December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0153a

SALAPENI Arabiae Felicis gens, Ptol.

SALAPHITANUM Africae propriae oppid. Plin. l. 5. c. 4.

SALAPIA quae SALAPIAE Ptol. Salpia Dionys. Halicarn. urbs Apuliae Dauniae eversa, ad lacum, media fere inter Sipontum ad Occidentem et Barolum ad Ortum, ubi Annibal, post Cannensem victoriam, amori meretricio operam dedit, Ferrar. In limite Apuliae Peucetiae, ad ostia Aufidi fluv. nunc in Provinc. Capitanata, prope oram maris Adriatici 18. milliar. a Barulo in Occasum, 20. a Siponto in Meridiem. In vicum redacta est, paucisque constat incolis, Baudrand. Hinc Salapina palus, super qua Salapia urbs. Lacan. l. 5. v. 377.

Quas recipit Salapina palus, et subdita Sipus
Montibus. --- --- --- ---

Nunc Lago di Andoria: ad quatuor milliar. versus oram maris Adriatici extensa.

SALAPITTA Graece r(a/pisma, vide supra, Latini alapis dignus.

SALAPUSIUS a sale et pusins compositum nomen. Quo [orig: Qu˘] nomine dictus est Calvus, Catulli familiaris, tamquam puer ob staruram puerilem, plenus salis et oratoriae mordacitatis.

SALARIA urbs Hispaniae Tarraconensis gemina. Una Colonia Iulia Salariensis in veteri inscript. urbs olim Episcopalis in finibus Bastetanorum, Sazorla, teste Morali Altera in finibus Oretanorum, oppid. seu pagus hodie apud Visum oppid. inter Almagrum et Urbedam; Solara Aliis Sirvela oppid. et Comitatus apud Urbem Regalem, inde 2. leuc. distans.

SALARIA via et porta Urbis Romae in Sabinos ducens. Martial. l. 4. epigr. 64. v. 19.

Illic Flammiae Salariaeque.

Sic dicta, teste Festo [orig: Fest˘], quod per eam Sabini salem ab urbe acceptum deferrent.

SALARIUM merces servitio [orig: serviti˘] acquisita, inter alia sal quoque habens, unde a Sale nomen accepit. Plin. l. 31. c. 7. Honoribus etiam militiaeque inter ponitur: Salariis inde dictis, magna [orig: magnÔ] apud antiquos auctoritate. Item, Ancus Martius Rex salis modia sex milia in congiario dedit Populo. Sed et Assyriae Reges pro stipendio salem dabant. Unde Esdrae c. 4. v. 14. ad Artaxerxem Regem scribunt Samariae praefecti, Propterea quod sale palatii salimur. h. e. ut recte interpretatur Iunius, Salarium de Regis palatio accipimus etc. Postmodum accessere [orig: accessŕre] vinum, oleum, bubula, porcina, olera ligna, et coetera, quae Tribunis, Ducibus, Rectoribus provinciarum, militibus praeberi solita; cellarium salarii dixit Lamprid. in Heliogabalo c. 26. Mittebat parasitis per cellarios salaria annua, vasa cum ranis et scorpiis et cum serpentibus, et huiusmodi monstris. Cellarienses species, dicuntur l. 32 C. Theodos. de erog. mil. ann. etc. Quod Salarium plerumque cum stipendio idem faciunt Auctores. Capitolin. tamen distinguit in Clodio Albino c. 10. Huic salarium duplex decrevi, vestem militarem simplicem sed loci sui, stipendium quadruplum. Sic aperte eadem sparantur in Ep. Valeriani ad Mucianum, quae apud Flav. Vopisc. legitur in Vita Probi. Postquam enim stipendium; quod in auro et argento dabatur, memoravit, et vestem; sequitur de salario c. 4. Insalario, inquit, diurno, bubulae pondo octo, porcinae pondo sex etc. Haec enim salario continebantur, Salmas. ad Capitolin. d. l. Inde ad praemium Philosophis solvi solitum voce translata [orig: translatÔ]. Et quidem initio, cum ipsi Reges Principesque Sepientiae studiis fere soli mcumberent, nullum iis laboris praemium, praeter nominis perennitatem, fuit. Salaria demum, cum minus aestimarentur, constitui coepere, atque ea satis luculenta. Strabo Philosophus a Ptolemaeo Philadelpho, talentis 80. h. e. coronatis 48000. donatus est, ut apud Laertium legimus. Aristotelem ab Alexandro M. 800. talentis fuisse honoratum Plut. docet in vita eius. Vide Iust. Lipsium de Salariis veter. Doctorum Cent. 1. Ep. 76. Primus autem mercede docuisse Protagoras traditur, apud A. Gellium l. 5. c. 3. Appuleium Floridorum c. 18. Quintilianum l. 3. c. 1. etc. Unde Philostratus des illo, prw=tos2 de\, inquit, pare/dwken *(/ellhsi pra=gma ou) mento\n, et idoneam rationem subicit: a(\ ga\r su=n dapa/nh| sqouda/zomen, ma=llon a)sqazo/meqa tw=n proi=ka. A quo tempore Grammaticis et Rhetoribus, modo disciplina [orig: disciplinÔ] et auctoritate Scholas tuerentur, ampla emolumenta non defuerunt. Aequitatem rei exponit Quintilianus l. 12. c. 7. Si res familiaris amplius quid ad usus necessarios exiget, secundum omnes Sapientiae leges patietur sibi gratiam referri, cum et Socr ati collatum sie ad victum et Zeno, Cleanthes, Chrysippus, mercedem a Discipulis acceptaverint; Neque enim video, quae iustior acquirendi ratio, quaem ex honestissimo labore, et ab his de quibus optime meruimus. Apud Romanos M. Antonius Gnipho de mercedibus non paciscebatur, coque plura ex liberalitate discentium consequebatur: Remmius Palaemon ex Schola quadragena annua capiebat. Tantidem docendum conduxit Calvinum Esicium Rom. L. Appuleius. Verrius Flaccus habitationem in Palatio et centena sestertia in annum ab Augusto meruit; ut teceam servos literatores immanibus pretiis emptos dein manumissos. Ex Fisco primus Rhetoribus annua centena constituit Vespasianus: et M. Fabium Quintilianum ex Hispania, Romae inquilinum, stipendium e Fisco accepisse refert Eusebius. Antoninus vero Pius, per omnes etiam Provincias, Grammaticis, Rhetoribus ac Philosophis honores et Salaria detulit: muri/as2 nempe draxma\s2, decies mille drachmas, ut statuunt Lucianus in Eun. Philostratus in Theodoto, et Chresto etc. quae efficiunt Romanae monetae sestertia 40, aureos 400. at nostrae coronatos mille. Quosdam tamen, paucos nempe et eximios, e)thsi/ous2 xrusou=s2 e(cakosi/ous2, annuos aureos sexcentos, i. e. duodecies mille drachmas, seu 1200. coronatos accepisse, tradit Tatianus Rhetor; qua de re vide Ioh. Frid. Gronov. de Pecun. vet. l. 4. c. 11. Hinc itaque interrogatio illa Chresti apud Philostrat. ou)x ai( mu/riai to\ a)/ndra; subintellige ai)tou=si vel zhtou=ti: quae verba ita concepta sunt, ut et Sophistae modestiam praeferre possint; quasi diceret. Annon ai( mu/riai virum quaerunt, scil. au(tai=s2 pre/ponta, ut ait Luicianus? se talem esse dissimulans: et arrogantiam dicam, an fiduciam superbiamque meritis quaesitam, ceu non ille ta\s2 muri/as2,


page 27, image: s0153b

verum ai( mu/riai, ipsum ambirent. Ut in armorum iudicio Vir ille militaris,

--- --- --- --- Quaeritur istis
Quam mihi, maior honor, coniunctaque gloria nostra est,
Atque Aiax armis, non Aiaci arma petuntur, etc.

Plura de his vide supa Pulveraticu, Puncta, Roborare, infra in voce Solatia, it. Sparta, Stipendium, alibique passim: uti de Iudicum apud Gallos salario infra itidem aliquid in voce Species. Aliud est Salarum seu Salaria, quod inter ministeria sacra memoratur in Inventario Ecclesiae Eboracensis Monastici Anglicani, Unum salarium argenteum intus deauratum, pro sale in dominicis diebus benedicendo, ponderis 3, unciarum et dimidii. Salinum nempe Gall. Saliere. Car. du Fresne Glossar.

SALARIUS Pons super Aniente fluvio Ponte Salaro, ad 4. mill. pass. a Roma, in via Salaria, occurrens.

SALARS insula Lybiae. Gentile Salarsius, Steph.

SALAS Germaniae flumen Strabo, inter quod et Rhenum Drusus occubuit. Saal hodie vocatur, e Sudeto monte nascens, et in Albim ad Calbam oppid. Saxoniae influens. Ferrar. Oritur in Franconia, dein per Thuringiam labens, inibi Salfeldam et Ienam rigat. Hinc iuxta Naumburgum, Mattioburgum, et Hallam Misniae Urbes, labitur, et tandem auctus aliquot fluviis paulo infra Bernaburgum in Albim fluit, Baudrand.

SALASI qui SALASSII Ptol. SALASSI Strab. populi Galliae Subalpinae in Pedemontano principatu, per quos Duria fluvius decurrir.Vide Cluver. Ital. Antiq. l. 1. c. 13. quod est de Salassis. Vulgo la Val d'Osta, German Augstahl, Horum caput Augusta Praetoria Salassorum, iuxta geminas fauces Alpium Graiarum, Colonia Romana, quondam Italiae Transpadanae, post Liguriae dictae oppidum. Haec dein una cum Segusione et vallibus Augustana et Segusina Guntehramno Burgundiae Rege a Longobardis ex pacto data, Burgundiaeque parti Galliae adiuncta est, Fredegar. Chron. l. 5. c. 45. Unde Burgundiae regno a quibusdam attributa, et etiamnum Episcopus eius Alpium Graiarum Penninarumque metropoli, civitati Centronum Darantasiae, cum Sedunensi, subiectus est. Urbs inter titulos Sabaudiae Ducis est; qui Caballiaci et Augustae Praetoriae Ducem se vocat. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

SALATARAE Graece *salata/rai, Ptolemae; iidem cum Saraparis Plinii l. 6. c. 16. Oxi amnis incolae, de quibus vide Salmas. ad Solin. p. 985.

SALATHI princeps militum, 1. Paral. c. 12. v. 20. Latine, umbra, sive tinnitus, aut assans, vel torrefaciens, aut Syriace, orans.

SALATHIEL pater Zorobabel, Agg. c. 1. v. 1. Fil. Iechoniae, 1. Paral. c. 3. v. 17 Matth. c. 1. v. 12. Latine, postulatus, sive commendatus Dei.

SALATIS iuxta Manethonem, Silites, Syncello, Africano et Eusebio perperam *sai/+ths2, primus in Aegypto inferiori Rex Hyclos seu Pastorum, de quibus supra, ut et infra in voce Tanitae, quod Tanis regni illorum metropolis esset; a suis popularibus, qui siibita [orig: siibitÔ] invasione in Aegntum facta [orig: factÔ] veteres incolas ex facili sub iugum redegerant, electus, Conchari ultimo Aegypti inferioris Regi successit, Abarim aedificavit, atque muris et militum 240. millium praesidio [orig: praesidi˘] communivit, etiam superioris Aegypti partem non exiguam sibi trbutariam fecti, regnavit ann. 19. obiit haud diu post Iosephi Patriarchae, et Proregis Aegypti obitum, Thinillo inter Thebanos Reges ad clavum sedente: ei successit Beon, Excerpta manethonis apud Iosephum contra Apionem l. 1. ubi et in Memphide suptioris quondam Aegypti metropoli, huc Salatem fuisse, atque adeo urbem hanc a Pastoribu captam esse, adicit. Certe tenues deinceps res Memphiticae, et octava illorum Regum Africam dynastia aut prorsus nulla est, aut obscura, et Salati eiusque successoribus vibutaria. Vide Ioh. Marshamum Canone Chron. Saeculo VIII. Nec omirtendum, hunc Salatem Israelitarum, quitum in Aegypto commorabantur, primum fuisse persecutorem, novi Regis nomine indigitatum Spiritui S. Exod. c. 1. v. 8. et Seqq. qui proin Israelitarum incrementa sibi parum tuta existimans, ilsos, vivente adhuc Iosepho [orig: Ioseph˘], servitute gravi premere incepit, veritus ne Aegyptiis veteribus et Thebanis sese iungerent. Unde in urbibus Pithom h. e. Pelusio, quae Abaris ex antiqua Theologia, et Rameses, h. e. Tane aedificandis illos occupatos tenuit, Idem ibid.

SALAURI Portus oppid. et Portus Hispaniae citerios in ora Catalauniae, apud Tarraconem Urbem Puerto de Salon, L Ponto.

SALBURGUM nomen castri Germaniae, in Thuringia, sub proprio Dynasta, ex illustri Rhutenorum de Plavia Familia. In hac enim duae cum sint lineae, Senior et Iunior; ei adnumerantur, qui in Graiziae utraque domo et Burkii habitant: ad Iuniorem, decem filii Henrici et Magdalenae Schwartzenburgicae, quibus in Gera, Salburg, Schletz, Lobenstein sedes spectant. Salburgum autem nactus est, qui terrius ex decem illis natus erat, cuius tokeiologi/a haec est. Henricus Ruthenus seu Reussen, Dn. in Plavia, qui obiit A. C. 1461. ex Irmgardi (filia Alberti Burggravii Kirchbergae) genuit Henricum Iuniorem Ruthenum, defunctum A. C. 1498. Quo [orig: Qu˘] et Magdalena [orig: MagdalenÔ] Baron. Schwartzenbergia [orig: SchwartzenbergiÔ], natus Henricus Iunior, iunxit sibi Aemiliam Annam Mansfeldiam Comitem, et ex ea genuit Henricum Iuniorem Ruthenum: qui obiit A. C. 1572. Pater, ex Dorothea Comite Solmensi, Henrici Iunioris Rutheni, defuncti A. C. 1635. Huius ex Magdalena Comite Schwartzenburgica filius tertius, henricus Iunior Ruthenus Dn. de Plawen (qui decessit A. C. 1640.) ex Iulinan Elisabetha Comite Reingravia, genuit Henricum 1. Iuniorem (natum A. C. 1639. et maritum N N. Comitis de Hardeck, ductae A. C. 1662. et Magdalenam Iulianam (natam A. C. 1641. denatam 1649.) germanos: Ruthenos, Dominos de Plawen et. Lineae Iun. in Salburg. Phil. Iac. Spenerus Theatr. Nihil. Europ. Part. 1. p. 48.

SALCOINUS Nicolaus, Vide Nicolaus.

SALAZARIUS Stephanus, Vide Stephanus.

SALDAE Colonia et urbs Mauritaniae Caesariensis, Ptolem.


page 28, image: s0154a

Hodie Alger Castaldo. Tadelis vero Mercatoris; cuius sententia videtur probabilior. Baudrando Bugia, urbs Regnis Algerii, provinciae cognominis caput, inora maris Mediterranel ad amnis Nasabath ostia, cumarce, portu amplo, et Sinu Bugiae dicto, Media inter Cullum ad Ortum 100. mill. pass. et Algerium seu Rusucurum, ad Occasum totidem distans, vix 50. ab Igilgili in Occidentem.

SALDUBA [1] oppid. Hispaniae Baeticae apud oram, inter Malacam urbem, et Barbesulam oppid. Fuengirola ex tabulis recentiorib.

SALDUBA [2] fluv. qui forte Saduca etiam dictus, hodie C. Clusio est Guadalquivireio, prope Malacam in mare Mediterraneum se exonerans. Aliis est Vio Verde amnis, 7. leuc. a Malaca in Occidentem.

SALE [1] fil. Arphaxad, Gen. c. 10. v. 24. Ab hoc Sarmatae orti. Ioseph. Luc. c. 3. v. 35. dicitur fil. Cainan, filii Arphaxad. Latin. missio; vel mittens.

SALE [2] urbs et Res publica piratarum, in regno Fessano, nunc sub Maroci Rege.

SALE [3] *sa/lh, vel *salikh\, recens appellatio Taprobanes Insulae, Zeilan hodie Salmas. ad Solin. p. 1110.

SALE [4] urbs Hyrcaniae, Ptol.

SALEBIM nomen loci, 1. Reg. c. 4. v. 9. Latine, respiciens corda, sive pugillus, aut vulpes, vel semita in mari.

SALECHA civitas in Basan, Ios. c. 12. v. 5. Iatine, canistrum tum, aut elevatio, vel conculcatio tua.

SALECIS et SALEX fluv. Mauritaniae Tingitanae ultra Aby len Herculis columnam 90. stand. distans. Philostr.

SALED fil. Nadab. 1. Paral. c. 2. v. 30. Latine. afflictio, aut Syriace, calefactio, vel adustio.

SALEJUS Bassus, Vide Bassus.

SALEM [1] quae et Salim, in tribu Manasse, Hieronym. de Loc. Hebr. docet, hanc non esse Ierusasem, sed oppidum iuxta Scythopolim, quod usque hodie appellatur Salem, ubi osten ditur palatium Regis Melchisedec: hic Sulamitis dicitur proprie, qui habitat in Salem; quasi Salamitis. Est etiam nomen loci, Ioh. c. 3. v. 23.

SALEM [2] villa ostendebatur in tribu Beniamin, tempore Hieronymi, iuxta Aeliam, contra Occidentem plagam.

SALEM [3] vide Ierusalem.

SALEMOTH nomen viri, 1. Paral. c. 24. v. 22. Latine, Pacificatio, perfectio, aut retributio.

SALENAE oppid. Albionis Mediterraneum in Anglia, Ptolemaeo. Salndy Camdeno, in agro Bedfordiensi, non procul abipsa Bedfordia.

SALENI populi, et oppid. Hispaniae Tarraconensis in finibus Vardulorum et Cantabrorum, ad Nesuam fluv. ab Iturissa 7. seu c. in Occidentem Mela l. 3. c. 1. Aliis oppid. est Ipuscoae, ad Devam amnem, versus montem S. Adriani, 9. leuc. a Flaviobriga in Eurum, Calagurim versus, 3. a Victoria in Boream; Salinas.

SALENTIACUM locus seu pagus Galliae Belgicae in finibus Veromanduorum. Chalanchi Ortelio. Salenci Valesio. in regione Noviomensi, S. Medardi patria.

SALENTINI populi Italiae, quorum regio (in mare ad Ortum contra Epirum instar peninsulae porrecta) Messapia, et Iapygia, cum Calabria in ora Boreali, Terra d'Otranto vulgo, Apuliae Peuceriae ad Occasum contermina, in qua [orig: quÔ] 3. urbes clarae, Brundusium, Tarentum, et Hydruntum. Praeterea, Aletium Leccie; caput regionis Alexanum, Castania. Vide infra. Ferrar. Baudrando fuerunt proprie hi populi in Messapia, ubi nunc provinc. Hydruntina: inter Apeminum et sinum Tarentinum: Alteram enim partem occupant Calabri, imer Apenninum et ostium maris Adriatici. Aplerisque tamentota provinc. sub Salentinis comprehenditur, et aliter quoque Messapia dicta est. Festus existimat, Salentinos dictos esse a Salo, fortassis ob id, quod pene circumquaque mari am binntur, tenui tantum Isthmo continenti annexi. Agrum Iapygiae seu Salentinorum, Strabo, non sine admiratione, commodum oppido esse scribit, quod supremum eius solum asperum appareat, verum aratto perstrictum apertumque glebam admodum pinguem ac uberem summae altitudinis exhibeat, quodque siticulosus aquarum penuria [orig: penuriÔ] videatur, tamen pascuis laetissimis et arborum frugiserarum ubique multitudine abundet. In nummis *s*a*l*a*n*t*i*n*w*n legimus.

Urbes Salentinorum hodie:

* Alteium, Leccie, Episcopalis sub Archiepiscopo Hydruntino, caput regionis. Alexanum, Alessano, Episcopalis sub Archiepiscopo Hydruntino. * Brundusium, Brindisi, Archiepiscopalis. Castania, Castellanetta, in Lucania, olim sub Archiepiscopo Tarentino. Castrum, Castro. Episcopalis sub Archiepiscopo Hydruntino. Gallipolis, (olim Anxa) Gallipoli, sub Archiepiscopo Hydruntino. Hydruntum, Otranto, Archiepiscopalis. Leuca, S. Maria di Leuca, cum Alexano. Mateola, Matera, Archiepiscopalis, in Lucania olim. Motula, Motola, Episcopalis sub Archiepiscopo Tarentino. * neritum, Nardo, Episcopalis sub Archiepiscopo Brundusino. Ostunium, Ostuni, sub Archiepiscopo Brundusino. * Tarentum, Taranto, Archiepiscopalis, olim in Magna Graecia, Salentinorum primaria. Ioh. Marshamus Canone Chron. Sec. XV. nbi de Magna Graecia. Uria, Oria, Episcopalis sub Archiepiscopo Tarentino. Uxentum, Ugenti, Episcopalis sub Archiepiscopo Hydruntino.

SALENTINUM Promontorium idem est cum Iapygio. Virg. Aen. l. 3. v. 400.

Et Salentinos obsedit milite campos.



image: s0154b

Vide Cluver. Ital. Ant. l. 4. c. 13.

SALENTINUS Lacus apud Salentinos, qui ad margines usque plenus, neque exhaustis minuitur, neque superfusis aquis augetur.

SALEPH fil. Iectan. Gen. c. 10. v. 26. Latine evaginans, evellens, vel discalceans.

SALERA [1] Africae propriae oppid. a Scipione occupatum, Liv. l. 29. c. 34. 35.

SALERA [2] vulgo la Saudre, fluv. Galliae duplex, maior et minor, quorum hic la petite Saudre, illum auget. Mentio eius apud Hadr. Vales. in Secalaunia, cum ait: Quidam partem Secaloniae aliquam in Biturigum finibus collocant, circa utumque Saleram.

SALERNUM [1] Picentinorum oppid. in Italia, an a duobus rivis Sale et Erno? Archiepiscopal. in clivis fertilissimis situm. Nunc regni Neapolitani caput Principatus citerioris cum arce et portu capaci, in ora maris Tyrtheni 28. milliat. a Benevento in Meridiem uti a promontor. Mineryae in Ortum. Hinc sinus Paestanus ei adiacens Golfo di Salerno vulgo. Capt urbs est a 40. Normannis, circa A. C. 1016. quibus Henricus II. Imperator multa Ioca tradidit. Sigon. excisa ab henrico VI. Imperatore secundo [orig: secund˘] contra Tancredum bello [orig: bell˘], quod huic Salernitani Constantiam Imperatoris uxorem prodiderant, unde prima expeditio irrita facta, A. C. 1191. Facta [orig: FactÔ] hic [orig: hţc] exscensione Solimannus Imperator A. C. 1552. aliquot milia captivorum abduxit, Thuan. l. 2. Eius meminit. Lucanus l. 2. v. 425.

Vestinis impulsus aquis, radensque Salerni
Culta Siler. --- --- --- ---

Silius l. 8. v. 583

Ille et pugnacis laudavit tela Salerni.

Horatius l. 1. ep. 15. v. 1.

Quae sit hienis Veliae, quod caelum, Vala, Salerni.

Titulo [orig: Titul˘] principis et Academia [orig: AcademiÔ], in qua Trotusa et Rebecca-Guarma eminuerunt, scriptis inclitae, gaudet, praecipue vero studio [orig: studi˘] medicinae insignis est: Cuius Doctores librum conscripserunt, cui titulus Schola Salerni, vel Salernitana, ac Anglorum Regi diearunt [orig: dieÔrunt], non Henrico Octavo, ut quidam putant: Sic enim commentarius Arnold. Villanovani (qui floruit A. C. 1313.) antiquior esset libro [orig: libr˘] ipso [orig: ips˘]. Videtur itaque inscriptus fuisse Richardo secundo, sive Iduardo primo, qui cum Terram sanctam versus peregrinarentur, forte ad locum hunc pervenerunt, et Professores eius honorario asiquo [orig: asiqu˘] emolumento [orig: emolument˘] adornarunt [orig: adornÔrunt]. Nic. Lloyd. Caetrum inter Lucernas, Salernitana quoque celebris, cuius inscr. Snlerni in aede Episcopali, ahnotante Iac. Sirmondo Iesuita [orig: IesuitÔ] eruditissimo, sic habet; Have. Septima. sit. tibi. terra. levis. Quisque. huic. tumulo. posuit. sic. ardente. Lucernam. Illius. cineres. aurea. terra. tegat. Ubi ardontem omnino ab Auctore scriptum, m. vero vel ab Opifice omissum, vel carieillius partis vetustate corrosum, vel quavis alia de causa deletum esse, iudicat Fortum. Licetus de Luccrnis Antiqq. l. 1. c. 21. Quod tamen non videtur, cum Inscriptio metrica sit, ardentem autem metro non quadratet: adde quod ardente ad tumulo referri possit, qui propter Lucernam ardens, per translationem, dictus est. Vide quoque Gruterum in Inscript. Gutherium, iterumque Licetum l. 2. c. 19. Scholam Salernitanam praefatam seu, ut in veterib. codicibus inscribitur, Mediclnan Salenitanam, sive de conservanda hona valetudine; item Regimen Sanitatis Salerni, vel etiam Florem Medicinae, scripsit, nomine Collegii ibidem Medici, versibus Leonmis, Iohannes de Mediolano, qui claruit A. C. 1100. videturqurue is liber auctior fuisse initio [orig: initi˘], nempe versum 1239. sicut a Ioh. Georgo Schegkio in Bibl. proditum est. At in vulgatis libris solum 373. repetiuntur. Sunt tamen qui habeant 664. vel etiam 1096. Anglorum is Rex, cui opus i dedicatum, forte Robertus fuit Normanniae Dux primogenitus Gulielmi Nothi sive Conquaestoris, Normanniae Duvic primo, dein Angliae Regis: ac scriptum videtur, cum is Robertus e Palaestina in Apuliam rediisset, et ob sistulame vulnete venenato, de ea et valetudine tuenda, consuluisset Salernitanam scholam. Noc obstat, quod liber hic inscribatur Anglorum Regi, at Robertus non regnavit in Anglia. Nam Regnum ei debitum, quod, eo [orig: ] absente, minor natu frater Guilielmus Rufus occupavit: Dequo pluribus agit Ranatus Moreau in Prolegomenis Animadversionum eruduarum, quibus hoc opus illustravit, Gerh. Ioh. Vossius de Philosophia c. 12. ž. 37. Coeterum prodiit Principatus Salermanus, ut et Capuanus, a Principatu Beneventano (in quo Principis tinilum, ut honorarium seu potius feudalem titulum, in Italia, primus invexit Arechis Dux, uti scrbit Leo Ostiensis l. 10. c. 10.) Cum enim Siconolfus, Siconis Principis Beneventi fil. et Sicardi Principis frater, Salernum et Capuam Radelchiso Principi ademisset, Ludovicus II. Imperator in Italiam veniens A. C. 851. pulsis et profligatis Saracenis, quo. uterque Principum in auxilium evocaverat, totam Beneventi provinciam inter Ledelchum et Siconolfum aequo [orig: aequ˘] discrimine partitus est; qua [orig: quÔ] quidem partitione Salcrnum et Capud Siconolfo cessere [orig: cessŕre]. A quo coeteri, qui Salerno imperavere [orig: imperavŕre], Principes Salcrni appellati sunt, quo [orig: qu˘] Principatu postmodum iterum diviso [orig: divis˘], Capuanus Principarus cmersit, utroque [orig: utr˘que] tandem ad Tancredi Normanni familiam et ad Siculos devoluto [orig: devolut˘]. Vide constantinum Porphyreg. de Adm. Imp. c. 27. et Car. du Fresne, in voce Princeps.

SALERNUM [2] locus Galliae in Arvernia superiore cum titulo Baroniae, vulgo Salers. Item in Volcis Tectosagibus, pagoque Tolosano, una [orig: unÔ] tantum litera [orig: literÔ] diversus, dicitur enim Salcrum. Hadr. Vales. Notit. Call.

SALES auctore Plinio l. 31. c. 7. omnis vitae lepos et summa hilaritas, laborumque requies non alio [orig: ali˘] magis vocabulo [orig: vocabul˘] constat: transeunte intellectu a sale, tam necessario vitae element. ad animi quoque voluptates. Inprimis dicteria sevioci, quos in Exodiis petulantes Mimi ingerebant. Claudian. l. 2. in Eutrop.

Qui laetis risum Salibus novisse saceti.



image: s0155a

Cum enim in principio, conciliandis auribus, revocandis animis taedioque liberandis audiretur Exodium, procedente tempore in vitium libertas excidit, ut Horatius ait de Arte Poet. v. 282. et ex laudabili ac iucundo officio transiit in amarum carpendi cacaethes. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 9. Hinc vero ulterius itum, et Scurrae mensis adhiberi coepti, qui convivas dicteriis salibusque ad hilaritatem provocarent. Plin. ad Amicum, Vis tu remittere aliquid ex nugis; Equidem nihil tale habeo, habentes tamen fero. Cur ego non habeo? quia nequaquam me ut inexspectatum festivumque delectat, si quid molle a Cinaedo, petulans a Scurra, stultum a Morione profertur. Aegypto autem pueri hi dicaces, et Alexandria [orig: AlexandriÔ] inprimis, petiti. Petronius Satyrico, Discubuimus Alexandrinis pueris aquam nivatam in manus infundentibus: Nobilisque inter eos Sarmentus ille, cuius cum Cicerro velitationes commemorat Horat. l. 1. Sat. 5. v. 52. de quo etiam Iuvenalis Sat. 5. v. 3.

Si potes illa pati, quaenec Sarmentus iniquas
Caesaris ad mensas, nec vilis Galba tulisset.

Ubi Glossator antiquus notat, Sarmentum forma [orig: formÔ] ac urbanitate demeruisse sibi plurimos. Augusto sane olim placuere [orig: placuŕre] tales lepore [orig: lep˘re] ac festivitate, ut notat Plut. in M. Antonio; qui etiam tradit, huiusmodi pueris Romanos Deliciarum nomen imposuisse. Et quidem pueros urbanos et procaces, hoc [orig: h˘c] nomine, appellari consuevisse, Stat. docet l. 5. Sylv. 5. v. 66.

Non ego mercatus Pharia de puppe loquaces
Delicias, doctumque sui convicia Nili
Infantem, linguaque simul Salibusque protervum
Dilexi.

Vide Laur. Pignorium Comment. de Servis. Quas vero Delicias loquaces intelligat Statius, explicat Sueton. in Aug. c. 98. Qua [orig: QuÔ] re comodum exhilaratus, quadragenos aureos comitibus divisit, iusque iurandum et cautionem exegit a singulis, non alio datam summam, quam in emptionem Alexandrinarum mercium absumpturos. Ubi quod Alexandrinae ei merces, et loquaces de puppe Pharia deliciae Statio, pueri sunt Aegyptii, dicaces, et ob id conviviis aptissimi. Vide quoque Quintilian. l. 1. c. 2. Iul. Capitolin. in Vero, Martial. l. 4. Epigr. 42. Thomam Dempsterum paralipom. in Rosinum l. 2. c. 19. et alibi.

de SALES Franciscus, vide Franciscus.

SALESII pars Paeonum. Steph. Forte qui hodie Silesii, vel Slesii vulgo.

SALETES una ex Iovis filiabus, quam Nilo ortam Minervam Aegyptii fabulantur. Alex. ab Alex. l. 6. c. 4.

SALETIO magni quondam nominis oppid. German. superior. apud Rhenum fluv. in Alsatia. Saliso, Amm. Marcellin. l. 16. ut vult Simlerus, sed situm repugnare dicit Valesius: Saloissa castrum Fredegario, Chron. l. 5. c. 37. In Annalibus rerum Francicat. Salossa, et Salussa, ubi Karolomannus cum matre sua Berta colloquium habuit, A. C. 770. inter Argentoratum ad meridiem, et Spiram ad Boream a Vormatia 38. mill. pass. secundum Aethicum, vel 41. secundum tabulam Peutingerianamk. Hic [orig: Hţc] monasterium condidit Adalheidis Augusta, quod a Wilderaldo Argentino Episcopo consecrari iussit, sub Ottone III. nepote suo, urbemque decrevit fieri sub libertate Romana, ut loquitur Odilo Abbas in vita Adelheidis. Positum est ad Saletionis fluv. unde ei nomen, et Rheni confluentem. Sub Electore Palatino. Seltz Rhenano: a Gallis in cineres redactum A. C. 1675. Plura, apud B. Rhenanum Rerum Germ. Nov-Antiqq. l. 3. cum Notis Ottonis ICti. p. 615.

SALEUMBRONA seu SALEBRONE oppid. olim et portus Hetruriae in ora, inter Cosam ad Ortum 34. et Populoniam ad Occasum 21. mill. pass. Antonin. inter Manlianam et Prillem lacum.

SALGA vide Salgas.

SALGAMA dicta sunt olera, quae sale et aceto [orig: acet˘] condita servabantur; sicut Acetaria, quae recentia ac cruda ex aceto vorabantur; et o)cu/pora, quae ex pluribus speciebus composita una tritis mixtisque, quibus etiam acetum addebatur. Graecis a(lmai=ai. Uti autem duo sunt, quibus unguentorum confectio constat, h(du/smata et stu/mmata, sucus et corpus, oleum et odores, qui in olcum adduntur, ut serventur quasi quadam [orig: quÔdam] conditura [orig: conditurÔ]: sic in Salgamis conficiendis condiendisque, acetum et muria, h. e. ius et sucus conditurae vicem obtinent; res vero ipsae, quae eo immittuntur servandae, corporis instar sunt, ut herbae omne genus, quae ad hunc usum reponuntur, pyra etiam et mala, cucumeres aliaque similia. Galli vulgo Salades vocant. Quod nomen traductum postea a militibus, ad rerum ad victum necessariarum praebitiones, quas ab hospitibus suis exigebant. L. 3. Cod. Theodos. de Salgamo hospitibus non praebendo: Nemo militans a suo hospite salgami aliquid postulet, id est, ne lignum aut oleum, culcitaeve poscantur, apud Car. du Fresne Glossar. Vide Salmas. ad Solin. p. 466. et 1273. Hinc Salgamarti, qui salgama condiebant et vendebant, apud Columellam l. 12. c. 44. et 54. Eorum mentio in Concilio Chalcedon. act. 11. *)ekei= salgamari/ous2 xeirotonou=si, kai\ dia\ tou=to a)na troph\ gi/netrai, Ibi Salgamarios eligunt; hinc illa subversio etc. Salgama vero curabat Villica, vide infra Villa: uti de vasis, in quibus illa condiebantur, voce Urceus.

SALGANEUS [1] Persarum Dux, a Metabate non procul ab Euripo interfectus. Strab. l. 9.

SALGANEUS [2] item SALGANEA plural. numer. Strab. et Liv. l. 35. c. 37. 38. 51. oppid. Boeotiae ad Euripum, inter ostium Ismeni fluv. et Anthedonem oppid. Saganeus Ptolemaeo. Inde Salganius vel Salganites, vel Salganeus Apollo. Steph. Salganico Moletio.

SALGAS fluv. et urbs Salga in Mauritania, Steph.

SALGOVIA olim SALGEU, pars pagi Aventicensis Salodorum usque, in qua oppid. Salensium Salodorum. Vide in voce Salodorum.

SALI Sarmatiae Europeae populi, Ptol.

SALIA vulgo RIO DE SELLA, fluv. et oppid. Hispaniae Tarraconensis in ora Asturum, patria Prudentii poetae. Sic enim ille


page 29, image: s0155b

praefat. Hymn. Cathemer. v. 24.

Oblitum veteris me Saliae consulis arguens,
Sub quo prima dies mihi.

Populi Salini. Salia item fluv Lothar. vulgo Selle, vel Seille. Valesio hic fluv. Belgicae primae, oritur ex lacu Lindrensi: alluit Decem Pagos Dicuse, Marlalium, Medianum vicum, Moyen-Vic, Vicum Vy, vel Vic, non procul ab ipsius et amniculi, cui castrum Salinense assidet, confluentibus, Numeniacum, Nomeny, Portum ad Saliam, Portsur Seille, Buyerias, Magniacum; Maigny: et apud Divodurum Mediomatricorum in Mosellam esfluit: currit autem milliar. 2. Fortunatus l. 3. Carm.

Hinc dextra de parte fluit qui Salia fertur.

Et l. 7.

Seu qui Mettin adit, de sale nomen habens.

Inter hunc et Nitam Gallicum seu Rom. interiacens pars agri Mettensis, Salinensis ager, le Saunoy, dicitur, a salinis, quibus abundat, circa Marsalium praecipue et Vicum ac Castellum Salinense, Notit. Galliae.

SALIANUS Iacobus, Vide Iacobus.

SALIARES Insul apud Plin. l. 5. c. 31. Sunt et in Nymphaeo Saliares dictae, quoniam in symphoniae cantu, ad ictum modulantium pedum moventur: Graece o)rxhstri/des2 et xorhti/des2; item o)rxou=sai, Varroni de R. Rust. l. 3. Cum eodem tempore Insulas Ludiano rini ibi o)rxou=sas2 vidisses. Earum Martianus quoque Capella meminit l. 9. Nonne ipsius vetustatis persuasione compertum, in Lydia Nympharum Insulas dici, quas etiam recentior asserentium Varro se vidisse testatur, quae, in medium stagnum a continenti procedentes, cantu tibiarum primo in circulum motae, de hinc ad littora revertuntur. Ubi Insulas Nympharum vocat. Fuere [orig: Fuŕre] illae in Lydia, in Lacu seu Stagno, quod *numfai=on dicebatur: *kalami/nhn illud appellat Sotion. Quod conferens Salmas. cum verbis Capellae, qui insulas has in continenti esse, aut littore teneri ait: inde elicit, Insulas has calamos esse, in littoribus Nymphaei lacus nascentes; qui ab littore in medium stagnum procedant et ad littus redeant vel ventis vel contis impulsi, et fluitantium insularum speciem praebeant. Graeci plua/das2 nuncupant nh/sous2, quales in multis circa Aegyptum stagnis alibique reperiri, auctor est Theophrastus. Vide Salmas. ad Solin. p. 125.

SALIARI Carmini nomen inserendi ritus occurrit apud Capitolin. in Marco Antonino Imp. c. 21. Iussit; ut statuae filio mortuo decernerentur, et imago aurea Circensibus per pompam ferenda, et ut Saliari carmini nomen eius insereretur. Et Tacitum, l. 2. Annal. c. 83. ut nomen eius Saliari carmine caneretur, de quo genere honoris multa dixit Casaubon. ad Athenaeum l. 6. c. 14. Simile apud Athenienses fuit, quod bene meritos de Rep. peplo Minervae intexerent: unde natum apud illos Proverbium, a)/cio/s2 e)sti tou= pe/plou, dignus est peplo [orig: pepl˘]; ut si dicas, dignus est, cuius nomen Sahari carmine canatur. Aristophanes in Equitibus.

*eu)logh=sai boulo/meqa tou\s2 pate/ras2 h(mw=n, o(/ti
*)/andres2 h)=san th=s2 de\ gh=s2 a)/cioi kai\ tou= pe/plou.
Praedicare volumus patres nostros, quoniam
Viri erant terra [orig: terrÔ] ac peplo [orig: pepl˘] digni.

De quo ritu; vide quoque Diodor. Sic l. 20. ubi de decretis, ab Atheniensibus, Antigono et Demetrio honoribus, et praefatum iterum Casaubon. Not. ad Capitolin. d. l. Nomen a Saliis, de quibus supra aliquid ubi de Palatinis Saliis, et plura mox.

SALIATUS apud eundem Capitolin. in eiusdem Vita c. 3. et 4. Frequentavit et Declamatorum scholas --- educatus est in Adriani gremio, qui illum Verissimum nominabat, et qui ei honorem equi publici sexenni detulit, octavo [orig: octav˘] aetatis anno [orig: ann˘] in Saliorum collegium retulit. In Saliatu omen accepit Imperii: Coronas omnibus in pulvinar ex more iacientibus, aliae allis locis haeserunt; huius veluti manu capiti Martis aptata est. Fuit in eo Sacerdotio et Praesul et Vates, et Magister et multos inauguravit atque exauguravit, nemine praeeunte, quod ipse carmina cuncta didicisset: ubi pleraque ad Salios spectantia commemorantur. Et quidem Saliatus, ipsa dignitas est Sacerdotii huius. Quod autem de ritu eorum coronas iaciendi in Pulvinar Dei sui habet, vix ex alio discas auctore. Idem vero in reliquorum Deorum festis diebus factitatum esse, notum: quae causa, quod in cultu Deorum inter alia stefa/nous2, i. e. coronas, quoque ponat Iustinus Apologetico. Nempe Salii die festo [orig: fest˘] ancilia per urbem gestabant apicati et caput coronati: quam coronam, mox, conditis ancilibus; in pulvinat coniciebant, ubi Martis simulacrum. Porro in Saliatu haec tria munera distinguit Capitolin. Praesulis, Vatis et Magistri. Praesul dicebatur, qui praesiliebat, ut infra dicemus; Vates est *(umnw|do\s2, qui inter u(mnw|dou\s2 erat princeps et carmen praecinebat; Magister vero *)/ecarxos2, ad quem inaugurandi et exaugurandi pertinebat potestas. Ad omnes autem carminum atque axamentorum cura ex aequo pertinuit etc. Vide Salmas. ad Capitolin. d. l. et coetera hic [orig: hţc], ubi de Saliis.

SALICA [1] insula, quae et Taprobane, Stephan.

SALICA [2] Oretanorum in Hispania urbs, Ptol.

SALICA Lex a Saliis populis Germaniae, qui primo, teste Frisingensi, Sicambri; postea; ut Rhenano placuit, a Sala fluv. Salici, ac Saligni dicti sunt, nomen accepit. Hi transmisso [orig: transmiss˘] Rheno [orig: Rhen˘], plurimum Galliae subegere [orig: subegŕre], et anno [orig: ann˘] tertio [orig: terti˘] Regni eorum conditoris Pharamundi, nondum Christiani, uti coeperunt, inquit Sigebertus. legibus, et Legem Salicam dictaverunt per quatuor gentis suae Proceres, Viogast; Bosogast, Salagast et Widigast, in villis Germaniae Salohaim, Bedohaim et Windohaim. Hi per tres mallos convenientes, omnes causarum origines sollicite tractantes, de singulis discutiendo, sicut Lex Salica declarat, iudicare decreverunt. Idem vix aliter, in utroque prologo ad eandem Legem. Sub posteriori vero sic notatur: A. C. 798. Indictione sexta [orig: sextÔ], Dominus Carolus Rez Francorum inclitus hunc libellum


page 30, image: s0156a

tractatus legis Salicae scribere ordinavit. Sunt qui edita legis exemplatia non integre suscipiunt, inquit Spelmann. Glossar. Archaeol. Spectatissimus inter coeteros iste paragraphus est. In terram Salicam mulieres ne succedant. Sic codex unus. Alius a Frid. Pithaeo et Frider. Lindenbrogio datus Tit. 62. ž. 2. sic legit: Deterra vero salica nulla portio hereditatis mulieri veniat: sed ad virilem sexum tota terrae hereditas perveniat, Antiquior tertius Basileensis, fusius multo rem decernit. Quaenam autem fuerit terra haec Salica, apud Auctores non convenit. Ex hac lege multa in legibus Henrici I. Angliae Regis deprompta, deprehendit; paulo ante laudatus Spelmannus, quem vide.

SALICAETUS Guilielmus, Vide Guilielmus.

SALICI populi, in Cordubensi conventu, Plin. l. 3. c. 1.

SALICOSA locus Galliae, in Veliocassibus dioecesique Rotomagensi, non longe a Vernone, vulgo Sauceuse, Prioratu Canonicorum S. Augustini clarus. Nomen ei a salicibus. Hadr. Vales. Notit. Gall.

SALIENS fons est, perpetuo [orig: perpetu˘] liquore ebulliens, cuiusmodi Salientibus Romanorum olim horti, cubicula, cenacula, balnea, et corruptelae denique omnes (ut conqueritur Frontinus ) instructae fuerunt. Ad haec aquas tanta [orig: tantÔ] copia [orig: copiÔ] inmissas in domos privatas, docet Seneca Rhetor Controv. l. 5. ut in summis aedium culmenibus navigabilium piscinarum freta haberentur. Hos Salientes Aquarii curarunt [orig: curÔrunt], memorati Iul. Paulo Sent. l. 3. tit. 7. quorum artes egregie descriptas habes, apud Manilium Astronom. l. 4. Iurisconsulti autem vasa haec recensent salientibus aquis accommodata; plumbeum Castellum, Fistulas sub terra missas, Ahenum lateribus circumstructum, Fistulas fictiles, Epistomia, Canales, Automata, Cantharos, Personas, Crateres, Vasa aenea. Expressiones porro aquarum Silani vocabantur, ut infra videbimus: earumque moduli, aut ad unciarum aut ad digitorum rationem instituti erant etc. Laur. Pignorius Comm. de Servis, ubi multa de Aquariis Caesarianis, publicis, privatis; Ministris item Fontanis, aliisque huc pertinentibus. Hodieque Saliens. Gall. Iet d'Eau, fons dicitur miro [orig: mir˘] artificio [orig: artifici˘] aquas eiaculans, cuiusmodi in Principum suburbanis, Pontificis inprimis secessu Tiburtino et Tusculano, ingeniosissime facti conspiciuntur. Franc. Pomey in Descript. var. hanc Salientis imaginem exibet: Proiectus per ambitum illarum aedium terrenus agger exporrigitur, columnis nixus, peribolo [orig: peribol˘] vicena quaterna sustinente vasa, opere antiquo [orig: antiqu˘] elaborata, paribus disposita intervallis, foliis nenupharis, aliisque floribus aquatilium plantarum elegantissime decorata. Spatio [orig: Spati˘] inter illa interiecto [orig: interiect˘], Salientes totidem, ad fastigium usque domus eiaculantur aquas in sublime, quam ubi crystallina [orig: crystallinÔ] veluti corona [orig: coronÔ] cinxere [orig: cinxŕre], grato cum murmure recidunt: ruentesque per occultos tubos subiectas pari numero [orig: numer˘] speluncas, rusticano [orig: rustican˘] opere, aggeri imo inaedificatas, inundant. Medios inter arcus speluncarum, vasis, quae dixi, substructi viginti quatuor cernuntur loculi in hemicyclum excavati, aquaticorum totidem Numinum simulacra ostentantes, nimirum Deorum fluvialium duodenorum et duodenarum Naiadum, habitu vario [orig: vari˘] ac discrepante, aquarum vim ingentem e suis urnis effundentium in suppositas conchas e candido marmore, intra huius Basilicae aream collocatas. Inde per subterraneos meatus se insinuans aqua, eiusdem in areae medio, emicat mirabilem plane in modum. Media siquidem in cupa marmorea numquam non plena, ad summum labrum emergunt in orbem velut innatantes Tritones duodeni grandiores, specie eximia [orig: eximiÔ] eminente omnium ore, resupinato [orig: resupinat˘] capite, quasi caelum suspiciant. Qui --- conchas in tubam effictas admotasque ori dextra [orig: dextrÔ] retinentes, aquam per eas evibrant, ad aggeris altitudinem, totidem deinde in Sirenes depluentem marmoreas -- pectentes capillum et superno illo in lacu Tritonibus nixo pene fluitantes etc. Vide quoque supra Nympheta, infra Silani.

SALIENUS Clemens Senator, tempore Neronis, Tacitus Histor. l. 5. c. 73.

SALII [1] sacerdotes Martis, numero 12. a Numa Pompil. primum instituti, tunicis pictis, aeneoque [orig: aene˘que] pectoris tegmine exornati; sic dicti quod salientes ancilia per urbem circumferrent, Plut. in Numa: *)/onoma *sali/ou a)po\ th=s2 o)rxh/sews2. Ovid. Fast. l. 3. v. 387.

Iam dederat Saliis (a saltu nomina ducta.)

Virg. Aen. l. 8. v. 663.

Hic [orig: Hţc] exsultantes Salios, nudosque Lupercos.

Saliorum 2. erant genera, antiquissimi Palatini dicti, atque a Rege Numa instituti, *palati=noi Dionysio. His alios Collinos, sive Agonales nuncupatos Tullus Hostilius adiunxit, Dionys. Aliter tamen Servius eos distinguit: Duo, inquit, sunt genera Saliorum, ut in Saliaribus carminibus invenitur, Collini et Quirinales a Numa constituti, ab Hostilio vero Pavorii et Pallorii. Horum meminit Livius l. 1. c. 20. Numa Salios duodecim Marti legit, caelestiaque arma (quae ancilia appellantur) ferre ac per urbem ire canentes carmina cum tripudiis sollennique saltatu iussit. Hinc Saliaris, ut Saliare carmen, quod cantabatur a Saliis: et Saliares epulae, quae exhibebantur his sacerdotibus. Festus: His (Saliis) per omnes sacrorum dies, ubicumque manent, quia amplissimae ponuntur cenae, si quae aliae magnae sunt, Saliares appellantur. Horat. l. 1. Od. 37. v. 2.

--- --- Nunc Saliaribus
Ornare pulvinar Deorum
Tempus erat dapibus, sodales.

I. e. optimis dapibus. Vide sis illic Interpretes, et Torrentium ad Sueton. Claud. c. 33. Vocantur quoque Salisubsuli a Catullo Epigr. 17. v. 6. Virgilius vero etiam Evandri temporibus cos fuisse dicit, l. 8. v. 285. nisi haec poetica [orig: poeticÔ] licentia [orig: licentiÔ] dixerit, ad sua tempora respiciens. Sic enim ille:

Tunc Salii ad cantus, incensa altaria circum
Populeis adsunt evincti tempora ramis.

Ubi videndus de la cerda. Nic. Lloydius. Saliebant autem, neque in altum neque in longum, sed pedes alternis attollendo, sicque ancilia ferentes, tripudiabant per urbem, sollennia cantantes


image: s0156b

carmina. Praesiliebat vero unus, ex eo Praesul dictus, certasque adhibebat gesticulationes, ac corporis circumvolutiones; quod videntur dixisse amtruare, a trua, quod a toru/nh: Hinc reliqui Salii exemplum eius imitabantur; quod redamtruare vocatum. Lucillius, secundum emendationem Scaligeri,

Praesul, ut amtruat, inde et volgu redamtruat olli.

Vide Gerh. Ioh. Voss. de quat. Artibus Popular. c. 3. ž. 48. et c. 4. ž. 37. Fiebat id in Comitio quotannis, amictique illi erant tunicis versicoloribus et aeneis baltheis succincti. Unde praeter nomen Saliorum, data illis esse ait Ovid. Fastorum l. 3. v. 388.

Armaque et ad certos verba canenda modos.

Saltatores, quoque eosdem et Laudatores Deorum belli Preaesidum, appellat Dionys. Halicarn. l. 2. Legimus enim, praeterea, quae dicta, Togas nexisse fibulis, habuisse altiores pileos et desinentes in conum, accinctos fuisse gladiis, dextra [orig: dextrÔ] lanceam virgamque, laeva [orig: laevÔ] Thraciam gestasse [orig: gestÔsse] peltam, quam Ancile nominabant; Ad militum etiam modum gesticulabantur canente tibia [orig: tibiÔ], iam quidem simul, nunc per vices, interea canentes patrium Paeana. Et quidem, armatam istiusmodi saltationem, quae fiebat collisis ad scuta gladiis, a Curetibus inventam, tradiderunt nonnulli: quod alii Saoni, vel potius Salio acceptum ferunt, sed minus recte. In fine vero Paeanis, appellabant Mamurium. Coeterum Paeanes, qui canebantur ab iis, Iunonii, Minervii, Ianualii atque ita deinceps dicebantur, a nominibus Deorum, quorum laudes celebrabant: at in homines universos scripti vocabantur Axamenta, a verbo axare, quod nobis est nominare; vel, quia in axibus, i. e. tabulis, describebantur, Anton. Thysius Notis in A. Gellium l. 1. c. 12. Primum Saliare carmen composuisse fertur ipse Numa, qui ex Patricio ordine Salios primus instituit; illudque proin antiquissimum et idcirco obscurissimum fuisse, Cicero aliique passim testantur et multa vocabula ex eo a veterib. Grammaticis citata, probant, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 20. Lege lata [orig: latÔ] liberos fuisse omnes et indigenas, quorum uterque Parens, cuiuscumque fortunae, in vivis esset, annotat Thysius loc. cit. Festum illorum incidisse in Panathenaea Graecorum mensemque Martium, celebratumque publice ad dies aliquot, per quos tota [orig: totÔ] Urbe choreas duxerint, usque in Forum, et Capitolium, aliaque loca, tam privata, quam publica, refert Dionys. l. 2. Quibus diebus, priusquam condita rursum essent ancilia, ominosum fuisse nubere, neque etiam Flaminicae Diali licuisse sese pectere atque ornate, Ovidius tradit loc. laudato [orig: laudat˘]. Coetus Saliorum, dicebatur Collegium, cuius caput Magister Saliorum, item Praesul, vocitatus est, neque Tributis illi comitiis, ut alii Sacerdotes, sed a suis Collegis, cooptabantur, quemadmodum et Luperci, et Fratres Arvales, et Sacerdotes Galli, et Sodales Titii, Rosin. l. 3. c. 6. Quod autem hos Sacerdotes Herculi dedit Virgilius, cum inquit loc. cit.

Tunc Salii ad cantus etc.

recte quidem a Poeta id factum vult Macrob. l. 3. Saturnal. c. 12. eo quod Hercules apud Pontifices idem esset, cum Marte, et Chaldaei stellam Herculis, vocent, quam reliqui omnes stellam Martis appellant, etc. Sed et Virginum Saliarium meminit Sextus Pompeius, his verbis: Saliares Virgines Cincius ait esse conductitias, quae ad Salios adhibebantur; cum apicibus paludatae; quas Aelius Stilo scripsit sacrificium facere, in Regia, cum Pontifice, paludatas cum Pontificibus, in modum Saliorum. De Mamurio quod supra dictum, hinc est: Cum plura fierent ancilia, quibus caeleste id, quod Numa [orig: NumÔ] regnante delapsum dixere [orig: dixŕre], intermisceretur, ne dignosci, et forte surripi posset, probatum maxime est opus Mamurii Veturii, qui praemii loco [orig: loc˘] nihil aliud petiit, quam ut suum nomen inter carmina Salii cantarent. Vide Aldum Manutium de Quaesitis per Epistolam l. 2. Rosin. loc. cit. Alios, nec non supra. Ut pauca subiungam de Pileis retro memoratis horum Sacerdotum, seu Apicibus, ut alii vocant, formam eorum fuisse kwnaeidh=, sive metalem, docet Dionys. *pi/lous2, inquiens, u(yhlou\s2 ei)s2 xh=ma sunagomen/ous2 kwnaeidh=, ou(\s2 *(/ellhnes2 kurbasi/as2 kalou=si, Pileos altos in formam coni coeuntes, Graecis Cyrbasias dictos. Varro l. 6. de LL. Tutulatos vocat; unde et Festus de meta, Tutulus pileus lanatus metali forma [orig: formÔ]: et astipulantur nummi antiqui. Vide Philipp. Rubenium Electorum l. 2. c. 25. ubi de sacris Apicibus: cum Tiara Persarum aliquid commune habuisse, observat Dionys. l. 2.

SALII [2] German. populi qui et Franci dicuntur, quorum regio Franconia: Sidonius Apollin.

--- --- Salius pede, falce Gelonus.

Amm. Marcellin. l. 17. de Constantio scribens: Quibus paratis, petit primos omnium Francos, eos videlicet, quos consuetudo Salios appellavit. Althamerus a Sala fluv. dictos putat. Hi, Gallis expulsis, eorum sedes occuparunt [orig: occupÔtunt], Franciamque de suo nomine appellarunt [orig: appellÔrunt]. Saliorum vestigium in tractu Sallant manet, in Transisalania, iuxta Aam fluv. inter Isalam et mare Austrinum ad Occasum, et Westphaliam ad Ortum. Baudrand. Quibusdam Salit, vulgo [orig: vulg˘] Oldenzeel populus et oppid. German. in Transisalania regione inter Daventriam et Covordiam, in Teventia tractu, alias munitum. In ipso limite Westphaliae. Item prisci Provinciae populi, Strabo. Plin. l. 3. c, 4. Mela, etc.

SALIM nomen loci, 1. Samuel. c. 9. v. 4.

SALIMBENUS de Salimbenis, Franciscanus Parmensis, scripsit, res in Italia suo [orig: su˘] tempore gestas, etc. Wadding. in Annal. Minor.

SALINACIDAE vide infra Silmacidae.

SALINAE [1] seu SALENAE Ptol. oppid. Albionis in Anglia, apud Verulamium, vulgo S. Albans. Camdeno vero Salndy. Item urbs Suetriorum, apud Alpes maritimas, in Gallia Subalpina, Salutiae posterioribus et Saluzzo vulgo, teste Varrerio [orig: Varreri˘]. Alias


image: s0157a

Vagiennorum nunc Marchionatus Salutiae caput. In colle, vix 2. milliar. a Pado, 10. milliar. a Fossano in occidentem, totidem inter Cuncum et Pinarolium, 18. ab Augusta Taurin. sub Sabaudiae Duce olim Augusta Vagiennorum etiam. Item oppid. Daciae excisum in Transylvania circa Tibisci fontes, olim urbs clara, nunc pagus, Sigeth, teste Lazio [orig: Lazi˘]. Salinae quevoque Rutilio locus erat Hetruriae ad Cecinnam Huv. ubi sal conficiebatur.

SALINAE [2] urbs Burgundiae in Sequanis amplissima, vulgo Salins. Aliis urbs parva et culta, ad Foricam fluv. rapidum, 6. a Dola Leuc. 6. a Vesontione. Olim munita, cum duobus castris. Sed A. C. 1668. a Gallis munitionibus et arcibus nudata. Ceterum, hius Dynastas Principum loco [orig: loc˘] atque dignatione habitos olim, sunt qui affirment. Inter titulos gentis Austriacae. Vide Bertium Commentar. Rer. Germ. l. 2. c. 3. et Cl. Pfannerum, de praecipuis Germaniae Principp. gentibus c, 1.

SALINAE Saxonicae dicitur Halla, urbs Saxoniae.

SALINARUM Vallis sive, salsuginis vel salis Graece koila\s2 a(lukh\, vel a(lw=n, in Paralipomenis l. 1. c. 18. v. 12. Abisai vero, filius Saruiae, percussit Edom in Valle Salinarum decem et octo milia, et constituit in Edom praesidium: Epiphanio eadem est cum Mari mortuo vel lacu Asphaltite, Haer. 19. *)/esti de\ au)th\ nekra\ kaloume/nh qa/lassa. Forte occasione loci Gen. c. 14. v. 3. ubi Vallis mentio, quae postea in Mare illud Mortuum conversa est. Alii vallem illam Salsuginis sive Salinarum ad Mare Mortuum ponunt, et revera faciunt vallem, a Mari ipso diversam. Sed falluntur utrique. Tempore enim Davidis Regis non amplius illa valiis erat, quae, sodomis divino [orig: divin˘] igne consumptis, in Mare Mortuum versa est. Et valiis illa, in qua Idumaei profligati sunt, in Idumaea ipsa fuit, utpote in qua praesidium impositum memoratur. At Idumaea a Mari Mortuo procul abfuit, quippe ab Aegypti Casio et lacus Serbonidis emersu incipiens. Dicta est autem Salinarum haec vallis, vel a fontibus salinaceis, qui in ea Scaturiebant vel a Sale, qui effodiebatur. Alteram vero, vallem Siddim appellat Scriptura, quod nonnulli vertunt, arvorum proscissorum vallem; alii nomen Hebraeum retinent, quasi proprium fuerit illius vallis, a multitudine agrorum arabilium denominatae. Coeterum quod eadem S. Scriptura testatur, vallem hanc postea exstitisse Mare Salis, non inde sequitur, illam cum Salinarum Valle eandem esse. Non enim illam ipsam Salsuginosam vel Salinarum vallem appellat; sed in Mare Salis conversam esse dicit. Ita namque Scriptura vocat Mortuum Mare sive lacum Asphaltitem, non quod salsus fuerit; nam bitumen salsum non est, nec salis naturam habet: sed eo [orig: ] sensu, quo [orig: qu˘] terram Salis eadem appellat, quae deserta est ac desolata. Lacum vero hunc nihil generare, non pisces, non aves habere aquis assuetas, nihil demique vivi sustinere, notum est. Vide Salmas. ad Solin. p. 614. et supra, in voce Mare, infra quoque Salmacidae.

SALINAS Franciscus Hispanus, patre Thesauratio [orig: Thesaurati˘] Caroli V. genitus, visum amisit an. aetat. 10. quam calamitatem studiis levaturus, Latine et Graece doctissimus, Mathematicus porro ac praecipue Musices clarissimus evasit. Paulo hinc IV. et Ferdinando Duce Albano Vice-Rege tum Neapol. aliisque Magnatibus gratissimus. Tandem Salmanticae, ubi Professor Musicae aliquandiu fuit, obiit A. C. 1590. aetat. 77. auctor libri De Musica, in hoc artis genere magni habiti. Martialis quoque Epigrammata nonnulla Hispanico [orig: Hispanic˘] metro [orig: metr˘] expressit. Thuanus Hist. Anton. Teissier. Elog. P. 2. Alii.

SALINATOR [1] apud Arnobium adv. Gent. l. 2. Quid cybiarios, Salinatores, balonas --- vannorum stirpianorumque vitores? Papiae est, qui Salem facit. Vetus Insr.

LEPIDO. L. F. PROCULO. SALINATORES.

CIVITATIS. MENAPIORUM. OB.

MERITUM. EIUS. SEPTIMINA.

P. REPONEND. CURAVIT.

apud G. Elmenhorst. Observation. ad Arnobium d. l. In Glossis Philoxeni Salitores vocantur, *tarixeutai\, Heraldo, sed aliud hoc,

SALINATOR [2] Marcus, vide Marcus.

SALINENSIS Archidiaconatus unus est ex quatuor Ecclesiae Vesontionensis. Britto Philippid. l. 10.

Atque Salinenses angusta in valle sedentes,
Defaecata quibus flammarum ardore ministrat
Lympha salem, puteis (mirabile) tracta duobus:
Unde Bisuntina sua condit edulia vallis.

In eadem regione est et Ledo Salinarius; vulgo Lion le Saunier, ut minus mirum sit Sequanos, seu Burgundiones salsos dici, Bourguignons salez. Sunt et Salinae, in Lotharingia, prope Senonias Monaster. vulgo Salmae, Comitivae titulo [orig: titul˘] illustres. Ibidem castrum Salinarum, ad Saliam fluv. a re nomen habet, vulgo Chasteau Salin, Valves.

de SALINGSLEVEN Adolphus, Equestris in Westphalia Ordinis Franconica [orig: FranconicÔ] coeteroquin praeclarae Nobilitatis Familia [orig: FamiliÔ] ortus, a Sigefrido Brunonis fratris sui in Episcopatu Mindensi successore, ob egregia in istum merita, praedia quaedam nactus, etiam villam exstrurit, venationibus tantum, ut praeferebat, destinatam, atque ut haberet, ubi istis fessus quietem capesseret. Inde vero arx Schawenburgum surrexit, Comitatus cognominis initium, quo [orig: qu˘] adiectis patriis Salingslevii aliisque praediis Adolphum Mindae ornavit Conradus Saliquus, A. C. 1130. Vide Schawenburgum.

SALINGSTADIUM oppid. Franconiae, ad Moenum, 3. leuc. a Francofurto in Occasum, vulgo Selgienstatt, in. Seelingen: an a Salingis seu Saliis populis, an a Salagastro LL. Salicarum auctore dictum? Vide Cl. Ottonem ICtum. ad B. Rhenanum Rerum Germ. l. 3. p. 429.

SALINIACUS Bernardus, Vide Bernardus.

SALINUM [1] Ptol, Pannoniae inferioris oppid. ad Danubium


page 31, image: s0157b

Adam Lazio, 5. leuc a Buda in Euronotum, Altinium versus.

SALINUM [2] apud Stat. l. 1. Sylv. 4. v. 131.

--- --- Saepe Deis hos inter honores
Cespes, et exiguo placuerunt farra salino:

exigua capis est, seu vasculum minutis oblationibus dicatum de cuiusmodi oblatione loquitur Horatius Carm. l. 3. Od. 23. v. 17.

Immunis aram si tetigit manus,
Non sumptuosa blandior hostia [orig: hostiÔ]
Mollibit aversos Penates
Farre pio [orig: pi˘] et saliente mica.

Unde mola salsa, item sale condita. Et saepius occurrit eadem sententia, apud Ovidium aliosque Poetas. Erant autem ex argento ditioribus. Hinc cum omne aurum, argentum aesque signatum in publicum conferri iuberet Levinus Consul, sola ista excepit: Annulos sibi quisque et coniugi et liberis et filio bullam: Et quibus uxor filiaeque sunt, singulis uncias auri pondo relinquant; Argenti, qui curuli sella sederunt, equi ornamenta et libras pondo, ut salinum patellamque Deorum causa [orig: causÔ] habere possint. Et Val. Max. l. 4. c. 4. ex. 3. In C. Fabritii, inquit, et Q. Aemilii Papi, principum saeculi sui domibus argentum fuisse confitear oportet. Uterque enim patellam Deorum et salinum habuit. Utpote supellectilem maxime necessariam, in tutelam mensarum, ut Statius vocat: qua proin si careret mensa, in profanis olim habitum est, ut ex hisce Arnobii l. 2. verbis constat: Sacras facitis mensas salinorum appositu et simulacris Deorum. Quam in rem vide plura, apud Barthium Animadvers. ad Statium d. l. et Chabotium Commentar. ad Horatium Carm. l. 2. Od. 16.

SALINUS [1] nomen Arcadis, qui ab Aenea in Italiam transvectus, iuvenes Italos saltationem docuit.

SALINUS [2] Bernardinus, Vide Bernardinus.

SALIOCANUS vide Staliocanus.

SALIPHYLAX Anglus, Auctor Genealogiae Regum M. Britanniae. A. C. 960. Pitseus, de illustr. Angl. Script.

SALIRE vide infra Salissatores.

SALU [1] Insula Ilha do Sal, una ex insulis Capitis Viridis, sub Lusitanis, ubi salinae magni proventus, 40. mill. pass. ab insula S. Nicolai in Ortum, 70. ab Insula S. Iacobi in Boream. Sed paucis habitatur.

SALIS Mare Vide Salinarum Vallis.

SALIS Ptolem oppid. Hungariae apud Dracum, 3. leuc. a Quin que Ecclesiis in Occasum, quot a Sigetho in Austrum Selye.

SALISA regio, 1. Sam. c. 9. v. 4. Latine, trina, ternaria, sive principalis, vel principissa, aut ducissa.

SALISBURGENSIS Ditio in Bavaria inferiori sub proprio Archiepiscopo inter Austrum super Stiriam et Catinthiam ad Ortum, Bavatiamque inferiorem et Comitatum Tirolensem ad Occasum Ibi Salisburgum urbs praecipua. Dein, Bertolgada, Lauffa et Gollinga. S. Rupertus primus Episcopus, obiit A. C. 623.

SALISBURGUM alias Iuvaria, et Praedicum quibusdam, ad fluv. Salzam, 13. leuc. German. a Passavio in Meridiem, 18. in Borcam 20. ab Oeniponte in Caeciam, 36. a Praga in Meridiem. Vide Salisburgensis ditio.

SALISBURIENSIS Iohannes. Vide Iohannes.

SALISBURIUS Rogerius, Vide Rogerius.

SALISI populi Alpini, Boiis, Helvetiisque finitimi, quos Cato Tauricae gentis esse arbitratur.

SALISSATORES Magorum quoddam genus, qui, dum eis membrorum quaecumque partes salirent, aliquid sibi exinde prosperum seu triste significari, praedicebant; Isidor. l. 8. c. 9. Hinc Salissatio, ipsa hoc pacto divinandi ratio, cum ex palpitatione cordis, vel oculorum aut musculi alicuius, futura augurabantur. Unde apud Poetam, salit aliquid, in laeva parte mamillae: et apud Theotritum Idyllio 3.

*(/alletai o)fqalmo/s2 moi o) decio\s2.
Salit oculus mihi dexter.

Quod omen non minus auspicatum erat, quam bo/mbos2 seu tinnitus autis dextrae. Graec. palmiko\n oi)w/nisma, quo [orig: qu˘] titulo [orig: titul˘] librum suum insignivit Melampus, Ptolemaeo Philadelpho inscriptum, et Posidonius, apud Suidam. Vide Ios. Scaligerum Ausonian. lect. l. 1. c. 16. Dempster. in Rosinum l. 3. c. 8. 9. 11. etc. Sed et in Extispicina vox usitata. Statius Theb. l. 8. v. 178.

--- --- caecis saliat quod Numen in extis.

I. e. vaticinatio Numinis, quae in salientibus extis deprehendatur, exponente Barthio t qui ex Lutatio, quoddam in extis signum, Deum appellatum esse, quoque adnotat ad l. 5. v. 175. Illud vero, salire in laeva parte mamillae, aliquando etiam de naturali motu ac palpitatione cordis simpliciter intelligitur, Unde Barthius idem verba Iuvenalis Sat. 7. v. 159.

--- --- --- --- Laeva in parte mamillae
Nil salit Arcadico iuveni --- ---

interpretatur, cor non habet, ad Statium l. 1. Sylv. 2. v. 210. etc.

SALISSO oppid. inter Treviros et Argentoratum, Antonin.

SALITOR vide supra Grammaticus.

SALIVA ad Medicos Magicosque usus Veteribus multum adhibita, memoratur Plinio l. 28. c. 4. Hominum vero inprimis ieiunam salivam contra serpentes praesidio [orig: praesidi˘] esse docuimus. Sed et -- despuimus Comitiales morbos, hoc est, contagia regerimus. Simili modo et defascinationes repercutimus, dextraeque clauditatis occursum. Veniam quoque a Deis spei alicuius audacioris petimus, in sinum spuendo. Eadem [orig: EÔdem]


page 32, image: s0158a

ratione terna [orig: ternÔ] despuere praedicatione, in omni medicina mos est etc. ubi quod de Comitiali morbo inter alia habet, confirmatur ex Plauto in Captivis, Actu 3. sc. 4. qui hunc morbum periphrasi ista [orig: istÔ], qui insputatur morbus, propter hoc ipsum designat: quod de serpentibus, illustratur ex iis, quae diximus supra, ubi de Parianis. Vide plura hanc in rem apud Voss. de Idolol. l. 3. c. 29. et infra, ubi de Sputo.

SALIUNCA [1] Autrigonum urbs in Hispania Tarraconensi Ptol. Hodie forte Orduna, in Biscaia, in Mediterraneis 9. leuc. a Flaviobriga in Meridiem. Brietius.

SALIUNCA [2] herbae genus, quae Orci tunica dicta, adeo que ipsissima nardus montana est. Vestibus interponi solitam, odoris gratia [orig: gratiÔ], Plin. tradit l. 21. c. 7. Tantae suavitatis, ut metallum esse coeperit: (i. e. ut in vectigali ac reditu publico censeatur non aliter, quam metalli fodina) certe vestibus interponi eam gratissimum, sicut apud Graecos polion herbam, inclutam Musaei et Hesiodi laudibus, ad omnia utilem praedicantium. Theophrastus ad tineas enecandas id fieri tradit. Orci vero tunicam hanc herbam dictam esse, notat Servisu ad illa Virgil. Ecl. 5. v. 17.

Puniceis humilis quantum saliunca rosetis.

Nempe tunica, qualem gessere [orig: gessŕre] Romani sine manicis, eiusdem ferme cum sacco figurae; Colobium postea dictum est. Ruffinus colobia seu tunicas Monachorum, quasi saccos lineos esse dicit: et Hieronym. tunicas saccineas ac saccos vocat, quibus operiebantur Monachi in Aegypto. Eiusmodi proin radix, quae sacci habet instar vel tunicae, ac sub terra est, non ineleganter Orci tunica est appellitata: Graecis quoque qulaki=tis2 et phri=tis2, ab effigie sacculi vel perae. In coronis eandem herbam adhibitam, e Lucano et Martiali discimus etc. Plura hanc in rem vide apud Salmas. ad Solin. p. 1066.

SALIX antiquissimis temporibus in coronis locum habuit. Et quidem cum eo tempore coronae vinculi tantum usum praebuerint, quippe capiti inter convivialem laetitiam adstringendo primitus repertae, ex Amerina salice nexae coronae placuerunt, donec sequiori aevo [orig: aev˘], crescente luxu, ludibrio [orig: ludibri˘] haberi, et quod nexibus tantum ac vitilibus esset idonea, coronamentum rusticorum appellari salix coepit. Eiusmodi tamen corona [orig: coronÔ] Megisthen usum fuisse totos decem menses, Anacreon tradit Comm. l. 2. Imo eius usum apud Samios durasse [orig: durÔsse], usque ad Polycratis aetatem, refert Athen. l. 15. qui priscum id coronamenti genus Carum fuisse, occasione statuae Iunonis, cum apud ipsos fugam meditaretur, longissimis salicis ramis implicitae, addit. Coeterum i(ero\nstu/pos2, sacer stipes, Apollonio Rhodio haec arbor dicitur l. 4. Et Scythae olim r(a/bdoisi, i)tei/+h|si, virgis salignis, inprimis in divinatione utebantur, teste Herodoto [orig: Herodot˘] l. 4. ubi grandes virgarum huiusmodi fasces humi positos dissolvisse ac separatim ponentes illarum singulas, vaticinatos, dein eas iterum convol visse atque in unum composuisse, more a Maioribus tradito, narrat. Tradit tamen Plin. Homero eam fuisse frugiperdam, quod ocyssune amittat semen; secutamque aetatem scelere suo [orig: su˘] interpretatam esse hanc sententiam, quando semen salicis mulieri sterilitatis medicamentum esse constat, l. 16. c. 26. ubi plura de hac arbore. Vide quoque eum l. 16. c. 40. ubi inter arbores scutis faciendis, quorum plaga contrahat se protinus cludatque suum vulnus et ob id contumacius transmittat ferrum, idoneam salicem quoque recenset: ut et supra voce Crates, Laqueus, Osanna, Palmae ac infra, ubi de Vimine.

SALLANDIA pars ampla et media Transisalaniae, inter Drentiam ad Boream. et Teventiam ad Meridiem, ubi Daventria, Campena, Swollia, et Stenovicum.

SALLEM fil. Nephthali, Gen. c. 46. v. 24. qui et Sallum, 1. Paral. c. 7. v. 13.

SALLIS Antonin est Ptolemaei Sala. Vide ibi.

SALLUNTUM Dalmatiae urbs, Antonin.

C. SALLUSTIUS insignis Orator et Historicus Romanus, natus Amiterni, hodie S. Vittorino, Romae muneribus amplissimis defunctus est. Ut egregiis de Virtute sententiis usus, sic gravissimei in luxum et avaritiam invectus est. Interim ob luxum Senatu motus ipse a Censoribus, et in adulterio a Milone deprehensus, fustigationem et mulctam gravem evitare non potuit, A. Gell. l. 1. c. 15. et l. 17. c. 18. Praeterea sordidus plane, prodigusque simul fuit, ut ex Satyra Lenaei Cicero Oration. contra Sallust. Ostendit: postmodum tamen a Caesare restitutus, Senator denuo et Praetor factus, missusque in Numidiam, cui praeesset, tyrannicis exactionibus populis gravis fuit: indeque redux tantas secum opes duxit, ut splendidissimas aedes, in monte Quirinali, cum hortis hodieque Sallustianis dictis, sibi compararet. Terentiam a Cicerone repudi atam duxit, Obiitque an. 719. Urb. Cond. 85. Olymp. Scripsit Historiam, ab Urb. Cond. cuius fragmenta solum supersunt: dein Coniurationem Catilinariam, et bellum Iugurthinum, quae duo habemus. Quidam ipsi, cum Asinio Pollione, exprobrant cacozeliam Originum Catonis, alii tamquam vocum novatorem illum habent, nonnulli nimis audaces metaphoras, et Graecismos ipsi cum Suetonio obiciunt. Horum quidquid sit, velut primus Historiae Romanae auctor merito magni habetur: Martial. in Apophoret. l. 14. Epigr. 191.

Hic erit, ut perhibent doctorum corda virorum,
Crispus Romana primus in Historia.

Vide Dion. l. 42. et 43. Voss. de Histor, Lat. l. 1. c. 15. Mutuas perpetuo gessit inimicitias cum Cicerone. De quo nos alibi. Nic. Lloyd. Habuit cognominem nepotem ex fratre, cui Horatius Odas suas inscripsit, cuiusque meminit Seneca, de Clem. l. 1. c. 10. Tacit. Annal. l. 1. c. 6. et l. 3. c. 30. Plin. l. 34. c. 2. etc. Nic. Lloyd. Vide et infra.

SALLUSTIUS [1] Episcopus Hierosolymitanus post Martyrium, A. C. 485. Obiit A. C. 492. Ei Elias Arabs successit. Baron. in Annal.

SALLUSTIUS [2] Philosophus, scripsit librum de Diis et Mundo,


image: s0158b

quem primus e tenebris eruit, Graecque ac Latine edidit doctissimus Leo Allatius, A. C. 1638.

SALLUSTIUS [3] Crispus Equestri loco [orig: loc˘] ortus, a C. Sallustio rerum Romanarum auctore in nomen adscitus, utpote eius sorore genitus. Qui Maecenatem aemulatus, sine dignitate senatoria, multos triumphalium Consulariumque potentia, apud Augustum et Tiberium, anteiit; nitidus copiaque [orig: copiÔque] et affluentia [orig: affluentiÔ] propior luxui. Igitur incolumi Maecenate proximus, mox praecipuus, cui secreta Imperatorum inniterentur et interficiendi Posthumi Agrippae conscius: aetate provecta [orig: provectÔ], speciem magis in amicitia Principis, quam vim tenuit. Obiit M. Valerio [orig: Valeri˘] et M. Aurelio [orig: Aureli˘] Consulib. Augusto Caesari amicum Plinius vocat, l. 34. c. 2. Ad eum est Horatii Ode 2. l. 2. Ubi, sis, vide Marcilium.

SALLUSTIUS [4] Guilielmus, de Bartas a praedio hereditate Maiorum ad se delato dictus, Poemate Gallico de Creatione Mundi edito [orig: edit˘] tantum sibi gloriae concivit, ut intra 5. an 6. annos tricies editio redintegrari necesse haberet. Coeterum laudatus ab his, culpatus a P. Rapino, Cardin. Perronio, Aliis. Vide Scaevolam S. Marthae, Anton. Teissier Elog. P. 1. et supra voce Bartasius.

SALLYES seu SALYI et SALYES Plinio l. 3. c. 4. Salvii Livio, l. 21. c. 26. Saluvii Marcellino, populi Galliae Narbonensis, quorum metropolis Aquae Sextiae, Strabo. Habebant sedes a mari Gallico sive urbe Massilia, usque ad fluvium Druentiam: dicunturque Floro Epit. l. 60. Transalpini Ligures, posterioribus Gallo-Ligures, quo [orig: qu˘] nomine Massilienses quoque olim venerunt. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Aquae Sextiae Salyorum.

SALMA [1] oppid. amplum Lotharingiae, cum castro, intra Vogesum montem, in limite Alsatiae inferioris sub proprio Principe. Quibusdam est Salmona, 8. leuc. Gallic. ab Argentorato in Occidentem, 14. a Marsalio in Eurum, 20. a Nanceio in Ortum. Caput regiunculae cognominis. Principum stemma ad stirpem Bullionaeam refertur, namque et regni Solymorum insignia, novem ctuces, insignium loco [orig: loc˘] habent. Comitatus autem Salmensis, per nuptias Felicitatis, Henrici filiae, in hanc domum illatus est. Primus a Ferdinando II. Imperatore Salmensis Princeps creatus est Philippus Otto, A. C. 1622, cuius filius Leopold. Philippus Carolus, A. C. 1654. ad sessionem et votum in Senatu Principum Imperii est admissus. Vide Limnaeum de Iure Publ. Coeterum duplicem Salmam habent, qui Gentis huius originem indagant, Ardennatem et Novam Salmam seu Lotharingicam, quam Henricus II. ex posteris Caroli I. a Marcomiro Francorum Rege Austrasiae Praefecti constituti, oriundus condidisse dicitur; Pater Henrici III. qui stirpern clauserit A. C. 810. vel 812. relicta [orig: relictÔ] filia [orig: filiÔ] et herede Hedvige. Per quam, cum nupsisset Henrico IV. Sadigeri Principis Ardennatis filio, Friderici ex Mosellanicis (iuxta aliquos, agnatis Caroli M.) et Felicitatis Salmensis (quae Hedvigis amita) nova gens Salmensis prognata sit. Hedvigis enim et Henrici abnepos Theodoricus ex Berta Blamontana suscepit Henricum VI. et Carolum, quorum illi Salmam Lotharingiae, isti Ardennae hereditate dicunt obtigisse, adeo que a priore Salmensem in Lotharingia gentem prodiisse. Ex ea Iohannes V. Iohannem VI. et Simonem, suscepit, quorum hic filiam genuit Ioannam, a [orig: Ô] qua Iohanni Comitum Sylv. et Rheni nupta pars Comitatus Salmensis, cum titulo, huic familiae illata, nunc quoque in ea haeret, unde ramus Principum Salmensium, cuius progonologi/an exhibet Spenerus Theatr. Nobil. Europ. part. 2. Ille vero, nempe Iohannes VI. filium habuit, Iohannem VII. partem Nicolai et Iohannis VIII. quo [orig: qu˘] nati Iohannes IX. et Paulus, lineam terminavere [orig: terminavŕre]. Pauli vero filia Christina, Franc. Lotharingo Comiti Valdimontio marito, omnia reliqua in Lotharingia bona Salmensia attulit. Sed Nicolaus, Austriae Capitaneus, qui fideli opera [orig: operÔ] Ferdinando I. Imperatori navata [orig: navatÔ], in Viennae obsidione, vulnere accepto [orig: accept˘] exstinctus est, novus auctor fuit Comit. Salmae et Neoburgi ad Oenum, de quibus idem Auctor part. 3. agit. Carolum quod concernit cui Salmam Ardennensem diximus obtigisse; is ab Imperatore Henrico II. perhibetur, Othone ultimo [orig: ultim˘] Carolinorum mortuo [orig: mortu˘], Lotharingiam inferiorem obtinuisse; dein superiorem etiam occupasse [orig: occupÔsse], sed pulsus a Gozelone, Luciliburgensem ditionem retinuisse. Filium ei assignant, qui Limburgi Comes fuerit, nepotem Henricum, qui Ducis axioma nactus sit, pater Henrici (Lusitanorum secundum quosdam Satoris) et Walrami cognomine Pagani. Huic filii dantur Henricus et Fridericus, cui ortum debent reliqui Ardennatis Salmae Comites, morte Henrici VIII. qui agnatam Iohannam Reifferscheidiam heredem testamento [orig: testament˘] militari dixit, exstincti. Unde, licet gener eius, Otho Raugravius (qui tamen nullam ex Henrici filia Maria prolem suscepit) Comitatum voluerit retinere, A. C. 1455. in Curia Luciliburgensi lata [orig: latÔ] sententia [orig: sententiÔ] eam Reiffenscheidiis restituere est coactus. Referebant autem hi originem ad Henricum praedictum, Friderici fratrem, utpote Patrem alterius Henrici (a quo reliqui Limburgici et dein Lucenburgici Duces atque Comites) et Gerlaci vel Gerhardi, qui Dominus Reiffenscheidii dictus hunc titulum ad posteros propagavit: in quibus sexto [orig: sext˘] gradu Iohannes, ut dictum, agnati testa mento [orig: ment˘], Salmensem in Ardenna Comitatum obtinuit, et reliquos comites Salmae ac Reifferscheidii, qui nunc quoque superant, prosevit. Vide eundem Part. 3. p. 3. et p. 85.

SALMA [2] Arabiae Desertae et Felicis tria oppida, Ptolem.

SALMACIDAE Aquae apud Plinium l. 31. c. 3. ubi de aquis: Ante omnia autem damnantur amarae; et quae scrobem (l. sorptae) statim implent: quod evenit Troezene: nam nitrosas atque Salmacidas in desertis Rubrum Mare potentes addita [orig: additÔ] polenta [orig: polentÔ] utiles intra duas horas faciunt, ipsaque vescuntur polenta [orig: polentÔ]: Legendum, Salinacidae; cuiusmodi aquae non sunt simpliciter ai( a(lmuri/des2 aut a(luki/des2, ut Graeci vocant fontes salsos, sed acidae simul ac salsae, acidae nimir. salinae. Qua [orig: QuÔ] mixtura [orig: mixturÔ] fontes reperiri, qui utrumque saporem praeferant, idem testatur: Aliae sulpuris, aliae salis, aliae nitri, aliae bituminis, nonnulli etiam acida salsave mixtura [orig: mixturÔ] etc. Aliud est salinaceum, quod Auctor Glossarum cum salinacido perperam confundit; illud enim


image: s0159a

simpliciter est a(lmuro\n, a salinis; hoc vero o)caluko\n dicas vel o)ca/lmuron, ex acido et salso compositum. Quemadmodum et dulcacidum, o)cu/glukon, in Glossis occurrit. Salmas. ad Solin. p. 115.

SALMACIS oppid. olim et fons Cariae apud Halicarnassum urbem, qui bibentes molles et obscenos ac effeminatos facit. Ovid. Met. l. 15. v. 319.

Cui non audita est obscenae Salmacis unda?

Cuius rei rationem oetae ad huiusmodi fabulam referunt. Salmacidem Nympham scil. fuisse fonti huic praesidentem, quae Hermaphroditi, Mercurii et Veneris filii, pueri formosissimi, amore capta, cum nullis eum blanditiis ad concubitum posset adducere, simulato [orig: simulat˘] discessu sese post vepres occultavit: cumque vidisset illum, qui solum se esse existimabat, positis vestibus, fontem ingressum esse, subito accurrens, abiectis indumentis arctissime cum complexa est. Verum cum ne sic quidem obstinatum iuvenis animum posset inflectere, a Superis dicitur petiisse; ut ex duobus corporibus in unum redigerentur. Quibus precibus vix finitis, ambo unum in corpus coaluerunt, ita tamen ut sexus uterque remaneret integer. Quam corporis sui mutationem cernens Hermaphroditus parentes suos dicitur invoasse [orig: invoÔsse], et ab iis summi muneris loco [orig: loc˘] petiisse, ut ea fonti natura maneret, ut qui vir eum ingrederetur, a)ndro/gunos2, h. c. utrumque sexum habens, inde exiret. Quo [orig: Qu˘] commento [orig: comment˘] arctissimum Coniugalis amoris nexum Poetae innuere sine dubio [orig: dubi˘] voluerunt, Ovid. Met. l. 4. v. 285.

Unde sit infamis, quare male fortibus undis
Salmacis enervet, tactosque remolliat artus,
Discite. --- --- --- ---

Hinc spolia sine labore parta Salmacia dicuntur. Nic. Lloydius.

SALMAN Rex quidam, de quo Hoseae c. 10. v. 15. Latin. profectus, pacificus, aut retribuens.

SALMANA Rex Madian. Iudic. c. 8. v. 6. Latin. umbra prohibita, aut umbra, vel imago commotionis, vel tinnitus commotionis, vel submersio prohibitionis, aut commotionis.

SALMANASAR Fil. et successor Theglat-Phalasaris, Assyriorum Rex, magno [orig: magn˘] comparato [orig: comparat˘] exercitu pugnavit contra Samariam, quam cepit, Hoseamque regem Samariae tributarium fecit: Post aliquot annos, cum nollet Hoseas amplius tributum persolvere, iterum venit in Samariam Salamanasar, quam post tertium obsidionis annum cepit, ac decem tribus in Assyriam abduxit, anno [orig: ann˘] nono [orig: non˘] rebellionis Hoseae, qui erat annus mundi 3213. ante Christum natum 749. Alii habent. A. M. 3314. Hunc finem habuit Regnum Israel, quod 242. annos steterat sub 17. Regibus. Vide l. 2. Reg. c. 17. et 18. Ioseph. l. 9. c. 15. Obiit A. M. 3318. Successit ei fil. Sennacheribus 2. Reg. c. 17. Latin. pax, perfectio, aut retributio ligata, vel pax, perfectio, sive retributio nunc ablata, vel nunc recedens. Nic. Lloydius. Iuxta Marshamum, Salman-asar, quem cum Nabonassare Babylonis Rege male confundunt nonnulli, Regnum Israelis subvertit anno [orig: ann˘] 12. Nabon. quo postea nepos eius Assar-baddon, Rex Nini simul et Babylonis, colonos deduxit, Esdr. c. 4. v. 2. contra Tyrios misso [orig: miss˘] exercitu totam Phoenicen invasit, cui se Sidon, Ace, aliaeque urbes dediderunt: a Tyriis vero classe victus, custodiis ad fluvios positis, filios aquatum ire prohibuit, qui proin per integrum quinquennium ex effossis puteis se coacti sunt sustentare. Quo tempore Aradus quoque insul. e)kti/sqh, h. e. habitatoribus occupata fuit, Euseb. ad ann. 3. Olymp. 7. Regnavit annos 25. Salmam quoque, Hoseae c. 10. v. 14. et Enem-assar, in Tobia Graeco, dictus. Vide Fragm. Menandri ex Tyriorum Archivis apud Iosephum Iud. Ant. l. 9. c. ult. et Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. XVII.

SALMANTICA quae SALMATIS Polyaeno l. 7. c. 48. nunc Salamanca urbs et Academia Hispaniae Tarraconens. in finibus Vettonum. Elmantica Polybio, et Helmantica Liv. Sed haec in Vaccaeis Baudrand. Urbs est Regni Legionis, ad fluv. Tormes, satis ampla et magnifica. 10. leuc. a Sentica in Meridiem, 14. a confinio Portugalliae in Ortum, 22. a Vallisoleto in Africum, Rodericopolim versus 3.

SALMANTICA Nova urbec. novae Hispaniae in parte Australi Iucataniae, prope oram Sinus Hondurae.

SALMASIUS Claudius Criticus doctissimus, ICtus et Orator insignis, fil. Benigni, Senatoris Parlamenti Divionensis, ex matre puriorem religionem hausit, cum lacte: Studiis dein admotus, tam stupendos in iis fecit progressus, ut vix decenuis Graeca Latinaque carmina feliciter conderet. Exin Parisiis, Heidelbergae alibique versatus, Burdigalam se recepit, uxore ibi ducta [orig: ductÔ]. In Academiam Parisiensem et Oxoniensem, amplissimis promissis invitatus, ut et alia in loca, Hollandiam praetulit, et Academiam Lugdunensem per annos aliquammultos illustravit. Inde tamen a Sueciae Regina Holmiam se pellici passus, ibi aestatem integram transegit. In Belgium postea redux, cum uxorem ad Spadanas aquas comitaretur, obiit A. C. 1652. operibus egregiis famam adeptus immortalem. Vita eius in fronte tractatuum posthumorum, cum elogiis, exstat.

SALMEDINA Caesaraugustae nomen est Magistratus, Praetori urbano apud Romanos aliqua ex parte respondentis, ut videre est apud Hieron. Blancam Ep: Dedicator. ad Commentarium de Rebus Aragon. Vide eundem ibid. p. 638. ubi ab Alfonso Rege novae urbi hunc Magistratum praepositum, et, Arabico [orig: Arabic˘] nomine retento [orig: retent˘], sic dictum esse, ait: ut et infra Zavalmedina.

SALMENI gens solitaria. Steph.

SALMIAS nomen viri. Esdr. c. 10. v. 39. Latin. pax, perfectio, aut retributio Domini.

SALMON [1] fil. Nahasson, Ruth. c. 4. v. 21. qui et Salma, 1. Paral. c. 2. v. 11. Princeps tribus Iuda; post captam Hierichuntem, ex Rahaba, uxore ducta, suscepit Boozum, maritum Ruthae, avum


page 33, image: s0159b

Davidis: qui omnes inter CHRISTI progenitores, secundum carnem. Matth. c. 1. v. 2. Latin. pacificus, perfectus, aut retribuens. Vide quoque Salmanasar.

SALMON [2] civitas Cretae maritima. Actor. c. 27. v. 7. Graeto *salmw/nh. Hinc Salmonium, promunt. Cretae. Dionysius,

*)ek d' o)re/wn *sikelw=|n *krh/ths2 a)nape/ptatai oi)=dma
*makro\n e)p' a)ntoli/hn *salmoni/dos2 a)xri\ karh/nou,
*(\hn *krh/ths2 e)n e/pousin e)w/i+on e)/mmen ai a)/krhn.

SALMONA [1] fluv. Gall. Belgic. parvus in Mosellam influens, inter Celbim et Lesuram. Salm hodie Scaligero. Ausonius in Mosell. v. 366.

Nec fastiditos Salmonae usurpo fluores.

SALMONA [2] locus in quo castrametati sunt Israelitae profecti de monte Hor. Numer. c. 33. v. 41. Latin. umbrae munus, vel numerus, sive tinnitus numeri, vel muneris, aut imago hostra. Vido et Salma.

SALMONE [1] urbs Pisatidis, et fons cognominis a Salmoneo Rege. Steph.

SALMONE [2] oppid. et fons Peloponnesi, unde Enipeus fluv. oritur, in Alpheum ab Olympia 40. stad. influens, quae Salmonis dicitur Ovidio l. 3. Amor. Eleg. 6. v. 43.

Siccus ut amplecti Salmonida possit Enipeus.

SALMONEUS Aeoli fil. non Regis ventorum, inquit Servius, sed cuiusdam apud Elidem, ubi regnavit, qui cum regia maiestate contentus non esset, conatus est se Deum suis ostendere, et fabricato [orig: fabricat˘] aeneo [orig: aene˘] ponte sublimi, adeo ut Elidis partem desuper tegeret, super eo agitabat currus ad imitanda tonitrua, et inquem iaculatus esset facem, eum iubebat occidi. Ob quam superbiam Iuppiter iratus, eum vero [orig: ver˘] fulmine ad inferos detrusit, Virg. Aen. 6. v. 535.

Vidi et crudeles dantem Salmonea poenas,
Dum flammas Iovis et sonitus imitatur Olympi;
Quatuor hic nvectus equis et lampada quassans,
Per Graium [orig: Graiűm] populos mediaeque per Elidis urbem
Ibat ovans, Divumque sibi poscebat honorem;
Demens qui nimbos, et non imitabile fulmen,
Aere et cornipedum cursu simularat [orig: simulÔrat] equorum.

Hunc Didymus in Homerum dussebh= vocat. Hesiodus a)/dikon et u(pe/rqumon, Galenus paraplh=ga, h. e. vaecordem. Sed insaniam eius quis non attigit? Suidas de illo: Machina [orig: MachinÔ] quadam [orig: quÔdam] fulgurabat, tonabat, populi animos conturbabat. Val. Flacc. l. 1. v. 662.

Salmoneus nondum ille furens, cum fingeret alto
Quadrifida [orig: QuadrifidÔ] trabe tela Iovis.

Ipse de se Antholog. l. 2.

--- --- *brontai=s2 o(s2 *dio\s2 a)ntema/nhn,

Didymus illum facit a)ntibrontw=nta tw=| *di+i\ kai\ a)ntastra/ptonta. Siccis coriis hoc fieri docet Nazianzenus Orat. 2. contra Iulianum; *salmwneus2 ei)=nai/ tis2 e)c bu/rshs2 brontw=ni. Aliter Homerus de illo sentit, nam vocat amu/mona, inculpatum, altque Eustath. Salmoneum expressisse fulmina, non ut esset in Iovem impius, sed, ut artifex egregius, quemadmodum Archimedes finxit urentia fulgura ex speculis, et alius quidam terrae motus est imitatus. Nic. Lloydius.

SALMONIACUM seu SALMUNTIACUM villa olim publica Gall. Belgic. proxima Lauduno: ubi Carolomannus obiit. Vulgo Samonci aut Samoncy.

SALMONIS Saltus Gyraldo dicitur locus in Dimeris, Britanniae Insul. regione, ubi Tivius fluv. ad Kilgaran, a Gyraldo munitum, lapsus ex alto praeceps ruit; quod salmones (piscium maiorum genus) interiora fluminis ex Oceano petentes, cum obstaculum hoc occurrit, caudam ad os replicant, interdum etiam ad maiorem salrus efficaciam caudam ipsam ore comprimunt, dumque a circulo huiusmodi se resolvunt, cum impetu quodam, tamquam virgae circulatae explicatione, se ab imis ad alta, cum intuentium admiratione, transmittunt. Unde scitissime Ausonius in Mosell. v. 97.

Nec te puniceo [orig: punice˘] rutilantem viscere salmo
Transierim, latae cuius vaga verbera caudae,
Gurgite de medio summas referuntur in undas.

In eiusdem Insulae Brigantibus, Lonus fluv. vulgo Lune, ex Westmotlandiae montibus cadens, accolas aestivis mensibus eiusdem piscis opima [orig: opimÔ] piscatione ditat. Sed Banna Hiberniae fluv. Salmonibus totius Europae fecundissimus longe, eo quod omnium fluviorum, ut aliqui existimant, lit limpidissimus, cuiusmodi aquis unice ii pisces delectantur. Vide Guil. Camdenum in Britannia passim, et infra in voce Scotia. In Sinici Imperatoris Kiangsia provinc. vim ingentem piscium, salmonum praecipue, quorum unus 160. libras pendens, sex Iuliis regalibus Hispanicis quandoque ematur, reperiri, tradit Auctor Anonymus Sinae et Eur. c. 42. plura de hoc pisce, vide apud Vossium de Idolol. l. 4. c. 3. 22. 29. 31. praeter auctores, qui de Piscibus scripsere [orig: scripsŕre].

SALMONIUS Macrinus Laudunensis, floruit saeculo [orig: saecul˘] praeterito [orig: praeterit˘], discipulus Iacobi Fabri Stapulensis, praeter sublimium maxime rerum notitiam, in Latina [orig: LatinÔ] inprimis poesi inclaruit. Admotus educationi Claudii Corn. de Tende, et Honorati, filiorum Renati Sabaudi, Ticini mortui, postea Bellaiorum amicitia [orig: amicitiÔ] usus est. Scriptis


page 34, image: s0160a

variis inclitus, obiit A. C. 1557. Pater duorum filiorum, quorum maior natu Cathatinae Borboniae, sororis Henrici IV. praeceptor, cum Admirali Colinio, in laniena Parisiensi, ob veram fidem, trueidatus est. Paul. Iovius, in elog. Scaevola Sammart. l. I. elog.

SALMOS oppid. Boeotiae fuit: Incolae Salmonii. Steph.

SALMUNTIACUM vide Salmoniacum.

SALMURIUM urbs amoenissima provinc. Andegavensis, cum arce permunita in colle, et ponte ad Ligerim, non admodum vetus, et vix ante ann. 600. condita: Dicta videtur quasi Salvus murus, sedetque inter duos fluvios Toedum et Ligerim iamiam coituros. 8. leuc. ab Andegavo in Ortum, 16. a Cenomano in Meridiem, Duracium versus 6. Gall. Saumur. Salmuriensis Archipresbyter unes ex 5. fuit Ecclesiae Andegavensis, qui Salmurii et Doadii Dove, vel apud Genas, alterum locum ex ambobus intra 8. dies eligere iussus, causas et placita audiebat. Hadr. Vales. Notit. Gall. Ibi Academiam Reformati haben celebrem, quorum Disputationes Theol. ibi habitae 2. tomis in quart. Genevae prodierunt.

SALMUS muntis, Asiae urbs, ad mare rubrum: ubi Alexander M. ludis interfuit theatralibus. Dioder. Sic. l. 17. parte posteriore, Gedrosiae apparet, ex Plutarcho: Carmanniae, ex Arriano. Sunt autem collaterales hae regiones.

SALMYCA urbs iuxta Herculius columnas, Steph.

SALMYDESSUS sinus Ponti. Steph. ad quem saepe naufragia contingunt. Hic [orig: Hţc] Thraces insidias metcatoribus struunt. Strabo l. 7. ait Salmydessum esse littus: alii fluv. esse volunt, ut Sophoclis et Lycophronis interpretes, Plin. vero oppidum. Straboni assentitur Xenophon *)anaba/s2 l. 8. de Salmydesso: *te/nagos2 ga/r e)stin e)pipolu\ th=s2 qala/tihs2 At Aeschylus in Prometheo, in dextro Pontilatere Salmydessum constituit. Sic enim ille,

--- --- --- --- *(/ina
*traxei?a po/n ou *salmudessi/agna/qos2
*)exqro/cenoi nau/th|si mhtrija\ new=n.

Scribitur et Halmydessus. Stagnara hodie ex tabul. recent. Nic. Lloyd.

SALO [1] fil. Mosullam. 1. Paral. c. 9. v. 7. Latin. canistrum, exaltatio, sive conculcatio, aut aequiparans.

SALO [2] Strab. Salonae Caesari l. 3. Bell. Civ. c. 9. ac Ptol. Salona Plinio l. 3. c. 22. et Melae l. 2. c. 3. urbs Dalmatiae in colle, in ora litorali, excisa, secessu Diocletiani olim nobilis. Salena adhuc Sophiano, Spalatro aliis. Lucan. l. 4. v. 404.

Qua maris Adriaci longas ferit unda Salonas.

Colonia Matria Iulia Salona vocatur in antiqua [orig: antiquÔ] inscriptione. Hodie apud eius rudera excitatum est castrum Salona, ad ostium amnis cognominis 5. milliar. in Boream ab urbe Spalato, quae ex eius ruinis crevit, vix 100. a Iadera in Eurum. Sub Turcis Baudrand. Populi Salonenses

SALO [3] , onis, fluv. Hispaniae Tarraconens. per Celtiberos in regno Arragonio apud Bilbilim urbem fluens, ac in Iberum influens. Hodie Xalon. Martial. l. 10. Epigr. 20. Baudrando oritur in Castella veteri ubi Methymnam caeli rigat; dein per Aragoniam fluens, auctus Mesa [orig: MesÔ], Xiloca [orig: XilocÔ] et Bilbili, fluviis minoribus urbes Bilbilim, Riclam et Placentiam rigat: tandem 1. leuc. infra Alavonam Urbec. in Iberum se exonerat, 4. leuc. supra Caesaraugustam.

SALOBRIASAE populi circa Indiam. Plin. l. 6. c. 20.

SALOCA oppid. Norici olim, nunc Selch, vicus Carniolae superioris ad radices montium, inter Dravum et Savum, Cluver.

SALODIUM oppid. agri Brixiensis, amplum, elegans, mercimonio [orig: mercimoni˘] clarum, ad Benaci ripam Occidentalem inter Brixiam et Tridentum; Salo.

SALODORUM SALOTURUM in veter. inscript. urbs antiquissima, hinc Trevirorum Soror dicta, Helvetiorum, in provincia Maxima Sequanorum veter. Notit. Eius primus meminit Antoninus, qui eam a Petinesca 10. mill. pass. et ab Augusta Raurac. 23. distare ait: Cluverius tamen, apud Ptolemaeum pro Saloduro Ganodurum vitiose legi existimat. Unum fuisse ex 12. Helveticorum oppidis, quae ab his, expeditionem contra Romanos molientibus, incensa: postea restitutum vicum magnum evasisse, sub Maximiano dein Imperatoris castrum factum esse, refert Guillimannus. Antiquitatem certe non cocti solum lateres varii coloris, et rudera per ambitum reperta, sed etiam veteres inscriptiones, inter quas una Deae Eponae Heliogabali forte tempore, facta, hodieque visitur, ostendunt. Fuit sub Romanorum imperio, per annos 500. a Iulio Caes. usque ad Valentinianum III. et Mattianum Imperatores, quo [orig: qu˘] tempore peculiaris, sicut in arce Thuricensi, ita Saloduri, praefectus sedem habebat. Postea Allemannicis, Hunnicis, Francicisque bellis, in Galliam inclinante imperio [orig: imperi˘], haec quoque urbs cum pluribus aliis vastata: Coeterum Francis rerum potitis, denuo instaurata, non exigua [orig: exiguÔ] tunc inter minoris Burgundiae urbes fama [orig: famÔ], sub Burgundiae Franciaeque Regibus, usque ad Capevingos, et Episcopatui Genevensi subdita est. Sub Germanis dein Imperatoribus A. C. 921. semper fuit in numero urbium Imperii, Henrico I. Imperatori cum Constantiensibus et Augustanis, contra Obotritos Hunnosque, in Saxonia, auxiliata, ductu Hermanni Sueviae Ducis, sic tamen, ut praecipuis immunitatibus frueretur collegium Canonicorum, cuius eadem pariaque cum Tigurino privilegia traduntur. Advocatia Urbis, sicut et aliarum in Helvetia Imperii urbium, fuit penes Duces Alamanniae, cui tota Argovia seu pagus Arolensis una cum pago Tigurino tum accensita est. Cum Bernatibus antiquitus ab A. C. 1291. foedus, amicitia et commilitium huic urbi fuit: cui ab Austriis obsessae, quod Ludovici Bavari partes sequeretur, ob id a Pontifice excommunicata, illi 400. militum praesidium misere [orig: misŕre]. Bello [orig: Bell˘] dein adversus Kyburgium Comitem proditione unius e civibus, non parvam cladem accepit. Post haec A. C. 1351. cum Alberto Archiduce Tigurum obsedere [orig: obsedŕre], perpetuo [orig: perpetu˘] cum Bernatibus cives foedere


image: s0160b

inito [orig: init˘], coeterorum etiam foederatorum amicitiam magna [orig: magnÔ] fide coluerunt. A. C. 1382. parum abfuit, quin a Rudolpho Comite Kyburgio et Diepoldo Comite Neocomensi, proditione Canonicorum quorundam, noctu urbs opprimeretur: unde contra Kyburgios bellum, quo [orig: qu˘] multa iis ope Bernatum erepta. A. C. 1400. cum Basileensibus foedus ferierunt: A. C. 1415. in Argovia occupanda operam Bernatibus navarunt [orig: navÔrunt] egregiam. Iterum cum Bernensibus et Basileensibus instauravere [orig: instauravŕre] foedus A. C. 1441. in annos 20. Bello [orig: Bell˘] dein Austriaco [orig: Austriac˘], quo [orig: qu˘] Leopoldus caesus est, finito [orig: finit˘], paribus conditionibus ac coeteri Confoederati, pacem et foedus cum Austriis fecerunt: demum vero finito [orig: finit˘] Burgundico [orig: Burgundic˘] bello [orig: bell˘], in quo fortiter et strenue se gessere [orig: gessŕre], una cum Friburgiis in Pagorum numerum, A. C. 1481. cooptati sunt, inter quos undecimum hodieque tenent locum. A quo tempore communia ipsis cum reliquis Helvetiis bella fuere [orig: fuŕre]. Sedet urbs ad Arolam fluv. 5. milliar. German. a Berna in Boream, media inter Basileam et Friburgum, 8. leuc. utrinque. Davisa in maiorem et minorem, ponte super Arolam iniecto [orig: iniect˘], coniungitur, et haec quidem Episcopalis Constantiensis, illa Lausannensis dioecesis est: Comitiis Regiis et Imperat. olim Burgundicis celebrata, inprimis sub Henrico III. Imperatore A. C. 1045. 1048. 1052. Carolo IV. A. C. 1365. hodie Galliae Regis ad Helvetios Legati sedes: Validis cincta moenibus, indies munitior redditur, agrum habet felicissimum, praeterquam quod vites maligne tolerat. Texus hic [orig: hţc] laetissime provenit, e qua optimi arcus. Sub Diocletiano et Max. A. C. 228. Victorem, ac Ursum e Thebaea legione, pro Christo ibidem caesos memorant: cui posteriori templum Bertrada Caroli M. mater, quae multum Saloduri commorata est, dedicavit, circa A. C. 800. quod postea auxit et locupletavit Bertha Rodolphi Burgundiae Regis uxor, mater Conradi Regis, Ottonis I. Imperatoris socrus. Latinos ritus hodie urbs colit: postquam A. C. 1531. in Religionis negotio cum urbibus Tiguro, Berna, Basilea, etc: aliquousque quidem convenisset, sed A. C. 1533. obotto [orig: obott˘] inter cives dissidio [orig: dissidi˘], tandem Ministri dimissi, Missa restaurata, et imagines in templis repositae essent. Dicitur vulgo Solothurn Rhenano, Gallis Soleurre. De origine vocis variae sententiae, arridet Plantino illorum opinio, qui Salodorum, a Saliensibus populis, quorum olim caput erat, dictum volunt: et servatur horum memoria in vico Salsach, seu Saliensium Aquae, inter Salodurum et Biennam: quin etiam regio, quae Neocomo Salodurum usque pertingit, olim Salgovia vocata legitur. Incoluere [orig: Incoluŕre] autem hi Salienses, a Saliis Germanis forsan orti, dextram Arolae ripam usque ultra Salodurum, ut refert Guilliman. p. 375. Caesaris Soldurios, quidam ex hac regione oriundos volunt. Hodie Urbs caput est pagi Salodorii, unius ex 13 pagis Helveticis inter pagum Bernensem ad Meridiem et Basileensem ad Boream, in quo variae Praefecturae. Olim Neocomenses quoque Salodorensibus, sicut et Bernensibus, Lucernatibus ac Friburgensibus, additi 7. veteribus pagis, supremam in Turgea in criminalibus iurisdictionem Salodurenses exercent. De hac Urbe sic glareanus in Panegyr.

Urbs quam Roma simul sociam, Treverque sororem
Appellant, Salodorum ingens, te scindit et ambit
Ipse Arola, en tibi sunt sacris Thebaea sepulchris
Corpora, quae quondam e Nilo Memphiticus heros
Duxit in hoc Ursus caelum, dum vita manebat,
Martyrii ut palmam, et dignos beroe triumphos
Acciperent omnes, pro cari nomine Christi:
Accipe, quod volui breviori dicere versus;
Ursinum servas morem, fortissima bello [orig: bell˘]
Pectora habens, nulloque unquam per culsa timore,
Ut Romam factis aeques, vincasque sororem.

Eiusdem verbis Salodurum de se sic canit:

In Celtis nihil est Saloduro antiquis, unis
Exceptis Treutris, quarum ego dicta soror.

Vide Stumpsium l. 7. de Argovia, c. 25. et 26. Simler. de Rep. Helvet. Ioh. Bapt. Plantinum Helv. nov. antiq. Cl. Ottonem ICtum Notis ad B. Rhendnum l. 3. p. 502. etc.

SALOMACUM oppid. Aquitaniae a Burdigala 6. leuc. in Austrum, Aquas Tarbellicas versus, Antonin.

SALOME [1] uxor Alexandri Iamnaei Regis. Vide Alexandra.

SALOME [2] soror Herodis M. Mariamem apud maritum calumniata, quasi venenum ipsi parasset [orig: parÔsset], effecit ut capite innocens Regina plecteretur. Nupta Iosepho, quem frater occidi curavit, postmodum Costoboro, Idumeae et Gazae praefecto, iuncta est: sed cum illo collisa, libellum repudii marito misit, paulo post Herodis iussu sublato [orig: sublat˘]. Dein Alexandrum et Aristobulum, Mariammes ex Herode filios, similiter apud Patrem calumniata, cum Silleo, obodae Arabum Regis ministro, nupturiret, a fratre Alexae data est. Obiit paulo post fratrem, Ioseph. l. 15. 16. 17. et 18. de Iud. Ant. et bello Iud.

SALOME [3] mulier, mater Iacobi et Iohannis, Marc. c. 15. v. 39. Vide Christoph. de Castro c. 1. de Hist. Deiparae, Cornel. a Lapide, in Luc. 3. etc. Item filia Antipatri, Herodis filii.

SALOMI pater Ahihud principis filiorum Aser, Numet, c. 34. v. 27. i. e. pacificus, praefectus, aut retribuens.

SALOMINIUS Marius, Vide Marius.

SALOMITH filia Zorobabel, 1. Paral. c. 3. v. 19. Fil. Roboam, 2. Paral. c. 11. v. 20.

SALOMON [1] vel SOLOMON i. e. pacificus, fil. Davidis. Item Iedidiah, et Coheleth, Rex Iudaeae, omnes suae aetatis homines divitiis et sapientia [orig: sapientiÔ] antecellens; Natur A. M. 2996. Is Hierosolymis templum ornatissimum exstruxit, quod de eius nomine vocatum est. Tandem vero ad idoloatriam ab uxoribus et concubinis


image: s0161a

fascinatus defecit; qua [orig: quÔ] de causa [orig: causÔ] eius regnum paulo post est laceratum, ut ex historia sacra liquido constat. Obiit A. M. 3059. regni 40. Historiam eius vide 1 Reg. c. 1. et 2. Paral. c. 1. His si placet, adde Ioseph. Iud. Ant. l. 8. c. 1. et 2. Hieronym. in Comm. etc. Et quidem Ioseph. Ant. Iud. l. 8. c. 3. *pa/ntas2 u(perba/llwn eu)daimoni/a| te kai\ plou/tw| kai\ fronh/sei tou\s2 basileu/santas2 ei) mh\ o(/sa te pro\s2 gh=ras2 u(po\ tw=n gunaikw=n a)pathqei\s2 parhno/mhse. Omnium quicumque fuerant regum ditissimum vocat Sulpic: Sever. l. I. c. 71. Ceterum de immensis eius divitiis, vide Pinedam de Solomone l. 4. c. 19. Villalpand. Tom. 2. l. 5. c. 44. usque ad 55. ubi docet, Solomonis opes maiores fuisse, quam Imperator. Assyriorum, Babylon orum, Medorum, Graecorum, Romanorum, ceterorumque omnium. Vide quoque Suid. in *solomw=n Non omittendus hic [orig: hţc] Solomonis character, qui occurrit apud Siracidem, Eccl. c. 47. v. 15. *solomw=n e)basi/leusen e)n h(me/rais2 ei)rh/nhs2, kai\ e)doca/sqh, w(s2 o( qeo\s2 kate/pause kuklo/qen au) tou=. i(/na sth/sh oikon e)p' o)no/mati au)tou=, kai\ e(toima/sh| a(gi/ama ei)s2 to\n ai)w=na. w(s2 e)sofi/sqh e)n neo/thti au)tou=, kai\ eneplh/sqh w(s2 potamo\s2 sune/sews2. ghn= e)peka/luyen i( yuxh/ sou pa=san, kai\ ene/plhse parabolai=s2 ai)nitma/twn. *ei)s2 nh/sous2 po/r)r(w a)fi/keto to\ o)/noma/ sou, kai\ h)ga/phsen e)n th=| ei=rh/nh| sou. *)en w)|dai=s2 kai\ paroimi/ais2, kai\ parabolai=s2 kai\ e(rmhnei/ais2 a)peqau/masan ai( xw=rai. e)n o)no/mati *kuri/ou tou= *qeou= pa/shs2 th=s2 gh=s2 tou= e)pikalesame/nou sou= qeou= *)israh\l. sunh/gages2 w(s2 kassi/teron to\ xrusi/on, kai\ w(s2 mo/lubdon e)plh/qunas2 to\ arru/rion. pare/klinas2 ta/ sqla/txna sou= gunaici\ kai\ enecousia/sqhs2 e)n tw=| sw/mati/ sou, etc. Qui sapientissimo huic Regi Libri attribuuntur, praeter illos, qui in Canone sacro sunt, qualium quinque Albertus M. in speculo Astrologico, 4. alios Trithemius refert; his itidem 4. alios aliis addentibus, merito a(pobolimai=on habentur. Sic et historia Iosephi, Iud. Ant. l. 8. c. 2. ubi refert, coram Vespasiano Imperatore Eleazarum quendam Iudaeum, varios daemones ex obsessis, vi annuli, cui radix inclusa, qua [orig: quÔ] Salomo ad talia uti solitus sit, naribus illorum appensi, eiecisse, nullam fidem meretur. Vide Naudaeum, in apolog. Viror. illustr. magiae suspectorum, Theoph. Rainald, l. de Calumnia, sect. 2. c. 13. etc.

SALOMON [2] Hungariae Rex, fil. Andreae I. a fratre Bela I. pulsus, A. C. 1061. ab Henrico IV. Imperatore restitutus est, A. C. 1063. Albae coronatus, bellum Bohemis intulit, a nepotibus ex fratre Geissa et Ladislao, A. C. 1074. iterum pulsus. Obiit in Italia, A. C. 1095. Mart. Fumaeus Hist. Hung. Bonfin. de reb. Hung.

SALOMON [3] Dux minoris Britanniae, post Harispogum, vel haruspaeum occisum: corporis mole et forma [orig: formÔ], ut et pietate insignis: Titulum Regis sumpsit, sed A. C. 863. Carolo Calvo se subiecit, eique contra Normannos, communes hostes, auxiliatus est. Occisus A. C. 875. Argentraeus et Augustin. du Pas. Hist. Brit.

SALOMON [4] Abbas S. Gallensis, dein Episcopus Constantiensis stirpe, pietate, doctrina [orig: doctrinÔ] clarus. Quaedam versibus composuit. Obiit. A. C. 919. Canis. t. 1. Ant. Lect. Trithem. de Vir. Ill. Germ. Herm. Contr. in Chron.

SALOMON [5] apud Guiliemum Biblioth. in Stephano VI. Contulit ibidem cantharam exauratam unam, Salomonem unum, regnum aureum unum cum gemmis pretiosissimis, et vestem unam cum auro et gemmis albis etc. vasis species est operis pretiosioris; forte cuiusmodi fuere [orig: fuŕre] vasa Salomonis in Templo ab eo aedificato, quaeque in urbem Carcassonensem in Gallia, Roma [orig: RomÔ] capta [orig: captÔ], transtulisse dicitur Alaricus Wisigothorum Rex, apud Procopium de Bello Gothico l. 1. c. 12. unde videtur id manasse [orig: manÔsse], ut pretiosa vasa Salamoniaca appellarentur. In Monastico Angl. Tom. I. p. 210. occurrunt duo urceoli pretiosissimi ex operibus Salomonis: et in Charta quadam veteri Aldegasti, fil. Sylonis Regis Ovetensis A. C. 781. tres vasi Salomoniegi, apud Sandovallium: uti forterae Salmonaticae, in alia Stephaniae, uxoris Garsiae Navarrae Regis aerae 1060. apud eundem in Episcopis Pampilon. laudatum Car. du Fresne in Glossar.

SALOMON [6] Iarchi vel Raschi, Iudaeus, Trecis in Campania natus, A. C. 1104. In Biblia varios scripsit Commentarios: hinc Barschandathe, i. e. interpres Legis dictus.

Rabbi SALOMO [1] Iarchi seu contracte Rasi scripsit Commentarios Rabbenu Salomonis Fil. Isaaci Trecensis, defunctus A. C. 4865. iuxta R. Ganz. Eius discipulus Rabbi Schimcha, composuit Machazor et iathire, de Cyclo et exhalationibus. Vide Cit. Auctorem in Chronol. Rabbin.

Rabbi SALOMO [2] Luria ex Austria, composuit Syntagma magnum super universum stylum vel phraseologiam Thalmudis, cui titul. Iam Salomonis. Confecit etiam Quaestiones et Responsiones, defunctus anno [orig: ann˘] 333. Millenarii VI. iuxta calculum R. Dav. Ganz in Chronol. Rabbinorum.

Rabbi SALOMO [3] Molchu, Scriba Regis Portugalliae prius, dein ex Christiano Iudaeus, in Italia docuit, atque librum Kabalisticum edidit, cum socio Davide Roubenita, ausus Galliae Regem et Carolum V. Imperatorem de Iudaismo amplectendo compellare, ad vivi comburium damnatus Mantuae, David autem in Hispaniam abductus ibique occisus est anno [orig: ann˘] 293. Millenarii et calculi supra dicti.

Rabbi SALOMO [4] Orbinensis scripsit librum Obel mohed, circa ann. 240. iuxta calculum praefatum.

SALOMONIS Insulae amplae in mari Pacifico versus Terras Antarcticas, et nvoam Zeelandiam, prope Terram Quiti, ad Ortum nov. Guineae. A. C. 1567. detectae ab Alvaro mendoza, XVIII. numero. Nempe Insulae S. Isabellae, S. Georgii, S. Marci, S. Nicolai, Rupium, S. Hieronymi, Guadalcanalis, Boni Visus, Boa vista, S. Dimae, Floridae, Malaita, Atregada, Tres Mariae, S. Iacobi, S. Christoph. Nominis Dei, S. Annae et S. Catharinae, omnes peramplae sed Europaeis vix nomine notae.

SALON regio Bithyniae pascendis bobus idonea unde et Salonensis caseus, Strab. l. 12. Steph. est urbs Bithyniae. Gentile nomen est Salonites, vel Saloneus.

SALONA oppid. galliae Narbonensis in Provinc. inter Avenionem, et Massiliam, vulgo Salon, apud Druentiam fluv. Baudrand.


page 35, image: s0161b

etiam Selon de Crau dicitur, oppid. iuxta Campos lapideos, Michaelis Nostradami, Astrologi peritissimi et Caesaris fratris eius Patria, inter Aquas Sextias ad Ortum, 5. leuc. et Arelate 7. fere 2. a Druentia, Astromelam lacum versus totidem.

SALONAE vide Salo.

SALONENSIS Pagus exiguus Galliae inter Saliam et Nitam fluv. ad dioecesin Metensem pertinens: vulgo le Saunoy. In hoc Salona Fulrado memorata, forsitan est vicus nunc Salone dictus, non longe a Salia fluvio inter Vicum Vie atque castrum Salinense Chasteau Salin. Vales. Notit. Gall.

SALONIANA Dalmatiae urbs mediterranea, Ptol. Czernicz Moletio. Quibusdam Mostar, urbs Episcopalis in limite Serviae, iuxta Viseram fluv. 40. milliar. a Narona in Boream.

SALONINA [1] Gallieni Imperatoris coniux, mater ex eo Salonini, apud Treb. Pollionem in Gallienis c. 3.

SALONINA [2] Alieni Caecinae, Vitelliani Ducis, uxot. Tacit. Hist. l. 2. c. 20.

SALONINIANI Trientes memorantur Treb. Pollioni in Claudio, c. 7. inter ea quae Gallienus placando Claudio ei dari iubebat, Aureos Valerianos CL. Trientes Saloninianos CCC. Forte dicti a Salonino fil. eius, qui postmodum Imperator evasit.

SALONINUS [1] Asinii Pollionis, Germanici exercitus [orig: exercitűs] ductoris, fil. qui cum post captas Salonas, primo lauream, post etiam Consulatum adeptus fuisset, eodem [orig: e˘dem] anno [orig: ann˘] suscepit filium, quem a Salona capta Saloninum vocavit, quem constat natum statim risisse, quod parentibus omen infelicitatis fuit, vixit enim perparum. Servius.

SALONINUS [2] Publius Licinius Cornelius Valerianus fil. Galieni Imperatoris factus Caesar, cum Albino, Ephoro suo, in Galliam missus est. Sed Posthumius recens contra Gothos victor, Colonienses ut sibi hunc traderent coegit, illumque sustulit. Frater eius Iulius Saloninus Gallienus, Caesar creatus: Mater Salonia fuit. Trebellius Pollio in Gallienis, Aur Victor. Oros. etc.

SALONINUS [3] vide Asinius Gallus.

SALONIUS [1] Episcopus an Viennensis, an Genevensis? floruit A. C. 452. Scripsit explicationem mysticam Proverb. et Ecclesiastae: sub forma dialogi inter se fratremque Veranum, Episcopum Vinciensem. Vide Salvian. Ep. ad S. Eucher. Episcopum Lugdunens. horum patrem. Gennad. c. 63. et 67. Sixt. Sen. Bibl. S. Vinc. Barral. in Chron. Lirinensi, etc.

SALONIUS [2] vide Sagittarius.

SALONPIA vulgo SHREWSBURY, urbs Albionis ad Sabrinam fluv. in Angliae et Walliae confinio inter Cestriam et Herefordiam. Caput provinc. cognominis inter Cestriam ad Boream, Staffordiam ad Ortum, Herefordiam ad Meridiem, et Mongomeriensem Comitatum ad Occasum sitae.

SALPA-PALUS Lycophr. Salpinia Vibio Sequestri, Salapina Lucano, l. 5. v. 377. lacus Apuliae Dauniae, apud Salapiam Urbem vide ibi.

SALPHAAD fil. Hepher, 1 Paral. c. 7. v. 15. Latine, umbra. sive tinnitus formidinis, vel assationis, aut submer sionis formido.

SALPINA et SALPIAE vide Salapia.

SALPIS colonia et oppid. fuit Hetruriae. Cuius populi Salpinates Liv. l. 5. c. 31. Volsiniis finitimi.

SALRA vulgo SOLRE, pagus ditionis Leodiensis ad Sabim fluv.

SALSAMENTUM depiscibus praecipue: Et quidem Salsamenta magna, apud Graecos, eodem [orig: e˘dem] nomine veniunt, quo [orig: qu˘] piscis, unde sumpta. Sic Icesius *ku/bia quae frusta sunt quadrata pelamidis, vocavit pelamidas. Similiter *to/mos2 qouriano\s2 frustum caniculae, quam et ci/fian dixere. Cuius *qourianou= salsamenti meminit Athen. l. 6. sub fin. Thyrsio quoque pars eiusdem caniculae salitae, quam Romani a thyrsi capitis similitudine sic vocarunt [orig: vocÔrunt]. Ommibus enim thyrsis globus imponebatur, unde frustum salsamenti ea [orig: ] forma [orig: formÔ] concisum *qursi/wn vocabatur. Qua [orig: QuÔ] eadem [orig: eÔdem] ratione, et thymum *qursi/wn appellatum, a capitulorum thyrsi similitudine etc. Minora vero frusta aliter appellata. Sic, uti dictum, maius pelamidis frustum pelamis quoque appellatum est, item a)po/lekton seu a)po/lektos2 subintellige *to/mos2 minora vero frusta ku/bia dicta. Hinc Plin. l. 9. c. 15. Pelamides in apolectos, et particulatim consectas in genera cybiorum dispartiri, scribit. Sunt autem cybia, frusta salsamenti quadrata, unde *kubiosa/kths2 cognomen Aegyptii Regis turpissimarum sordium. Sed et mela/ndruon pro segmento salsamenti ex dorso fere et duriore thynni vel orcyni carne sumpti, reperitut. Graecis enim me/lan druo\s2 vel mela/ndruon mediale roboris significat, quae pars est firmissima ac nigerrima ligni, alburno [orig: alburn˘] dempto [orig: dempt˘]. Inde mhla/ndrua vel melandru/ai thynni pulpamentum durius, cervice, cauda [orig: caudÔ], abdomine et clidio [orig: clidi˘] demptis etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1317.

SALSETA Insul. parva, in ora littorali peninsulae cis Gangem, ad ostia Mandovae fluv. in ora regni Decani, prope Goam urbem probe exculta a Lusitanis.

SALSICIA Graecis recentioribus *sa/lsika apud Acronem in membranis, Hillae et hilli dicuntur salsa intestina. Hirii positivus est, diminutive hilli dicuntur. Haec illa quidam in diminutione neutrius generis esse, alii dicunt hilli sive hilla farta salsicia: Lucanicae sunt, hodieque Gallis Saucices dicuntur. Quae vox non multum abludit, a voce Insitia vel Isitia, de quibus copiose egit Apicius l. 12. qui ea duplici modo [orig: mod˘] fieri scribit: ex variis nempe carnibus tritis et pipere commixtis, ut Athenaeus quoque scribit: vel ex piscibus diversis, sicut Alexander Trallianus docet. Vide Car du Fresne in voce Salciciae. Salmas. vero vocis originem a salsus deducit, ad Solin. p. 1231. Vide quoque eum ad Ael. Lamprid. in Alexandro Sev. c. 59. Hinc *salsikopw=lai veteri Etymologico sunt a)llantopw=lai Graeci enim a)lla/nta, istiusmodi intestinum fartum vocant, Ibid.

SALSUBIUM oppid. Galliae Togatae in Romandiola. Castro Caro Blondo. Nunc castrum, sub Magno Hetruriae Duce iuxta Fagnonem amnem, 2. milliar. supra civitatem Solis; 6. supra


page 36, image: s0162a

Forum Livii in Meridiem, 4. a Meldula in Occasum, in ipso limite ditionis Pontificiae.

SALSUGO vide Solitudo.

SALSULAE oppid. seu potius arx Galliae Narbonensis in ora [orig: orÔ] iuxta stagnum Salsularum, l'Estang de Locate, in colle, in Comitatu Ruscinonensi, in limite Occitaniae, alias a ab Hispan. excitata, contra Leucatem arcem Gallorum proximam. Sed a Francis capta A. C. 1640. postea ipsis pace Pyrenaea mansit, 4. leuc. a Perpiniano, uti 7, ab Helena in Boream: 2. ab ora maris Mediterranei in Occasum Melae l. 2. c. 5. quoque est fons eiusdem regionis Fonte de Salsas, prope Leucatam litus, salsioribus quam marinae sint aquae defluens, Gall. Sausses, unde Salsulis oppid. nomen. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. In campo iuxta Salsulas, stagno [orig: stagn˘] subeunte suspenso [orig: suspens˘], piscem penitus erui et per foramina ictu captantium interfectum extrahi veteres prodiderunt. Idem.

SALSUM fluv. Hispaniae Baeticae Hirtius de Bell. Hispan. c. 9. Guadaios Clusio. Salobral autem Vigenereo.

SALSUS Sinus idem cum Sinu Gallico.

SALTARE canticum aut cantilenam, dictus est qui et cantat et saltatsimul, aut alio canente saltat. Unde saltatiuncula et cantilena apud Vopiscum Aureliano, c. 7. pro uno et eodem, quod aliter Ballisteum. In scena tamen cantare et saltare, diversarum artium et Artificum fuit, quorum illud proprium Tragoedorum, istud Histrionum; fabulamque cantare dicebatur Tragoedus, saltare Histrio seu Pantomimus. Sueton. in Calig. c. 54. Sed et aliorum generum Artes studiosissune et diversissimas exercuit. Thrax et auriga idem, cantor et saltator, ubi per cantorem, Tragoedum, per saltatorem, Histrionem intelligit. Idem ibid. Canendi ac slaltandi voluptate ita efferebatur, ut ne publicis quidem spectaculis temperaret, quo minus et Tragoedo pronuntianti concineret: et gestum histrionis, quasi laudans, vel corrigens, palam effingeret etc. Vide quae superius diximus in vocibus, Bathyllus, Pantomimus, Pylades, etc.

SALTARIUS et SALTUARIUS in L. Longob. non uno in loco, Graece *(orofu/lac, dictus est, cui incumbebat tou\s2 o(/rous2 e)piskopei=sqai, fines custodire et invigilare, ne a vicinis agri occupentur, ut ait Theophrastus in Character. ad quem vide Casaubon. p. 228. A voce saltus, de qua hic [orig: hţc] infra, ubi et de Saltuario.

SALTATIO quanti fuerit a Veterib. aestimata, argumento multa sunt: id vero inprimis, quod ceremoniae nullae aut spectacula antiquiora fuere [orig: fuŕre], quibus Saltatio non adhiberetur. Est autem haec facultas quaedam, motibus ac gestibus corporis, certo [orig: cert˘] artificio [orig: artifici˘], numero [orig: numer˘] et ratione factis, imitandi hominum mores, affectus et actiones: quod quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] fieret, unus omnium clarissime, post Aristotelem, expressit Plut. qui in 9. Convival. Quaest. problem. 15. tres partes Saltationem habuisse scribit, lationem figuram et indicationem, easque omnes pluribus exsequitur. Poesis proin tacens, Simonidi dicta. Eius auctor quis fuerit, usque adeo compertum non est: nisi quod Theophrastus apud Athenaeum refert, Androna Cataneum Tibicinem, dum sonaret, motiones atque numeros corpore effecisse; et ob id apud Veteres saltare docti, fiosse sikeli/zein i. e. Sicelissare. Post quem Cleophantus Thebanus et Aeschylus multas Saltatoriae Artis figuras invenerunt, quas *ballismou\s2 Sicula [orig: SiculÔ] voce appellatas, Epicharmi auctoritate, insinuat Athenaeus: unde hodieque apud multas Italiae nationes balli nomen perdurat. Et quidem Saltatio vetustissima sine cantu fuit; cantus dein accessit, ac tandem instrumenta Musica, tibia, aliaque adhiberi coeperunt: refert tamen Plut. tempestate sua [orig: suÔ] veram Saltationem a Musica, cui associabatur, depravatam fuisse, atque a caelesti illa decidentem, in tumultuosis ac indoctis theatris, instar Tyranni cuiusdam, imperium tenuisse, idque postmodum usque ad tempora nostra permanasse [orig: permanÔsse], loc. cit. Imo ipsam Musices partem non male facit Iul. Pollux l. 4. c. 13. atque idcirco, ut canere et psallere subinde coniunguntur; ita et psallere et saltare. Salust. de Catil. c. 25. Haec mulier (Sempronia) literis Graecis et Latinis docta: psallere et saltare elegantius, quam necesse est probae. Vide supra in voce Orchestica. Exercebat porro Saltatio primo partes inferiores duntaxat, dein xeironomi/a ordinatas manuum motiones edocens, adiuncta est, ut una cum coeteris motionibus, ambulatione nempe simplici, flexu, procursu, saltu, divaricatione, claudicatione, ingeniculatione, elatione, iactatione, permuratione pedum; manuum connexio, consertio, compectinatio; distensio, complexus alternatioque perageretur: atque ita universa saltatio, ex motibus tam manuum, quam pedum, ad res repraesentandas, constaret. Quod vero saltantes brachia praecipue moverent, significavit et Ovidius de Arte l. 1. v. 595.

Si vox est, canta: si mollia brachia, salta etc.

Ad imitationem inprimis adhibita antiquitus, transiit in Theatra et Ludos, voluptatem conciliatura spectantibus: inde in convivia irrepsit; moris enim apud Veteres fuisse, in conviviis, ante Triclinia, saltare et canere, docet Macrob. Saturnal. l. 3. c. 14. Vide quoque Xenoph. in Symposio, et Rosin. Antiqq. Rom. ubi de conviv. Rom. Sed et, ob religionem quandam, ad sacrificia in usu fuisse, praeter Platonem atque Plut. testatur Galenus, notaque hyporchemata, quae in Deorum sacrificiis Gentiles canebant, quos initiari absque tripudiis non potuisse, docent Eruditi. Vide paulo supra in voce Salii. Quod ex cacozelia quadam Populi Dei (quem hoc [orig: h˘c] quoque Musices genere, in Deo celebrando, usum esse, ex Scripturis manifestum est) factum fuisse, non est veri dissimile. Cinaedos vero maxime omnium saltandi Arti operam dedisse, significat Plautus, Milite Glor. Actu 3. Sc. 1. v. 74.

Tum ad saltandum, non Cinaedus magis aptus est, quam ego.

Quo nomine tamen Nonius Marcellus ipso a Veterib. Saltatores dictos vult ac Pantomimos, a)po\ tou= kinei=n to\ sw=ma. Poetae similiter


image: s0162b

omnes, non modo Histriones motus figuratos edocebant, verum [orig: verűm] etc ipsi quoque interdum saltabant: quemadmodum Thespias, Pratinas, Cratinus, Phrynicus, Poetae omnes, idcirco *)orxhstai\ sunt nuncupati, tum quod propria dramata, inter saltantes repraesentabant Choros, tum quod extra ea, volentes artem docerent. Loca, ubi choreae peractae, primitus vici fuerunt ac plateae publicae, dein cum maiorem dignitatem recepissent, ad Theatrorum partes quasdam coepere transferri, quae ab Aristotele et Polluce propterea Orchestrae dictae sunt. A Theatris ad Palaestras sive Gymnasia traductas fuisse, auctor est Athenaeus l. 14. c. 7. et Plu t. Sympos. 9. Probl. 15. Species Saltatcriae innumeras fere recensent Plato, Xenophon, Aristoteles, Strabo, Plutarchus, Galenus, Pollux et Lucianus: quae vel a regionibus, vel ab Inventoribus, vel a modo multiplici, vel aliunde nominatae, ut infra videre est. Summa eius genera Rosinus duo facit, Statariam et Motoriam, pro argumentis fabularum, non quod non utraque moveretur, sed quod haec magis: a quibus species illae deductae sunt, contentae, remissae, seriae, molles, ridiculae, aliae. Seneca tres eius species indigitat Ep. 15. in altum, in longum, et quae fit pedes alternis attollendo. Aliter dividitur illa in *kubistikh\n, *sfairistikhn et *or)xhstikh\n. Bellicae Saltationis genera sex facit Meursius in Orchestra sua, inter quae praecipua Pyrrhicha, de qua supra, et post hanc *)emme/leia. In Poesi triplex adhibita legitur, *)emme/leia, quae Tragica; *ko/rdac, quae Comica; et *si/kinnis, quae Satyrica, quae iterum in varias alias species subdividebantur: ex omnibus autem tribus Italicam conflavit Bathyllus Alexandrinus, teste Athenaeo Deipnosoph. l. 1. Vide Cael, Rhodig. Antiqq. Lect. l. 5. c. 3. et 4. Iul. Caesarem Scaligerum Poet. l. 1. c. 18. Hier. Mercurialem Artis Gymn. l. 2. capp. 3. 4. 6. 7. Ioh. Meursium de Orchestra Graecorum. Gerh. Ioh. Vossium de 4. Artibus Pop. c. 3. et 4. etc. In Ludorum Pompa, quam prolixe describit Dionys. Halicarn. l. 7. habitus Saltatorum, erant tunicae puniceae, balteis aereis adstrictae, gladiis dependentibus, gestabantque breviores mediocribus lanceas: Viri vero etiam aereas galeas, cristis pinnatis insignes, et quemque chorum praecedebat unus, qui Saltationis praeibat formulas; unus item, militares ac concitatos praecinens modulos, rhythmis plerumque proceleusmaticis: quod de Pyrrhicha Saltatione intelligendum. Qui enim, hos secuti, Sincinnem Graecanicam referebant, Satyri Silenos repraesentabant, erantque instructi tunicis hirsutis seu scorteis atque amiculis ex omni florum genere consertis: Aliis ex hircinis tergoribus campestria erant setaeque in vertice horrentes etc. Vide iterum Rosin. l. 5. c. 23. cum Dempsteri Paralipom. et plura de Saltationibus Veter. apud Stuckium Antiqq. Conv. l. 3. c. 21. Suicerum voce *)/orxhsis2, Alios, ut et supra, voce Chorea, Orchestica.

Saltationis species quaedam Veterib. usitatae.

a. *ai)giqalo\s2, Vide supra ubi de Paro ave. b. Anthema erat, cum saltantes clamabant, ubi mihi rosae, ubi mihi lilia, ubi mihi apia, species insanae Saltationis. g. Apochinos sive Mactrismus, a mulieribus saltabatur eratque ridicula Saltatio. d. Calabrismus. e. Carpaea, apud Aenianenses et Magnetes in usu, Xenoph. Expedit Cyri l. 5. z. Caudifer, insanae Saltationis species. h Cruma, vide supra Cubistica, q. *di/noi, Erotiano vocantur saltationes tornatiles seu versoriae. i. *)emme/leia, proximae post Pyrrhicham dignationis, saltatio fuit armata, gravis ac Tragica. k. Epichedios, penes Cretenses in usu. l Glaux, ridiculae Saltationis species. m. Grus seu *ge/ranos, gruini colli flexus imitabatur, a puellis Atheniensium, in Deliis sacris, exerceri solita. n. Gymnica, cum thyrso, calatho, hasta, aratro, abaco, olla etc. c. Gymnopaedica, Lyricae saltationis species. o. Hypogypones, vide supra. p. Hyporchematica similiter. r. Igdis, ridicula slatatio. s. Ionica, mollis et effeminata. t. Italica, cuius Auctor Bathyllus Alexandrinus, ex triplici saltatione Theatrali, *)emmelei/a, Cordace et Sicinne, erat conflata. Vide Athen. Dipnosophist. l. 1. u. *kapre/a, armatae species saltationis. f. *kolabrismo\s2, similiter. x. *ko/rdac. y. *kubistikh\, qua [orig: quÔ] homines manibus pedibuique ita se contorquebant, ut, conversione sui, capiti insisterent: quod qui faciebant, cernui et cernuli dicebantur. w. Leo, ridicula saltatio. aa. Mactrismus, similiter: saltabatur a mulieribus, quae ob id Martypiae vocabantur: bb. *mhdopodismo\s2, a modo motionis. gg. Mongas, insanum saltandi genus. dd. Morescae, populari vocabulo [orig: vocabul˘] Italis hodie dicuntur, veterum Pyrrhicharum aemulae. ee. Morphasmus, Saltatio ridicula. zz. Motho Nicatismus, stabilius saltandi genus. hh. Orchestica, vide supra. qq. Orsitis: apud Cretenses. ii. Pecten Amazonius, vide supra Pecten. Persicum choreae genus, quod die Mithrae festo [orig: fest˘] dum olim Rex saltaret, nemini interim tota [orig: totÔ] Asia [orig: AsiÔ] saltare erat permissum. Vide supra voce Mithra. kk. *pinaki/des2, ab instrumentis. ll. *pru/lis2, sicut et *brualiktai\, armatum saltandi genus. mm. Pyrrhicha, vide supra suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. nn. Scenica seu Theatralis saltatio, triplex fuit, Emmelia, Cordex et Sicinnis. cc. Sicinnis, lasciva erat et inconstans, in Satyris, usurpari solita. oo. Sobas, saltatio ridicula. pp. Sphaeristica, ubi pila [orig: pilÔ] ludentes saltabant. Vide Homer. Odyss. z. rr. Telesias, inter armatae saltationis species, a Telesio, qui primus eam saltavit, dicta. Hac [orig: HÔc] utentes Ptolemaei milites, Alexandrum Philippi fratrem sustulerunt. ss. Theatralis, vide Scenica. tt. Thermaustris, insanae saltationis species. uu. Thracius modus, a gente. ff. Tornatilis et Versoria, qua [orig: quÔ] se in circum vertentes saltabant. Erotianus *di/nous2 vocavit. xx. *traxhlismo\s2, a cervice nomen habuit. yy. Super Utres oleo [orig: ole˘] unctos et vino [orig: vin˘] plenos, in ludis Baccho dicatis, pedibus saltare, quod a)skwlia/zein dictum, antiqua fuit consuetudo: Ubi victores censebantur, qui ita dextre se tenebant, ut prae lubricitate h umi non caderent; victoriaeque praemium ferebant utrem: reliqui, qui natibus terram percutiebant, non sine magna [orig: magnÔ] voluptate, risum movebant spectantibus. Meminit ludi huius


image: s0163a

Poeta, cum ait: Atque inter pocula laeti, Mollibus in pratis unctos saliere [orig: saliŕre] per utres, vide Aristophanem Pluto, Iul. Pollucem voce a)skwlia/zein: Mercurialem l. 2. c. 11. et infra suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. ww. Vulgare saltandi genus, in coniugiis ac sacrificiis usurpabatur, etc. Quae omnes, quomodo fierent, difficile est explicare: Licet enim varii de illis scripserint, ut testis est Lucianus peri\ o)rxh/sews2, omnes tamen eorum libri deperiere [orig: deperiŕre]: quod damnum resarcire conatus est Meursius d. l.

SALTATIUNCULAE apud Vopisc. in Aureliano, c. 6. Refert Theoclius --- Aurelianum manu sua bello [orig: bell˘] Sarmatico [orig: Sarmatic˘] uno [orig: un˘] die quadraginta et octo interfecisse - -- adeo ut etiam balistea pueri et saltatiunculas in Aurelianum tales componerent, quibus diebus festis militariter saltitarent, Mille, mille, etc. idem quod balli/stia seu balistea; balli/zein enim et ba/llein xei=ras2, manus iactare est, quod saltntium proprium. Hinc apud Propert. l. 2. Eleg. 6. manus iactabat truncas manus, i. e. saltabat ad tibiae cantum. Nempe saltatiunculas hic [orig: hţc] videtur addidisse Vopiscus, ut ballistia explicaret; eodem [orig: e˘dem] modo [orig: mod˘], quo [orig: qu˘] Patres Concilii Laodiceni o)rxei=sqai adiecerunt, quo [orig: qu˘] vocem illam vulgarem balli/zein exponerent. Est autem Ballistium seu Ballematium, chorea vel cantilena, ad quam cantatur, de qua voce pluribus dictum est supra.

SALTIAE populi iuxta Pontum Euxinum, qui et Phthirophagi.

SALTICAE Fabulae inter opera Lucani, memorantur Auctori veteri Vitae Lucani, Exstant eius et alii libri complures. Ut Iliacon, Saturnalia, Catascomon, Silvarum X. Tragoedia Medea imperfecta. Salticae Fabulae XIV. etc. dictae sunt, quae taliter erant factae, ut coram populo saltari possent, h. e. non minus gestibus, quam voce, exprimi: quibus Scenicae forte oppositae, quarum apud A. Gellium mentio. Ita saltabantur res gestae Bacchi primum, dein ab eo aliorum Heroum, a Tragoedis, Comoedis et grege Tibicinum, qui pariter oi( peri\ to\n *dio/nuon texni=tai appellabantur, ut notatum eidem A. Gellio l. 20. c. 4. Barthius Animadversionum ad Papinium Statium Thebaid. l. 6. p. 469. Vide quae supra diximus, in Saltare canticum. Ita Salticae puellae, quae saltandi modis instruebantur, in quas graviter nonnullibi Horatius invehitur. Et per contemptum sic appellat puellam Herodiadis, cuius spectaculo [orig: spectacul˘] fascinatus Herodes Ioanni Baptistae caput dempsit, Tertullianus adv. Gnosticos c. 10. Ipse clausula Legis et Prophetarum, nec Prophetes, sed Angelus dictus, contumeliosd caede truncatur in Puellae lucar. Quo [orig: Qu˘] sensu quoque Salticam puellam legimus, in Aldhelmo de Virginit c. 8. etc. Idem Barthius, ubi supra.

SALTIGA oppid. Hispaniae Tarraconensis in Bastetanis, Bigerrae urbi finitimum, Ptol. Suormglia Moletio.

SALTU in equos se coniciendi Veterum mos antiquissimus, vide infra voce Stapes.

SALTUARES insulae parvae in Nymphaeo fluv. Latii sunt, quae ad ictus saltantium moventur, Plin. l. 2. c. 95.

SALTUARIUS cuius mentio l. 60. ž. 3. ff. de Legat. 4. servus erat, apud Romanos, qui universum tuebatur fundum, fructus conservabat, fines custodiebat; Graece *)agrofu/lac. Cuiusmodi munere functus est Asaph, custos saltus Regis apud Nehemiam c. 2. v. 8. et Tirrhuis ille, apud Virg. Aen. l. 7. v. 485.

--- --- Tyrrheusque Pater, cui regia parent
Armenta et late custodia credita campi.

Ubi notat Servius, describi Magistrum pecoris et Saltuarium. Meminit eiusdem l. 16. ž. 1. ff. de usu et habitat. Dominus proprietatis etiam invito [orig: invit˘] usufructuario [orig: usufructuari˘], vel usuario [orig: usuari˘], fundum, vel aedes per Saltuarium, vel Insularium custodire potest: Interest enim fines praedii tueri. Constabat autem Saltus quatuor centuriis, vel quinque, Sic. Flacco [orig: Flacc˘] teste; et fuit fundi pars, ex Aelio Gallo, apud Festum et Varronem de L. L. l. 4. in qua silvae erant ac pastiones; et harum causa [orig: causÔ] casae quoque, ubi dominus habitaret. Vide Laur. Pignorium, qui nomen etiam hodie Italiae rusticos retinere docet, Comm. de Servis sub fin. Porro alios hibernos, alios aestivos fuisse, discimus ex l. 3. ž. 11. ff. de acquirend. pos. et leg. 67. ff. de leg. 3. Aestivos definit Ulpianus, quibus interdum etiam hieme, plerumque autem aestate utimur, apud Tit. Popmam de operis Servorum. Hinc recentioribus Saltuum praefecti, paulo diverso [orig: divers˘] a veteri significatu, dicuntur in Principum Regumque aulis, qui rei Venatoriae praesunt: quemadmodum in Annal. Pomeran. Ducum legimus, Barnimo III. et IV. a Carolo IV. Imperatore Venatorum Imperii seu Magnorum Saltibus Praefectorum dignitatem, collatam fuisse: Similiter, primos Hannoniae Comites ex Magnis Saltuum Praefectis, in Comitum dignitatem, a Galliae Regibus fuisse evectos, alibi. Istiusmodi Saltum Normanni Forestam; Saxones, qui ante eos Angliam occupavere [orig: occupavŕre], Saltum cervinum, item Stabulum damarum appellare consueverunt. Vide in voce Foresta, it Foreste Dominicum.

SALTUENSIA Pagus le pays de Saut, memoratus Hieronymo Zuritae aera [orig: aerÔ] 1296. cum ait, Lauracensem, Rhuensem, Fuxensem, Minervensem, Fonoliadensem, Saltuensem, Petrapertuiensem, Aemilianam, Crodonensem, et Gabaldanam ditiones etc. tractus est Galliae, in Dioecesi Electensi, novendecim vicos continens. Vide Hadr. Vales. in Minervae castrum.

SALTUS [1] vulgo CONTE DE SAULT, Comitatus amplus Galliae Narbonensis in Delphinatus et Provinciae confinio Avenionensi Comitatui finitimus. Cuius caput Saltus, Saut, castrum, in limite Delphinatus et Comitatus Vindaxini, 5. leuc. a Carpentoracte in Ortum 4. ab Apta Iulia in Boream.

SALTUS [2] Gymnicae olim exercitationis species, Graece *(/alma, cursui non parum similis erat; nempe qui, sicut cursus continuatus est saltus, ita ipse intercisus sit cursus: a Saltatione de qua supra, merito discriminandus; huius enim opus o)rxei=sqai, illius a(/llesqai, dictum. Meminit inter ludos in Pentathlo contentos,


page 37, image: s0163b

primo [orig: prim˘] loco [orig: loc˘], Simonides Antholog. l. 1. Epigr. 1. cum illos sie recenset,

*(/alma, podwkei/hn, di/skon, a)/konta, pa/lhn.

Eustathius similiter, *il. y. *(/alma, pa/lhn, di/skeuma, ko/nton kai\ dro/mon. Nec minus Scholiastae Pindari ac Sophoclis, qui hoc [orig: h˘c] ordine eosdem enumerant: *(/alma, di/skos, a)ko/ntion dro/mos2 kai\ pa/lh. Idem bellici progymnasmatis genus fuisse, ex Vegetio perspicuum est, qui de re Mil. l. 1. c. 9. scribit, Iuvenes, qui militiae operam navant, ad Saltum praecipue exercendos esse, quo vel fossae transiliuntur vel impediens aliqua altitudo superatur, ut, cum eiusmodi diffickltates evenerint, possint sine labore transire. Nec Medicinam Gymnasticam hoc [orig: h˘c] exercitii genere caruisse, docet Galenus et Oribasius, apud quem Antyllus, hac de re pluribus disserens, exsilire sive phda=|n et saltare seu a(/llesqai distinguit, priusque dicit esse motum cursui persimilem, cum scil. corpus eodem in loco manet, poplites inflectendo et circumvehendo: posterius motum ferme continuum in sublime, vel tamquam medium, vel tamquam metam, nullis certis legibus aut imitationis figuris (quem ad modum Saltatio ) terminatum. Et videtur has Salius species intellexisse Seneca Ep. 15. dum pro exercendo cotpore eun commendabat, vel qui corpus in altum levaret, vel qui in longum mitteret. Exilitione certe utebantur Lacaenae veteres, quae retro flexis cruribus ita saltabant, ut calcibus nates attingerent, quandoque cruribus alternatim inflexis, quandoque vero utrisque uno [orig: un˘] et eodem [orig: e˘dem] tempore: quas aereis postemodum statuis repraesentasse [orig: repraesentÔsse] Callimachum Statuarium, ob nimiam diligentiam Cacirotechnum dictum, auctor est Plinius l. 34. c. 8. circa fin. Qui vero proprie Saltus Antyllo dicitur, in Gymnasiis duplex iterum: vel enim saltantes vacuis manibus se ipsos in sublime agebant, de quo vide Aristot. l. de Comm. animal. gressu; vel manibus ponduscula capiebant, ut illis firmati vehementius saltarent; quae ponduscula tametsi Theophrastus et Aristoteles a(lth=ras2 nuncupent (quorum hic loc. cit. Pentathlos Athletas haltertraque [orig: trÔque] manu comprehensis, maiorem facere et concitatiorem ( quam non comprehensis, ait) proprie [orig: propriŕ] tamen a(lth=ras2 peculiare fuisse exercitationis genus, ostendunt Eruditi. Modus saltationem hunc peragendi forte hic fuit: interdum per plana loca, continuatis saltibus saltabant, atque tunc limes, unde saliendi principium, bath\r di ctus est, ut mensura kanw\n terminus vero ska/mma, quem attingere, magna; praeterire, maxima laus fuit. Aliquando ex humili loco saltabant in altum, aliquando contra, ex alto in humilem: quorum illud labotiosius, et proin gloriae maioris. Vide Aristot. lib. praef. et Theophrastum de lassitud. Neque solum manibus ponduscula saltantes, ut melius exercerentur, habuere [orig: habuŕre], sed et graviora pondera, interdum supra caput, nonnumquam supra humeros, aliquando in pedibus gestaverunt, quemadmodum videre est in aenea tabula, quam, a Ligorio acceptam, in opus suum de Arte Gymn. transtulit Hieron. Mercurialis l. 2. c. 11. Vide quoque Casub. ad Augustum Suetonii c. 83. ubi de variis Saltuum apud Veteres speciebus. Erant et qui supra utres oleo [orig: ole˘] lubricos et vino [orig: vin˘] repletos pedibus saltarent, de quibus infra in voce Utres: ut et de Saltibus Petauristarum supra, suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘], item voce Ephalmatores, Petaminarii.

SALTUS [3] apud Solinum, Pliniumque, l. 8. c. 32. ubi de cervis, cubile et lustrum est, staqmo\s2 kai\ eu)nh\, locus scil. editus et arboribus fruticibusque condensus, in quibus cubile suum et refugium habent cervi. Alias in genere montem notat silva opacum. Unde Saltuarius, o)reofu/lac, de quo supra. In agris publice divisis, cum quinque centuriae includuntur, Saltus appellatus est. uti legimus apud Siculum Flaccum. Varro vero quatuor inclusas centurias sic appellatas esse, docet. Vide Salmas. ad Solin. p. 679. Computistis Saltus, de Luna, est u(potomh\ h(me/ras2. Cummianus Hibernus de Controv. Paschali, Alium in Epacta, alium in augmento Lunari, quod vos Saltum dicitis. Aucotr Queroli, Mercurius huic iratus, Sol rotundus, Luna in saltu est. Vide Scaligerum de Emendatione Temporum l. 7.

SALTUS Algiae Gall. Sant d'Auge, et correpte Sotdauge, vicus est Galliae, ad caput saltus [orig: saltűs] Algiae, in Lexoviis, inter duos amniculos, seu inter S. Petrum, et S. Barbaram, loca ita dicta, ex una parte, ex altera Condate ac Macerias, Messieres, intercepti, quo de vide Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Algia.

SALTUS Castulonensis mons Hispaniae Tarraconensis in Baeticae confinio, Puerto Muradal hodie: pars est montis Mariani, inter Castellam novam et Vandalitiam, ad fontes fluv. Guadarrizaz, prope montem Navas de Tolosa, qui etiam pars est montis Mariani, iuxta castrum Dvenas. Vix 2. leuc. a Tolosa in Ortum, 13. a fontibus Anae in Aeridiem. Ibi Mauri maxima [orig: maximÔ] clade ab Hispanis affecti, caesis eorum fere 100000. Ibi transitus e Castella in Vandalitiam; Cui adiacet alter transitus minor, Puerto del Re, in eodem saltu.

SALTUS Domini mons altus, unde videtur mons Tabor et Hermon, civitas Endor, Naim et Iesreel, atque tota fere planicies campi magni Esdrelon: in montem hunc tradunt transisse Dominum, quum eum Iudaei volebant praecipitare, et subito ad tactum vestis ipsius saxum subterfugisse, ac instar cerae liquatum ac resolutum quendam effecisse sinum, quo [orig: qu˘] corpus Dominicum muniretur et reciperetur, tantae ubique capaciratis, quantae ipsum corpus Domini exstitit quantitatis.

SALTUS Ephraim campus in tribu Gad, cui silva a tergo.

SALTUS Galliani pagus Aemiliae apud Meldulam, hodie Galeata.

SALTUS Pyrenaeus vide Pyrenaeus mons.

SALTUS Tugensis Plin. l. 3. c. 1. Vide Argenteus mons.

SALTZA fluv. Bavariae inferioris Saltzach. Oritur in limite Comitatus Tirolensis; dein per Salisburgensem ditionem fluens,


page 38, image: s0164a

ipsamque bifariam secans, Salisburgum right, pauloque infra Burchusiam in Oenum seexonerat.

SALTZBURGUM Latinis Iuvania a iuvando dicta. Nam Germanos Iul. Caesar aggressus, in faucibus montium arcem munitissimam exstrui curavit, ut milites in ea [orig: ] refugium, et satellites iuvamen haberent. Inde castrum Iuvanense, Germanice Helffenberch appellatum est. Vide Salisburgum.

SALU [2] pater Zamri illius, qui cum Midianitide occisus est, Numer. c. 25. v. 5.

SALVA Pannoniae inferioris urbs Ptol. Scalmar Lazio, duobus a Buda milliaribus, Austriam versus.

SALVA Terra castellum Galliae, ad Garumnam, non procul a Manso Aginnensium le Mas d'Agennois, vulgo Sauve terre. Item vicus in Rutenis Salveterre. Item castrum pagi Benearnensis, inter Navarrentium et Bastitam, incolis Salvatierre. Nomen his locis, quod essent castra munita et vicinos quoque salvos praestarent. Sic Vascones et Gothi quemlibet locum, cuius mummentis a vi externa servari poterant, Salvitatem nuncupavere [orig: nuncupavŕre], la Sauvetat: Galli cis Ligerim Firmitatem la Ferte. Hadr. Vales. Notit. Gall .

SALPATICUS Porchaeus, Vide ibi.

SALVATOR cognom. Iovis, in veteri Inscr. Iovi custodi Quirino salvatori, pro salute Caesaris Nervae Traiani Aug. Col. Sarmiz. Quanto potiori iure DOMINO nostro passim tribuitur, apud SS. Patres; quam vocem esse parum Latinam, cum censeant nonnulli, eos ab hac calumnia egregie liberat Paulus Manutius ad Ciceronem 2. Verr. ubi vocem Soter pluribus exponit. Quorsum vero id, quod inter Pontificis Romani titulos, etiam hunc recenset Dominic. Macer in Hierolexico. Vide quoque Claud. Dausqueium ad Basilium Seleuc. Orat. 11. seu 1. de Iona, infra in Salus, Saphenat Paneah, Servator, et Soter.

S. SALVATOR de monte Regio Ordo militaris in Hispania ab Alphonso VII. Aragoniae et Castellae Rege A. C. 1120. institutus. Hic cum urbem Monte-Regium, contra Valentiae Mauros, exstruxisset, Templarios [reading uncertain: page damaged] ibi praesidio [orig: praesidi˘] esse iussit, quibus Concilio [orig: Concili˘] Viennensi, A. C. 131 extirpatis, illorum in locum, equites ex illustrissimis in Aragonia familiis, substituit. Hic Ordo dein, Mauris destructis, abolitus est. Mariana, Hist. Hisp. Zurita in Ind. Canonici S. Salvatoris, dicti vulgo Scopetini, in Italia, fundatorem habent, Stephanum Monachum Ordin. S. Augustini, A. C. 1408. Vide Moret. Diction. Hist.

SALUC Libyae interioris oppid. Ptol.

SALVE Regina in Ecclesia Romana sequentia est, seu antiphona, a Petro Compostellano composita, ut refert Durandus Ration. l. 4. c. 22. qui quando floruerit, non liquet. Meminit tamen illius sequentiae, et alterius, Alma Redemptoris etc. Abbo de Bellis Parisianis l. 1. S. Bernardus postea, O'clemens, o [orig: ˘] pia, o [orig: ˘] dulcis Virgo, adiecit. S. Ephraemius, composuit versiculum, Dignare me etc. Postea Gregrorius IX. qualibet feria [orig: feriÔ] 6. in Officio divino, in persecutione Friderici II. cani imperavit: quod successori illius Caelestino IV. tribuit Blondus Decad. 2. l. 7. uti habet Dominic. Macer in Hierolexico.

SALVE Supremum apud Statium l. 3. Sylv. 3. v. 206.

Audit, et immites lente descendit ad umbras,
Verbaque dilectiae fert narraturus Etruscae.
Salve supremum, senior meritissime Patrum,
Supremumque vale --- ---

Salutatio est ultima, qua [orig: quÔ] in funebribus olim defunctum inclamare proximi solebant. De quo ritu etiam Virg. loquitur Aen. l. 11. v. 98.

--- --- Salve mi maxime Palla,
Aeternumque vale --- ---

Nempe sic salutabant, qui resalutare non poterant, demortuos suos in aeternum se amittere rati. Vide Desiderium Heraldum Not. ad Martialem l. 5. Epigr. 66. Ioann. Kirchmannum Funerum l. 3. c. 9. Caspar. Barthium Animadversion. ad Statium d. l. et supra passim, ubi de Defunctis, Funere etc. uti de verbo Salve sternutantibus acclamato infra voce Sternutatio.

SALVIA [1] mater Apuleii. Item oppid. Triacensium in 5. Italiae regione, Ptol. Alia Leandro.

SALVIA [2] vulgo Sauve, oppidulum Galliae, in pago Nemausensi, non procul a Sumerio, Sommieres, a Salvio quodam, quod nomen viri apud Romanos proprium fuit, dictum. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. voce Sumerium. Alias herbae nomen, verbasco similis, de qua vide Plin. l. 26. c. 6.

SALVIA Urbs seu Urbs Salvia, Urbisaglia, castrum Piceni, sub Pontifice 6. milliar. a Tolentino in Ortum Tignium versus 15. Magino [orig: Magin˘] teste.

SALVIANUS [1] Episcopus Massiliensis, an presbyter? maritus Placidiae, filia Hypatii ex Quieta, floruit saecul. 5. Treviri oriundus, postquam in Provinciam se crecepisset, Presbyter Massiliae evasit: divinarum et humanarum literarum scientissimus, Praeceptor Salonii et Veranii, Episcoporum. Vixit adhuc, A. C. 496. Scripsit libros 7. de Providentia Dei, et libros 4. de Ecclesia Catholica: qui cum aliquot epistolis eius saepius prodierunnt. Gennad. in Cat. Vir. Ill. Hilar. Arelat. Serm. de S. Honor. Eucher. ep. ad Salon. Ado Vienn. in Chron. Trithem. etc.

SALVIANUS [2] Calpurnius sub Tiberio, Corn. Cosso [orig: Coss˘], Asinio [orig: Asini˘] Agrippa [orig: AgrippÔ] Consulib. in exilium missus, quod Drusum praefectum urbis, auspicandi gratia [orig: gratiÔ] tribunal ingressum, adierit accusatum S. Marium, Tacit. l. 4. Annal. c. 36.

SALVIANUS [3] Hippolytus Castello Romandiolae oriundus, Medicus, Romae docuit 22. ann. scripsit de Piscibus etc. Obiit A. C. 1572. aetat. 59. Vide Anton. Teissier Elog. l. 1.

SALVIATUS Iohannes, Vide Iohannes.