December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 150, image: s0276a

SERENA [1] uxor Diocletiani, Christiana, sancte obiit.

SERENA [2] ex Hispania oriunda, uxor fuit Stiliconis, socrus Honorii Imperatoris, qui Mariam filiam ipsius uxorem duxit. Huius Serenae, quae postea cum marito, velut conscia coniutationis illius contra Imperatorem strangulata est, laudes eleganti carmine celebravit Claudian.

SERENISSIMUS Graece galhno/tatos2, titulus Imperatorum, in Codd. utroque, Summacho, Aliis, quo de vide notata A. Tiraquello Collectan. de Nobilit. et Casp. Barthio Adversar. l. 143. c. 3. adde Suicerum voce *galh/nh. Nempe serenum et Lucidum, nobilem et generosum; contra obscurum, qui de genere suo parum quod gloriari possit habeat, dixete [orig: dixŕte] etiam veteres Poetae. Unde Statius Theb. l. 5. v. 675.

Cui regnum genitorque Thoas, et lucidus Evan,
Stirpis avus,

Vide in hac voce.

SERENIUS Granius Proconsul Asiae, pro Christianis apud Hadrianum Imperatorem intercessit: eodem [orig: c˘dem] tempore, quo [orig: qu˘] Aristides quoque Philosophus eloquentissimus idem fecit, A. C. 126. Hinc mitigata persequutio est. Vide Euseb. l. 4. c. 8. et 9.

SERENUS [1] Episcopus Massiliensis circa A. C. 600. conspiciens, a quibusdam adorari imagines, eas Ezechiae Regis zelo [orig: zel˘] accensus confregit atque abiecit: laudatus hoc [orig: h˘c] nomine a Gregorio I. vide huius l. 9. Ep. 109. et plura hanc in rem, apud Io. Forbesium Instructionum Historico-Theologic. l. 7. c. 9.

Annaeus SERENUS Praefectus vigilum Neronis, fungis edendis interemptus, Plin. l. 22. c. 23. Senecae amicissimus, ipso testante ep. 64. cui et libros de Tranquillitate inscripsit, monumentum amoris. Lips. ad Tac. Annal. l. 3.

SERENUS [2] Sammonicus carmine scripsit curationes morborum, versibus Heroicis et alia, sicuti ex Aelio Spartiano in Caracalla, c. 4. a quo occisus fuit in convivio, et in Opilio Macrino c. 11. cui eius scripta familiarissima fuere [orig: fuŕre], colligitur. Carus fuit Severo et Gordiano maiori, Imperatorib. ut Lamprid. in Severo, c. 30. et Capitolin. in Gordiano Iuniore, c. 18. scribit, qui et filii, Gordiani illius praeceptoris, et bibliothecae praestantissimae, in qua librorum 62000. meminit.

Q. SERENUS Sammonicus filius prioris. Gordiani iunioris praeceptor, ei bibliothecam suam reliquit: Alexandro Mammaeae et Eruditis eius saeculi gratissimus. Spartian. in Geta c. 5. et Caracal. c. 4. Iul. Capitolin. in Gordian. c. 18. Macrob. l. 2. Saturn. c. 12. 13. Riccobon. in fragm. veter. Histor. Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 2. de Poet. c. 4. Lud. Iacobus, tractatu de Bibl. c. 21. etc.

SERENUS [3] Vibius, vide Vibius.

SERES populi Aethiopiae interioris ad Ortum inter Blemyas: et Orosio teste, populi Indiae citerioris inter Indum et Hydaspen. Sunt et Seres populi Asiae ad Ortum extremi, ultra Sinas, omnium mitissimi, iustitiaeque amantissimi, inter Sinas ad Austrum, et Scythiam extra Imaum ad Occasum et Boream quorum regio Sevica, nunc Cathay, teste Ferrario [orig: Ferrari˘]. De Seribus Dionysius v. 752.

*kai\ *to/xaroi *frou=roi/ te kai\ e)/qnea ba/rbara *shrw=n.
*(oi/te bo/as2 me\n a)nainontai kai\ i)/fia mh=la,
*ai)o/la de\ cai/nontes2 e)rh/mhs2 a)/nqea gai/hs2
*(ei/mata teu/xousin poludai/dala, timh/enta,
*ei)do/mena xroih=| leimwni/dos2 a)/nqesi poi/hs2,
*kei/nois2 ou)/ti ken e)/rgon a)raxna/wn e)ri/seien..

Ubi Montanus: Seres ultima ad Orient. et Septentr. olim cognita gens, serico [orig: seric˘] apud ipsos confecto [orig: confect˘], et ab iis nominato [orig: nominat˘], nobilis, fama [orig: famÔ] sola [orig: solÔ] Dionysio noti fuerunt, distantia vero eorum a Scythia citeriore (quae Scythia intra Imaum Ptolemaeo dicitur) prorsus ignorata, et eos quidem iuxta Imaum constituere videtur. Barbaros autem eos vocat, quod instar ferarum homines fugere dicerentur. Ita de iis Plimus l. 6. c. 17. Seres mites quidem, sed et ipsi feris persimiles, coetum reliquorum mortalium fugiunt cum commercia exspectant. Quibus similia a Solino traduntur c. 53. Sed quamvis hoc verum fuisse videatur, quod exterorum societatem fugerent, ut hodie Chinenses peregrinos in regionem suam introire non permittunt; ingeniosos tamen artifices fuisse ex telis sericis, ab iis confectis, constat; uti etiam hodie Chinenses artificiis nobiles sunt, et ingenio [orig: ingeni˘] miti et quieto [orig: quiet˘] (perinde ac Seres, teste Solino [orig: Solin˘] ) cum vicini Scythae saevi ac truces sint. Et profecto, quamvis Sericam plerique Cathaiam esse statuant, h. e. Orientalem Tartariae hodie dictae partem; mihi tamen persuasum est, Borealem potius esse Chinensis regni partem. Ptolemaeus enim l. 6. c. 16. Sericam (cuius Occiduum tantum latus cognitum habuit, neque enim Oceano [orig: Ocean˘], sed terra [orig: terrÔ] incognita [orig: incognitÔ] eam terminat) non tantum Sinis, verum etiam magna [orig: magnÔ] ex parte Indiae extra Gangem a meridie confinem facit, et praecipuas eius urbes Ottocororam, et Seram circa gr. latitud. 37. et 38. constituit, cum Cathaia secundum tabulas recentiorum, ab India longe remota sit, neque ulla eius pars gradu latitud. 55. australior sit. Plin. etiam l. 6. c. 17. Sericam Indiae contiguam facit; quod etiam Melam sensisse, collato [orig: collat˘] c. 6. cum c. 7. l. 3. non obscurum est. Ubi sis Vossium consule. Steph. a)prosmige\s2 e)/qnos2 vocat. Sagittandi peritissimi habebantur. Horat. l. 1. Od. 29. v. 9.

Doctus sagittas tendere Sericas
Arcu paterno [orig: patern˘]. ---- --------

Sericum e Serica regione a Persicis, Medicis, et Assyriis mercatoribus olim afferebatur; unde vestes inde confectae modo Assyriae et Medicae, a gentibus unde materia immeditate allata, modo Sericae, a gente ubi oriebatur, olim vocatae, ut plerique statuunt. Satis probabile tamen est, quod sentit Fullerus, l. 2. Miscell. c. 11.


image: s0276b

Sericum ab Ebraea voce [gap: Hebrew word(s)] Sericoth, quae pro serico usurpatur, Esai. c. 19. v. 9. inde vero regionem, unde allatum est, Graecos Sericam; et eius incolas Seres appellasse [orig: appellÔsse]; ut sericum, cum denominativi formam prae se ferat, a populo denominatum videretur. Qua [orig: QuÔ] autem ratione apud Seres sericum conficeretur, plerique veteres tam Graeci quam Latini, ignorarunt [orig: ignorÔrunt], ideoque varias de eo coniecturas habuerunt, quales ratio propria suppeditabat. Plurimi igitur, confectum putarunt [orig: putÔrunt] ex lanugine quadam, foliis arborum adnascente. Amm. Marcell. l. 23. Apud eos (Seras) abunde silvae sublucidae, a quibus arborum fetus aquarum asperginibu; crebris, velut quaedam vellera mollientes, ex lanugine et liquore admistam subtilitatem tenerrimam pectunt, nentesque subtegmina conficiunt sericum, etc. Plin. l. 6. c. 17. Seres lanificio [orig: lanifici˘] silvarum nobiles, perfusam aqua [orig: aquÔ] depectentes frondium canitiem. Non ipsas frondes eos carminasse [orig: carminÔsse], ut nonnulli nimis crasse intelligunt, sed canitiem frondium, h. e. frondibus adhaerentem, depexuisse affirmat. Eadem etiam Solini sententia est, c. 53. qui lanuginis teneram subtilitatem humore domitam eos depectere affirmat. Plinius quidem alibi lanata Sericarum arborum folia nominat: Atque huc spectat illud Virgil. Georg. l. 2. v. 121.

Velleraque ut soliis depectant tenuia Seres.

Seneca in Hippolyto, Actu 2. v. 389.

Quae fila ramis ultimi Seres legunt.

Idem in Hercule Oetaeo, Actu 2. v. 667.

Quae Phoebeis subditus Euris
Legit Eois Ser arboribus.

Claudian. Consul. Olyb. et Probin. v. 170.

Stamine quod molli tondent de stipite Seres.

Eratosthenes apud Strab. a Nearcho refert, fieri ta\ *shrika\ e)k tinw=n floiw=n cainome/nhs2 bu/ssou. Dionysius, ex floribus fieri affirmat. Sed licet ipse in Epitheto ai)o/la et aliis quae v. 756. habet, poetico [orig: poetic˘] more ludat, serici lanificium perinde describens, ac si ex ipsis floribus conficeretur, probabile est tamen eos, unde haec hausit, de lanugine quadam floribus adhaerente, aut iis succedente, intellexisse, qualis salicis iulis (qui eius quasi flores sunt) adnascitur, aut qualis in gossipio, seu xylo planta in folliculo floribus succedente provenit. Materia ea Plinio bombyx vocatur, per metaphoram, l. 19. c. 1. ubi de gossipio loquens in Aegypto nascente, similem, inquit, barbatae nuci defert fructum, cuius ex interiore bombyce lanugo netur. Eadem etiam hodie bombagia Italis dicitur, voce a nomine bombyx deducta [orig: deductÔ]; quamvis proprie bombyx significet animalculum, a quo bombycina tela netur, et metwnumikw=s2 telam ipsam, sicut araneae nomen tum animali tum eius telae tribuitur. Et profecto a veritate prorsus alienae sunt istae veterum de serici ortu opiniones; a bombycibus enim vermiculis, quos et sh=ras2 Graeci vocant, revera conficitur. Hesych. *sh=res2 zw=a nh/qonta meta/zan, h)\ o)/noma e)/qnous2, o(/qen e)/rxetai kai\ to\ o(losh/rikon. Et postea: *shrw=n, skwlh/kwn tw=n gennw/ntwn ta\ shrika\ *sh=res2 ga\r oi( skw/lhkes2. Quod et Suidas confirmat. Ex antiquioribus etiam Pausan. in Eliacis, bombyces sh=ras2 etiam vocatos, sericum uere agnovit. Isidorus l. 19. c. 27. Sericum dictum, quia id primum Seres miserunt. Vermiculi enim ibi nasci perhibentur, a quibus haec circum arbores fila ducuntur. Vermes autem ipsi Graece bo/mbukes2 nominantur. Unde Chrysostomus, *kala\ ta\ shrika\ i(ma/tia, a)lla\ skwlh/kwn e)sti\n u(/fsma. Vide Vossium in Sericum. Nicol. Lloydius.

SERESER unus ex principibus regis Babyloniorum. Ierem. c. 39. v. 3.

SERETH fil. Ashur ex Halaa. 1. Paral. c. 4. v. 7.

SEREZANA urbs Hetruriae, in limite Liguriae, prope ostia Macri fluv. sub Republ. Genuensi; Sarsana. Cum arce permunita; media est inter Massam ad Ortum et Spetiam ad Occasum 34. milliar. a Lucca in Circium, Bruniatum versus 18. Nicolai V. Pontificis patria. Crevit ex ruinis Lunae, urbis vicinae.

SERGENTIUM vide Ergetium.

SERGESTUS Aeneae nauta. Virg. Aen. l. 5. v. 121. 184. 185.

SERGIA Romana tribus. Alex. ab Alex. l. 1. c. 3.

SERGIANUM vide Serezana.

SERGII Romae gens Patricia, maiorum gentium, cognominibus Fidenate, Natta [orig: NattÔ], Silo [orig: Sil˘], Catilina [orig: CatilinÔ], Ocella [orig: OcellÔ], Planco [orig: Planc˘]: novem tribunatibus, consulati potestate et aliquot consulatibus decorata: a Sergesto, comite Aeneae, derivata.

SERGIOPOLIS urbs Archiepiscopalis Syriae, apud Euphratem in Comagene; S. Sergio. Ptolemaeo Rhesapha, vel non longe; a Sergio cive Romano martyrium ibi passo. Olim Barzalo, a Suris 126. stad. in Austrum inter Metitam et Samosata. Procop. Callist. Evagr.

SERGIUM suburbanum in faucibus Ponti, ad sinistram, quod etiam Dephne dicitur. Steph.

SERGIUS [1] I. Papa, Syrus gente, Panormi in Sicilia natus, vel saltem ibi educatus, successit Cononi: postquam Theodorus Archipresbyter et Paschalis Archidiaconus aliquandiu inter se contendissent. A. C. 687. Quod decretum Synodi, Constantinopoli celebratae, Ne quis Presbyteros cogeret, a ductis legitime uxoribus abstinere, approbare nollet, periclitatus est, Anastas. Biblioth. in vita Sergit: et Iustinianus Rhinotmetus Imperat. ab Eccles. Romana aversior factus. Sigon. in Hist. l. 2. Obiit A. C. 701. Ciaccon. in Sergio I. etc. Ei successit, post Schisma octavum, Iohannes IV.

SERGIUS [2] II. Romanus, successit Gregorio IV. Hinc primus Pontificum nomen mutavit, cum antea Petrus Buccaporcius


image: s0277a

diceretur. A. C. 844. Obiit A. C. 847. Et Leo IV. successit, qui populo pedes primus praebuit dec culandos.

SERGIUS [3] III. Romanus, hominum sceleratissimus, vide Platin. in vitis, Baton. in Annal. Morn. in mystor. p. 460. Aldeberti Tusciae Comitis agnati opibus nixus, Christophoro [orig: Christophor˘] pulso [orig: puls˘], se ipsum intrusit, A. C. 906. Saevitiam Stephani VI. quam in cadaver Formosi exercuerat, Synodo Romana [orig: RomanÔ], A. C. 901. sub Iohanne X. improbatam, elogiis ornavit, Formosique Actis rescissis etiam nomen eius exstinctum ivit. Ex Marozia, impudentissimo scorto, pater Iohannis XI. sibi similimi. Obiit A. C. 910. Sigebert. in Chron. Duchesnius, in Sergio III. etc. Ei successit Anastasius III.

SERGIUS [4] IV. successit Iohanni XX. A. c. 1009. Scripsit Epitaphium Silvestri II. Obiit A. C. 1012. Ditmar. l. 6. Hist. in sin. Baron. in Annal. Possevin. in appar. sacro. etc. Ei successit Benedictus VIII.

Patriarcha, Episcopi, etc.

SERGIUS [5] I. Patriarcha Constantinopolitanus, gente Syrus, successit Thomae, A. C. 608. Acephalorum Iacobitarumque erroribus iam tum imbutus, sed dissimulatis sub pietatis specie: dein Caput Monothelitarum factus, Heraclio Imperatori suasit, ut Ecthesin ederet: quam Italiae et Africae Episcopi refutarunt [orig: refutÔrunt]: Honorio [orig: Honori˘] Papa [orig: PapÔ] excepto [orig: except˘], quem Sergius in communionem erroris traxit. Obiit A. C. 639. Memoria eius variis in Synodis, Concilio inprimis 6. Generali damnata est, A. C. 681. Ioh. Damascen. Vide etiam Niceph. l. 18. c. 54. etc.

SERGIUS [6] II. excepit Sisynuium, A. C. 998. Photii, e cuius familia erat, opiniones mordicus defendens, Latinae Ecclesiae semper infestum se praebuit. Scripsit Epistolam contra Occidentales, an edidit saltem, a Photio exaratam? Obiit A. C. 1019. Baron. in Annal.

SERGIUS [7] Proconsul, cognomento Paulus Actor. c. 13. v. 7.

SERGIUS [8] Catilinae libertus, vel cognatus, et coniurationis socius, quem lacerat et proscindit merito divina illa M. Tuliii deino/ths2, cuius verba sunt in ea Pro domo sua ad Pontif. Quis est Sergius? armiger Catilinae, stipalor tui (Clodium intelligit) corporis, signifer seditionis, concitator tabernariorum, damnatus iniuriarum, percussor, lapidator, fori depopulator, obsessor Curiae. Et tamen non solum Catilinam se gaudebat appellati, sed et addebat, futurum se Sergium; Avidius Cassius, si Dialogistam occidisset, Antoninum hoc [orig: h˘c] nomine significans, apud Vulcatium Gallicanum, in Avidio Cassio, c. 3.

SERGIUS [9] Monachus Constantinopolit. Haereseos Nestorianae sectator, et fautor; Mahumetem impostorem et pseudoprophetam in Alcorano conficiendo et compilando iuvit, cumque omnis summam impietatis docuit. Zonar. tom. 3.

SERGIUS [10] Episcopus Ioppes, post Sophronium, sedem Hierosolymitanam invasit, A. C. 636. Haereticus, an malitia [orig: malitiÔ], an ignorantia [orig: ignorantiÔ], in causa fuit perditorum Sophronii operum, capta [orig: captÔ] a Saracenis urbe. Baron. Annal.

SERGIUS [11] Confessor, floruit Constantinopoli, Saeculo [orig: Saecul˘] 9. Auctor Historiae, quam a Mich. Balbo orditur, Photius cod. 67.

C. SERGIUS Aedilis et Duumvir, fil. fuit C. Sergii, memoratus in Inscr. Polae; frater Cn. Sergii itidem Aedilis et Duumviri in quinque annos, cuius ibidem mentio: pater L. Sergii Lepidi Aedil. et Ducis Legionis XXIX. cui in eadem urbe monumentum Arcus [orig: Arcűs] triumphalis specie erexit uxor Salvia Postuma. Vide Inscriptiones has tres apud Iac. Sponium Itinerar. Part. 3. p. 71. et 72.

SERGIUS [12] Fidenas vide Lucius.

SERGIUS [13] Galba inter legatos Caesaris, domuit Nantuates, Veragros Sedunosque; Galbae Imperatoris proavus, qui postea potiente rerum Caesare, ob repulsam Consulatus, coniuravit cum Cassio et Bruto. Quare Pedia [orig: PediÔ] lege damnatus est.

SERGIUS [14] Galba orationem apud Latinos exornavit miserationibus, communibusque locis usus, et egressus a proposita orandi causa, ut delectaret animos, permoveret, remque augeret.

SERGIUS [15] Sulpitius Galba Romae, post Neronem, imperat, A. M. 4030. a Christo nato 68. Hic cum Praetor esset, elephantos funambulos edidit, ludis Floralibus. Maiore ab initio favore quam laeto [orig: laet˘] successu, septimestre imperium tenuit annos natus circiter 80. Privata eius vita insignis fuerat militaribus et civilibus rebus. Tandem avarum, saevum, pigrum se praestitit, atque invisus omnibus, in medio foro, insidiis Othonis iugulatus est. Vide Sueton. in Galba, Eutrop. l. 7. Bapt. Egnat. l. 1. Vide Galba.

SERGIUS [16] Servianus Consul. An. Urb. Cond. 886.

SERIA [1] quae et Fama Iulia, oppid. Turdetanorum, Hispaniae Baeticae ad Anam fluv. Ptol. 6 leuc. ab eius ostiis, in Boream. Hodie Xeres de Guadiana quibusdam, oppidul munitum Vandalitiae, in limite Portugalliae.

SERIA [2] Scripta commissionibus opposita, apud Sueton. Aug. c. 89. Componi aliquid de se, nisi et serio, et a [orig: Ô] praestantissimis, offendebatur: admonebatque Praetores, ne paterentur nomen suum commissionibus obsolefieri, vide quoque Plin. Panegyr. c. 54. Sunt autem hic [orig: hţc] commissiones, quae, Graecis dei/ceis2, e)pidei/ceis2 vel a)gw=nes2, fiebant vel in loco privato, scil. Auditorio; vel in publico, puta Odeo, Theatro, Amphitheatro, Basilicarum aliqua [orig: aliquÔ], vel Atrio libertatis etc. Vide Casaubonum ad Suet. dict. loc.

SERICA [1] regio perampla Asiae. Terminatur ab Occasu Scythia [orig: ScythiÔ] extra Imaum, a Meridie Sinis, ab Ortu Oceano [orig: Ocean˘] Eoo [orig: Eo˘], uti Scythico [orig: Scythic˘] ad Boream. Eius partes fuere [orig: fuŕre] olim, Asmirea regio et populi Damnae, Issedones, Ottorocorae, Piadae et Thaguri. Eorum Urbes fuere [orig: fuŕre] Issedon Serica, caput regionis Asmira, Damna, Ottorocora, Piada et Thagura. Nunc ibi pars est Orientalis Tattariae magnae, uti et regna Tangutum et Niucanum, atque


page 151, image: s0277b

Naimani pouli G. Sanso. Issedon Serica creditur a multis Suchur, et Thagura Campion seu Tangut, in regno cognomine.

SERICA [2] Vestis bombycum opus, in omni Anni tempore, usum habet. In astu magno, ob levitatem, accommodatissima rafetata: in minori, ormesina. Hieme conducunt felpa et velutum: quorum utrumque pondere suo [orig: su˘] et villis calefacit. Vere et Autumno [orig: Autumn˘] laudatur rasa, quae vulgo veluto riccio. Est autem vetus Serici appellatio, a Seribus, populis Orientis, Boreae propioribus de quibus vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. His cum Taprobanitis commercium eratr coeterorum refugnisse coetum, Plin. l. 6. c. 17. testatur, et ex hac gente Sericum deportabatur in Persiam; nec vestes Persicae vel Medicae, aliae intelligendae, quam Sericae. E Persia vero, post devictam ab Alexandro M. Persiam, in Graeciam delatum est, inde florentibus rebus Romanis, in Imperium Romanum, ubi i)so/xruon, eiusdem cum auro pretu, fuit. Certe iam de Caesate tradit Dio l. 43. ludis Theatrum velis sericis contexisse, cum ait: *tou=to de\ u(/fasma xlidh=s2 barba/rou e)sti\n e)/rgon, kai\ par' e)kei/nwn, kai\ pro\s2 h(ma=s2 ei)s2 trufh\n tw=n pa/nu gunaikw=n peritth\n e)spefoi/thken. Sericum, quo [orig: qu˘] Theatrum Caesar velavit, fuit textura barbaricae luxuriae, ad supervacuum luxum Romanarum mulierum advecta. E quibus patet, verum hoc Sericum seu Holosericum fuisse, non Subsericum tantum, i. e. telam, in qua stamen ex lineo, subtemen sericum erat, ut quidam voluere [orig: voluŕre]. Nisi eandem vestem modo Sericam, modo Subsericam, dicas appellatam, ut apud Lamprid. in Alexandro c. 40. fieri videtur. Idem Dio l. 59. ubi de Caligula, inquit, kai\ e)p' au)tw=| xlamu/da shrikh\n a)lourgh= e)pene/du, Chlamydem scricum purpurei coloris induit. Et paulo infra: *)/allws2 de\ dh\ e)n te th)| shrikh=| kai\ e)n th=| nikhthri/a| skeuh=| w(s2 plh/qei e)dhmosi/euen. Ut plurimum in serico vestitu, aut triumphali ornatu, in publico, versabatur. Postea sub Heliogabalo, in promiscuo usu, esse coepit, ut observavit Lamprid. quo factum, ut primus Romanorum scricam vestem induisse, dicatur ei c. 26. Aurelianus tamen apud Vopiscum, c. 45. vestem holosericam neque in vestiario habuit, neque alteri utendam dedit: Cumque ab eo uxor sua peteret, ut unico pallio blatteo serico uteretur, respondit, Absit ut auro fila pensentur. Et invehitur in Creticum Iuvenalis Sat. 2. v. 77.

Acer, et indomitus, libertatisque Magister,
Cretice, pelluees.

Vestis enim Sericae, sicut et Bombycinae id proprium fuit, ut transluceret hominesque nudaret, et proin mulieribus tum in usu, ac viris minus decora erat: quamvis iam Plinii aetate, qui aliquot annis Iuvenalem superabat, Coa vestis promiscue viris iam gestaretur. Vide Octav. Ferrarium de Re Vestiar. l. 1. c. 20. Obtinuit vero consuetudo tam care Sericum emendi, usque ad tempora Iustiniani Imperatoris cui cum permolestum esset, ab hostibus Persis illud tanti emi, commode, ut Procopius in Gothicis l. 2. et ex eo Zonaras narrat, duo Monachi ex India venere [orig: venŕre], qui indicium facerent Caesari de vermibus Sericum nentibus: nec posse quidem vermes cos Constantinopolim deferri; posse tamen apportari ova, e quibus vermiculi gignerentur. Remissi igitur Monachi, qui cum ova istiusmodi attulissent, inde profluxit omne id vermium genus Sericum nentium, quod hodie est in Europa: neque ulli tum amplius dubium fuit, quin id esset bombycum opus, cum antea admodum anceps ac incerta hac de re fluctuaret quaestio. Quod inter alios prolixe in *kosmourgi/a| ostendit Gregorius Pisides Diaconus et Referendarius Constantinopolitanus, qui Heraclii Imperatoris temporibus ac deinceps vixit. Quod proin Bombycinam seu Coam vestem a Serica distingui videmus, apud Veteres hinc est, quod fere [orig: ferŕ] doctissimis quibusque ita persuasum esset, disparem esse Serici originem: quem in errorem impellebantur eo [orig: ], quod longe praestantius esset Sericum e Persia apportatum, quam bombycinum Coum. Forte, quia Indici bombycis tenuius ac subrilius silum erat: crassius autem vermis Coi. Praeterea, ut e Plinio observatum Salmasio, Coi non ante eliquabant stamen bombycinum, quam corrosa [orig: corrosÔ] metara [orig: metarÔ] evolasset [orig: evolÔsset] papilio. At Seres, integro [orig: integr˘] illo [orig: ill˘] stamine, id agebant, intus adhuc morante bombyce, ac necdum in papilionem converso [orig: convers˘]. Quare nihil mirum, si, Plinii aetate, l. 11. c. 13. viri etiam Cois uterentur, ut dictum; Serico [orig: Seric˘] solo [orig: sol˘] feminae. Paulo post tamen et hoc [orig: h˘c] viri coepere [orig: coepŕre] uti. Unde opus fuit, decerni a Senatu anno Urb. Cond. 759. ut Tacitus Annal. l. 2. c. 33. narrat, Ne veslis serica viros foedaret. Nec e vulgo tamen, sed soli Nobiles hac [orig: hÔc] veste utebantur, donec ad infimos perventum: quo [orig: qu˘] tempore Coa seu Bombycina nobiliori cessit. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 4. c. 90. Salmas. ad Tertull. de Pallio, et Histor. Aug. passim, inprimis ad Capitolin. in Marco, c. 17. ubi Serica [orig: SericÔ] et aurata [orig: auratÔ] veste Augustas usas, et Vopiscum in Aurel. c. 45. ubi Serica ante Heliogabalum de Subsericis, post eum de Holosericis, intelligenda esse, contendit: nec non ad Solinum passum. Adde quae supra dicta, voce Multicia. Sed miteris, sericis quoque uti calceamentis Imperatores coepisse; neque enim foiniko/roa illa pe/dila, quae propria erant Imperii insignia, quaeque auro [orig: aur˘] gemmisque insigniter exornata erant, e corio vel vili aliqua materia fuisse, verosimile est. Vide Beni. Balduinum de Calceo Antiq. Imo loricae quoque e serico meminimus supra, ubi de Linteis libris. In Serico vero etiam scripsisse Persas, indicat hoc Symmachi l. 4. Ep. 34. Tu etiam sericis voluminibus, Achaemenio [orig: Achaemeni˘] more, infundi literas meas praecipis: quemadmodum idem monitus Cumanos lintea texta sumpsisse, Ibid. et in sindone Indos scripsisse, Philostratus in Apollonio, refert: Hodieque Sinensibus, i. e. ipsis Seribus, mos e serico chartas conficiendi. Vide Theophil. Spizelium de re Liter. Sinensium. Hoc [orig: H˘c] tempore, Sericum magno [orig: magn˘] numero [orig: numer˘] est in Murcia et Sicilia, unde Genuam, Venetias, Florentiam, aliaque in loca exportatur; nobilissimum album in Sinis provenit. Armeni e regno Persiae ingentem Sericarum et auro [orig: aur˘] intertextatum mercium copiam in Europam adducunt. Neapoli ac Londini melioris notae


page 152, image: s0278a

tibialia serica confiunt: Sericum villosum optimae notae Genuae elaboratur; conficitur tamen et Neapoli, Perusiae et Venetiis, Auctor Anonymus Histor. Orbis Terr. Geogr. ac Civil. c. 10. de Commerciis ž. 13. Vide quoque Io. Baptistam Tavernier Tr. Gall cui titul. Observations sur le Commerce des Indes Orientales, ubi duo genera Serici in Indiis, quorum alterum Lusitani Cabeca, Galli Teste; alterum isti Barillo, hi Ventre, appellent, occurrere docet, et plura alia circa huiusmodi negotiationem, a Batavis inprimis exerceri solitam, annotat. Adde Tiraquellum LL. Connub. l. 3. n. 18. ubi de Serico multa, Baifium de Re Vestiar. c. 5. et 6. et Brodaeum Miscell. l. 2. c. 22. ubi de Serico et Bombycino. P. Fabrum Semestr. l. 1. c. 16. ubi de Serico, Bombycino, et Bysso, nec non quae supra diximus, in vocibus Bombycine Vestes, Bombylius, Holosericum etc. quaeque hic infra dicemus, it. voce Subserica: et Yu, ubi de panni apud Sinenses genere, praestantia [orig: praestantiÔ] atque hinc pretio, ipsum Sericum superante.

De SERICO Lambertus, vide Lambertus.

SERICOBLATTA vel Blattoserica, in Cod. Theodos. l. 18. de murileg. est sericum nema, purpura [orig: purpurÔ] vel blatra [orig: blatrÔ] tinctum, quod et Sericum absolute dicebatur. Cuiusmodi pallii blatteo serici usum cum sibi petiisset uxor Aureliani respondit is: Absit ut auro fila pensentur, libra enim auri tunc libra Scrici fuit, Vopisc. c. 45. Nempe ex filis et staminibus sericis tinctis, panni sericei contexi consuevere. l. 3. Cod. cit de vestib. olov. et aur. Nulla stannina subtexantur tincta conchylio [orig: conchyli˘], nec eiusdem infectionis arguto [orig: argut˘] pectine solidanda fila decurrant. Unde discimus, et tramam et stamen tincta fuisse, priusquam ex his vestes confierent. Atque huiusmodi sericum, iam in fila deductum et infectum, non rude et simplex, auro contra carum erat. Hinc blati/on recentioribus Graecis, itidem pro nemate serico blatteo; et longe falluntur, qui vocem eam in his Auctoribus blattam interpretantur, cum pannos sericos vel peplos deberent. Vide Salmas. ad Vopiscum d. l. et supra in voce Blattosericum. Et quidem Opifices sericae vestis ante Iustiniannum in Beryto et Tyro Phoenices urbibus fuere [orig: fuŕre], atque inde per reliquum orbem Romanum id mercimonium venum exportarunt [orig: exportÔrunt]. Texebant autem illi eas ex serico nemate, a Seribus ad Persas allato [orig: allat˘]: mansitque serici pretium praefatum, usque ad Iustinianum. Quo [orig: Qu˘] regnante demum allatis per Monachos ex ultima India vermium seminibus, id genus propagatum est, et exinde serica texi coepta in Imperio Romano praesertim Orientali ac Byzantino, Procop. in Gotthicis l. 2. praetio [orig: praeti˘] non parum remittente. Cum vero quodam [orig: qu˘dam] tempore Institores Sericae vestis, qui Constantinopoli et in aliis Romani Imperii urbibus degebant, serici annonam incendere voluissent, edicto [orig: edict˘] sanxit Iustinianus, ne Serici libra pluris quam octo aureis vaeniret. Quo [orig: Qu˘] pacto [orig: pact˘], cessante Sericae vestis instituta [orig: institutÔ], nemine volente eo [orig: ] pretio [orig: preti˘] indicare, tota illarum conficiendarum ratio et cura mandata est Praepositoi Thesaurorum, qui sub se haberet opifices texendae tingendaeque metaxae. Hic, coeteris artificibus maiori pretio [orig: preti˘] vendere prohibitis, quam lege praeceptum erat, longe carius ipse per suos divendebat, sicque serici annona ad antiquum suum pretium rediit, et eodem [orig: e˘dem] pretio [orig: preti˘] sub Iustiniano distrahi coepit, quo [orig: qu˘] Aureliani tempore pendebatur etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 988.

SERICUM Avium saeculis sequioribus dici coepit, quod interiorem lanam vocavit Martial. l. 14. Epigr. 161.

Lassus Amyclea [orig: AmycleÔ] poteris requiescere pluma [orig: plumÔ],
Interior cycni quam tibi lana dabit.

Sic Monachus Sangall, de Rebus Caroli M. l. 2. c. 27. Venetici de transmarinis partibus omnes Orientalium divitias advectassent, Phoenicum pellibus avium serico [orig: seric˘] circumdatis. Cuius generis cycneae exuviae in Batavia hodie celebres. Barthius ad Stat. l. 1. Sylv. 2. v. 59. Vide supra, ubi de Pulvillis plumeis.

SERICUS Oceanus idem cum Oceano Orientali seu Mari Eoo, quod vide, nec non modo laudatum Auctorem d. l. p. 996. et seqq.

SERIF Arabice Nobilem notat seu virum illustrem; unde Turcae aliique Mahumedani suos Principes seu Sultanos hoc [orig: h˘c] nomine compellant. Io. Zonaras Tom. 3. Annal. ubi de Constantino Monomacho, Seriphem Turcis esse dicit, quod Syncellus Graecis fuerit: *(ws2 ga\r o( *su/gkellos2 tou= *patria/rxou qano/ntos2 ei/s2 to\n e)kei/nou to/pon a)ntikaqi/stato, ou(/tw kai\ o( *sri/fhs2, tou= *xalifa= fqare/ntos2 to\n teleuth/anta diede/xeto. Nam ut Syncellus, defuncto [orig: defunct˘] Patriarcha [orig: PatriarchÔ], in eius locum substituebatur: ita et Seriphes, mortuo [orig: mortu˘] Calipha [orig: CaliphÔ], ei successir. Hinc itaque Princeps ille, cuius imperio Mecca Musulmanismi sedes patet, a suis, eum e familia Prophetae sui oriundum esse persuasis, Serif vocatur, teste Leunclavio [orig: Leunclavi˘] Histor. Musulm. l. 17. Et quia Turcarum Imperator se pro eiusdem Mahometis legitimo herede agnosci vult, Serif a suis salutatur; usitataque est acclamatio, Alia Ienzur Serif, i. e. Deus servet Serifem! Sed et Scerifii seu Scirisiii Africae, de quibus supra, eandem nomenclationem sibi vindicarunt [orig: vindicÔrunt], ut legitimos Principes et Pseudoprophetae veros heredes se esse, hoc [orig: h˘c] pacto [orig: pact˘] testarentur. Vide de iis Io. Forbesium Instruction. Historico-Theologic. l. 4. c. 15. ž. 21. et c. 23. ž. 2.

SERILIA seu SERULIA apud Pacuvium in Niptris.

Nec ulla subscus cohibet compagem alvei,
Sed suta lino et sparteis serulibus:

sunt spa/rta new=n, apud Homerum. Il. b. v. 135. Funiculi videl. e lino vel cannabe, quibus suebantur naves; vel sparto Hispanico, ut hic [orig: hţc], cuius copiam iam tum habuere [orig: habuŕre] Romani. Uti enim serere Latinis utrumque significat, et terrae semen mandare, et texere aliquid vel inter se nectere, sic spei/rein Graecis. Vide infra in voce Serta, item Spartum, et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 265.

SERIMIALIA seu SERMALIA machinae bellicae species, apud Ottonem Morenam in Histor. rer. Laudens.