December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0288b

SEVERVS Septimius Imperator Roman. Leptio onundus, ex Geta et Fulvia Pia, iuventa [orig: iuventÔ] turbulente transacta [orig: transactÔ], meruit nihilominus amplissimos honores, tandemque, specie ulciscendae necis Pertinaci illatae, imperium occupavit, A. C. 193. cum in Pannonia tum esset: Romam ut pervenit, a militibus, qui Didium Iulianum occiderant, purpura [orig: purpurÔ] ornatus est. Audito [orig: Audit˘], Pescenninum Nigrum a Legionibus Syriae Imperatorem declaratum esse, eo tetendit, Byzantioque [orig: Byzanti˘que] post triennium expugnato [orig: expugnat˘], et in pagum redacto [orig: redact˘], Parthos, Medos, Arabas, etc. vicit: Iudaeos rebelles severe admodum puniit, unde ei a Senatu, cum filio, trumphus decretus. Oriente pacato [orig: pacat˘], prope Lugdunum, Albinum quoque superavit, nimis crudeliter usus victoria [orig: victoriÔ]: unde Punicus Sulla dictus est, et Christiani in Gallia huic cladi involuti. Destructis dein fere omnibus Urbibus, 5. persecutionem contra Christianos, orsus est, cum sub initium imperii, a Proculo sanatus, illis satis aequum se praebuisset: Britannos dein rebellantes domuit, ingenti muro [orig: mur˘] illis coercitis; non aeque tamen domi felix. Cum enim filios ambos, Antoninum Caracallam et Getam, imperii consortes fecisset; prior morae impatiens ensem in patrem strinxit; sed prohibitus est: quod cum Pater vidisset, dissimulassetque [orig: dissimulÔssetque], tantum inde maerorem hausit, ut ei impar obiret, Eboraci in Anglia, A. 221. Imperii 18. aetat. 70. Ingenio [orig: Ingeni˘] et dexteritate inclitus, litetatorum Fautor, Mathematicus ipse et Historicus, vitam suam condidit. Spartian. in Sept. Severo. Dio, Aurel. Victor, Eutropius, Orosius, Euseb. Addo saltem, quod idem Ius maritorum militibus, ut quoniam ex leibus uxores habere iis non licebat, saltem hoc orbitatis suae solatium consequerentur, ut ait Dio Cocceianus l. 60. a Claudio Imperatore indultum, lata [orig: latÔ] lege solvit ac penitus sustulit, uti discimus ex Herodiano l. 3. ratus, blando [orig: bland˘] et delitioso [orig: delitios˘] feminarum luxu haud parum fortitudinis viris auferri, Suid. in Severo. A Leptitanis suis pro Deo cultus est: unde in eo Spartian. c. 13. Horum igitur tantorum et tam illustrium viriorum interfector ab Afris, ut Deus habetur. Inter Thermas Romanorum celebriores Severianas quoque Scriptores habent, Franc. Swertius Not. in Hieron. Magium de Tintinnabulis c. 3.

SEVERUS [1] Libius Imperator Occidental. Ravennae salutatus, post Maiorianum, A. 461. a Senatu, non exspectato [orig: exspectat˘] Lenis Imperatoris consensu, confirmatus: veneno [orig: venen˘] sublatus est a Ricimero, A. C. 465. Marcellin. et Cassiodor. in Chron.

SEVERUS [2] Flavius Valerius Maximiniani Armentarii Imperatoris ex xorore nepos. Ab avunculo, cum Maximino, Caesar declaratus. A. C. 304. Italiae et Africae res curavit. Hic dum Maxentio, qui Romae Imperium arripuerat, occurrere properaret, victus Ravennam se recepit, unde a Maximiano Hercule, sub pacis praetextu, evocatus, in itinere Romam versus, strangulatus est. A. C. 307. Zosim. l. 12. Eutrop. l. 9. etc.

SEVERUS [3] Episcopus Milevitanus, Scriptor Ecclesiasticus. A. C. 420. Item Praesul Minoricae, floruit eodem [orig: e˘dem] tempore. Scripsit epistolam Circularem, de conversione Iudaeorum, in Insula sua. Item Episcopus Malaguae in Hispania, floruit A. C. 590. Scripsit Correctorium, contra Vicentium Caesaraugustanum, Arianum. Item de Virginitate, etc. Vide quoque Alexander Severus, Aquilius, Cassius, Cornelius, Odo, Sulpicius Severus.

SEVERUS [4] Haeresiarcha, caput Severianorum, e Tatiani scriptis veneno [orig: venen˘] hausto [orig: haust˘]; docuit, Resurrectionem nullam. vini usum illicitum, nullam item V. T. Actorum Apostol et Epistolarum Paulinarum auctoritatem esse. Porro statuit, feminam Cacodaemonis opus, et proin Coniugium damnabile esse. Homine in duas partes diviso [orig: divis˘], superiorem eius partem Deo, inferiorem Diabolo tribuit: a Clem. Alexandrino et Origene, qui quoque contra Tatianum scripserant, refutatus. Augustin. Haer. 24. Euseb. Hist. l. 4. Baron. A. C. 174.

SEVERUS [5] Sozopolitanus, ex parentibus gentilibus natus, luxus [orig: luxűs] et magiae accusatus Tripolim Syriae venit, ibique baptizatus est. Mox baptismo renuntians, Monasticam vitam aliquandiu professus, e coenobio, utpote Acephalorum unus, pulsus est: Hinc ad Anastasium Imperatorem ut de iniuria conquereretur, profectus, tantum apud eum effecit, ut deturbato [orig: deturbat˘] Flaviano [orig: Flavian˘], Episcopo [orig: Episcop˘] Antiocheno [orig: Antiochen˘], ipse eius in locum intruderetur, A. C. 512. Hic [orig: Hţc] Eutychis haeresin publice docens, Concilio Chalcedonensi anathema dixit, omnesque Episcopos suae Primatiae; in communionem pertrahere, qua [orig: quÔ] blanditiis, qua [orig: quÔ] vi conatus est. Quibusdam horum generose obnixis, saevire immaniter coepit, trecentis monachis orthodoxis molossorum furori expositis; luxuriae interea abominandae deditus. Tandem A. C. 519. Iustini iussu, lingua ei exsecanda cum esset, is Alexandriam evasit, ibique furere et abominanda patrare perrexit, Niceph. l. 16.

SEVERUS [6] magister ac machinator Neronis, in domo post exustam Romam struenda, Tacit. l. 15. Annal. c. 42. Vide et Aquilius, et Claudius, it. Cornelius, Iulius, Sulpitius. SEVERUS Archontius, memoratur Vopisco in Firmo c. 2. Quin etiam nunnis ehzs Severus Archontius protulit. de Graecis autem Aegyptiisque libris convicit Severus illum (Firmum) AYTOKPATOPA in edictis suis esse vocitatum.

SEVERUS [7] Atilius ad quem Lactantius scripsit duo epistolarum volumina, cuius meminit Hieronym.

SEVERUS [8] Hostilianus Marco [orig: Marc˘] Imperatore exstincto [orig: exstinct˘], Patrum suffragiis ei successit, sed morbo [orig: morb˘] mox correptus post missum sanguinem exstinctus est. Utriusque memoriam (namque Marcus hic alius a Marco Antonino Philosopho) uni Zonarae debemus. Isaac. casaubonus Not. ad Histor. Aug.

Alexander SEVERUS praenomine Aurelius, Imperator Romanus, Urbe Arcena [orig: ArcenÔ] genitus, Varii filius ex Mammaea, Heliogabali consobrinus, post huius mortem accipit Imperium, iam mortuo [orig: mortu˘] Macrino Caesar a Senatu appellatus. Dominum se appellari vetuit; E XVI. Senatorum consilio, citra sanguinem, imperavit; Rectores provinciis vitae inculpatae, imitatus Christianos in Sacerdonbus,


image: s0289a

dedit; Iniustos Iudices summo [orig: summ˘] odio [orig: odi˘] habuit; Vetronium Turrinum, alias sibi familiarem, quod responsa Principis fingendo venderet, fumo [orig: fum˘] neci tradidit, Praecone exclamante, Fumo [orig: Fum˘] punitur, qui vendiait fumum. Porro humanitate et liberalitate tanta [orig: tantÔ] fuit, ut ad petendum etiam invitaret, quos sciret nihil petiisse. Adversus Artaxerxem Persarum Regem qui Syriae imminebat, expeditione suscepta [orig: susceptÔ], militarem disciplinam in ea strenue exercuit, saepius quod a Christianis audierat ingeminans, Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris. Patrato [orig: Patrat˘] bello [orig: bell˘], contra Germanos Galliam infestantes profectus, pecunia [orig: pecuniÔ] primo rem tentare statuit, sed ob ide exosus militibus redditus, Maximino [orig: Maximin˘] summo [orig: summ˘] exercitus Duce procurante, occisus est Moguntiae A. C. 237. aetat. 29. successore Maximino [orig: Maximin˘]. Sub eo satis pacate Ecclesia vixit: namque et Mammea Augusta Christianis favit, atque Antiochiam ad se Origenem evocavit, et ipse Alexander Christum, inter Divos suos, in Larario coluit, uti videre est apud Euseb. Histor. Eccl. l. 6. c. 20. Vide plura de eo apud Herodian. Histor. l. 6. P. Orosium. l. 7. c. 11. Ael. inprimis Lamprid. in Vita eius, Alios.

SEVERUS [9] Mons Italiae, teste Servio in illud Aen. l. 7. v. 713.

Qui Tetricae horrentis rupes, montemque Severum.

Licet Marcellus Severum ibi adiective positum intelligat. Baudrando melius monte della Mosca, in Sabinis, versus Reate et confinio Aprutii ulterioris.

SEVINUS [1] Promptinus ab Othonesenatorio ordini restitutus, unde, ob repetundarum crimen: sub Nerone exciderat, Tacitus Histor. l. 1. c. 77.

SEVINUS [2] Lacus vide Sebinus.

SEVIR turmis Equitum Roman. apud Iul. Capitolin. in Marco, c. 6. Consulem secum Pius Marcum designavit et Caesaris appellatione donavit et Sevirum turmis Equitum Romanorum iam Consulem designatum creavit: et edenti cum collegis Ludos Sevirales adsedit: nomen eorum, qui praeerant Equitum decuriis, quae sex erant, Rhamnenses scilicet, Tatienses, Lucerenses, omnes primi secundique, Turnebus Advers. l. 11. c. 9. Inscr. vetus, VI. VIRO EQUIT. ROMAN. TURM. et cum adscripto turmae numero, Lapis alius, VI. VIR. EQUIT. ROM. TURMAE. PRIMAE. Eosdem in Seniores et Iuniores distinctos fuisse, alii lapideks docent. Casaubon. ad Capitolin.

SEUMARA urbs Iberiae in Asia, Strabo l. 11.

SEVO mons Germ. ab Ingaevonibus habitatus, Solin. c. 23. Baudrando mons est Scandinaviae longissimus, qui a Mari Albo et extremis Lappiae finibus lunato cursu, per Lappiam regionem dein inter B tniam et Finnorum Marchiam, tandem inter Sueciam et Norvegiam, ad fauces Sinus Codani, 300. mill. pass. longitudine procurrit. In Norvegia dicitur Daare fiela: Sed eius partes sunt etiam Skars field, Rund field, Dofre field, in Praefectura Nidrosiana, et File field, ac Houckle field, inter Bergensem et Aggerhusiam Praefecturas.

SEURI Hispaniae Tarraconens. populi Ptolem. Seurbi Plinio, l. 4. c. 20.

SEUSA oppid. Galliae in Cenomanis, ad fluv. Sartam, vulgo la Suse, titulo Comitivae clarum, Hadr. Vales. Notit. Gall.

SEUTHES [1] primus vocatus fuit, qui Regi suo iis copiis, quibus praefectus fuerat, regnum extorsit eumque occidit. Aristot. l. 5. Polit. c. 10. vocat Amadocum Thraciae Regem. Fortasse is est, cuius quoque meminit Polyaen. l. 7. c. 32. Vide Ceuthes.

SEUTHES [2] Odrysarum Dux, qui Zopyrione Thraciae praeposito [orig: praeposit˘], dum expeditionem in Getas faceret, tempestatibus procellisque subito [orig: subit˘] coortis, cum toto exercitu oppresso, populares ad defectionem traxit, Curtius l. 10. c. 1.

SEX [1] it. SEXI FIRMUM Plin l. 3. c. 1. cognomine Iulium, Sexitania, Athenaeo, Hexi Melae, urbs Hispaniae Baeticae apud oram litoralem regni Granatensis. Velez Malaga Coquo et Pineto, Motril vero Floriano.

SEX [2] item Sexaginta, vide supra lit. H. in compositis ex Graeco *(ec

SEXAGENARII olim de ponte deiecti: cuius causam Manilius hanc refert, quod Romam qui incoluerint primi Aborigenes, hominem sexaginta annorum qui esset, immolare Diti Patri quotannis soliti sint, quod facere eos destitisse adventu Herculis; sed religione postea veteris moris scirpeas hominum effigies de ponte in Tiberm mittere instituisse. Alii, post Urbem a Gallis liberatam, ob inopiam coepisse Sexagenarios in Tiberim praecipitari aiunt. Sed exploratissimum illud est causae, quo [orig: qu˘] tempore primum per pontem coeperunt Comitiis suffragium ferre, Iuniores conclamavere [orig: conclamavŕre], ut de ponte deicerent, qui Sexagenarii essent, et proin nullo [orig: null˘] iam publico [orig: public˘] munere amplius fungerentur, ut ipsi potius sibi quam illi deligerent Imperatorem, Festus. Deiciebantur itaque tales de ponte, Non ut periclitarentur de vita, sed ne suffragarentur in Comittis, Iohannes Saxonius in Orat. pro S. Roscio. Vide quae de Pontibus supra dicta, it. Voce Senatus.

SEXAGESIMA in Ecclesia Roman. initium sumit sequenti Dominica post Septuagesimam, et finitur quarta [orig: quartÔ] feria [orig: feriÔ] Hebdomadis Paschalis, Alcuinus de Div. Offic. Inde dicta, quia 60. sunt dies usque ad medium Paschae, quod est feria quaeta praefeta, Ordo Roman. Aliam nominis rationem habes supra, ubi de Planetis.

SEXANA Siciliae urbs, Phavorinus.

SEXCENTI apud Massilienes olim nomen Magistratus, vide infra Venenum.

SEXIGNANI vel SEXAGNANI Galliae Aquitaniae populi Plin.

SEXIONA vide Setabicula.

SEXITIA Mamerci Scauri uxor, mortis qua [orig: quÔ] Vir damnationem anteiret, et incitamentum et particeps, Tacit. l. 6. Annal. c. 29.

SEXOLITAE gens ad Euxinum Pontum. Pompon.