December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 281, image: s0407b

SUARDONES populi Germaniae Tacito, in German. c. 40. sub Vindilis, quorum urbs Swerin episcopalis sub archiepiscopo bremensi in ducatu Megalopolitano, inter Wismatiam ad Arctos, et Domitium in Austrum 4. leuc. quot a Gustorvia in Occidentem, a Lubeaca 7. Cluverio habitabant, uti nunc Pomerania citeriot et minuta parts Ducatus Meckelburgici. Vardones quibusdam et Pharodini Ptol. Nom autem Suerinum usque extendebantur.

SUAREZ de Figueroa, nomen est illustris in Hispania familiae, in qua celebris fuit Suarez de Figueroa Dn. de Zafra et Feria, sub Henrico II. Iohanne I. et Henrico III. Regibus. Idem M. Ordinis S. Iacobi fuit, et post egregia gesta excessit A. C. 1409. Ei ex coniuge de Orozco natus Gomezius Suarez de Fivera successlor, non minus gestis et officio [orig: offici˘] clarus, sororem habuit Catharinam, Inico Lopezio de Mendoza Marchioni Santillanae nuptam. Ab hanc filius tertisu Laurentius suarez de Mendoza et Figueroa appellatus est, et cum prius Vicecomes de Torya fuisset, Comes Crunnae creati meruit: cuius etiam posteri cum hereditate eius, cognomen Suarezium, numquam non Mendozio annexum, servarunt [orig: servÔrunt]. At Gomezius praefatur, Patris successor, et iterum pater fuit laurentii atque Petti, a quorum isto derivatur linea Dominorum de Batras et Cuerva, qui cognomen Lasso de Vega gentili suo praetilere: ab illo vero, qui primus elogium Comitis Feriae obtinuit, genitus est Gomezius, pater Laurentii Suarez de Figueroa et Gasiae, a matre cognomen de Toledo nacti. Garsiae successio per feminam ad Fonsecae marchiones orellanae translata est, cum nomine de Figueroa. Lautentius, cuius uxor march. de Priego fuit, ex ea genuit Petrum Fernandinum de Corduba Figueroa, Catharinae M. de Priego patrem, Gomesium Suarez de Figueroa, Ducem primum Feriae et reliquorum satorem, atque Alsonsum Fernand. de corduba et Aguilar, neptis naritum et Marchionum de Priego continuatorem: de quibus vide in vocibus Feria et Priego, plura vero de Familia hac illustri, apud Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobiliat, Europ. passim, et Artis Heradlic e Parte Speciali.

SUARNI populi indomiti Gordiaeorum montium incolae, auri tantum metalla ibi fodiebaut. Plin. l. 6. c. 11. Nunc Curdi cum Gordiaeis.

SUASA Ptol oppid. Semnonum mediterraneum in Umbria transapennina, in agro Senogaliensi. Sasa locus ruderibus plenus dicitur. Item Aethiopiae sub Aegypto oppid. l. 6. c. 29.

SUASTUS Graece *sou/astos2, amnis Indiae, olim Cophes, quod vide.

SUATHAMIUS Nicolaus, vide Nicolaus.

SUATIEVITUS stupendae magnitudinis idolum, in Rugia a Valdemaro Dano ad Christianismum perducata, eversum A. C. 1161. Crantz. Hist. Dan. l. 6. 28. et Vadal. l. 5. c. 11. vox corrupta est, ex Sactus Victus, ut diximus in voce Rugii.

Reges Moraviae

SUATOPLUCUS [1] I. Dubravio, qui Suathes Bonfinio Decad. 1. l. 9. filius Marothi, qui in Moravia regnavit circa A. C. 700. patri successit A. C. 740. sed ab Hungaris, secundo [orig: secund˘] ipsorum adventu, magua [orig: maguÔ] Pannoniae (quae cum Poloniae et Austriae variis ditionibus patri paruerat) parte exutus, Regni sedem in Moraviam transtulit.

SUATOPLUCUS [2] II. quem alii Suendopolcum alii Suendopolcum [perhaps: Suendeboldum] vocant, ultimus Moravorum Rex, magna [orig: magnÔ] nominis sui fama [orig: famÔ] Orbem implevit, eversus tandem ab Arnulfo Imperatore circa A. C. 898. Vide Georg. Hornium Orb. Imper. cum Notis L. Ioachimi Felleri p. 124. et 125. Nempe bello cum Germanis implicitus, a Zemovito Polonorum Principe domi infestatus est A. C. 884. Mart. Cromerus l. 2. Ab Arnulpho dein Imperatore ope Ungarorum victus et occisus. Huius filio [orig: fili˘] Suatoboio [orig: Suatoboi˘] postmodum pulso [orig: puls˘], Borzivous Dux Bohemus sceptrum Moravici regni ad Bohmeos transtulit, A. C. 894. Consmas Bohmeus, etc.

SUATOSLAUS seu STOLSLAUS, Graecis Scriptoribus Sphendostablus, post Olpham seu Helenam, Russorum Semiramidem, genti huic imperavit, domita [orig: domitÔ] Bulgaria [orig: BulgariÔ] ad Pontum Euxinum et Thraciam usque Imperio [orig: Imperi˘] dilatato [orig: dilatat˘]. Quo [orig: Qu˘] mortuo [orig: mortu˘], russia [orig: russiÔ] pro numero filiorum divisa [orig: divisÔ], in tres Ducatus. Kioviensem, Pazinacensem et Novogardiensem, solus tandem fratribus superstes Vladimirus illos iterum uniit A. C. 976. Annae, Basilio [orig: Basili˘] Imperatore genitae, maritus. Idem ubi supra p. 373.

SUAVIS Petrus, alias Paulus Servita, Theologus Venetus. Sub ficto hic Petri Suavisnomine, Concilii Tridentini historiam edidit, pro libertate Reip. Venetae scripsit contra Paulum V. Pontificem Roman. per sicarios graviter paulo post sauciatus. In literis ad Dan. Heinsium, hoc de Synodo Dordracena, iudicium tulit: Illam Apostolorum doctrinae congruam esse; Batavos felices, quibus divinae gratiae caelitus detecta essnt mysteria; Sapientibus mundi, rationique humanae ea esse adversa, quae sui intellectus lumine percipere nequeant. Sicuti ad lucem noctuas, ita illos ad divinam lucem caecutire. Vide Antonium Thysium in Orat. fun. Dan. Heinsii et Supra in voce Paulus Servita.

SUB auro statua, in veter. saxo, STATUAM. SUB. AURO. CONSTITUI. LOCARIQUE, IUSSERUNT. est statua aurata, quae aliter in auro, item auro [orig: aur˘] superfusa, in veterib. Inscr. dicitur, Graece h( xruse/mbafos2. Cui haud dissimili loquutionis genere hominem in armis et sub armis, i. e. armatum, vocabant. Ennius.

Ter me sub armis malim vitam cernere.

Virgilius Aen. l. 5. v. 440.

--- - sedet circum castella sub armis.

Sic Manilio, l. 1. Centaurus in arcu et sub arcu etc. Dicebatur autem statua sub auro decerni, eadem [orig: eÔdem] loquutione, qua [orig: quÔ] opus aliquod sub ascioa dedicari. Salmas. ad Trebell. Pollion. in Tito, c. 32. Vide de hac praepositione plura supra, in compositis ex Graeco *u(po\, lit. H.