December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0270b

SEPTEMTRIONI seu SEPTENTRIONI unde nomen sit, non convenit. Quidam volunt esse, a solo numero stellarum, ut triones sit supplementum. Alii malunt iriones esse boves, ut apud Naevium: Trionum hic moderator rusticus Sane in Philoxeni Glossis legas: Triones, bo/es2 arxai/ws2. Eritque id nomen ab officio, quasi teriones, quia solum terant: vel quasi terriones, quia terram arent, colantque; vel quasi striones a stria, quam, proscindendo terram faciunt. Vide Varron. de LL. l. 6. Festum in Septentriones; Gell. l. 2. c. 21. Ovid. l. 1. kata\ tmh=sin, v. 64.

--- - Scythiam, septemque triones
Horrifer invadit Boreas.

Virg. Georg. l. 3. v. 381.

Talis Hyperboreo septem subiecta trioni
Gens effrena virum [orig: virűm], Riphaeo tunditur Eure
Et Pecudum fulvis velantur corpera setis.

Nic. Lloydius.

SEPTENA vulgo la SEPTAINE, districtus urbis Bituricenis in Gallia, aliorumque aliquot oppidorum, in eodem tractu, dicitur: an. a 7. vicis, an a septimo miliario, an a septis urbis? Vide Car. du Fresne in Glossar. Apud Monasticae Rei Scriptores, septem dierum ieiunium est, poenae loco [orig: loc˘] inflictum, quorum dierum quarto [orig: quart˘] et sexto [orig: sext˘] pane et aqua [orig: aquÔ] duntaxat vescendum et recipienda disciplina erat, uti docet idem Car. du Fresne ex Statutis Ordinis Hospitalar. S. Ioannis Hierosolym. Alia vocis notio, in Concilio Lemov. apud eund. Sed et Septenarius seu Septenarium, in Ecclesia Romana Officium vocatur, per septem dies continuos, pro mortuis peragi solitum: quod ut plurimum cum tricenario hodie coniungi refert Idem. Cur per septiduum id duraret, rationem reddit Alcuinus de Offic. div. c. de Exseq. mort. Eiusmodi vero septenos, ut et alios quosdam, anniversarios defunctorum dies, apud Melchitas quoque, Maronitas, Coptitas et Iacobitas, observari, docent Proemialia Conciliorum, laudata ab Abrahamo Echellensi ab lib. Ebed-Iesu c. 60. de Septenaria dierum ratione, vide supra.

SEPTENTRIONALIS apud Ioelem c. 2. v. 20. Et Septentrionalem procul removebo a vobis, et impellam eum in terram siticulosam etc. Hieronymo sunt Assyrii et Chaldaei; Abarbaneli insuper Romani, quia omnes hi ad Aquilonem Iudaeae degunt, ita tamen, ut illi versus Ortum, hi versus Occasum vergant. Bocharto vero locustae, seu locustarum agminis pars, quae erat ad Aquilonem urbis, quam in Arabiae deserta se repulsurum Deus promittit. Vide quae de locustis in praecedentib. Propheta dixit, et plura hanc in rem apud Auctorem modo dictum Hieroz. Parte poster. l. 4. c. 5. Coeterum de Septentrione vento, medio inter Aquilonem et Thrasciam, vide Salmas. ad Solin. p. 1253. et 1256.

SEPTERIUM una ex 3. sollennitatibus nono [orig: non˘] quoque [orig: qu˘que] anno [orig: ann˘] Delphis olim celebrari solitis: quarum mentio apud Plut. Quaestion. Graec. Erat autem *septh/rion mi/mhma th=s2 pro\s2 to\n pu/qwna tou= qeou= ma/xhs2, kai\ th=s2 meta th\n ma/xujn e)pi\ ta\ te/mph fugh=s2 kai\ e)kdiw/ces2. Septerium imitatio pugnae Apollinis cum Pythone, et a pugna fugae Dei ad Tempe ac persecutionis. Fugisse enim eum alii ferunt, quod peracta [orig: peractÔ] caede opus expiatione haberet: Pythonem alii saucium et fugientem via [orig: viÔ] sacra [orig: sacrÔ] quum insequeretur, supervenisse ei recens e vulnere mortuo et funerato ab Aege fil. perhibent, atque harum aut similium rerum imitationem Septerium fuisse. Sed aliud quid sub hac ceremonia latuisse, idem suspicatur Dial. de Defectu Oraculor. *gou/tois2, inquiens, toi=s2 peri\ to\ xrhsth/rion, oi(=s2 arti tou\s2 e)/cw pulw=n pa/ntas2 *(/ellhnas2 h( po/lis2 katorgia/zoua me/xri *tempw=n e)lh/laken. h(/ te ga\r i(stame/nh kalia\s2 e)tau=qa peri\ th\n a(/lw di' enne/a e)tw=n, ou)fwlew/dhs2 tou= dra/kontos2 xeia\, a)lla\ mi/mhma turannikh=s2 h)\ bailikh=s2 e)stin oi)kh/sews2. h(/ te meta\ sigh=s2 e)p' au)th\ dia\ th=s2 o)nomazome/nhs2 *dolwnei/as2 e)/fodos, mh\ ai)o/la de\ th\n a)mfiqalh= ko/ron h(mme/nais2 da|si\n a)/goui kai\ prosba/llontes2 to\ pu=r th=| kalia/di, kai\ th\n tra/pezan a)natre/yantes2 a)nepistreptoi\ feu/goui dia\ tw=n qurw=n tou= ierou=. *kai\ teleutai=on ai(/ te pla/nai kai\ h( latrei/a tou= paidu\s2, oi(/ te gino/menon peri\ ta\ *te/mph kaqarmoi\, megalou tino\s2 a)/gous2 kai\ tolmh/matos2 u(poyi/an e)/xoui. Enimvero ea, quae ad hoc Oraculum pertinent, quibus haec civitas ad Tempe usque progressa, omnes ultra Pylas modo Graecos initiavit. Nam et taberanaculum, quod in area excitatur nono [orig: non˘] quoque anno [orig: ann˘], non est latebrosum draconis cubile, sed tyrannicae aut regiae arcis simulacrum: et tacita in tabernaculum per Doloniam, ut vocant, irruptio, mox pueri patrimi ac matrimi cum ardentibus taedis inductio et tabernaculi succensio, eversioque mensae, et clererima numquam retro respicientium et per fani fores se proripientium fuga; postremo pueri errores et servitus, eiusque ad Tempe expiatio magni cuiusdam sceleris et facinoris suspicione non carent etc. Reliquae duae erant, *(hrwi\s2 et xari/las2, de qua vide eund. loco [orig: loc˘] prior.

SEPTICIUS Clarus Praefectus Praetorio, successor Simili datus, ab Adriano Imperatore memoratur Spartiano, in Vita huius: c. 8. 11. 15. qui eidem, quod familiarius se egerat, vam reverentia domus aulicae postulabat, successorem postea Caesarem dedisse: Imo tandem hostium habuisse loco [orig: loc˘], cum aliis quibusdam amicissimis, refert. Vide de eodem Epistolas Plinii Iun.

SEPTICOLLIS urbs Roma sic dicta, quod septem colles habeat, videl. Palatinum, Quirinalem, Aventinum, Caelium, Viminalem, Exquilinum, et Ianicularem. Virg. Georg. l. 2. v. 535. ubi de Roma:

Septemque una sibi muro circumdedit arces

Horatius in Carm. Saeculari, v. 7.

Dii, quibus septem placuere [orig: placuŕre] coiles.

Propert. l. 3. El. 10. v. 57.

Septem urbs alta iugis, toti quae praesidet orbi.

Martial. l. 4. Epigr. 64. v. 11.

Hic [orig: Hţc] septem dominos videre montes.

Statius l. 1. Sylv. 2. v. 191.

Quis septem geminae posuisset moenia Romae.

Cicer. Ep. 5. l. 6. ad Att. e)c a)/stews2 e(ptalo/fou. Vet. Gloss. Septimons, e)ptalo/fos2. Septimontium e(ptao/rion. Ovid. Trist. l. 1. El. 4. v. 69.



image: s0271a

Sed quae de septem totum circumspicit orbem
Montibus, imperii Roma, Dumque locus.

Idem l. 3. El. 7. v. 51.

Dumque suis victrix septem de montibus orbem Prospiciet domitum Martia Roma, legar.

Claudian. de 2. Consul. Stilichonis, v. 65.

------ Septem circumspice montes,
Qui Solis radios auri fulgore lacessunt.

Et postea v. 135.

Quae septem scopulis zonas imitatur Olympi.

Idem Lloydius. Postquam enim Romulus eam quadratam condidisset in monte Palatino, atque pomerio [orig: pomeri˘] clausisset: Titus Tatius in Imperii societatem receptus, Tarpeium montem adiunxit, et Sabinis suis incolendum dedit: Tullus Hostilius Caelium: Ancus Martius Aventinum Latinis quidem habitandum concessit, sed demum Augustus pomerio inclusit: servius vero Tullius Esquilias, Quirinalem et Viminalem, reliquis adiecit. Fuere [orig: Fuŕre] quidem et alii tres colles, nempe Collis Hortulorum, Ianiculus et Vaticanus, progressu temporis civitati additi: sed partim, quia intra pomerium non ita ut reliquevi recepti erant; partim, et quidem potius, quia non eiusdem notae cum reliquis erant, mansit Urbi Septicollis cognomen, magno [orig: magn˘] Historicorum ac Poetarum consenus. Vide Io. Rosin. Antiqq. Rom. l. 1. c. 2. Hinc Claudian. de 6. Consulat. Honorii: v. 535.

Erexit subitas turres, cinctosque coegit
Septem continuo [orig: continu˘] montes iuvenescere muro [orig: mur˘].

Idem Panegyr. de Consul. Olyb. et Prob. v. 175.

--- -- --- collesque canori
Plausibus impulsi, septena voce resultant.

Et in Fescennino de Nuptiis Honorii et Mariae, v. 57.

Epulisque iam repleto,
Resonet Quirite Tibris,
Dominique laeta votis
Aurea septemgeminas
Roma coronet aerces.

Statius l. 1. Sylv. 2. v. 191. Septemgeminae moenia Romae et Sylv. 5. v. 24. Septena culmina: et l. 2. Sylv. ult. v. 45. Septem iuga: Silius Punicor. l. 12. v. 608. l. 16. v. 62. Septem arces etc. habent. Prudentius Septicollem appellat, Romano Mart. Hymn. 14. v. 412.

Divum [orig: Divűm] savore cum puer Mavortius
Fundaret arcem Septicollem Romulus,
In sacrum Septimontium etc.

Et memorabilis est, postquam septimus accessisset Urbi collis, institutio Festi Septimontii, quo [orig: qu˘] hominibus aeque ac iumentis feriae concessae otiumque indictum est: in signum Urbis iam penitus consummatae et ab ulteriori incremento cessaturae. Vide infra suo [orig: su˘] loci [orig: locţ]. Hodie vero decem colles Romam amplecti, refert Georg. fabricius in Roma sua. Sed et Constantinopolim scptic ollem habet Iac. Sponius Itiner. Part. 1. p. 352.

SEPTIDUUM Nuptiale item Funebre, Hebraeorum olim in usu, vide supra ubi de Nuptiis. Sed et Tabernaculorum festum septiduum durabat, ut infra videbimus.

SEPTIMA Dies vide supra Septem, item Hebdoma, Hebdomas, Sabbatum.

SEPTIMA Hora prandii fuit, apud Romanos veteres. Galenus Tract. 2. *(ugiein. Vide supra Prandium.

SEPTIMANE vide supra Hebdomas. Unde Septimanarius, officium Monasticum, idem cum Hebdomadario.

SEPTIMANARUM Festum vide supra Pentecoste.

SEPTIMANCAE Hispaniae Tarraconensis urbs in Vaccaeis, antonin. Simanca Clausio in Castella regione. Baudrando oppid. regni Legionis, ad Durium fluvium, inter Vallisoletum seu Pintiam in Ortum 2. leucis, et Turrim Syllanam ad Occidentem 3. et 6. A Methymna Campestri in Boream.

SEPTIMANIA dicta est provinc. Narbonensis prima, cuius caput et metropolis erat Narbo, Apoll. Sidonio ep. 1. l. 3. Gregor. Turonens. l. 8. c. 28. et 30. etc. a numero civitatum Narboni metropoli attributarum atque subiectarum: quae erant Tolosa, Beterrae, Nemausus, Agatha, Magalona, Luteva, Ucecia. Hanc Vesigothi, post receptum Narbonem, Severi principatu, totam usque ad Rhodanum, circa tempora Nepotis, occupaverunt. Cuius urbes Tolosam et Uceciam cum praelio Vogladensi et caede Alarici Regis amisissent, earum in locum Carcasso et Elena successere [orig: successŕre]; ut docet inter alia Concilium anno [orig: ann˘] 4. regni Reccaredi Regis Narbone habitum. Et quia iam inde a Theodorico iuniore et Eurico Principibus, per annos circiter 240. Vesigothorum Regibus in Hispania dominantibus paruit, Gothia saepe regio haec appellata est: unde hodieque Landgothia, et nomine Francico [orig: Francic˘] valde corrupto [orig: corrupt˘], ut Massono videtur, Languedoc dicitur. Aliquando tamen Gothiae nomine totum Gothorum regnum, intra Hispanias et Gallias: aliquando Aquitaniam secundam iisdem subiectam, in qua apud urbem Pictavos Alricus interfectus est, intelligunt Auctores. Nostrum Gothiam seu Septimaniam aliquando Galliam Natbonensem, nonnumquam provinciam Galliae absolute, item Galliae regnum et Narbonae regnum, Hispanias impropriae, provinciam S. Aegidii, etc. vocant Historici. Languedoc hodie dici inde vult Valesius; quoniam olim totum Franciae reguum in provincias linguae ouy, et lingue oc dividebatur, de Langue-d'ouy, et de Langue d'oc: provinc. Narbonensi 1. seu Septimaniae, quae una ex linguae oc provinciis erat, nomen Linguadokii remansit, Langucdoc: unde


page 145, image: s0271b

quibusdam Occitania dicta. Facta autem est haee Franciae divisio, quod Vascones, Gothi; Provinciales, Dalphinates aliique linguae tortae populi, sed praecipue Gothi pro ila vel utique dicere consueverant oc, quasi hoc: coeteri vero Franciae incolae ouy. Continetur vero eius nomine non solum Narbonensis prima, sed etiam pars Aquitaniae. Dividitur siquidem in Austrinam seu inferiorem ad mare vergentem, quae de Aquitanis Albienses ac partem Cadurcorum Rutenorumque comprehendit: et Septentrionalem ac superiorem in qua reliqua portio cadurcorum ac Rurenorum, Gabali, Vivarienses, Vellavique, gentes Aquitanicae: exceptis Vivariensibus et Helviis, provinc. Viennensi attributis. Alii in superiore Archiepiscopatum Tolosanum cum 7. sedibus ei suffragantibus, in inferiore Narbonensem metropolit. cum Antistitibus et subiectis ponunt. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. et supra in voce Occitania.

SEPTIMIANA tertia et ultima trans Tiberim urbis Romae porta appellata est, a Septimio Severo Imperatore. Spartian. in co, c. 19. Opera publica praecipue eius exstant, Septizonium --- etiam Ians in Transtiberina regione ad portam nominis sui, quorum forma intercidens statim usum publicum invidit. Ubi Iani, transitiones sunt perviae, quo homines conveniebant. Porta autem ista prius Fontinalis dicta est Onuphrio. At Septimianum, in veter. quadam Inscr. sub Adriano I. facta, marmoreum conseptum in Vaticana Basilica, ubi reliquiae olim ostendi consueverint, significare, ait Torrigius de Crypt. Vatican. edit. 2. p. 81. et 83.

SEPTIMINUS vide Porcius.

SEPTIMIUS [1] in inferiore Germanico exercitu, Centurio, a se ditiosis militibus ad inortem postula us; cum perfugisset ad tribunal, pedibusque A. Caecinae legati advolveretur, eo usque flagitatus est, donec ad exitium dederetur. Vide Tacit. Ann. l. 1. c. 32.

SEPTIMIUS [2] Auctor Historiae Alexandri Severi, Lamprid. in vita huius. c. 17. Item interpres historiae belli Troiani, quam Dictys Cretensis condidit. Voss. de Hist. Lat. l. 3. p. 719.

SEPTIMIUS [3] Acyndinus Consul. An. Urb. Cond. 1091.

SEPTIMIUS [4] Arabmus, vide Arabinus.

SEPTIMIUS [5] Bassus Consul, An. Urb. Cond. 1069.

SEPTIMIUS [6] Severus Imper. Roman. post Did. Iulian. Vide Severus Imperator. Sed et Septinnus, nomen unius e tribus collibus montis Esquilini, de quo Varro et Festus.

SEPTIMONTIUM festum Roman. institutum, cum septimus collis urbi esset additus, Varro. Hoc [orig: H˘c] die per urbem vehiculis vehi piaculum erat, Plutarch. Mense Decembri celebratum est; quo [orig: qu˘] die, incertum. Varro post Laurentialia, quae in 10. Kal. Iun. incidebant, mentionem facit. Sext. Pompeius Septimontium illum diem appellati scribit, qui in Fasti Agonalia dicatur; celebrabantur autem illa die 3. Ius [orig: Iűs] Dec. Varroni tamen adstipulatur Tertullian. l. de Idol. ubi Festum hoc Strenis, quae Kalend. Ian. exigebantur, proximum facit. Vide Ios. Scaligerum Castigationibus in Festum. Institutas esse has ferias, propter adiectum septimum Romae collem, quo [orig: qu˘] ea Septicollis facta sit, tradit Plut. Quaest. Roman. c. 69. eoque [orig: e˘que] die usu vehiculorum, quae iumentis traherentur, et antiquos abstinuisse, et suo [orig: su˘] etiamnum tempore antiquitatis studiosos abstinere addit, variis allatis prisei huius moris rationibus, inter quas et haec: Aut quod Romani, cum Urbe condenda magnum opus peregissent, iamque ulterius incrementum eius nullum animo [orig: anim˘] conciperent quietem cum sibi, tum iumentis, quorum opera [orig: operÔ] ficissent ust, per istas ferias paraverint: aut quod iidem, cum vellent omnes festivitates civium praesentia [orig: praesentiÔ] ornari, eam vero inprimis, quae ob contractas in unam multas Urbis partes instituta crat, civibus usu vehiculorum iumentariorum ista [orig: istÔ] die interdixerint, ne Urbe, cui die is agebatur fostus, exirent.

L. SEPTIMULEJUS quamquam C. Gracchi familiaris, avaritia [orig: avaritiÔ] tamen ductus, caput eius abscindere, et per urbem pilo [orig: pil˘] fixum gestare non erubuit, quod Consul Opimius auro [orig: aur˘] id se repensurum edixisset. Hinc post id factum rogantl Scaevolam, ut te in Asiam praefectum educeret: Quid, inquit ille, tibi vis insane? Tanta malorum est multitudo civium, ut tibi ego hoc confirmem, si Romae manseris, te paucis annis ad maximas pecumas esse venturum.

SEPTIMUM Graece *(/ebdomo\n, nomen Templi, septimo [orig: septim˘] ab urbe Constantinopoli lapide distantis. Victor Tunn. Zenon a Lcone Aug. fil. in Septimo coronatur. Et Landulfus Histor. l. 17. Cunctis convenientibus apud Septimum, tunc Patriarcha Tyranno extorist professionem. Ibidem magnificum Imperatoris Palatium, ubi Imperialia ornamenta asservari et Senatus convocari solebat. unde Recitata Septimi, in LL. Iustiniani. Secundianum idem, et Hebdomadum appellatum esse, docent Macri Fratr. ex Gregorio Regist. l. 11. Ep. 1. et Cedreno l. 18. c. 38.

SEPTIPEDES epitheton Burgundionum, apud Sidonium, i. e. longissimi vide supra, in voce Septem.

SEPTISOLIUM apud Anastasium Bibliothec. in Gregorio IX. Pontifex creatus est prope Septizonium, in Diaconia S. Luciae in Septisolio: Templum est Romae, quod Baronio fuit e regione aedis S. Gregorii, inter montem Palatinum, et clivum Scanri; Martinello versus Portam Capenam; Fam. Nardino idem cum Septizonio, Anastasio, ut vidrmus, diversum. Cui nomen a 7. soliis seu ordinibus columnarum. Blondus septem Solia vocat, et arcem fuisse, ait, Decad. 2. l. 3. ab Henrico Imperatore dirutam A. c. 1084. Baronius ad hunc an. n. 5. Dominico Macro Templum fuit Luciae, quod hodie in Silice dicitur. Vide eum in Hierolex.

SEPTISONAE Rex item Septisonus Ritus. Vide supra Dies.

SEPTIZONIUM Plinio l. 3. c. 5. Septisolium, locus romae in 12. regione a Severo Imperatore fabricatus, sicque a 7. columnarum ordine dictus. Fuit et Septizonium Titi, in 10. reg. cuius meminere [orig: meminŕre] Sueton, in Tito, c. 5. et P. Victor. Meminit Septizonit, inter opera Severi Spartian. c. 19. et 24. quod tamen is potius instaurasse [orig: instaurÔsse]


page 146, image: s0272a

videtur; erat enim ante illum celebris Romae locus, teste Ammiano [orig: Ammian˘] l. 15. ubi operis ambitiosi Nympheum Marcus condiderat. Nempe et Severus ibi conditus, et Antoninus Geta fil. eius. De hoc enim sic Auctor praefatus. Illatus est Maiorum sepulchro, hoc est, Severi, quod est in Appia via euntibus ad portam dextram, specie Septizonii exstructum, quod sibi ille vivus ornaverat. Apud eundem in Severo sub fin. veteres codices Septizodium exhibent; quomodo etiam scriptum reperit in Eusebii MSS. codd. Ios. Scaliger quem vide Animadvers Euseb. ubi praeclara in hanc rem habet complura: adde Ioann. Seldenum de Iure Nat. et Gent. iuxta discipl. Hbraeorum l. 3. c. 20. ubi de Heptazono seu Septizonio Planetarum Vettii Valentis vari. De Septizonii Severiani reliquis sic Marlianus Topogr. Romae l. 4. c. 6. Severi Septizonii supersunt tres ordines columnarum invicem superimpositarum. Alios autem quatuor insuper fuisse quidam putant, et ideo Septizonium dictum, quod septem brdinibus columnarum iungeretur, ut septem zonis.

SEPTONIA urbs in magna Britannia antiquissima, quae hodie Shaftesburia dicitur, a Rudibrasio, Luelli regis filio condita. De eius fortuna et duratione, multa vaticinatus est Aquila septonius, vates Britannicus, qui tum temporis claruit.

SEPTONISTAE dicuntur 5. Decretal. tit. c. 15. qui alias Arnaldistae, Patareni, Pauperes de Lugduno etc. quos vide.

SEPTUAGESIMA in Ord. Roman. videtur dici posse, propter 70. dies, qui sunt ab ipso die ad Sabbatum ante Octavas Paschae, quo die alba tolluntur vestimenta a nuper baptizatis. adeo que nomen Dominicae est, 70. diebus Sabbatum ante Dominicam in Albis praecedentis, cuius Introitus, Circumdederunt me gemitus mortis. Graecis *kuriakh tou= a)sw/tou, Dominica de prodigo, quod illa [orig: illÔ] die parabola haec apud illos explicetur. Instituta a Telesphoro Romano Episcopo ut habetur in libro Pontif. Romano. Hic constituit, ut septem hebdomadas ante Pascha ieiunium celebretur. In memoriam captivitatis Baylon. unde dierum harum periodo [orig: period˘] exacta [orig: exactÔ], in Sabbato ante Dominicam in Albis, verba haec pro introitu recitantur, Eduxit Dominus populum etc. Coeterum, ab hac Dominica, Festa mobilia totius Anni in eadem Ecclesia ditiguntur, utpote quae primum inter illa locum obtinet: quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] autem ipsa haec Dominica inveniri queat, vide apud Dominicum Macrum in Hierolex. at aliam nominis rationem supra ubi de Planetis.

SEPTUAGINTA Interpretes versione Gaeca [orig: GaecÔ] S. Scripturae celebres. Sic vulgo appellantur, numero [orig: numer˘] rotundo [orig: rotund˘], pro LXXI. secundum illos; qui totum Iudaeorum Synedrium huic rei incubuisse statuunt; aut pro LXXII. secundum illos, qui putant, ex qualibet Tribu senos fuisse, quod non adeo magnam fidem meretur. Placet itaque aliis, Thalmude teste, quinque Seniores duntaxat hutc operi fuisse adhibitos, quod cum factum fuerit a Synedrio M. constante LXX. aut LXXI. viris, inde versionem hanc ipsis illis LXX. fuisse deputatam, numerumque illum septuagenarium inde ortum. Missi hi sunt ab Eleazaro Pontifice, Alexandriam Aegypti, rogatu Ptolemaei philadelphi, trecentis praeter propter annis, ante Christum natum, ut ex Hebraica Lingua in Graecam Libros Sacros transferrent: quo [orig: qu˘] modo [orig: mod˘] Deus viam sternere voluit ad Gentilium conversionem; qui S. Scripturam, lingua [orig: linguÔ] hac [orig: hÔc] toti orbi tum intellecta [orig: intellectÔ], olim lecturi erant. Et quidem Philo, Ioesephus et Talmudici, solum Pentateuchum ab his Interpretibus translatum, reliquos libros a Iudaeis Alexandrinis deinceps adiectos volunt. Alii vero cum Patrum antiquissimis et plerisque contendunt, omnes libros Canonicos ab iis fuisse versos, qua de re vix certo quicquam affirmari potest, historia [orig: historiÔ] hac [orig: hÔc] multum intricata [orig: intricatÔ]. Coeterum fuit haec Versio maximi semper habita, a Iudaeis Graecis, tam in Aegypto (ubi annuum ei sestum celebratum) quam alibi; ita ut in eorum Synagogis publice fuerit recitata: unde et *(ellhnistai dicti. Et quidem de Aegyptiensibus Iudaeis Philo Iudaeus, usque ad sua tempora, in Pharo insula celebrari quotannis festum et Panegyrim, eoque traicere non solum Iudaeos, sed etiam alios plurimos, to\ xwri/on semnu/nontas2, e)n w(=| prw=ton to\ th=s2 *(ermhnei/as2 e)ce/lamye; locum venerantes, in quo primum Translatio illa effulsit, consuevisse notat, de vita Mosis l. 3. Iudaei vero Hebraei, praecipue recentioribus saeculis, immane quantum illi fuerunt infensi, variis conviciis eam proscindentes. Constat id inter alia ex Calendario Iudaico, ad 8. diem mensis Tebeth: Ieiunium, Scripta est Lex Graece: Tenebrae triduo per totum orbem. Ex detestatione tenebras fabulati: ex Ieiunti autem institutione, versionem istam inter calamitates lugendas posuisse testati. Vide Ioh. Marsham. Can. Chron. Sec. IX. Scriptores Novi Testam. passim eadem [orig: eÔdem] usi sunt: et ex Christianis, Graeci multis eam saeculis adhibuerunt, Latini quoque longo [orig: long˘] tempore versionibus Latinis utebantur ex hac expressis inter quas Augustino maxime laudatur Italica Vulgata dicta; doneo post 4. saecula a Christo nato Hieronymus novam versionem Latinam ex Hebraeo adornavit. Quae hodie sub nomine LXX. Interpretum circumfertur versio, multis in locis corrupta est: Interim, qualis nitidissima exstat, e Bibliotheca Vaticana sub Sixto V. edita, adhiberi potest, ut quae non solum antiquitate et dexteritate sua [orig: suÔ] venerabilis est, verum etiam, cum eadem [orig: eÔdem] constet phraseologia [orig: phraseologiÔ]. qua [orig: quÔ] Novi Testamenti Scriptores usi sunt, utrique Instrumento illustrando insigniter conducit, Franc. Brumannus Synopsi Theol. Christ. Part. prior. l. 4. c. 37. ž. 12. et seqq.

SEPTUM vel CONSEPTUM loca olim fulgurita circumdabat, et arae ipsi, quae in tali loco erigebatur, coniunctum nullo [orig: null˘] interstitio [orig: interstiti˘] relicto [orig: relict˘], adeo ut idem cum illo videretur, Puteal secundum quosdam dictum est, quia instar putealis aram cingebat. Cuiusmodi munimenti arae circumpositi exemplum habes in arca Neronis apud Suetonium. c. 50. ubi praeter generalem muri ambitum, quo [orig: qu˘] clausum fuit monumentum Gentile Domitiorum, intra hoc arca porphyretica, in qua reliquiae Neronis repositae sunt, et cui superstabat ara ex Lunensi marmore, lapide Thasio [orig: Thasi˘] fuit circumsepta. Quod in aliis etiam aris, quae sub dio ponebantur,


image: s0272b

factum apparet. Nempe ad tutelam et munimentum addebantur haec septa, unde septus virtutibus, apud Ciceronem etc. Vide supra in vocibus Conseptum et Septa.

SEPTUMANI populi Galliae Narbonensis quorum urbs Biterae: sic dicti a septima legione, quae ibi locata fuerat.

SEPULCHRA fuere [orig: fuŕre] olim Veteribus, quae etiam antea domos praebuerant, speluncae, Auctor Etymologici, to\ ga\r palaio\n e)n toi=s2 koilw/masi th=s2 gh=s2 e)/qapton mh/te sidhrw| mh/te xalkw=| kexrhme/noi. Postea terra [orig: terrÔ] humandi ritus coepit: Et pauperiores quidem in puteos abiciebanrur fontesque, teste Varrone de LL. l. 4. et Festo l. 14. Vide in voce Puticuli. Divites vero in domibus suis condebantur, unde Larium cultus ortus. Cum enim Veteres, parentes vel liberos aut amicos domi defoderent ac sepelirent, credula plebs animas defunctorum cultu domestico [orig: domestic˘] primum, ac deinde publico [orig: public˘], tamquam auxiliaturos Deos, devenerari coepit. Tertull. de resur, carnis. Secilicet, quod apud Maiores olim homines in domibus suis sepeliebantur. Vide Servium ad illud Aen. l. 6. v. 152.

Sedibus hunc reser ante suis.

Hineque factum, ut pro Sepulchro, domus non raro apud Scriptores reperiatur. Vetus marmor,

Perpetuas. sine. fine. domos. mors. incolit. atra.
Aeternosque. levis. possidet. umbra. Lares.

Exin, ne soetore ipso [orig: ips˘] corpora viventium contactu inficerentur, legibus id vetitum, uti docet Isidor. Hispal. Etymol. l. 15. c. 11. Imo, Ne in urbe quidem mortus sepeliri aut uri, voluere [orig: voluŕre] LL. XII. Tabb. exceptis, quibus virtutis ergo id concessum; uti Cicer. de LL. l. 2. docet, ubi de Valerio Publicola et P. Posthumio Tuberto, sermonem facit. Sic C. Fabricius iuxta Veliam, in Foro Sepulchrum habuit, uti legimus apud Plut. C. Policius, sub Capitolio, teste lapide Tiburtino [orig: Tiburtin˘]: Claudia familia, sup eod. apud Sueton. Servius Sulpitius, in campo Esquilino, Cicer. in Philipp. etc. Quin etiam Imperatores ac Virgines Vestales, in Urbe condebantur. Similiter apud Athenienses locum sepulturae intra urbem ut darent, impetrae non potuisse quod religione se impediri dicerent: neque tamen id antea cuiquam concesserant, refert Serv. Sulpitius, apud Ciceronem Epist. ad Famil. l. 4. Et Syracusani eximio honori Dionis etiam hoc dabant, ut in urbe sepeliretur, apud C. Nepotem, in eo c. ult. ubi Lambinus, non solitos, veteres in urbe sepelire quemquam, nisi forte Imperatores, adnotat. Reliquis Sepulchra erant, aut privata in agris suis, aut in viis, extra portas, publica; ut inter alia, ex Epit phiis apparet, quae semper viatores alloquuntur, et habetur diserte apud ICtos, l. mortuorum et l. Praetor. ff. de sepul. viol. Locum Sepulchro designabant vel Augures, vel Pontifices, nisi forte hereditaria essent. Unde in vet. Lap. P. Actilio, Fuffo. et. Actiiae. Beroni. Cae. ux. vixer. ann. 24. sed. Publi. mens. 10. ante. natus. est. et. eadem. hora [orig: horÔ]. fungor. esu. ambo. morlui. sunt. ille. acu. ista. lanificio. vitam. agebant. nec. ex. eorum. bonis. plus. inventum. est. quam. quod. sufficeret ad. emendam. pyram. et. picem. quibus. corpora. cremarentur. et. Praefica. conducta. et urna. empta. atque. indulgentia. Pontificum. locus. daius. est. Hinque inconsulto [orig: inconsult˘] Pontifice, cadavera refodere. atque in alium transportare locum, nefas fuit, Plin. iun. l. 10. Epist. 73. Designato autem Sepulchri loco [orig: loc˘], qui cremandus erat (hoc enim cuique liberum) postquam ad pyram elatus fuisset, digitus ei incidebatur, ad quem servatum iusta fierent, quod ne porro liceret, XII. Tabb. Legg cautum est: nisi quis militiae aut peregre mortuus esset. Corpore dein concremato [orig: concremat˘], cineres et ossa in urna sepulchro inferebantur, ante quod ara constituta erat, quam Acerrant Festus appellavit, ubi adores accendebantur: quos ritus eleganter exsequutus est Virgilius l. 6. ubi de funcere Miseni. Ut autem exactius res percipiatur, urnae, loculus, Scpulchrum, probe distinguenda. Georgius Fabricius in sua Roma c. 21. inter alia, iter Puteolos et Atellam, plurima Sepulchrorum monumenta, partim quadrata, partim rotunda se vidisse scribit, inque coeteris pulcherrimum Arcus cellae nominatum, hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] describit: Parietes eius telragoni, cum laqueari vermiculato; in cuius medio Centauri imago pucrum vehentis. Loculi ultra 60. medii ampli, fortasse Patronorum: Laterales contracti, libertorum Libertarumque. In loculis urnae singulae pluresve dispositae fuerunt, clausae exterius tabellis marmoreis. in quibus nomina defiunctorm pro more fuerunt adscripta. Nempe Sepulchrum, idem cum Monumento, generalis fuit qh/kh omnium eiusdem familiae; loculi vero seu arcae singulorum corporum: eratque nonnumquam spatium illud muro [orig: mur˘] clausum, quod mummentum sepulchri dicitur. l. 38. ff. de Religios. et sumpt. fun. interdum sola [orig: solÔ] inscriptione sepulchri, de modo agri, qui ad monumentum pertinebat, eavebatur, Tot pedes in agro, tot pedes in fronte. Quamvis non raro discrimina haec confundantur. Peractis tandem ad Sepulchrum iustis, convivia domi apparabantur Amicis et Cognatis, Senibusque, Silicernium dabatur. Quod si quis peregre obiisset, cadaver vel cera [orig: cerÔ] oblinebatur, vel melle aut cedria inungebatur, donec domum referri Sepulchroque patrio ac avito reddi posset. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. ult. cum Paralipom. Dempsteri, uti de frequenti Sepulchrorum aditu, supra in hac voce: et de more frondes ftoresque ad sepulchra ferendi ubi de Frondea corona, nec non infra: de more vero aegros pueros ad feretra seu sepulchra appendendi, ubi de Ponderandi ritu etc. Apud Athenienses ab ipsis Cecropis temporibus, ius et lex fuit terra [orig: terrÔ] humani. Unde Cicer. de LL. l. 2. c. 25. Nam et Athenis iam ille mos a Cecrope, ut aiunt, permansit, hoc ius. terra [orig: terrÔ] humandi, quam cum proximi iniecerant, obductaque terra erat, frugibus obserebatur, ut sinus et gremium quasi ntatris mortuo tribueretur, solum autem frugibus expiatum, ut vivis redderetur. Sed semper extra urbis pomoeria, quare


image: s0273a

*)hriai=ai portae ab Atheniensibus dictae, quod illac mortui ad Sepulchra efferebantur, quae ad portas urbis fiebant, Plut. in Theseo. Interemptos vero in acie, honoris ergo in Ceramico extra urbem sepeliebant: quod proin publicum monumentum dixit Thucydides l. 2. Vide Pausan. in Attic. ubi eorum sepulchra satis bene longa [orig: longÔ] oratione prosequutus est. Neque vero hos tantum, qui in acie occubuilsent, sed et alios, quibus honorem habitum vellent, publice in Ceramico sepeliebant. Alii vero de populo in agris sepeliebantur. Unde in Leg. *)ea/n tis2 ta/fon h)\ bo/nron par' a)llotriw| xwriw| o)ru/tth|. Exstruebantur autem Sepulchra (quae Romanis non dissimilia fuisse, Cyriacus Anconitanus apud Fabricium loc. cit. tradit) vel ad vias, ut de monumentis in Ceramico, narrat Paulan. vel in agrorum finibus, ut discimus ex Siculo Flacco de Condit. agrorum. Quod si quis in hostico peregre esset mortuus, in Atticam referebatur, ut in avitis monumentis reconderetur, vide iterum Pausan. l. cit. At cum nimis ampla ac operosa Sepulchra fierent: magnificentiam eorum hac [orig: hÔc] Lege minui placuit; Ne quis sepulchrum facito operosius, quam quod decem homines effeccrint tridno [orig: tridn˘], neque id opere tectorio [orig: tectori˘] exornato, nec Hermas imponito: quam laudat Cicer. de LL. l. 2. extremo. Nimium enim in hoc operosi erant Athenienses; Hermas, quia inter Infernales Deos credebatur ille Anima ad inferos deducere, columnis imponebant: Statuebant quoque columnas, quibus effigies impositae mortuorum: Incidebatur etiam nomen, genus, patria, Diogen. Laert. in Solone; idque cum elogio, Theoph. peri\ periergi/as2. Addebant praeterea mensas, in quibus et ipsi effigiati et insculpta nomina, Plut. in Isocr. At in caelibum monumentis imponebatur loutrofo/ros2, pueri hydriam habentis effigies, Demosth. contra Leocharem. Nec tamen omnia Sepulchra sic exornata erant: nam plebis plana fuere [orig: fuŕre], hinc h)/ria dicta: Columnarum vero altitudine modum posuit hac Lege Demetrius Phalereus, Super terrae tumulum, ne quid statuito, nisi columellam tribus cubitis, ne altiorem aut mensam aut labellum, apud Cicer. l. cit. ubi parem Romae Sepulchrorum magnificientiam increbuisse, scribit. Namque cippis similiter inscripta gesta, familia, aetas, vitae conditio, mortis causa: variisque rerum simulacris exquisitissimae artis, extus intusque, exornata sunt, ut prolixe persequitur Fabricius laudatus. Cum vero Sepulchra sancta religiosaque haberentur adeo, ut et Templorum nomine venirent, nata [orig: natÔ] inde superstitione, quod Veteribus cippi seu tumuli amicorum pro Templis colerentur, Clem. Alex. in Protreptico, Solonis lege poena constituta est iis, qui Sepulchra violarent: Ne quis Sepulchra deleat, neve alienum inferat; si quis tymbon, aut monumentum, aut columnam violarit [orig: violÔrit], deiecerit, fregerit poena esto, apud Cicer. loc. cit. Neque tantum violabantur, si quis ea deleverit, aut columnam fregerit, sed etiam si quis vestes, quae cum mortuo condebantur, furaretur, teste Synesio [orig: Synesi˘] Ep. 142. Item, si quis alienum intulerit: habebant enim gentes aut familiae suae singula monumenta, Demosth. pro\s2 *maka/rtaton et probro [orig: probr˘] vertebatur, Maiorum suorum sepulchro [orig: sepulchr˘] privari, Dinarch. 1. contra Agesil. Tanta porro eorum religio fuit, ut inimico ne quidem accedere liceret, uti legimus apud Sophoclem Aiace mastigofo/rw|. Imo ingenere, *)ep' a)llotria mnh/mata mh\ badi/zein, xwri\s2 e)komidh=s2, Ne quis ad alienum monumentum accederet, nisi dum it exsequias, lege Solonis cautum est, apud Plut. Solone. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Attic. l. 6. tit. 8. Apud utramque gentem, Principes aut in montibus, aut ad montium radices, sepeliri consuevisse, docet Isidorus Etymol. l. 15. c. 11. Vide quoque Servium ad Aen. l. 11. Aurelium l. de orig. Gentis Rom. Alios. Unde Lucanus l. 8. v. 695.

Et Regum cineres exstructo more quiescant.

Apud Hebraeos, ubi cadaver lotum atque aromatibus conditum esset, (rarius enim illud urebant) patrio id Sepulchro inferebatur; quod si quis hereditario non accepisset, sibi posterisque omnibus modis procurabat. Forma eius talis erat: Excavabatur in rupe locus, 6. cubitos longus, 4. largus, in quo octo vel decem (quidam habent 14.) minores cellae seu loculi et receptacula cadaverum erant: Quotiesque aliquem tumulo condebant, saxum ingens ad ostium Speluncae admoliebantur, Matthaei c. 27. v. 60. Vocabant autem Sepulchrum [gap: Hebrew word(s)] Keber, ab actu sepeliendi; vel [gap: Hebrew word(s)] Magnara, i. e. Spelunca, a figura: At lapidem [gap: Hebrew word(s)] Golel, a volvendo. Ditiores, ad aliarum gentium morem, varie exornare Sepulchra sua solebant, unde in Euang. Math. c. 23. v. 27. Sepulchra dealbata legimus: Inscriptio Sepulchralis plerumque erat talis: Sit Anima eius ligata in Horto Eden, vel in Fasciculo viventium. Amen, Amen, Amen Selah! Hodierni Iudaei, cum extra Terram sanctam degant, neminemque Resurrectionis participem fore credant, qui extra illam sepultus sit, nescio quos sub terra cuniculos sibi comminiscuntur, per quos sua cadavera volutari sine intermissione fabulantur, donec in Terram S. perveniant, vide Salomonem Iarchi in Genes. c. 47. v. 29. et Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr. l. 6. c. 5. nec non supra, in Camera, Crypta, Loci, Loculi. Taceo Pyramides Aegypti, Mausolaea Principum Orientis, Turcarum Persarumque hodiernorum Moscheas, aliarum Gentium ambitiosas moles, de quibus plurimi egere [orig: egŕre], ut supra videre est, ubi de Sepeliendi iure. Addam paucis, ex Liceto, coronas, (e potho inprimis flore, vide supra) lucernas vel vivas, vel pictas, canes insculptos, Op. de veter. Lucernis passim. Ex Bartholino, armillas, et inaures illatas, libb. de Armill. et Inaur. ex Iosepho, thesauros et gazas cum cadaveribus reconditas: ex Magio, tintinnabula, libro [orig: libr˘] de Tintin. ex Pignorio, vela, Comm. de Serv. resculas alias, ut diximus voce Mortui: etc. vide quoque de Ianitoribus sepulchrorum supra, voce Ianua: quae omnia qui prolixius doceri desiderat, adeat ipsosmet Auctores, addatque Kirchmannum de Funeribus, Besoldum Class. 2. Disput. 4. Th. 44. Berneggerum in Taciti Germ. Quaest. 144. Alios. Sepulchra illa quae, erigi solebant in honorem peregre defunctorum, quorum cadavera non erant ad manus, proprie *kenota/fia Graecis, Latinis Monumenta dicta esse, vidimus supra, ubi de Cenotaphiis et Monumentis.


page 147, image: s0273b

Infantes ante dentes natos, non ussere [orig: ussŕre] Veteres, teste Plinio [orig: Plini˘] l. 7. c. 16. proin illorum nulla Busta, sed Suggrundaria tantum fuere [orig: fuŕre], quae quid fuerint, et quomodo a Sepulchris diversa, dicemus infra. Grandiores vero natu, Sarcophago integris corporibus condebant, in loco communi vel ante aras etc. Quam in rem vide Thom. Bartholinum de Puerp. Veter. et praeter auctores laudatos, peculiariter de ritu adeundi visendique sepulchra carorum supra indigitatos, Salmal. ad Capitolin. in Marco: eadem coronandi apio [orig: api˘], caesarie, cincinnis, hyacintho [orig: hyacinth˘], aliis, Paschalium in Coronarum l. lanam addendi, vide supra Lanea rorona: inscribendi, Ioh. Meursium ad Lycophroncm; vestimentis, inferiis et primitiis frugum colendi, Thucydidem l. 3. foliis populi albae, myrti et aloes stipandi, supra ubi de Populo alba etc. nec non hic [orig: hţc] passim: uti de Sepulchri officio Ecclesiastico, in Eccl. Rom. Car. du Fresne in Glossario. Solam inter feras hyaenam sepulchra eruere, diximus supra ubi de Hyaena.

SEPULCHRALIS Arca vide Arca Mortualis.

S. SEPULCHRI Fratres vide supra Frater.

SEPULCHRUM Deborae nutricis Rebeccae, sub quercu fletus. In tribu Beniamin.

SEPULCHRUM Rachel in tribu Beniamin, ubi Rachel, Iacobi uxor, in paru Beniamini, obitt.

SEPULCHRUM Samsonis inter Saraa et Esthaol, ubi etiam sepulchrum patris Manoae, in tribu Dan.

S. SEPULCHRUM Ordo Milit. in Palaestina. Cum enim Saraceni, custodiam Sepulchri, quod CHRISTI vocant, Canonicis regul. S. Augustini commisissent, Godofredus Bullionaeus, urbe capta [orig: captÔ], illos multis beneficiis mactavit, templo [orig: templ˘] illorum sibi successoribusque, ut ibi reconderentur, usurus. Balduinus dein, frater et successor Godofridi, armatos custodes reddidit, illosque certis insignibus ornavit, sub capite Patriarcha: cui potestatem tribuit Equites creandi, quibus nihil proprium esset. Postquam autem Saraceni Hierosolymam recuperarunt [orig: recuperÔrunt], Equites hi Ptolemaidem primo, dein Perusium in Italia se receprunt: iunctusque hic ordo ohannitico est, ab Innocentio VIII. A. C. 1484. Sed Alexander VI. ius istinsmodi Equites creandi, A. C. 1496. Sedi Romanae vindicavit, etc. Alb. Miraeus, Origin. Ord. Milit. l. 1. c. 16. et 21. Favin. Theatr. Honor. et Eq.

SEPULTURA triplex olim. Quidam enim cremabantur, quidam terra [orig: terrÔ] obruebantur, nonnulli in lapideis arcis cum melle condebantur: de quibus omnibus sepeliendi modis vide Salmas. ad Solin. p. 1307. et hic [orig: hţc] supra. Addo, in Rep. Atheniensium non ius fuisse ornare sepulchra defunctorum, quantum aut heredis, aut defuncti etiam ambitio postulasset [orig: postulÔsset]: verum de tumulis maioris impensae cognosci, neque eum honorem vulgo omnibus, sed claris tantum viris concedi consuevisse. Diversum praeterea fuisse publicae sepulturae honorem, qui bene de Rep. meritis deferebatur: atque iis interdum Mausolaea de publico excitata fuisse. Sic Dion elatus publice sepulchrique monumento donatus legitur, apud C. Nepotem in eo, cap. ult. ad quem, inter monumenta publico [orig: public˘] sumptu: et ea, quae decreto [orig: decret˘] solum publico [orig: public˘], facta, proin discrimen faciendum, monet Casaubon. Apud Ecclesiae Romanae Scriptores Sepultura idem quod Atrium est et Coemeterium, scil. obventiones quae Sacerdotibus ob sepulturam contingunt. In eadem, Sepultura Crucifixi, dicitur imago et repraesentatio Iesu Christi, in aedibus sacris die Parasceves fieri solita: de qua utraque vocis notione vide Car. du Fresne in Glossar. uti de Sepultura veter. Christianorum et quorundam Haereticorum, egregia apud I. C. Suicerum Thes. Eccl. voce *gafh/.

SEPULVEDA Ioh. Genesius Cordubensis, Caroli V. Imperatoris Theologus et Historiographus, Interpretum Aristotelis famigeratissimus, cuius proin versionem ac quas addidt Notas impense laudat Naudaeus Bibliogr. Polit. sed quod non voce solum viva [orig: vivÔ] verum et edito [orig: edit˘] scripto [orig: script˘] illorum partes esset tuitus, qui ad Hispanorum in America mores ac vitia conmvendum iudicabant, bonorum censucam meruit, vide hac de re Alvar. Gomezium Vita [orig: VitÔ] Ximenii Cardin. l. 8. et Thuanum Histor. Obiit A. C. 1572. aetat. 81. Opera eius luci data enumerat Anton. Teissier Elog. Part. 1. Historia Caroli V. et Paraphrasis Latina Ethic. Aristotelis ad Nicom. adhuc inedita sunt.

SEPYRA civitas ad Amanum montem, quam Cicero cepit, Epist. 4. l. 15. Famil.

SEQUANA SEQUANUS Straboni vulgo Seyne, fluv. Galliae Celticae Lutetiam Parisiorum mediam intersecans, unave cum Matrona Belgas a Celtis dividens, Ferrar. Sidonius Apoll. in panegyr Maior. Baudrand. oritur in Ducatu Burgundiae, prope castrum Cancellos Chanceaux, in silva Belfaya, in planitie. Locus olim Sicaster dictus est, 2. leuc. ab oppid. S. Sequani in Boream. Hinc Petraviam, Balneola, Ampeliacum, Auriniacum, Castillionem rigat et Barrum ad Sequanam. Dein per Campaniam fluens, per Trecas labitur, uti ad Merium oppid. postea apud Marcelliacum recepta [orig: receptÔ] Albua [orig: AlbuÔ] fluv. Pontes, Novigentum, ubi navigari incipit, et Braium alluit; hinc auctus Icauna [orig: IcaunÔ] fluv. ad Monasteriolum et Lupiam prope Moretum, per Praefecturam Insul. Franciae labens, ad Melodunum et Corbolium, recipit Matronam fluv. ad Carentonium; ad Confluentes, habet Valesius: et Lutetiam bifariam secans, postea rigatis aliquot oppidulis, illius tractus, per diversas ambages, iterum ad confluentes vicum Oesia fluv. Valesius habet Isara [orig: IsarÔ], augetur paulo supra Pissiacum; deinde ad Meulantum Meduntam, Petromantalum Carnutum, Rupemque Widonis labitur, uti postea in Normannia Vernonium, (supra quod Ittam recipit, sicut apud Corbolium, de quo supra. Iunnam) Andeleium, Pontem Arcus ad Confluentes Eburae, Valesius habet, ad quem Aturam et ex altera ripa Indellam sorbet, Elbotum, Butilam la Boville, Gemeticum, et Rothomagum. Tandem, infra Calidobeccum, et Riselam Rupem, ubi Riselam accipit, aestuarium amplum efficit, et in Oceanum Britannic. se exonerat, inter Honeflutum ad Meridiem et Portum Gratiae ad Boream unico [orig: unic˘] quidem, sed 10. mill. pass. patente alveo [orig: alve˘]. Fortunatus mare


page 148, image: s0274a

Rotomagense appellat. Quottidie bis refluit per 30. leuc. et Parisios usque defert onerarias naves, quae 1400. vini cados et amplius continent. Ab hoc fluv. Sequani dicti sunt incolae provinciae Lugdunensis Senoniae vel quartae ante annos 700. cum ei Augustobona Tricassium et Lutetia Parisiorum, provinciae Senoniae urbes, assideant: reliquae vero, exceptis Aurelianis et Niverno [orig: Nivern˘], pars Icaunae, pars Auturae et Matronae in Sequanam influentibus sint adopsitae. Imo Paulus de Longob. gestis l. 1. a fluv. Sequana Sequanicam vocat, non Senoniam modo, sed proprie ac praecipue provinciam Lugdaunensem 2. atque etiam 3. saltem usque ad Gobaeum promuntor. ambas maritimas, positas ad Oceanum Britannicum, cui Sequana immergitur. Unde et hodie tota haec sinistra ora Lugdunensis 2. et 3. ac Oceani Britannici, ab ostio Sequanae ad montem usque S. Michaelis, vocatur nautis, la riviere de Seine, i. e. litus Sequanae. Sequani autem, de quibus infra, nihil commercii habent cum fluvio hoc, quippe quorum fines nulla ex parte attingit, cum Sequani hi Arari et Rheno [orig: Rhen˘] terminentur, Sequana autem inter Rhenum et Ararim non fluat. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. Sidonius Apollin.

Rhenus, Arar, Rhodanus, Mosa, Matrona, Scquana, Ledus.

Lucanus l. 1. v. 425.

Optima gens flexis in gyrum sequana froenis.

Hinc Sequanicus. Martialis l. 4. Epigr. 19. v. 1.

Hanc tibi Sequanicae pinguem textricis alumnum.

SEQUANI popul. Galliae Belgicae ab Aeduis Arare fluv. divis. Horum loca hodie tenent Burgundiones, Gallice Ceux de la Franche Comte, ou les Bourguignons. Munsterus hos Sequanos dividit in Cisiuranos, quos in Obern Elsass et Sundgow statuit, et Transiuranos Eutropius l. 6. de Sequanis Cisiuranis: Helvetli qui nunc Sequani appellantur. Baudrando populi fuere [orig: fuŕre] Galliae Lugdunens. inter Leucos ad Boream, Rauracos et Helvetios ad Ortum, Lingones et Aeduos ad Occasum, et Segusianos ad Meridiem. Horum tractus hodie Burgundiae Comitatus, vide ibi, pars Orientalis Burgundiae La Franche Comte. De iis sic Valesius: Cum Caesar in Galliam venit, Galliae totius factiones erant duae. Harum alterius principatum tenebant Aedui; alterius Sequani, quos a provinc. Romana se Narbonensi Rhodanus, ab Helvetiis mons Iura dividebat. Eorum ager optimus totius Galliae Caesari dictus, qui et l. 1. c. 6. 7. 9. illos cum Helvetiis ac Aeduis, tres potentissimos ac firmissimos populos vocat. Strab. Scquanos ab Ortu Rhenum, ab Occidente Ararim, qui illos ab Aeduis dividit et Lingonibus, attingere ait. Lucan. loc cit.

Optima gens flexis in gyrum Sequana froenis.

Plin. l. 4. c. 17. in Belgica, inter Mediomatricos et Rauricos, illos ponit, Ptolemaeo sub Helvetiis collocantur, quorum oppid. praecipuum Vesontio. Caesar Comment. loc. cit. eos cum Helvetins inter Celtas seu Gallos, tertiam partem Galliae incolentes, ponit: quod idem Strabo asserit. Post Caesarem Augustus Sequanos ac Helvetios ademit Celticae, seu Galliae Lugdaunensi, atque Belgicae assignavit; sicut idem Aquitaniae Caesaris, admodum angustae, 14. gentes inter Garumnam et Ligerim sitas adiecit, quae antea Celticae fuere [orig: fuŕre], idque opera [orig: operÔ] M. Vipsanli Agrippae, qui pictum in trabulis orbem terrarum populo Rom. spectandum proposuit in magnifica porticu, quae porticus Agrippae dicta, a sorore eius exstincti inchoata, et ab Augusto consummata est, teste Plinio [orig: Plini˘] l. 3. c. 2. Unde provinc. Maxima Sequanorum, in qua Vesontio, civitas Equestr. Noiodnum et Basilia urbes Sequanorum, Aventicum Helvetiorum, inter Belgicae provincias a posterioribus Geographis recensetur, et ob id Germania tertia vocatur, ac secundae proxime subicitur. Dicitur autem provincia Sequanorum, a nobiliore populo, quem continebat. Maxima vocatur, non quod esset 17. Galliae provinciarum maxima et amplissima, sed quod una ex maximis: Notit. Gall. Post Iulii itaque inprimis Caesaris tempora longe lateque patuit, cum et Helvetiae pars illi tributa: postea Sequanos sub Theodosio iuniore destruxerunt Burgundiones, nomine quoque eorum abolito [orig: abolit˘], nisi quod exiguum in voce Sundgow, vestigium superest. A Sequano quodam Eructoni filio, Lemani nepote, Rege suo nomen populo Vaudi Chronica haesisse, referunt. Certe a fluvio Sequana, ut qui illorum fines non attingit, denominati neutiquam sunt. Amici populi Roman. dicuntur Plutarch. in Gaesare, non longe enim tum aberant ab Italia Transpadana, et Galliam Narbonensem ad Lemanum lacum et fluv. Rhodanum attingebant. Porta Sequanica, in urbe Cabillono fuit, quod ad Sequanos, qui Arari interfluente ab urbe hac Aeduorum dividebantur, duceret, dicta. Plura vide apud B. Rhenanum Rerum Germ. Nov- Antiqq. l. 1. cum Notis Cl. Ottonis ICti. Vales. Notit. Gall. Ioh. Bapt. Plantinum Helvet. Nov. antiq. etc. In vetustissima et emendatissima Notit. Galliae, a Iacob. Sirmondo, Hadrian. Valesio, et Andrea Chesnio scriptis suis inseta, Provinciae Maxim. Sequanorum hae civitates et castra adscribuntur: Metropolis civitas Vesontiensium. Civitas Equestr. Noiodunus. Civitas Elvitiorum Aventicus. Civitas Basiliensium. Castrum Vindonissense. Castrum Ebrodunense. Castrum Rauracense. Portus Abucini.

S. SEQUANUS Presbyter Iohannis Abbatis Reomensis discipulus, auctor coenobii fuit S. Sequani, vulgo Saint Sene: quod in Lingonum finibus est, non procul a fontibus Fluminis Sequanae. A quo S. Sequano aut a Sequani, Araris Dubisque accolis, dictum esse Sequanam, quod negat Massomus: Quasi vero quis, inquit Valesius, tam stultus et temporum adeo ignarus esse posset, ut sibi persuadeat, flumen Sequanam Iulio Caesari notum annis circiter 53. ante Christi natalem, a S. Sequano, homine Christiano, nomen accepisse, etc. Antequam autem a conditore suo Coenobium hoc vetus denominaretur, a loco Sicastro vel Segestro, in quo structum erat, dictum fuerat prius Monasterium Segestrense, vel Segestrum, vulgo Sestre: situsque est locus


image: s0274b

cum Monasterio in agro vel Comitatu Magnimontensi, cui nomen a Magno monte: oppid. quondam claro in Lingonibus, S. Sequani patria, hodie nil nisi nomen servante, Maimont vel Mesmont. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. et Supra in voce Segestrum.

SEQUENS Panis apud Lamprid. in Alex. Severo, c. 37. Usus convivii diurnus hic fuit. Vini ad totum diem sextarii XXX. panis mundi pondo XXX. panis sequentis, ad donandum pondo L. Nam semper de manu sua ministris convivii et panem et partes aut olerum aut carnis aut leguminum dabat: est proximus a primo, seu qui primum sequitur, secundus videl. de quo diximus.

SEQUENTIA apud Scriptores Ecclesiae Romanae est canticum exculcationis, sic dictum, quia pneuma iubili sevitur, Durand. l. 4. c. 21. alias Prosa. Earum primus auctor Notkerus Abbas S. Galli; ad Missam cantari praecipit Nicolaus Pontif. Vide Eckehardum de vita Notkeri Episcopi Saltzburg. c. 17. et 18. Hinc Sequentiarius, liber seu codex Sequentias continens, apud Eckehardum Iunior. de Casibus S. Galli c. 4. Vide Car. du Fresne in Glossar. et Macros Fratres in Hierolex. nec non supra, Salve Regina, it. voce Acoluthus.

SEQUESTER [1] Graece o( *meazwn, in Aula Constantinopolitana dignitas fuit illustris Imperatorique semper praesens, cuius erat causas componere, in quibus maxime auctoritas Imperatoris et Ptriarchae in dubium vocabatur, idque sine Iitigio. Vide Ioannem Meursium in Glossar. Ioan. Casp. Suicerum, Theos. Eccl. voce *mesa/zwn, et supra Mediatores.

SEQUESTER [2] Vibius, vide Vibius.

SEQUUTOR apud Lamperid. in Commdo, c. 15. Appellatus est sane inter cetera triumphalia nomina, etiam sexcenties vicies, Palus primus sequutorum. Nomen erat in Arena eorum, qui sorte victis sufficiebantur et victoribus comparabantur, Graece e)/fedroi. Unde prwto/palos2, cuius prima sors exiit. Cuiusmodi sequutorum armatura [orig: armaturÔ] quod uteretur Commodus, prwtopalos2 sekouto/rwn Dioni; Lampridio Palus primus secutorum, i e. Primus Sequutor, appellatus est. Vide Salmas. ad loc.

SER civitas in tribu Nephthali. Ios. c. 19. v. 35.

SERA [1] Dea serendi, apud Romanos de qua vide Voss. de Idol, l. 2. c. 61. ut et infra, Sessia.

SERA [2] Sericae regionis metropolis, Ptol. Cambalech Nigro, Sindinfu Mercatori. Item castellum Lucaniae, 12. milliar. a Salerno.

SERA [3] Graece moxlo\s2, alias clausirum, Graece klei=qron, vectis est, seu lignum, quo [orig: qu˘] in transversum obducto [orig: obduct˘] fores olim firmabantur. Habebat illa foramen, in quod immissus ba/lanos2, h. e. ferrum glandis facie et cavum, illam ianuae sic committebat, ut nisi ferro [orig: ferr˘] hoc [orig: h˘c] extracto [orig: extract˘] removeri ac repelli sera non posset, nec ianua aperiri; unde foramen illud balanodo/kh dictum. Ut vero hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] obserate ianuae reserari possent, satis grande foramen supra serae locum relinquebatur in ostio, per quod manus transmitti et immiso [orig: immis˘] alio [orig: ali˘] ferro [orig: ferr˘] oblongo [orig: oblong˘] in cavitatem balani, balanus sursum trahi, sicque ianua aperiri, posset. Quod ferrum proterea *balana/gra appellatum est. Vide supra in his vocibus. Muniebantur autem sera [orig: serÔ] seu ligeno [orig: ligen˘] huiusmodi vecte primae solum domus ianuae, quae in publicum aperiebantur, et urbium portae. At interiorum conclavium et oecorum fores, pessulis ferreisque obicibus muniebantur, uti supra vidimus. Plura hanc in rem congessit Salmas. ad Solin. p. 925. et seqq. A sera huiusmcdi, qua [orig: quÔ] ianuae claudebantur, postmodum Seerae dictae sunt, angustiae montium, aditum in loca vicina occludentes, hinc Clausurae et Clusirae quoque appellatae, vide infra in voce Serra.

SERA [4] Peracta Varronis apud Nonium in Expulsim, i. e. adversa omnia et tristia amota. Integer locus, Varronis. Sera peracta, depugnatum scito, quem iam videbis Romae, in Foro ante Iani, pueros pila [orig: pilÔ] expulsim ludere, uti locum restituit Stewechius. Indigitare vult Varro, tristia omnia cessisse, imo defunctum esse populum Rom. belli omnibus, cum portas Iani gemini clausas et ante templum ludere pueros videbis. Sic apud Virgilium Aen. l. 5. v. 524.

Seraque terrifici cecinerunt omina Vates

Servius interpretatur tristia, gravia: atque inibi adducit fragmentum Sallustianum, Serum bellum in angustiis fore. Perinde et arva sera, apud Lucretium reposuit, atque explicavit tristia, laboriosa; ac voluntatem seram in Spicilegiis suis Palmerius. Vide God. Stewechium Electorum ad Arnobium l. 6.

SERABIS fluv. Hispaniae Tarraconens. per regnum Valentiae in mare Balearicum fluens, inter Segorbiam et Dertusam. Hodie Segura, vel Zinira teste Clusio [orig: Clusi˘].

SERAJUM urbs Bosniae, sub Turcis, ad Migliazkam fluvium, in Bosnia regali seu inferiori. Ampla et munita, illius tractus caput. Aliquot leuc. a limite serviae in Occidentem, et 30. mill. pass. a Savo fluvio in Meridiem. Quibusdam olim Bistus nova. Fere media est inter Taurunum ad Ortum, et Iaitzam ad Occidentem 90. mill. pass. utrinque.

SERANUS cognomen cuiusdam Romani nobilissimi, sumptum a sero pro semino, seu planto; quod agrum cum sereret, absens Dictator electus est, Plin. l. 18. c. 3. Vide Caius.

SERAPAMMON dux quartae Legionis, sub Gordiano Imperator. apud Iul. Capitolin. c. 25.

SERAPHI i. e. ardentes, vel igniti, Esai. c. 6. v. 2. Angelorum nomen, qui a claritate, et aspectus splendore ita vocantur, vel quia Dei mandata cum fervore et zelo exsequuntur. Item Ordo Militaris Sueciae. Vide Cherubini.

SERAPHIM vide Chersydri, Cherub, Hydri.

SERAPHINUS Olivier, vide Olivier.

SERAPIO [1] Iohannes, vide Iohannes.

SERAPIO [2] quidam Scipio Corneliae gentis dictus, quod vultu et moribus quam simillimus esset Serapioni, Suarii negotiatoris vili mancipio.