed eorum, quibus spectandi insantium habitum cura mandata est. Si quos insignes, aut aliqua [orig: aliquÔ] membrorum parte inutiles notaverunt, necari iubent; ad quem loc. Freinshemium vide: Lacedaemoniis item. Omnes Iudaei tollebant, Crotoniatae nullos. Contra quam tollendi Libertatem natae leges Papiae et ius tot liberorum, apud varias genres. Quos suscipere nolebat Parens, omnino ergo ac metus, more Diis derivato [orig: derivat˘], expositi fuerunt, etc. Vide Thom. Bartholinum de Puerp. Veter. et supra, ubi de Infantibus, Levana Dea etc.

SUBLAVIO urbs Norici. Antonin. Brixino postea, ad fluv. Eisocum, in Comitatu Tirolensi.

SUBLICIUS Pons qui postea, Aemilius teste p. Victore, unus ex Romae pontibus, cuius adhuc durant vestigia sub monte Aventino, ubi l Arsenale.

SUBLIGACULA Veterib. eadem cum Campetibus, pannus erat, quo [orig: qu˘] verenda velabant Ephebi exercentes, Luperci currentes, Scenici, Athletae, Popae, Coci, et alia vilia servitia inter ministrandum, item Cauponum oi( a)selge/statoi, ut notat Philostratus Vita [orig: VitÔ] Apollonii, et ex eo Casaubon. ad Augustum Suet. c. 82. Vide quoque supra, ubi de Ficu, item voce Cinctum, et Semicinctium; nec non ubi de Palaestra, Herculis filia [orig: filiÔ], et Veterum Zonis. uti de Subligaculo seu theca Iudaeorum, qua [orig: quÔ] inter Romanos olim cirumcisionem abscondere arcebant infra aliquid, voce Verpus.

SUBLIMES dicti sunt olim Viri potentes, honoribus et dignitatibus insignes. Quorum meminit Augusti Libertus, Phaedrus, Fabul. l. 1. fab. 28. v. 1

Quamvis Sublimes debent humiles metuere,
Vindicta docili quia patet sollertioe.

Hinc Sublimissimi Iudices dicebantur praefecti Praetorio, Quaestores, Magistri Officiorum l. 37. ž pen. C. de appell. Et Sedes


page 283, image: s0409b

Praetoria, Sublimissima, l. 14. C. de Iudic. Laurentius Notis in Phoedrum Et Sublimitas, apud medii aevi Scriptores, titulus honoratisu Regum, vide Nicolaum I. Ep. 36. 50. etc. item Episcoporum, vide Ruticium l. 2. Ep. 11. 40. 52. etc. Graece *u(/ywma est; qua [orig: quÔ] voce in latium translata [orig: translatÔ], bypsoma quoque appellans, utitur Tertullian. ad Scapulam.

SUBLINERE Os in Proverb de eo propri dicebatur, qui, simulans se os alicui linere ad decorem, uti mos fuit olim, contra et secus quam erat consuetudo, os illi ridiculis picturis deturpabat, ut qui gryllum pingebant. Linebant autem Veteres faciem, vel ad oculorum u(pografa\s2, vel ad glabritiem et laevigationem, vel ad sollicitandum candorem, vel denique ad naevos faciei occultandos: ut ille apud Martialem libertinus, frontem literatus, l. 2. Epigr. 29. v. ult.

Et numerosa linunt stellantem spelenia frontem:
Ignoras, quid sit? splenia tolle, leges.

Vide supra ubi de more Os oblinendi. Hinc Os sublinitatum, apud Symmachum, l. 1. Ep. 3. nae ego sum stultus ac nihili, si os subliniatum esse non sentio. Ubi libri omnes legunt, sublimatum, vitiose, uti docet Salmas. ad Solin. p. 168. Sie inliniati, in Glossis h)sbolhqe/ntes2 fuligine inliti etc.

SUBLO vide infra Subulo.

SUBLUCARE Arbores Festo est ramos eorum supputare. et veluti lucum subtus conlucare autem succisis arboribus locum implere luce. Ad quem locum vide Salmal. ad. Solin. p. 585 et supra in voce Coninquere, item Conlucare et Interlucare.

SUBMERSIO supplicium olim feminarum, quae furtum commiserunt, sicut suspendium virorum. Unde iurisdictionis eiusmodi indicium, hodieque in Scotia, Pytte and galloves Furca et Fossa. Submersionis celebre exemplum, sub Richardo I. seu A. C. 12000. in Anglia exhibet Henr. Spelmannus. etiam apud Germanos pervetustum hunc ritum fuisse, docet Tacit. de mor. Germ. c. 12. Distinctio, inquit, poenarum ex delicto. Proditores et Transugas arboribus suspendunt, ignavos et imbelles et corpore infames, coeno [orig: coen˘] ac palude, iniecti [orig: iniectţ] insupr crate. Apud medii aevi Scriptores, Submergium, passim dicitur, et piratis inflictum legitur. Blasphematoribus item, de quibus Wilh. Armoricanus Philipp. l. 1.

Sic ut, qui legem fuerit transgressus eandem:
Quinque quater solidos teneatur solvere Christi
Pauperibus, vel flumineas iaciatur in undas etc.

Porro Lenonibus et Mertricibus, vide supra Accabussare. Grassatoribus item, de qubus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Martyribus insuper, ut diximus in Flustra. Vide quoque in Mare diiectio. Imo Mergi in amnem, sicut vincti erant, militum quosdam, qui seditiose [orig: seditiosŕ] agebant, iam Alexander iussit, apud curtium l. 10. c. 4. sed externi moris supplicium vocat. Uti, Novum genus leti, Liv. l. 1. c. 51. ubi de Turno Herdonio, deiecto ad caput aquae Ferentinae, crate superne iniecta saxisque congestis: Sed et apud Germanos olim ignavos et imbelles et corpore infames, coeno ac palude iniecta [orig: iniectÔ] insuper crate, mergebant, Tacit. German. c. 12. Unde fortrasse manavit hodieque in illa gente receptus mos, Meretrices in amnes mergendi; quem tantopere mirabantur in Condilio Basileensi Italici Proceres, Freinshemius ad Curtium d. l. ubi et verbum de Romulo ac Remo, ab Amulio, in prossuentem abici iussis addit, ex Floro l. 1. c. 1. Mitior servorum apud Romanos, poena fuit, qui mergebantur in cloacas, uti videre est supra, verbo [orig: verb˘] Mergere. Alius rursus Superundatio, de qua [orig: quÔ] infra.

SUBMITTI ad venerationem divinam pertinet. Virg. Aen. l. 3. v. 93.

--- - mugire adytis cortina [orig: cortinÔ] recelusis,
Submissi petinus terrram et vox fertur ad auras.

Statius Theb. l. 8. v. 284.

--- - oblantas frondes submissus adorat etc.

Quod quo [orig: qu˘] gestu factum, monet ad l. h. vertus Glassa, cum ait, in genua procidens. Nempe cum pedes esset. At qui [orig: quţ] haec veneratio peracta ab iis, qui in equo, discimus ex eodem Statio Achilleidos l. 1. v. 124.

Tunc blandus dextra [orig: dextrÔ], atque imos summissus in armos.

Ubi vetus Schol. Caput, inquit, et humeros inclinans in armos usque equinos. Nempe venerabundi Numina ita faciebant, a quibus ad Principes ritus transiit. Und Principem suum a summisso oriente adorandum, dicit Claudianus alicubi. Sic autem adoraturi submittebant, quae manibus habebant. Lucan. l. 6. v. 242. Scaevae verbis,

--- - pacem gladio si quaerit ab isto
Magnus, ador ato [orig: at˘] submittat Caesare signa.

De cuius moris vetusate, vide Barthium Animadvers. ad Statium d. l. addam saltem, Submissionis gnus, Persiae olim Regibus exhiberi solitum, quod proskunei=n dictum esse, ait corn. Nepos in Conone, c. 3. praedictis aliquid in se habuisse humilius. Non enim in horum Principum conspectum, nisi qui humi plane prostrato [orig: prostrat˘] corpore esset, admittebatur, quod in Oriente passim fuisse receptum, etiam e Sacris discimus. Nomen et occasio a canibus, qui veniam alicuius delicti ab heris suis petituri, capite primo, mox toto [orig: tot˘] corpore humi deposito [orig: deposit˘], velut illam subituri, se prosternunt. Indorum hodie Regem salutantes, utraque [orig: utrÔque] mann captu pectusque ferire, mox terram percutere, se dignos iudicantes, qui illis se submittant pedibus, notat Frid. Hildebrandus ad cononem Nepotis. Vide quoque hic [orig: hţc] passim, inprimis in voce Reverentia, item ubi de Signis honoris.