December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 282, image: s0408a

SUBAJUVA in Breviculo Historiae Eutychianistarum, Superveniente Uranio Subadiiuva; nomen dignitatis est, indigitatae in Hstor. Misc. l. 17. Qui Subadiuvae dignitate habebatur insignis. Adiutor seu Adiutoris, qui videl. in aliquo officio Magistratus, praecipus Adiutori aderat, eiusque vices, cum opus erat, agebat. Hinc Subadiuva magistri, in Chronico Alexandt. p. 870. o( *soubadiouba= tou= *magi/strou; Subadiuvae fabricarum diversarum, in Not. Imp. Occid. c. 29. etc. Vide. C. du Fresne in glossar. et Salmas. ad Pollion. in Claudio, c. 14.

SUBALARES Culcitrae , apud Lampri. in Heliogabalo, c. 19. Nec cubuit in accubitis facile, nisi iis, quae pilum leporinum haberent, aut plumas perdicum, subalares saepe culcitras mutans: Casaubono Pulvini sunt. quibus undique fulciebantur delicatiores, cum accumberent, u(pauxe/nia Graecis, uti videre est apud Lucian. in Somnio sive Gallo. cuiusmodi pulvillos apud Isaelitas quoque in usus fuisse, discimus ex Ezechiele c. 13. v. 18. ubi ist vae enuntiat, nomine Domin, Pseudoprophetis, consuentibus publvisslos pro omnibus axillis brachbiorum popuh etc. Vide quae supra diximus, de Publvillis. Salmas. tamen in edit. Mediolan. et Gruterus in Codice Palation, verba Lampridii sic interpuncta deprehenderunt, aut plunds perdicum subalares: saepe culcitras mutans. In omni sane avium genere plumae sub alis delicatissimae videntur, perdicum inprimis, quibus eodem [orig: e˘dem] sine Othonem Imperatorem usum legimus: etiam a Medicis magni habitis. Vide eos ad loc.

SUBANELLATUS Capillus apud Arculfum d. Locis sacris, qualem is Christo tribuit, ut et vetus Auctor apud Suidam ou)=los2 est, crispus, quem in annulos positum vocat Quintilianus, flexum ingenio suo Petronius. Inflexio enim ipsa et crispatio capillorum nexiles annulorum orbes imitatur: quos postmodum delicatiores per gradus ponebant et ordine digerebant, ita ut unaquaeque annulorum series stationem quasi suam servaret, et gradatim alveolatimque alia super aliam scanderet: quod crines in ordine seu statione ponere vocat Ovid. l. 3. Art. Am. v. 434. Alii erant capilli arte in annulos torti etc. Vide Salmas. ad Capitolin. in Pertinace, c. 12.

SUBARMALIS apud Treb. Pollinem in Claudio, c. 14. Albam subsericam unam cum purpura Girbitana: subarmalem unum cun purpura Maura; vestis est pompikh\ et ostensionalis, quod sub armum reiceretur, nomen id adepta. Postquam enim in praeceentibus Valerianus enumeravit vestes ad quottidianum ususm, ut sunt tunicae rullae, et sagochlamydes: ponit dein separatim, quae ad pompam tantum erat, albam subsericam etc. Nam et albatos fuistse milites in die pompae et riumphi constat. Praeterea ex istis vestibus pompicis unam tantum, nec eam annuam dari iubet Princeps, quod et raro sum antur nec quoridanae sint hae vestes et frequenti usu non deterantur, ita ut una sufficere posset longo tempori. Sed et, cum de Severo legimus, apud Spartianum, c. 6. eum, quum Romam venisset, proetorianos cum subarmalibus iussisse sibi inermes occurrere, Herodianus eadem de re agens, keleu\ei ait, l. 2. c. 13. pa/ntas2 e)celqei=n ei)rhnikw=| sxh/mati, w(/sper ei)w/qasi qu/ontos2 h)/ e(orta/zontos2 tou= basile/ws2 propompeu\ein, iussit omnes obviam sibi prodire in habitu pacis, quo uti solebant festis diebus et cum Imperatores prosequerentur triumphatnes: statimque eas pompika\s2 e)sqh=tas2 appellat. Nec Praetorianorum vero solum, sed et Ducum ac Tribunorum vestis haec erat Unde apud Pollinaem dl. l. sequitur, Haec autem omnia icirco specialiter non quasi Tribuno, sed quasi Duci, detuli. Idemque Valerianus, apud Vopisc. in brevi munerum, quae in Aurelianum conferri voluit, pro rebus gestis, Subarmalem profundum (i. e. podh/rh, et infra genua demissum) numerat cum tunicis ducalibus, toga picta, tunica palmata etc. Uti autem in usu quottidiano sagochlamydes supra tunicas russas; sic diebus festis et sollennibus, subarmales supra albas subseticas, sumebant. Alba igitur subserica runica erat; subarmalis, chlamys vel byrrus, qui in humero fibula [orig: fibulÔ] connectebatur brachique dextro [orig: dextr˘] sub armum descendebat. Nam etsi pacicae esset hae vestes, ex parte tamen militarem habitum referebant. Purpura [orig: PurpurÔ] quoque ornari consuevisse subarmales hos peplos (hoc enim substantivum subintelligendum esse Pollio docet, Imperatorium peplum hunc habitum vocans) alibi legas. Vide Casaubon. ad Spratian. Severo et Salmas. ad Vopisc. l. cit. Quibus adde car. du Fresne, qui Subarmalem, Consulum insuper, aliotumque Magistratuum, habitum ei)rhniko\n, quo [orig: qu˘] illi in sollennibus Imperatorum processibus et festis diebus usi fuerint, idemque cum Fascia Consulari, seu Clavo, quem posterior aetas Lorum dixerit, fuisse contendit, de infer, oevi Numismatis num. 6. Apud Martian. Capellam Subarmalis vestis integre occurrit, initio l. 5. Subarmalis autem illi Vestis pelo [orig: pel˘] quodam [orig: qu˘dam] circa humeros involuto [orig: involut˘] Latialiter tegebatur. Ubi latialiter, laciniis sub armo seu brachio circa humerum convoluta [orig: convolutÔ] et subducto [orig: subduct˘] veste antiquo [orig: antiqu˘] Latinorum ritu, et Gabino non dissimili, exponit Casp. Barthius ad Papin. Thebaid. l. 4. v. 19.

SUBARRANDI Ritus memoratur in Canonibus passim. Iulianus Pontifex in sec. Decreti parte, Si quis desponsaverit uxorem vel subarraverit. Innocentius III. c. 14. de despons. impub. quidam filiam suam circiter XII. annos habentem, cuidam nobili desponsavit, qui subarravit eandem, consensu mutuo [orig: mutu˘] accedente etc. Recentiores Graeci a)r)r(abwni/zesqai id dixerunt; et quia eiusmodi arre (subarrare enim alius nhil est, quam arras sponsalitias dare) in monilibus plerumque consistebant, o)rma/zei, et o(rma/zesqai. vide Salmas. ad Capitolin. in Maximino Iun. c. 1. et supra ubi de Arris, Nuptialibus et Sponsalibus.

SUBTRII Germaniae inferioris populi, quos Drusus Germanicus in trimphum traxit, Sicambris bello [orig: bell˘] victis. Strab. l. 7.

SUBARUGUSTA urbs fuit Latii, cuius vestigia manent, vib Torre Pignatare, in Campania Romana. Ibi condit fuit Helena Augusta, mater Constantini M. Luc. Holstenius.

SUBCAMERARIUS Subcancellarius, Subcapellanus, Subeastellanus, vide supra Camerarius, Cancellarius, Capellamus, Castellanus.