December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 125, image: s0251b

SEGUSIUM , SEGUSIO Plinio l. 3. c. 17. et Antonin. urbs Galliae Subalpinae ad Alpium Cottiarum radices, vulgo Susa. Olim regioni Italiae nonae Transpadanae adscripta. Hinc Alpium Cottiarum initium esse, ex Italia in Galliam tendenti, et Cotti Regis sepulchrum moenibus eius proximum exutisse, scribit Amm. Marcellin. l. 15. Hanc una cum Augusta duodecim Longobardorum duces, tum Interreges, propter incursiones in Franciam, cum toto earum territorio, cumque valle Amectegi Reg Guntchramno ex pacto dedere [orig: dedÍre]. Sic utraque urbs Italiae detracta, et Burgundiae, parti Galliae, a Francorum Regibus adnexa est, Segusionem inprimis totumque pagum cognominem in quo Ferraria, et Novalicium monasterio illustre Novalese, Guntchramnus Mauriennensi Ecclesiae a se conditae, atrribuit, Taurinorumque Episcoporum potestati exemit, et in veter. Notit. in provincia Alprum Graiarum et Penninarum quarto [orig: quartŰ] loco [orig: locŰ] civitas Seutium Ponitur. Nunc in Pedemontio, ad Duriam fluv. Gall. Doire Susine, qui ad urbem Taurinos Padum auget: cum arce munita, in colle, sub Sabaudiae Duce 1. leuc. a [orig: ] confinio Gall. et Delphinarus, 24. mill. pass. a Taurino in Circium rotidem a Brigantio in Caeciam. Caput Marchionatus cognom inis, qui ad radices Alpium, inter Pedemontium ad Ortum et Delphinatum ad Occidentem est. hic [orig: hÓc] olim Segusini populi. Pagus Segusinus a situ vocatur Ital. Val di Susa, Gall. le Val de Sule, propterea quod Alpibus ex utraque parte includitur, et ad pedes montium utrinque iacet. Laudat Arrianus in Cyneget. c. 3. canes Segusios, qui vestigia leporum cum clangore et latratu odorantur, excitatosque persequuntur: Germani Scushundt, vel Schwiahundt. Portam Segusinam, quae Segusium tendit, urbs Augusta Taurinorum habet. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

SEGUSTIERO vide Segesterorum Urbs.

SEHESIMA civitas in tribu Issaschar, Ios. c. 19. v. 22. Latine, humiliatio ieiunii, fovea, vel meditatio ieiunii, aut superbia maris.

SEHON rex Amorrhaeorum, transitu Israelitas prohibere conatus, ab illis victus, occisus, regnoque [orig: regnŰque] exutus est, Numer. c. 21. v. 21. Latine, eradicatio, sive conclusio.

SEJA Dea fuit, ut ex Varrone tradit Augustin l. 4. de Civ. Dei, c. 8. praeposita, quamdiu segetes sub terra essent: cum vero iam supra terram, et segetem ffaceren, Segetiam vocabant. Seia autem dicta, a Serendo, Segesta vero a segetibus. Simulacrum earum Romae extabat in circo, ut ait Plin. l. 18. c. 2.

SEJANUS Aelius, vir, de quo multa Sueton. in Tiberio, et Iuveval. Sat. 10 Eius historia paucis sic habet. Vulsino [orig: VulsinŰ] Tuseiae urbe natus, ex Seio Strabone, equite; adhuc iuvenis admodum Caii Caesaris, Augusti nepotis, fortunam sequutus est, postea in Tiberii gratiam se insinuavit. Audax, callidus, calumniandi artifex, abiectus simul et superbus: modestiam prae se ferens, intus totus purpureus fuit. Modo luxu et prodigalitate, modo vigilantia [orig: vigilanti‚] et industria [orig: industri‚], ad rerum summam grassatus. Caput Praetorianorum evasit, et parem cum Tiberio potentiam nactus est: qui, ipsius consortio [orig: consortiŰ] delectatus, socium eum curarum, laborumque appellare est solitus, passus, ut imago eius in publicis locis venerationi prostaret, et in theatris legionumque insignibus appareret Hunc Drusus, Imperatoris fil. cum contemptui hac eret colaphum quoque illi aliquando infilixisset, Seianus, per uxorem eius Liviam, spe Imperii corruptam, illum veneno [orig: venenŰ] sustulit, Agrippina [orig: Agrippin‚] quoque, et Germanico [orig: GermanicŰ], cum filiis, sublatis. Liviae nuptiis inhians, prohibitus a Tiberio est, eoque processit insolentiae, ut iam omnibus intolerabilis evaderet, sparsis quoque, per imprudentem superbiam vocibus, queiomae Imperatorem se iactaus, Tiberium Insul. Capreae, in qua degebat, solum esse diceret, huius quoque calvitie, in Comoediis publice proscissa [orig: prosciss‚]. Quibus omnibus tandem permotus Imperator, negotio Senatui dato [orig: datŰ], illum strangulari curavit, tota [orig: tot‚] eius familia [orig: famili‚] excisa [orig: excis‚], et quidquid Tiberio suspectum erat, huic stragi involuto [orig: involutŰ]. A. C. 31. Adde Tacit. Annal. l. 3. 4. et 5. Dionys. etc. supra dictis.

SEIDA Africae fera dimidii cubiti altitudine, barba [orig: barb‚] tigridem, ore leporem, hominem auribus referens, armata undique aculeis rotundis, albi nigrique coloris, quibus se contra quemcumque animalium impetum tuetur: Ab omni potu abstinet, sed in escam quidvis obvium rapit, Richeliet.

SEIGNELIACUM seu SEILLINIACUM, nunc SEIGNELAY, oppid. Ducatus Burgundiae in tractu Altissiodorensi, ad Seninum fluvium, qui paulo infra in Icaunam cadit, inter Altissiodorum et Iuiniacum, 3. leucis utrinque, commerci et plurimarum mercium factura [orig: factur‚] bibuke, Vetus illic castrum, sumptibus Caroli de Voisy, loci Toparchae, qui praecipua [orig: praecipu‚] apud Carolum VI. Galliae Regem gratia [orig: grati‚] flagrabat, exstructum, A. C. 1405.

SEJORNI Regis Custos in Memcriali vet. apud Car. du Fresue, nomen fuit officii in Aula Regis Franciae, cui commissum erat Seiornum Regis; quo [orig: quŰ] nomine vocabatur locus, ubi erant stabula Regia (in quibus Regii equi alebantur et morabantur, donec iis Rex haberet opus) paulo ultra Palatium de Beaute appellatum, ad Matronam fluv. Illi suberant Marescallus, cuius munus erat calceare equos, et Pagii seu famuli etc. Vide eum in Glossar.

SEIR mons Idumaeae, in tribu Manasse, inter Asphaltitem, et Aegyptum, Strdenay hodie, Postello. Hic ab Esau huius montis accola, eo quod esset hirsutus, nomen accepit, 1. Paral. c. 4. v. 42. Item vir quidam Horraeus, Gen. c. 36. v. 20. Item mons, in tribu Dan, tertius eius nominis, iuxta Cariathiarim in finibus Azoti et Ascalonis, ascriptus tribui Iudae, in distributione terrae.

SEIRA civitas Idumaeae, 2. Reg. c. 8. v. 21. latine, parva, sive tribulata.

SEIRATH nomen loci, Iudic. c. 3. v. 26.

SEIS collis Iudaeae, inter Hierosolymam et Engaddi.

SEISSETUS Bernardus, vide Bernardus.

SEJUGES Aurati in Capitolio positi, a C. Cornelio, memorantur Livio l. 37. c. 35.