December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0164b

M. SALVIDIENUS memoratur Vopisco in Saturnino c. 10. ubi orationem, qua [orig: quÔ] Saturninus imperandi difficultates exposuit, cum invitus ad Imperium reperetur a militibus, vere illius fuisse, affirmare hunc Scriptorem, ait.

SALVII vide Sallyes.

SALVITAS Gall. la Sauvetat, nomen est variorum Galliae locorum, a veterib. Vasconibus ac Gothis, quod eorum munimentis ab externa vi defendi ac servari possent, appellatorum: cuius loco [orig: loc˘] Galli Cis-Ligeritani Firmitatem, vulgo Ferte dixere [orig: dixŕre]. Talis fuit Salvitas in Comitatu Gaurensi, non procul ab Auscis, la Sauvetat de Gaure: in Dioecesi Tomeriensi, la Salvetat; in Cadurcis la Salvetat similiter; in agro Tolosano, la Salbetat, et multae aliae in Gothia et Aquitania interiore Salvitates, quae, quod loca munita essent, hoc nomen, ut dictum, nactae sunt. Eandem ob rationem, Salmurum, quasi Salvus murus et Salva Terra, nomina sua recepere [orig: recepŕre]. Vide Hadr. Vales. passim, inprimis in voce modo memorata, Salva Terra. Sed et Salvitas, apud medii aevi Scriptores, immunitas est data loco alicui, vel Aedi sacrae, vel Monasterio, a Principibus: quod a Civitatibus Refugii apud Israelitas, Gentiliumque Asylis originem traxit. Limitibus tamen eadem similiter constricta est: uti habet Catellus ex veteri Charta A. C. 1132. Occitanarum Rerum l. 65. Qui praesentes erant Episcopi, locum ad eandem Salvitatem circumeundo designarunt [orig: designÔrunt] et eius continentiam crucibus infixis terminaverunt. Quaecumque igitur persona, quidquid intra easdem cruces continetur, invaserit, praedatus fuerit, aut vexationibus fatigaverit, vel ad hoc consilium seu auxilium subministraverit, ita ut vel incolam, vel peregrinum, sive omnino aliquem in salvitate praefata laeserit, aut quicquam abstraxerit, ex auctoritate P. C. T. SS. anathematizati erunt etc. Ubi locus limitatus: Sed et crimina non quaevis in iis tutum habuisse refugium; docet idem ex alia Charta, in Comitibus Tolosanis A. C. 1150. Qui scienter occidit hominem iniuria [orig: iniuriÔ], non defendat eum Ecclesia, neque claustrum, neque salvitas. Quam in rem plura vide apud Marcam Histor. Beneham. l. 5. c. 13. num. 3. laudatum Car. du Fresne in Gloss. et supra, ubi de Asylis ac Refugii Civitatibus.

SALVIUS [1] unus e librariis T. Pomponii Attici, quorum meminit Cicero l. 13. Epist. 44.

SALVIUS [2] Cocceianus Titiani fil. Othonis Caesaris ex fratre nepos. Tacit. Hist. l. 2. c. 48. a Domitiano interfectus. Sueton. in Domit. c. 10.

SALVIUS [3] Fusius, inter eximii roboris viros recensetur a Plin. l. 7. c. 20.

M. SALVIUS Iulianus, ICtus nobilissimus temporibus Commodi Caesaris. Alii habent, sub Adriano et Antonino Pio. Saepius Consul. magni apud omnes nominis fuit. Varia scripsit, quorum elogium habes, in Institut. Iustiniani: inprimis Edictum perpetuum, archetypon Pandectarum. Mediolanens. autem fuit, pater an avus Didii Iuliani? qui dein Imperator evasit. Spartian in Did. Iulian. c. 1. et in Adrian. c. 18. Forster. in vita Iurisc. Salviae gentis stemma exhibet Ael. Spartian. in Didio Iuliano c. 1. sed satis perturbate; quod proin ad maiorem lucem oculis sic subicit Isaac. Casaub. ad eum.

Salvius Iulianus bis Con. ICtus, auctor Edicti perpetue sub Hadr

Afer Hadrumetinus.

Salvius Iulianus.

Aemilia Clara. Salvius Iulianus.

Quorum illa nupsit Petronio Didio Severo, (filio Didii Severi, nepoti Didii Severi Insubri Mediolanensis) atque ex eo genuit Didium Proculum, P. Didium Salvium Iulianum Severum AUG. et Nummium Albinum.

SALVIUS [4] Valens, ICtus alius, sub Antonino Pio, Iul. Capitolin. in vita Antonini c. 12.

SALUMIAS vicus in octavo lapide, a Scythopoli in campo, in tribu Isaschar, Hieronym. in Loc. Hebr.

SALUR Indiae intra Gangem emporium, Ptol.

SALUS [1] Dea credita. Fingebatur in solio sedens, cum patera, penes quam ara: cui anguis involutus, caput attollens, unde Salutaris porta Romae appellata, ab huius Deae aede, quae proxima fuit. Nic, Lloydius. Graecis *(ugei/a Aegyptiorum Isis est, quam farma/kwn pollw=n pro\s2 u(gei/an eu(/retin medicamentorum multorum inventricem, apud Diodor. l. 1. gloriati sunt Aegyptii, a toto orbe coli, dia\ th/n e)n tai=s2 qerapei/ais2 e)pifa//neian, ob praesens in medicando Numen: illamque invenisse to\ th=s2 a)qanasi/as2 fa/rmakon, quo [orig: qu˘] filium Orum (h. e. Apollinem) non tantum in vitam reduxit, se detiam immortalitatis participem fecit. Idem ibid. Hinc Epidauri templum ab Antonino Senatore exstructum est *(ugei/a kai\ *)asklhpiw=| kai\ *)apo/llwni e)pi/klhsin *ai)gupti/ois2, Saluti, Aesculapio et Apollini Aegyptiis, Pausan. l. 2. Et SALUS AUG. occurrit in aeneo Claudii nummo, in quo Isis cum sistro et situla, apud Pignorium Mensa [orig: MensÔ] Isiaca [orig: IsiacÔ]. Simulacris porro Aesculapii et Salutis draco subiungitur, quod in nummis obvium: verum hoc de Aesculapio Graeco accipiendum, qui Aegyptio [orig: Aegypti˘] mille annis est recentior. Vide Ioh. Marshamum Can. Chron. Sec. I. ubi de Tolorthi. Haubisse Romae Fanum, prope Portam Salutarem, in monte Quirinali, testantur Festus l. 17. Sext. Ruffus in alta semita. P. Victor in 6. region. memoraturque Templum eius frequenter Barthol. Marliano Topogr. l. 5. c. 24. Diem dedicationis seu inaugurationis Natalem Salutis appellatum fuisse, docet Cicer. ad Attic. l. 4. Ep. 1. Liv. Dec. 4. l. 10. Decemviri libros inspicere, Consul Apollini, Aesculapio, Saluti, dona vovere et dare signa


image: s0165a

inaurata, quae vovit, deditque. Idem Dec. 5. l. 1. Coeteris Diis perlitatum ferunt, Saluti Petilium perlitasse [orig: perlitÔsse] negant. Sunt et nummi; apud Lazium Comm. Reip. Rom. l. 3. c. 12. in quibus scriptum, Salus Publica. Exstatque Inscr. vetus p. 100. SALUTI. PERPETUAE. S. Neque vero placet eorum opinio, qui Salutem ab Augusto Principe consecratam censent, cum Cicero vorum ei Fanum, ante Augusti Imperium, testerur de nat. Deor. l. 2. Imo aedem ei dedicavit, primus Qu. Iumus Bubulcus Liv. Dec. 1. l. 10. camque Fabius pinxit anno [orig: ann˘] Urb. Cond. 450. quam picturam ad aetatem usque suam durasse [orig: durÔsse], refert Plin. l. 35. c. 4. Saltem itaque augustus abolitum iam et intermissum Salutis augutium renovavit, Cl. Sueronius in eo c. 31. Dicebatur autem Salus isla Publica, ut etiam vult Ioh. Saresberiensis Policrat. l. 3. c. 1. seu, ut alii volunt, Popularis. Vide Varronem L. L. l. 4. et Augustinum de Civ. Dei l. 3. c. 25. adde Dionem l. 54. sub fin. Dedicatio incidit in diem 3. Kal. Aprileis. Vide Fastos, et Ovid. Fastorum l. 3. insin. ubi sic habet,

Ianus adorandus, cumque hoc Concordia mitis,
Et Romana Salus araque Pacis erit.

Diu vero post haec tempora, Neronis nempe Principatu, aedes Saluti structa est, observante Ioh. Cuspiniano [orig: Cuspinian˘], in Fastos Aur. Cassiodori, ex Tacito Annal. l. 15. Sed quod Romanis erat Salus, id Graecis *qeoi\ *sqth=res2, i. e. Dii Salvatores: quo [orig: qu˘] epitheto [orig: epithet˘] Dioscuros insignes fuisse, legimus apud Aelian. Var. Hist. l. 1. c. 30. Nilum, apud Heliodorum Aethiopic. l. 9. Iovem inprimis, apud Pollucem Onomastic. l. 6. c. 16. Athenaeum l. 45. c. 20. alios; quem aede structa [orig: structÔ] venetatos esse Graecos, tradit Pausan. Corinth. ut et Epidaurios, Idem Laconic. cuique in omni convivio, post Iovem Olympium et Heroas, tertium poculum sacrum erat, *dio\s2 swth=ros2 dictum, ut Schol. Pindari ex Aeschylo et Sophocle ad Isthmior. od. 6. tradit. Neque vero Dii solum, penes quos tutela et salus hominum esse credebatur, sed et homines, qui in difficili et ancipiti angustia constitutis liberatum subvenissent, *swth/rwn appellatione venire consueverunt, uti disclmus ex Heliodoro Aethiop. l. 2. Interim non eadem in Diis memoratis appellationis huius ratio fuit. Castor enim et Pollux, quod e tempestatibus liberare crederentur: Nilus, quod Aegyptum fecundaret: Iuppiter, quod mixtis pluvia [orig: pluviÔ] poculis vino semiplenis, salutarem huius usum mortales docuisset; Salvatores seu *swth=res2 dicti sunt. At Redemptor noster omnia haec, imo longe plura, unus praestat, solus proin *s*w*t*h*r*o*s (cuius vocis vim exprimere se satis non posse fassus est ipse facundiae Rom. Parens) elogio [orig: elogi˘] dignus, Deus in fecula benedictus! Nec omittendum, Salutares hos Deos, quos *swth/rwn nomine indigitavit Antiquitas, *parasta/tas2, opitulantes, seu adsistentes, quoque vocatos reperiri, apud Aelian. quam vocem ad Iudicium transfert Pollux Onomastic. l. 1. c. 10. ut sit parasta/ths2, qui alicui in iudicio praesto est, favet, tuetur. Quo [orig: Qu˘] sensu Apollo de se, apud Ovidium l. 1. Met. v. 521. ait,

--- --- --- --- Opiferque per orbem
Dicor.

Vide Thom. Dempster. Paralipom. ad Rosin. l. 1. c. 13. ac infra Soter. Et quia Salutis augurii, quod u(giei/as2 oi)w/nisma Dioni, cuius multa apud veteres Scriptores mentio, supra meminimus, quid illud fuerit, ex Dione l. 17. paucis indicabo, Ita autem is: Anno [orig: Ann˘], inquit, tunc spatio [orig: spati˘] Romani bellis vacarunt [orig: vacÔrunt], ita ut longo [orig: long˘] tempore intermissum augurium Salutis repeterent: Est autem quoddam divinationis genus, quo [orig: qu˘] probatur, concedantne ipsi Dii, ut populo Salutem postulent, quast nefas esset, eam prius, quam concedatur, petere. Ad id dies destinatur singulis annis, ad quam dicm nullus exercitus ad bellum sit profectus, nullus hostis in aciem, aut pugnatum sit. Hanc ob causam in continentibus malis maximeque intestinis non celebratur: alioquin etiam difficillimum est Romanis, ut eam diem exacte ab his omnibus puram servent. Praeterea, absurdissimum est, cum ipsi sesemutuo, seditionibus ultro, malisque infandis, affligant, ut sive vincantur, sive adeo vincant, in miseriis sint, ita salutem a Deo velle flagitare. Vide quoque Angelum Polltianum in Miscell. c. 13. et Casaubon. ad Trebellium in Galienis. c. 5. Addatur ex Macrob. Saturinal. l. 1. c. 16. tam sancte ac religiose Numen hoc Romanis cultum fuisse, ut etiam, quoties quis Salutem Deam nominasset [orig: nominÔsset], feriae illis essent. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 18.

SALUS [2] avicula, quae alias Aegithus, ut videre est apud Bochart. Hieroz. Part. posterior. l. 1. c. 13. ubi ex ponit verba illa Siracidis c. 11. v. 31. pe/rdic qhreuth\s2 e)n kaota/llw|, perdix venator in cavea. Sed et Salus, Graece [orig: Graecŕ] salo\s2, stultus est: quo [orig: qu˘] nomine propter Christum nonnulli inter Sanctos Graecorum appellari amavere [orig: amavŕre], quod, mwri/an simulando, pietatem insignem hoc stultitiae velo [orig: vel˘], pro Christo, occultaverint. Davidis forte exemplo [orig: exempl˘], qui in Aula Regis Philistaeorum, desipere videri voluit, et occasione verborum Pauli. Inter hos Graeci memoriam colunt in Menaeis S. Simeonis 21. Iulii et S. Theodori 25. Februarii. Adde Evagrium l. 4. c. 33. 34. et Palladium in Histor. Lausiac. c. 42. ubi legimus, *(umei=s2 e)ste\ salai\, quae verba exponit vetus Interpres: Vos estis fatuae, apud Car. du Fresne in Glossario. Porro sic dictus est nummus aureus in Francia ab Henrico VI. Angliae Rege cusus, quod in eo efficta esset, Annuntiationis Deiparae sub Salutationis Angelicae, ut ait idem, figura, pone utrumque scutum Franciae et Angliae, cum volumine continente AVE, inter utriusque capita, et hac Inscript. HENRICUS. DEI. GRATIA. FRANCORUM. ET. ANGLLAE. REX. In aversa parte, crux plana inter lilium et leopardum; ponderis 3. denar. 1. gran. pretii 25. sol. Turon. cum 4. parte rremedii, pond. 63. den. ad marcam. 6. Febr. 1422. Dicti sunt hi nummi Gall. Saluts aux armes de France et d'Angleterre, h. e. Salutes cum armis Franciae et Angliae. Typum exhibet Car. du Fresne in voce Moneta. Occasionem iis praebuerit moneta aurea, eodem [orig: e˘dem] anno [orig: ann˘], ut et priore, cusa a Carolo VI.


page 39, image: s0165b

Francorum Rege, qui nummi itidem Salutes cum armis Franciae, Gall. Saluts aux armes de France, dicti sunt: in quorum altera parte scutum cum tribus liliis effictum, inter Angelum et Deiparam; in volumine scriptum, AVE, supra radii caelestes emicant; in altera visitur crux plana inter duo lilia, cui subest litera K. cusi ad 24. Karats, 8. parte minus, pond. 3. den. 1. gr. et pretii 25. sol. Turon. ponderis 63. den. ad marcam Paris. Hinc semisses eorum, sub eodem cusi, Demi-faluts; Vide eundem d. l. et Monstreletrum Volum. 1. c. 251. Apud Svenonem tandem in Histor. Dan. c. 5. Missi sunt itaque Legati, avi --- Reginam convenirent, pariterque salutes perferrent Imperatoris et simul eius donaria regiaque muncra offerrent. Et in Inscr. sepulchri Benedicti Episcopi Albingaun. edita [orig: editÔ] A. C. 1409. apud Ughellum,

--- --- Et egenis quotcumque Salures
Concedebat enim munitus amore superno [orig: supern˘] etc.

Vox Salus seu Salutes, notat Xenium, una cum salute offerri solirum: Atque hinc praestationem, quae ultra debitum censum aut debitam pensitationem, statutis temporibus, eodem [orig: e˘dem] ritu Dominis exhiberi solebat, apud Petr. Diaconum Casin. l. 4. c. 53. Ut haberet inde omncm reditum --- praeter consuetas salutes. Vide eundem Glossarii Auctorem, in voce Salus. Templum eodem [orig: e˘dem] nomine Veneriis maguificum habes apud Cl. Sponium Itinerar. part. 1. p. 76. etc. Plura de hac voce vide apud Cl. Suicerum Thesauro Eccl. voce *swth/ria, num. 1. item voce *)/ergon, num. II. 3. et voce *pi/stis2, sub lit. B. a. ubi de usu eius sacro, nec non infra, non uno [orig: un˘] loco [orig: loc˘], inprimis voce Soter et ubi de nummis Soterieiis. Addam quaedam de voce Salutaris, inde derivata. Et quidem, praeter iam dicta, occurrit, Salutaris, inter Iovis epitheta, apud Pollionem in Galienis c. 5. Sed et regio, ut visum, eodem [orig: e˘dem] nomine venit. Meminit eiusdem Notit. vetus provinciarum Romanarum, hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘]: In Asia provinciae XII. Asia ipsa, in qua est Ilium, Lycia, Galaria, Lydia, Caria, Hellespontus, Paompylia, Pisidia, Phrygia prima, Phrygia Saluraris, Lycaania, Cyclades. Ubi cum utramque Phrygiam secludat ab Asia, miratur Salmas. cur in Asia ponat Ilium, quae Phrygiae minoris fuit. Addit, videri posteriores ex Phrygia Magna duas provincias fecisse, primant et secundam, illamque Pacatianam, hanc Salutarem, at quae Phrygiaminorr olim appellata est, Troadem, fuisse dictas. Certe Constantinus th=s2 mikra=s2 *frugi/as2 oi)kh/toras2 Thracensium Themati vindicat; et tamen utramque Phrygiam, Salutarem et Pacatianam, quam ipse vocat *kapatianh\n, sub Anatollae provincia collocat. Sic utraque illa Phrygia, Salutatis et Pacatiana, una fuit olim Phrygia Magna. His enim verbis idem Constantinus *)anatoliko\n qe/ma determinat: *)arxh\ ga\r au)tou= a)po\ th=s2 *kwmopo/lews2 th=s2 o)nomazome/nhs2 *mhrou= pepoi/htai kai\ le/getai *frugi/as2 *saloutari/as2 e(/ws2 tou= *)ikoni/ou. Initium namque eius a Compoli, quae Merus dicta est, et Phrygia Salutaris appellatur; Iconium usque. Iconium autem Lycaoniae oppid. erat, quo [orig: qu˘] Phrygia Magna firiebatur. Habuit haec provinc. Praesides, sicut Pisidia, Lycaonia, Phrygia, Pacatiana, Lydia et Caria, qui dispositioni Viicarii Asianae Dioecesis suberant. Vide Salmas. ad Solin. p. 806. Sed et Salutaris Porta Romae, ubi salutabatur, qui in provinciam pro Praetore aut pro Consule exibat, memoratur Festo Pompeio etc.

SALUSA fil. Suph. 1. Paral. c. 7. v. 37. Latin. trinus, principalis, vel dux.

SALUSTIUS [1] Praetorio Praefectus in Christianos saevus, circa A. C. 363. Rufin. l. 1. c. 36. Theodor. l. 3. c. 15.

SALUSTIUS [2] Obeliscus, Vide supra Obeliscus.

SALUTANDI Deos maritimos conspectis terrarum oris, consuetudo occurrit, apud Statium Theb. s. 4. v. 805.

--- --- Sic Ambracii per littora Ponti
Nauticus in remis Iuvenum, monstrante Magistro [orig: Magistr˘]
Fit sonus, inque vicem contra pereussa reclamat
Terra, salutatus cum Leucada pandit Apollo.

Et Propemptico crispini, l. 3. Sylv. 2. v. 23. ubi de nave eius,

Prima salutavit Capreas, et margine dextro [orig: dextr˘]
Sparsit Tyrrhenae Mareotica vina Minervae.

De qua vide Caspar. Barthium Animadversion. ad loca haec. De ritu salutandi Ampullam Chrisinatis, diximus supra. Plura veor de Salutandi apud Vereres ritu, hic [orig: hţc] infra.

SALUTANDI Patronos ritus apud Romanos, memorabilis. Nempe Salutatores Romae passim divitum et potentiorum limina obibant et matutinum Ave (haec enim salutatoria vox erat) portabant. Martialis l. 1. Epigr. 56. v. 6.

Et matutinum portat ineptus, Ave.

Eorum statio vestibuium fuit. A Gellius l. 4. c. 1. In vestibulo aediunt Palatinarum omnis fere ordinum multitudo, opperientes salutationem Cae saris, constiterant. Sed et Salutatoriorum cubicunlorum meminit Plin. l. 15. c. 11. Omnia iam, (cotoneorum genera) et virorum salutatoriis cubiculis inclusa. simulacris noctium consciis imposita. Ubi cubicula sic vocari, in quibus divitem e dormitorio suo predeuntem communis salutabat amicus, illaque imaginibus variis ornata fuisse, ait Dalechampius. Vide Casaub. ad Sueton. p. 70. Hora [orig: HorÔ] antelucana [orig: antelucanÔ]; et quidem potentiores hora [orig: horÔ] prima [orig: primÔ], vel secunda [orig: secundÔ] matutina [orig: matutinÔ], salutabantur, utidem Poeta alibi indigitat. Hinc Iuvenal. Sut. 5. v. 19.

--- -- Habet Trebius propter quod vumpere sonnum
Debeat, et ligulas dimittere, sollicitus, ne
Tota salutatrix iam Turba peregerit orbem
Sideribus dubiis, aut illo [orig: ill˘] tempore, quo [orig: qu˘] se
Frigida circumagunt pigri Serraca Bootae.

Vestis, Toga: Idem Poeta Sat. 3. v. 126.

Quod porro officium, (ne nobis blandiar,) aut quod


page 40, image: s0166a

Pauperis hic meritum: si curet nocte togatus
Currere?

Praemium, cena recta, vel sportula, sive pecunia vel obsonium, quae pro salutationis officio distribui solebant, de quibus saepe iocantem adi Martialem: Hinc iterum Iuvenal. Sat. 3. v. 183.

--- --- -- --- --- --- Omnia Romae
Cum pretio: quid das, ut Cossum allquando salutes?
Ut te respiciat clauso [orig: claus˘] Veiento libello [orig: libell˘]?

Numerus ingens: Virg. Georgic. l. 2. v. 461.

--- --- Ingentem soribus domus alta superbis
Mane salutantum totis vomit aedibus undam.

Cui turbae praefuit aliquis, saltem in aedibus Caesarum, Officii curator, in marmore veteri dictus: hoc [orig: h˘c] enim nomine officiosa illa salutandi ratio insignitur apud Auctores. Hinc apud Phaedrum l. 1. sab. 30. v. 4.

Asellus Apro cum venisset obvius,
Salve, inquit, Frater. Ille indignans repudiat
Officium.

Et Aristippus, apud Horatium l. 1. Ep. 17. v. 21.

Officium facio. --- --- --- ---

Gallice, ie fay ma cour aux grands, etc. Vide supra in voce Officiosi. Principum autem salutationes aliquid adorationis admixtum habuere [orig: habuŕre]. Sueton. in Vitellio c. 2. Idem miri in adulando ingenii, primus C. Caesarem adorari, ut Deum, instituit: cum reversus ex Syria non aliter adire ausus esset, quam capite velato [orig: velat˘] circumvertensque, dein procumbens. Gestus. enim habitusque Deos adorantium is erat, ut velato [orig: velat˘] capite, dextra [orig: dextrÔ] manu labris admota [orig: admotÔ], priore digito [orig: digit˘], in erectum pollicem residente, corpus dextroversum circumagerent, ut ex Lucretio l. 5. Macrobio Saturnal. l. 1. c. 8. Plut. Quaest. Rom. 10. Appuleio Miles. l. 4. Minutio Felice, aliis, liquet. Quem religiosum salutandi morem, cum Diocletianus Imperator quoque admisisset, mansit is ex parte et sub insecutis Principibus. Vide quae supra diximus in voce Mater, it. Osculum; namque haec non olim solum, sed et hodie, inter amicitiae ac salutationis indicia: nec non ubi de Adorandi ritu, et phrasi Purpuram adorare: infra verbo Videre. Et haec quidem paene publica fuit Salutatio, illa privata, quam apud Sueton. c. 4. Galba Sulpicius exoletam alibi, in domo sua obstinatissime retinuit; ut liberti servique bis die frequenter adessent, ac mane salvere, vespere valere sibi singuli dicerent. Communis salutationis inter aequales sollemnem formulam fuisse, Ave Frater, ex loc. Phaedri cit. liquet: alias nomine quemque proprio [orig: propri˘] compellarunt [orig: compellÔrunt]. Petitores vero seu Candidati civium quemcumque honestiore vocabulo [orig: vocabul˘], Patris, Fratris, Patroni, compellare solebant. Post puerperium feliciter transactum, gaudium et salutatio, inter amicos et clientes, his verbis peragebatur, Hodie nate salve, apud A. Gellium l. 12. c. 1. et Plautum Pseudolo, Act. 1. Sc. 3. ab Oriente aad Romanos delato [orig: delat˘] more; quam gratulationem prout quis ad publicum bonum, vel damnum natus videbatur, variabant. Sternutantes genu flexo salutari fuisse solitos, testatur Athenaeus Dipnosoph. l. 2. c. 27. apud Graecos videl. qui sternutamenta aliquid divinitatis habere crededant: Latinis ea inter minimae dignitatis omina reponentibus, Plin. l. 2. c. 7. lidem Gradci hospites ad epulum invitatos, si pueri essent, osculi genere, quod xu/tran vocavere [orig: vocavŕre] (cum nempe arreptis utrinque auribus illos osculabantur) si provectiores, osculo [orig: oscul˘] manuum et amplexu exceptos salutabant, verbo [orig: verb˘] ti/mie, i. e. vir honeste. Unde Euripides in Suppl.

--- --- *(\os2 eu)tuxh/sei, ti/mios2 gerai/retai.

Hebraei itidem salute defungebantur, usi tum verbis, tum gestibus. Verba erant, Dominus tecum: Item Benedicat tibi. Iedova, Ruth. c. 2. v. 4. Quae posterior formula adeo usitata fuit, ut benedicere, pluribus in locis Scripturae, salutare significet. Vide 2. Regum c. 4. v. 29. et Tertullianum adv. Marcionitas l. 6. Aliquando dicebant: Paxtecum, Pax super te; Abi in pace, Matthaei c. 10. v. 12. 13. Vide supra Pax vobis. Gestus fuere [orig: fuŕre], corporis inclinatio, imo prostratio, pedum deosculatio, Lucae c. 7. v. 38. communiter, vulgare osculum, Exod. c. 18. v. 7. et Gen. c. 45. v. 15. quod Apostolo 1. Cor. c. 16. v. 20. dicitur Osculum sanctum, 1. Petri c. 5. v. 14. Osculum charitatis: Tertulliano Oscutum patis. Vide Drusium ad loca diffic. Exod. c. 12. Nec mortui sua [orig: suÔ] salutatione carebant: Postquam enim Praefica, exsequiis perfectis, novissimum verbum illud, Ilicet, alta [orig: altÔ] voce pronuntiasset [orig: pronuntiÔsset]; qui comitari funus erant, domum abituri, extremum vale eodem sono, inclamabant, hoc modo [orig: mod˘]: Vale, vale, vale, nos te ordine, quo [orig: qu˘] natura permiserit, sequemur. Quo de more Varro Logist. loquens, Ideo, inquit, mortuis Salve et Vale dicitur: non quod valere et salvi esse possint, sed quod ab his recedamus, cos, numquam visuri, etc.

SALUTANDI ritus olim inter Albigenses receptus talis. Salutabant amplexando, ponendo manus ad utrumque satus, et vertendo caput ter ad utrumque humerum dicendo qualibet vice, Benedicite, ut apparet ex sententiis illorum, in libro sententiar Inquisit. Tholos. Sed et aliquando id factum fuit flexis genibus: aliquando manibus ad terram usque demissis. Aliquando etiam fuit requisita. Sic legitur de quodam, requisitus per dictum haereticum quod genu flecteret corameo, et diceret, Benedicite, tunc genu flexit, et dixit Benedicite coram eo: et haereticus respondit, Deus vos perducat ad bonum finem. Ibid. Quod quid sit, vide supra Bonus Finis. Nec ab iis solum, qui recipiebantur, hanc Salutationem requirebant, verum et qui inter ipsos Perfecti vocabantur, aliosque reciplebant, in mutuo occursu hunc salutandi morem observasse [orig: observÔsse], legimus ibid. in sententia Amelii de


image: s0166b

Perlis, quod ipse et Petrus Auterii coram Inquisitoribus mutua [orig: mutuÔ] aadoratione sese invicem salutarunt; ac ambo unus alium mutuo coram ipsis proni in terram more haereticali adoraverunt, et eiusdem sectae esse se ipsos dixerunt, et se alias pluries adorasse [orig: adorÔsse] more consimili ibidem recognoverunt. Ceremonia haec Melioramentum videtur dicta, ibid. ubi de quadam muliere habetur, quod viderlt quandam personam genu flectentem coram Petro Auterii in domo sua praedicta, et tunc ipsa fuit requisita, ut faceret Melioramentum suum coram dicto haeretico, sicut alla saciebat, et tunc ipsa coepit genu flectere coramd icto haeretico, et nescivit facere Melioramentum praedictum; et tunc --- praesentes inceperunt ridere, et ipsa fuit verecundata et recessit inde: apud Phil. a Limborch Historia Inquisit. l. 1. c. 8. Vide et supra voce Consolati.

SALUTARIA Syriae, aut Euphratensis urbs. Lib. Notit.

SALUTARIS vocatur pars Macedoniae, Phrygiae, Palaestinae, Syriae, et Galatiae. Lib. Notit.

SALUTATIO in Isidis Sacris, vide supra Excitare, Isis.

SALUTATIO Angelica in Ecclesia Romana, in invocatione Mariae Virginis *qeoto/kou ut plurimum adhiberi solita, concinnata est, partim ex Angelica Salutatione, partim ex verbis Elizabethae, partim ex aliis aliunde postmodum additis. Sic enim ea soriat, Ave Maria gratia [orig: gratiÔ] plena, Dominus tecum: benedictatu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui Iesus. Sancta Marta, mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae, Amen. E quibus priora verba occurrunt apud Lucam c. 1. v. 28. et 42. ubi in Graeco habetur, *xai=re kexaritwme/nh, o( *ku/rios2 meta\ sou=. eu)loghme/nh su\ e)n gunaici\: quae sunt verba Angeli. Item eu)loghme/nos2 o( karpo\s2 th=s2 koili/as2 sou=; quae verba sunt Elisabethae. At posteriora, nempe verba illa, Sancta Maria Mater Dei, ora pro nobis peocatoribus, saeculo [orig: saecul˘] V. ultima vero, Nunc et in hora mortis nostrae, demum Pii V. iussu, adiecta esse, docet Dominic. Macer in Hicrolexico. Idem, signum campanae; quo [orig: qu˘] ter in die dato [orig: dat˘] Christiani moneantur, ut salutationem hanc recitent, institutum fuisse ab Urbano II. praecipuee maturinum et vespertinum, ut omnes fideles hac [orig: hÔc] oratione, pro recuperatione Terrae Sanctae deum precarentur, dum illo [orig: ill˘] bello [orig: bell˘] erant occupari, addit. Quae consuetudo postquam 134. annos durasset [orig: durÔsset], neglecta est, usque ad Gregorium IX. qui illam denuo in usum revocavit, addito [orig: addit˘] meridian sign. Platina tamen et Ciacconius a Calixto III. id institutum contendunt, victoriae in Hungaria tunc obtentae causa [orig: causÔ]. Ludovicus postmodum XI. Galliae Rex Kalendis Maii, ut per totam Galliam idem fieret, praecepit. Quod vero, sub initium contionis, recitari debeat, primus Dominicus, ordinis sui auctor, sive, ut alii volunt, Vincentius Ferrerius, ordinasse [orig: ordinÔsse] legitur. Vide eundem Macrum in Hierolexico, ubi et de Salutatione Beatissimorum etc. de Salutationis vero ritu in Paschatis die, in vocibus Diptycha et Pascha: nec non supra in voce Rosarium.

SALUTATORES Deductores, Assectatores, tria sunt nomina et genera sive clientum, sive amicorum, qui artendendi ad honores adspiranti, Romanis moribus, apud Q. Ciceronem l. de Petit. Consul. Vide Casp. Barthium Animadversion. ad Stat. l. 2. v. 353. et supra ubi de Salutandiritu.

SALUTATORIUM in Communione Romana in Monasteriis Virginum, locus est, in quo ad salutandum advenientes excipiuntur. Praesertim vero sic appellata est exedra Aedi sacrae adiunctaabi Episcopi, priusquam sacra peragerent, salutationes adventantium excipiebant, apud Latinos Graecosque. Sed et ibi indui ac praeparari solebant. Gregorius M. l. 4. Ep. 54. ubi Marianum Ravennae Archiepiscopum monet, ne extra celebrationem Missae, pallio [orig: palli˘] utatur: Non aliter, inquit, te uti memineris pallio [orig: palli˘], nisi in propria tuae Civitatis, dimissis iam filiis, Ecclesia, proccdens a Salutatorio, ad sacra Missarum sollennia ceelbranda, per actis vero Missis, idem in Salutatorio rursus curabis deponere. Ibidem, proprer angustiam loci, nonnumquam habitasse [orig: habitÔsse] sacrorum Ministros refert Gregorius Tutonens. l. 2. c. 21. Et quia eo [orig: ] tempore Ecclesia parvam intra Muros possessionem habebat, ipsi Sacerdoti, in ipso, quod modo Salutatorium dicitur, mansio erat, apud eundem Macrum l. cit. Vide quoque Car. du Fresne in Descr. Aedis Sophianae num. 88. Suicerum voce *)asqastiko\n, ut et supra in voce Aspaticum, it. Proaula. De Salutatoriis vero Cubiculis Romanorum diximus, ubi de Salutandi ritu.

per SALUTEM Caesarum jurandi ritus Christianis veteribus in usu, vide supra ubi de Iuramento: uti de ritu per Alexandri Salutem iurandi, Macedonibus olim frequentato, Curt. l. 6. c. 11.

SALUTES Gallice Saluts, nummi dicti sunt aurei, sub Carolo VI. Galliae Rege et Henrico VI. Angliae Rege in Gallia cusi, de quibus vide supra in voce Salus. Item renia et praestationes, quae cum salutationis ritu offerri solebant, Ibid. Vide quoque infra Visitatio.

SALUTIARUM Marchionatus provinc. est Pedemontii, ad radices Alpium, A. C. 1600. concessa Sabaudiae Duci ab Henrico IV. Galliae Rege loco [orig: loc˘] Bressiae, cum Bugesia, Gesia et Verromaea regiunculis cis Rhodanum. Inter Pedemontium ad Boream et Ortum, Delphinatum ad Occasum, et Comitarum Niceae ad Meridiem. Eius Caput est Salutiae, olim Augusta Vagiennorum, sita in colle, cum arce egregia et templo magnificentissimo. Sed pendet etiam ex ea Carmaniola, in Pedemontio proprio inserta. Vide Salinae.

SALUTIGERULI Pueri comitatus [orig: comitatűs] portio apud parum pudicas mulieres olim fuere [orig: fuŕre]; qui dominarum iussu hunc illum salutabant, erantque nuntii, internuntii, renuntii. Meminit eorum, ubi mores mulierum perstringit, Plautus Aulul. Actu 3. Sc. 5. v. 24.

M. Nulla igitur dicat; Equidem dotem ad te attuli
Maiorem multo, quam tibi erat pecunia.
Enim mihi quidem aequum est, purpuram atque aurum dari,
Ancillas, mulos, Muliones, Pedisequas,
Salutigerulos pueros, vehicula, qui vehar.

Eosdem idem Damnigerulos vocat, Item Gerrones et bonorum


image: s0167a

Exagogas, ut qui ad scortilla etiam inficetissima dominorum bona iussi esserebant, Trucul. Act. 2. Sc. 7. v. 1.

Ite, Itc hac simul Mulieri, damnigcruli, soras gerrones,
Bonorum exagogae.

Iuvenalis de iisdem Sat. 14. v. 28.

Ut non ter decies respiret? conscia Matri
Virgo fuit: ceras nunc hac dictante pusillas
Implet, et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis.

Quo respiciens Salutigerulos Daemones habet Appuleius de Deo Socr. inquiens Hos Graeco [orig: Graec˘] nomine *dai/monas2 nominant, inter terricolas caelicolasque vectores, hinc precum, inde donorum: Qui ultro citroque portant, hinc petitiones, inde suppetias; ceu quidam utriusque Interpretes ac Salutigerulos. Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis, et Tit. Popmam de Operis Servorum.

SALUTIO vide Salatio.

SALUVII Latinis dicti, qui Graecis *salu/es2. Vide Salmasi ad Solin. p. 95. ut et in voce Salyes.

SALVUS [1] Cassetta, Dominicanorum Generalis, A. C. 1481. A Papa Sixto IV. in Germaniam missus, Alberti M. sepulchrum aperuit. Panormo Siculus, obiit A. C. 1483. Scripsit vitam Vincent. Ferrerii, etc. Leand Alb. de Vir. Ill. Ord. Praed. Anton. Senens. etc.

SALVUS Conductus vide supra Conductores.

SALVUS Lotus in Theatris olim acclamatum a Gentilibus, cum Martyres feris obiectos proprio [orig: propri˘] sanguine perfusos videbant: Quia enim a Christianis auditu acceperant, lavacro [orig: lavacr˘] Baptismi salvos fieri credentes, quam fidem proprio [orig: propri˘] sanguine obsignare Martyres non detrectabant; hinc illos anguine in Amphitheatris suo [orig: su˘] conspersos cernentes, cruento [orig: cruent˘] hoc [orig: h˘c] sarcasmo [orig: sarcasm˘] exceipiebant, Salvus Lotus. Auctor Passionis Perpetuae et Felicitatis, per Holstenium editae, Et statim in fine spectaculi, leopardo [orig: leopard˘] eiecto [orig: eiect˘], de uno morsu tanto [orig: tant˘] perfusus est sanguine; ut populus revertenti illi secundi Baptismatis testimonium reclamaverit: Salvum lotum, Salvum lorum. Plane utique salvus erat, qui hoc [orig: h˘c] modo se laverat, apud Dominic. Macrum in Hierolexico.

SALYES populi Occidentales qui contra Romanos bellum gesserunt, Steph. Falso, cum sint Gallorum maxime meridiani, Vales. Vide quoque Sallyes.

SALYI vel SALYES in Romanis tropaeis Salluviei, apud Goltzium, i. e. Salluvit; ut eos vocat Amm. marcellin. l. 15. Floro in Epio. l. 60. nunc Transatpini Ligures, nunc Falanii; vel Salaniii, pro Saluvii; Straboni Salyes, populi Galliae, a Mari Gallico sive Massilia, usque ad flumen Druentiam, sedes suas habebant. Idem eos orae maritimae imminentes Alpes incolere ait, i. e. montes, ac partem litoris Graecis mistos, nimirum Massiliensibus; quos priscl Graeci *li/guas2 sive Ligures, et eorum regionem ligusticam; posteriores *keltoli/guas2, h. e. Galloligures, vocitaverint: Item oram maritimam tenere Massilienses et Salyes, usque ad fines Italiae. Quod de Massiliensibus quidem, Antipolim et Nicaeam ad Alpes occupantibus, vere dictum esse: at non Salyes, verum Deciates et Oxubios, Alpes tangere, contendit Valesius. Si Plino l. 3. c. 5. creditur, Ligurum celeberrimi ultra Alpes Salyi fuerunt, tum Deceates et Oxubii: et Vercellae Libicorum ex Salyis ortae sunt. Flrous l. 3. c. 2. eos primos trans Alpes arma Romana, cum de incursionibus illorum [orig: ill˘rum] Massilia qucreretur, sensisse, memoriae falso tradidit: quippe Q. Opimius Cons. Oxubios et Deciates, Massilionsim foeder atorum oppida Antipolim, Niceamque vastantes, ante subegerat, ut Epit. l. 47. T. Livii addocet. Teutomalium Salutorum Regem a Romanis victum Allobroges receperunt: ideo bellum illis illatum. Caput eorum Aquae Sextiae, de quibus vide supra: Arelatum quoque et Tarasconem ad Rhodanum, huic genti attribuit Ptol. a quo *sa/likes2 mendose, pro *sa/lues2, nuncupantur. Hadr. Vales. iu voce Aquae Sextiae Salyorum.

SAMA [1] fil. Iechoniae, 1. Paral. c. 3. v. 18.

SAMA [2] civitas in tribu Iuda, Ios. c. 15. v. 20. Nomen viri, 1. Paral. c. 8. v. 13. Latine; audiens, vel oboediens.

SAMAA [1] frater David, 2. Sam. c. 21. v. 21. Fil. Merari, 1. Paral. c. 6. v. 39. Latine Idem.

SAMAA [2] fil. Macelloth, 1. Paral. c. 8. v. 32. Latine, nominatus, vel appositus, aut perditio, vel desolatio.

SAMACHONITES vel Semechonites Lacus, *samaxwni=tis2, vel *semexwni=tis2 li/mnh, apud Iosephum Iud. Antiqq. l. 5. c. 4. Aquae Mexom, Ioinae c. 11. v. 5. 7. unus fuit ex tribus lacubus, ad Iordanis fontes, longus 60. stadia, latus 30. Iosuae sic a situ, quod superior esset, Iosepho a piscatione dictus est ac ubertate piscium. Samachon enim vel semechon Arabice, piscis est. Inde Semechonitae populi, eidem de Bell. Iud. l. 4. c. 1. et regio Semechonitis, l. 3. c. 2. ubi Peraeam ad ortum terminari dicit *)arabi/a te kai\ *semexwni/tidi, Arabia [orig: ArabiÔ] et regione Semechonitide. Quo pertinet, quod Arabiae nomen Chaldaeus Interpres passim reddit Sumchuathas 1. Regum c. 10. v. 15. Ierem. c. 25. v. 20. et Ezech. c. 30. v. 15. Sed et huc referendum, quod a Kimchio in Psalmum 24. septem marium terrae Canaaneae unum vocatur, [gap: Hebrew word(s)] Mare Sochni: omnino enim legendum [gap: Hebrew] i. e. Semechonite. Quod ex ipso ordine colligas, Et haec sunt septem Maria, Mare Magnum, mare Sochni, mare Tiberiadis, mare Salsum etc. Ubi Mare Magnum, est mare Mediterraneum: Mare Sochni, est lacus Semechonites seu Samachonites, in ipsis Iordanis fontibus, ut mare Tiberiadis in medio et mare Salsum, i. e. Lacus Asphaltites, in Iordane extremo. Vide Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 1. c. ubi de Piscibus in specie.

SAMAD fil. Elphaal. 1. Paral. c. 8. v. 12.

SAMAJA Pater Semri, 1. Paral. c. 4. v. 37. Fil. Ioel, 1. Paral. c. 5. v. 4. Vir Gabaonites, 1. Paral. c. 12. v. 4.