December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0279a

SERMYLIUS civitas in Sithonia Macedoniae. Herod. l. 7. Urbs iuxta Athon. Steph.

SERNICIUM locus in Italia inter Sulmonem, et Vennsium. Antonin.

SERNINUS Vicus oppidulum Lombardiae Cispadanae. Antonin. Sermito Leandr. Sermido Baudrando, pagus Ducatus Mantuani, in limite Ferrariensi, ad Padum, inter Ferrariam ad Ortum 20. mill. pass. et Mantuam ad Occidentem 13. circiter.

SERON princeps exercitus Syriae. 1. Machab. c. 3. v. 13.

SEROR fil. Bechorath. 1. Sam. c. 9. v. 1.

SERPA oppid. olim clarum, nunc castrum munitum Portugalliae, in colle, prope Anam fluv. medium inter Mauram ad Boream et Iuliam Myrtilim ad Meridiem, 5. leuc. Portug. uti a limite Vandalitiae in Occasum.

SERPENS callidissimum animal, inter bestias agri, Gen. c. 3. v. 1. hominique ante lapsum gratissimum, ob peculiarem hunc prudentiae characterem, quae non ratione, sed celerrimo spirituum ac membrorum, ad haec illaque obiecta, motu constabat; mox Satanae homini felicitatem suam invidenti in fraudem placuit, qui sub eius exuviis latens Evae persuasit, ut de fructu vetito ederet. Unde humani generis orta strages, maledictio etiam serpenti (de quo [orig: qu˘] vide aliquid supra, voce Lupanto ) utpote seductionis instrumento, inflicta, et odium inter illum hominemque sancitum, Gen. c. 3. v. 15. cuius ratione scripsit Hyperides contra Demad. tou\s2 o)/feis2 mihtou/s2 ei)=nai pa/ntas2, serpentes odio [orig: odi˘] dignos esse omnes. Et Theocritus Idyll. 15.

*)ek paido\s2 to\n yuxro\n o)/fin ta\ ma/lista de/doika.
A teneris fuit horrori mihi frigidus anguis.

Maledictionis summa, Super ventrem tuum ito, et pulverem comedito, c. cit. v. 14. Nempe serpebat quidem et antea in ventrem hoc animal, nec quicquam Deus in eius natura mutavit post lapsum: sed, quod erat natura [orig: naturÔ], cessit in poenam, ut in homine nuditas, in muliere partus. Sic et pulvis ei in cibum assignatus; quia licet sit in pamfa/gois2. nam et carnem edunt serpentes et herbam, suntque likno/tatoi tw=n zw/wn, cupediae dediti prae coeteris animantibus: Arist. Histor. l. 8. c. 4. tamen cum humi repat, non potest quin pulverem in os cum cibis aliis simul ingerat. Hinc itaque abominanda merito Gentilium cum serpentino genere familiaritas, quibus hoc vaticinandi peritiam inspirare creditum, uti legimus apud Homeri scholiastem Il. h. Unde et vatum antiquissimus Ophion dictus est, apud Nonnum Dionysiac. l. 4. et auguriorum praesidem Deum Graeci veteres serpentis forma [orig: formÔ] coluere [orig: coluŕre], uti diximus ubi de Pythone. Ulteritis Incantatores et Magi processerunt, quibus cum serpentibus inprimis commercium fuit, carminibus hominum ideo magis obnoxiis, quam ullum aliud genus animantum, ut hoc esset argumento, primum hominem a Diabolo fuisse per serpentem seductum, Augustin. l. 2. de Gen. ad lit. c. 28. Quo [orig: Qu˘] fascini genere etiam integri populi infames olim hodieque fuere [orig: fuŕre], Aegyptii, Indi, Marsi, Melindenses, Nigritae, Peruani, Psylli, Alii. Quorum quidam sola [orig: solÔ] manu et tactu fascinant: ab aliis orbis descriptus, medicamina adhibita, et barbara verba, loca sulpure et igne lustrata, laminae, lapides, ligna peregrina, figurae Talismanicae; inprimis vero Carmina et susurri: qua de re supra quaedam diximus, in voce Aspis surda, item ubi de Carminibus, Ophiomantia et verbo Recanere. Maior adhuc impietas eorum, quibus Serpens, pro Numine cultus, olim hodieque. Certe Serpentes in Aegypto cultos, Herodot. in Euterpe testis est, ubi circa Thebas sacros fuisse, qui defuncti in Iovis, cui sacri erant, Templo sepeliri consueverint, refert. Inprimis aspides ab Aegyptiis tima=sqai i)xurw=s2, vehementer coli, tradidit Phylarchus Hist. l. 12. et ex eo Aelianus de Anim. l. 17. c. 5. Inter aspides autem id genus, quod Thermutim vocabant, in summa iis veneratione fuisse, caque [orig: cÔque] tamquam regio [orig: regi˘] quodam [orig: qu˘dam] diademate, Isidos simulacra coronari solita, idem habet ibid. l. 10. c. 31. Neque vero Serpentes Aegyptiis solum culti, sed et iidem e)pimi/cantes2 logika\ a)lo/gois2 kai\ a)no/moia th=| fu/sei e)gei/rontas2 Deos habuerunt, uti kunokefa/lous2, sic et o)fiokefa/lous2, serpentino [orig: serpentin˘] capite horribiles, Athan. contra Gent. Ac primum quidem Serpens commendabatur Gentibus, ut Numinis symbolum, quomodo Indis cultum fuisse, docet Max. Tyrius Dissertat. 38. Mox, qui cultus prudentioribus symbolicus, is simplicibus ac rudibus proprius esse coepit: quod eo gratius Diabolo fuit, quia hoc [orig: h˘c] instrumento [orig: instrument˘] foede adeo primis illuserat Parentibus. Unde et a primo impostore illo cultum hunc ad Gentes promanasse [orig: promanÔsse], conicit Anton. Thysius Notis in Gellium l. 7. c. 1. Certe in antiquis Graecorum mysteriis acclamatum legimus *eu)=a, et simul Serpentem monstratum. Vide de Serpentibus, in thiasis coeteroque sacrificali Bacchi apparatu, C. Paschalium Coronar. l. 1. c. 17. etc. Eadem religio Phoenicibus, et Romanis, uti legimus apud Hesychium, Clement. in Protrept. Plut. Alexandro, et Chalcidium in Timaeum. Quod et sequente aevo [orig: aev˘] durasse [orig: durÔsse], apud Borussos, Erasm. Stella de Antiqq. Boruss. l. 1. apud Samogithos, Sigismundus Liber Baro ab Herberstein, Comm. rer. Moscovit. apud Lithuanos, Idem paulo post, et Alex. Guaginus in Sarmatia sua Europ. tradunt. Imo, in provinc. Calecuto serpentes vastissimo [orig: vastissim˘] esse capite, porci maximi magnitudine, et pro Numine a Rege coli, suo tempore, scribit Iul. Caes. Scaliger Histor. Animal. l. 2. c. 18. sect. 123. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 4. c. 63. Iac. Ouzelium Ammadversion. ad Minucium Fel. p. 168. et seqq. M. Z. Boxhornium Histor. Univ. ubi de Lithuan. et Samogitis. Alios: Hodieque Peruanos colere Iridem cum duobus a latere Serpentibus, divinitatis symbolo [orig: symbol˘], tradunt In dicarum rerum Scriptores, apud eundem Vossium l. 3. c. 13. Apud Thespios, quotannis adolescentem sorte ductum, Serpenti ingentis


page 153, image: s0279b

magnitudinis, immolatum fuisse, diximus in voce Saotas: quemadmodum de Serpente sub lecto morituri abscondito, sed ante tempus prosiliente, sicque Divinitatis opinionem importune refellente, lepidam habes historiam, in voce Heraclides. Nec quicquam vulgarius, quam pro Geniis locorum serpentes olim habitos, quam in rem videndus Meursius extr. in Lycophronem Commentario. Quo facit idololatrarum in ipso Israele furor, qui Serpentem aeneum (de quo supra in voce Aeneus ) a Mose in deserto, divino [orig: divin˘] monitu, erectum, processu temporis divinis honoribus afficere non dubitarunt [orig: dubitÔrunt], iussu hinc Ezechiae Regis contusum: sed extremis temporibus, inter ipsosmet Christianos, iterum a nonnullis in cultum erectum, ut videre est in voce Ophitae. Excusatiores Romani, apud quos serpentes legimus, parricidio puniendo adhibitos, et una cum parricidis culeo inclusos fuisse: Ita enim Vetus Scholiastes Iuvenalis ad v. 213. Sat. 8. Parricidis in culleo clausis, ad paenam simia et serpentes iungi solebant. Cum prius solus parricida in culeum insueretur. Vide quod de C. Villio scriptum reliquit Plutarchus, cui adde Liv. Dec. 5. l. 8. Val. Max. l. 1. c. 1. ex. 13. et Senecam l. 5. Controv. 4. in fine. Post Serpentem vero demum simia; post simiam, canis quoque et gallinaceus additi, qua de re vide Thom. Dempster. in Paralipom. ad Rosin. l. 8. c. 25. et supra suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Annibal item, qui iis contra hostes usus est, apud Corn. Nepotem, in Vita eius. c. 10. Quem male aemulatus Heliogabalus, serpentes per Marsicae gentis Sacerdotes collegisse fertur: eosque subito ante lucem, ut solet populus ad ludos celebres convenire, effudisse, multosque afflictos morsu et fuga [orig: fugÔ], apud Lamprid. c. 23. etc. Coeterum de Serpentum natura ac speciebus; et peculiariter de eorum capite, longe potissima parte, de eorum latibulis, lingua bisulca, prudentia, veneno; de quorundam gemino aculos, in ore et cauda; de populis urbibusque, quibus hoc animal infestum, aliisque huc pertinentibus, vide prae aliis Sam. Bochart. Hieroz. Parte utraque passim, inprimis Part. prior. l. 1. c. 4. et Part. poster. l. 3. c. 6. Adde, Plinium, Gesnerum, Aldrovandum, Auctorem Anon. Sinae et Eur. c. 39. Alios. Non omittendum tamen adversus unum Serpentem, bello [orig: bell˘] primo [orig: prim˘] Punico [orig: Punic˘], Attilium Regulum Consulem, in Africa, castris apud Bagrada flum. positis, praelium grande atque acre fecisse, eumque magna [orig: magnÔ] totius exercitus [orig: exercitűs] conflictione, ballistis atque catapultis diu oppugnasse [orig: oppugnÔsse]: interfecti tandem corium longum pedes 120. Romam misisse, quod refert A. Gellius l. 6. c. 3. De eodem Val. Max. l. 1. c. et ex. ult. In Africa, inquit, apud Bagradam flumen, tantae magnitudinis anguis fuit, ut Attilii Reguli exercitum usu amnis prohiberet, multisque militibus ingenti ore correptis, compluribus caudae voluminibus clisis, cum telorum iactu perforari nequiret, ad ultimum ballistarum tormemis undique petitus, silicum crebris et ponderosis verberibus procubuit, omnibusque cohortibus, et legionibus ipsa [orig: ipsÔ] Carthagine visus est terribilior. Atque etiam cruore suo [orig: su˘] gurgitibus imbutis, corporisque iacentis Pestifero [orig: Pestifer˘] afflatu, vicina [orig: vicinÔ] regione polluta [orig: pollutÔ], Romana inde submovit casira. Pellem eius ad bellum usque Numantinum durasse [orig: durÔsse], legas apud Liv. Epit. l. 18. Plin. l. 8. c. 14. Orosium l. 4. c. 8. Silium Italicum l. 6. etc. De Serpente vero in lucerna Minervae, vide Fortunium Licetum de Lucernis l. 6. c. 21. Super adde quae dicta hic [orig: hţc] passim, inprimis in voce Anguis, et Vernatio: sicut de modo cicurandt serpentes, vide Casaubon. ad Tiber. Suet. c. 72. de serpente, Indorum delitiis, infra Teutlacocauliqui; omnium formosissimo, Tricaflina, et de Serpentum hostibus, vocibus Cervus, Cicoma, Ibis: supra item aliqua in derivatis et compositis ex Graeco *)/ofis2.

Serpentum in S. Scriptura hae species memorantur.

a. Acontias seu Iaculus, Esai. c. 34. v. 15. Hebr. [gap: Hebrew word(s)] Kippozz. b. Aspis, Psalm. 140. v. 4. Hebr. [gap: Hebrew word(s)] Achsub. Et Esai. c. 11. v. 8. Hebr. [gap: Hebrew word(s)] Pethen. g. Cenchrines, Iobi c. 38. v. 39. Hebr. [gap: Hebrew word(s)] Chephir. d. Cerastes, Gen. c. 49. v. 17. Hebr. [gap: Hebrew word(s)] Sephiphon. e. Dipsas, Psalm. 91. v. 13. Hebr. [gap: Hebrew word(s)] Sachal : quo [orig: qu˘] tamen nomine ammodytes, aspis, chersydrus, draco, dryinus, haemorrhous, aliique serpentes nigri, aut nigris maculis aspersi: inprimis unus aliquis inprimis niger (aspidis forte genus) intelligi potest. z. Draco, Exodi c. 7. v. 9. Hebr. [gap: Hebrew word(s)] Thannim : quae vox pro serpente quovis nonnumquam sumitur, ut hic [orig: hţc]; alias draconem proprie notat. h. Haemorrhous, Gen. c. 49. v. 17. Hebr. [gap: Hebrew word(s)] Sephiphon : namque et hac [orig: hÔc] voce eum indigitari, docet Bochart. q. Hydrus seu Chersydrus, Numer. c. 21. v. 9. Hebr. [gap: Hebrew word(s)] Saraph : a quo genere Israelitae morsi, aenei serpentis aspectu sanati sunt. i. Regulus seu Basiliscus, Proverb. c. 23. v. 32. Hebr. [gap: Hebrew word(s)] Tsepha, vel [gap: Hebrew word(s)] Tsiphoni . Latine Sibilus quoque. Atque hic, praecipue Regis symbolum fuit, quamvis alias in genere Serpens supremae dignitatis apud Veteres hieroglyphicum esset. k. Striduli et Surdi serpentes, quales aspides, basilisci, cerastae, chersydri etc. habiti. Vide supra Aspis surda. l. Serpens vectis, Esai. c. 27. v. 1. Zygaena est Bocharto, vide infra. m. Vipera, Iobi c. 20. v. 16. et Esaiae c. 30. v. 6. Hebr. [gap: Hebrew word(s)] Ephe : cuiusmodi serpentem Pauli Apostoli manui se adalligasse [orig: adalligÔsse], legimus Actor. c. 28. v. 3. Vide de his omnibus praefatum Bochartum Hierozoici Part. poster. l. 3. toto [orig: tot˘], quod de Serpentibus est, nec non hic [orig: hţc] passim, inprimis de aculeatis, supra voce Polpoch; de aliis vero Serpentum speciebus Vossium ubi supra.

SERPYLLUM inter coronamenta Veter. receptum, ut flos vernus ac violae socius et rosis. Theocritus Eid. iq.

*)/hd' i)/on, h)/d' e(/rpullon a)pai/noto.

Et Ep. 1.

*ta\ r(o/da ta\ droto/enta, kai\ h( kata/puknos2 e)kei=na
*(/erpullos2 kei=tai tai=s2 *(elikwnia/si.



page 154, image: s0280a

Quorum priori violis, posteriori rosis illud iungens Musis sacrum fuisse addit. Nomen ei para\ to\ e(/rpein, a rependo: floret enim hederae instar et aliis floribus, eos quodammodo depascens, circumvolvitur. Quam ob rem a Theophrasto collocatur inter plantas qumw/deis2, poluxidei=s2 kai\ tar(r(w/deis2, animosas, multifidas et implicitas: filo/zwon vero, i. e. vitae amans, Nicandro dicitur in Alexiph. quod semper floret nec folia unquam perdit. Eius duo genera faciunt, unum domesticum, alterum agreste etc. Coeterum, ut aliis demat id, quod insuave est, his Virgil. sociat serpyllum, Ecl. 2. v. 11.

Allia, serpyllumque herbas contundit olentes etc.

Car. Paschalius Coronar. l. 3. c. 17. Vide quoque Plin. l. 20. c. 22.

SERRA inventum Daedali, Plin. l. 7. c. 56. occasione serratae herbae, quae chamaedrys alias, item trissago, dicitur, Idem l. 24. c. 15. An serrae piscis, qui serratam cristam habet, et subternatans navem secat, teste Isidoro [orig: Isidor˘] Originum l. 11. c. 6. quo [orig: qu˘] nomine Gesnerus intelligit scolopacem piscem praelongo [orig: praelong˘] rostro [orig: rostr˘], radium versus caudam habentem longum, durum, praeacutum, altera [orig: alterÔ] parte denticulis serratum, vide Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 6. c. 15. Praeter vulgarem usum, in suppliciis adhibita legitur, ut videre est de Esaia Propheta, in voce Isaias. Vide quoque supra Sectio. Ab eadem nonnulli Serras, recentioris aevi Scriptoribus dictas volunt montium angustias, quod serra veluti dissecti sint, cuiusmodi montem scissum, i. e. taliatum, vocat vetus Agrimensor de Limit. Unde vox pro monte ipso vel colle usurpari coepit; qua [orig: quÔ] notione etiamnum Sierras Hispani dicunt: Fortasse, ait Salmas. quod male reddiderint ex Graeco *pri/wn, quod montem simul, et serram, denotat, vide eum ad Solin. et in Nomenclatore Lexici, voce Sierra [orig: SierrÔ], ut et supra Prion, ac Pristis, it. Sera: de lapidibus vero pristoi=s2 infra in Torneutice.

SERRACUM apud Iuvenalem, Sat. 3. v. 255.

-------- -------- coruscat,
Serraco veniente abies --------

idem cum Sarraco est, quod vide. Aliud est soracum, apud Horatium, cophinus videl. in quo ta\ skeu/h tw=n u(pokritw=n, suppellex Histrionum, Pollux.

SERRAE Nicet. Cedren. Serres Leuncl. Urbs Archiepiscopalis Macedon. apud Amphipolim, ampla, inter Philippos, et Thessalonicam.

SERRANAE Tibiae apud Donatum, Dextrae autem et Lydiae sua [orig: suÔ] gravitate seriam comoediae dictionem pronuntiabant: Sinistrae et Serranae acuminis levitate iocum in comoedia ostendebant. Tyriae sunt, nec a serrae stridore, ut Turnebo l. 28. Advers. c. 34. visum, dictae. Nota enim Serrana seu Sarana purpura, de qua voce vide in Sarra: plura vero hanc in rem apud Salmal. ad Solin. p. 124. et infra ubi de Tibiis etc.

SERRANCE oppid. Bearniae, in monte, Galliae versus Hispan. postremum. Metel. Merula.

SERRARIUS Nicolaus vide Nicolaus.

de SERRES Iohannes, vide Iohannes.

SERRATI Bigatique nummi memorantur Tacito in German. c. 5. cum ait, Germani pecuniam probant veterem et diu notam, Serratos bigatosque. E quibus, quid Bigati sint, notum, nummi videl. bigis, i. e. duobus equis currui iunctis, notati: Quemadmodum Quadrigati dicti sunt, quorum signum quadriga fuit, ut videre est apud Livium l. 23. c. 15. l. 33. c. 8. etc. aliosque rerum Romanarum Scriptores. De Serratis vero ambigitur. Et quidem Abr. Althamerus Comm. ad h. l. uti Bigatos a biga, sic Serratos a serra impressa, denominatos esse vult: Sed cum Bigatos quidem pluries videre detur; qui serrae vero formam impressam aut incusam numo viderit, inventus sit nemo, stare sententia non potest. Placet itaque Berneggero in Taciti Germ. quaest. 19. ideo nummos quosdam Serratos fuisse appellatos, quod eorum ambitus dentatus atque asper esset, in modum serrae, quae probae monetae fuerit nota, unde colligeretur, e talibus nummis longo [orig: long˘] usu aut resectione nihil periisse: Cuiusmodi nummos, ex Antiquitate superstites, etiamnum apud Antiquitatis nummariae cultores passim reperias. Unde obiter notare licet Romanorum, hoc etiam parte Maiestatis retinentissimorum, circa rem nummariam, sollertiam ac sollicitudinem laudatissimam: in qua cum sequenti aetate remissius ageretur, nullibi nisi in regio suo Palatio, monetam cudi iussit Carolus Magnus Imperator, exemplo [orig: exempl˘] veter. Romanorum, qui, licet in amplissimo Imperio, nullum tamen aliud *)arghrokopei=on seu Monetariam officinam, quam Romae in Iunonis Monetalis templo, habebant, ut eo facilius monetae adulteratoribus occurreretur. Vide Eundem ibid.

SERREPOLIS Ciliciae urbs. Ptol. Cassipolis Plinii, l. 5. c. 27. teste Villanovano [orig: Villanovan˘].

SERRETES Pannoniae gens ad Dravum fluv. Plin. l. 3. c. 25.

SERRHEUM promontor. Thraciae, et civitas Samothraciae. Est et Serrheus murus, Serrhei quoque montes. Steph.

SERRI populi Colchis vicini. Plin. l. 6. c. 5.

SERSELA oppid. Algerii regni, cum portu et arce munita, in ora maris Mediterr. 8. leuc. Gall. ab Algerio in Occasum, Tenesium versus; Rusubricari alias dicta est, Nic. Sanso. Nunc Sercelle.

SERTA Ae, Graece plo/kamos2, vide supra passim, praesertim in voce Crinis. Alias Serta, orum, coronae ex floribus, a serie, vel serendo: aliter Serviae quoque. Proprie autem sic dicebantur coronae e ramis floribusque textae, velut insertae seu consertae et implexae: postmodum ad omne coronarum genus denotandum vox adhibita est, uti pluribus docet Car. Paschalius Coronar. l. 1. c. 12. Imo et de floribus nonnumquam occurrit, e quibus corollae texuntur, ut apud Virgil. Aen. l. 1. v. 421.

Ture calent arae sertisque recentibus halant.



image: s0280b

Sed sertum proprie soluto opponitur. Apuleius Metam. l. 10. Hinc gratiae gratissimae, inde horae pulcherrimae, quae iaculis floris serti et soluti, Deam suam propitiantes, scitissimum construxeruni chorum. Et Stat. Theb. l. 10. v. 788. ubi de Menaecei funere,

--- -- hi sertis, hi veris honore soluto [orig: solut˘]
Accumulant artus, patriaque in sede reponunt.

Ubi et sertis et solutis rosis sparsum eius fung ait, more aliis notatissimo [orig: notatissim˘]. Sic idem l. 5. Sylv. 3. v. 285.

Illustremque animam lethaeis spargite sertis.

Quod obtinet etiamnum, in virginum praecipue utriusque sexus exsequiis. Vide Caspar. Barthium Animadversion. ad Stat. cit. Thebaid. loc. Olim vero Christiani ad simplicem solum usum flores adhibere tum solutos, tum sertos, uti docet apud Minucium Octavius, Quis autem ille, qui dubitat vernis indulgere nos floribus, cum capiamus et rosam veris et lilium et quidquid alind in floribus blandi coloris et odoris est? his enim et sparsis utimur mollibus ac soldtis et settis colla complectimur. Sane quod caput non coronamus, lgnoscite --- Nec mortuos coronamus etc. ubi Wowerium, et Elmenhorstium vide, ut et quae supra diximus de Coronis Floribusque.

SERTORIUS [1] Nursia [orig: NursiÔ] oriundus, partium Marianarum fuit una cum Cinna: quibus iunctus Romam cepit, An. 667. Urb. Cond. moderatius tamen se gessit, quam alii; Sylla [orig: SyllÔ] redeunte a bello Mithridatico, utbeque potito [orig: potit˘], ipse quoque in Hispaniam aufugit, ubi brevi tempore ob virturem sibi gratiam earum gentium conciliavita: Traditur per eum Hispanos disciplinam rei militaris Romanam didicisse, ac fortiores deinde fuisse. Nam praeter artem rei militaris abstinentissimus etiam voluptatum, tum religiosus est habitus, quod cervam quandam secum in expeditionibus haberet sequentem, quam Dianae numen dicebat esse, ex eaque [orig: eÔque] responsa accipere, resque gerendas auspicari. Quare dux Lusitanorum delectus, parvis copiis multas urbes subegit, sed et 4. Romanorum duces contra se missos, variis cladibus adflixit. Primo enim Cortam navali praelio [orig: praeli˘] superavit, Phidiam Hispaniae praetorem cum 2. mill. civium Romanorum interfecit: Domitium proconsulem contrivit; postremo Traianum a Metello missum cum toto exercitu delevit. Denique Pompeio fertiter resistens, a Perpenna [orig: PerpennÔ] socio belli ac eiusdem factionis per proditionem in cena interfectus est, Oscae, in Arragonia, Ann. 681. Hic antequam ad bellum se applicaret, Eloquentiae varia iuvenis exhibuit specimina. Vellei. Paterc. l. 2. c. 30. 90. Liv. Epit. l. 90. Florus, l. 3. c. 5. 21. 22. sed imprimis vide Plut. in Sertorio. Lucan. l. 2. v. 549

Quique feros movit Sertorius exul Iberos.

SERTORIUS [2] Fontanerius, Anglus, flornit saecul. 14. Franciscani Ordin. minister Generalis creatus, A. C. 1356. dein Archiepiscopus Ravennae, sub Innocentio VI. evasit, purpuraque [orig: purpurÔque] donatus, obiit A. C. 1362. Scripsit Commentat. in Augustin. de Civ. Dei, item in varios S. Scripturae libros, Homilias, etc. Willotus, in Athen. Franc. Trithem. de Scr. Eccl. Pitseus de ill. Angl. Script. etc.

SERVAEUS praenomine Quintus, Praetura [orig: PraeturÔ] fumctus et quondam Germanici comes. Quapropter admonitu Tiberii a C. Cestio Patre accusatus et iudicio Senatus [orig: Senatűs] damnatus est. Cn. Domitio [orig: Domiti˘], Camillo [orig: Camill˘] Scriboniano [orig: Scribonian˘] Consulib.

SERVANDUS Consul, exilio [orig: exili˘] damnatus, an. Urb. Cond. 1221.

SERVANIA provinc. Persiae, in limite Georgiae et Turciae dition. ubi alias Mediae pars. Extenditur iuxta mare Caspium, a quo terminatur ad Boream, habetque urbes pulcherrimas, quamquam pluries vastata a Turcis; Ibi nempe Tabrisium, Sammachia, Servanum, Ardebilia et Bacua. Sub Persis.

SERVARE Augurum verbum. Cicer. de Divin. l. 2. Iam vero de caelo servare non ipsos censes solitos, qui auspicabantur, nunc imperant pullario. Arnob. l. 2. Servatis de caelo, aut otiosas facitis obnuntiationibus actiones. Pro quo inservare dixit Stat. Theb. l. 6. v. 932. et l. 8. v. 194. ad quae loca vide Lutatium, ut et Casp. Barthium Animadversion. Part. 2. p. 630. et 826. Hinc servata, i. e. observata, avis, apud Ovid. Trist. l. 1. El. 8. v. 50. et servator caeli, Astrologus, Lucano l. 1. v. 601.

Et doctus volucres Augur servare sinistras,

Et l. 5. v. 395. Nec caelum servare licet --- -- Et l. 8. v. 87.

Doctus ad haec satur taciti Servator Olympi,
Signifero quaecumque fluunt labentia caelo etc.

SERVARIA melius Cervaria, quod vide.

SERVATOR appellatio gloriosissima etiam Romanis moribus Hanc sic circum scribit Stat. Theb. l. 5. v. 20.

Attamen o [orig: ˘] quaecumque es, ait, cui gloria tanta
Veninus innumerae fatum debere cohortes:
Quem non ipse Deum Sator aspernetur honorem.

Et certe Servatoris Iovis delubra, et Servatoris Bacchi ara, Graeciae cultui sacra, memorantur Pausaniae. Aeschylus Agamemnone,

--- - --- tou= kata\ xqono\s2
*(/adou, nekrw=n *swth=ros2 eu)ktai/an xa/rin.



image: s0281a

Ac Diis. Servatoribus multas olim preces fudisse navigaturos, vidimus supra voce Navis. Peculiatiter Medicis titulus datur, ab illorum nimirum Numine, Aesculapio, ut videre est apud Saxonem Gramm. l. 3. et 4. etc. Vide quae notavit, Salvatoris vocem usui Christiano nasserens, Claud. Dausqueius ad Basilium Seleuc. Orat. XI. Barth. ad Stat. d. l. et supra Conditor. ac infra in voce Soter.

SERVATIUS Lupus vide Lupus.

SERVESTA vide Zervesta.

SERVETUS vide Michael Servetus.

SERUG fil. Rehu seu Ragau, inter progehitores Christi, Lucae c. 3. v. 35. pater fuit Nachoris, avi Abrahami. In eius tempora non male iniria Idoloatriae refert Epiphanius. Haer. l. 1. ž. 6. *(uagau\ genna=| to\n *sero/x. kai\ h)/rcato ei)s2 a)nqrw/pous2 h( ei)dwlolatrei/a kai\ o( *(ellhnismo/s2. Rehu genuit Serug: coepitque inter homines Idoloatria atque Hellenismus: nempe Pictura tunc adhibita, cui postea, Statuaria successit sub Thara, quem vide; plura apud Ioh. Marshamum Can. Chron. Sec. IV. ubi de Idoloatriae vetustate.

SERVI [1] vetustum nomen, et a Noahi usque temporibus deductum, sacra Biblia testantur, Gen. c. 9. v. 25. Maledictus Chanaan, servus servorum erit, fratribus suis. Quod expressit eleganter Alcimus Avitus l. 4.

--- - --- --- - Primum inde repertium
Servitii nomen: cuncti nam semine ab uno
Prodiimus, Patremque omnis sibi vendicat unum
Posteritas: deque ingenuo mala crimina servum
Efficiunt.

Et hoc ab ipso Noacho totum effluxisse, ut canit Alcimus, argumento est celebris deinceps facta mentio Servorum, ut in illa Abrahami subitaria domesticarum copiarum recensione, ad fratrem e captivitate eximendum: Gen. c. 14. v. 14. in praescripto Circumcisionis, Gen. c. 17. v. 23. et alibi, ubi ancillarum, vernarum, emptitiorumque memoria exstat. Ita quidem Pignorius. Sed merito altius arcessenda Servorum origo, quo et Alcimus nos manu ducit, cum ex ipso Protoplastarum lapsu huius status primordia derivat. Quo cum Natura humani generis corrupta sit, plurimos nata servituti mancipia, cum Tacito in Agric. c. 31. ž. 4. iure dicas, qui cum, ob defectum prudentiae, nec sibi ipsis utilia prospicere, nec alios recte possint gubernare, ob vires tamen corporis, laboribus ferendis aliorumque mandatis expediendis, sunt idonei. Ad nomen quod attinet, ex eo Servi appellati sunt, quod smperatores captivos vendere et per hoc servare, nec occidere, solent, l. 4. ff. de Statu hom. Idem Mancipia, quod ab hostibus manu capituntur, lbid. Quam etymi vim latiore aliquanto verborum ambitu circumscripsit nescio quis, Epitom. iuris Civ. ex edit. Paris. 1599. qui in hostibus captis et in servitutem redactis, scribit esse observatum, quod utile erat ac benignum. Eos enim servari et nun occidi benignitatis esse, servire utilitatis, occidi neutrius. Sic Latinl, alii alia, quae brevitatis causa [orig: causÔ] transiliemus. Captivitas sane non novitium inventum fuit: utpote, quae ab ipso usque Nimrodo fluxisse videtur: Quae enim de venatione eius habentur Gen. c. 10. v. 9. interpretatur de oppressione ac captivitate, Augustin. de Civi. Dei. l. 16. c. 4. Et hoc profecto non dedecebat Idololatriae repertorem ac Politicorum patrem. Iustinus tamen l. 1. c. 1. et Orosius Nino tribuunt; qui cum bella finitimis primus intulisset, Semiramisque uxor primum metalla invenisset, captivis suis eorum tractarionem mandasse [orig: mandÔsse], scribitur Suidae. Duplici autem iure aliquis Servus fiebat; Civili, quando maior 20. annis pretii participandi causa [orig: causÔ] se venire patiebatur, l. 5. de statu hom. et Gentium, quando ab hostibus quis capiebatur, aut ex ancilla nascebatur. Dominatio enim de iure Gentium inteoducta est, inquit IC. l. 64. ff. de condict. indeb. quod et Luctatio Placido visum est ad illud Statii,

Ne tristes Dominos, orbamque inimica revisam
Eurydicen.

Natura [orig: NaturÔ] vero servum esse quempiam cum dicitur, cum grano salis id accipiendum est. Iuris civilis capita amplavit maximus Imperator Constantinus l. 2. Cod. de Libert. et eorum liberis, quum sancivit, Libertos homines ingratos recidere in servitutem, quam evasissent, Claudium apud Sueton. c. 25. imitatus; quod et Nerone imperante agitatum est, teste Tacito [orig: Tacit˘] Annal. l. 13. Imo et in Patriam ingrati, qui olim militiam detrectabant, ad dilectum non respondentes ut proditores libertatis, in Servitutem redigebantur, l. 4. de re milit. Et horum auctariorum alia quidem, ut vidimus, culpae et noxae imputanda sunt, alia egestati et pietati. Constituit enim idem Constantinus leg. 2. Cod. de Patribus qui, licere patribus, filios inopiae causa [orig: causÔ] distrahere; iure nim. anmtiquissi mae a Romulo invectae patriae potestatis, cuius meminerunt Dionys. Halicarnass. l. 1. Cicer. de Orat. l. 1. Dion Chrysostomus Orat. 15. Alii. Hi tamen pretium aut vicarium offerendo, vindicabantur in libertatem, ead. l. quam compensationem sustulit Valentimanus Imperat. quod servitium diceret ingenui, etiam mi nimi temporis spatio, remunerationi pretii facere satis; l. unic. Cod. Theod. Idemque ius videtur fuisse observatum, in expositis liberis apud Bithynos, quos qreptou\s2 nominabant, Eorum namque liberratis maximam habendam rationem, respondit Imperat. Traianus apud Plin. l. 10. Ep. 72. At cum A. C. 447. fames, de qua Marcellimus, universam vexaret Europam, Italici homines filios et parentes vendiderunt, quos Placidius Valentinianus redimi praecepit, sub quintae adiectione, Novell. 11. Valent. Quibus tamen optimorum Imperator. sanctionibus malae huic mercaturae obviam penitus itum non est: cum in lucanis, conventu Leucotheae, natali D. Cypriani, a parentibus liberi passim distraherentur. Ita ergo, ut Romani iure gentium Servis sibi uti licere arbitrati sunt: sic ne Christiani quidem non modo lsub initium Ecclesiae, sed et multis post saeculis, iis caruere [orig: caruŕre]. Namque et diu post praedictos Imperatores exstant de Servis Leges Karoli M. Ludovici Pii ac Lotharii, in lib. Legg. Karoli M. et in Legg. Longobard. Sunt etiam de


page 155, image: s0281b

Servis et Ancillis fugitivis constitutiones Guilielmi Regis Siciliae ac Neapolis, et Friderici II. Imperatoris in Placitis Regni Neapol. Sunt et Alexandri III. Urbani, Innocentii, Pontifium decrera de coniugiis Servorum. Donec a temporibus Friderici modo memorati, i. c. post A. C. 1212. praeter propter, omnino Servitus inter Christianos exspirare coepit: paucis in Lusitania, Prussia, Polonia, reliquiis hodieque superstitibus. Ad Servitutis apud Romanos conditionem redeo, iniquior ea fuit, quam ratio humanitatis Servo et domino communis exigeret. Fuit enim infima conditio et fortuna servorum, Cicer. Offic. l. 1. Caputque servile nullum ius habuit, carebat nomine, censu, tribu. Paulus IC. l. 3. ff. de cap. min. A militia praeterea arcebantur, Serv. ad Aen. l. 9. et quidem capitali poena [orig: poenÔ] proposita [orig: propositÔ], Marcian. l. 2. de re milit. Vide quoque Plinium Iun. l. 10. Ep. 39. Quod adeo fuit receptum, ut, cum ex inopia liberorum capitum, Imperatores ad ultimum prope desperatae Reip. auxilium adigerentur, tamen non legerent aid militiam Servos, nisi liberos factos, Liv. l. 22. c. 57. Hinc illisdem non nisi quasi Testamentum, Plin. Iun. l. 8. Ep. 16. quasi dotem, Ulpiantus de iure Dot. quasi patrimonium, Paulus leg. 47. de pecul. quasi novercam, l. 15. de ritu Nupt. tribuunt. Verbo, de iure civili Servus pro nullo erat, l. 1. ž. 2. unde cognat. Dominium contra in ipsos tum summi iuris, tum summae iniuriae fuit. Pecudum namque numero [orig: numer˘] censebantur, l. 2. ff. ad L. Aqui. Vide Senecam Epist. 47. Imo et qui tolerabili erat conditione, nemo erat, Cicer, Catilin. 4. Fuerunt enim, qui intoleranda [orig: intolerandÔ] utebantur conditione, etiamsi ad legis Aeliae Seutiae capita Cicero non respexisset. Cibum adurere, mensam evertere, dicto tardius audientem fuisse, cruce aut flagcllis ad minimum expiabatur, Plut. de ira cohib. Quo [orig: Qu˘] factum, ut Servi nuper empti non quaererent, an superstitiosum vel invidum, sed an iracundum herum nacti essent, Senec. de Ira lib. 3. c. 24. et Petrus Chrysologus Serm. 141. Atque has serviles delitias eleganter tangit Geta Terentianus, Phormione Actu 2. Sc. 1. v. 19.

--- - --- Herus si redierit,
Molendum esse in pistrino, vapulandum, habendae compedes,
Opus ruri faciendum

Furcam solam et crucem omittit, quarum poenam verbis extenuare non poterat. Et ex horum suppliciorum frequentia, honoraria illa manarunt [orig: manÔtunt] Servorum epitheta, Furciferi, Mastigiae, Flagrionis, Verberonis et Cruciarii. Discussit sane aliquoties Natura hanc caliginem: ita ut Paulus l. 5. ff. de contr, empt. viderit, difficile dignosci posse liberum a Scrvo; at non diu id mansit, siquidem plerique ita sentiebant, ut illa apud Iuvenalem garrit Sat. 6. v. 222.

O demens ita Servus homo est.

Quare non mirandum, si Ulpianus Servitutem morti assimilaverit, l. 18. de cond. et dom. Et olim quidem potestas dominica necem ipsam Servorum complectebatur, Cuius l. 1. de his q. s. vel al sunt iur. quam in rem nota Vedii Pollionis, apud Senecam de ira l. 3. c. 40. ž. 3. et Dionem l. 54. L. Quintii Flaminii, apud Plut in eo c. 32. et Ciceronem in Catil. aliorumque saevitia. Imo, si quando dominum necari contigisset, omnes Servos sub occisi tecto repertos, nullo sontis insontisque discrimine, ad supplicium abripi solitos, scribit idem pro Roscio Amerino, et exempluin habet Tacitus Annal. l. 14. c. 42. ž. 2. Omitto certamina gladiatorum, quibus illi, ut Populo spectaculum praeberent, sese mutuis vulneribus confodere, aut bestiarum dentibus in arena lacerari, cogebantur: exsecrandos, ad quos adigebantur, concubitus, aliaque crudelitatis exempla, partim legibus concessa, partim consuetudine excusata. Quos sanguinarium ius notaverunt quoque apud Germanos Tacit. de mor. Germ. c. 25. apud Persas Ammian. l. 23. Et huius sane vis fuit, ut Hadrianus Imperat. Servos a dominis vetuerit occidi, apud Spartian. c. 18. quod et Antonino Pio successori illius placuit, l. 1. et 2. de his, qui sui vel al. iuris sunt. Constantinus autem, reum homicidii fore, qui servum adegerit in ipsis cruciatibus vitam relinquere, rescripsit l. un. C. de emend. Serv. At neque sic dominos ius sibi suum eripi passos esse, discimus ex Salviano de Gubern. l. 4. Lenioribus vero animadversionibus frequenter utebantur. Iuvenal. Sat. 6. v. 479.

--- - Hic frangit ferulas, rubet ille flagellis,
Hic scutica [orig: scuticÔ]

Baltea vero, quae vocat idem Sat. 9. v. 112. Scholiastes lora interpretatur, quam utique operam navasse [orig: navÔsse] conservos, argumento sunt Lorarii apud Plautum: et quidem flagella in peculio servorum erant, imo et ad Libertos aliquando pertinebant, Ulpian. l. 10. de in ius voc. Neque vero mitiores in Servos Magistratus fuere [orig: fuŕre], Hermogen. l. ult. de iniur. et fam. libel. Recensetque Aristophanes *batra/x. catalogum servilium aliquot tormentorum, Extensionem in tabula, suspensionem, scuticam e pelle histricis, verbera, torturam, aceti in nares infusionem et laterum impositionem. Cui dominitae licentiae adscribenda enarratio illa Donati, ad Terentianam paroemiam Eunuch. Actu 2. sc. 3. v. 89.

At enim in me istae cudetur faba.

quosdam videl. consuevisse, male coctam fabam, et quae non maduerit, supra caput coqui saxo comminuere. Item supplicium villici, quem dominus, melle perlitum, formicis cruciandum obiecit, aliaque crudelitatis genera, quibus factum, ut macelli specie domus eorum cruentaretur sanguine vernularum, Capitolim Macrino. c. 13. Vide carnificinae huius scenam graphice repraesentatam a Galeno de dignosc. cur. an. mor. apud quem legimus. Famulos tum calcibus appetitos, tum graphiis compunctos: eisdem confractos dentes, oculos stylo [orig: styl˘] et calamo [orig: calam˘] erutos; eosdem percusso; ancillas, morsu dominarlim cruentas. Imo quidquid tetrum, saevum, horribile in Christianos olim excogitatum et exercitum est, illud omne ad illos a [orig: Ô] Servis transiit etc. Quae inclementia in fugitivos inprimis


page 156, image: s0282a

eminuit, quos per fugitivarios conquisitos, stigmatibus notatos, vel trudebant in publicam custodiam, vel in pistrinum, vel interficiebant, Cicer. l. 1. Ep. ad Q. Fratr. Florus Histor. l. 3. c. 19. etc. Quod si ii latitarent, praeconio [orig: praeconi˘] illos indagabant, Petron. vel libello [orig: libell˘] proposito [orig: proposit˘] inquirebant, cuius specimen exprimit egregie Propert. l. 3. el. 21. Ac eousque progressa est dominorum saevitia et proclivis Servorum fuga, donec ad publica sacra Populi Rom. perveniretur. Plin. l. 28. c. 2. Vestales nostras hodie credimus, nondum egressa urbe mancipia fugitiva retinere, inlicio precationis: quod utut verum fuerit, homines tamen Vesta [orig: VestÔ] valentiores, non carmina modo, sed et custodias evadebant: unde ne il admitterentur in saltus, neve protegerentur a villicis, Senatus censuit, l. 1. de Serv. Fugit. Ar statua, Caesaris inprimis, miseris perfugium erat, ad quam si se recepissent, tum Magistratus de querelis eorum cognolcebat et venire eos iubebat, ne in potestatem dominorum reciderent amplius, l. 2. de his q. s. v. a. i. sunt. Asylum quoque, servitis etiam pessimis patebat aliquando. Quibus vero starva ad manum non erat, illis ara non deerat, Corn. Nepos Pausan. c. 4. Eratque fugae cognitio vel Praesidis et Proconsulis in Provincia, vel Praefecti Vigilum Romae. Triumviri vero Capitales in Servos animadvertebant, a quibus apud columnam Moeniam puniri consuevisse, invit Horat. in Maenam Pompeianum Od. 4. Epod. v. 11. canens,

Sectus flagellis hic [orig: hţc] Triumviralibus
Praeconis ad fastidium etc.

Et hoc dominicum ius non vitam modo, sed et alia omnia Servorum complectebatur, Caius l. 10. de acq. rer. dom. itaque filios etiam servos procreabant, utpote non ex matrimonio, sed ex contubernio, natos. Eosdem domini pignori dabant, addicebant, deferebant in censu. Cum tandem omnia commoda ad extremam usque senectam ab iis percepissent, ut nihil amplius extorquere possent, pluris licitantibus proscribebant, quo sanguinis extremum illud pretium, quantulumcumque esset, corraderent; ne iam aetate defectos gratis alere aut liberos dimittere cogerentur, quale quid de Catone maiore annotavit Plut. in eo, ut ita beatior fuerit Atticus ille mulus Palladis, quem, ob aetatem vacatione donatum, libere vagari, sine capistro, sine labore consuevisse, idem tradit l. de Animal. compar. Interim, bis in anno reaxatio illis concessa, et sine discrimine cum dominis colludere ac festos agere dies, permissum est, Senec. Ep. 47. Erat vero servorum dies festus Idibus Aug. quod eo [orig: ] die Servius Tullius Rex natus esset serva [orig: servÔ], ut scribit Festus: ndem et Saturnalibus usuariam quandam libertatem assumebant atque ad mensam, dominis ministrantibus, sedebant, vestemque cum iis commutabant, ut vidimus supra, ubi de Saturnalibus. cui simile quid apud Persas in usu fuisse, diximus voce Sacaea. Quibusdam etiam Servitio exire, benignitate dominorum vel propria virtute, contigit, qui hinc Liberti dicti. Vide supra ubi de Libertis et Manumissione. Apud Athenienses, iura Servorum haud paulo solutiora erant, Demosth. Philipp. 3. iustam enim illi ac clementem servitutem praeferebant, cum Servi (qui Graecis ideo sw/mata, Latinis corpora ) essent dominis, quod animae corpus, ut praeclare disputat Aristoteles Politic. l. 1. metusque esset, ne provocati iniuriis bello [orig: bell˘] dominos incesserent, quod aliquando evenisse, testatum reliquit Posidonius. Itaque eadem cum plebe, aut elegantiori utebantur veste, neminique de via cedebant, Xenoph. de Rep. Athen. neque licebat eos ab alienis pulsari, ex Lege: *)/an tis2 tu/pth| to\n a)llo/trion dou=lon, grafa\s2 ei)nai ai)ki/as2 kata tou= tu/ptontos2. Servis quoque in bello captis, qui Servitutis modus omnium antiquissimus, consuluit Rhetor Lycurgus, hac [orig: hÔc] lege: *mhdeni\ e)cei=nai tw=n *)aqhnai/wn, mhde\ tw=n oi)kountwn *)aqh/nhsin e)leu/qeron sw=ma pri/asqai e)pi\ doulei/a| tw=n a)lisskome/nwn, a)/neu th=s2 tou= prote/rou despo/ tou gnw/mhs2, apud Plut. in Lyc. Quod si quis in servitutem abduceretur, aut peteretur, poterat quilibet illum liberali asserere causa [orig: causÔ] manu, ex Lege: *)ecei=nai tw=| boulome/nw| a)fairei=sqai ei)s2 e)leuqeri/an kai\ kategguh=ai to\n a)gomenon ei)s2 doulei/an pro\s2 tw=| polema/rxw|. Concedebatur etiam Servis actio, adversus iniquos dominos, qua [orig: quÔ] poterant eos adigere, ut se venderent, Lege: *toi=s2 dou/lois2 e)cei=nai pra=sin ai)tei=sqai kai\ despo/thn meatba/llein e)pieike/steron, cuius meminit Plut. de Superstitit. Confugiebant autem illi, ad Thesei sacellum, ubi ius iis dicebatur, Suid. quinetiam libertatem consequebantur, vel invitis Dominis, pecunia [orig: pecuniÔ] numerata [orig: numeratÔ]: ex Lege cuius Dion Chrysostomus meminit, Orat. 15. Habebant enim Athenis Servi, quod sibi comparabant, peculium, ex quo aliquid dominis suis pendebant, atque etiam pro capite numerabant suo, ut servitutem exuerent, Xenoph. loc. cit. Etiam factum quandoque, ut, afflictis Reip. temporibus, qui egregiam in bello navaverant operam Servi, libertate donarentur a Rep. quod contigit iis, qui ad Argmusam Lacedaemonios fuderunt, anno 3. Olymp. 93. quique militaverant Chaeroneae, contra Philippum Macedonem, vide Aristoph. Ranis et dionem Chrysost. loc. cit. apud. Sam. Petitum Comm. in LL. Attic. l. 2. tit. 6. Porro continebantur apud Romanos Servi Familiae appellatione, quam 15. eorum constituebant: Licet namque primitus singulis servis prisci Romani contenti essent, ut tradit Plin. l. 33. c. 1. qui proin nominibus dominorum, Marcipores, Lucipores etc. i. e. Marci pueri, Lucii pueri, veniebant, at postea tantopere illorum numerus auctus est, ut liberorum capitum solitudo servilibus copiis arte et consilio [orig: consili˘] occultanda videretur. Vide Senec. l. 1. de Clem. c. 24. De Enno sane Athenioneque legimus, ut Siciliam vastarint [orig: vastÔrint], ut Praetores exuerint castris, ut Regia arripuerint insignia, Diodor. Sic. l. 34. et 36. Demetrio item Pompeiano, numerum quottidie servorum, velut Imperatori exercitus, referri solitum, docet Seneca de Tranquill. c. 8. Ut Athenis, cum Demetrius Phalereus censum ageret anno [orig: ann˘] 1. Olymp. 110. numerata esse servorum capitum 400000. memoriae prodiderit Ctesicles Chron.


image: s0282b

l. 3. Unde vel a gente iis, Daci, Getae, Mysidos, Syri, Phrygis, Lydi, Iapygis etc. vel a ministerio, nomina imponi coepere [orig: coepŕre]. Gentes autem, e qua desumpti, quaedam probae erant, quaedam improbae. Alexandrini, nequitiis, salibus, cantu antecellebant. Senec. in Sp. non cad. iniur. c. 11. et Quintilian. l. 1. c. 2. Asiatici forma [orig: formÔ], Iuvenal. Sat. 5. v. 56. inprimis inter eoc Phryges ac Lycii, Idem Sat. 11. v. 47. Syri, Medi, Moesii, Galli, Bithyni, Cappadoces, Liburni, viribus valcbant, et proin ad onera et lecticas parabantur, Martial. l. 7. et. 9. Iuvenal. Sat. 7. et. 9. Clem. l. 1. Paed. Catullus etc. Corsi, feri et socordes, Strab. l. 5. Cappadoces, stupidi, censebantur, Cicer. post redit. in Senat. Sardi, nequam, Adag. Britanni erant proceri, ideoque ab Augusto ad officia theatralia donati sunt, auctore Servio [orig: Servi˘] ad Virg. Georg. l. 3. etc. Vestis Servorum, apud Romanos tunica erat, et praeter hanc chlamys, birrus, lacerna, l. 1. Cod. Theodos. de habnu intra Urb. cuculla item, Columella l. 1. c. 8. At Pistrinarii, pubetenus nudi erant, vel ad minimum sic tunicati, ut essent per pannulos manisesti, Appulei, Metam. c. 9. Apud Graecos, non minus ac ingenui, pallian erant, Plaut. Captivis Act. 4. Sc. 1. quod, cum properarent, solitos fuisse in collum, h. e. dextram eius partem in sinistrum, sinistram in dextrum humerum reicere, discimus ex Terentii Proleg. interim propria eorum vestis Exomis ac Diphthera fuit, vide iuo [orig: iu˘] loco. Victum quod attinet, illis, ad rationem demensi cibarii, panes quottidie vel bilibres, vel etiam trilibres, assignabantur, Cael. Aurel. l. 4. Acut. 2. Demensum enim quandoque varibat, et modo IV. modo IV. et Sem. modo V. modiorum, qua splendor, fuit, prout ferebant et annonae ratio et dominorum, qua sordes, quas prorogationes Dispensator in diurnum referebat. Cato tit. 56. compeditis per hiemem panis Pondo IV. ubi vineam fodere coepissent, Pondo V. dari praecepit, adeo, ut urbanis ministeriis panis Pondo II. vel III. sufficere potuerint, cum neque fodere aut opus facere necesse haberent, et quoad pulmentaria ac obsonia lautius acciperentur. Fossorum in specie panem Cantabrum vocatum, et in pugillos aliquot furfuris aqua [orig: aquÔ] infusa [orig: infusÔ], postque horas aliquot refusa suiperflua aqua [orig: aquÔ], furfuribus expressis, ex furfuribius, succo albo [orig: alb˘] seu cremore, confectum fuisse discimus ab Hadr. Turnebo Adversar. l. 15. c. 16. Pedum tegmina, namque praestare tenebatur dominus Servo, Panem, potionem, vestem, manicas, pedum tegmina, Columell. l. 1. c. 8. qualia fuerint, vide Balduinum de Calc. Inaures, quae aliis Nobilitatis, his Servitutis nota erant, gestatae a pluribus. Unde Poeni cum annulatis auribus, introducuntur a Plauto Poenul. Act. 5. Sc. 2. et pertusas aures Arabibus tribuit Petronius: Imo perforatas subula [orig: subulÔ] Servorum aures, perpetuae servitutis signum fuisse, ex Deuteron. c. 15. v. 16. 17. cognoscimus. Hinc ex fissuris fenestrisque aurium, in libertate donatis, praeteritae conditionis nota, quamvis omni arre occultaretur, apparebat. Iuvenalis Sat. l. v. 104.

--- - --- --- - -- - Quamvis
Natus ad Euphratem, molles quod in aure fenestrae
Arguerint, licet ipse negem, etc.

Ut alia hac [orig: hÔc] vice omittam: Erant autem vel Publici, de quibus vide in voce hac, vel ad privatam familiam pertinebant, quae iterum vel urbana vel rustica, et utraque in innumera rursus ministeria divisa fuit, de quibus aliquid hic [orig: hţc] infra. Plura hanc in rem suggerent Laur. Pignorius Comm. de Servis, Tit. Popma de operis Scrvor. Bartholinus de Inauribus, Rosin. Antiqq. Rom. passim, Alii, vide quoque supra de Mancipiis, ut et in voce Servus: uti de medii aevi ritu in Servum se obnoxiandi, ubi de Obnoxiatione.

Familia Urbana, quo [orig: qu˘] ordine a Pignorio tradita.

a. Servi urbani. Medici. Chirurgi et Ocularii, Clinici. Chirurgi et Ocularii simul. Dislectores cadaverum. Pollinctores. Succollatores. Ustores. Orcini et Pileati. Principes Medicorum seu Superpositus. Medicae et Tractatrices. Iatraliptae. Aliptae. Unctores. Mediastini. Curatores aegrorum et amentium. b. Balneatores. Pueri unguentarii. Alpisarii. Mulieres unctrices. Tonsores. Tonstrices. g. Offarii et Coqui. Archimagiri et supra coquos. Pistores. Dulciarii. Lactarii. Placentarii. Pomarii. Focarii. Venatores. Aucupes. Promi. Penuarii. Condi-promi. Procuratores peni. Ancillae penuariae. d. Ministri convivales. e. Obsonatores. Invitatores. Vocatores. Nomenclatores. Calatores. Indices horarii. Tricliniarcha. ab Aquimanili et pollubro. Infertores epularum et luminum. Lectisterniatores. Mensarum detersores. z. Structor. Scissor. Carptor. Diribitores panarii. h. Praegustatores Papates. Argento et auro praepositi. ab Auro gemmato. ab Argento potorio ab Argento scenico. Vasotum detersores. q. Ministratores. Pueri ad cyathum et vinum. Pocillatores. ad Cyathos. a Lagena. Ministri aquae calidae et gelidae. Muscarum abactores. i. a Matella. Pueri ad pedes. a Pedibus. Circumpedes. k. Symphoniaci et Acroamata. Aretalogi. Symphoniaci in navi. Chorus. Choraulae. Citharoedi. Praepositus a siblis Caesareanus. Mulieres citharistriae. l. Tibicinae. Tibicines. Fidicines. Sambucinae. Crotalistriae. Cymbalistriae. Tympanistriae. m. Organici seu Organarii. Hydraulae. Puellae in ministerio. nuditate. cantu. saltatione. convivas oblectantes. v. Comoedi et Histriones. Moriones. Nani. Nanae. Scurrae. Suffitores. Gladiatores in convivio. c. Mediastini. Scoparii Lecticarii. Sputorum detersores. Reliquiarum abiectarum collectores. o. Geruli p. Supellecticarii. Caelatores. Vascularii. Argentarii et a Corinthiis Vestiarii. Vestisici. Vestispices. Vestitores. Ianitores et Clavicularii. r. a Bibliothecis. a Studiis. Anagnostae. a Manu. Scriptores. Notarii. Librarii. Antiquarii. Tabellarii. Scribae. Bibliopolae. Librariae. Glutinatores Pumicatores. Malleatores. Ornatores. Miniculatores. Grammatici.


image: s0283a

Paedagogi Magistri. Praeceptores. Capsarii. s. Armigeri. a Pugione a Custodia armorum. Caculae. Calones. Clavatores. Galearii. Lixae. t. Anteambulones. Pedissequi. Salutatores. u. Adversitores. Accersitores. Comites. Geruli lychnorum. funalium. laternarum. lampadum. Monitores. f. Lecticarii. Cathedrarii et Cathedralicii. x. Nomenclatores publici et privati. Monitores et Fartores. Praecones et Buccinatores. y. Cursores. Mauri et Aethiopes. Machaerophori. w. Tabellarii. Tabularii Caesariani. Qui dominum rus vel peregre abeuntem comitabantur. aa. Actores. Maiores do mus. Adiutores Actoris. a Calendario. Dispensatores et Prorogatores. a Frumento. ab Ephemeridibus. Tesserarii. bb. Arcarii. a Loculis. a Crumena. a Marsupio. Procuratores privati et Palatini a Pignoribus. a Pecuniis. a Mensa. Exactores. Procurator Caes. Rationales. gg. Ratiocinator et a Rationibus. Calculator. dd. Negotiatores. Sarcinatores. Sarcinatrices. Navi praepositi. Venalicarii et Venalicii. Institores. Circitores. Ancillae negotiationi praepositae. ee. Artifices. Gladiatores. Agitatores. Funambuli. Palaestritae. Magici pueri. Pictores. Caelatores. zz. Fullones. Textores. Phrygiones. Sutores. Cerdones. Solearii. Sandaliarii. Sutores caligarii. hh. Dominarum famulitium. Vide supra in voce Femina qq. Ostiarii. Excubiae. Custodes. Ianitores et Ianitrices. a Iano. ii. Atrienses. ab Atrio curando. Officinator a statuis. Magister ab marmoribus. kk. Admissionales. Magistri admissionum. Proximus admissionum. Adiutor magister. Servi velarii. ll. Cubicularii. Praepositus cubiculo. Praepositus supra Cubicularios et Custodes Cubiculares. mm. Diaetarii et Zaetarii. Diaetarchi. nn. Hortulani. Villici et Procuratores hortorum. Subvillici. Viridarii et Aquarii. Topiarii cc. Inisularii et Custodes. Reliqui, qui hic [orig: hţc] desunt, Eunuchi. Primicerii. Silentiarii. Nutricii. Baiuli. Educatores. ornatores. Ciniflones. Salutigeruli. Internuntii. Muliones. Basternarii. Cartucarii. Cisiarii. Lecticarii. Rhedarii. Iunctores. Pueri cathedralicii. Ancillarum item varia genera. totusque adeo Matronalis famulitii exercitus. supra lustratus est, uti dixi.

Familia rustica, ex eodem.

a. Servi rustici numero [orig: numer˘] et ordine nobiles. b. Atrienses rustici. g. Pistores et Pistrices. Mulieres de coquina. d. Focariae. Focarii. Cellarii. Promi. e. Operarii. Coloni. Lanificae. Laniae. Textores. Fossores. Ergastularii. Figuli. Fornacarius. z. Arator. Iugarius. Bubulcus. Bubsequa. Tonsores ovium. Opiliones. Caprarii. Virvicarii. Equisones. Equorum Magistri. Agsones. Custodes equorum. Gregarii. h. Superiumentarii. Asinarii. Agitatores. Muliones. Subulei. Porculatores. Porcarii. Pastores. Pecori praefecti seu eius Magistri. Custodes armenti. Armentorum Pastores. q. Villicus. Epitropos. Vicedominus. Villica. i. Monitor. Dispensator. Procuator. a Mercedibus praestandis. Actores. Exactores rustici et operum dominicorum. k. Olivitores. Capulatores. Leguli. Strictores. Factores. Custodes torcularium. Praelatores. Servi doliarii. Vinitores. Vindemiatores. Putator. Frondaror. Legulus. Salictarius. Foenisector. Olitor. Fornacarius. Panicoctariae l. Piscatores. Gallinarius. Aviarius. Curatores. et Pastores. Aviarius. Altiliarius. Fartor. m. Aucupes. Venatores. Luparii. Mansuetarii. Ursarii. Vestigatores. Indagatores. n. Fabri. Architecti. Structores Ferrarii. Tignarii. Fabri Carpentarii. ad Qualum et calcem. c. Custodes villae mulieres. Saltuarii. Ianitores. iique tum Ovilium. Bubilium. Equilium. Caprilium etc. De quibus omnibus prolixe agentem vide praefatum Pignorium, ut et passim in hoc Opere. De civitatibus vero servitute pressis, infra in voce Stipendiariae.

SERVI [2] Dei vide supra ubi de Capillos radendi ratione.

SERVIA pars ampla Hungariae late sumptae, Serblia quibusd. Extenditur inter Croatiam, mare Adriaticum et flum. Danubium Moravamque, ubi alias Moesia superior et pars Dalmatiae. Sub Regibus propriis antea, his entinctis paruit Regibus Hungariae. Nunc Turcis subest. Dividitur in Maritimam, quae olim Chulmia, hodie Herzegovina, versus Dalmatiam et Albaniam; et Mediterraneam, quae iterum duplex: pars Drino fluv. orientalis Rascia dicitur. Pars vero Drino Occidental. seu inter Drinum ad Ortum et Croatiam ad Occasum, Bosna seu Bosnia, vide ibi, et in voce Servii.

SERVIANUS [1] Marcellinus Consul ann. salutis 105. meminit Serviani Spartian. in Adriano c. 15. Servianum sororis suae virum, nonagesimum iam annum agentem, ne sibi superviveret, mori coegit. Eiusdem Imperatoris ad eum Epistolam habes, apud Vopisc. in Saturnino. c. 8

SERVIANUS [2] Sergius vide Sergius.

SERVIENTES ad Legem olim in Anglia dicti sunt Doctores Iuris vel Antecessores: ad quem gradum sic pervenire datum est. Cupidus legum adolescens, primo se sistit in uno Collegiorum Iuris, quae Hospitia vocant, et quatuor numero sunt, emensisque illic studiosius annis 7. vel 8. ad Barram, ut aiunt, h. e. ad agendas causas evocatur, qui primus et infimus Causidicorum gradus est. Denos posthinc annos vel. 12. Lector publicus in aliquot Hospitiorum Cancellariae emitritur. tantum demque pene postea idem hoc munus in sui ipsius Collegio eo [orig: ] fastu exercetur, ut 2. vel 3. hebdomadarum spatio [orig: spati˘] ad bis mille coronatos Gallicos expendisse unusquisque dignoscatur. Laute enim epulari solet, convivasque praecipuos Regni Magnates adhibere. Tandem gradus desideratus hoc [orig: h˘c] fere modo [orig: mod˘] confertur. Capitalis Iustitiarius de Banco communi de consilio et assensu omnium Iustitiariorum eligere solet 7. vel 8. de maturioribus illis Iuris Anglici Studiosis, quorum nomina in scriptis Cancellario Angliae deferenda curat. Is vero per Regis Brevia cuilibet electorum illorum mandat, ut coram Rege stato [orig: stat˘] die adsint, ad suscipiendum statum et gradum Servientis ad Legem. Quo [orig: Qu˘] quidem die electi, inter alias sollennitates, celebrant et convivium,


page 157, image: s0283b

per septem continuos dies, adeo magnficum, ut singulorum expensae aslurgant ad 16000. scutorum. O quippe eorum quilibet annulos aureos valoris ad minimum 40. libr. Anglic. cuilibet Principi, Duci et Archiepiscopo, qui hisce sollennitatibus intersunt, Cancellario item ac Thesaurario annulos valoris 26. sterl. 8. den. et cuilibet Comiti ac Episcopo similiter praesentibus, nec non Custodi sigilli, utrique Capitali Iustitiario et Capitali Baroni de Scaccario Regis, annulos 20. sol. omni insuper domino Parlamenti, Abbati, Praelato et magno Militi, tunc praesenti, aliisque eiusmodi annulum unius marcae, sicque de coeteris, dare tenetur: ut nullus fere sit Officiarius inferioris gradus, qui pro sua dignitate non annulo donetur. Amicis praeterea et domesticis annulos itidem offerunt, et libratam magnam panni unius secte. Nec sumptum mireris, cum, admodum lucroslus hic gradus, ad amplissimas dignitates consequendas via sit. Namque ad officium et dignitatem Iustitiarii in Curiis placitorum coram ipso Rege et communi banci, quae sunt supremae Curiae eiusdem Regni ordinariae, nemo admittitur, nisi hoc [orig: h˘c] gradu insignitus. habitum quod attinet, quilibet eorum dum in Curia Regis sedet, birreto [orig: birret˘] albo [orig: alb˘] serico [orig: seric˘] utitur, quo [orig: qu˘] primo [orig: prim˘] et praecipuo [orig: praecipu˘] dignitatis symbolo [orig: symbol˘], in sui creatione, decorantur: neque illud deponit, licet cum Rege loquatur. Robam dein gerunt longam, ad instar Sacerdotis, cum capicio penulato circa humeros, et desuper colobio, cum duobus labellulis --- possunt etiam stragulata [orig: stragulatÔ] veste, aut coloris bipertiti, uti Io. Fortescutus de Laudibus LL. Angliae c. 50. et ex eo Car. du Fresne Glossar. Vide quoque Henr. Spelmannum Glossar. et Io. Seldenum Prolegom. ad Historicos Anglicos p. 44. nec non supra voce Iudex. In eodem Regno, Servientes armorum, Angl. The Sergants of armes, dicuntur hodie, qui robustiores ferunt ex argento baculos, interdum deauratos, corona [orig: coronÔ] et insignibus Regni in apice exornatos; ut qui non nisi iussu ipsius Regis vel Curiae Parlamentariae et Cancellarii vel Thesaurarii, atque hoc in gravioribus solum negotiis, ablegantur. Olim vero quoduam eorum in Anglia ac Francia fuerit munus, pluribus exponit praefatus de Fresne d. l. ubi etiam de Servientibus ad clavam, de Servientibus Curiae, de Servientibus Hundredi, alii; item de magnis parvisque Sergentiis, pluribus agit. Dicti hi omnes a verbo servire: adoque Serviens idem cum ministro et famulo est, tam in Foro, quam Militiae, unde Gall. Sergeant ortum etc.

SERVII et Chrovatae, loca illa, quae hodie Servia et Croatia dicuntur, occuparunt [orig: occupÔrunt], A. C. 886. quo Ungarorum Scythica gens in Pannonia sedem fixit. Sigonius l. 5. ad Ann. 886. Constantinum Monomachum superarunt [orig: superÔrunt], A. C. 1042. sed victi sunt, a filio Caloiohannis Emanuele A. C. 1049. Subacti postmodum a Carolo Hungariae Rege A. C. 1310. Bonfin. in Hist. in potestatem concesserunt Amurathis Turcarum Imperatoris A. C. 1428. qui Georgium Serviae Despotam socerum persequutus, Synderoviam, urbem eius munitissimmam cepit, filiis excaecatis et exsectis, ab eodem tamen cum copiis adventante victus, A. C. 1439. Laonic. l. 10. Leunclavius Histor. Turc. Illorum regio Servia, quod vide.

SERVIIL Supplicium crux vide in hac voce.

SERVILIA [1] Graece *sirbh/leia in stulopinaki/ois2 Cysini Templi, quod matri Attali et Eumenis erat dedicatum, varias anaglyphas historias continetibus, cum Epigrammatis subiectis, mater dicitur Romuli et Remi: quod vix uspiam alibi occurrit. Salmal. ad Solin. p. 13. ubi verba eius, Marte genitus, et Rhea [orig: RheÔ] Sylvia [orig: SylviÔ] --- -- vel Ilia [orig: IliÔ] exponit.

SERVILIA [2] mater M. Bruti, Iulii Caesaris adultera, cui sexagies sestertiorum gemmam mercatus est.

SERVILIA [3] Bareae Sorani filia, Annio Pollioni nupta, sed, intra vicesimum aetatis annum, matito [orig: matit˘] in exsilium pulso [orig: puls˘], viduata desolataqu: haec cultus dotales et detractum cervici monile venum dedit, ut posset magos consulere, de incolumitate domus, et an placabilis patri Nero, an cognitio senatus nihil atrox afferret. Idcirco ab Ostorio Sabino accusata et a Nerone liberae morti permissa est. Tacit. l. 16. Annal. c. 30. 31. 32.

SERVILIA [4] Lex inter Agrarias lata est a P. Servilio Rullo Trib. Pleb. M. Tullio [orig: Tulli˘] Cicerone, C. Antonio [orig: Antoni˘] Consulib. ann. Urb. Cond 690. Ut, qui agri, quae loca, quae aedificia, aliudve quid quod publicum Populi Rom. factum esset L. Sulla [orig: SullÔ], Qu. Pompeio Coss. id venderetur. Item, ut omnia venirent, de quibus vendendis S. C. facta erant M. Tullio [orig: Tulli˘], Cn. Cornelio [orig: Corneli˘] Coss. et ea pecunia agri in Italia emerentur, in quos coloniae a Decem viris deducerentur: ut Campaenus ager et Stellas publicus Populi Rom. divideretur, Capuam coloni adscriberentur etc. Nam multa huius legis capita fuisse hin pater, quod Cicero quadragesimum alicubis citat. Vide Oration. contra Rullum. Alia de Civitate, cuius auctor fuit Servilius Glaucias, quo [orig: qu˘] anno [orig: ann˘] incertum, Ut si quis Latinus Senatorem Romanum accusando condemnasset [orig: condemnÔsset], is civis Romanus esset, Asconius in Orat. pro Scauro. Vide quoque Ciceronem pro Balbo. Alia de Iudicibus, quam rogavit Q. Servilius Caepio Consul cum C. Attilio Serrano ann. Urb. Cond. 647. Ut Iudicia, quae Lege Sempronia [orig: SemproniÔ] ad solos Equites delata erant, Ordini Senatorio connunicarentur: non multo post abrogata est, Tacit. Annal. l. 12. Fuit autem hac [orig: hÔc] Lege impar, ac minor numerus Senatorum quam Equitum: quem paucis post annis Iulia Lex aequavit. Alia de repetundis a C. Servilio Glaucia praefato lata, ann. Urb. Cond. 673. cuius fragmenta varia hinc inde apud Auctores dispersa, ex Sigonio in Antiqq. suas l. 8. c. 30. transtulit Rosin. Vide quoque eum c. 2. et 8. eiusdem libri.

SERVILII a Servio denominati: gens Albae primum, dein Romae nobilissima fuit: quae in Urbem, Albe [orig: Albŕ] diruta [orig: dirutÔ], commigravit. Huius gentis cognomina fuerunt Priscus, Ahala, Axilla, Structus, Caepio, Geminus, Pulex, Vatia, Isauricus, Casca, Fi denas, Tucca, Longus. Dictaturas gessit et ipsa magisteria E quitum consulatusque complures.