December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 118, image: s0244a

SEBENIA sacerdos quidam, 1. Paral. c. 15. v. 24. Nomen viri, Nehem. c. 9. v. 5.

SEBENICUM seu SICUM Ptolem. urbs Dalmatiae in ora, a Bonifacio VIII. Episcopalis sub Archiepiscopo Spalatensi facta, Scordonae proxima, inter Iaderam ad Occasum 48. ac Tragurium in Ortum, 32. mill. pass. Baudrando Sebenico, alias Croatiae maritimae oppid. nunc civitas Dalmatiae in ora maris Adriatici permunita, sub Venetis. Male pro Sico sumitur, cuius rudera cernuntur in littore, inter Tragucium et Salonae ruinas. Distat 40. mill. pass. a Iadera in Ortum 25. a Tragurio in Circium prope ostia Titii fluv. 300. a Venetiis milliarib. Castrum habet in clivo, cum arce permunita S. Nicolai, ad mill. pass. pluriesque, sed frustra a Turcis tentata fuit.

SEBENITICUM seu SEBENNYTICUM Stephan Strab. ac Ptolem. Sebenniticum Plinio, l. 5. c. 10. ostium Nili inter Bolbitinum ad Occidentem et Pathmeticum ad Ortum, Sturioni Nigro. A Sebennyto, etiamnum Sebenit. Est autem Sebennytus, Aegypti Urbs, portus, fluv. in Sebennyti nomo, Ptolem.

SEBEON pater Anae patris Oolibama alterius uxoris Esau, de filiabus Chanaan, Gen. c. 36. v. 2.

SEBER-CHERES Memphitarum Rex XV. post Bi-Cherem praefuit annos 7. dum Musthis Thebanis, et Ramesses in inferior. Aegypto, imperarent. Eum Excepit Thamphathis, quem vide.

SEBETUS hodie FIUME DELLA MADDALENA, teste Scipione Mazzella [orig: MazzellÔ], fluv. exiguus Campaniae apud Neapolim fluens. Eius meminit Columella l. 10.

Doctaque Parthenope, Sebethide roscida lympha [orig: lymphÔ].

Stat. l. 1. Silv. 2. v. 260.

At te nascentem gremio [orig: gremi˘] mea prima recepit
Parthenope: dulcisque solo tu gloria nostro [orig: nostr˘]
Reptasti [orig: ReptÔsti]: nitidum consurgat ad aethera tellus
Eubois; et pulchra [orig: pulchrÔ] tumeat Sebethos alumna [orig: alumnÔ].

Vibius in Catalogo fluminum: Sebethos Neapoli in Campania. Virg. Aen. l. 7. v. 733.

Nec tu carminibus nostris indictus abibis
Oebale, quem generasse [orig: generÔsse] Telon Sebethide nympha [orig: nymphÔ]
Fertur; Teleboum Capreas quum regna teneret.

Ubi Servins: oebalus filius est Telonis et nymphae Sebethidis: haec autemest iuxta Neapolim, Sed Telon diu regnavit apud Capreas insulam, contra Neapolim sitam. Populariter Fornello; et vicatim per Neapolim delabitur, omnibus civibus usum praestans. Sed eius pars prope muros Urbis labitur, et paulo infra pontem S. Magdalenae in Sinum Neapolitanum se exonerat, unde etiam multis dicitur Fiume della Madalena, Baudrand.

SEBIA mater Ioas, 2. Regum c. 12. v. 1. Filius item Saharaim, 1. Paral. c. 8. v. 9.

SEBINUS lacus Cenomanorum in territorio Brixiensi, ex quo Ollius fluv. oritur. Lago d'Isco hodie dicitur.

SEBIZIUS Melchior Falckenberga [orig: FalckenbergÔ] Silesius, ex nobili et an tiquo Sebischiorum stemmate, Iuri primum, inde Medicinae, imo et aliquandiu militiae, deditus, Physicus Ordinar. Et Medicinae Professor Argentorati enuntiatus, A. C. 1586. ob senium vero rude donatus, surrogato [orig: surrogat˘] ipsi filio [orig: fili˘] cognomine, A. C. 1612. Obiit A. C. 1625. Filius, vero, Medic. Doctor promotus Basileae, A. C. 1610. a Ferdinando II. Comes Palatinus creatus, A. c. 1630. post 55. Doctores promotos, et scripta insignia edita, decessit A. C. 1674. aetatis 95. Vide de utroque Paul. Freherum Theatro Viror. eruditione claror. ut et aliquid supra voce Melchior.

SEBOIM nomen urbis. Gen. c. 10. v. 10.

SEBOSIUS Statius, vide ibi.

SEBRIAPA urbs Sarmatiae Asiaticae, Ptolem.

SEBRITAE qui et SEMBRITAE insulae Meroe vicini, Steph.

SEBRITHITES nomus Aegypti, Euseb. unde Vaphres Rex 10000. hominum misit Salomni, ad aedificandum templum.

SEBTHAI nomen viri, Esdr. c. 8. v. 7.

SEBVAEENI secta Samaritanorum. Tempora divinitus Paschatis, Pentecostes et Tabernaculorum festis destinata, mutarunt [orig: mutÔrunt]: primum sub initium, alterum sub finem Autumni, tertium in Martio celebrantes. Vide Samaritani.

SEBUM vide Sebalis Fax.

SEBUNDE Raimundus, vide Raimundus.

SEBUNTA quae ESEBON Ebraeis, oppid. Palaestinae in Arabiae Petraeae confinio uti aliquibus videtur, in tribu Gad, Medavae finitimum.

SEBURAI nomen classis Eruditorum inter Hebraeos, qui post obsignationem Thalmudis fuerunt; facta autem illa est A. M. 4260. iuxta calculum Robbi Ganz, 73. annis post mortem Rabbi Ase, de quo vide supra, et tum ad omnibu Iudaeis Thalmud receptum est, anno [orig: ann˘] 311. ab obsignatione Misnae. Fuit autem caput Seburaorum Rabbi Iosi, ultimus Rabbi Simona, sub quo cessarunt [orig: cessÔrunt] Scholae, ob indignationem Persiae Regum per annos 50. usque ad ann. 349. quo Classis Georum, h. e. Sublimium, surrexit. Vide cit. Rabbi Ganz Chronologia [orig: ChronologiÔ] Rabbinorum sub Templo II.

SEBUSIANI vide SEGUSIANI, Populi Celticae Galliae a plurimis confunduntur cum Segusianis, quorum regio hodie la Bresse, le Lyonnois, et le Forest. Sunt tamen, qui credant Sebusianos fuisse, ubi hodie Beugea, le Beugey, provinc. Galliae Bressiae adiecta, versus Rhodanum, Pineto [orig: Pinet˘] et Pingonio [orig: Pingoni˘] testibus, forsan errore Typogroph. pro Segusianis, cum, teste Caesare, l. 7. Belli Gall. c. 75.


image: s0244b

essent Aeduorum clientes. Baudrandus. De Sebusianis Wissenburgensibus, vide B. Rhenanum cum Notis Ottonis ICti, l. 3. p. 615.

SECALAUNIA regiuncula Galliae, in Catnutibus, quartus ex sex Ecclesiae Aurelianensis, seu Genabensis Archidiaconatibus, vulgo Archidiaconatus Sigalontae dictus, qui a Ligere ad Carum pertinet. Quidam partem aliquam Secaloniae in Biturigum etiam finibus collocant, circa utrumque Saleram la Saudre, maiorem et minorem. An a secali, quo [orig: qu˘] abundat? Vulgo la Soulogne. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

SECANDE Aethiopiae sub Aegypto oppid. Plin. l. 6. c, 30.

SECELA urbs Palaestinae, Stephan. ex Iosepho.

SECERRAE oppid. Hispaniae citerioris in Catalaunia, inter Barcinonem et Gerundam. S. Celloni Varrerio.

SECESPITA teste Festo [orig: Fest˘], aliis securis, aliis dolabra aenea, aliis cultellus fuit. Ipse cultrum putat fuisse ferreum, oblongum, manubrio [orig: manubri˘] eburneo [orig: eburne˘], rotundo [orig: rotund˘], solido [orig: solid˘], vincto [orig: vinct˘] ad capulum auro [orig: aur˘] argentoque [orig: argent˘que], fixo [orig: fix˘] clavis aeneis, aere Cyprio [orig: Cypri˘], quo [orig: qu˘] Flamines, Flaminicae virgines, Pontificesque ad sacrificia utebantur: Postquam enim victima mactata, excoriata, abluta et perpurgata esset, mox Aruspex, Flamen, aut Sacerdos secespita [orig: secespitÔ] viscera rimabatur, attenteque explorabat, an petl tatum foret: cum manu ea, ne qua offensa pollutis sacris intercideret, contrectare non liceret. A secando, nomen invenit. Iconem eius, ex Guil. Brassicani Antiquitatibus Gallica lingua [orig: linguÔ] editis, in opus suum de Antiqq. Rom. transtulit Ioh. Rosin. l. 3. c. 38. Vide quoque Greg. Giraldum l. de vasis quibus Veteres in sacrificiis usi sunt. Casaubonus secespita [orig: secespitÔ] victimas humi stratas feriti consuevisse, addit ad Octavium Suetonii. c. 15. ubi de hoc more plura: et ad Tiber. c. 25. makairi/dion qutiko\n Luciano dicit veterib. vero Latinis acierem propriam huic ministerio fuisse, a)ci/nhn i(erofa/ntou Graecis dictam, monet.

SECESSUS Poetarum non raro apud Scriptores occurrunt. Nempe Secessebant illi, post exhibitam Romae operam et famam acquisitam, uti de Martiali constat, qui ex Secessu Hispanico Romam libellos aliquot misit: de Papinio item Statio, qui Neapoli idem fecit. Sic enim hic Praesat. l. 3. Sylv. ad Pollium. Summa est Ecloga, qua [orig: quÔ] mecum secedere Neapolim Claudiam meam exhortor. Hic [orig: Hţc], si verum dicimus, sermo est quidem securus, ut cum uxore, et qui persuadere malit, quam placere: huic praecipue libello favebis, cum scias hanc destinationem quietis meae, tibi maxime intendere: meque non tane in patriam, quam ad te, secedere. Ad quae verba Barthium vide. De Secessibus Philosophorum, Romae olim itidem, Athenisque, diximus aliquid supra in voce Schola: aliorum virorum gravium in agros, vindemiali tempore, vide infra ubi de Vindemia. Aliud quid secessio erat, ultima apud veteres Romanos rabies, quam graphice descriptam habes, apud Livium l. 3. c. 52. ubi de Secessione plebis in montem Aventinum et l. 34. c. 5. ubi de Secessione muliebri etc.

SECHEM fil. Galaad, Numer. c. 26. v. 31. Ab hoc metropolis Sarmatiae in tribu Manasse, quae Sichem dicitur.

SECHENIAS fil. Obdiae, 1. Paral. c. 3. v. 21. Latine, vicinus Dominus, aut habitatio Domini.

SECHES Hesych. *sexe\s2 tou= *(ermou= a)sth/r. *babulw/nioi. Vide Voss. de Idolol. l. 2. c. 32.

SECHIA filius Sacharaim, 1. Paral. c. 8. v. 10. Latine, protectio, ramus, vel cessatio Domini, sive sepiens, aut vallans Dominus.

SECHNUPHIS Aegyptius Sacerdos, Platonis praeceptor, memoratur Clementi l. 1. Strom. *istorei=tai de\ *puqago/ras2 me\n *sw/gxhdi tw=| *ai)gupti/w| arxiprofh/th| maqhteusai. *pla/twn de\ *sexnou/fidi tw=| *(hliopoli/th|. Narratur autem Phthagoras fuisse discipulus Sonchedis Archiprophetae Aegyptit: Plato autem Sechnuphidis Heliopolitani etc.

SECHRONA civitas in tribu Dan, Ios. c. 15. v. 11. Latine, ebrietas, pretium, vel merces eius.

SECKINGA Latine Sacconium, oppidum agri Raurici, proxime supra Rinfeldiam; Occupat Rheni Insulam, unde, quasi in sacco situm, forte nomen accepit. Huic initium dedit antiquissimum virginum Coenobium, Fridolini Scoti, viri sancti, busto [orig: bust˘] nobilitatum, quod Principum variorum munificentia [orig: munificentiÔ] insigniter auctum est: Ab aliquot inde saeculis, sub Habspurgiae Comitibus, Advocatia [orig: AdvocatiÔ] ipsis a Vestalibus delata [orig: delatÔ]. Fuerat autem Advocatorum talium munus, Coenobiorum iura possessionesque tueri, villis servisque imperare, Monastarii nomine iuramenta exigere, quaeque his similia, unde illis de iudiciorum fructibus et emolumentis pars cedebat. Imo aliquando tanta illorum auctoritas, ut Conventui, citra Advocati consensum, nihil bonorum immobilium alienare licuerit. Hodie sub Austriacis est. Vide Christ. Urstisium Histor. Basil. Stumpf. Chron. etc.

SECOANUS fluv. Massiliensium, Steph. De Sepuana fluv. loqui videtur.

SECONTIA [1] quae et melius SEGUNTIA Livio l. 34. c. 18. dici videtur, gemina est: nova, nunc Siguenza, urbs Hispaniae Tatraconens. in Celtiberis, Academia et Episcopalis sub Archiepiscopo Toletano, in nova Castella, apud Arragoniae fines, Segontia Plinio, et Segortialacta Ptolemaeo, inter Bilbilim urbem Arragoniae ad Ortum, et Complutum in Africum oppidum et Academ. Castellae novae 16. leuc. Vetus vero Medina Celi, oppidum vicinum, a nova [orig: novÔ] 4. leuc. Bilbilim versus 12. in monte, Ducali titulo [orig: titul˘] ornatum. Baudrando urbs est Celtiberorum in regno Castellae, ad amnem Henares, 8. leuc. a confin. Aragoniae, 30. a Caesaraugusta in Occasum. Vide Seguntia.

SECONTIA [2] altera Antonin. SEGUNCIA Livio, loc. cit. oppid. Hispaniae Tarraconens in regno Arragonio, et in finibus


image: s0245a

Celtiberorum, Muela hodie, teste Gasp. Varrerio [orig: Varreri˘]. Aliis est Epila oppid. eiusdem regnia a Caesaraugusta [orig: CaesaraugustÔ] 7. leuc.

SECOR Gall. Aquitanicae portus, Ptol. Lysson Villanovano et Caenali. Intra Pictonum promontor. et Ligeris ostia. Quibusdem est les Sables d'Olone; aliis bornik. Baudrand.

SECOVIA urbecula Episcopalis Stirae superioris ad amnem Gayl, qui paulo infra in Muram cadit. Vix 4. milliar. a confinio Austriae superioris in Meridiem 20. milliar. German. a Salisburgo in Ortum et 6. ab eius ditione; Seckaw.

SECRETA in Capitulis Caroli M. l. 6. c. 170. Ut Secreta non inciptatur, nisi post Angelicum hymnum finitum: Carolo du Fresne est oratio, quae post Praefationem in sacra Liturgia secrete et submissa [orig: submissÔ] voce a Sacerdote dicitur. Alibi eidem sic dicitur Curia seu Consessus Iudicum de re aeraria et fiscali. Secreta enim Regia, passim de Aeratio, imprimis in Regno Cypri, sub leziniana Familia, de sacro Principis aerario, cui qui praeerant Baillivi Secretae vulgo in Chartis aopellantur, apud Eund, ubi etiam varia reperies de Secretariis Ecclesiarum, aediculis videl. Seu cameris, vice exedrarum, Aedibus sacris adiunctis, in quibus vasa seu vestes sacrae recondi, Ministri sacrorum indui, Episcopi de rebus Ecclesiasticis deliberare, iter factentes divertere etc. soliti: de quibus idem pluribus in Descr. Aedis Sophianae num. 85. et 86. uti de Secretariis Iudicum, Not. ad Alexiadem p. 262. et 269. At Secretarius, ad eadem voce dicitur, quem Secretorum notarium vocat Vopiscu in Aurelia no, c. 36. de quo vide supra in voce Asecreta, it. Notarius.

SECRETARIUM locus in quo Iudices causas audiunt: est enim Secretarium Iudicum, ut Consistorium Principum, Zeno in l. fin. C. ubi Senat. vel Clariss. Item locus secretior in maioribus templis, quo [orig: qu˘] vasa sacra conservantur. Aliis Diaconium, in quo res suas tractaturi conveniunt eiusdem Ecclesiae Praepositi et Canonici, qualem hodie Domum Capitularem, the Chapterhouse Angli appellant, Beda Hist. Eccles. l. 2. c. 1. Item ipsa Synodi sessio et Conventus, qui in Secretario habitus est; Sic Lateranensis Synodi sessiones A. C. 642., sub titulis quinque Secretariorum, sive Consulta ionum donominantur. Vide Heuric. Spelmann. Glossar. Archaeol.

SECRETUS Iuppiter apud Lutatium ad Stat. Theb. l. 2. v. 715. ubi de Minerva, e Iovis cerebro nata; Est vero mysterium quod luce incontaminata, atque armis munita virgo de vertice Dei maximi et secreti orta dicitur: cur vocetur, explicat Festus Avienus initio Paraphras. in Arat. Phaenomena, quem vid, ut et Barthium ad loc. In Constitut. Siculis l. 1. tit. 36. 58. Secreti Duanae, inter Ministros et Officiales regios recensentur Sic occurrunt Secreti, in Charta Caroli II Siciliae Regis Iustitiarii, Secreti et Officiales alii Aprutii: apud Car. du Fresne Glossar.

SECTA apud Henr. Knyghtonum A. C. 1357. Cives obviaverunt ei ultra mille Equestres metiore modo [orig: mod˘], quodlibet artificium simul vestiti in una secta: videtur vestis genus uniforme, toti alicui Corpori conveniens. Unde forte Sectarum nomen olim apud Metenses cuidam hominum generi haesit, quos Meurissius les Sectes dictos scribit in Episcopis Metensibus p. 399. cuiusmodi fuit Lutetiae Capelorum in Collegio Montacutiano. Alias Secta vox est Anglici Fori, in quo Secta Curiae seu Secta ad curiam, dicitur servitium, quo [orig: qu˘] feudatarius ad frequentandam Curiam domini sui renetur; In l. 2. c. de Delator. vitae institutum seu agendi ratio sic dicitur. Apud Papiam, opinio ab aliorum sententia diversa, haeresis, secta vocatur. Sed et divinam sectam ac disciplinam dixit Tertullian. de Pallio c. ult. Origo voci a sequendo. Unde Sectatores, apud Romanos, dicti sunt, qui cum Petitoribus seu Candidatis assidui erant, illorumque latera stipabant. Cum enim amicorum et populi voluntas Candidatis concilianda esset, quod Professio dicebatur, et integrum nonnumquam annum ante Comitia incipiebat, teste Cicer. de Petit. Consul. inter Amicos et Propinqui et necessarii et omnes ii, qui aliquid voluntatis ostendebant, habiti sunt; qui omnes, quod studia eorum plurimum ad petitionem valerent, conciliandi erant. Qui vero aliquid volunta is ostenderent, ii ferme aut Salutatores erant, qui prima [orig: primÔ] diei hora [orig: horÔ] Petitoris domum adeuntes, salute dicta [orig: dictÔ], inde discedebant: aut Deductores, qui praeterea tantisper exspectabant, dum illum domo [orig: dom˘] exeuntem in Forum deducerent: aut denique sectatores, qui, ut dictum, assidui lateri eius haerebant, Ioh. Rosin. Antiqq. l. 7. c. 8. De horum numero, cum Fabia Lex temporibus Marii et Sullae promulgata, isque restrictus esset, repudiata Lex est a Populo. Unde Cicer. pro Muraena. Tenuiores, inquit, Legi Fabiae de numero Sectatorum restiterunt. Vide iterum Rosin. l. 8. c. 29. ubi de Ambitu.

SECTARIUS Vervex Festo est, qui gregem agnorum praecedens ducit, Graece *kti/los2. Homerus de Ulysse Il. g. v. 196.

*au)tos2 de\, kti/los2 w(s2, e)pipwlei=tai sti/xas2 a)ndrw=n.
Ille autem, ut dux gregis aries, lustrat virorum ordines.

Ubi Scholiastes *kti/lon ait dici, quasi a)/ktilon, a)po\ tou= a)/gein ta\ loipa\ qre/mmata, a ducendo reliquo pecore. Laconum lingua tityrus, si Servio credimus. Talmud cis Karkastha, a tintinnabulo ei appendi solito, quod a verbo [gap: Hebrew word(s)] Karkas, i. e. sonare, est: Arabibus Chorraz, i. e. qui peram pastoris gerit, o) phrofo/ros2 etc. Vide Sam. Bochart. Hierozoici Parte prior. l. 2. c. 43.

SECTILE Pavimentum apud Sueton. Caesare c. 46. In expeditionibus tessellata et sectilia pavimenta circumtulit, idem cum lithostroro est, quo supra vide: ut et Casaubonum ad loc

SECTIO in suppliciis olim frequens. Et quidem vel de flagellatione ante supplicium vox sumpta. Horatius de Mena, Od. 4. Epod. v. 11.

Sectus flagellis hic Triumviralibus.

Vel de quovis alio excarnificationis genere, ut te/mnein apud


page 119, image: s0245b

Graecos, vide Arrianum Dissertat. Epicteti l. 3. c. 21. Imo revera sectio usurpata olim, in suppliciis praesertim servorum, quod diameleisti\ ta/mnein vocat Homer. Od. s2 v. 338. qui Melanthium sic punitum refert Od. x. melhdo\n diaspaai, Socr. Histor. Eccl. l. 7. ubi de Hypatia, quod tamen ad lacerationem potius spectat, de qua supra; ta a)krwth/ria zw=ntos2 a)pote/mnein, Lysias Orat. pro Calia: me/son diatamei=n, Herodot. l. 6. ubi de Aethiopicis Sacerdotibus Sabaci Regis iussu dissectis: dixotomei=n, Matthaeus c. 24. v. 51. xi/zein me/son, auctor Historiae Susannae v. 59. etc. Fiebat namque id modo in minutas partes, cultro [orig: cultr˘], ut de Agage a Samuele Proph. 1. Sam. c. 15. v. 33. et Martyribus, Tyrannorum iussu, minutatim concisis, legimus passim: vel in duas partes, serra [orig: serrÔ], uti de Esaia Propheta Iustinus Dial. cum Tryph. et multis honesti ordinis viris, a Claudio dissectis, Suetonius habet. Vide Casaubon. ad Octavium huius c. 13. Gatakerum Adversar. Miscellan. c. 45. et hic [orig: hţc] passim, inprimis ubi de Collateribis et Debitoribus: uti de sectis psecadum capillis, verbo Colligere. Idem vero in victimis sacer ritus, de quo suo loco [orig: loc˘]. De Sectionibus S. Scripturae, vide supra, Malera, it. voce Pericopa.

SECTOR Asconio aestimator fuit ac redemptor bonorum damnati atque proscripti. Aestimabat nempe quanti essent, et redimebat ab his, qui sectionem vendebant, ut, quod pactum esset, illis redderet in pecunia, quod in rebus aut iure earum persequendarum accepit. Hinc in Festo, Sectio persequutio iuris: et, Sectores, qui bona sua persequuntur. Ad quem locum notat Scaliger, verbis illis non satis declarari quid sit Sector, neque ab auctore Glossarii, qui biw/nhn interpretatur. Secus tamen videtur Salmasio in de Modo Usurar. p. 828. qui ab utroque recte id factum dicit, ut nihil melius: neque Sectio Graece melius, quam biwni/a reddi potest. Hi aliquando iidem cum Delatoribus seu Quadruplatoribus, qui mollius se Cognitores appellabant, fuere [orig: fuŕre], cum videl. hi, specie commodorum Aerarli vel Fisci, sua commoda curantes, non solum Praefectis subicerent obnoxios mulctis, aut debitores vel veteres vel latentes: sed et ipsi damnatorum dein subhastatorumque bona coemerent. Ex qua nota fuit Partus ille, exercendis idem apud Aerarium sectionibus samosus, et veterum Aerarii debitorum persecutor, apud Tacit. Annal. l. 13. c. 23. De iisdem pervagatus est Manilii locus, l. 5.

Non ullo careat digito, quaque iverit hasta,
Defueritque bonis Sector, praedamque lucretur
Noxius et patriam fraudarit debitor aeris.
Cognitor est Urbis. Nec non lascivit amores
In varios, ponitque forum, se datque Lyaeo.

Ad quae verba animadvertit Scaliger ritum licendi elato [orig: elat˘] digito [orig: digit˘], in auctionibus, olim fuisse usitatum, quique bona hastae subiecta redempturi erant, eo [orig: ] sublato [orig: sublat˘] professos esse, se esse Redemptores atque Sectores illorum. Litigabant hi saepe cum Cognitoribus aut Procuratoribus proscripti, contendentibus hoc vel illud ad sectionem non pertinere, quae aut creditoribus essent oppignorata aut dotis nomine obligata, vel quacumque alia de causa in bonis eius, cuius sectionem redemissent, non esse numeranda, sed inde detrahenda. Etiam non raro pessime multabantur, cum enim genus hoc hominum circa Praetoris hastam districtorum, invisum esset omnibus, hinc occasione data [orig: datÔ] patiebantur sine cuiusquam misericordia, quae aliis fecerant. Unde elegantissime Seneca illorum lucrum vocat infame et quandoque suppuraturum, l. de Brev. vitae c. 11. ad quae verba Gronov. Nihil, inquit, frequentius, quam sub eodem Principe, nulla [orig: nullÔ] mutatione rerum, nullo [orig: null˘] iudicio [orig: iudici˘] infirmato [orig: infirmat˘], Delatores et Sectores alienorum bonorum sua exempla passos, h. e. delatos, et sub hastam ivisse. Acervi exemplorum apud Tacitum. Vide eum de Pec. Vet. l. 4. c. 3. Apud A. Gellium l. 13. c. 24. vox praedae sive spoliorum, hostibus detractorum, redemptionem notat, namque et hic [orig: hţc] suae Sectoribus, et quidem honestiores, partes erant. Sic Caesar de bello Gall. l. 3. c. 33. Postridie eius diei, refractis portis, cum iam defenderet nemo, atque intromisis militibus nostris, sectionem eius oppidi universam Caesar vendidit. Ab his, qui emerant, capitum numerus relatus est millium quinquaginta tria. Ubi oppidi sectionem habes. Vide Anton. Thysium Ictum Notis in A. Gellium l. 13. c. cit. Hactenus ergo vox Sector, a sequendo vel persequendo: a secando vero, apud Plautum est in Trinummo, Actu 4. sc. 2. v. 20. ubi Zonarios Sectores appellavit, quos Aristophanes Comicus balantioto/mous2, i. c. Crumenisecas, vocat. Zona enim cingulum quidem erat, interim sive quod latiore in latere dextero Zona [orig: ZonÔ] uterentur, cui assuta et claviculis affixa erat scortea crumena, factum est, ut Zona pro crumena fuerit usurpata. Vide Ioh. Lautentium Ictum, Notis in Phaedrum l. 4. fab. 21. v. 11.

Hi Zonas, illi res pretiosas colligunt.

SECUBITUS sacrarum causa [orig: causÔ] apud Veteres usitatus, inter alia memoratur Livio l. 39. c. 10. ubi de Aebutio et scorto nobili libertina Hispana Fecenia. Haec amoris pignora cum essent, nec quicquam secretum alter ab altero haberent, per iocum adolescens vetat eam mirarsi per aliquot noctes secubuisset. Religionis se causa [orig: causÔ], ut voto [orig: vot˘] pro valetudine sua facto [orig: fact˘] liberetur, Bacchis initiari velle. Vide quae supra passim diximus, inprimis in voce Cadurcum, ut et ubi de Gentilium festis. Sim ile quid de Christianis sui temporis refert Tertulliam. ad Uxorem l. 2. c. 4. ubi (de vigilia Paschatis loquens) eam horratur, ne post suum obitum viro nubat infideli, hoc [orig: h˘c] inter alia usus argumento [orig: argument˘], quod talis maritus non patient et laturus foret uxoris suae absentiam nocturnam, in anniversario illo pervigilio. Quis, inquit, nocturnis convocationibus; si ita oportuerit, a latere suo eximi libenter feret? quis sollennibus Paschae abnoctantem securus sustinebit? Quae consuetudo cum ad alia quoque Festa Martyrumque


page 120, image: s0246a

Natalitia extenderetur, tandem gliscentibus scandalis, abolita est, ieiunarique pridie diei cuiusque festi coepit, retento [orig: retent˘] Vigiliarum vocabulo [orig: vocabul˘], uti monet Polydorus Virgilius de rerum invent. l. 6. c. 4. Alias, extra sacrorum rationem, secubitu triduano [orig: triduan˘], illud matrimonii genus, quod usu fiebat, apud Romanso, interruptum fuisse, ait Signoius de Iure Civium Rom. l. 1. c. 9. Quam in rem vide Anton. Thysium Ictum Notis ad Gellium l. 3. c. 2.

in SECULA Seculorum clausula orationis Dominicae, ex Iudaeorum Iam ante Christi tempora more repetita, qui propter Sadducaeos, unicum Saeculum, in hac vita tantum credentes, non tantum in Saeculum, sed et saecula Saeculorum, precibus suis inserere solebant, sidem hoc [orig: h˘c] pacto [orig: pact˘] suam de vita in caelis futura testaturi.

SECULARES Ludi in honorem Apollinis et Dianae instituti fiebant autem centesimo [orig: centesim˘] quoque [orig: qu˘que] anno [orig: ann˘], praecone per compita clamante: Venite ad ludos, quos nemo mortalium vidit, neque visurus est. Hos instituit Valer. Publicola ob exactos reges. Varro de scenicis originibus, l. 1. scriptum reliquit, cum multa fierent portenta, ac tandem murus turrisque inter portam Collinam et Gabiusam essent de Caelo tacta, atque ea [orig: ] de causa [orig: causÔ] Decemviri inspexissent Sibyllinos libros, renunciasse [orig: renunciÔsse], ut Diti patri et Proserpinae Tarentini ludi fierent in Campo Martio tres noctibus, et hostiae immolarentur furvae, et ludi centesimo [orig: centesim˘] quoque anno [orig: ann˘] celebrarentur, Tit. Liv. l. 136. Eodem [orig: E˘dem] anno [orig: ann˘] ludos Saeculaes Caesar ingenti apparatu fecit, quos centesimo [orig: centesim˘] quoque anno [orig: ann˘] (is enim terminus saeculi) fieri mos est. Sunt contra alil, qui saeculum statuunt ambitum annorum centum et decem, et proinde factos Saeculares ludos centesimo [orig: centesim˘] et decimo [orig: decim˘] anno [orig: ann˘] vertente, ineunte centesimo [orig: centesim˘] undecimo [orig: undecim˘], quo [orig: qu˘] tempore annus in Solem, lustrum in annum, Periodus in lustrum conveniret, ut Ios. Scal. scribit. Istam sententiam confirmare videtur Horatius in Carmine suo, quod Saeculare appellat, his verbis, v. 21.

Cortus undenos decies per annos
Orbis, ut cantus referat ludosque
Ter die claro [orig: clar˘], totiesque grata [orig: gratÔ]
Nocte frequentes.

Sed et intra centesimum habitos, ex Tacito discimus, Annal. l. 11. c. 11. iisdem Consulibus (fuit A. C 47.) ludi saeculares, octingentesimo [orig: octingentesim˘] post Romam conditam, quarto [orig: quart˘] et sexagesimo [orig: sexagesim˘] quam Augustus ediderat, spectati sunt. Breviore adhuc spatio [orig: spati˘] edidit Domitianus Imper. quibus ipse Tacitus affuit, Sacerdotio Quindecimvir ali praeditus ac tum Praetor --- Collogio namque Quinde cimvirum [orig: cimvirűm] antiquitus ea cura et Magistratus potissimum exsequebantur officia ceremoniarum, Ibid. Hos ludos dein celebravit Philippus Imperator. ann. post Urb. Cond. 1000. In quibus fuerunt elephanti 30. alces 10. tigres 10. leones mansueti 40. leopardi mansueti 30. hyaenae 10. gladiatorum fiscalium 2000. hippopotami quoque, rhinocerotes, arctoleontes, camelopardi, onagri, et equi feri. Iul. Capitolin. in Gardiano tertio c. 33. Paulo alia de Ludorum horum originie, habes apud Angelum Politianum Miscellaneor. c. 58. ex Zosimo aliisque. Vide quoque Val. Max. l. 2. c. 4. ex. 5. lidem Tarentini dicti fuere [orig: fuŕre], a loco prpe Campum Martium, in quo Manius Valerius Tarentinus in somno monitus defosla alte terra [orig: terrÔ] aram invenit, cum titulo Ditis et Proserpinae, in qua Numinibus hisce, pro reddita [orig: redditÔ] filiis suis tribus videndi facultate, furvas victimas obtulit, trinoctiumque sacris frequentavit, hinc ludis occasione data [orig: datÔ]. Alii sic appellatos volunt, quod ara ibi ditis Patris in terra occultaretur, aut quod ripam Tiberis fluv. eo [orig: ] loco [orig: loc˘] tereret. Instituti a Poplicola, hanc ob causam, existimantur: Cum laborarent pestilentia [orig: pestilentiÔ] cives, apud praedictam aram, publice nuncupatis votis, atrum is bovem Diti pro maribus, concolorem pro feminis iuvencam Proserpinae mactavit, Ludosque et lectisternia trinoctio fecit, et aram terra [orig: terrÔ], sicut ante fuerat, exaggerata [orig: exaggeratÔ], occuluit, cum hoc titulo. P. Valerius Publicola frumentarium campum Diti et Proserpinae consecravit, et Ludos Ditis et Proserpinae Romanorum salutis ergo fecit. Alii aliter. Coeterum Divus Augustus abolitos eos paulatim atque aliquandiu intermissos instaturavit magno, ut Livius ait apparatu, L. Censorino [orig: Censorin˘] et M. Manlio [orig: Manli˘] Puellio [orig: Puelli˘] Consulib. Ateio [orig: Atei˘] autem Capitone circuitum spatiumque subiciente, ritum vero sacrorum indicantibus libris Sibyllinis. Claudius vero Imperator se Consule IV. et L. Vitellio [orig: Vitelli˘], illos, sexagesimo [orig: sexagesim˘] tertio [orig: terti˘] ab Augusto instauratore anno [orig: ann˘], celebravit, irrisaque vox Praeconis traditur, invitantis more sollenni ad ludos, qus nec spectavisset quisquam, nec spectaturus esset: cum superessent adhuc qui spectaverant, et quidam Histrionum producti olim tum quoque producerentur. Etenim Stephanionem, qui primus togatus saltare instituit, utriusque Augusti et Claudii, saecularibus ludis, saltasse [orig: saltÔsse] legimus. Et hi sexti fuere [orig: fuŕre]: Septimos Domitianus se XIV. et L Minucio [orig: Minuci˘] Ruffo [orig: Ruff˘] Consulib. computata [orig: computatÔ] ratione temporum; quo [orig: qu˘] olim Augustus ediderat, edicit: Abhinc vero centesimo [orig: centesim˘] decimo [orig: decim˘] anno [orig: ann˘] illos instauravit Severus, post quem celebratos esse negat Zosimus; at contrarium evincit, quod de Philippo Imperatore legimus, apud Eusebium in Chron. et Eutroprum Histor. l. 9. Ritus autem hic erat: Instantibus Ludis tota [orig: totÔ] Italia [orig: ItaliÔ] praecones missitabantur convocatum ad eos, verborum formula [orig: formulÔ] supra notata [orig: notatÔ]. Tum, paucis antequam spectacula edebantur diebus, Quindecimviri sacris faciendis in Capitolio et Palatino templo, pro suggestu considentes, piamina dividebant populo, quae erant taeda, sulpur et bitumen, servis ad ea non admissis. Coibat autem Populus, cum in praedicta loca, tum praeterea in Dianae templum, quod erat in Aventino, cui et triticum, fabam hordeumque dari mos. Tum ad instar Cereris initiorum pervigilia fiebant. Ubi vero iam advenit festus dies, triduum ti inoctiumque sacris intenti, in ripa ipsa maxime Tiberis, agitabant. Unde Ausonius;

Trina Tarentino celebrata trinoctia ludo.

Sacrificia vero Iovi, Iunoni, Apollmi, Latonae, Dianae, praetereaque Pani, et quas vocant Ilithyias, tum Cereri et Diti et


image: s0246b

Proserpinae, suscipiebantur. Igitur secunda [orig: secundÔ] primae noctis hora [orig: horÔ] Princeps ipse, tribus aris ad ripam flum inis exstructis, totidem agnos et una Quindecim viri immolabant, et sanguine imbutis aris, caesa victimarum corpora concremabant. Constructa [orig: ConstructÔ] dein scena [orig: scenÔ] in Theatri morem, lumina et ignes accendi et hymni concini, ad hunc usum tum maxime compositi, spectacula item edi sollenniter solita, data [orig: datÔ] celebrantibus ha [orig: ] mercede, tritico [orig: tritic˘], faba [orig: fabÔ], hordeo [orig: horde˘], quae supra universo Populo distribui diximus. Mane vero in Capitolium ascendere, sacra ibi de more agitare, tum in Theatrum convenire ad Ludos in honorem Apollinis et Dianae faciundos, consueverunt. Sequenti die, nobiles Matronas, qua [orig: quÔ] hora [orig: horÔ] praecipiebatur ab Otaculo, convenire in Capitolium, supplicare Deo, frequentare lectisternia, canere hymnos ex ritu, mos habebat. Tertio [orig: Terti˘] denique die, in Templo Apollinis Palatini, ter novem pueri praetextati, totidemque virgines, patrimi omnes matrimique, Graeca [orig: GraecÔ] Romanaque [orig: RomanÔque] voce carmina et paranas concinebant, quibus imperium suum et incolumitatem Populi Diis im mortalibus commendabant. Celebrabantur vero Ludi omnibus theatris atque omne genus, Scenici atque Circenses et sacrificia Templis omnibus conveniebant noctu pariter atque interdiu: fuitque illud in Augusto memorabile, quod Ludis istis iuvenes utriusque sexus prohibuerit ullum nocturnum spectaculum frequentare, nisi cum aliquo maiore natu propinquorum etc. Vide plura de his ludis tum apud alios, tum in l. singulari, quem iis scripist Onuphrius Panvinius, cui adde Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 22. Alex ab Alexandro l. 2. c. 30. Hospinian. de orig. Festorum, et Cael. Rhodiginum Antiqq. l. 2. c. 5. Cum Tauriis quidam male confundunt, de quibus suo solo [orig: sol˘]. Successere [orig: Successŕre] iis in Ecclesia Romana Iubilei, de quibus nos alibi.

SECULARIS vide Cornelius.

SECUNDA Iustiniana Cedr. eadem cum Ulpiano. Vide ibi.

SECUNDAE in Fabula olim partes saepe memorantur Auctoribus. Donatus in Andriam In hac primae partes sunt senis Simonis, secundae Davi, tertiae Chremetis et deinceps reliquorum etc. De Mimis Horatius l. 1. Ep. 18. ad Lollium, v. 12.

Sic iterat voces sic verba cadentia tollit,
Ut puerum credas saevo dictata Magistro
Reddere, vel partes Mimum tractare secundas.

Nempe in Comoediis primae dicebantur personae, quae plurima dicerent, agerentque et saepius reverterentur in scenam; secundae tertiaeque et dienceps, quae minus. In Mimis una potissima fuit persona, cui secundae coeteraeque subserviebant, eiusque actionem imitabantur, ut ille veram. Quas autem quisque partes agere solitus erat, inde appellabatur: ille primarum, prwtagwnisth\s2, ille secundarum, deuteragwnisth\s2, et aliquando Latine simpliciter primarum, secundarum etc. Unde Q. Arrius M. Crassi secundarum, eleganter dicitur, apud Ciceronem in bruto c. 69. pro secundarum partium actor, h. e adiutor, imitator, adsecla, etiam parasitus. Hinc enim et secundas agere, ferre, facere, pro adsentari et obsecundare, quod, qui secundarum essent, mimorum actorem imitarentur, eademque dicerent atque agerent, quae ille praeivisset. Horatius l. 1. Sat. 9. v. 46.

--- --- --- --- haberes
Magnum adiutorem posset qui ferre secundas.

Quia vero in illius iustae Fabulae partibus primae, uti negotio [orig: negoti˘], ita honore praecellebant, secundae et deinceps minore pretio [orig: preti˘] censebantur: hinc factum, ut priores partes agere dicerent, pro plus pollere, efficere, secundas sortiri, proximo [orig: proxim˘] aut inferiore loco [orig: loc˘] esse, vide Varronem de Re Rust. l. 1. c. c. 4. et plura hanc in rem supra, in voce Mimus, item Partes.

SECUNDAE Nuptiae non magnopere veteribus Christianis probatae Minucius Fel. Octavio Unius matrimonii vinculo libenter inhaeremus. Vide quoque Ambrosium in ad Cor. epist. i. c. 7. Hieronym. de *monogami/a|, Chrysostomum de Virgin. Tom. V. c. 37. Alios, Ulterius progressus Tertullian. passim Secundas nuptias vocat dedecus voluptuosum, confusionem, adulterium, uti eu)preph= moixei/an Athenagoras Apolog. pro Christ. h. e. spetiosum adulterium. Imo et, ne bimariti ad Episcopatum admitterentur, sancitum, Can. Apost. c. 17. neve Presbyter in nuptiis talibus pranderet, Concil. Neocaesar. c. 7. etc. Atque hinc maxime timuerunt Cataphrygum, Montanistarum, ac Novatianorum haereses, quae, pro fornicatione id nuptia tum genus habentes, asserebant, ideo Paulum Apostolum illas permisisse, quia ex parte sciebat, ex parte prophetabat. Quos fanaticos, buccis sonantibus, non sapientibus, ut ait Augustin. inflavit Tertullian. damnans nuptias, quas omnino licitas Apostolus sobrie asserit. Vide Augustin. Haeres c. 26. Hieronym. adv. Montanum Ep. 54. Rufinum Exposit. Symboli ad Damasum, apud eundem, Tomo I X. Ep. 17. et supra aliquid voce Digami.

SECUNDANI [1] Galliae popul. in quibus Arausio urbs, Plin. 1. 3. c. 4.

SECUNDANI [2] apud Livium l. 34. c. 15. Secundani terga hostium caedunt: Legionis secundae milites sunt, qui acerrimo [orig: acerrim˘] praelio [orig: praeli˘] Catonis, cum Emporitanis Hispanis, labantem Romanorum rem virtute sua [orig: suÔ] restituerunt. Unde inter tria laudabilia: quae Cato eo [orig: ] die fecisse Auctori dicitur, hoc tertium recensetur, quod secundam legionem coeteris omnibus effusis ad sequendos hosteis, pleno [orig: plen˘] gradu sub signis compositam instructamque subire ad portam castrorum iussit, ibid. Ut videl. quae legio victoriam pepererat, eam etiam tueretur. At Secundarii, apud medii aevi Scriptores, dicuntur qui secundum obtinent locum: quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] Aluredus apud Asserum in Vita Aluredi Regis vivente adhuc fratre, secundarius fuisse, dicitur, h. e. secundus Imperii, uti Lamprid. ait in Diadumeno. c. 7. Inprimis apud Monasticae Rei Scriptores Secundarii Latinis, *deutera/rioi Graecis, vocati leguntur domorum Praepositi, qui Abbati


image: s0247a

suberant, uti docet Car. du Fresne inter alia, ex Regulae S. Pachomii c. 102. Ab hoc enim aedifcata Monasteria in plures classes seu domos, domique in cellas, dist inctae erant. Secundicerii vero, in Codice alibique dicuntur, qui post primicerium sunt in Schola qualibet, vide supra in voce Primicerius: de Aede vero S. Mariae in Secundicerio Romae, Dominicum Macrum in Hierolexico.

SECUNDARUM apud Ciceronem Bruto Q. Arrus M. Crassii secundarum, subintellig. partium actor, adiutor est, Gallis hodieque Second, vide supra Mimus, Partes, Secundae. Adde hic [orig: hţc] locum Arnobii huc facientem adv. Gentes l. 3. Perorata esset haec causa; nec secundas, ut dicitur, actiones nobis ab infantibus postularet. Ubi th\n deuterolgi/an u(po\ tou= prwtagwnisth/antos2 interpretatur Heraldus, qua [orig: quÔ] si quid o( deuteragwnistw=n, h)/goun deuterologw=n, a primo actore, omissum erant, addebat *)/erg. Vide eius animadversiones Arnobianas p. 132

SECUNDINUS Consul, ann. ab Urb. Cond. 1265. Item, disci pulus Manis, contra quem Augustinus scripsit.

SECUNDUS [1] nomen viri, Actor. c. 20. v. 4.

SECUNDUS [2] Sophista Atheniensis, quem aliqui Epithyram vocant, quod Architecti fil. fuerit, multae quidem doctrinae, sed med ocris eloquentiae, aequalis, aemulusque Herodis Attici; ex quo Herodes illud Hesiodi, in *kai\ kerameu\s2 keramei= kote/ei, kai\ te/ktoni te/ktwn. v. 25. eleganti mutatione, in eum cavillatus est:

e)/mfrouros2.

Qui nihilominus senem postea morientem, et epicedio [orig: epicedi˘], et lacrimis honoravit. Ex Philostrato.

SECUNDUS [3] Carinas Rhetor, a Caio in exilium missus, quia contra Tyrannos declamitaverat. Hic, cum Acrato liberto, ad dona ac simulacra Numinum per Asiam atque Achaiam abripienda, a Nerone missus est: quem addit Tacitus Graeca [orig: GraecÔ] doctrina [orig: doctrinÔ] ore tenus exercitum animum, bonis artibus non imbuisse, l. 15. Annal. c. 45. Curtius Pichena notat, in Florentino, pro Secundo Carinate vulgato, legi Secundo Caprenate. Nic. Lloydius.

SECUNDUS [4] Longobardus, vixit seculo [orig: secul˘] 7. conditor Historiae suae gentis. Tridenti obiit, A. C. 615. Paul. Diac. l. 3. de gest. Longobard. c. 29. l. 4. c. 42. Item, discipulus Valentini, caput Secundianorum, quos Augustinus Sevandianos vocat: Communionem uxorum, aliaque permisit, Augustin. de Haer. c. 12. Epiph. Haer. 32.

SECUNDUS Panis apud Horatium l. 2. Ep. 1. v. 123.

--- -- vivit siliquis et pane secundo [orig: secund˘]:

Veteri eius Interpreti, idem cum dispensatorio est, seu fiscali, nempe, qui non esset siligineus, non primus, non postremus, panis non delitiosius cribro [orig: cribr˘] discussus, sed plebeius de populi annona, ut habent veteres Glossae ad Persii illud, Sat. 3. v. 112.

--- -- populi cribro [orig: cribr˘] discussa farina.

Quamvis enim a prima institutione panium dividendorum, cuius Aurelianus fuit auctor, Populum Rom. siligineos, panes, h. e. primos et mundos accepisse constet: postea tamen non mundos e Fisco, et quidem tandem non sine pretio, accepit, uti patet ex l. 5. Cod. Theodos. de Pane gradili. Donec id mutavit Valentinianus, vel potius in antiquum statum redegit, ut Populo mundi panes iterum distribuerentur, quos ante eum sordidos, nec gratuitos, e fisco aliquandiu comparaverat, vide Salmas. ad vopisc. in Aureliano, c. 48. et hic [orig: hţc] passim, inprimis in vocibus Annonae, Gradilis, Panis etc.

SECUNDUS [5] Pomponius, vide Pomponius.

SECUNDUS [6] Rex, vide Halfking it. ubi de Palatii Monarchia.

SECUNDUS [7] Vibius, vide Vibius.

SECURIS insigne primo Regium, apud Romanos, Liv l. 3. c. 36. Horum enim Regibus XII. Lictores, succinctis vestibus et expediti ad plectendos facinorosos, praeferebant fasciculos virgarum, intra quos obligata securis erat sic ut ferrum in summo fasce extaret: cuius rei causas apud Plutarchum habes, Problem. 82. Vide quoque supra ubi de Fascibus. Inde Consulum, quorum pimus fasces habuit Brutus, qui Romanos in libertatem vindicavit, Idem l. 2. c. 1. Et horum quidem id fuit perpetuum. Ad tempus Secures praelatae postmodum T. Largio Dictatori primum, l. 2. c. 18. et Decemviris, l. 3. c. 36. qua [orig: quÔ] de re vide Rosin. in Antiqq. Roman. l. 7. c. 3. Nempe olim securi tantum sontes puniebantur apud Romanos: postmodum et gladio [orig: gladi˘], quod lenius honestiusque visum, Casaubonus ad Octav. Suetonii c. 15. Sed et Securium apud Hebraeos usus, unde Pseudo Gorionides eorum moribus Secures et gladios ad occidendum iungit l. 2. c. 21. Hodieque reorum colla securibus subiciunt Angli, ut alios omittam. Vide supra voce Humi, item ubi de Veter. Poenis. In bello Secures prima Penthesilea in venit, Plin. l. 7. c. 56. a quo peculiaris ea Amazonum armatura fuit. Inde ad priscos Heroas earum usus transiiit, uti supra vidimus, in voce Bipennis. Recentiori aevo [orig: aev˘] Dani iisdem usi leguntur, quas in humero sinistro deferebant, habile ferrum dextra [orig: dextrÔ] gestantes, teste Wilhelmo [orig: Wilhelm˘] Malmesburio [orig: Malmesburi˘] de Gestis Angl. l. 2. c. 12. A Danis accepere [orig: accepŕre] Angli et Scoti, Idem l. 3. p. 98. Erantque hae longioribus manubriis instructae, et auro [orig: aur˘] gemmisque adornatae, Procerum inprimis, uti discimus ex Dudone de Mor. Norman. l. 1. et Svenone in LL. Castrensibus c. 2. Vulgo Hallebardas vocant Helvetii Germanique, apud quos adhuc in usu, voce a Germanis deducta, quibus hall est aula, et bard bipennis, quasi aulicas lanceas seu bipennes, ut Loccenium monet Antiqq. Sucic. l. 3. c. 5. Vide quoque Car. du Fresne Not. ad Alexiadem p. 257. et. 258. de Securibus autem ad iactum factis, Agathiam l. 1. vir de ritu Securim iactandi, apud Bavaros veteres quod faciebat is, qui alium in suo agro aedificaro prohibere volebat, L. Baiwar. tit. 11. c. 6. ž. 2. et tit. 16. c. 1. ž. 2. cde Securi gemina, Tenediis olim in veneratione, supra Dii; de divinatione e Securi supra itidem: de cognomine hinc orto, voce Hapiola: de Securicula ursorum Turcicorum infra in Ulacidae.