December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 126, image: s0252a

C. SEJUS dominus equi illius, unde est proverbium in infelices et calamitosos, a M. Antonio, qui postea Trium vir fuit tempore belli Civilis, quum praeesset Italiae, miserando [orig: miserand˘] supplicio [orig: supplici˘] affectus est, Gellius l. 3. c. 9. Vide Erasmum in Equus Seianus.

SEJUS Fuscianus, vir Senatorii ordinis, condiscipulus Marci Antonini Philosophi, memoratur in Vita huius Iul. Capitolino. c. 3. An idem cum eo, qui Lampridio in Vita Commodi, c. 12. secundum Cos. nominatur, quique fuit Urbi praefectus, ut narratur in Pertinace, c. 4. qui illi successit? Casaubonus ad loc.

SEKLUNNI per contumeliam a Persis Turcae dicuntur, ob rationem supra allatam, ubi de Mingente ad parietem. SELA fil. Iudae ex Sua uxore, Gen. c. 38. v. 5.

SELA civitas in tribu Beniamin, Ios. c. 18. v. 27. Item fluvius Peloponnesi, in ora Elidis, inter Cyparisium promuntor. et Pylum, Guardia Ortel. cum oppido cognomine.

SELAB in tribu Dan: et Selaba, grandis vicus, in tribu Ephraim, in finibus Sebastes, Hicronym. in Loc. Hebr.

SELAH vox Hebraica, quae septuaginta tribus vicibus in Psalmis, ac semel in Prophetia Habacuc occurrens, quibusdam in aeternum, aliis idem quod Amen notat. Nonnullis pausae et quietis, vel elationis vocis signum, Rabbi Abraham Musica nota fuit, ut et Hieronymo in c. 3. Habacuc. LXX. Theodotio et Symmachus, per Graecum dia/yalma solent vertere; et quidem hac [orig: hÔc] voce sententiae mutationem significari volunt aut cantus [orig: cantűs] aut rhythmi diversi, aliquando etiam immutationem personae cantantis, Commentatores Graeci. Chrysostomus illam personarum mutationem in psallendo designari arbitratur, quae non unius duntaxat personae esset, sed chori totius, cum Cantorum Praefectus, sicubi ita censuisset in medio Psalmi, partem reliquam etiam alteri choro canendam tradidisset: itaque illam in psallendo Cantorum successionem dia fuisse appellatam. Quae sententia valde probabilis videtur Andr. Riveto, cum ipsa vox *selasi/a, *)/artemis2. *selasia to/pos2 th=s2 *lakwnikh=s2, o(/qen ei)ko\s2 klhqhn=ai th\n *)/artemin. interruptionem et vicissitudinem psallentium innuere videatur. Vide eum Comm. in Psalm 24.

SELAHI mater matris Iosaphat Regis Iudae, 2. Paral. c. 20. v. 31.

SELAITAE nomen familiae, Numer. c. 26. v. 20.

SELAMBINA Hispaniae Baeticae urbs, Ptolem. Salobrenna Floriano. Olim Bastulorum, nunc Granatae, in ora maris Mediterranei cum castro munito, contra piratas, 20. leuc. ab Almeria in Occidentem. Baudrandus.

SELAMPURA vel potius LAMPURA, Indiae extra Gangem urbs, Ptol.

SELANDIA [1] Insula ampla Damiae, in mari Baltico, alias Codanonia, pascuis abundans, sed frumenti non ferax, cetera fertilis admodum, Meurs. Hist. Dan. Ab Othingaro Episcopo cum Scania, conversa, A. C. 980. Separatur ab Ortu a Scania freto [orig: fret˘] Oresund, ad Occidente a Fionia Insula freto Beltsund. Amoenissima est. Longa a Septentrione in Meridiem 16. milliar. German. Lata ab Ortu in Occidentem 12. Urbes sunt Haunia, Regni caput, Roschildia, Helsingora et arx Coronaeburgum, cum Fridericoburgo. In ea sunt 340. parochiae seu pagi.

SELANDIA [2] provinc. Belgii uniti. Vide Zeelandia.

SELARICUM oppid. Tuediae, in Scotia Meridiali in limite Teviotiae, ad confluentes ettrici fluv. in Tuedam, vix 19. milliar. Scot. a Barvico in Occasum totidem ab Edimburgo in Meridiem. Selrik.

SELASIA Diana sic dicta. Hesych. *selhniths2

SELASTICUM Certamen in Inscr. Saxi Melphensis,

IMP. CAESARI. DIVI. HADRIANI. FIL. DIVI. TRAIANI. PARTHICI. NEPOTI. DIVI. NERVAE. PRONEP. T. AELIO. HADRIANO ANTONINO. AUG. PIO PONTIF. MAX. TRIB. POT. V. IMP. II. COS. III. P. P. CONSTITUTORI. SACRI CERTAMINIS. SELASTICI SOCII. LICTORES. POPULARES DENUNTIATORES. PUTEOLANI.

pro Iselasticum, non sculptoris vitio [orig: viti˘], ut Viro erudito visum, sed scribendi pronuntiandique usu, quod multis eius aevi Scriptorum exemplis ostendit Salmas. Not. ad Spartian. in Hadriano. c. 27. Quid autem fuerit Certamen Iselasticum, diximus in hac voce.

SELCHA vel SALCHA civitas regis Og in Basan, Deuter. c. 3. v. 10. Una ex 60. munitioribus eius Urbib. Sita iuxta Urbem Gessur, montemque Hermon, et Basanitidis regionis versus Boream, claustrum est. In tribu Manasse.

SELDIUS Georgius Sigismundus, vide ibi.

SELEBIN civitas in tribu Dan, Ios. c. 19. v. 42.

SELEC nomen viri, I Paral. c. 11. v. 39.

SELECTI Dii et SELECTI simpliciter vocabantur a Romanis Dii octo, XII. Consentibus seu praecipuis, (quibus velut Consiliariis Iuppiter in rebus maximis agendis uti credebatur, quorumque imagines auratae apud Forum stabant) additi, propter maiores in mundo administrationes, vel quod magnis Populis innotuissent, maiorque illis cultus exhiberetur. Hi una cum Consentibus dicti videntur Dii genitales Ausonio, cum in Periocha Aen. l. 4. ait,



image: s0252b

Iuppiter interea cum Diis gentialibus una
Concilium cogit Superum [orig: Superűm] de rebus Achivis.

Ubi cum quidam Deos Indigetes intellectos velint, monet Vossius, Iovem non tam Indigites in Concilium vocare, quam Consentes et Selectos, de Theolog. Gentil. l. 1. c. 12. Iidem Maiorum Gentium, aut Caelestes Dii appellati. Sunt et Semideis, Semonibus, minorumque Gentium Diis oppositi. Fuere [orig: Fuŕre] autem Dii Genius. Ianus, Saturnus, Liber, Orcus seu Pluto, Sol, Luna ac Tellus: de quibus omnibus accurate agit Voss. de Theol. Gent. l. 1. c. 18. Vide quoque in hoc Opere quemque suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘], ut et aliquid voce Sidera. Sed et Selecti memorantur Plinto l. 33. c. 2. Decuriae quoque ipsae pluribus di scretae nominibus fuere [orig: fuŕre], Tribunorum aeris et Selectorum, et Iudicum: Iudices videl. ex ordine Equestri, de quibus vide Hadr. Turnebum Adversar. l. 29. c. 16. et Iac. Raevardum Protribunal. c. 11. 19. et 20. uti de alia vocis notione supra, Nongenti.

SELEMIAS pater Iuchal, Ierem. c. 38. v. 1. Pater Ieriae, Ierem. c. 37. v. 12.

SELEMITH nomen viri, 1. Paral. c. 26. v. 25.

SELEMNUS fluv. Achaiae, apud Argiram, Pausan. l. 7.

SELENE urbs Tyrrheniae, Steph.

SELENITES Graece selh/nh, gemmae species, de qua sic Plin. l. 37. c. 10. Selenites ex candido trans lucet melleo [orig: melle˘] fulgore, imaginem Lunae continens, redditque eam in dies singulos crescentis minuentisque numero, nacique putatur in Arahia. Nempe e)n th=| th=s2 selh/nhs2 paraugazei Graecis Luna est. At Dioscorides sic dictam vult gemmam hanc, non quod Lunae imaginem contineat, sed quod *seleuki\s2 xw/ra, adlucente Luna [orig: LunÔ] fulgorem emittat. Media [orig: MediÔ] nocte intempesta [orig: intempestÔ] reperitur, et inter perfecte pellucida, quae omnes colores transmittunt, recensetur Bocharto: Talchus hodie mutuato [orig: mutuat˘] a Persis et Arabibus nomine. Vide praefatum Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 5. c. 6.

SELENITIDES mulieres in Asia, ova pariunt, e quibus homines fiunt, quinquies decies coeteris maiores, Herodot. A Luna dictae.

SELENUS vide Selinus.

SELENUSIA palus Lunae in Ionia, apud Colophonem Urb. ad ostia Caystri, Strab. Lago di Altobosco .

SELEPH nomen viri, Nehem. c. 3. v. 30.

SELEPHIUS Asiae fluv. in quo Fridericus Barbarossa Imperator mersus obiit, A. C. 1190. P. Aemilius l. 6.

SELESTADIUM urbs Imperialis, in Alsatia superiore ad helellum fluv. quasi Helli vel Helleli portus, Germ. Schletstatt. Ortum habet ex Elcebi illius veteris, cuius apud Ptolemaeum mentio, ab Ello et Cebo ammbus sic cognominati, ruderibus, post calamitosam illam Attilae devastationem. Fossa [orig: FossÔ] muroque [orig: mur˘que] septum dicitur a Wolfelino, praeffecto, seu legato Friderici II. Imperatoris A. C. 1216. Postea a Rodolfo I. Imperatore sub ius et potestatem Imperii Romani penitus redactum est: De quo publica inscriptio hodieque ibi visitur. Praetorem huic civitati olim praepositus S. Viti ibidem, atque Imperator alternis vicibus dedere [orig: dedŕre], postea ius soli Imperatori cessit: tandem vero ad civitatem pervenit, postaquam A. C. 1436. Ioh. Borzemius pro tribunali sedens, ex indignatione, Praetorium baculum in terram abiecit: quem ex assessoribus quidam surgens, nomine Caesaris, inquit, hunc scipionem de terra levo: quod adeo gratum Sigismundo Augusto fuit, ut ius designandi Praetoris ad Senatum transferret. Tum Primum cives Senatores ad hunc Magistratum assumpti, cui Nobiles antea praeficiebantur, decretumque, ne hi porro in Senatum legerentur, Beat. Rhenanus l. 3. p. 154. Aquila coronata ei pro insignibus est. Hodierno [orig: Hodiern˘] bello [orig: bell˘] a Gallis, cum reliquis Alsatiae liberis civitatibus occupatum, postquam haud pridem munitiones eius disiectae esent, de novo munitur, 3. milliar. German. a Brisiaco in Circrum paulo minus a Colmaria in Boream 5. supra Argentoratum in Meridiem. Plura apud B. Rhenanum Rerum Germ. l. 3. cum Notis Ottonis ICti p. 535.

SELETHAI fil. Semei. 1. Paral. c. 8. v. 20.

SELEUCENA vel SELEUCIS Graece e)pi\ *da/fnh|, regio Asiae, in qua quaturorolim insigues urbes, Sleucia Pieria, Antiochia *gi/ndaron, *gefu/ran, Apamea et Laodicea, ut habet Strabo. At longe aliter Ptol. qui in Seleucide urbes tres ponit, *)/imman et *kasiw/tida. Idem Strabo in Seleucide suaa Casium montem ponit, urbe Antiochiae vicinum. Ptol. ab eo monte regionem facit e)pi\ *da/fnh|, cui urbes assignat praeter alias, Antiochiam o( qeo/logos2, et Seleuciam ad Belum, quae a Seleucia Pieria diversa. Plin. l. 5. c. de Caele-Syria. Seleucias, praeter iam dictam, duas, quae ad Euphratem, et quae ad Belum vocatur. Belus hic amnis est, quem Iudaico mari illabi, tradit Tacitus Histor. l. 5. c. 7. Vide quoque Plin. l. 36. c. 26. et plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 618. ubi Auctorem, Seleuciam vocantem hanc regionem, cum Seleuciden dicere debuisset, carpit et explicat.

SELEUCIA urbs Asiae multiplex. I. in Mesopotamia ad Tigrina fluv. contra Ctesiphontem, inde 3. mill pass. cognomento [orig: cognoment˘] magna, patriarchae Nestorianorum sedes. Mosul, teste Nigro [orig: Nigr˘]. Apud hauc, urpote Tigranis regiam, Amph crates Athen ensis rhetor exulans, a Seleuciants rogatus, ut eos Rhotoricam doceret, respondit, Delphinum non capit patina quo [orig: qu˘] dicto [orig: dict˘] significare voluit, exiguos ingenio [orig: ingeni˘] non posse magna capere, quales erant ipsi Seleucienses. Refertur a Plut. in Lucullo. Aliis primum haec Coche dicta, dein Alexandria a Conditore, tandem ab Antiocho Seleuci Fil. restaurata, cum Patris nomine. Tempore Regum Hierosolymitan. et Armeniae Baudras, hodie Bagdad seu Bagadet, etiamnum Urbs perampla et munita, provinc. Hierach caput. Turcis subest, ab A. C. 1638. Habet suburbium amplum in adversa fluminis ripa. A ruderibus Babyloniae antiquae unius diei itinere diestat; 140. mill. pass. a Nineve in Meridiem, vix 200. ab ostiis Tigridis in Boream 280.


image: s0253a

a Susa in Occasum. 500 ab Ecbatana in Meridiem. Baudrand. Strabo, l. 16. Plin. l. 6. c. 26. Amm. Marcellin. l. 2. Ortelius, Niger, Sanso etc. II. Syriae, Pieria cognomine, apud ostia Orontis, Soldin, teste Nigro [orig: Nigr˘]; Utraque a Seleuco, Antiochi filio, una cum Antiochia et Apamia, condita. III. Ciliciae, Archiepiscopalis cognomento [orig: cognoment˘] Asperae, ad Calycadmum fluv. Prius Olbia, et Hyria, teste Steph. Hodie Selechia Baudrand. 12. mill pass. ab ora maris Cilicii in Boream, 80. a Tarso in Occidentem, 15. a Coryco in Citcium 180. a Seleucia Pieria in Occasum Amm. Marcellin. l. 14. Strabo, Ortel. etc. Hic [orig: Hţc], sub Constantio Imperatore Concilio [orig: Concili˘] ab Arianis habito [orig: habit˘], A. C. 359. Episcoporum 160. qui ferme omnes heterodoxi, Acacius Caesareensis damnavit Concilium Nicenum symbolumque eius, alia [orig: aliÔ] fidei formula [orig: formulÔ] oblata [orig: oblatÔ], qua [orig: quÔ], ab Aetio edoctus, Filium Patri, quoad voluntatem solum, non vero essentiam, similem asseruit: reclamantibus Semi-Arianis, qui similitudinem quoad essentiam agnoscebant, et confirmantibus Confessionem fidei, Antiochiae A. C. 341. conditam. Sic sensimingravescente contentione, Leonas et Lauricius, Imperatoris ad Concilium deputati, illi finem imposuerunt, die quarto [orig: quart˘]: Acacius vero cum aliis a Semi-Arianis depositus est, surrogato [orig: surrogat˘] Aniano [orig: Anian˘], in locum Eudoxii, Antiochiae: qui ab Acacii fautoribus Lauricio Leonaeque traditus, et ab his in exilium missus est. Nec omittendum, quod Hilarius Pictaviensis, tum in exilio degens, in hoc Concilio, quo venerat, Orthodoxiam egregie tuitus legitur. Athanas. de Syn. Nazianz. Orat. 21. Supic. Seu. l. 2. Historiae Sacrae. c. 58. Socr. l. 2. Theodoret. l. 2. Sozom. l. 4. etc. IV. Pisidiae, in Pamphyliae confinio inter Antiochiam Pisidiae ad Boream et Pergen Pamphyl. ad meridiem Celestria Leuncl. Carzasar, Turcis.

SELEUCIANI Haeretici, a Seleuco et Hermia oriundi, saeculo [orig: saecul˘] 6. Deum hi corporeum, materiamque aeternam delirantes, ferro [orig: ferr˘] ignito [orig: ignit˘] frontem inusserunt, sic baptizatos se rati, aliaque contra gloriam VERBI INCARNATI docuerunt. Vide Augustin. haer. 59. Niceph. l. 11. c. 14. Philastrium, etc.

SELEUCIDES inter feminei calceamenti genera, memorantur Iulio Polluci Onomast. l. 7. c. 22.

SELEUCOBELUS urbs Syriae iuxta Belum, Stephano, Divertigi Molet.

SELEUCOS oppid. apud Apamiam Syriae Steph. a Seleuco Rege conditore, qui Apamias 3. in uxoris, et 5. Laodiceas, in matris honorem condidit. Stephan.

SELEUCUS [1] I. NICANOR Antiochi et Laodices, fil. vir clarus cum Alexandro Magno, ad bellum Persicum profectus est: quo [orig: qu˘] mortuo [orig: mortu˘], castris eius praefuit, et urbem condidit, quam de patris nomine Antiochiam vocavit. Regnum Syriae occupavit, an. 3652. ante Christum 310. Secundum alios, regnum Seleucidarum instituit, A. M. 3742. Multa in Oriente, post divisionem, inter Socios, regni Macedonici, bella gessit, praelio ad Issum interfuit, et Babyloniam cepit. Inde auctis in victoria viribus, Bactrianos expugnavit, transiit deinde in Indiam, quae post mortem Alexandri, velut iugo [orig: iug˘] cer vicibus excusso [orig: excuss˘], praefectos occiderat: auctorque Libertatis Sandrocotrus fuerat, qui tunc Indiam possidebat: cum quo facta [orig: factÔ] pactione Seleucus, com positisque in Oriente rebus in bellum Antigorni descendit. Tandem a Ptolemaeo Cerauno, proditorie occisus est, A. M. 3774. aetat. 78. regni 32. Antioc hus Soter filius illi successit. Appian. de bello Syr. Orosius, Torniellus, Salianus, etc. Plurimas hic urbes condidit. Ab hoc Aera Seleucidarum, Arabice Terik Dhylkarnain Alexandri, i. e. Epocha Alexandri Cornigeri dicta ortum habet, quae incipit an 12. a morte Alexandri 312. ante N. C. 3742. Mundi, 442. vel 443. Urb. Cond 4402. periodi Iulianae, 117. Olymp. 872. ab incendio Troiae, cum Seleucus Babyloniam, Mediam etc. Antigono denuo eripuit. Hac [orig: HÔc] Epocha [orig: EpochÔ] Maccabaeorum auctores usi sunt. Vide Scaliger. de Emend. Tempor. l. 2. et 5. Petav. de Doctr. Temp. l. 2. Langium, de Annis Christi, c. 17. Ricciol. Chr. Reform. Calvisium, etc. Adde Iustin. l. 13. et 16. et, quod a Syro Macedonibus (ita enim Graeci, postquam Syria [orig: SyriÔ] potiti essent, dicti sunt) honore caelesti ante omnes Heroas celebratus est; uti Macedonibus Nicanor, sic Graecis Nicator, nominatus. In cuius honorem cum variae sint conditae Seleuciae, Fanum honori eius, forte et alibi, sed saltem in ea Seleuciae urbe fuit, quae erat in littore maris, prope Phoeniciam. Ita enim Appiani in Syr. Interpres, Ac Philetaerus quidem, Pergami praefectus, combussit Seleuci corpus, magna [orig: magnÔ] vi auri redemptum a Cerauno: cinerum vero reliquias ad filium eius Antiochum misit: qui in maritima Seleucia condidit, ac delubrum ei constituit, et circa illud agrum sacrum addidit, qui Nicatorium appellatur. Vide Voss. de Theol. Gent. l. 1. c. 23.

SELEUCUS [2] II. fil. Antiochi Thei, per ironiam Callinicus dictus, successit parti, An. 570. Urb. Cond. a Ptolemaeo Euergeta saepius victus, regnoque [orig: regn˘que] exutus: Obiit equi lapsu, An. 527. Strabo l. 16. Iustin. l. 27. Appian. de bello Syriaco etc.

SELEUCUS [3] III. Ceraunus, A. 527. patri successit, triennio post veneno [orig: venen˘] sublatus: Ei successit frater Antiochus Magnus. Euseb. in Chron. Appian. etc.

SELEUCUS [4] IV. Philopator, post Antiochum M. patrem, Rex. Sub hoc magnis cladibus Syri a Romanis affecti sunt: Coeterum, favit Iudaeis annuosque reditus eis constituit, ad sacrificia procuranda. Interim a Simeone, templi Praefecto, de thesauris ibi reconditis monitus, heliodorum eo misit, cui quid contigerit, vide 2. Maccab. c. 3. et 5. Tandem ab hoc ipso, cum fil. Demetrium Romanis obsidem dedisset, veneno [orig: venen˘] peremptus, An. 578. Urb. Cond. regni 12. Strabo, l. 16. Iustin. l. 32. Appian. Sulpicius Seu. etc.

SELEUCUS [5] V. fil. Demetrii Nicanoris, thronum occupavit, Ann. 629. Urb. Cond. a Cleopatra matre, post marito vitam ereptam, sagittae ictu interfectus, paulo post inaugurationem. Appian. in Syriac. Iustin. l. 39. Euseb. in Chron.

SELEUCUS [6] VI. Antiochi Gryphi fil. cum patruo Cyziceno de Syriaco imperio dimicavit, atque acie victum interfecit. Ipse a


page 127, image: s0253b

patruele Antiocho Pio regno [orig: regn˘] pulsus, et a civibus Mopsuestiae in Palatio concrematus est. Olymp. 5. 3. Potius Ann. 660. vel 661. Urb. Cond. Euseb. Appian. de bello Syr. Iustin. Ioseph. etc. Is transtulit Iudaeos in eas urbes, quas exstruxerat, ius eis et municipalem ordinem cum Graecis aequalem tribuens.

SELEUCUS [7] Cons. an ab. Urb. Con. 573.

SELEUCUS [8] Emesenus Grammaticus, Suida [orig: SuidÔ] teste, composuit Parthicorum libros duos. Alius Alexandrinus Grammaticus, cognomento [orig: cognoment˘] Homericus, quem in omnes pene Poetas commentatum esse ait Suidas. Alius est Seleucus Babylonius, cuius mentionem facit Strabo l. 1. Alius denique Seleucus peri\ a)poxh=s2, de quo Porph. l. 2. *pisidw=n a)ciologwta/tous2. Vide Strabon. l. 1. Porphyr. l. 2. Voss. de Histor. Graec. l. 3. p. 412.

SELEUCUS [9] Mathematicus quem Vespasianus Caesar rectorem et conscium palam habuit. Tacit. Hist. l. 2. c. 78.

SELEUCUS [10] vide Seleucos.

SELGA urbs Pamphyliae mediterraneae hodie Philadelphia Nigro. Stephan. eam in Pisidia ponit. Strabo quoque Selgenses *kai\ hn(/ e)poli/ssato lao\s2 vocat, et 20. virorum milia olim in ea urbe fuisse, ac prudentem Reip. administrationem laudat. Dionys. v. 859.

--- -- *pri\n pot' *)amuklai/wn megalw/numos2 e)n xqoni\ *se/lgh
a)selgei=s2.

Hinc tamen impudici a dicti cum o(/qen kat' e)pi/tasin le/gesqai th\n a)se/lgeian e)pi\ tw=n ou) kaqarw=s2 zw/ntwn epitatico. Ita Suidas et Etymologus. Eustath. *s*e*l*g*e*w*n *o*m*o*n*o*i*a *l*a*k*e*d*a*i*m*o*n*i*w*n. Ex quo fit, ut Selgam suspicetur Bochartus, l. 1. Chanaan c. 6. per literarum metathesin, nomen habere ab Hebraeo [gap: Hebrew word(s)] shagal, i. e. coire et constuprare. Nic. Lloyd. Coeterum, Foederis, inter Lacedaemonem et urbem hanc, quae Laconica fuit colonia, initi memoriam servat numisma antiquum Traiani Decii, in cuius postica parte Pallas et Hercules sacrificantes, serpensque in medio Altari se erigens, conspiciuntur, cum Inscr. kuanaeidh\s2. Vide Iac. Sponium Itin. Graec. Part. 3. p. 181. Hinc Selgicae lanae, olim in pretio, uni Tertulliano memoratae de Pallio c. 3. Exinde materia, nec de ovibus dico Milesiis et Selgicis, et Altinis, aut quibus [orig: queis] Tarentum vel Betica cluet natur a colorante. Certe in territorio Selgico, magnam ovium copiam, et pecorum omne genus fuisse, tradit Strabo l. 12. licet lanae disertim non meminerit etc.

SELGIA Armeniae maioris urbs, Ptolem.

SELGKUK Dux Turcarum, qui, cum primas sedes haberent in Scythia ad fluv. Iaxartem, supra persiam, ex illa regione hodieque Turkestan appellata, in Persiam eius auspiciis emigrarunt [orig: emigrÔrunt], circa A. C. 1000. sicque Saracenorum per Asiam potentia [orig: potentiÔ] destructa [orig: destructÔ], novam ibi Monarchiam orsi, in Imperium Constantinopolitanum arma vertere non infeliciter mox coepere [orig: coepŕre]. Filius eius Michael fuit, qui captivus abductus a Mahmudo Rege Persiae et Indiae, Turcis belli occasionem praebuit, qui proin Togrul-Beko [orig: Bek˘] filio [orig: fili˘] Michaelis Rege electo [orig: elect˘], tota [orig: totÔ] Persia [orig: PersiÔ], victo [orig: vict˘] occisoque [orig: occis˘que] Masudo [orig: Masud˘], potiti sunt, circa A. C. 1038. Inter huius patrueles postmodum an fratrueles orta [orig: ortÔ] discordia [orig: discordiÔ], Regnoque [orig: Regn˘que] Turcarum in Occidentale et Orientale diviso [orig: divis˘], post togrul-Bekum in Persia regnarunt [orig: regnÔrunt] Muhammedes I. Olbarselan, Graecis Axan, Melikscach, Mahmud I. Barkiamk, Muhammedes II. et Mahmud II. cognomine Abulkasem: sub quo Chorasmii Persia [orig: PersiÔ] potiti Segkucidas penitus pepulerunt; e quibus Aladinus I. in Asia minori quo reliquiae Turcarum se receperant, Turcarum Imperium instauravit. Quod a Tartaris e Persia erumpentibus tantum non eversum utcumque recollegit ac vindicavit Aladinus II. an III. in quo Selgkuki posteritas, quae hactenus in Persia et Asia Minore regnaverat, desiit circa A. C. 1298. rerum summa [orig: summÔ] ad Osmanem, hodierni Imperii Turcici condirorem, devoluta [orig: devolutÔ], G. Hornius Orbe Imper. cum Not. L. Ioch. Felleri p. 401. et seqq.

SELIM civitas in tribu Iudae. Ios. c. 15. v. 32.

SELMUS I. Turcarum Imperator Baiazetis II. filius secundogenitus. Imperandi cupidine accensus, contta Patrem arma cepit, sed ab eo victus est: interim ope Ianizerorum, Achmeti primogenito praelatus, Patrem, qui ipsi Imperio [orig: Imperi˘] cesserat, veneno [orig: venen˘] sustulit, A. C. 1512. largus in Praetorianos Proceresque. Achmetem dein Sultani Aegyptii opibus subnixum, praelia [orig: praeliÔ] vicit occiditque, Corhuto [orig: Corhut˘] quoque altero fratre, quietis et literarum amante sublato [orig: sublat˘]: una cum 8. nepoltibus, quos pariter necari curavit. Coetera animus laborum patiens, sobrius, liberalis, iustitiae tenax, Historiarum amans, poeseos quoque in sua lingua non rudis. Bello [orig: Bell˘] contra Persas, ad quos Achmetis fil Amurates confugerat, primo infelix, postmodum praelio [orig: praeli˘] ad Zalderane victor, A. C. 1514. hominum amisit 50000. in reditu, per Euphratem transiturus, magnam insuper militum machinarumque iacturam passus. Post quae plurimis Perisae urbibus occupatis, Regulos varios subegit: Campsonem Gaurium, Aegypti Sultanum, vicit occiditque haud procul Alepo, A. C. 1516. quam urbem cum Damasco Syriaque tota subiugavit, Palaestina [orig: PalaestinÔ], per Sinnanem Bassam, sub obsequium redacta [orig: redactÔ]. Dein Tomumbeium, a Mamelucis recens electum, Cairo [orig: Cair˘] capto [orig: capt˘], A. C. 1517. similiter vicit, Aegyptoque [orig: Aegypt˘que] potitus est. Inde Constantinopolim reversum, pestis corripuit, quare Adrianopolim gestandus, in itinere, in loci Ciurl, in Thracia, ubi Patrem sustulerat, obiit. A. C. 1526. aetat. 46. Leunclav. l. 17. in Pand Turc. ž. 125. Paul. Iov. in Selim. Mezeray Hist. Turc.

SELIMUS II. fil. Solimanni II. nepos Selimi I. patri successit, A. C. 1566. aetat. 42. postquam, parente adhuc vidente, Mustaphas et Baiazeth, fratres eius maiores, sublati. Meticulosus, effeminatus, ebriosus: nihilominus, per Pialem et Mustapham, Cyprum occupavit, A. C. 1571. per Ochialium vero in Barbaria et contra Melitenses rem feliciter gessit. A Christianis tamen, memorabili praelio [orig: praeli˘] ad Naupactum, victus, Hali Bassa [orig: BassÔ] occise [orig: occisŕ]: quo [orig: qu˘] nuntio [orig: nunti˘]


page 128, image: s0254a

consternatus Selimus Adrianopolim se recepit, dein pace cum Venetis inita [orig: initÔ], obiit apoplexia [orig: apoplexiÔ], A. C. 1574. Iidem.

SELINUS [1] urbs gemina cum fluv. cognomine; Una in ora Siciliae Australi, inter Thermas ad Ortum 18. et Mazaram ad Occasum mill. pass. (licet Ptolem. ostia Selinuntis inter Mazatam et Lilybaeum statuat) excisa, a Magarensibus, sive et Phoenicibus condita: Terra di Pulici hodie Fazello; fluv. vero Madium nominatur. Virg. Aen. l. 3. v. 705. Hinc Selinusia terra, apud Plinium, cuius in medicaminibus usus et effectus idem, qui et Samiae, l. 35. c. 16. Vide quoque eum c. 6. eiusd. l. ubi creta [orig: cretÔ] Selinusia [orig: SelinusiÔ] vel annularia [orig: annulariÔ] vitro infecta [orig: infectÔ] Veteres Indicum, cuius color di/frois2 katastegois2, imitari solitos esse, docet, qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 130. et 255. Altera in ora Ciliciae, Isenos hodie Turcis, inter Iotapam ad occasum, et Antiochiam super Crago ad ortum, prope ostium Selinuntis fluv. quae et Traianopolis dicta fuit, teste Xiphilino [orig: Xiphilin˘], quod ibi Traianus Im perator decesserit. Lucan. l. 8. v. 260.

Quo [orig: Qu˘] portu mittitque rates, recipitque Selinus.

SELINUS [2] fluv. Ephesi duplex apud Dianae templum fluens. Plin. l. 5. c. 30.

SELINUS [3] Portus Salonef Mercatori, Porto Alberto Castaldo, portus Marmaricae inter Catabathmum ad Occasum, et Paraetonium urb. in Ortum. Sansoni est Libyae portus, in ora maris Mediterranei, hodie Salona, et Acbet Assoloni Arab. cum portu capaci, in ora regni Barcae, 28. leuc. Gall. a Paraetonio in Occasum.

Teque datis linquo ventis palmosa Selinus.

Silius Italicus l. 14. v. 201.

Audax Hybla favis, palmis quoque onusta Selinus.

SELINUSIUS lacus est apud ostia Caystri fluv. teste Strab. l. 14. Idem Selenusiae.

SELIQUASTRUM apud Hyginum Astron. Poet. l. 2. de Cassiopeia. pro quo facto inter sidera sedens in seliquastro constituta est, et Arnob. l. 2. Quid arquata si sellula, acus, strigil, pellubrum, seliquascrum? Casaubono sella est muliebris aperta, quarum domi nsus fuit, cum foris uterentur *)aglaoe/rdran, th\n lampra\n kaqe/dran, sellis opertis, ad Otton. Suetonii c. 6. In specie sic vocati sunt lecti seu pulvinaria Deorum apud Gentiles, de quibus supra, voce Lectisternium, item Pulvinar, ac Sedes.

SELIUM oppid. seu pagus Lusitamiae inter Conimbricam et ostia Mundi fluv. Sellir Vasconcello. Vel Seira pagus Conimbricae proximus, ab ea [orig: ] parum in ortum distans.

SELLA [1] uxor Lamech. Gen. c. 4. v. 19. Latine umbra, assatio, sive tinnitus, aut Syriace oratio.

SELLA [2] Aegypti Urbs; vel SELA in Augustamnica provinc. Concil. Ephes. tertium.

SELLA [3] mons Helvetiae, in pago Suitensi, vulgo SATTEL. In hoc Suitii, post duodecennale Hel vetior, bellum cum Nobilibus, circa A. C. 1260. ob iniurias illorum, quibus Habespurgii tum, Rodolpho [orig: Rodolph˘] postmodum Caesare alibi occupato [orig: occupat˘], mederi non poterant, gestum, turrim exstruxerunt, et viam publicam vallo [orig: vall˘] fossaque [orig: fossÔque] munierunt; quo [orig: qu˘] tempore et reliqui Pagi primum regionum suarum aditus munire coeperunt. Vide Simlerum de Rep. Helvet.

SELLA [4] atque Lectica, ob commoditatem potius eorum, qui vel senectute vel morbo [orig: morb˘] impediti ambulare pedibus non potetant, vel ob delitias, quibus semper homines studuerunt, quam ob aliud quid, inventa, nonnullis videtur, inquit Mercurialis de Arte Gymn. l. 3. c. 11. nec forsan sine ratione: quandoquidem nulla appater iprobab lior causa, qua [orig: quÔ] inducti Veteres huiuscemodi instrumenta excogitaverint, quam quod equitate et pedibus incedere nequeuntes, aliquid optaverint, quo [orig: qu˘] domo exire, per urbes vagari, iter facere commode valetent: Nisi dicamus Imperatores, Reges Principesque, ne in faciendis itineribus a Sole, a vento, pluvia atque tempestate, offenderentur, Lecticas ac Sellas, undique obtegi et retegi aptas invenisse, quas alii postea divites, luxus [orig: luxűs] ac volutratis gratia [orig: gratiÔ], et postremo Medici Gymnastaeque ad usum hominum traduxerint Hac [orig: HÔc] itaque vel voluptatis gratia [orig: gratiÔ] vel morbi levandi causa [orig: causÔ], modo sub dio, modo sub tecto porticus, in locis peculiaribus huicque usui destinatis, quos Gestationes dixere [orig: dixŕre], in obeundis etiam privatis negotiis, Veteres gestari solebant. Unde Galenus de tuenda valet. l. 5. c. 2. antiochum Medicum iam octuagenarium et in vivendo sollertissimum, si quando longius ire vellet, modo Sella [orig: SellÔ], modo vehiculo [orig: vehicul˘] gestari solitum. Similiter Plinius Caecilius l. 3. Ep. 5. Avunculum suum Romae Sella [orig: SellÔ] vehi solitum, ne caeli asperitas ullum studii tempus eriperet; scribit. Eam duplicem fuisse tradit Antyllus, sive potius eius Interpres; alteram, in qua sedebant, quae vel cooperiebatur vel aperta sinebatur, et a nonnullis, Sella gestat ria, seu portatoria, fertoria item ac Fertorium, dicebatur: alteram, in qua iacebant Quarum priorem, nostris quoque temporibus, videri docet praefatus Mercurialis, cum podagrici, divites, Principes illa [orig: illÔ] quottidie vehantur, eaque [orig: eÔque] viros Magistratum gerentes olim gestari consuevisse (unde Curulis Sella ) existimat: posteriorem hodie non haberi, nisi Lecticam hodiernam eius vice sumas, iacendio aeque ac sedendo idoneam. Olim tamen Sellam a Lectica distinctam fuisse, discimus ex Martiali l. 10. Epigr. 10. cum de utraque ait,

Lecticam Sellamve sequar? nec ferre recusas,
Per medium pugnas sed prior ire lutum.

Quod similiter confirmatur illo [orig: ill˘] Tertulliani l. de Pallio. Ipsas quoque iam lecticas et Sellas, quibus [orig: queis] in publico quoque domestice ac secrete habebantur, eieravere [orig: eieravŕre]. In specie, qua [orig: quÔ] Mulieres in publico portabantur,


image: s0254b

Cathedrae nomen habuit: circa quam puerulos lusitantes, memorat Phaedrus l. 3. fab. 8. ubi v. 4. et 5. habet,

His speculum in Cathedra Matris suppositum fuit,
Pueriliter ludentes forte inspexerant.

Vide quoque Marialem l. 3. Epigr. 63. v. 7. l. 12. Epigr. 38. v. 1. et Iuvenalem Sat. 9. v. 52. Putatque ad femineas Cathedras pertinere illud Glossar. Veter. MS. proedri/a, Iohan. Laurentius. IC. Notis in Phaedrum: Vetus Iuvenalis Interpres Scamnum cervicalibus stratis etc. Hinc Cathedrarii servi Sidonio l. 1. Ep. 11. a delicatis illis et Cathedralitiis, de quibus Martial. l. 10. Epigr. 13. diversi. Eius quae forma fuerit, non adeo certum: verisimile tamen est, in ea pulvinar et lectulum, sicut et in Lectica, stratum fuisse. Iuvenalis certe loc. cit. longam facit, cum ait,

--- --- Strata positus longaque cathedra
Munera femineis tractas secreta Calendis.

Materiam fuisse variam ex lampridio in Heliogabalo percipimus, ubi earum alias pelliceas, alias osseas, nonnullas eboratas, quasdam argenteas, memorat. Gestabant autem homines duo: Martyrologium 3. Kal. Mart. Alexandriae passio S. Iuliani Martyris, qui cum ita podagra [orig: podagrÔ] constrictus esset, ut neque incedere, neque stare possit, una cum duobus famulis, qui cum in Sella gestabant, Iudici offertur. Namque et ad supplicium hac [orig: hÔc] ratpatos esse reos, tormentis affictos, notavit Amm. Marcellin. l. 29. Indefensi, bonis abnis ablatis, nullo [orig: null˘] contacti delicto [orig: delict˘], promiscue Iuvenes, aliique membris omnibus capti, ad supplicium Sellis gestatoriis ducebantur. Parabantur vero ad onera et Sellas seu Lecticas, servi viribus pollentes, Syti, Medi, Moesi, Galli, Bithyni, Cappadoces, et Libutni. Vide Laur. Pignorium Comm. de Scrvis, Mercurialem loco [orig: loc˘] supra cit. Iohan Schefretum de re Vehiculeri etc. Circa Sellas porro Principum duplex Veter. mos notandus. Unus fuit, ut absentibus aut mortuis sella poneretur in theatro cum corona; cuius rei similindo in multis nummis conspicitur: dixitque pridem de hoc accurate Iust. Lipsius ad Annal. l. 2. Videntur vero id Romani a Graecis accepisse. Nam *epo/mpeuan de\ kai\ qro/noi polloi\ e)c e(le/fantos2 kai\ xrusou= kateskeuastme/noi, w(=n e)f' e(no\s2 e)/keito stefa/nh xrush=, e)p' a)/llou de\ keras2 xrusou=n, e)p' a)/llou de\ h)=n stefanos2 xrusou=s2, kai\ e)p' a)/llou de\ ke/ras2 o( lo/xruon. e)pi\ de\ to\n ptolemai/ou tou= *swth=ros2 qro/non ste/fanos2 e)/keito e)k muri/wn kateskeuasme/nos2 xruw=n, merentibus illam, non solum decernebatur Athenis et in aliis Graeciae urbibus, sed et posteris ipsorum. Ad cuius rei memoriam primo institutum, ut etiam mortuis sellae ponerentur: dein Reges et sibi et suis idem honoris tributum voluerunt. Alter mos fuit, ut in pompa Citcensi, quam unus optime describit Dionys. Halicaru. l. 7. cum simulacris Deorum inferretur Principis imago in thensa ac ferculo, non secus ac Numinum simulachra: quae forte ante Caesarem res Romae inaudita. Simile quid apud Graecos in usu fuisse, docet Athen in enarratione pompae Ptolem. Philadelphi, ubi ait, traductam inter res divinas, quas paulo ante commemoraverat, Sellam Ptolemaei Soteris, cum corona aurea, nec non multorum aliorum, quorum ibi nomina exponit. xrhmati/zei e)pi\ xruou= di/frou kaqh/menos2. Nec omnittenda hic [orig: hţc] Sella Regum, Persicorum olim de qua vide Curtium, l. 5. c. 2. inde Macedonum, ibid. l. 8. c. 4. ubi de milite aegro in Sella Regis confidente, de qua plura apud Brissonium de Regno Persar l. 1. uti de Sella Regia, post obitum Alexandri M. cum sceptro, corotia et armis regiis, in tribunali collocata, ubi Duces consilia capetent; Diodor. l. 18. c. 1. Corn. Nepos Eumene; Alii videndi: postmodum Parthorum, memorata Spartiano in Vita Adriani, c. 13. Toparchas et Reges ad amicitiam invitavit, invitato [orig: invitat˘] etiam Cosdroe Rege Parthorum, remissaque illi filia, quam Traianus ceperat, ac promissa sella, quae itidem capta fuerat. Aurea erat eique insidebant Parthorum Reges, et moxiterum Persarum, cum se praeberent spectandos hominibus. Sic apud Dionem l. 49. Parthorum Rex Legatis Antonii a. De cuiusmodi Sella, non semel apud Romanos captiva, multum in Historiis. Hadrianus vero promissum non implevit, nec sellam restituit, ne Pius quidem, etsi multum oratus, uti apud Capitolin. legimus. Wandalorum porro, cuius mentio in Histor Misc. l. 16. c. 7. ubi de Belisario, Carthaginem introivit, et adscendens palatum, in Gelimeris solio sedit: ostentui nimir. Vandalis nunc imperitare Romanos, horumque Principem Iustinianum. Vide quoque de aurea Caesaris Sella Casaubon. ad iulium Suetonii c. 76. Sed et Sella Regia apud alias quoque gentes, in qua sedere privato nefas. Spartian. in Hadran. c. 23. Servianum quod in Sedili Regio iuxta lectum posito sedisset --- -- mori coegit [orig: coŕgit]. Idem in Severo, c. 1. Sedit et in Sella Imperatoria temere a Ministro posita, ignarus, quod non liceret. Vide de Iacobo Achaio Medico, in Leonis Augusti regia sella sedente, historiam, apud Marcellin. Com. in Chron. Apud Auctorem quoque Aruch inter XXX. Regis Iudaeorum praerogativas, hanc etiam legi, Nemo in sella eius sedet, notat Casaubonus ad Spartianum d. l. De Sella gestatoria Apostoliaca qua [orig: quÔ] Pontificem devehi mos, vide Dominicum Macrum in Hierol. ubi et iconem eius exhibet. Reliquas Sellarum species, quarum Veteres meminere [orig: meminŕre], hic [orig: hţc] infra, paucis in dicare libuit. Adde prius in Sella omina quoque olim captat, vide supra, Sedere; ut et Bisellium, item Dagus, ac Subsellia.

Variae sellarum apud Veteres species.

qro/nos2. Arcuata seu arquata, apud Arnob. adv. Gent. l. 2. et Tacitum Annal. l. 15. c. 57. Glossario veteri b est. Vide infra. g. Balnearis, apud Iul. Paulum l. 3. Sent. tit. 8. eadem videtur cum Sella pertusa Catonis, et ita delineatur a theodorico, apud Cassianum l. 2. Var. 39. Hinc desuper sella composita, quae humanis necessitatibus in absidis speciem perforatur, aegros suscipit interno [orig: intern˘] humore defluentes.


image: s0255a

Varro Eaniliaricam sellam nominat de ReR. l. 1. c. 13. Vide quoque infra Soteria. *)agkulo/pous2 di/fros2. Curulis, Sella fuit eburnea, alta et excelsa, qua [orig: quÔ] apud Romanos olim Consules et Praetores sedebant: cum reliquorum Senatorum sedes humiles essent. Usus earum ab Etruscis a Tarquinio Prisco Romam translatus est, Florus l. 1. c. 5. Coronis rotundis ornari consuevisse, docent Hubetus Goltzius, Guil. Brassicanus, aliique. Nomen eius a cuve. qui enim Curulem Magistratum, i. e. maiorem honorem gerebant, in Cuiriam vehi curru consuevere [orig: consuevŕre], in quo Sella eburnea erat, supra quam considerent, teste Gellio [orig: Gelli˘] l. 3. c. 18. Ea, d dicitur in Gloss. quia erat pedibus incurvis, ut illae quas Hispanicas hodie vocamus e. Equesteis, vide infra. h. Faldistorium supra Familiarica, eadem cum Balneari q. Fertoria, memorata Caelio Aureliano l. 1. c. 1. eadem cum Gestatoria. Vide supra. i. *klisi/a. Gestatoria, prolixe supra descripta est. d, cuius mentio apud Homer. Od. qro/nos2 h)=n, e)/xwn ti a)na/klintron, w(=| kai\ ta/phs2 e)c e)ri/ou e)pi/keitai, prokefa/laion dhladh\. v. 255. *klismo\s2. k, Thronus erat in quo reclin ire se poterant, cum cervicali e lana confecto. Alias l. Meretricum, Iun. m. Muliebris, Cathedra dicta est apud Martialem frequens. Vide supra. n. Pertusa, eadem cum Balneari et Familiarica. c. Plicatilis, Iun. o. Prima Sella, dicta est in curru scamnum equis proximum, in quo propria Aurigatum sedes, Phaedrus l. 3. fab. 6. v. 5. Sed istum timeo, Sella qui prima sedens iugum flagello [orig: flagell˘] temperat. p. Regia, seu Imperatoria. Vide supra. r. Seliquastrum. s2. Solida, vide Pignorium. d. *klismw=|. Thronus, sella cum suppedaneo, Od. *di/frw|. t ignobilior, praestantior vero [orig: ver˘] i(/ppos2 foreu\s2. Tonsoria memoratur Cael. Aureliano l. 2. c. 1. etc.

SELLA [5] Equestris primum memoratur l. 47. Cod. Thieod. de Cursu publ. nec ante tempora Valentiniani Imperatoris eius fere mentio, ut et stapedum, de quibus aliquid diximus supra, in voce Scala. A sagmate differt, quod hoc proprie [orig: propriŕ] avimalibus onera baiulantibus imponitur, Sella vero equorum est vel aliorum animalium, quibus homo vehitur, Vegetius Rei Veterin. l. 2. c. 59. Unde Sellaris equus, Graece ke/lhs2, item kaba/llhn, simpliciter equs nominatur in Vita B. Hilarii, et Sagmario contradistinguitur, quem Graeci e)fi/ppion dixere, Salmasius ad Lamprid. in Heliogabalo. c. 4. Quamvis hoc discrimen non semper observetur. Graece w(/sper e)pi\ tou= di/frou e(/dra|; qua [orig: quÔ] voce prius indigitata esse stragula equorum, quibus tum usi, discimus ex Xenophonte de re equestri, ubi monet, ut qui equo, sive nudus ille sit, sive ephippio [orig: ephippi˘] stratus, insederit, rectus semper stet, non vero sedeat, veluti in sella, *ai)=ya d' a)/r ei)s2 xw=ron cu/nian bebaw=t' e)ni\ di/frois2. Cuissmodi stragula quadrangula fuisse, docet statua Antonini in Capitolio, qualibus hodieque famuli equos aquatum ducturi insidere solent. Postquam itaque sellae inventae, ut in coeteris, ita [orig: itÔ] hic [orig: hţc] mox crescere luxus coepit, unde occasio data Leoni Imp. in l. un. Cod. Nulli lic. l. 11. interdicendi, ne quis in equestribus sellis margaritas insereret etc. Utut autem sellis equorum caruetint Veteres, in curribus tamen Heroicis sedilia fuisse exemptilia seu sellas, docet Q. Smyrnaeus l. 4. v. 505.

*xw=ron a)n' ai)matoe/nt' e)pi\ nu/sshs2 d' e)/stan e)/kastoi
fo/rion.

Ubi xw=ron pro kai\ pa/ntes2 a)nai/+cantes2 e)f' i(/ppwn. reponit Barthius. Idem enim postea v. 549.

--- - --- *(/ezonq)
th=s2 tou= di/frou e(/dras2

equos pro curribus dicens; his enim, non illis insedisse bellatores eos, ex serie orationis pater. Sed et *selloi\, Sellae curulis, meminit Xenophon d. l. Vide Casp. Barthium Animadv. ad Stat. Theb. l. 6. v. 425. etc. Hinc Equestrem Sellam gestandi ritus, ignominiae causa [orig: causÔ], in ministris Principum, gravioris alicuius criminis reis, antequam supplicio [orig: supplici˘] afficerentur, a Francis Suevisque adhibitus, medio aevo, memoratr Gunthero Ligurini l. 5.

Quippe vetus mos est, ubi si quis Rege remoto [orig: remot˘],
Sanguine vel flamma [orig: flammÔ], vel seditionis apertae
Turbine, seu crebris regnum vexare rapinis
Audeat, ante gravem quam fuso [orig: fus˘] sanguine poenam
Excipiat, si liber erit, de more vetusto
Impositum scapulis ad contigui Comitatus
Cogatur per rura canem confinia ferre,
Sin alius, sellam. --

Nempe, uti Nobilis, qui huiusmodi scelere aliquo [orig: aliqu˘] capur obstrinxerat, canem, sic ignobilis sellam, de Comitatu in Comitatum gestare cogebatur. Quae ignominia, procedente aevo [orig: aev˘], ad maiorem infamiae notam, ad Viros quoque Nobiles et Magnates etiamsi capite non plecterentur, transiit. Hinc legitur apud Thom, Walsinghamum, Wilhelmum Belismensem Comitem rebellem, a Roberto Normanniae Duce, intra munitionem conclusum esse, donec eius clementiam expeteret, et nudis vestigiis equestrem sellam --- humeris ferret. p. 430. Instituti ratio forte, ut hoc [orig: h˘c] pacto [orig: pact˘] omnimodam subiectionem testaretur reus, qui tamquam equus aut iumentum factus iugum se subire, et ad perpetuam servitutis conditionem deductum sese, ultro confitebatur. Certe [orig: Certŕ] ii quibus haec poena imponebatur, Dominorum, quos criminibus suis offenderant, non pedibus modo advolvebantur, quo [orig: qu˘] clacarentur ab iis et veluti protererentur, sed et ut obequitarentur (si ita loqui fas) equi in modum, uti ex Chronico vernaculo Normanniae de Hugone Conrite Cabillon. docet Car. du Frsne, qui plura egregia de hoc ritu congessit, in Glossar. Eodem pertinent, quae de Valeriano Imperatore et Baiazethe victis ac in potestatem redactis alibi, ut et quae supra de Calcandi hostes ritu diximus. Vide quoque voce Harmiscara.

SELLAE populi Epiri. Lucan. l. 3. v. 180.

--- --- Quercusque silentes
Chaonio veteres liquerunt vertice Sellae.



page 129, image: s0255b

p. apud Homer. Il. e v. 234. et ex eo Strab. et Steph.

SELLAI nomen viri. Nehem. c. 11. v. 8.

SELLASIA urbs Laconicae. Xenoph. Steph.

SELLE Graia apud Stat. l. 5. Sylv. 3. v. 127.

Te de gente suum Latiis adscita colonis
Graia refert Selle: Graius qua puppe Magister
Excidit ------

urbs Epiri, colonia vel Romana vel Italica, de qua vide Strabo nem l. 7. Casparum Barthium ad Statium d. l. ut et in voce Sellae.

SELLEIS fluv. Peloponnesi ex Pholoe monte in Arcadia profluens, ac inter Chelonatem promont. et Cyllenen urbem, in Ionium mate delabens. Homer. Il. *)/hgagen e)c *)efu/rhs2 potamou= a)po\ *sellh/entos2. v. 531.

xalkei=a.

SELLEN fil. Nephthali. Numer. c. 26. v. 49. qui Gen. c. 46. v. 49. Sallen, et 1. Paral. c. 7. v. 13. Sallum dicitur.

SELLENES Thesprotiae fluv. Hesych.

SELLES fil. Helem. 1. Paral. c. 7. v. 35.

SELLI vel ELLI iidem qui Dodonaei. Steph.

SELLU nomen viri. Nehem. c. 11. v. 7.

SELLULARII Opifices qui dicantur, notum. Eos sub rumultus Gallici famam ad bellum excitos, Liv. memorat l. 8. c. 20. Consules novi --- -- comparare inter se provincias iussi: et Mamercinus, cui Gallicum bellum obvenerat, scribere exercitum sine ulla vacationis venia, quin opificum quoque vulgus et sellularii, minime militiae idoneum genus, exciti dicuntur. De illorum commissionibus, Athenis olim in festo e)pidifri/ous2 me\n kai\ banau/sous2 te/xnas2 dou/lois2 kai\ ce/nois2 e)pe/dwke meqodeu/ein, kai\ a)ne/meinen e(/ws2 pollou= xro/nou di' ai)xu/nhs2 o)/nta *(rwmai/ois2 ta\ toiau=ta e)/rga, kai\ u(p' ou)deno\s2 tw=n au)tigenw=n e)pithdeuo/mena factis, diximus supra, voce Manuariae, it. Opifices. Dictae autem Artes Sellulariae, alias Sordidae et illiberales, quod separari soleant ab iis, quas homine ingenuo [orig: ingenu˘] non indignas censemus, adeo que non nisi vulgo infimo et foeci vulgi conveniant. Certe Romani Rerum domini huiusmodi artes non exercebant satis longo [orig: long˘] tempore, servis ac pereegrinis illarum cura [orig: curÔ] permissa [orig: permissÔ]. Dionys. Halicarn. l. 11. f. 98. e)riourgoi\ skutoto/moi kai\ knafei=s2. Duo tantum ingenuis relicta studia, rei militaris, ac rusticae, ibid. idque exemplo [orig: exempl˘] ac instituto [orig: institut˘] Laconum, Plut. in Numa et Agesilao: Platonis item, qui ex civitate, quam sibi animo [orig: anim˘] figurabat, artes sordidas eiecisse legitur, de legg. l. 5. Hinc Caecilius eas Christianis obicit, tamquam sordidis et abiectis, apud Minucium Fel. Octavio. Indignandum, aiens, omnibus, audere quosdam et hoc studiorum rudes -- expertes artium, nisi sordidarum, certum aliquid de summa rerum--decernere. Christiani namque, lege et praescripto [orig: praescript˘] suae disciplinae, instituto [orig: institut˘] item ac more Ecclesiae eas exercebant. Ipsi etiam Ecclesiae Doctores skutei=s2, u(fa/ntai, xalkotu/poi kl, lanari, sutores et fullones habiti. Origenes contra Celsum l. 3. item skhnopoioi\. cortarii, textores, fabri aerarii etc. Theodoretus Serm. 8. pistores, apud eundem Minucium, ubi iterum Caecilius, ut pistorum praecipuus, ita postremus Philosophorum: o)mo/texnon, tabernaculorum confectores, qualem fuisse Aquilam, et ei)s2 to\ e)parkei=n kai\ toi=s2 endeome/nois2 eius ipsum Gentium Apostolum, legimus Actor. c. 18. v. 3. etc. Faciebant autem id, e)rgo/xeira, ut non sibi tantum necessaria procurarent, sed et egenis succurrere possent, Epiph. Haer. 80. iuxta monitum Apostoli, Ephes. c. 4. v. 28. nec aliis molesti esse cogerentur, z. Thess. c. 3. v. 8. Unde illa veter. Monachorum xeire/rgia, quae et *)askhtikoi=s2, quorum toties meminit Basilius e)rwth/sei, et selli/zein 37. et nos supra non uno [orig: un˘] loco [orig: loc˘]. Vide Io. a Wower Notis, Geverh. Elmenhorst. Commentar. Desid. Heraldum Castigat. et Notis ad Minucium Fel. d. l. szora etuam vice Ordo aliquid.

SELLUM fil. Iabes, Zacharia [orig: ZachariÔ] occiso [orig: occis˘], regnum Israelis occupavit: mense post, a Manahem, duce copiarum Zachariae, occisus. A. M. 3264. 2. Reg. c. 15. v. 10. Ioseph. Iud. Antiq. l. 9. c. 11. Fil. Sisamai. 1. Paral. c. 2. v. 40. et c. 4. v. 25. Fil. Iosiae. 1. Paral. c. 3. v. 13. Fil. Nephthali. 1. Paral. c. 7. v. 13. qui Gen. c. 46. v. 23. dicitur Sallem, et Numer. c. 26. v. 49. Sellem. Fil. Sadoc. 1. Patal. c. 6. v. 12. Pater Ezechiae principis. 2. Paral. c. 28. v. 12.

SELLUN fil. Col-hoza. Nehem. c. 3. v. 15.

SELLUS [1] nomen patris Aeschinis, hominis omnium, qui tunc Athenis vivebant, vanissimi et gloriosissimi. Unde omnes iactatores Selli dicti et a)lazoneu/esqai usurpatur pro *lo/gw|. Aristoph Vespis.

SELLUS [2] Hispaniae Taraconens. fluv. Avienus. Item vir quidam Atheniensis, qui cum esset pauper, volebat tamen videri dives.

SELMAI pater Hagab. Nehem. c. 7. v. 48.

SELME hodie Salm, caput Comitatus in Lothariensium finibus, ad Saravi fluv. fontem. Salinae quibusdam auctoribus dicitur. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. et supra in voce Salma.

SELMON mons nivalis Psalm. 68. v. 15. in Ephraim, iuxta Sichem. Item nomen viri. 2. Sam. c. 23. v. 28.

SELNECCERUS Nicolaus Germanus, ex oppido Hersbruck, nonnullis: aliis, inter quos Melch. Adamus, Norimberga [orig: NorimbergÔ] oriundus magni inter suos nominis Theologus fuit: Obiit An. 1592. aetat. 60. Exstant eius, Collatio Textus [orig: Textűs] Biblici et Chald. Paraphraseos de *selumbri/a et Meschia: Annotat. in Genesin una cum Isagoge in Exod. Levit. Numer. et Deuteron. Explicatio Ieremia, adiuncto [orig: adiunct˘] Sophonia [orig: SophoniÔ]: trium item priorum capitum Danielis: nec non Amos, Abdiae et Sophoniae: Historia Passionis: In Euang. Harmoniae, Explicationes et Homiliae. Commentarii in Iohannem, in Acta, in Epistolas Pauli. in primam et secundam Petri: ut et Homiliae breves in 3. Ioh. etc. Prodierunt opera 4 tomis in quarto Lipsiae A. C. 1580. De se ipso hoc distichon fecisse legitur:

Quid sum? nil. Quis sum? nullus? Sed gratia Christi,
Quod sum, quod vivo, quodque laboro, facit.



page 130, image: s0256a

SELOCHUSA Insul. parva Peloponnesi apud Spiraeum promontor. Plin. l. 4. c. 12.

SELOMITH nomen viri. Esdr. c. 8. v. 10.

SELVEUS Georgius vide Georgius.

SELUNA melius SENUNA, quod vide.

SELUR Indiae citeriois urbs. Ptol.

SELYBRIA Thraciae urbs ad Propontidem, Ptol. melius *bri/an th\n e)n a)groi=s2 kw/mhn Stephano. Strabo tradit ante Selin dictam, postea addita Bria, quod Thracum lingua [orig: linguÔ] urbem significat Selybriam appellatam. At Hesych. explicat shmanth/rion. Olybria Suidae dicitur. Cleandri, ob crudelitatem, Byzantio [orig: Byzanti˘] profugi, adventante Panthoida [orig: PanthoidÔ], receptaculum. Baudrando Seliuree, urbs Thraciae, sed sine moenibus 35. mill. pass. a Byzantio in Occasum Perinthum versus 25.

SEM fil. Noae, natus A. M. 1559. benedictionem a Patre impetravit, praeterito [orig: praeterit˘] Chamo [orig: Cham˘]. Obiit 2156. aetat. 600. Gen. c. 11. v. 11. Augustin. de Civ. Dei, l. 16. c. 3. Isidor. de Vita et morte SS. etc. Latine, nomen, fama, seu ponens, vel positus, aut ibi.

SEM tob Rabbinus, composuit Darosot in Legem. Cuius tempore Rabbi Abraham auctor fuit Derech Amuna et alius eiusdem nominis scripsit Nive Salom. Obiit anno 252. Millenarii VI. iuxta calculum Rabbi Dav. Ganzii, in Chronol. Rabbinorum. Alius eiusdem nominis, Lugdunensis, scripsit librum Miskal et Miscan hedut, defunctus anno [orig: ann˘] 53. praefati Millenarii. Vide eund. Ganz. ad ann. 5269. ubi Rabbi Sem tot auctoris Adarosot quoque meminit.

SEMAATH mulier, 2. Paral. c. 24. v. 26. Latine audiens, vel oboediens.

SEMACHIDAE populus Atticae in Antiochide, vel Epacria tribu, a Semacho quodam, cuius filiae Bacchum hospitio [orig: hospiti˘] susceperunt, ac deinde sacerdotes Bacchi ex eorum familia electae sunt. Steph.

SEMAJA vide Roboamus; fil. Secheniae. Nehem. c. 3. v. 29. Item Pseudo propheta, Ier. c. 29. v. 24.

SEMANA Silva THURINGERWALDT Pyramio, sylva German. inter Thuringiam, Voitlandiam, et Franconiam, Hercyniae pars.

SEMANTERIUM item SIMANTER, apud S. Germanum in Theor. Semanterium obscure significat Angelorum tubas. Et, Simanter est veluti typus clavorum, quibus profoderunt manus et pedes Domini: ex Graeco shmanth\r et o(moiou/sios2; est instrumentum hastae longitudine, cuius sonitu in Aedibus sacris utuntur Graeci, campanae loco [orig: loc˘], Dominic. Macer. in Hierolex. Vide infra in voce Simantrum.

SEMANTHINI montes Idifa Mercatori, in Sinis ad Boream, quibus Sinenses a Seribus separantur.

SEMARITH nomen mulieris, 2. Paral. c. 24. v. 26. Latine, custodita, vel adamantina, aut spina, vel faex.

SEMATHEI fil. Sobal, filii Hur, 1. Paral. c. 2. v. 54. Latine nominatus, positus, desolatus, aut stupefactus.

SEMBELLA vide supra ubi de Monetae usu.

SEMBRACENA urbs Sabaeorum, sinui Arabico proxima. Ptol.

SEMEBER Rex Seboim, Gen. c. 14. v. 2. Latine nomen, vel fama robusti, vel fortis, aut alae, vel pennati, seu destruens fortitudinem, vel alam, aut pennam.

SEMECA Ioannes Teutonicus, glossator Decreti. Fuit Azonis discipulus, cumque diu Iuri operam dedisset, Praedicatorum ut vocant Monasterium ingressus est. Postea initio [orig: initi˘] saeculi XIII. Praepositus S. Stephani Halberstadiensis factus, Decretum interpretari coepit. Cum vero Clemens IV. decimas per Germaniam et Gallia, s ad Palaestinae loca redimenda, exigeret, Semeca ad Concilium appellavit, hinc diris subietus et loco [orig: loc˘] motus, vide Crautzium de Reb. Saxon. l. 8. c. 29. Obiit A. C. 1269. Praeter memoratum opus, quo [orig: qu˘] anteriorum Glossas reformavit et paucis additis suas fecit, composuit quoque Summam Confessionis, quae primum inter breviaria locum obtinens, quoties Summa non alio [orig: ali˘] adiecto [orig: adiect˘] citatur, intelligenda est. De eo Pancirollus de clar. LL. Interpp. l. 3. c. 6. Non modicam, inquit, Operi Gratiani lucem affert; pleraque novi et veteris Testamenti loca erudite explicat, vide plura apud Gerh. von Mastricht Hist. Iur. Eccl. n. 334.

SEMEGER unus ex principibus Regis Babyloniorum Ier. c. 39. v. 3. Latine aromata peregrini, aut ruminantis, vel certantis.

SEMEI [1] fil. Gersom, Exod. c. 6. v. 17. Fil. Gera, ex familia Saul, maledixit Davidi, sed veniam ab ipso nactus, tandem sub Salomone luit. 2. Sam. c. 15. 16. 19. 1. Reg. c. 2. Fil. Phadaia, 1. paral. c. 3. v. 19. Fil. Ioel. 1 Paral. c. 5. v. 4. Fil. Masma, 1. Paral. c. 4. v. 26. Fil. Ieth, 1. Paral. c. 6. v. 42. Frater Choneniae, 2. Paral. c. 29. v. 14. Lat. audiens, oboediens, aut nomen acervi, vel destruens acervum.

SEMEI [2] fil. Onan, 1. Paral. c. 2. v. 27. Latine, nomen meum, aut desolatio, seu perditio mea, vel stupefactio, aut caeli.

SEMEJA pater Uriae prophetae; 1. Reg. c. 12. v. 22. Fil. Hassub, 1. Paral. c. 9. v. 14.

SEMEJAS fil. Elisaphan, 1. Paral. c. 25. v. 17.

SEMELE Cadmi, Thebarum Regis filia, ex qua Iuppiter Bacchum genuit. Propert. l. 2. El. 28. v. 27.

Narrabis Semele quo [orig: qu˘] sit formosa periclo [orig: pericl˘].

Vide Fabulam apud Ovid. Met. l. 3. Hinc Semeleius, unde Semeleia proles Ovidio, l. 5. Metam v. 329. et Semeleus Thyoneus Horatio l. 1. Od. 17. v. 23. Bacchus vocatur. Sepulchrum eius Thebis, eoque pomoeria huius urbis fuisse terminata, notat Turnebus Advers. l. 28. c. 43. Alibi tamen fuisse sepultam, tradit ex relatione Brasiatarum, quae fuit civitas Laconiae, Pausan. l. 3. Interim idem apud Thebanos eius monumentum agnoscit, l. 9. Alibi tradit, a Baccho ab Inferis reductam, se vero nec omnino eam mortuam


image: s0256b

esse credere, quin nec mori quidem potuisse, quae Iovis fuerit coniugio dignata l. 2. Inter Deos certe relatam, annuaque [orig: annuÔque] festivitate cultam esse discimus ex Lutatio ad Statium Thebaid l. 2. v. 71. meminitque festi eius Hesych. Statos tres annuos dies illi datos postmodum discas ex Livio: Nullum enim dubium, cum Similam, voce in Latium detorta [orig: detortÔ], Numen illud appellet Livius, omnia quae eo [orig: ] l. 39. de Bacchanalibus illis deterrimis scribuntut, ad egregium illud pervigilium, quod Papinius commemorat Theb. l. 2. v. 71. ubi late de Semeles festo, pertinere. Ingentem vero in eo religionem fuisse oportet, cum et fulminata a Iove et a filio Baccho ab Inferis restituta, et Thyonae postea nomine culta sit, ut narrat Diodor. Sic. l. 3. Hymnum ipsius habes apud Orpheum, utique annuis his festis repeti solitum. Quam in rem vide plura apud Casp. Barthium Animadv. ad Stat. passim, inprimis loc. cit. ubi per ignem a Iove eam in caelum translatam esse, tradere Aristidem Dionyso, addit: imitante fabula [orig: fabulÔ] sacram de Eliae raptu historiam, quod in aliis etiam usu venisse, vidimus hic [orig: hţc] passim. Sed nec omittendum, uti tumulum, ita et thalamum Semeles, Thebis ostensum, et ab omni hominum accessu custoditum sua [orig: suÔ] adhuc aetate, notare Pausaniam. l. 9. quam arcem Semeles vocat Lutatius ad Stat l. 10. v. 68. etc.

SEMELIA civitas in Oriente, unde oriundus Abdala, qui transiens in Africam vocabat se Mehedi, et aedificavit civitatem de nomine suo Mehedomiam. G. Tyrius l. 19. c. 21.

SEMEMPSIS Thinitarum in Aegypto Rex VII. patri Miebido successit, regnavit ann. 18. Taegar-Amacho-Momchiri incipiente regnate in Thebaide: praefuit ann. 18. sub eo magna in Aegypto lues fuit, et multa visa sunt prodigia Syncello [orig: Syncell˘] et Eusebio testibus. Eum excepit Bienaches quem vide.

SEMEN quibus in fructum assurgat gradibus, vide Palea.

SEMENDA avis in mediterraneis Indiae nomen, quam phoenicem esse non dubitat Scaliger Exerc. 233. et Cardanus de Subtil. l. 10. quibus accedunt Arabes, docentes Semendal esse avem quandam Indicam, quae in igne non comburatur, uti legimus in Giggeio-Damir addit, mantilia fieri ex eius plumis, quae in ignem coniciantur, cum expurgari est opus. Sed personatae huic avi larvam detrahit, et hoc nomen corruptum ex salamandra esse, quam in igne vivere constans apud Veteres fama fuit, erudite docet Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 6. c. 5. Vide supra Phoenix.

SEMENTINAE Feriae die 24. qui est 9. Kal. Febr. a Romanis olim celebrabantur, quamvis non statae, sed conceptivae essent, ut ex Macrobio l. 1. c. 16. discimus. ita enim Ovid. in Fastis, l. 1 v. 657.

Ter quater evolvi signantes tempora Fastos,
Nec Semitiva est ulla reperta dies.
Tum mihi (sensit enim) lux haec indicitur, inquit,
Musa quid a Fastis non stata sacra petis?
Utque dies incerta sacris, sic tempore certo [orig: cert˘]
Seminibus iactis est ubi fetus ager:
State coronati plenum ad praesepe iuvenci,
Cum tepido vestrum Vere redibit opus.
Rusticus emeritum palo suspendit aratrum,
Omne resormidat frigore vulnus humus.
Villice, da requiem terrae semente peracta,
Da requiem, terram qui coluere [orig: coluŕre], viris:

Varro de L. L. l. 5. Sementinas ferias, diem illum vocat, qui a Pontificibus dictus est, cui nomen a semente, quod sationis causa [orig: causÔ] susceptae. Iis sacra in aede Telluris, Cereri et Telluri, fieri consuevisse, docet idem de R. R. l. 1. c. 12. ad quas, pro felici frugum proventu, conceptas preces habes apud Ovid. ubi supra. De Sementis autem tempore, apud veteres Romanos Graecosque, vide supra ubi de Satione: uti de Sacrificio Praesementitio, voce Eiresione.

SEMER nomen viri, 1 Reg. c. 16. v. 24.

SEMERIAS nomen viri. Esdr. c. 10. v. 41.

SEMERON [1] civitas in tribu Zabulon.

SEMERON [2] nomen montis. 2. Paral. c. 13. v. 4. ad quem Abia, rex Iuda, vicit Ieroboam, in Tribu Ephraim.

SEMERONIUS Babylonius Persa Historicus, citatur a Chronici Alexandrini auctore, p. 88.

SEMESTRE Aurum apud Iuvenalem Sat. 7. v. 89. ubi de Paride Pantomimo,

Ille et militiae multis largitus honorem
Semestri vatum digitos circumligat auro:

annuli sunt, quos gerebant Tribuni semestres, pro dignitatis suae insigni. Meminit huius dignitatis Plin. l. 4. Ep. 4. qua [orig: quÔ] rogat Sossium, ut Calvisium Nepotem tribunatu semestri splendidiorem faciat. Nempe fuere [orig: fuŕre] Tribuni laticlavii, qui in spem Senatorii ordinis Tribunatum gerebant: fuere [orig: fuŕre] et Angusticlavii, quasi secundi ordinis Tribuni, e quo genere fuere [orig: fuŕre] Tribuni Semestres, qui Equitibus tantum aut Equestri digntate donatis conferebantur. Cuiusmodi dignitatem et ius annuli Poetis suis Pantomimus ille simul donabat. Salmas. ad Solin. p. 450. Aliud fuit aurum aestivum apud cundem Satyricum Sat. 1. v. 28. quod proin cum Semestribus his annulis male nonnulli idem faciunt, vide supra, ubi de Auro aestivo, item ubi de Annulis.

SEMIAMIRA Heliogabali Imperatoris mater, in cuius gratiam hic Senatum mulierum, in colle Quirinali, instituit. Ael. Lamprid. in Heliogabalo. c. 2. 4. 14. Unde Semiamirica Senatusconsulta, dicta sunt quae in illo Senaculo fuere [orig: fuŕre] lata, ridicula videlicet de legibus Matonalibus: quae quo [orig: qu˘] vestitu incederent, quae cui cedederet, quae ad cuius osculum veniret: quae pilento [orig: pilent˘], quae equo [orig: equ˘], quae sagmario [orig: sagmari˘], quae asino [orig: asin˘] veheretur etc. Lamprid. in Heliogabalo, loc. cit. vide quoque infra. Occisa est cum filio, probrosissima mulier et


image: s0257a

digna filio. Cautumue ante onmia post Antoninum Heliogabalum, ne unquam mulier Senatum ingrederetur. Item in seqq. De nomine infra, voce Soaemis.

SEMI-ARIANI ex Arianis oriundi, Patri Filium, non quidem per naturam, sed per gratiam, quantum in creaturam cadere potest, similem esse docuerunt: in hoc ab Arianis diversi, qui nullam hic [orig: hţc] in Essentia similitudinem agnoverunt. Atque, ut suae hypothesi velificarentur, in Actis Synod. Nicenae o(moou/sios2 loco [orig: loc˘] *simiki/nqion substituere [orig: substituŕre]. In conciliis Sirmii et Seleuciae habitis, Filium Patri per omnia similem esse dixere [orig: dixŕre], in hoc ab Acacianis separati, postmodum tamen, omnibus Macedonianorum deliriis subscripserunt. Socr. l. 2. Ruffin. l. 1. Theodoret. l. 4. haer. fab. c. 3. Sozomen l. 4. Sulp. Severus Hist. sacr. l. 2. etc.

SEMIAXIARII a Gentilibus olim Christiani appellati sunt, ut et Sarmentitii, quod ad stipitem dimidii axis revincti sarmentorum ambitu a cruentis Fidei persecutoribus comburerentur, uti ait Terrullian. Apol. c. 50. Vide Macros Fratres, in voce Christianus.

SEMICINCTUM titulus est Epigrammatis 1 53. l. 14. Martialis, quod sic habet:

Det tunicam dives: ego te praecingere possum,
Essem si locuples, munus utrumque darem.

Cingebat nempe hominem medium, a lumbis demissum ad poplites, uti nostrorum Artificum ventralia. Inventa autem sunt, ut iis se praecingerent, vel cum lavarent in balneis, aut gymnastae operam darent, vel cum ministrarent: praecinctos enim ministrasse [orig: ministrÔsse], ex Suetonio aliisque scimus. Sed postmodum etiam ad alia iis Veteres usi sunt, quod constat, praeter alia, ex sacra quoque Actorum historia, ubi haec vox Latina usurpatur Graeco Scriptori, ut et Sudarium, Actor. c. 19. v. 12. Vide Cl. Suicerum Thes. Eccl. voce *)ora/rion, item e)farpazou/sh| o)beli/skou. Apud Romanae Ecclesiae Scriptores vox orarium notat seu sudarium, quod auro [orig: aur˘] et gemmis distinctum, ad dextrum femur a cingulo dependens, conspicitur in tabellis Graecanicis, quas ad suam Constantinopolim Christianam aere incidi curavit Car. du Fresne: adeo que Sacerdotalibus vestibus vulgo accensetur. Proprium tamen fuisse Episcopis, ex veter. Charta Idem docet in Glossar. Aliud semi-cinctii genus est, quod Capucinos usurpare, tradit Domin. Macer in Hierolexico. Toto vero orbe diversum illud Semicinctium Anthropophagorum Brasilianorum, quod asservatur in Musaeo Kircheriano Romae. Non est hic [orig: hţc] torques seu cinctura, ut illa Manlii Gallo extorta, aut aureo [orig: aure˘] vellere exculta aut gemmarum pretio [orig: preti˘] spectabilis. Sed Brasiliae Torquati, qui et ipsam pellem hostibus extorquent; et spoliorum loco [orig: loc˘] ebur humanorum dentium, e torque, qui in modum fasciae palmaris ex certo lini aut cannabis contexto subligaculo dependet, per palmaria fila et velut iuniperi granis humanisque dentibus distincta, pendulum habent. Hac [orig: HÔc] enim multitudine dentium triumphantes sua facinora ostentant; totque dentes haec perizomata continent, quot homines devorarunt [orig: devorÔrunt], in testimonium generosi animi, eaque velut pubis tegumentum portant, Georg. de Sepibus Descr. Musaei huius p. 35. Desacciperio militum Rom. in Semicinctii plagula, vide infra voce Ventralia.

SEMICOCTA in sacris vetita. Exod. c. 12. v. 9. ubi de Agno Paschali. Non comedetis ex eo semicoctum quidquam, aut coctum in aqua, sed assum igne. Nempe coquorum incuria [orig: incuriÔ] saepe accidit, ut non perfecta sit coctio. Unde Martial. Naeviae l. 3. Epigr. 13.

Accusas rumpisque coquum, tamquam omnia cruda
Attulerit ------

Et Rufo Epigr. 94.

Esse negas coctum leporem, poscisque flagella.

Quandoque etiam caro semicocta comeditur per immoderatam heluonum ingluviem, quae nullas patitur moras. Et fuisse, qui dapes prope crudas eripuerint non solum ex popinis, sed etiam ex locis sacris, discimus ex 1. Sam. c. 2. v. 13. ubi de filiis Eli Pontificis, Athenaeo, ubi de muliere quadam, sacra nondum immolata *mhd' a)po\ xutropo/dwn a)nepit)r(e/ktwn a)nelo/nta, a veru rapiente, et Suetonio in Vitellio, c. 13. quem gulae ne in sacrificio quidem unquam temperasse [orig: temperÔsse], ait, quin inter altaria ibidem statim viscus et farra pene rapta e foco manderet. Unde Poeta,

Est etiam e mediis victima rapta focis.

Et in Hesiodo, inter alia praecepta, quae ad mores pertinent, hoc quoque habetur in Operib. v. 746.

*)/esqein
platu\s2. ------
Neque ab ollis nondum sacrificatis (cibum) rapiens
Comedito etc.

Et negligentia enim et ingluvies sacris indigna. Sed et ratio huius ritus mystica, ut discerent omnes assidua [orig: assiduÔ] meditatione mysteria haec probe concoquere. Hinc apud Petronium, cruda adhuc studia in vulgus propellere, est ea proferre, quae nondum attenta [orig: attentÔ] meditatione concocta et digesta sunt. Qua de re vide Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 50. ut et aliquid supra, voce Popina. Interim Gentilium Deos tam bono [orig: bon˘] fuisse stomacho [orig: stomach˘], ut nonnumquam et secicruda, imo aliquando et plane cruda admitterent aequi diximus supra voce Exta, it. Reddi. Quod quando fieri coeperit apud Romanos discimus ex Arnobio adv. Gent. l. 2. Cum Romulo Pompilioque regnantibus percocta plane ac madida concremarentur Diis exta, nonne Rege sub Tullio semicruda caepistis et leviter animata (i. e. spirantia adhuc) porricere, prisca [orig: priscÔ] observatione contempta?

SEMIDA fil. Galaad, 1. Paral. 7. v. 19.

SEMIDEI dicti sunt apud Veteres quos in caelum vocasse [orig: vocÔsse] merira credebantur. Vide Indigetes.

SEMIGALLIA provinc. Poloniae, alias Livoniae pars, nunc sub Duce Curlandiae. Terminatur a Septentrione Livonia [orig: LivoniÔ], a qua fluvio Duina [orig: DuinÔ] separatur, a Meridie Samogitia [orig: SamogitiÔ], et ab Occasu Curlandia [orig: CurlandiÔ]. Ab Ortu in Occasum extensa. Eius urbs primaria Mittavia, sedes


page 131, image: s0257b

Ducum, e gente Ketlera; ibique oppid. Doblinum et Bausca. Vide Livonia.

SEMIGERMANI Livio l. 21. c. 38. Helvetii dicuntur, quia, ut ait Cluverius, eorum lingua Germanorum, quam Gallorum sermoni propior fuit. Postquam enim Rhenum transgressi sunt, probabile est eos se et linguae et moribus Germanorum, labente tempore, assuefecisse, Ioh. Bapt. Plantinus Helv. Antiq.

SEMIGUNTUS Segesti fil. Cheruscorum ductor, a Germanico in bello captus est, et in triumpho ductus. Strab. l. 7.

SEMIPELAGIANI Haeretici in Gallia exorti, saeculo [orig: saecul˘] 5. qui reiectis Pelagianorum dogmatis ea tamen docuerunt, e quibus in illa per consequentias relabebantur. His Cassianus, natione Scytha, Massiliensis Presbyter, vir alias doctissimus, varii Massiliae eruditi, nec pauci Episcopi, non bene intellecto [orig: intellect˘] S. Augustino [orig: Augustin˘], praeiverunt. Nimium arbitrio libero tribuentes, quae Vir hic Dei, de Gratia, et certorum hominum electione docuit, damnaverunt: Qua de re a Prospero monitus, scripsit contra illlos, de Praedestinatione, et Perseverantia. Prosper Ep. ad Aug. ad Ruf. de ingr. etc. Baronius, in Annal. Cassianus, Collat. 2. Cassianum paulo post secutus est Faustus Rhegiensis; quibus adeo Semi-Pelagianorum seu Massiliensium ortum debet haeresis. Praecipua controversia fuit de Praedestinatione et Gratia divina, quam illi a voluntate humana praecedanea vel efficacem vel inefficacem, vel deficientem vel perseverantem suspendebant: denique Deum et Hominem, Gratiam et Liberum arbitrium, concurrentes ac coordinatas constituebant aeternae salutis causas. A quo quidem tempore doctrina haec pestilens altissimas in Ecclesia Christi egit radices, ut hactenus numquam potuerit exstirpari penitus: hodieque gravissimae orthodoxis contra illius sectatores controversiae et certamina intercedunt. Est enim naturalis error; et Gratia, quia particularis est, tantum aliquos imbuit fide mysteriorum Euangelii: unde licet peccatum originis agnoscerent, et Gratiae necesitatem, Universalismi erant defensores acerrimi, Arminianorum aliorumque similium Patriarchae, M. Leydecker Notis ad Hornii Histor. Eccl.

SEMIPLOTIA soleae dimidiatae, quibus olim utebantur in venando, quo planius pedem ponerent, Beroaldo ad Sueton. Salmasius vero non a plotis (seu plautis, ex Graeco *blau/tia ) pedibus, aut quo planius pedes ponerentur, sic appellatas has soleas vult sed a plotiis sandaliis, quae Graece h(miblau/tia, unde semiplotia, *semi/ramis2 peristera\ o)/reios2 *(ellhnisti\. Vide eum ad Tertullian. de Pallio c. 3.

SEMIRAMIDIS Mons pars Zagri, Mediae montis, ubi pylae Zagri, a Semiramide, quae illum abscissum pervium reddidit. Hodieque Semirami Nigro. Diodor. Sic.

SEMIRAMIS Assyriorum regina, Nini Regis uxor, ut quidam volunt, quae post viri obitum, quod intelligeret Assyrios gravate mulieris imperium passuros, dissimulto [orig: dissimult˘] illus obitu, personam eius assumpsit, donec filius Ninus adolesceret, regnoque administrando, idoneus fieret. Iustinus, l. 1. c. 2. Conon aud Photium Narrat. 9. tradit Semiramim non uxorem Nini, sed filiam fuisse. Ait praeterea Iustinus, illam, concubitum cum a filio petiisset, ab eodem interfectam. A. M. 2038. secundum alios, 2090. Conon vero longe aliter. Scribit enim cum imprudens et ignara cum filio coisset, re cognita [orig: cognitÔ] eidem nupsisse, et ex eo tempore licitum semper fuisse Persis commisceri matribus. Haec tanto [orig: tant˘] libidinis ardore aestuasse [orig: aestuÔsse] dicitur, ut post mariti mortem, non admiserit solum, sed etiam provocaverit ad Venerem plerosque ex suis militibus, qui forma [orig: formÔ] essent elegantiore, quos postea crudeliter necabat. Et quod omnium longe turpissimum est, equum ab ea [orig: ] adamatum, usque ad coitum, Iuba testis est apud Plin. l. 8. c. 42. Fuit et iracundia [orig: iracundiÔ] tam vehementi, ut ei circa cultum corporis occupatae, quum nuntiatum esset, Babylonem defecisse, aestuans altera [orig: alterÔ] parte incompta [orig: incomptÔ] ad eam expugnandam cucurrerit. Iuvenal. Sat. 2. v. 108.

Quod nec in Assyria pharetrata Semiramis urbe,
Maesta nec Actiaca [orig: ActiacÔ] fecit Cleopatra carina [orig: carinÔ].

Ovidius 1. Amor. El. 5. v. 11.

Qualiter in thalamos formosa Semiramis isse [orig: ţsse]
Dicitur, et multis Lais amata procis.

Semiramis autem secundum nonnullos Ascalonita fuit, quae quarto [orig: quart˘] loco [orig: loc˘] apud Babyloniam annis 40. regnavit. De hac narratur, suam effigiem in lapide cuius longitudo 17. stadiorum esset, exsculpi iussisse, centumque sacerdotes statuisse, qui sollemni ritu atque pompa [orig: pompÔ] eam venerarentur, variisque sacrificiis ei litarent ac si Numen aliquod divinum esset. Haec antecessit militia [orig: militiÔ], triumphis, divitiis, victoriis omnes mortales. Ipsam urbem Babylonem maximam ex oppido fecit, ut magis dici possit illam aedificasse [orig: aedificÔsse], quam ampliasse [orig: ampliÔsse]. Vide Babylon. Cum exspiravit, in columbam versa est: ideo abstinent Syri ab his avibus. Tribul. l. 1. El. 7. v. 17.

Quid referam, ut volitet crebras intacta per urbes
Alba Palaestino sancta columba Syro.

Capello, quidem Semiramis non est columba; sed Hebraice Semiram, h. e. nomen meum est altum. At vero, quia Hesych. ait: *babulw=nos2 a)ndro\s2 sofou=, paido\s2 *bh/lou sofwta/tou, ou)x' w(s2 *(hro/dotos2 u(po\ *semira/midos, tau/ths2 ga\r h)=n a)rxaiote/ra, ideo Bochart. l. 2. Canaan, c. 11. vocem conflatam ex duabus Arabicis putat [gap: Hebrew word(s)] Sera scil et [gap: Hebrew word(s)] hemam, quarum illa montem, haec colmbam sonat. Columba [orig: ColumbÔ] etiam vexillum Babyloniroum insigniebatur, teste Diodor. Siculo [orig: Sicul˘], l. 2. quod insinuat Hieremias c. 25. v. ult. exhortans Hierosolymitanos, ut fugerent a facie irae columbae, i. e. Babyloniorum, quos columba, h. e. Semiramis, armorum ferocia [orig: ferociÔ] magis quam Ninus, instruxerat, Aquinas. Cavendum hic [orig: hţc], ait Voss. l. 1. Idolol. c. 23. Semiramim intelligas Nini uxorem. Nec enim Ninus uxorem eius nominis habuit, vel si sic dicta, alia saltem est, quae sic a Graecis celebratur, eaque annis iunior amplius mille. Melius Graecis ista norant Phoenices. Audiamus igitur Herennium Philonem Bybliensem, ex quo sic Stephanus, ubi de Babylone: *babulw=nos2 a)ndro\s2 sofou=, paido\s2 *bh/lou sofwta/tou, ou)x' w(s2 *(hro/dotos2 u(po\ *semira/midos, tau/ths2 ga\r h)=n a)rxaiote/ra


page 132, image: s0258a

e)/tesi xili/ois2 du/o w(s2 *e)re/nnios, prout eum locum ex MSS. legi clarissimo Salmasio observatum. Nic. Lloyd. Itinera eius seu ductus eius intra Tanaim vel Iaxartem conclusi memorantur Plinio l. 6. c. 16. ubi de Alexandria, in ultimis Sogdianorum finibus condita [orig: conditÔ] ad Iaxartem: Arae ibi sunt ab Hercule ac Libero Patre constitutae, item Cyro et Semiramide et Alexandro, finis omnium eorum ductus ab illa parte terrarum, includente flumina Iaxarte. Craterem idem memorat l. 33. c. 3. Cyrus devicta [orig: devictÔ] Asia [orig: AsiÔ] --- reportavit et craterem Semiramidis, cuius pondus quindecim talenta colligebat. Apud eundem inter nobiles picturas Echionis numeratur Semiramis ex ancilla adipiscens regnum, l. 35. c. 10.

SEMIRAMOTH sacerdos quidam, 1. Paral. c. 15. v. 18. Latine, caelorum altitudines, aut nominis sublimitas.

SEMIRUS Plin l. 3. c. 10. Simari, fluv. magnae Graeciae, in Sinum Scylletium, ultra Scyllacium urbem influens, cum oppido cognomine quod alluit, a littore mill. pass. a Catacio 6. a Scyllacio 12. in Ortum recedens.

SEMI-SEPARATISTAE nomen sectae in Anglia, qui et Robinsoniani, vide ibi de Auctore illorum Robinsono, it. vocibus Independentes et Separatistae.

SEMISICLUS cuius una facies ramum plantae balsami refert, in quo Inscriptio Mul Enghet, i. e. Circumcisionis tempore: altera palmam exhibet, cum epigraphe, Menghabo, h. e. a pinguedine: omnium vetustissimus, quipe tempore Iosuae cuius, quando Deus filios Israel circumcidi praecepit, asservatur in Musaeo Kircheriano, Romae, uti docet Georg. de Sepibus in Descr. eius p. 48. Coeterum Semisiclus seu didrachmus sacer, quotannis a Iudaeis Templo pensitari solitus est usque ad Vespasiani tempora, cum itidem ad Romanos etiam ipsum hoc translatum est, Ioseph. Halos. l. 7. c. 27. Prius enim, a quo Iudaea sub Romanorum potestatem redacta est, uti semisiclum Deo, ita alterum semisiclum pendere Romanis coacti sunt Iudaei. Cum enim Romani in Iudaicis rationibus ac institutis viderent istiusmodi capitationem sacram, non solum in ditione Israelitica, sed passim per orbem terrarum inter Iudaeos, obtinere, inde forte mensuram tributi Caesariani, utpote aequalis imponendi, sumpserant; non dubitantes, quin nemo magis imparem, ob census discrimen, solutionem eiusdem, quam sacri didrachmi, causaretur, utcumque cuilibet praestatio annua iam dupla esset. Vespasianus postmodum et alterum semisiclum, quem hactenus Templo separatim pependerant Iudaei, Capitolio solvi iussit etc. Qua de re vide Ioann. Seldenum de Iure Nat. et Gent. secundum Instit. Hebraeor. l. 6. c. 18. aliquid etiam supra voce Drachma.

SEMISSIS pars dimidia cuiusque nummi. Semissem aureum Latini dimidium solidum dixere [orig: dixŕre], Graeci Byzantini h(misu\n. Unde Chaganus, postquam in singulos captivos Romanos unum petiisset no/misma, Mauritio [orig: Mauriti˘] id abnuente, saltem a)na\ h(misou=s2 labei=n kata yuxh\n, semissem in singula capita, postulasse [orig: postulÔsse] legitur, apud Theophanem in Maur. ann. 18. Interim Semissem aureum numquam in moneta Caesaris esse cusum, docet Salmas. ad Lamprid. in Alexandro Severo, c. 39. ubi in verbis, Tunc primum semisses aureorum formati sunt, iubet tremisses legi, contra Casaubon. aliosque.

SEMITA vide infra Via.

SEMLA quintus Rex in Edom, Gen. c. 36. v. 36.

SEMLAI nomen viri, Esdr. c. 2. v. 46.

SEMMA fil. Age, 2. Sam. c. 23. v. 11.

SEMMAA pater Ionadab, frater David, 2. Sam. c. 13. v. 3.

SEMNESERTEUS Rex fuit Aegypti, quo [orig: qu˘] regnante Pythagoras in Aegypto fuit.

SEMNIUM in Vita Agnetis de Bohemia 6. Mart. Puellae. calcato ad exemplum Agnetis mundo, Semnia parare, et certatim in ea ruere coeperunt: Monasterium est, ex Graeco *semnei=on, quod in eo venerandi degant Monachi vel Moniales. Suidas frontisth/rion, diatribh\, h)\ monasth/rion o(/per oi( *)attikoi\ semnei=on kaloui=. Vide Carolum du Fresne in Glossario et Dominicum Macrum in Hierolexico.

SEMNONES seu SENONES Ptolem., populi Italiae in ora Umbriae, mari Adriatico expositi, inter Aemil. ad Occasum et Picenum ad Ortum. Baudrand. Populi fuere [orig: fuŕre] Galliae Cispadanae ubi hodie pars Orientalis Romandiolae: Eorumque urbes fuere [orig: fuŕre] Ravenna, Ariminum, Caesena, Forum Popilii et Forum Livii. Item populi. German. sub Vindilis, Ptol. quorum regio Marchia Brandeburgensis hodie dicitur. Baudrando ubi hodie Lusatia et pars Silesiae inferioris.

SEMO Sanctus, qui et Fidius, inter Indigetes Deos, Romanis fuit. Inscript. Roman. apud Gruterum p. 96. n. 5. 6. 7. Semoni Sanco Deo Fidio sacrum. Et alia, Sancto Sanco Semoni Deo Fidio sacrum. Et Reatina: Sanco Fidio Semopatri. Ovid. Fast. l. 6. v. 213.

Quaerebam Nonas Sancto, Fidione referrem,
An tibi Semo pater, tunc mihi Sanctus ait etc.

Unde videmus, ut idem sit Semo, Sanctus et Fidius, quia per eum iurando fieret fides, sic dictus: et quo [orig: qu˘] fonte ortus error B. Iustini Martyris, quod Samaritani suum simonem Magum, in Actis c. 8. v. 13. 18. memoratum, pro sancto Deo haberent; eo statuam Romae constitutam Semoni Deo sancto, positam putantis Simoni Mago, Apol. 2. Vide Voss. de Idol. l. 1. c. 12. et Io. C. Suicerum voce *si/mwn. item supra in voce Sangus, nec non hic [orig: hţc] infra in voce Semones.

SEMONES ex illo Deorum numero, qui minorum gentium appellabantur, et ex hominibus relati in Deos: maiores scil. hominibus, minores Diis. Fulgentius de vocibus antiquis: Semones dici voluerunt Deos, quos caelo [orig: cael˘] nec dignos adscriberent ob meriti paupertatem: sicut Priapus, Vertumnus: nec terrenos eos deputare vellent, per gratiae venerationem. Ovid. Fast. l. 6. v. 213.



image: s0258b

Quaerebam nonas Sanco Fidione referrem,
An tibi Semo pater. ------

Ubi Sancus vel Sanctus Semo dicitur non tam proprio [orig: propri˘] nomine, quam quod commune et aliis esset huius generis Diis. Liv. l. 8 c. 20. Bona Semoni Sanco censuerunt consecranda. Vetus Poeta de Planetis apud Ios. Scal. l. 1. Lect. Auson. c. 19.

Terque die ternos puro de vespere tollens,
Semonis Dii completur circulus anno.

Ubi Semo Deus Mercurius est, uti interpretatur Scaliger dicto [orig: dict˘] loco [orig: loc˘]. Nota autem hic [orig: hţc] alteram in Semonis produci, quod contra naturam originis videtur. Semones enim quasi Semi-homines, quod et Lipsio visum Ant. Lect. l. 2. c. 18. Ceterum media in hominis correpta est, non producta. Sed vetustissimi Latinorum non homo, hominis, sed hemo, hemonis, dicebant, secun da [orig: ] producta [orig: productÔ]. Ennius apud Priscianum l. 6.

Volturis in silvis miserum mandebat hemonem.

Ubi Volturis nominativus antiquus est. Festus: hemona humana: hemonem hominem dicebant. Nic. Lloyd. In eorum tutela hominem esse olim creditum; auctorque est Augustin. de Civ. Dei l. 6. c. 9. Varronem commemorasse [orig: commemorÔsse] ac enumerasse [orig: enumerÔsse] Deos, a conceptione hominis et exorsum a Iano, eam seriem perduxisse usque ad decrepiti senis mortem ac Deos ad ipsum hominem pertinentes clausisse ad Naeniam Deam, quae in funeribus cantetur. Deinde coepisse ipsum Deos alios ostendere, qui pertinerent non ad ipsum hominem, sed ad ea, quae sunt hominis, sicuti est vestitus, victus et quaecumque alia, quae huic vitae neceslaria sunt, monstrasseque in omnibus, quod sit cuiusque munus et propter quid cuique debeat supplicari. Sed cum libri isti interierint, omnes illos recensere impossibile est: Quantum tamen fieri pote, eorum, quorum apud Scriptores passim fit mentio, nomina atque officia congessit, atque in quatuor classes, quarum 1. Deos nascentium. 2. Deos nuptiales. 3. Deos parturientium. 4. Deos, reliquis hominum actionibus praefectos, complectitur, digessit Io. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 19. in cuius calce, catalogum quoque eorum, qui singulis humani corporis membris praeesse credebantur, subiungit ex Lilio Gyraldo Syntagm. Deor. Gent. et Hadriano Iunio Anim. l. 4. c. 12. Coeterum vocis originem ex Hebraeo arcessit Georgius Hornius et a voce Schamaiim, i. e. Caeli, ut nomen Idoli Bel Samen Phoenicibus, magna [orig: magnÔ] in veneratione habiti, i. e. Domini caeli, ita Semonum, vasi dicas Caeli filios, deducendam esse, contendit Histor. Phil. l. 1. c. 7.

SEMPACUM vel, vulgo SEMPACH, oppid. Helvetiae, in Argovia regione ad caput lacus cognominis, vulgo Sempacher-See, de quo infra. Olim proprios habuit Nobiles, e quibus Albertus floruit, circa A. C. 1166. Dein ad Austriacam familiam pervenit. Incolae ius civitatis adepti sunt a Lucernensibus, A. C. 1385. a quibus praesidium accepere [orig: accepŕre] bello [orig: bell˘] contra Leopoldum Archiducem, qui A. C. 1386. oppidum gravi obsidione cinxit, mox ab Helvetiis, quos nimis contemptim spreverat, ingenti clade die 9. Iulii affectus caesusque. A quo tempore Sempachium, una cum Surseio oppid. in Lucernatum clientela esse cepit: habet tamen proprium Consilium, causas tam civiles, quam criminales iudicans; cuius princeps der Schultheiss, a Senatu Lucernensi, sed ex civium Sempachianorum numero eligitur. Lacus supra dictus, prope Sempachium incipit, Orientem versus: oppidulum vero Surseium, ad egressum fluvii Sur ex isto lacu, vi a Meridie Septentrionem versus porrigitur, situm est, vide Stumpf. Chron. Helv. l. 7 c. 35. Simlerum de Rep. Helv. Ioh. Bapt. Palntin. Helv. Nov. antiq. etc.

SEMPECTA nomen in Ordine Benedictino seniorum sapientum Fratrum: maxime qui, quinquaginta annos in eo versati, hoc [orig: h˘c] nomine ab omnibus onribus immunes erant, vide Regulam Ordinis c. 27. De iis Ingulfus p. 886. Quinuagenarius autem in ordine Sempecta vocandus, honestam cameram in infirmitorio de Prioris assignatione accipiat, habeatque Clericum seu gartionem suo servitio specialiter attendentem, qui exhibitionem Victualium recipiet de parte Abbatis, modo [orig: mod˘] et mensura [orig: mensurÔ], quibus ministratur gartioni unius armigeri in Abbatis aula. Huic Sempectae unum fratrem iuniorem commensalem, tam pro iunioris disciplina, quam pro senioris solatio, Prior quottidie assignabit etc. Ex Graeco sumpai/kths2, collusor, quod istiusmodi senibus darentur sumpai/ktai, seu iuniores Monachi, qui iis ministrarent, et cum iis mensae assidendo, taedium illorum conversatione sua [orig: suÔ] dispungerent, ut ex hoc loco perspicuum est. Sed et sumpai/ktas2 huiusmodi seniorum Monachorum habet Palladius in Historia Lausiaca c. 24. et 83. quos priore loco [orig: loc˘] Collusores vetus Interpres vertit. Ab Orientis Monachis desumptum morem, ipsum nomen innuit. Vide Car. du Fresne in Glossar. et infra Seniores.

SEMPELIUS Hugo vide Hugo.

SEMPHUCRATES Thebanorum in Aegypto Rex XXVI. exponitur Hercules *(arpokra/ths2, praefuitque post Thinillum annos 18. dum Beon Tanitarum Rex Pastorum imperium multum ampliaret. Ei successit Chutter Taurus tyrannusper annos 7. quem vide.

SEMPRONIA [1] femina Romana, multa saepe virilis audaciae facinora commisit: genere atque forma [orig: formÔ], praeterea viro [orig: vir˘] atque liberis fortunata, literis Graecis et Latinis docta, psallere et saltare elegantius, quam necesse esset probae, Macrob. Saturnal l. 3. c. 14. ex Sallustii Catilin.

SEMPRONIA [2] Horrea locus Romae constitus, (Legem ferente Tib. Sempronio [orig: Semproni˘] Graccho [orig: Gracch˘] de frumento menstruo plebi e publico viritim distribuendo, de qua infra ) in quo frumentum publicum asservabatur, una cum Legibu frumentariis, Io. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 12.



image: s0259a

Semproniae Leges variae.

a. de aetate Militum, Legem tulit C. Sempronius Gracchus Tribun. Pleb. annno 630. Q. Caecilio [orig: Caecili˘] Metello [orig: Metell˘], T. Quinctio Flaminio [orig: Flamini˘] Consulib. Ne minores annis 17. ad militiam cogerentur. Ut vestes militibus gratuito et praeter stipendium darentur, Plut. in Gracchis. b. de Foenore, lata Lex a M. Sempronio Tribun. Pleb. L. Corn. Metula [orig: MetulÔ], Quinto [orig: Quint˘] Minutio [orig: Minuti˘] Thermo [orig: Therm˘] Consulib. ut cum Sociis ac nomine Latino pecuniae creditae ius idem, quod cum civibus Romanis esset; voluit. Liv. l. 35. c. 7. g. de iis, quibus Magistratus esset abrogatus, sanxit C. Sempronius Gracchus Tribun. Pleb. Q. Caecilio [orig: Caecili˘] Metello [orig: Metell˘] Baleatico [orig: Baleatic˘], T. Quinctio [orig: Quincti˘] Flaminio [orig: Flamini˘] Consulib. anno 630. ut, cui Magistratus abrogatus fuisset, ei Magistratum iterum capere ius non esset. Qua [orig: QuÔ] Lege M. Gelanius, cui Tribunatus erat lege Tib. Gracchi abrogatus, notabatur: Eam tamen Corneliae Matris precibus ipse post Caius abrogavit, Plut. in Gracchis. d. de Iudicibus. Cum, ex Lege Romuli, Iudicia penes Senatum essent, C. Sempronius Gracchus Trib. Pleb. Senatui iniquior, tulit anno et Consulib. iisdem, ut Iudicia a Senatorio ordine ad solos Equites transferrentur. Appian. Bell. civil. l. 1. Tacitus l. 17. c. 60. Alii. d. de Iure suffragii Latinis dando, Legem tulit idem anno 630. Ut Sociis Latinis ius suffragii ferendi perinde, ut civibus Romanis, esset. Appian. de bell. civil. l. 8. ubi ait, Gracchus multas promulgavit Leges de iudiciis, de viis, de colonius, et ad omnes Romanorum res Latinos advocabat etc. Idem anno [orig: ann˘] 635. ut ex confusis quinque classibus sorte centuriae evocarentur, constituit, Sallustius Orat. ad Caesar. z. de Menstruo frumento, Legem tulit T. Sempronius Gracchus II. Tribun. Pleb. M. Fulvio [orig: Fulvi˘] Flacco [orig: Flacc˘], M. Plautio [orig: Plauti˘] Hypsaeo [orig: Hypsae˘] Consulib. ut semisse et triente frumentum menstruum plebi ex publico viritim daretur. Velleius l. 1. Cicer. pro Sextio etc. h. de Provinciis: C. Sempronius Gracchus Tribun. Pleb. Legem tulit anno [orig: ann˘] saepius memorato [orig: memorat˘] 630. ut Senatus quotannis, ante Comitia Consularia, designandis Consulibus provincias arbitratu suo [orig: su˘] decerneret, quas deinde ipsi designati inter se sortirentur: quod ante, vel post designatos Consules vel post initum Consulatum facere solebant. Praeterea, cum antea Senatus decreto [orig: decret˘] per Tribunos intercedi posset, ne deinceps liceret. Cicer. pro Domo, in Vatin. de Prov. Coss. etc. q. de Sacris. Sulpitius Sempronius Sophus Consul. legem tulit anno [orig: ann˘] 449. Ne quis templum aramve, iniussu magistratus aut Tribunorum Pleb. maioris partis, dedicaret. Liv. l. 9. i. de Viis Italiae. C. Sempronius Gracchus, anno [orig: ann˘] saepius dicto, ut viae in Italia munirentur, sternerentur, lapidibus milliaria discernentibus notarentur, pontibus instruerentur, (Plut. in Gracchis ) tulit. k. Ut per actuarios limites ius eundi esset, sicut per viam publicam. Legem rogavit T. Sempronius Gracchus Tribun. Pleb. Publ. Mutio [orig: Muti˘] Scaevola [orig: ScaevolÔ], L. Calpurnio [orig: Calpurni˘] Consulib. anno [orig: ann˘]. 620. Hyginus l. de limitibus constituendis. l. Porro, de iure civium Roman. leges tulit idem Caius Sempronius Gracchus supra memoratus, anno [orig: ann˘] 630. Consulib. praedictis: Ne de capite civis Romam iniussu Populi iudicaretur: Ut qui Magistratus indicta [orig: indictÔ] causa [orig: causÔ] in civem Romanum animadvertisset, de eo Populi quaestio constitueretur. Ne quis coiret conveniret, quo quis iudicio [orig: iudici˘] publico [orig: public˘] circumveniretur. Quarum secunda propter P. Popillium, a quo Consule Tiberii, Caii fratris, Socii misere fuerant divexati: Tertia in Senatores, pro Plebe, lata est, teste Cicer. in Cluent. Carolus Sigonius etiam Porciam Legem ab eo latam fuisse opinatur, de cive Romano virgis non caedendo, necandove. Meminere [orig: Meminŕre] harum Legum Cicer. pro Rabirio, pro Domo, pro Cluent. et l. 3. de Legg. Plut. in Gracchis, Alii. Idem Cicero 7. Verr. exclamat, o [orig: ˘] nomen dulce libertatis! o [orig: ˘] ius eximium nostrae civitatis! o [orig: ˘] Lex Porcia, legesque Semproniae! Exceptum tamen parricidium videtur, cum in Orat. pro S. Roscio vetus supplicum commemoretur. m. Nec omittendae Leges Semproniae, de possessione agrorum publicorum, latae a T. Sempronio Graccho Tribun. Pleb. anno [orig: ann˘] 620. quarum una repetitio Liciniae fuit: Ne quis ex publico agro plus 500. iugera possideret: quorum tamen dimidium filiis habere liceret. Ut si quis latius agrum patefaceret, Triumviri quotannis data [orig: datÔ] opera [orig: operÔ] creati iudicarent, qui publicus ager, qui privatus esset, Appianus bellor. Civil.. 1. Velleius l. 2. Victor de Viris Illustr. Cicer. pro Sextio et de Aruspicum Resp. Florum Epitom. 58. et Siculus Flaccus l. de condit. Agrorum: apud Ioh. Rosinum, qui has aliasque Leges Roman. diligenter collegit, in egregio opere de Antiqq. Rom. passim.

SEMPRONIUM seu SOPRONIUM oppid. Pannoniae superioris a Semprionio Secundino cive Romano conditore dictum, in Hungariae et Austriae confinio inter Viennam et Sabariam, Oedenburg Lazio. Baudrando Sopron Ungariae urbs est munita Hungariae inferioris prope peisonem lacum 8. milliar. German. a Posonio in Meridiem sub Austriac. in limite Austriae inferioris. Hinc Comitatus Soproniensis.

SEMPRONIUS [1] vide Publius.

SEMPRONIUS [2] Atratinus Consul, ab Urb. C. ann. 31. Hic *sofo\s2 dictus est. Vide Lucius.

SEMPRONIUS [3] Blaesus, vide Caius.

SEMPRONIUS [4] Densus, centurio praetoriae cohortis, qui in coniuratione Othoniana, stricto [orig: strict˘] pugione occurrens armatis et scelus exprobrans, ac modo manu, modo voce, vertendo in se percussores, quamquam vulnerato Pisoni, effugium dedit, Tacit. Hist. l. 1. c. 43.

SEMPRONIUS [5] Gracchus, vide Gracchus. Item Titus.

SEMPRONIUS [6] Longus, vide Titus.

SEMPRONIUS [7] Rufus, Vir Praetorius, primus apud Romanos ciconias cibi causa [orig: causÔ] occidit, repulsam propterea in Consulatu passus. Unde de eo isti versus leguntur apud veter. Horatii Scholiastem,

Ciconiarum Rufus iste conditor
(Ipse est duobus elegantior Plancis)


page 133, image: s0259b

Suffragiorum puncta non tulit septem:
Ciconiarum populus ultus est mortem.

Vide Salmas. ad Tertullian. de Pallio c. ult.

SEMPRONIUS [8] Rutilus, praenomine Marcus, inter tribunos Caesaris, in Gallia. Vide Comment. l. 7. fine.

SEMPRONIUS [9] Saturninus, vide Caius.

SEMPRONIUS [10] Sophus, praenomine Sulpitius, Legem ad sacra pertinentem tulit, anno Urb. Cond. 449. cuius supra mentio facta est. Idem divortium remisit uxori, quod se ignorante Ludos spectasset [orig: spectÔsset], uti docet Plut. in comparatione Romuli et Thesei, Val. item Max. l. 6. c. 3. etc.

Caius SEMPRONIUS Tuditanus, vide Caius. Item Marcus.

SEMPRONIUS mons inter Oscellam oppid. Insubriae et Sedunos traiciendus, vulgo M. Sempron, et Den Sempeler. Mont Sempione Baudrand. pars Alpium Peninarum, 40. mill. pass. a Seduno in Ortum 24. ab Oscella in Boream versus Rhodani fontes. Plantino mons Valelsiae est, e regione Brigae, aliter mons Scipionis, hodie German. Simpelberg: Gall. S. Plomb; Ital. Sampione: marliano mons Briga, a vico proximo. Ex hoc monte, qua vicum respicit, fluv. Saltina, qua Italiam, fluv. Athiso oriuntur. Per eundem ad Lepontios Transalpinos iter est, neque procul his montes dicti, vulgo Passes, et Matter. Vide Munster. l. 3. Simler. in descr. Vallesiae l. 1. et Comm. de Alpibus, Ioh. Bapt. Plantinum Herv. nov. antiq. etc.

SEMRAN fil. Issaschar, Numer. c. 26. v. 24.

SEMRI [1] filius Samaia, 1 Paral. c. 4. v. 37.

SEMRI [2] in tribu Beniamin, Hieron.

SEMUNCIARIUM Faenus Lege Tribunorum Pleb. sancitum ann. Urb. Cond. 4. C. Plautio [orig: Plauti˘] Hypsaeo [orig: Hypsae˘], T. Mentio [orig: Menti˘] Imperioso [orig: Imperios˘] Torquato [orig: Torquat˘] Consulib. Vide infra Uncia.

SEMURIUM [1] vulgo SEMUR EN AUXOIS, urbecula Ducatus Burgundiae, in Alexiensi tractu ad Armantionem fluv. 10. leuc. ab Augustoduno in Boream 11. ab Antissiodoro in Eurum.

SEMURIUM [2] vulgo SEMUR EN BRIENNOIS, oppid. Ducatus Burgund ac in colle, in tractu Augustodunensi. Vix 1. leuc. a Ligeri in Ortum, 3. infra Rhodumnam in Boream.

SEMURIUM [3] campus Romae vicinus, in quo erat templum Apollinis, cuius meminit Cicer. in Anton. et Macrob. l. 1. Saturnal. c. 10. ubi de Acca Laurentia loquitur.

SEMUS [1] Delius Phallophorici carminis auctor. Scaliger. Poetic. l. 1. c. 10.

SEMUS [2] Eleus Gramaticus, de quo videndus Voss. de Histor. Graec. p. 413.

SEN nomen loci, 1. Sam. c. 7. v. 12.

SENA [1] Insula parva Britanniae minoris l'Isle de Sain, in Orientali Curiosolitarum, inter Syrtes et Brevia, vix una leuc. ab ora in Occasum uti a vico Ras Fontene, 18. autem a Corisopito; 5. a Gobaeo promontor. in Meridiem.

SENA [2] Piceni sive Umbriae in Italia oppid. in litore Adriatici maris, non longe a Metauro fluv. An. 396. Urb. Cond. 3730 Mundi, a Gallis Senonibus conditum, et appellatum, ut ex Polybio constat. l. 2. Unde Senogaliia, seu Sena Gall. dicitur Plinio l. 3. c. 14. Sil. l. 8. v. 454.

Et Clanis, et Rubico, et Senonum de nomine Sena.

Idem l. 15. v. 552.

------ Qua Sena relictum
Gallorum e populis servat per saecula nomen.

Baudrando urbs est Ducat. Urbini, ad ostia fluv. Nigolae, in mare Adriatic. satis lepida, in planitie, versus limites Marchiae Anconitanae. Antea sub Malatestis, dein sub Ducibus Urbini, sub quibus etiam caput erat dominii separati, nunc sub Pontifice a tempore Urbani VIII. Hic [orig: Hţc] inter Romanos et hasdrubalem pugnatum, Polybius Liv. etc. Alia urbs ampla Hetruriae in eadem Italia, quae hodieque durat, elegantia [orig: elegantiÔ] sermonis Italici celebris, intra colles sita, caput agri Senensis, in limite agri Florentini: Condita est a Gallis Senonibus, post captam a Brenno Romam. Dein Colonia fuit, Romano [orig: Roman˘] Imperio [orig: Imperi˘] declinante varias subiit vicissitudines multiplicemque passa dominatum est; exin Caput fuit Rei publ. per aliquot saecula, sed tandem, postquam a Carolo V. praesidio [orig: praesidi˘] Hispanico [orig: Hispanic˘] eiecto [orig: eiect˘] defecisset, A. C. 1552. recepta ab Hispanis A C. 1554. magno Hetruriae Duci, qui eam astute Hispanis extorserat, Thuan. Hist. l. 18. cessit, cum tota ditione. Arcem habet pentagonalem instructissimam. Cives ingenio [orig: ingeni˘] pollent, Academia celebris, patria est Bernardini, Ambrosii, Catharinae tanti inter suos nominis, Ioh. Colombini, qui Iesuit. fundavit ordinem, Alexandri III. Pii II Pii III. Alexandri VII. PP. etc. e quibus Pius II. Episcopatum urbis in Metropolitanam evexit dignitatem. Basilicam porro urbs habet magnifici operis totam e marmore, in qua aliquot Imperatorum Pontificumque tumuli; Nosocomium, Coenobium Dominicanorum, et Franciscanorum, Palatia, vicos, non minus admiranda: Fontes egregios, quorum praecipuus in foro la Branda nomine, alia, quae vide aud Blondum Ital. Illustr. Leandrum Albertum et Merulam descr. Italiae. Iugurtam Tomasinum Hist. di Siena. Orlandum Malavoltium de Fatti et Guerre de Senesi. Guicciardinum Histor. Paulum Iovium, etc. Post Concilium Constantiense aliud Papiae indictum est a Martino V. A. C. 1423. quo cum nemo conflueret, Senas id transtulit. In eo conclusum, ut ossa Viclefi 40. iam ann. sepulta exhumata cremarentur: praetereaAntipapae Benedicti XIII. condemnatio confirmata est, cuius partes cum Alphonsus Aragonius tueretur, discordia [orig: discordiÔ] inter Patres oborta [orig: obortÔ], coetus dissipatus: pauloque post Basileae Concilium pro


page 134, image: s0260a

Reformatione Status Ecclesiastici indictum est, ubi praesente Sigismundo [orig: Sigismund˘] Imperatore liberius in auctoritatem Pontificum inquiri coepit, A. C. 1431. et seqq. Vide Platinam in Maritino V. De utroque plura Caesar Orlandius de urbis Senae, eiusque Episcopatus antiquitate. Item, Urbs Asiae Scythic. Est et Flaminiae sive Aemiliae fluv. Sena. Vide Senna.

SENAA civitas in tractu Beniamin, Esdr. c. 2. v. 35. Latine rubus, vel Syriace inimicus.

SENAAB Rex Adamae, Gen. c. 14. v. 2.

SENACULUM Varrone teste, locus dictus est, ubi Senatus, aut ubi Senatores consisterent: Graece *gerousia. Idem Festus confirmat, inquiens, Senaculum esse locum Senatorum. Et paulo ante. Senacula Romae tria fuisse, in quibus Senatus haberi solitus sit, memoriae reddidit Nicostratus in libro, qui inscribitur, deSenatu habendo: Unum, ubi nunc est Aedes Concordiae, inter Capitolium et Forum, in quo solebant Magistratus cum Senioribus, ut dicit Titinnius, deliberare: alterum ad portam Capenam: tertium intra aedem Bellonae, in quo exterarum Nationum Legatis, quos in Urbem admittere nolebant, Senatus dabatur. Eadem P. Victor habet, vide quoque Lamprid. c. 4. in Heliogabalo Livium, Alios. Nihilominus et sub dio, cum esset nuntiatum, bovem loquutum esse, Senatum habitum fuisse, scribit Plin. l. 8. c. 45. Docetque A. Gellius l. 14. c. 7. ex Varrone. Senatum nisi in loco per Augures constituto, quod Templum appellaretur, haberi non licuisse, quodque Senatusconsultum aliis locis factum esset, iustum non fuisse et propterea in Curia Hostilia et Pomeia, et postea in Iulia, cum profana ea loca essent, Templa fuisse per Augures constituta, ut in iis Senatusconsulia, more Maiorum, iusta fieri possent. E quibus discimus, antiquis quidem temporibus tria tantum Senacula seu Curias, ut postea vocari coeperunt, fuisse in usu; accessisse dein et alia quaedam loca per Auguria constituta, i. e. aut Curias inauguratas aut Templa Deorum. Unde Cicero pro Milone, Curiam temptum sanctitatis, amplitudinis, mentis, consilii publici, appellat: Legimusque apud Lamprid. in Severo, c. 6. Cum Senatus frequens in Curiam, h. e. Templum Concordiae, Templumque inauguratum convenisset. Ubi Templum inauguratum addit, quia, cum Romae plures essent Concordiae aedes, sola tamen, quae in Liviae porticu, inaugurata erat Praeter vero Concordiae hoc templum, maxime in Veter. monumentis celebrantur, propter Senatus consilia, aedes Iovis Caitolini, Apollinis, Bellonae (quod unum ex tribus pciscis Senacuis ) Vulcani, Castoris, Telluris, Virturis et Fidei: Inter Curias etiam inauguratas, Curia Calabria, Curia Hostilia, Curia ad portam Capenam (similiter ex Festi Senaculis ) item Pompeia, Iulia, Octavia. Utrobique autem par religio erat, neque minus sacrae Curiae, utpote inauguratae; quam Deorum templa: quo factum, ut Veteres eum locum, ubi Senatus convenire soleret, sive in Curia, sive in Templo, indifferenter Curiae nomine insignirent. Iac. Oiselius Notis in A. Gellium loc. cit. De Iulia inprimis Curia, quae erat prope Comitium, et in locum Curiae Hostiliae successit, memorat Dio l. 47. et 51. sub Iul. Caesare quidem a Senatu decretam, ab Augusto vero demum dedicatam esse: de Pompeia item, Appian. l. 2. in ea Senatum, Ludorum diebus, convenire consuevisse; etc. Postmodum Senaculum mulierum accessit sub Heliogabalo. Lamprid. in Vita eius, c. 4. Fecit et in colle Quirinali senaculum mulierum, in quo ante fuerat conventus matronais, sollennibus duntaxat diebus, et si unquam aliqua matrona Consularis coniugii ornamentis esset donata. In quo qualia Senatusconsulta fuerint facta, diximus supra, in voce Semiamira. Sed mortuo [orig: mortu˘] Heliogabalo [orig: Heliogabal˘], ademptum ius hoc matronis: quod Tamen Aurelianum ipsis restituere voluisse, docet Vopiscus, c. 49. Senaculum matronis reddi voluerat, ita ut primae illic, quae Sacerdotia Senatu auctore meruissent etc. Vide Salmas. ad d. l. ubi utrobique male Senatulum nonnullos legere ostendit.

SENAD et SENAGIA inter animalia Arabum fabulosa, multis describuntur Alkazuino in Mirabilibus. Et quidem illud animal esse bove maius, cuius catuli, capite e vulva matris exserto, pascantur, donec invalescant; hoc animal immensae molis cuius lustrum parasangam pateat, Gorgonum naturae, ut quo [orig: qu˘] viso [orig: vis˘] coetera animalia statim intereant; utrumque in India frequens, fabulantur. Sed in India Ctesiae credo, quae tota portentis scatet, addit Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 6. c. 13.

SENATOR ab aetate: nomen a Romulo impositum iis, penes quos consilium Resp. esse voluit, qui ex auctoritate Patres quoque dicti. Eosdem Lycurgus Gerontes, Apollo Presbygeneas appellavit. Summae postea, sub Rodolphi I. Imperatore apud Romanos dignitatis id nomen fuit, qui Carolum Siculum, A. C. 1280. Senatorem dixere [orig: dixŕre], dignitate hac [orig: hÔc] postea motum a Nicolao III. qui eius potentiam veritus, coniurationis Siculae auctor exstitit. Vide Florum, Marin. l. 3. P. Aemil. l. 3. Pap. Masson. l. 3. Hist. etc. nec non hic [orig: hţc] infra.

SENATORES [1] augustum Regum et aliorum Magistratuum consilium, Romae a Romulo instituti leguntur, hac [orig: hÔc] ratione: Primum ipse Romulus ex omnibus unum declaravit, cui rerum Urbanarum regimen committeret, quoties ipse foris bello [orig: bell˘] distringeretur; deinde iussit unamquamque Tribum tres Viros seligere, qui per aetatem maxime saperent, et genere praecellerent; post hos novem mandavit singulis Curiis, ut e Patriciis ternos eligerent, maxime idoneos, adiectisque ad illos novem, quos Tribus legerant, his nonaginta, et omnibus praefecto [orig: praefect˘] Duce, quem ipse secreverat, centenarium numerum explevit. Quod Concilium Senatum vocavit; ipsos autem, qui electi essent Senatores, ab aetate, vel virtute: item Patres, vel quod solum legitimi Patres suos ostendere possent, vel a patrocinio, paternoque affectu in cives, appellavit. Cum vero postea, confecto [orig: confect˘] bello [orig: bell˘] Sabino [orig: Sabin˘], Sabinorum, Etruscorum aliorumque indies ad Asylum confugientium adventu, Urbs admodum crevisset, eosque Romulus in civitatem aequo [orig: aequ˘] susceptos iure in Lucerum Tatiensiumque Tribus conieciset, placuit Romulo Tatioque in societatem Regni adscito,


image: s0260b

ut Patriciorum duplicato [orig: duplicat˘] numero [orig: numer˘] Senatorum quoque numerus augeretur: quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] ducenti facti sunt. Donec Tarquinius Priscus, mox ut Principatum accepit, ad conciliandum sibi Plebis favorem, selectos ex omni plebeiorum numero Viros centum spectatae vel fortitudinis vel prudenriae, in Patriciorum primo allectos ordinem; Patrum itidem numero adscripsit, ac e ducentis trecentos Senatores fecit, Dionys. Liv. Plut. Sunt tamen, qui secundum Centenarium Senatorum a Prisco additum, eosque Senatores minorum gentium vocatos: tertium a Bruto, a quo tempore Patres Conscripti dici coeperint, contendant. Vide Mart. Philericum in Cicer. l. 1. Ep. famil. 1. Alexandrum ab Alex. Genial. dier. l. 2. c. 19. Thom. Godvvyn. Anthol. Rom. l. 1. Sect. 2. c. 2. etc. Longo [orig: Long˘] tempore post, a C. Graccho Tribun. Pl. allectis ex Equestri ordine aliis trecentis, sexcenti Senatores facti sunt Lege, quam tamen Populus paulo post antiquavit; cumque eam M. Livius Drusus Tribum Pl. retulitier, una cum coeteris Livianis, Philippo [orig: Philipp˘] Cons. referente, unum S. C. sustulit. Circa Sullae dein tempora, cum is Senatum exhaustum supplevisset, numerus Senatorum quis fuerit, non adeo liquer, tamen supra 400. fuisse, ex Ep. quadam Ciceronis ad Atticum elici potest. Inde auctum ad noningentos a Caes. Dictatore Senatum, et post necem eius a Triumviris Reip. constituendae, indignissima etiam turba [orig: turbÔ] repletum, et Dronis et omnium prope loquuntur Historiae. Hinc Suetonius, Augustum Senatorum affluentem numerum deformi et incondita [orig: inconditÔ] turba (erant enim supra mille et quidam indignissimi) ad modum et splendorem pristinum redegisse, memorat, c. 35. Vide Caral. Sigonium, et Lazium de Republ. Rom. Coeterum legi solebant a Regibus, Consulibus et Censoribus Senatores, aliis tamen atque aliis temporibus; hab taque fuit, in iis legendis, genetis, ordinis, census [orig: censűs], aetatis et Magistratus ratio. Genetis quidem, ut ex Patriciis primum legerentur: Plebeios primum in Senatum allegisse Tarquinium Priscum vult Zonaras; quod Bruto et Poplicolae, primis Consulibus, tribuit Festus. Eos tamen antequam in Senatum adsciscerentur, Patricios fuisse factos, tradit aperte Dionys. ut visum: ex quo etiam colligitur, post annum Urb. Cond. 260. et ante an. 320. uti ex Livio patet, plebi Senatum communicatum fuisse. Ordinis ea ratio fuit, ut magis ex equestri Ordine, qui proximus dignitate erat, quam ex Plebeio, legerentur ii, qui Senatui erant adscribendi. Censum quoque in legendo Senato fuisse spectatum, Seneca l. 2. Controv. 1. docet, inquiens, Senatorum gradum census ascendere facit: quod antiquitus non fuisse Plinius innuit, cum ait l. 14. in Proaem. Posterius laxitas mundt et rerum amplitude fuit, postquam Senator censu legi coeptus, pessum iere [orig: iŕre] vitae pretia etc. Fuit autem ante Augustum, census Senatorius sestertium [orig: sestertiűm] 800. m. quem postea Augustus ampliavit; tantaque eius ratio habita est, ut non sosum [orig: sosűm], qui censum hunc non haberer, Senator legi non posset, sed et si, posteaquam lectus esset, illum labefactasser [orig: labefactÔsser], ordine moveretur. Vide Cic. Epist. ad Q. Valerium. Quinetiam aetas artendebatur, quam quidam eandem cum Quaestoria fuisse contendunt; Quaesturae autem capiundae annus fuit 27. Et sic quidem Signoius de antiquo Iure Civ. Rom. l. 2. c. 2. Quae coniectura nititur auctoritate Valerii Maximi l. 2. c. 2. ex. 1. ubi scribit. P. Crasso Q. Fabius narravit, quod in Curia erat actum, memor eum triennto ante Quaesiorem factum ignarusque nondum eum a Censoribus in ordinem Senatorum electum. Vide quoque Cicer. Philipp. Interim quamquam 27. anno [orig: ann˘] Quaestor aliquis fieri potuerit, vix tamen Quaesturam quisquam hac [orig: hÔc] aetate gessit, vel si gessit, rato in sequentem annum lustrum incidit: Unde forsan neminem, ante 30. annum, in Senatorium ordinem lectum, quis haud absque ratione suspicaretur. Accedit, quod illi maxime in Senatum legi consueverint, qui Magistratus cepissent: Quaesturam vero primum Urbanum fuisse Magistratum, notum. Verum, utur quis Magistratu functus esset, Senator tamen nondum erat, nisi a Censore lectus esset: huius enim Senatores legendi, ut et praetereundi iterum ac removendi, potestas erat; ita ut, quem in recitando Senatu nominasser [orig: nominÔsser], is lectus in Senatum: quem praeteriisset, idem Senatu motus putaretur. Appii Claudii Caeci Censoris, qui Libertinorum filios legit, et Fabii Buteonis Dictatoris Senatus legendi causa [orig: causÔ] dicti, lectiones fuere [orig: fuŕre] extraordinariae, sicut et Gracchi atque Drusi, Tribb. Pleb. Sullae ac Caesaris Dictatorum, Trium virorum Reip constituendae atque Augusti Caesaris. Insigne Senatorum, fuit latus clavus, quo [orig: qu˘] ab Equitibus discretis sunt et calceus niger. Vide infra. Mulcta, cum quisque absque iusta causa abfuisset, lege definita fuit, ut colligitur ex Dione. l. 55. ubi Augustum mulctas auxisse tradit, kai\ ta\ zhmiw/mata toi=s2 mh\ di' eu)/logon ai)ti/an th=s2 sunedri/as2 a)poleipome/nois2 e)phu/chsen; quae antequam solveretur, capiebantur pignora: eum in finem, ut si mulcta in condictum non solveretur tempus, illa venderentur, quod caedere pignora antiqua [orig: antiquÔ] phrasi, dictum est, i. e. distrahere, ut liquet ex Cicer. prooem. l. 3. de Orat. Vestis, toga erat candida: Sedes in theatro, Buleuticon: filii, ex Equestri erant ordine: Primarius, Senatus [orig: Senatűs] Princeps, de quo infra, dicebatur. Nec omittendum, quinam Pedarii Senatores fuerint appellati, paucis indicare. Quidam sic dictos volunt, qui sententiam non verbis, in Senatu, dixerunt, sed qui pedibus in aliorum ivere [orig: ivŕre] sententiam: Alii eos sic vocatos volunt qui, cum Curulem Magistratum non gessissent, pedibus in Curiam itaverint; quam utramque sententiam improbat A. Gellius l 3. c. 18. ubi idem tefert, ex Satyra Menippea Varronis, Equites quosdam Senatores pedarios dictos fuisse, qui nondum a Censoribus in Senatum lecti atque ita Senatores proprie non fuerint, honoribus tamen Populi usi sint, et propterea in Senatum venerint ac sententiae ius habuerint: et quia in postremis scripti essent, sententias non togati fuerint, sed in eas, quas Principes dixissent, discesserint. Quo [orig: Qu˘] ordine Senatores sententias dixerint, vide infra in hac voce, ut et plura de hisce, praeter Auctores supra laudatos, apud Ioh. Rosin, Antiqq. Rom. l. 7. c. 5. cum Paralipom. Thomae Dempsteri, Casaub. et Marcilium ad Suet. nec non hic [orig: hţc] infra in voce Senatus. Praeter hos vero, etiam Coloniarum et Municipiorum Decuriones, Senatores


image: s0261a

dicti sunt: et coetus eorum, minor Senatus, vel etiam Senatus a(plw=s2: maiorum praesertim Urbium, cuiusmodi fuit Vienna Allobrogum, quae Senatoriae Urbis nomen ipsa aliquando rulit. Hinc ad distinctionem addit, de marullino Adriani Caes. avo, Populi R. Spartian. in Hadrian. c. 1. Sic Tetricus apud Vopiscum, Senator Populi Rom. dicitur: apud Aur. Victorem in Pio. Senator Urbis, apud Lamprid. in Alexandro Sev. Senator Romanus, apud Dionem in Severeo. *bouleuth\s2 tw=n *(rwmai/wn, et saepe apud Graecos Scriptores, a)nar e)k th=s2 *(rwmai/wn boulh=s2, legimus. Cuiusmodi Senatores, e provinciis delectos, sequenti aevo [orig: aev˘] multos fuisse, qui Romam raro commearent, imo qui numquam vidissent, discimus ex Capitolino in Pertinace: qui peregrinos vocat, in Marco. Unde post tempora Constantini etiam Legibus et Constitutionibus opus fuisse, ut Romam venite compellerentur, docet Cod. Thcodos. tit. 4. libri sexti. etc. Vide Salmas. ad praefatos Anctores loc. cit. ubi inter alia, Senatores Nobiles unice appellatos, addit, hincque nobilitatis in provinciis originem innuit. Vide quae supra optum Nobilium. Verbum addam, de Senatoribus in Collegium Romanum nonnumquam adscitis. Nempe romanum Collegium, apud Treb. Pollionem in Macriano c. 12. ex oratione D. Valeriani. Huc accedit, quod habet Iuvenes filios Romano [orig: Roman˘] dignos Collegio [orig: Collegi˘], nostra [orig: nostrÔ] dignos amicitia [orig: amicitiÔ]: coetus quidam erat et corpus summorum Virorum, quos Princeps ipse sibi assum ebat et deligebat, ut sibi a consiliis essent et cum quibus agenda consultaret, deque maximis quibusque rebus tractaret. Hi Contubernales Principis, hi Familiares, hi Comites et Amici dicebantur; sequebantur Principem, quocumque iret, inde Comites dicti; consiliis Principis intererant et iudicanti adsidebant. Spartian. in Hadriano; c. 18. Cum iudicaret, in consilio habuit non amicos solum et Comites, sed etiam Iurisconsultos et praecipue Celsum etc. Sumebantur autem ex Consularibus vitis et Praetoriis et Senatoribus, interdum etiam ex Equitibus. Idem ibid. Optimos quosque de Senatu in contubernium Imperatoriae maiestatis ascivit. De Equestri ordine aliunde notum. Porro non omnium horum fuit una ac eadem ratio, dignitas et ordo. Alios siquidem adhibebat, cum de negotiis ac iure tractaret, vel Romae et in provinciis causas audiret: quo in numero Iurisconsulti fuere [orig: fuŕre]. Alios ihabebat, quos in secretius atque interius Consilium admitteret, in quo de summa Reip. agebatur, Legati audiebantur, et maiora negotia de Imperii Statu tractabantur: atque hi Comites intra Consistorium, et Comites sacri Consistorii Consistorianique, sub Imperatorib. posterioribus dicti sunt, ac primi ordinis erant. Galli Consiliarios Status vocant etc. Vide quae hanc in rem magna [orig: magnÔ] industria [orig: industriÔ] congessit Salmas. ad Pollionem d. l. et hic [orig: hţc] passim. Nec omittendum, quod Senatores adeo inviolatos conservari voluerint Imperatores Arcadius et Honorius, ut eosdem corporis sui partent esse protestati sint. l. quisquis, C. ad l. Iul. Maiestatis, adnotante God. Stewechio [orig: Stewechi˘] Electis Arnobianis l. 4.

SENATORES [2] apud Matthaeum Paris. A. C. 1237. Creatus est (Friderico [orig: Frideric˘] II. Imperante, procurante) alter Senator Romae, ut, duorum Senatorum prudentia [orig: prudentiÔ] et fortitudine duplicata [orig: duplicatÔ], Romanorum insolentia comprimeretur etc. haud paulo diversi a prioribus. Sequioribus scil. saeculis, Senator, dignitas fuit suprema Romae, seu Magistratus, qui toti Populo Romano praeerat. Cum enim Senatoria dignitas, a temporibus Constantini M. quodammodo exstincta iacuisset, a Romanis sub Innocentii II. Pontificatu rursus invecta est, bellis inter hunc et illos ferventibus, Senatore creato [orig: creat˘] Iordano [orig: Iordan˘] quodam [orig: qu˘dam], cui fidelitatem et obsequium in omnibus praestitere [orig: praestitŕre], ut observat Albericus in Chron. MS. A. C. 1144. Otto vero Frisingensis, Senatoribus prius creatis, Patricium adiecisse Romanos scribit, hacque [orig: hÔcque] dignitate Iordanum donatum, cui tamquam Principi sese subiecerint, omnia tam intra, quam extra urbem, ad Ius Patricii, reposcenti. Qua [orig: QuÔ] auctoritate quoque sub Alexandro II. pollens Pettus Alberici, Consulem, Ducem atque omnium Romanorum Senatorem sese inscribit, apud Ughellum Tom. I. pag. 1099. Abrogata [orig: AbrogatÔ] mox Patricii dignitate, perstitit sola Senatoria, legiturque inter alios Benedictus quidam regnasse [orig: regnÔsse] super eos 2. annis, apud Rogegerum Hovedenum; donec circa A. C. 1194. quinquaginta sex Senatores sibi praeposuere [orig: praeposuŕre] Romani. Qui cum inter se non satis concordarent, creati subinde Senatores sunt, quorum Magistratus biennii erat. Et quidem hi singuli fuere [orig: fuŕre] iterum, nisi quod binos creavit Fridericus II. Imperator uti dictum supra. Sed id diu obtinuisse non videtur: nam praeter alios Lucas de Sabello, pater Honorii IV. obiisse, cum esset Senator Urbis, legitur, in eius Epitaphio apud Waddingum A. C. 1250. n. 58. Post haec eandem dignitatem obtinuit Manfredus Sciliae Rex quo [orig: qu˘] in ordinem acto [orig: act˘] Carolus Andegavensis Senator Urbis Romae ad vitam electus est A. C. 1263. Cuius rei memoriam servat nummus argenteus eiusdem iam Regis, in quo ille regio [orig: regi˘] habitu sedet, cum Inscr. ROMA. CAPUD, MUNDI, S. P. Q. R. in adversa, Leo gradiens, cum superstante lilio Francico, et literis, CAROLUS. REX. SENATOR. URBIS. Transiitque dignitas (ab Urbano licet IV. et Nicolao III. controversa illi reddita, ab hoc quoque et Martino successore sibi ipsis vindicata) ad posteros eius, atque adeo ad Robertum Regem qui Guilielmum Ebolensem Baronem vicarium suum cum trecentis equitibus ad urbis custodiam constituit: quo [orig: qu˘] Magistratum gerente, cum rerum ad victum pertinentium penuria Romanos attereret, orta [orig: ortÔ] seditione, Capitolium illi invasure [orig: invasűre] pulsoque [orig: puls˘que] guilielmo [orig: guilielm˘], Stephanum Columnensem, et Poncellum Ursinum Senatores crearunt [orig: creÔrunt], Ioh. Villaneus l. 10. c. 121. Iniri autem solitum hunc Magistratum Kal. Septembr. testatur Ioannes Sarisberiensis Ep. 105. etc. Manet etiamnum Romae Senatoris nomen, sic erenim vocant Praetorem urbanum, qui, in clivo residens Capitolino, ordinaria [orig: ordinariÔ] facultate Romanis civitatibus ius dicit, tresque habet vicarios, quorum duos, qui privatis praesunt iudiciis, Collater ales vocant; tertius Latrunculator est, uti videre est apud Octav. Vestrium de Iudiciis Aulae Rom. l. 2. Plura vero hanc in rem vide apud Car. du Fresne Glossar. ubi etiam, Senatoris Imperialis, quae dignitas fuit, in


page 135, image: s0261b

Aula Constantinopolitana, meminit, ex Ughello Italiae sacrae Tom. VII. pag. 1071. et 1082. nec omittendum, ad ipsos Britannos Senatoris nomen transiisse, apud quos Senatores olim dictos esse, qui postmodum Saxonum temporibus Aldermanni sunt appellati, legimus in LL. Eduardi Confessoris c. 35. Vide supra in voce Aldermannus.

SENATORIA Vestis Tunica fuit laticlavia, et Toga candida, sed illa inprimis. Non enim Senatores solum, sed et Equites ac Magistratus, imo divites quoscumque, candidis Togis usos fuisse, patet ex illo Iuvenalis, Sat. 10. v. 45.

-------- -------- Niveosque ad frena Quirites,

Imo totam civitatem candidis vestibus incessisse, quoties sollemnitatem privatam, aut festum publicitus indictum peragerent, Porphyrio moner ad Horat. l. 2. Sat. 2. In Ludis quoque Amphitheatralibus aut Scenicis, nullo [orig: null˘] discrimine habito [orig: habit˘], Plebeios iuxta ac Patritios, candidatos spectasse [orig: spectÔsse], indigitat Martialis l. 4. Epigr. 2. Quin et Togis, cum Liberrate, depositis, ctim nullum in habitu etiam inter ingenuos ac servos discrimen superesset, mansit unicus Latus clavus, quem proin Senatoriae vestis nomine indigitat Appian. Bell. Civil. l. 2. Nam urbana multitudo iam mixta esi omnigenis exteris: et Libertini aequo iure degunt cum aliis civibus kai\ o( douleu/wn e)/ti to\ xh=ma toi=s2 desqpo/tais2 o(/moios, xwri\s2 ga\r th=s2 /bouleutikh=s2, h( a)/llh stolh\ toi=s2 qera/pousi/n e)stin e)pi/koinos2, et servus cultu eodem ultitur, quo [orig: qu˘] Dominus, exceptaque [orig: exceptÔque] Senatoria [orig: SenatoriÔ] veste, caterarum usus est promiscuus. Vide proin supra in voce Latus clavus. Alterum dignitatis Senatoriae ornamentum, fuit Calceus niger, quae duo proin coniungit Horat. cum ait l. 1. Sat. 6. v. 27.

Nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus
Pellibus, et latum demisit pectore clavum.

Primitus enim nudis pedibus incessere [orig: incessŕre], una cum reliquis, Senatores quoque, uti discimus ex Scholiaste Iuvenalis Sat. 6. dein perones ex crudo corio portabant; solis illis, qui Magistratum gesterant Curulem, calceos ex aluta habentibus et quidem mulleos, i. e. rubros aut puniceos, teste Catone Origin. l. 7. idque diebus tantum sollemnibus, ut quando Ludos celebrabant, etc. Postea, cum Romani omnes calceis ex aluta uti inciperent, qui peronum instar cavi totum tegebant crus, Patricii calcei duo habebant eximia, quatuor corrigias et Lunulam adsutam, ut ex Zonarae discimus verbis, qui calceos Patricios ab aliis diversos fuisse ait, th=| te e)pallagh=| tw=n i(ma/ntwn kai\ tw=| tu/pw| tou= gra/mmatos2, Inflexione lororum et nota literae: cum plebeii unica [orig: unicÔ] tantum ligula stringerentur, et nobilitatis corniculata [orig: corniculatÔ] illa [orig: illÔ] nota [orig: notÔ] carerent. Praeterea et in colore discrimen erat, nigros enim Senatorum fuisse calceos, ex Horatii loco cit. et Iuvenalis v. 191. Sat. 7.

--- - --- --- Nobilis et generosus
Appositam nigrae Lunam subtexit alutae:

nonnulli evincere conantur. Rubenius autem de Re Vestiar. l. 1. c. 3. ubi de calceo Senatorio, sentit corrigias quidem et lora patricia ex nigra aluta, ipsos vero calceos vel albos, vel coccineos, vel auratos vel etiam kenthtou\s2, fuisse. Certe Scholiastes Iuvenalis ad Sat, 1. Illo [orig: Ill˘] tempore, inquit, necdum Senatores nigris calceis utebantur. Sub Imperatorib. dein posterioris aevi, caligas sumpsere Senatores, quos florente Imperio [orig: Imperi˘] soli Milites gestabant, non tamen his omnino, sed Campagis potius, similes: qui postea Clericis a Constantino M. concessi fuisse leguntur. Sandalia vero illi fuere [orig: fuŕre] poluxidh=, per quorum incisuras, pedulium seu udonum candidum linteamen transparebat, unde illa leuka\ di' o)qoni/wn vetus Auctor vocat: intus albi, extus nigri coloris. Senatores vero, qui Patricii non erant, Lunulam in calceis non habebant, diversos tamen illos a plebeiis fuisse, ex Cicerone constat Philippica 13. Est etiam Afinius quidam Senator voluntarius, lectus ipse a se, apertam Curtam vidit post Caesaris mortem mutavit calceos, Pater conscriptus repente factus est. Quod autem Servius Senatores crepidas olim gestasse [orig: gestÔsse] ait, ad illud Aen. l. 8. de Senatoribus, qui Magistratus Curules gesserunt, intelligendum est: Mullei enim calcei, quos illis in usu fuisse diximus, sandalia seu crepidae fuerunt, ut, praeter Pollucem et Hesychium, Salmas. annotavit. Vide Ben. Baldumum de Calceo et Rubenium praefatum loc. cit.

SENATULUS vide supra Senaculum.

SENATUS [1] totum illud Senatorum, de quibus supra, collegium seu concilium fuit: Q. Symmacho l. 1. Ep. 46. Pars melior humani generis: Petronio in Satyr. recti bonique Praeceptor: Cyneae Pyrrhi Legato, Regum consessus: quintiliano Declam. 329. Sanctissimus Ordo; Silio Punicorum l. 1. Coucilium Augustum etc. dictus; Cuius quae fuerit potestas, paucis indicat Dionys. l. 2. Senatui eam dignitatem ac potestatem addidit Romulus, ut de iis, de quibus a Rege ad ipsum relatum esset, decernat, ac ferat calculum, ita, ut semper plicrium obtineat sententia et ita Senatus erat potestas in negotiis ad Remp. pertinentibus. Idem l. 6. Remp. omnem in Senatus potestate, praeter magistratuum creationem, Legum lationem et belli pacisve arbitrium, Romuli tempore, fuisse scribit. De eadem Polybius pluribus agens l. 6. Senatum primani Aerarii potestatem habere; eidem flagitiorum, quaecumque per Italiam commissa, puta proditionis, coniurationis, veneficii, caedis dol, perpetratae etc. puniendorum curam esse commissam: Praeterea, si quis privatus vel Civitas quaedam ex Italicis, vel conciliatione aliqua, vel aestimatione, vel auxilio [orig: auxili˘], aut custodia [orig: custodiÔ] opus habeat, horum omnium illum procurationem habere: Denique. Legatos muttendi ac excipiendi curam eidem fuisse concreditam, tradit. Quae omnia confirmat Cicer. Orat. in Vatinium et pro Domo, exceptis iis, quae de iudiciis Polybius habet; quae tamen sic intelligenda, ut Iudices ex Senatu lectos fuisse dicere velit. Eo enim, quo [orig: qu˘] Polybius ista scripsit, tempore, nondum cum Ordine Equestri communicata fuere [orig: fuŕre] Iudicia, qua de re alibi dictum. Sed nec haec minima pars


page 136, image: s0262a

potestatis auctorit atisque fuit, quod in Comitiis maioribus et Legibus ferendis, necessaria, omnino Senatus cognitio erat, uti discimus ex Livio l. 1. et 8. Appiano de bell. Civil. l. 1. et Dione l. 11. Haec sub Regibus et stante Rep. Sed et sub Imperatorib. ingens Senatui mansit auctoritas, ac quidquid agendum incumbebat, eius decretis sanctissimis peragebatur. Unde Sallustius Crispus monuit Liviam Augustam, apud Corn. Tacitum, l. 1. Annal. c. 6. ne Tiberius potentiam dominandi resolveret, cuncta ad Senatum vocando: Cumque Remp. corpus effecissent, Imperatorem esse caput volebant, Senatum pectus. Corippus l. 2. num. 7.

Vos estis pectus, vos brachia verticis huius,
Quorum consiliis, quorumque laboribus usa
Publica res domuit gentes, et regna subegit.

Quo factum, ut male de illo loqui, imminutae Maiestatis crimen esset, Atnobius l. 4. sub fin. et Salv. Massiliensis l. 6. Imo, Senator quilibet, qui dignitatem suam non defendebat, imminuti Magistratus, velut Maiestatis, reus esset. Ascon. Paedianus in 3. Verrin. Itaque et Princeps ipse in Senatorio ordine numerabatur, l. 1. Cod. Theodos. de exhib. et irans. reis, nec probrosum Imperatoribus erat, Ordinis huius albo inscribi. Claudianus de 4. Honorii Consul. v. 580.

------ Numeroso Consule Consul
Cingeris, et socios gaudes admittere Patres, etc.

Per quos Senatus more Maiorum haberi et consuli consueverit, exponit a. Gellius ex Varrone l. 14. c. 7. innuens Senatum convocandi ius habuisse, Dictatorem, Consulem, Praetores, Tribunos Pleb. Interregem, Praefectum Urbi, neque alii, praeter hos ius fuisse sacere Senatus consultum: Quoties autem usu venisset, ut omnes isti Magistratus eodem [orig: e˘dem] tempore Romae essent, tum quo [orig: qu˘] supra ordine scripsi, qui eorum prior aliis esset, ei potissimum Senatus consulendi ius fuisse; Extrnordinario [orig: Extrnordinari˘] autem iure Tribunos quoque Militares Consulari potestate, Decemviros Legg. scribendarum, Triumviros item Reip. constituendae ius illud habuisse. Idem tradit, de Praefecto Urbis Latinarum causa [orig: causÔ] dubitatum fuisse, utrum ius istud habuerit, sensisse tamen et Capitonem et Tuberonem contra Mutium, Praefectum Urbis Latinarum causa [orig: causÔ] et Tribun. Pleb. quamquam bi ante Atinium Plebiscitum Senatores non essent, Senatum tamen habere potuisse. De Loco, ubi Senatus haberi solitus, vide supra in voce Senaculum. Tempus quod attinet, Senatus legitimus, qui vel lege, vel more certis semper diebus habebatur, conveniebat omnibus Kalendis, Nonis atque Idibus; frequentissimus vero omnium Kalendis Ianuariis, et antea Idibus Martii, aliisque quibus Consules ex instituto Maiorum Magistratum inibant. Unde Livius refert l. 26. M. Marcellum, cum Idibus Martiis Consularum iniisset, Senatum ed die moris tantum causa [orig: causÔ] habuisse. Postquam vero hae Idus nece Caesaris, et hinc nomine Parricidii, funestatae sunt, iis non amplius Patres convenere [orig: convenŕre]. Sed et Sueton. c. 35. refert, Sanxisse Augustum; ne plus quam bis in Mense legitimus Senatus haberetur: Neve Septembri Octobrive mense ullos adesse alios necesse esset, quam sorte ductos. Senatus veto indictus, qui nempe reliquis diebus mensis; modo Comitiales non essent, Magistratuum rogatu vocabatur; Comitialibus diebus, in quibus nempe Comitia habebantur et cum Populo agebatur, ideo non conveniebat, ne Senatores a suffragio ferendo avocarentur. Interim, si gravior forte incidisset res, tum eodem [orig: e˘dem] etiam die post Comitia Senatum coactum legimus, apud Livium l. 38. et 48 quam ob causam Comitia ex SC. nonnumquam dilata esse, docet Cicero pro Muraena. Verum, et atris et religiosis diebus, Senatus similiter non coibat, nisi summa [orig: summÔ] necessitate urgente, uti testatur Dio l. 45. Praeterea, monet A. Gellius, loc. cit. Senatus consultum nec ante exortum, nec post occasum Solem factum, ratum fuisse: Opus etiam Censorium fecisse existimatos, per quos eo tempore SC. factum esset; quod hisce confirmat Seneca, de Tranquill. Animi, c. vit. Maiores nostri novam relationem post horam decimam in Senatu fieri vetabant. Quin et totum mensem Februarium, Legationibus exterarum gentium audiendis attributum fuisse, ex Cicer. Epist. ad Lentulum. ad Q. Fratrem aliisque locis constat. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 6. et supra aliquid ubi de Iurato Senatu; uti de formula Senatus dimittendi, lemmate Nihil vos moramur P. C. Quid sit Senatu moveri, diximus supra in voce Senatores, et discere est ex Ioh. Zonara Tom. 2. Dione Cocceiano l. 56. Val. Maximo l. 2. c. 4. ex. 25. Auctore incerto libri de Viris Illustr. c. 72. Asconio Paediano in argum. Catilinariae, Aliis. Utque summum crimen erat, Senatorem, non petito [orig: petit˘] concesoque [orig: conces˘que] commeatu, a Curia abesse, qua de re nos supra: ita ultra annum 60. ut in Senatum veniret, Senatorem cogi non potuisse, monet Seneca de Brev. Vitae c. ult. aliis tempus vacationis legitimum ad annum 65. extendentibus: Thom. Dempsterus in Rosin. l. 7. c. 5. De Senatu Atheniensi, vide supra in voce Quingenti; de Hebraeorum Senatu, infra in voce Synedrium. Nec omittendae hic [orig: hţc] phrases, Referre ad Senatum; Stare, iacere in Senatu; Dare alicui Senatum etc. de quibus vide Ascensium in Cicer. l. 1. Ep. fam. 4. Cicer. Orat. de Aruspic. resp. Alios.

SENATUS [2] Princeps quem in lectione Senatus, quae per Censores peracto [orig: peract˘] censu fiebat, primo [orig: prim˘] loco [orig: loc˘] Censor recitabat, dictus est. Hic inter Senatores dignitate longe praestabat; teste Zonara [orig: ZonarÔ] omnes Magistratus anteibat, etsi nec imperium nec potestatem haberet. Unde et Veteres, cum aliquem honoris causa [orig: causÔ] nominare vellent; Is, si principem in Senatu locum iudicio [orig: iudici˘] Censoris habuerat, non ab ullo potius Magistratu, quam ab hoc titulo. denotabatur: quia Magistratus a multis obtineri posset, in Principem vero Senatus nemo legi posset, nisi qui et Magistratum ita gessisset, et omnia, quaecumque summo [orig: summ˘] cive digna sunt, ita in omni vita praestitisset; ut ei in civitate non modo non anteferri, sed nec comparari iure quisquam videretur. Cuius exemplum non


image: s0262b

unum exstat apud Ciceronem. Legebatur ist, ante secundum bellum Punicum, ex ordine Censorio, et quidem, qui ex Censoriis esset vetustissimus, eo diguitatis, subvehebatur, quod qua [orig: quÔ] occasione postea muratum, ita ut etiam Consul in Senatus Principem aliquarido lectus fuerit, hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] natrat Liv. l. 27. c. 11. Senatus lectionem contentio inter Cenfores de Principe legendo tenuit. Sempronii lectio erat; coeterum Cornelius morem traditum a Patribus sequendum aicbat; ut qui primus Censor ex iis, qui viverent, fuisset; eum Principem legerent; is T. Manlius Torquatus erat; Sempronius, cui Dui sortem legendi dedissent, ei ius liberum eosdem dedisse Deos. Se id suo arbitrio facturum: lecturumque Q. Fabium Maximum, quem tum Principem Romanae Civitatis esse, vel Annibale Iudice, dicturus esset: Cum diu certatum esset verbis, concendente Collega [orig: CollegÔ], lectus a Sempronio Princeps in Senatu Q. Febius Maximus Consul. Hineque manavit consuetudo, ut in legendo Principe in posterum, non qui inter Censores primus esset, observaretur, sed e Censoribus legeretur is, qui sapientiae laude, rerumque gestarum gloria [orig: gloriÔ] maxime inter omnes emineret. Hunc Principatum itaque qui semel obtinuerat, is, dum vivebat, locum illum, apud alios etiam Censotes, retinebat, nec nisi eo [orig: ] mortuo [orig: mortu˘] alius sufficiebatur. Rogabatur autem antiquitus primus sententiam, quod sequentibus temporibus subinde mutatum est, uti discimus ex A. Gellio l. 14. c. 7. ubi ait. Singulos autem debere consuli gradatim, incipique a Consulari gradu; ex quo gradu semper quidem antea primum rogari solitum, qui Princeps in Senatum lectus esset: tum autem qutem haec scriberet (Vatro in Isagogico seu de officio Senatus habendi) novum institutum refert, per ambitionem gratiamque, ut is primus rogaretur, quem rogare vellet, qui haberet Senatum, dum is tamen ex gradu Consulari esset. Quod idem Gellius confirmat l. 4. c. 10. Vide Ioh, Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 5. Anton. Thysium ICtum Notis in Gellitum Alios.

SENATUSCONSULTUM dictum est, quod Senatus iussit atque constituit. Hoc quomodo fieri solitum sit in Rep. Rom. paucis exponam. Qui Senatum habitutus erat, immolabat hostiam prius atque auspicabatur, uti discimus ex Appiano de bello Civili l. 2. ubi de Caesaris, Senatum ingressuri, victima, sic Interpres. Est vero mos Magistratibus Senatum ingressuris prius uti Haruspicina: et rursum in Caesaris victima cor, vel ut alit dicunt, caput exterum deficiebat. Unde Liv. l. 22. Ita rebus divinis peractis, de bello reque publica Dictator retulit. Vide quoque eum l. 24. et l. 31. Sed et postea Augustus decrevit, ut Senatores thute et mero [orig: mer˘] illi Deo suplicarent, in cuius Templo Senatus haberetur, ut legimus apud Suetomium in eius vita, c. 35. et Dionem l. 54. Non enim nisi in loco augurato, Templo nempe vel Curia, Senatusconsulta fieri potuisse, diximus supra in voce Senaculum. Referebat dein, qui Senatum consulebat, et quidem prius de rebus divinis, quam humanis; hisque tum infinite, tum finte, A. Gellius l. 14. c. 7. Neque vero sosum Consules, vel alii Magistratus, qui Senatum habebant, sed etiam omnes ii, quibus Senatum convocandi ius erat, referebant ad Senatum; sic ut eodem [orig: e˘dem] die diversos Magistratus de rebus diversis ad Senatum nonnumquam retulisse legamus, ut apud Cicer. Philipp, 7. in princip. Parvis de rebus, sed forsan necessariis consulimur P. C. de Appia via, et de Moneta, Consul; de Lupercis, Tribun. Pleb. refert. Quin et ad Consulum relationem, Tribunis concessum erat, aliquid addere, et de eadem re, prout ipsis videretur, Patres consulere: Unde, Lupum Tribun, Pleb. retulisse, ut Pompeius Ptolemaeum in regnum reduceret, cum Consules retulissent, utru reducendus esset et a quo? scribit Cicer. Ep. 2. l. 1. ad Lentulum. Imo Consulis relationi Tribunum Pl. intercedere potuisse, docet Tacitus Annal. l. 1. c. 13. Scaurus dixerat, spem esse, ex eo non irritas fore Senatus preces, quod relationi Consulum iure Tribunitiae potestatis non intercessisset. Consulum nihilominus honor praecipuus fuit, ut, si quid alii Magistratus iis invitis ad Senatum referrent, vetare possent, utpote qui maximam referendi potestatem haberent: quo [orig: qu˘] iure etiam supetior Collega [orig: CollegÔ] suo [orig: su˘] videtur fuisse, alter Consulum, penes quem fasces erant; unde Publilius, penes quem fasces erant, Dic Spuri Postuni, inquit, apud Livium l. 9. Sed et ambos Consules commoniter retulisse, liquet ex eodem l. 36. Consulum de provinciis communis relatio fuit: Quod et in Tribunis aliisque Magistratibus observatum, ut aliquando totius Collegii una fuerit relatio, aliquando simul aliquot, saepe separatim unusquissque ex iis suo [orig: su˘] nomine relationem fecerit. Cum sic ad Senatum relatum esset, si res referrentur adeo diversae, ut non idem de omnibus decernendum Senatoribus videretur, tum petere solebant, ut relatio divideretur deque singulis rebus seorsim consulerentur. Cuius exemplum Liv. l. 8. c. 14. suppeditat, de Camillo Cons. qui de Latinis ad Senatum retulerat, ac oratione sua [orig: suÔ] varia ac diversa complexus erat: Princeps Senatus relationem Consulis laudare; sed cum aliorum causa alia esset, ita expediri posse consilium dicere, ut pro merito cuiusque statueretur, si de singulis nominatim referrent populis. Relatum igitur de singulis decretumque. Vide quoque Plin. l. 8. Ep. ad Aristonem et Cicer. l. 1. Ep. 2. ad Lentulum. Et quidem a quovis sedente id postulari poterat. Tum relatione facta [orig: factÔ], aliquando non rogatis neque dictis sententiis, starim Senatores in hanc vel illam patrem discedebant, atque ita pedibus sententiam ferebant; inprimis cum de rebus haud magni momenti aut non ita dubiis ageretur Cuiusmodi Senatusconsultum, per discessionem factum propris appellabatus, utebaturque in eo Consul hac [orig: hÔc] formula [orig: formulÔ], Qui haec sentitis, in hanc partem; qui alia omnia, in illam partem ite, quam sentitus: quibus verbis praeibat ominis causa [orig: causÔ], ne diceret: Qui non sentitis. Unde phrases Antiquis usitatae, Pedibus in sententiam ire, in Sententiam discedere, in eandem concurrere. Cum vero gravioris momenti res esset, singulorum sententiae exquiti consuevere [orig: consuevŕre], idque hoc [orig: h˘c] ordine. In more erat, ut post Comitia Consules designati primi sententias rogarentur, et eorum is prior, qui ptiore loco [orig: loc˘] declatatus esset: aute Comitia vero is, qui a Censoribus Princeps Senatus lectus erat: ii deinde, qui Consulibus videbantur; ita


image: s0263a

tamen, ut ne Praetorium Consulari, Aedilitium Praetorio, Tribunitium Aedilitio anteferrent, quemadmodum ex Sallustio, A. Gellio et Cicer. Philipp. 5. cognoscitur: e quibus inprimis Gellium vide l. 4. c. 10. Memoratque Suetonius, in Iulio c. 21. consuetudinem obtinuisse, ut, quem ordinem rogandatum sententiarum Consul Kalend. Ianuar. tenuisset, eundem toto [orig: tot˘] anno [orig: ann˘] observaret; id quod tamen a Caesare observatum non fuisse, ibidem notat. Et tale SC. dicebatur factum per singulorum sententias exquisitas; item simpliciter Senatus consultum; in quo licet quoque discessio fieret, tamen quia sententiis exquisitis, non omissis, ut in priori, fieret, a Senatus consulto per discessionem, distinguebatur. Tertius, sententias mann ferendi, modus, apud Vopisc, occurrit in Aureliano; quem ab Atheniensibus, apud quos xeirotoni/a dicebatur, ad Romanos translatum esse, ex Demosthenis Timocratea apparet. Cum autem rogatus Senator sententiam dicturus erat, assutgebat stansque dicebat, unde illud Cicer. Surgo ad dicendum: neque modo de ea re, de qua relatum fuisset, verum etiam quacumque de re volebat, et quamdiu volebat. Hinc apud A. Gellium l. 4. c. 10. Caius Caesar Consul M. Catonem sementiam rogavit. Cato, rem quam consulebatur, quoniam non e Rep. videbatur, perfici nolebat. Eius rei gratia [orig: gratiÔ] ducendae, longa [orig: longÔ] oratione utebatur eximebatque dicendo diem. Etat enim ius Senatori, ut, sententiam rogatus, diceret ante quidquid vellet alii rei et quoad vellet. Caesar Cons. viatorem vocavit; eumque, quum finem non faceret, prehendi loquentem et in carcerem duci iussit. Senatus consurrexit: prosequebaturque Catonem in carcerem etc. ubi Thysius annotavit. Post Solis occasum SC. perscribi nequivisse, vide quoque Plut. in Catone iterumque Gellium l. 14. c. 7. ubi nex ante exortum, nec post occasum Solem Senatusconsultum factum, ratum fuisse, docet, et supra. Hineque est, quod in Philipp. 3. Cicero Antonio Consuli obicit de Senatus consulto vespertino. Nec obstat, quod legimus apud Dionys. Halicarnassaeum l. 9. ann. Urb. Cond. 290. Senatusconsultum noctu factum esse; illud enim non ex consuetudine, sed ex necessitate fuit: cum per Equites literis nuntiatum esset, Sp. Furium Consul. cum exercitu ab Aequis et Volscis obsideri. Forma sententiae dicendae, quem admodum ex Philippic. Orat. apparet, fere haec erat: Quod verba facta sunt de literis etc. de ea re ita censeo etc. quibus dictis, Senator discedebat in eam partem, quam probabat. Sine enim discessione nullum SCtum factum esse certum, quod proin in SCto per exquisitas sententias, A. Gellius, eanquam supervacuum et obsurum nemini, omisit loco [orig: loc˘] cit. Quis vero, ad Senatusconsultum faciendum, numerus Senatorum necessarius esset, incertum est. Livius ubi de Bacchanalibus, innuere videtur, Senatusconsultum fieri potuisse, si centum non minus Senatores in Senatu essent, l. 39. Pedianus autem, de re non ita magni momenti loquens, in Corneliana scribit, lege Cornelia [orig: CorneliÔ] cautum fuisse, ne quis in Senatu solveretur Legibus, nisi ducenti adfuissent. Ita quidem antiquiori aevo [orig: aev˘]: Posterioribus vero temporibus (Nam et Senatorum numetum variasse [orig: variÔsse], notavimus supra) quadringentos fuisse requisitos, docet Dio, ubi de Augusto. Cum igitur numerus fuisset requisitus, valebat sententia maioris partis, fiebantque Senatusconsulta, non ponderatis, sed numeratis sententiis, Plin. Iun. l. 2. Ep. 12. Quare Senator quilibet poterat Consulem, vel eum, qui Senatum habebat, admonere, ut antequam SCtum proferretur, Senatum numeraret; alioqui Senatusconsulto intercedebat, Festus Pomp. l. 12. Quo respiciens Cicer. l. 5. Ep. 4. ad Attic. Consule, inquit, aut numera. Senatusconsultum iam factum, hac [orig: hÔc] ratione confirmabatur, ut clamarent omnes ingeminarentque hanc vocem Omnes, quae vox unanimem consensum exprimebat, neque quemquam superesse, qui reluctaretur. Fl. Vopiscus in Tacito c. 7. Habita [orig: HabitÔ] contione a Metio Nicomacho Senatore, clamatum clare; Omnes, Omnes. Vide eundem in Probo c. 13. Iul. Capitolin. in Maximo et Balbino c. 3. Ael. Lamprid. in Commodo, c. 18. Trebell. Pollionem in Claudio c. 4. Plinium Iun. in Panegyr. etc. Ad quorum primum, notat Salmasius, aliquando Senatusconsulta facta esse solis acclamationibus, nullis dictis sententiis, ut illud de Valeriano, apud Pollionem; aliquando ab acclamationibus initio [orig: initi˘] facto [orig: fact˘], postmodum interrogatos Senatores et sententias dictas esse: de quo aclam andi titu diximus aliquid supra. Omen dein additum, et sollemnis formula auguralis, a)gaqh\ qu/xh, bona fortuna, adhibitia est. Aul. Persius, Sat. 4. v. 29.

Hoc bene sit. --------

Ennius apud Servium Aen. l. 6.

Emicuit, dum serre moror, cinis ipse, Bonum sit!

Quum scriberetur Senatusconsultum, discessione facta [orig: factÔ] et exquisitis omnium sententiis, moris erat, ut ea, de qua sententiae rogatae erant res summatim exponeretur, hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘]: Quod M. Marcellus Conful verba fecit de Provinciis, D. E. R. I. C. id est, de ea re ita censuerunt: Quod verba facta sunt de Philosophis et Rhetoribus, D. E. R. I. C. etc. cum praefatione B. F. id est, Bonum factum, Sueton. in Iulio Caes. c. 80. Quod si quid Consulibus Senatus mandatet, addebatur: Si eis Consulibus videatur. Unde apud Ciceron. in Philippicis legimus, Utique C. pansa A. Hirtius Coss. alter ambove si eis videatur, Quaestoribus urbanis imperent. Et quoniam Senatus consultis intercedere Tribuni Pleb. poterant, adiciebatur clausula: Si quis huic SCto. intercesserit, Senatui placere, auctoritatem praescribi et de ea re ad Senatum P. Q. referri. Ac si quis intercessisset, addebatur: Huic Senatusconsulto intercesserunt C. Caelius, C. Pansa Tribuni Pleb. Et tum quidem, non Senatus consultum, sed Auctoritas praescripta dicebatur, Dio l. 5. Quod fi forte usu venitet, ut non tam multi, quot opus erat, convenirent, Senatus quidem habebatur, decretumque praescribebatur, non tamen quasi effectum habebat; sed erat Auctoritas. Si quoque in loco aliquo non legitimo aut die non idoneo, aut non legitimo edicto, sed ambitiose Senatus coactus esset, aut nonnulli Tribuni Pleb. intercessissent; tum SCtum quidem fieri non poterat, quid tamen placuisset, restari reliqui volebant, Idem. Vide quoque Ciceron. Epostolis ad Lentul. Notari porro eum, in cuius sententiam SCrum factum


page 137, image: s0263b

esset, colligitur ex Cicer. Ep. ad Attic. Scripto ita SCto eorum omnium nomina, qui adfuissent, adscribebantur, ut notum ex eiusd. Epist. et Caelii ad eum: idque ad Consulis pedes factum, Lamprid, in Heligab. Nec omittendum, quod Val. Max. l. 2. c. 2. ex. 7. habet, vetustis temporibus ius non fuisse Tribunis Pleb. Curiam intrare; sed ante valvas, positis subselliis, decreta Patrum examinasse [orig: examinÔsse], ut si quae ex iis improbassent [orig: improbÔssent], rara esse non sinerent: Itaque veter. Senatusconsultis T. literam subscribi solitam, qua [orig: quÔ] nota [orig: notÔ] significabatur, illa Tribunos Pleb. quoque censuisse. Ne vero Scnatusconsulta, ut saepe factum, a Consulib. supprimerentur institutum fuisse ann Urb. Cond 204. a Valerio et Horatio Consulib. ut ea in aedem Cereris, ad Aediles Pleb. deferrentur, auctor est Livius l. 3. c. 55. Postea tamen ad Aerarium ea delata fuisse, docet Cicero Philipp. 5. Sueton. in Aug. et Tacitus Annal. l. 3. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. l. 7. c. 7. Addendum paucis aliquid de Senatusconsulto tacito, cuius unus meminit Capitolinus in Gordianis, c. 12. Post haec literas legit Gordianorum ad Senatum et ad se missas. Tunc clamavit Senatus --- Dicit Iunius Cordus istud SCtum fuisse tacitum: quod quale sit --- brevi exponam. Omnino exemplum Senatus, onsulti taciti non aliud est hodie, quam quod vestra clementia convocatis ad interiora maioribus ea disponit, quae non sunt omnibus publicanda, de quibus adiurare etiam soletis, ne quis ante rem completam quidquam vel audiat, vel intelligat. (Ita is ad Constantinum Auu( Hunc autem morem apud Veteres necessitates publicae repererunt, ut si forte aliqua vis ab hostibus immineret, quae vel cogeret humilia captare consilia, vel aliqua constituere, quae non prius oporteret dici, quam effici, vel si nollent ad amicos aliqua permanare, Senatusconsultum tacitum fieret: ita ut non Scribae, non servi publici, non censuales illis actibus interessent, Senatores omnium officia censualium scribarumque complerent, ne quid forte proderetur. Ad quem locum, monet Casanb. in Iovis Capitolini cella, istiusmodi Senatusconsulta, conclusis ibi Patribus, fieri consuevisse, ex Herodiano etc. Vide quoque eum ad Suetonium passim.

SENDOMIRIA urbis Poloniae minoris a Tartatis, tempore Boleslai Pudici Regis, horum metu in Hungariam profugi, arx inprimis, crudelissime habita, A. C. 1240. Cromer l. 91. Synodus hic celebrara, contra Stancari haetesin, saeculo [orig: saecul˘] praeterito [orig: praeterit˘], Lasicius l. 7. de gestis Fratr. Similiter A. C. 1570. ibidem Synodo [orig: Synod˘] habita [orig: habitÔ] confessionis Bohemicae, Augustanae et Helveticae conlensus initus est, constitutaque praeterea multa quoad ordinem et ritus Ecclesiae. Sendomiriensis Palatini Georgii Menczinscii filia, consensu Regis, nupsit Pseudo Demetrio, a Moscis in M. Ducem electo, sed ab iisdem novissimo [orig: novissim˘] ante nuptias die, quod Germanos corporis custodes sibi parasset [orig: parÔsset], multis vulneribus interempto: post quae sponsa omni mundo spoliata, in Poloniam suam remissa est, A. C. 1616. Thuan. Histor.

SENE rupes opposita rupi Boses, 1. Sam. c. 14. v. 4. In tractu Beniamin, ubi Ionathas prostavit Philistaeos.

SENECA L. Annaeus Philosophus, Cordubensis, patrem habuit M. Annaeum Senecam ordinis equestris eruditissimum, qui, eloquentia [orig: eloquentiÔ] inclitus, ex Elbia genuit Senecam Annaeum, Novatum, et Annaeum Melam, patrem Lucani poetae. Seneca Philosophiae totum se addixit, Novatus, per adoptionem, Iunius Gallienus dictus, non eruditus modo, sed et amplissimis muneribus defunctus fuit: Mela vero patria [orig: patriÔ] fortuna [orig: fortunÔ] contentus vixit. L. Annaeus, a Patre primo in Eloquentia institutus, audiit in Rhetorica Hyginum, Cestium, Asinium Gallum; in Philosophia, Socionem Alexandrinum et Photinum, Stoicos. Ab initio iam Caligulae Imperii, eloquentiae specimen praebuit, coram Senatu causam perorans, nixus Cneii Domitii, qui Agrippinam Germanici filiam duxerat, favore. Sed ne aemulum sentiret Caligulam, in posterum siluit. Postea adulterii, cum Domitii uxore suspectus, in Corsicam Insul. relegatus est, ubi biennium commoratus, libros de Consolatione scripsit, ad matrem et Polybium, aliaque quaedam. Ab Agripppina dein, quae Claudio nupsit, revocatus, et Neronis educationi admotus est, qui hoc [orig: h˘c] praeceptore tantopere profecit, ut quinque annos laudatissime imperaverit, donec a Poppaea et Tigellino ad deteriora inflexus est. Cuius proin vitia cum Seneca subinde reprehenderet, per libertum Cleonicum, veneno [orig: venen˘] illum tollere decrevit: Sed agri solum fructibus et nuda [orig: nudÔ] aqua [orig: aquÔ] contentus insidiis non patuit. Postea vero, cum audisset Nero, conscium Senecam Pisonianae coniurationis fuisse, mortis optionem ipsi obtulit, qui venis sectis, cum sanguinem tardius meare animadverteret, a Statio Annaeo Medico suo, cicutam petiit: quae cum nil in exsucco corpore efficeret, balneum ingressus, aqua [orig: aquÔ] proximos aspersit, Iovi Liberatori haec libare se dicens, ibique obiit. A. C. 65. regni Neronis 12. Tacit. Annal. l. 12. 14. 15. Sueton in Ner. Dio, A. Gellius, Quintilianus, Xiphilinus inprimus, aliter de Seneca sentiunt. Vide Lips. in vita Sen. Delrium in Com. etc. Fuerat Praetor, Quaestor, et secundum quosdam Consul. Philosophus de Beneficiis scripsit libros 7. de Ira libros 3. de Clementia ad Neronem libros 2. de Vita beata, de Tranquillitate, et de Brevitate vitae, et alia. Nam Declamationum libri ad patrem pertinent. De Philosopho, et eius eloquentia iudicium habes Quinctiliani l. 10. c. 1. Aliorum ex observatione Gellii l. 12. c. 2. quibus respondit Lipsius, quem vide. Fuit quoque tertius Seneca Tragoedus, habenturque hodie 10. Tragoediae Senecae nomen prae se ferentes, de quarum auctoribus diversa eruditi tradunt. Porro Senecam dictum quasi canus natus sit, Cassiodorus tradit.

SENECIACUM locus in agro Matisconensi, Senecy.

SENECIO vir in Baetica natus, et ibi Quaestor, cuius meminere Tacit. l. 13. Annal. c. 12 et Plin. l. 4. Ep. 7. Homo turbulenti ingenii, et quod omnia grandia cuperet, Grandio vocatus. Senec. Suasor. 1. Vide Herennius Senecio.

SENEGA fluv. Africae in Nigritia maximus, seu potius ramus praecipuus Nigri, maxime Borealis alias Darat, in Oceanum


page 138, image: s0264a

Atlanticum se exonerat, prope Arsinatium promontor. ubi Francorum colonia. Ei adiacent Urb. Genehoa, Tombutum, aliaeque. Excurrit ab Ortu in Occasum inter regna Genehoae et Ialofarum.

SENEJA nomen viri. Nehem. c. 11. v. 9.

SENENSIS [1] Bernardinus vide ibi.

SENENSIS [2] Hugo vide Hugo.

SENENSIS [3] Sixtus vide Sixtus.

SENENSIS [4] Stephanus vide Stephanus.

SENENSIS [5] Ager pars ampla Tusciae versus Austrum, inter agros Florentinum et Pisanum ad Boream et Occasum, mare Tyrrhenum ad Meridiem, et ditionem Pontific. ad Ortum, nunc sub Magno Duce Herruriae. Eius pars Australis dicitur maritimus ager, la Maremma di Siena, ex qua excerptae fuere [orig: fuŕre] -duae ditiones satis parvae; nempe Principatus Plombini, sub proprio Principe, sub clientela tamen Hispan. et Status Praesidii, ubi Orberellum, Telamon, Portus S. Stephani, Portus Herculis et mons Philippi: quae sub Hispan. Caput huius agri est Sena, vide ibi. Aliae urbes, Mons Alcinoi, Collis, Pientia, Suana, Clusium, Massa, et Rossetum. Sunt etiam partes agri Senensis Insulae Ilua, Dianium, Aegilium, Mons Christi et Planasia, in mari Tyrrheno.

SENES quanti olim a Romanis habiti sint, testatur A. Gell. l. 2. c. 15. ubi eos in omni loco, inque omni specie honoris, priores potioresque habitos fuisse, scribit Hinc, cum Valerius Publicola collegam sibi Lucretium, Lucretiae Patrem, subrogasset [orig: subrogÔsset], illi, ut pote seniori, fasces tradidit: qui honor semper postea Senibus habitus est, teste Plut. in Publicola: Cumque idem instituisset, ut fasces alternis mensibus apud alterum Consulem essent, sumere eos prior, qui natu maior esset, solebat, Dionys. l. 5. et Dio Cassius l. 5. idque obtinuit, usque ad Legem Iuliam, quae honorem hunc detulit numero liberorum. Proin ita pergit Gellius. Sed postquam soboles civitati necessaria visa est; et ad prolem Populi frequentandam, praemiis atque invitamentis usus fuit: tum antelati quibusdam in rebus, qui uxorem, quique liberos haberent, senioribus neque uxores neque liberos habentibus: Inprimis a quo Lex Iulia de maritandis Ordinibus, ab Augusto lata est, ann. urb. Cond. 736. qua [orig: quÔ] Canditati quoque, qui plures liberos haberent, in petitione Magistratus praeferebantur, Tacit. Annal. l. 2. c. 51. ut et et in Provinciatum sorte; nonnumquam et sententiam primi rogabantur l. 9. C. de Decur. etc. Porro a Convivio quoque, Seniores a minoribus domum deducebantur; quem morem Romanos a Lacedaemoniis accepisse, traditum esse, addit idem Gellius. Vide plut. in Lycurgo et de institut. Lacon. Xenophontem idem de Republica Lacedaemoniorum: qui Iuvenalis Sat. 13. v. 54. verbis,

Credebant hoc grande nefas et morte plandum,
Si Iuvenis vetulo non assurrexerat, et si
Barbato cuicumque puer, licet ipse videret
Plura domi farra, et maiores glandis acervos.

Hinc Ovid. Fastor. l. 5. v. 65.

Iura dabat Populo senior, finitaque certis
Legibus est aetas, unde petatur honor.
Et medius Iuvenum non indignantrns ipsis
Ibat, et interior si comes unus erat.

Quae a Lacedaemoniis Romani accepisse videntur, cum Decemviti instituta Atheniensium et Lacedaemoniorum, gentium Graeciae laudatissimarum, imitati sunt, ut docet Iustin. ž. 10. de Iur. Nat. Gent. et Civ. nisi haec antiquo Romanorum instituto adscribere malis. iisdem a muneribus et militia vacatio fuit, nisi bellum Gallicum exoriretur, uti discimus ex Plut. in Marcello atque Camillo: quam tamen consuetudinem, ad tumultum, non ad bellum Gallicum, restringit Cicer. Philipp. 8. Gravius, inquiens, esse tumultum, quam bellum, hinc intelligi potest, quod bello [orig: bell˘] Gallico [orig: Gallic˘] vacationes valent, tumultu non valent. In Theatris, postquam sedilia distiucta esse coepere [orig: coepŕre], ut Iuvenes in Ephibico; sic Senes in Buleutico, spectabant, Cael. Rhodig. var. Lection. l. 8. c. 8. Imo inter Numina Veterum Senectutem quoque habitam, vidimus supra ubi de Diis. Vide etiam voce Gerocomium: uti de Senum calceatu infra, ubi de Virilium calceamentorum apud Veteres generibus. Vide Dempster. in Roson. l. 5. c. 10. Atque hinc Senex, nomen dignitatis factum est; Vide infra in hac voce, ut et in voce Seniores. Addam hic [orig: hţc] paucis Comicas Senum personas, quales apud Veteres in usu fuere [orig: fuŕre], ex Scaligero Poetic [orig: PoŰtic]. l. 1. c. 14.

Varia Senum apud veteres Comicos genera.

a *pa/ppos2 duorum senum nomen fuit, vide ibi. b. *(hgemw\n, tertius dictus est, sparsa [orig: sparsÔ] coma [orig: comÔ], naso [orig: nas˘] aquilino [orig: aquilin˘], dextro [orig: dextr˘] elato [orig: elat˘] supercilio [orig: supercili˘], capillo [orig: capill˘] in coronae modum: ratio nominis non liquet. g. *presbu/ths2 fuit quartus, vide ibi. d. Hermonius, quintus vocitatus est, obtutu acri, protensis superciliis, barbatus, recalvaster: cuius interventu et tractatu merces distrahebantur. Vide supra Coctio. e. *sfhnopw/gon, h. e. cuneata [orig: cuneatÔ] barba [orig: barbÔ] alter eiusdem operae dictus est, diversa [orig: diversÔ] facie, ronsus. z. Lycomedius septimus, a cura et astu dictus barba [orig: barbÔ] crispa [orig: crispÔ], mento [orig: ment˘] oblongo [orig: oblong˘], altero [orig: alter˘] supercilio [orig: supercili˘] protenso [orig: protens˘]: multa attingebat, quorum satagebat negotia. Haud absimilem fecere [orig: fecŕre] huius faciem lenoniam, diduxere [orig: diduxŕre] tamen buccas, imo et distorsere, contraxere [orig: contraxŕre] supercillia, ademere [orig: ademŕre] capillum, ita ut aut calvus, aut recalvaster, estet.

SENESCALLUS idem quod Maior domus, apud Rob. de Monte, in Ann. 1170. p. 649. Hanc Senescalciam, vel, ut antiquitus dicebatur, Maioratum domus Regiae, Robertus Rex Francorum dedit Gaufrido Grisogonellae, Comiti Andegavensi, quod sibi contra Ottonem Imperatorem fideliter adstitisset. Non obtinuit autem Senescallus integrum Maioris domus officium. Pipinus enim, qui hoc aliquando geslerat, et ex eiusdem amplitudine Regnum Franciae adeptus erat, Maioratus istius officium sustulit, et arctiori potestate Praepositum mensae constituit, quem a Teutonico Scalchum et Seniscalcum, appellavit. Vide Faucher. p. 25. Henr. Seplmannum Gloslario Archaeol etc. Carolo du Fresne Senescalli, qui Gallis Sencschal, Italis Scalco, munus primitus fuit circa domus curam et familiam


image: s0264b

dominicam, tum in Aulis Principum seu Procerum, tum in domibus privatorum. Etant praeterea administratores redituum totius dominici fisci, atque adeo reddendis rationib. obnoxii, cuiusmodi Senescalcos, Dapiferos seu Truchsessen German. in quibusdam locis Palatinatus vocari, auctor est Meibomius ad Chron. Mark. n. 30. Atque hi quidem Senescalli communes dicti sunt, ad discrimen Magnorum Senescallorum, qui Principum familiis, mensis et militiae praeerant. Sub prima enim Regum Franciae stirpe inter Regni Optimates, qui placitis ac iudiciis regiis intererant, Senescalci accensentur a Marculfo l. 1. Form. 25. altero [orig: alter˘] post Episcopos et Graviones loco [orig: loc˘], in veteri Placito Clodovei III. Sub secunda, post Comites Palatii nominantur, ante Buticularium, Comitem stabuli, Mansionarium, Venatores et Falconarios, apud Hincmarum de Ordine Palatii c. 16. Et hi Maiori=Domus suberant; cui quidem dignitati, veteri appellatione exstincta [orig: exstinctÔ], ea successit, quae Magni Franciae Senescalli dicta est, cui suberat Senescallus Franciae nude, dictus. Quippe Robertus Rex Gaufridum cognomine Grisagonellam Comitem Andegavensem ob praestitum contra Ottonem Imperatorem subsidinm, Franciae Senescallum dixit, et, ut habent Scriptores, Maior atum Domus Regiae, seu Senescalciam, ei et successoribus contolit hereditatio [orig: hereditati˘] iure tenendam. Quam dignitatem Megadomestici dignitati in Aula Byzantina, confert Guil. Tyrius l. 2. c. 5. Cum vero Comites Andegavenses rarius in Regum aula versarentur, habebant iidem Vicarium Comitis, qui Franciae Senescallus perinde vocabatur, ita tamen ut Andegavensi Comiti subesset, et ex dignitatis suae ratione hominium praestaret. A quo tempore Senescalci in Curiis Regum Francorum primas fere semper tenuerunt, atque in Regiorum diplomatum subscriptionibus primum locum observarunt [orig: observÔrunt], maxime a temporibus Henrici I. Munus illorum insigne citca dapes fuit et mensam Principum, uti pater ex cognomine Dapiserorum ipsis fere semper tributo: non tamen communiter (quod Senescallorum communium erat; sed in sollennioribus solum ceremoniis, in quibus Princeps cum apparatu accumbebat. Praecipuum vero, in rebus bellicis: unde Theobaldus Comes Blesensium, Franciae Senescallus Princeps Militiae Regis dicitur, apud Rigordum A. C. 1184. Erat quoque eius, vexillum Principis ac Domini in praelia efferre: eo [orig: ] Missam audiente ensem tenere, ut alia omittam. Sed et ius reddebat Principis subditis, eoque [orig: e˘que] nomine coeteris Iudicibus praecrat, etc. Apud Anglos, Senescallus tenet locum Capitalis Iustitiarii, cuius vices gerit, et iurisdictio Virgata Regia dicitur, contunetque 12 leucas in circuitu Regis, ubicumque fuerit: de cuius munere in iustitia administranda, vide Statutum Eduardi I. apud Car. du Fresne Glossar. qui plura hanc in rem erudite congessit. Porro Senescallorum munus posterioribus saeculis, uti de Magno Franciae Senescallo supra diximus, fere semper hereditarium fuit, et certis non modo familiis, sed et praediis, addictum. Sic Vicecomites Thuarcenses Comitum Pictaviae, Domini Ioinvillae Comitum Companiae, Domini de Breze Ducum Normanniae, Domini de la Puisaie Comitum Perticensium, Domini Spineti Comitum Atrebatensium, Domini d'Estee Comitum Bononiensium etc. Senescalli exstitere [orig: exstitŕre]. Quemadmodum in Imperio Comes Palatinus perpetuus est Imperatoris Senescallus et Dapifer etc. Vocis originem quod attinet, ex son vel seneste et sente, grex, armentum, et scalcus, servus, eam arcessunt Lindenbrogius et Vossius, quod armentis, et per synecdochen toti domui rusticae Senescalli antiquitus praeestent. Vide plura hanc in rem apud Auctorem praefatum.

Series Senescallorum Franciae.

a. Guilielmus Com. Feritatis et Gometi, A. C. 1060. sub Henrico I. b. Radulphus Dapifer, sub Philippo I. A. C. 1065. g. Balduinus Dapifer, sub eodem A. 1069. d. Fridericus, itidem A. C> 1071. e. Robertus, A. C. 1078. et 1079. z. Adam, A. C. 1085. h. Hugo I. A. C. 1083. 1085. et 1086. q. Guido de Monteleherici Comes de Ruperforti A. C. 1092. i. Paganus de Garlanda A. C. 1096. k. Hugo de Ruperforti, Comes Cresciacensis, Hugonis I. fil. A. C. 1107. l. Anselmus de Garlanda, A. C. 1110. 1120. cui successit frater, m. Guilielmus de Garlanda. Et n. Stephanus de Garlanda, A. C. 1126. c. Radulfus Comes Viromandensis et Vadensis, usque in A. C. 1152. o. Theobaldus Comes Blesensis, usque in ann. 1191. Postea nomine mutato [orig: mutat˘], Magni Magistri Hospitii Regii successere [orig: successŕre].

SENEX nomen dignitatis, apud Statium l. 1. Sylv 2. v. 253.

Callimachusque senex, Umbroque Propertius antro.

Ad quem loc. vide Animadversiones Barthianas. Hinc Tyriorum ille supremus Magistratus [orig: MÔgistratus], quem Senem tantion, spretis aliarum dignitatum nominibus, appellatum esse, ait Antoninus Hist. part. 2. tit. 17. c. 9. ž. 7. Legimusque in Fortal. Fidei l. 4. c. de Divers. Paganor. in Phoenicia quosdam praeficere sibi Capitaneum, non successione hereditaria [orig: hereditariÔ], sed praerogativa [orig: praerogativÔ] meritorum, quem ipsi vocant Veterem seu Senem, non tam provectae aetatis ratione, quam prudentia [orig: prudentiÔ] et dignitatis praeeminentia [orig: praeeminentiÔ]. Sed et notus Senex, vel Vetulus de Montanis, Aslasinorum seu Lassatinorum, de quibus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘], Princeps, Arnoldus Lubec. l. 3. c. 37. Princeps de Montanis, qui quadam [orig: quÔdam] excellentia [orig: excellentiÔ] Principatus dicitur Senex. Vide de illo Guil. quoque Tyrium l. 20. c. 31. Wilh. Neubrigensem l. 4. c. 24. et Car. du Fresne ad Ioinvillam, item supra in voce Alsheich. In Ecclesiam transiit titulus, dictique sunt Senes vel Senes Episcopi, in Africa olim, Episcopi promotionis tempore coeteris antiquiores, qui eo [orig: ] nomine Primates erant, unde et sedes eorum Prima vocata est. Sic Silvanus modo Senx Ecclesiae Summensis, appellatur in Collatione Carthagin. I. c. 16. modo Episcopus c. 57. *ge/rontes2 dicebantur Scriptoribus Graecis, eodem [orig: e˘dem] sensu, unde *ge/rwn *)innoke/ntios2, in Cod. Can. Eccl. Afric. c. 90. Imo et Senex Abbas, apud Petr. Abaelarlum Ep. 8. Unde *gerontiko\n liber, de quo diximus supra voce Geronticon etc. Vide plura supra Presbyter, et apud praefatum Auctorem in Glossario, uti de calceis Senum, supra Conipodes.