December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0287a

SETELSIS Iaccetanorum in Hispania Tarraconensi urbs, Ptol. Ostalric Marinaeo, oppid. Cataloniae, ad Torderam amnem. Aliis fuit, ubi hodie Urgel, seu la Ceu de Urgel, urbs Cataloniae, ad Sicorim fluv. Episcopalis sub Archiepiscopo Tarraconensi. Vide Urgela.

SETH fil. Adam, natus A. M. 131. pietatis paternae imitator, caput familiae sauctae. Pater Enosi, Obiit A. M. 1042. Hunc Astrologiae arcana duabus columnis inscripsisse, Ioseph. Fud. Ant. l. 1. c. 2. refert, quod tamen alii merito ex plodunt: Cur enim non potius verae religionis principia in hisce monumentis postritati tradidisset. Gen. c. 4. v. 25. Latine positus, vel posuit. Vide Ioseph. Fud. Ant. l. 1. c. 3. et Suidam in *sh\q. Scribendi vero is artificium mirabile vel ipsus invenit, vel a Patre inventum iam ac constitutum accepit atque ad posteros propagavit. Vide Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 9. et Hornium Histor. Philos. l. 7. c. 2. ubi de columnis eius disputat. Hic caput fuit Sethitarum, Cainitis oppositorum, de quibus diximus aliquid supra, in voce Cham: de cultu eius vide aliquid infra, voce Sirius.

SETHAR nomen ducis. Esther. c. 1. v. 14.

SETHENES Thinitarum in Aegygto Rex XIII. ante quem Tlas praefuit, post eum Chares. Regnavitann. 41. dum Biyris in Thebaide rerum potiretur, et Saophis: circa tempora Isaaci Patriarchae. Marshamus ex Manethone.

SETHIANI vel SETHINIANI Haeretici, a Valentino oriundi. Duos Angelos creatos fuisse, Cainum et Abelem, hocque [orig: h˘cque] occiso [orig: occis˘], supremam virtutem Sethum ex puro semine voluisse concipi, ut reliqui duo Angeli virtute orbarentur, docuerunt. Addiderunt, Angelos inter se commixtos diluvium attraxisse, irrepsisse tamen et in arcam aliquid malitiae, unde peccatorum origo. Hi libros scripserunt complures, sub Sethi nomine, ut et aliorum Patriarcharum. Iesum Christum crediderunt aut Sethum fuisse, aut Vicarium eius esse. Tertull. de praescr. c. 47 Iren. l. 1. c. 7. et seqq. Epiphan. haer. 31. etc.

SETHIM tractus Palaestinae seu Arabiae petraeae in finibus Moabitarum trans Asphaltitem lacum Liviadi oppid. finitimus, inde 6. mill. pass. Sic hodie. Reges Aegypti.

SETHON Vulcani Sacerdos, post Anysin, vel potius cum illo, in illa tum Aegypti polukoirani/h|, quae, post Thebanorum Regum collapsam in Asia potentiam, exorta est, regnavit, Herodot. l. 2. c. 141. in Arbicis Aegypti inferioris partibus. Reges autem e Sacerdotibus eligi usitatum erat. Vidit huius Regis, murem manu tenentis, statuam Herodotus praefatus, quod Rex hic, a Calasiriis desertus, et in oppid. Pelusio a Sennacheribo Assyriorum Rege obsessus, ope murium, pharetras, arcus, et scutorum hostilium habenas ambedentium, liberatus esset, Ibid. Stetit autem hoc simulacrum in templo Vulcani, cum Inscr. In me quis intuens pius esto. Quo de pietatis symbolo, vide pluribus disserentem Marshamum Canone Chron. Sec. XVII.

SETHOSIS Iosepho contra Apion. qui Sesostris Herodoto l. 2. c. 101. et Sesoosis Diodoro, Thebanorum Rex LV. patri Amenophi III. ultimo eorum temporum, quae Sacerdotibus Aegyptiis ingloria ferebantur, apud Diodorum Sic. l. 1. successit. Hactenus enim Aegyptiorum res gestae adhuc fuerunt tenues admodum et stylo [orig: styl˘] Historico [orig: Historic˘] parum dignae; imbelles illi primis saeculis mollibus vacarunt [orig: vacÔrunt] studiis, et praeter Regum nomina, ac mirandas Pyramidum moles, nihil posteris reliquerunt. Secundi intervalli tempora Extraneorum tyrannide et cladibus domesticis diu infelicia fuerunt, donec Thebani expulsis tandem Pastoribus totius Aegypti Monarchiam paulatim adepti sunt. Sed neque post recuperatam Aegypto libertatem, Regum reliquorum ulla claritudo, Herodotus d. l. Unde Diodorus, Regnasse [orig: RegnÔsse] ferunt Menis posteros LII. annos plus MCCCC. a quibus nihil actum est literis dignum, l. 1. Donec Sethosis surrexit, qui, Aegyptiorum imperium longe lateque propagando, e)pifanesta/tas2 kai\ megi/stas2 tw=n pro\ au)tou= e)petele/sato pra/ceis2, Res illustrissimas et usque ad id tempus maximas gessit, Idem ibid. Eius vero aetas Graecis omnino incognita, in Sacris Hebraeorum difqe/rais2 conservata est. Iosephus enim, ubi Hierosolyma a Seseco Aegypti Rege capta narrat, Herodotus, inquit, illius res gestas ascribit Sesostri, Antiqq. l. 8. c. 4. Nempe, qui Graecis Sesostris, idem Aegyptiis Sethosis, Hebraeis Sesac vocatus. Hic itaque a patre cum exercitu missus Arabiam, dein maximam Africae partem perdomuit, adhuc admodum iuvenis. Lucan. l. 10. v. 276. Venit ad Occasum, mundique extrema Sesostris. Patre defuncto [orig: defunct˘], instinctu filiae Athyrtes, feminae sagacissimae, totum terrarum orbem sibi subicere proposuit: aggressusque primo Aethiopas terra [orig: terrÔ] marique (cum hactenus Aegyptii superstitione inolita [orig: inolitÔ] a mari abstinuissent) illos subiugavit; ex Austro reversus in Asiam expeditione suscepta [orig: susceptÔ], Aegyptiaci in Asia Imperii primus Auctor fuit: ante quam nullus Aegyptiacae historiae nexus est cum rebus extraneis. Vetustiores Aegypti Reges (quibus cum Patriarchis et Israelitis res erat) communi Pharaonis vocabulo [orig: vocabul˘] nuncupantur, nec quidquam inde certi est colligere. Sesac Aegyptiorum Regum ptimus in Sacris literis proprio [orig: propri˘] nomine designatur; 1. Regum c. 14. v. 25. Subegit autem totam Asiam, nec illas solum terras, quas Alexander M. postea occupavit, sed etiam gentes, quas ille non adivit. Transiit enim Gangem fluv. et Indiam permeavit totam usque ad Oceanum, Diodor. ibid. Etiam Istrum fluv. transiisse refert Herodotus, probatque ex stelis ibi positis: in talibus enim apud gentes pugnaces, pudendum viri posuit, apud ingnavas et timidas, feminae; cuiusmodi cippum in Iudaea quoque, Rehoboamo se a)maxhti\ dedente, positum fuisse, idem tradit ibid. c. 106. In Asiam ex Europa reversus egregia dominii sui monumenta illic reliquit: inter quae duarum statuarum huius viri ex petris


page 161, image: s0287b

sculptarum, cum Inscr. *)egw\ th\n de th\n xw/ran w)/moisi toi=s2 e)moi=si e)kthsa/mhn, Ego regionem hanc meis humeris obtinui, idem ibid. meminit: Eadem [orig: EÔdem] expeditione coloniam Scythatum in Parthiam, et Aegyptiorum in Colchidem deduxit: et ex his longinquis eius itineribus enatum est Geographiae studium, cui deinceps *ie(rogrammatei=s2 Aegyptii operam impense dederunt. Novem sic annis exactis in Asia, perfidia [orig: perfidiÔ] fratris Armais, quem interea Aegypto praefecerat motus reditum in pariam acceleravit, sumptaque de eo ultione, pacis artibus totum se dedidit. In omnibus Aegypti urbibus Etmpla exstruxit; ingentibus donariis Templum Vulcani inprimis in urbe Memphi locupletavit; Obeliscos duos erexit, quorum alterum Augustus postea Romam translatum in Campo Martio statuit, Plin. l. 36. c. 9. Aegyptiorum militiam ordinavit; commilitonibus suis Feuda militaria concessit, Aegyptum in Nomos divisit; aliaque fecit, ut omnes, qui unquam cum imperio fuerunt, tam rebus bello [orig: bell˘] gestis, quam magnitudine numeroque [orig: numer˘que] donariorum, et operibus in Aegypto editis, superasse [orig: superÔsse] videretur, Herodot. ubi supra. Verum superbiae imputationem evadere non potuit: ut quem Pharios currus Regum cervicibus egisse, canit Lucanus l. 10. v. 277. interim, cum regnasset annos XXXIII. (post reditum videl. ex Asia) captus oculis, sponte vita [orig: vitÔ] demigravit: Eoque [orig: E˘que] facto [orig: fact˘] non mdo Sacerdotum, sed et reliquorum Aegyptiorum admirationem promeruit; quod sibi vitae exitum fecisset, magnitudine animi, factis testata [orig: testatÔ], dignum, Diodorus d. l. relicto [orig: relict˘] posteris Asiae Imperio [orig: Imperi˘], non enim verum, quod sub Vexoris nomine, de illo Iustinus l. 1. c. 1. dicit, contentum victoria [orig: victoriÔ] imperio [orig: imperi˘] abstinuisse. Successit ei filius maximus natu Rhamses, quem vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘], plura vero de Rege hoc maximo, apud Ioh. Marshamum Canone Chron. ad Sec. XIV. et XV. a p. 370. usque ad 416.

SETHREITES Strab. Sethroites Plin. l. 5. c. 9. urbs et nomus Aegypti, intra Deltam, apud Bubastum Urbem, et bubasticum fluv. Sethraetes Ptol. vide Sethron.

SETHRI fil. Oziel. Exod. c. 6. v. 22.

SETHRON urbs Aegypti. Steph. quae alias Abaris, Pelusium, Pithom, vide ibi. Inde Sethroites Nomus, in quo urbe condita [orig: conditÔ], Pastores ex illa erutione facta [orig: factÔ] Aegyptios subiugarunt [orig: subiugÔrunt], Manetho apud Syncellum. Vide Ioh. Marshamum Canone Chron. ad Sec. VIII. ubi et Typhonis urbem vocari urbem eam docet. ac de hoc Aegyptiorum idolo multa erudite disserit.

SETIA [1] urbs Campaniae, non procul a Tarracina, vino [orig: vin˘] generoso [orig: generos˘] nobilitata, quod inde Setinum vocabatur. Martial. l. 13. Epigr. 112.

Pendula Pomptinos qua spectat Setia campos.

Idem l. 4. epigr. 64. v. 33.

--- -- --- -- Pendulamque
Uni dedite Setiam colono.

Plutarcho et Appiano *sh/tion. Straboni ac Ptolemaeo *shti/a. Vide Cluver. Ital. Ant. p. 1021. Baudrando Sezze nunc, oppid. iuxta Pomptinas paludes, in ditione Pontific. in colle, ubi persaepe moratur Episcopus Terracinae, 17. milliar. a Velitris in Ortum, Privernum versus 6. et 9. a Cora in Eurum. Quidam etiam urbem Episcopalem in Terra Laboris huius nominis collocant.

SETIA [2] oppid. Hispaniae citerioris in regno Aragonio. Ptolom. Nunc Sesse, intra montes Pyrenaeos a Caesaraugusta [orig: CaesaraugustÔ] 28. leuc. in Boream. Baudrando oppid. Vasconum, nunc Exea, oppid. Aragoniae, ad amnem Bielam. 9. leuc. a Caesaraugusta in Boream Pompelonem versus.

SETIDAVA Germaniae urbs Ptol. Posen Ortelio in Polonia, Posnania Latinis recentioribus.

SETIENA Galliae Narbonensis arx. Avien.

SETIENSIS Africae Propriae urbs. Ptol.

SETIM locus in campestribus Moab, non procul a Iordane, et Phogor monte, unde Iosue misit exploratores ad investigandum Ierichuntis teram.

SETIUS Mons Gall in Occitania inferiori in ora maris Mediterranei vix 1. leuc. a stagnis Volcarum, ubi portus amplus Ludovici, incuius commodum moles ampla iniecta fuit nuper sumptu regio [orig: regi˘]. Hic arx olim, nunc diruta; vix 2. leuc. a Forontiniano in Merid. Cap. de Sete Gall. Baudrando, Valesio mons hic inter stagnum, quod Tauri paludem Avienus dixit, et mare positus est, atque inter Agatham et Magalonam, sed illi proprior, Notit. Gall.

SETNICUS vel SATNICUS in Regno Croatiae et Dalmatiae, olim dicebatur, qui praeerat regioni, quae centum dare poterat armatos. Ei postea successit dignitas Knesorum, uti Comites vocant. Vide Ioann. Lucium de Regno Dalmatiae p. 49. 85. et 99.

SETOVIA Dalmatarum urbs, Appiano.

SETRAI nomen viri. 1. Paral. c. 27. v. 29.

SETUBALIA Belg. S. Hubes, urbs Portugall. cum portu amplo et arce recens excitata; alias Caetobrix, Briet. Ad ostia fluv. Zadaon, 6. leuc. Portug. ab Olissypone in Meridiem, 5. a Barbario promontor. in Ortum.

SETUBIA urbs Hispan. Tarraconensis. Ptol. Sepulveda, Moletio. Vide Segovia et Segortialacta.

SETUIA urbs Germaniae in Lusatia [orig: LusatiÔ]. Ptol. hodie Zittaw.

SETUNDUM Aethiopiae sub Aegypto urbs. Plin.

SEVA fluv. Galliae, memoratus Brittoni Philipp. l. 8.

---- ---- Obsedit Abrincas,
Colle sitas inter Servam Senunamque supino,
Pisciferos amnes multo [orig: mult˘] salmone feraces:

quem situm hodieque Urbs haec montana marique proxima obtinet. Fluvium Saeam vocat Cenalis, vulgo See, seu la riviere de See. Oritur is, apud Abrincatuos, in colle Brimbalio la Bute de Brintal (unde et tres alii amnes, suo [orig: su˘] alveo [orig: alve˘] quisque in diversa


page 162, image: s0288a

decurrentes, Viria nempe. Egrannia ac Nigra aqua scaturiunt) et alluit Carentiam Cherence, Cupam Cuve, Briceium Brece, Pontem S. Filiberti, qui est ad pedem montis Abrincatarum; unde et a Plerisque dicitur urbem Abrincatas praeterlabi et tingere: atque infra Abrincatas; 3. aut 4. milliar. Senona [orig: SenonÔ] auctus, una cum illo inter Montem S. Michaelis atque Tumbellanam in mare effluit. Ad montem Hubaldi, habet Furnarius. Vide Vales. Notit. Gall. in voce Abrincatui.

SEVACES Norici populi Ptol.

SEVALIUS vel Servalius, Archiepiscopus Eboracensis, Discipulus Emundi; Alexandro IV. nimis rigide a clero Anglicano subsidia exigenti, scripsit literas parrhesia [orig: parrhesiÔ] et zelo [orig: zel˘] plenissimas. Obiit A. C. 1258. Scripsit Statuta Synodalia, Opus ad clerum suum, Epistolas, Sermones, etc. Matth. Paris. Hist. Angl. sub Henr. III. Pitseus de Script. Angl. Lelandus etc.

SEVATUM oppid. Norici in comitatu Tirolensi; vulgo Schwatz.

SEVECHUS Graece *sebh/xwn, fil. Sabaconis Aethiopis, qui in Aegypto regnavit, iuxta Africanum, cui et *seu/hxos2 dicitur: qui sic in Dynastia Aethiopum, in Aegypto regnantium, secundus fuisset: Successorem habens Tarachum. Sed quid de his Sabaconis successoribus sentiendum, vide apud Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. XVI. ubi de Sabacone Aethiope.

SEVERA [1] ob formam, a Valentiniano Imperatore Iustinae uxori superinducta, lege lata [orig: latÔ]: ut cuique liceret duas uxores legitimas habere. Mater Gratiani Imperatoris. Vide auctores Laeto Comp. Hist. Univ. laudatos.

SEVERA [2] provincia seu Ducatus Imperii Moscovitici. Eius incolae, propter assidua cum Tartaris praelia, valde sunt bellicosi. Duces, huius provinciae nullum superiorem agnoscebant, sed primo, magno Lithuaniae Duci, postea Regi Poloniae, tandem Magno Moscoviae Duci oboediebant: qui tandem perfidiae innocenter accusati, a Basilio magno Duce principatu exuti sunt. Metel. Hanc provinc. cum Smolensko et Czernichovia [orig: CzernichoviÔ] vindicavit Vladissaus IV. Poloniae Rex circa A. C. 1634. Abr. Golnitzius in Aph. Dan.

SEVERACUM vulgo SERVIERE, castr. Galliae, inter civitatem Rutenorum ac urbem Vellavorum, seu Podium, in monte. Hadr. Vales. Notit. Gall.

SEVERIA urbs Angliae inter Wintoniam et Bathoniam, vulgo Salisbury. Populi Severiani, vulgo Wilishiremem, teste Lhuydo [orig: Lhuyd˘] .

SEVERIACUM oppid. Ducatus Burgundiae Seure et Bellegarde. Prius valde munitum, cum titulo Ducatus, vix 2. leuc. a confinio Ducatus Burgundici in Occasum, 3. a Cistercio in meridiem uti 8. a Divione, 5. a Belna in Ortum. Item castrum in Turonibus, vulgo Siuray. Hadr. Valesius Notit. Gall.

SEVERIANI Haeretici quidam, a Tatiano primum propugnati, deinde a Severo aucti, qui matrimonio [orig: matrimoni˘] penitus abstinendum praedicebant. Hieronym. Sophronius.

SEVERIANUS [1] sororius Hadriani Imperatoris nonagenarius, cum nepote Fusco, iussu Imperatoris interemptus, imprecatus est huic, ut cum mori cupiet, non possit: quod factum. Vide Ael. Spartian. in vita Hadr. c. 23.

SEVERIANUS [2] Episcopus Gabalitanus in Syria, eloquentia [orig: eloquentiÔ] et cruditione clarus. AS. Chrysostomo, ad contionandum saepe invitatus, et cum in Asiam proficisceretur, Ecclesiam suam interea curare iussus, non usquequaque officium fecit, proin a reduce Chrysostomo reprehensus, ad persecutores eius se applicuit. Persuasit itaque Eudoxiae, illam a Chrysostomo Iezabelem pro suggestu appellatam esse; Hinc indignatio orta, et pulsus Chrysostomus est, quem cum Severianus publice convitiis proscindere, fastus illum inprimis accusans, aversatus persecutionis auctorem populus revocavit Chrysostomum, qui paulo post Severianum urbe pepulit. Sed ope Eudoxiae pax coaluit, nec cessavi tamen hic illum crudelissime, qua [orig: quÔ] pote persequi. Scripsit Expositionem Epistolae ad Galatas, Gennad. de Vir Illustr. Editae sunt etiam A. C. 1612. sub eius nomine, 6. Homiliae Graecae cum Chrysostomi operibus. Eidem ex 6. Chrysostomi homiliis, a Cardin. Sirleto editis, quaedam quoque attribui solent. Theodoret. Iohannes Damascen. Gennadius, Socr. l. 6. Sozom. l. 8. Nicehor. l. 13. Pallad. in Dial. vitae S. Chrysost. Baron. A. C. 400. 401. et seqq.

SEVERINI Coenobium P. Diacon. Zuerin Leunclav. pagus Norici, in Pannoniae superioris confinio, ad Cetium montem, in Austria. Siferingen aliis apud Viennam, ab illa magno [orig: magn˘] milliar. Ungaric. distans, Lazius.

SEVERINUM vulgo SWERIN, oppidum Daciae, in Mysiae superioris confinio, ad Danubium, apud pontem Traiani, opus Severi Imperatoris.

SEVERINUS [1] Pontifex Roman. A. C. 638. post Honorium I. ut Ecthesi subscriberet, ab Heraclio Imperatore Perduci non potuit. Obiit A. C. 639. Successit Iohannes IV.

SEVERINUS [2] Noricorum Episcopus praedictionibus celebris.

SEVERINUS [3] vide Boetius.

SEVERISSIMUS nomen centurionis, seditiosis Othonianis resistentis et ideo occisi, ut legit apud Tacit. l. 1. Histor. c. 80. Lipsius, quod tamen probare se posse negat Pichenus.

SEVERITAE Heretici, quorum auctor Severus Antiochiae Pseudo-Episcopus Acephalus fuit, de quo dictum suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]: in varias postea factiones divisi sunt. Quinque enim Severitarum diversas sectas commemorat Nicephorus Callisti Histor. Eccl. l. 18. c. 49. aitque omnes habere suos Episcopos, exceptis iis qui Contobabditae dicebantur, a loco quodam, nomine hoc [orig: h˘c] sumpto [orig: sumpt˘]. Qui autem quintae sectae fuerunt, Tritheitae appellati sunt, eo [orig: ] quod in S. Trinitate tres substantias et naturas per omnia similes dicerent; de quibus vide infra in voce Tritheitae, plura vero hanc in rem apud Io. Forbesium Instruction. Historico Theologic. l. 3. c. 17. ut et in voce Monophysitae. Sic enim etiam vocati sunt, qui Severi harresim presse sequebantur etc.