December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0141a

SACERDOTIUM titulus honorarius Episcoporum, Augustin. Ep. 143.

SACESPHARES unus ex Saccarum Regulis, de quibus Polyaen. l. 7. in Dario.

SACHALITAE Indiae popul. unde Sachalites sinus, in quo Pelagiae 7. insulae iacent, Steph. Golfo di Sachalat, ex tabul. recent.

SACHAR [1] nomen viri, 1. Paral. c. 11. v. 35.

SACHAR [2] Arabibus in specie sucus est, ex cannis Indicis expressus, dein coctus et coactus, de quo dictum in voce Saccharum. Sed et nomen iidem tribuunt aliis quoque sucis, qui congelati ac coagulati sunt, uti ei, quem Sachar Mambu (cui primitus id nomen fuit) et Sachar Tengae vocant. Vide supra in Sacar. Hinc Sacharicum, glu/kuma, apud Achmetem, placenta vel dulcia ex Saccharo facta Salmas. ad Solin. p. 1023. Postquam enim sacchari conficiendi ratio innotuit, ex eo placentae confieri coeperunt; cum prisci mel solum iis adhiberent etc.

SACHONIUS Reinerius, Vide Reinerius.

SACHRON civitas in tribu Dan, Ios. c. 15. c. 11.

SACIANI Haeretici, qui et Anthropomorphitae, de quibus Facundus Hermianensis l. 8. c. 7. ad quem vide Sirmondum, ut et supra.

SACILI Plin l. 3. c. 1. Sacilis Ptol. Alcorrucen Morali, oppid. regni Granatae, in finibus Turdorum.

SACILINIUM vel SACLINIUM, vulgo SECLIN, locus Brabantiae, caput olim Medenantensis pagi, ad fluv. Scaldim, Collegio Canonicorum et S. Piatonis Martyris reliquiis, ut vulgo creditur, nobilis: Vicus Sacilinius Audoeno in vita S. Eligii l. 2. c. 7. ubi sic habet: Simili modo [orig: mod˘], grandi labore et instantia [orig: instantiÔ] invenit in territorio Medenaniense, vico Sacilinio S. Martyrem Pitatonem, cui clavos prolixos ex corpore ablatos, populis in argumentum monstravit: corpus, sicut Martyrem decuit, eleganter composuit, ac Mausoleum urbane desuper fabricavit.

SACILUM oppid. agri Tarvisini, sub Venetis in ipso limite Foro-Iulii, 23. milliar. a Tarvisio in Boream 36. a Venetia.

SACLES nomen malo Deo seu Principi tenebrarum, a Manete tributum; Hic enim veterum Philosophorum, de duplici Principio bono et malo errorem (qui etiam Christianae primae aetatis Ecclesiae negotium facessivit, inventis Gnosticis aliisque Deum geminum bonum et malum statuentibus, in iis tamen oppressus est) ex Orco revocavit, ac Deo bono suum quasi aemulum tenebrarum Principem, cui Saclae nomen indidit, ad latus constituit, de quo vide Euseb. Histor. Eccl. l. 7. c. 30. Socr. l. 1. c. 17 Athanasium contra Haeret. p. 850. Basilium M. in Hexaem. Homil. 2. Epiphanium, et praesertim Augustin. de Vera Relig. c. 9. Vide quoque infra in voce Zeevuboch.

SACONAEUS Gabriel, Vide Gabriel.

SACOS vicus Pieriae in Lacedaemone: sic dictus, quod incolae scutum, sa/kos2 Graecis dictum, primi invenerint. Gentile Sacius, Stephanus.

SACRA [1] apud Augustin. adv. Donatistas c. 31. Illi multorum Imperatorum Sacras; nos sola portamus Euangelia: Epistola est seu Diploma Principis; Graecis recentioribus quoque *sa/kra. Hinc *qei=ai *sa/krai, in Chronico Alexandr. p. 772. quae *qei=on gra/mma, in Concilio Ephesino part. I. Qua [orig: QuÔ] notione vox saepius occurrit in Conciliis, et apud Scriptores medii aevi, ut videre est, apud Meursium in Glossario et Fabrottum ad Cedrenum. Adde Cl. Iuretum Miscell. ad Symmach. l. 7. Ep. 59. et 94. et Suicerum in Thesauro voce *sa/kra.

SACRA [2] apud Romanos publica erant, et privata. Illa quidem, ut ait Festus, quae (noctu plerumque vel prima [orig: primÔ] luce, ut supra vidimus, verbo Evigilare ) publico [orig: public˘] sumptu, pro Populo fiebant: quaeque pro montibus, pagis, curiis, sacellis: Ista vero, quae pro singulis hominibus, familiis gentibusque. Idem alibi, Quod, inquit privatae suae Religionis causa [orig: causÔ] Deo dedicarunt [orig: dedicÔrunt], id Pontifices Romani non existimant sacrum: at si qua privata sacra suscepta sunt, quae ex instituto Pontificum stato [orig: stat˘] die, aut certo [orig: cert˘] loco [orig: loc˘], facienda sint, ea sacra appellari, tamquam sacrificium. Ille locus, ubi illa sacra, facienda sunt, vix videtur sacer esse. De iisdem sacris Macrob. Saturnal. l. 1. c. 16. Sunt praeterea feriae propriae familiarum, ut Claudiae familiae, ut Aemiliae, sive Iuliae, sive Corneliae: et si quas faeias proprias quaeque familia, ex usu domesticae celebritatis, observat, sunt singulorum, ut natalium fulgurumque susceptiones: item funerum atque expiationum. Erant autem haec Sacra propria eorum Deorum, quos Penates, itemque Lares nominabant: et quia gentis alicuius propria certis ritibus et ceremoniis colebantur, dicebantur Gentilia, de quibus Lex XII. Tabb. Sacra privata perpetuo manento: cuius sententiam eam vult esse Cicer. de Legg. l. 2. ut quae Sacra gens aliqua, sive patricia sive plebeia sit, ascivisset, ea deinceps ab iis, qui eiusdem stirpis futuri essent [orig: essŕnt], colerentur et conservarentur. Unde etiam illud institutum constat, ut et mulieres in virorum et adoptati in Parentum et heredes in desunctorum sacra transirent: qua de re prolixe Hotomannus. Similiter apud Athenienses publica erant Sacra et privata: illa *dhmotelh= Demostheni dicta contra Neaeram, quibus cum non omnes interesse permitterentur, peregrinis tamen et supplicibus datum est, ex Lege. Erant nempe, in quibus sacra fiebant publicis totius Civitatis impensis, ut optime explicat Hesychius; quemadmodum ta\ dhmotika\ erant, in quibus sacra unius tantum Atheniensium Demi impensis fiebant: praeter quae et o)rgewnika\ et *genika\ de quibus Harpocration. An vero sirempse lege ius esset peregrinis et servis, tria posteriora Templorum genera ingredi, sicut iis permissum erat ei)s2 ta\ *dhmotelh= ei)sie/nai, compertum non est. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Atticas l. 1. tit. 1. toto [orig: tot˘], ubi de Deorum cultu, sacris aedibus etc. et tit. 2. ubi de Sacrorum ministris: uti de verbis, quibus incipiebant claudebantque sua Sacra, supra aliquid voce Missa. At Sacris, apud Gentiles, exesse iubebantur olim, qui sibi alicuius sceleris essent conscii. Unde in sacris Eleusiniis clamabat sacer Praeco, e(ka\s2, e(ka\s2 o(/stis2 a)litro\s2, procul esse profani; vel, ut ait Lamprid. in Alex. Sev. c. 18. Nemo


page 15, image: s0141b

ingrediatur, nisi qui se innocentem novit. Imo et in aliis sacris idem factum, quod sic eleganter a Gratio describitur in Cyneget. v. 446.

--- --- ipse manu ramum pallente Sacerdos,
Termiteum quatiens, procul hinc extorribus ire
Edico, praesente Deo [orig: De˘], praesentibus aris,
Quis [orig: Queis] scelus aut manibus sumptum, aut in pectore motum est,
Inclamat, cecidere [orig: cecidŕre] animis trepidantia membra.

Atque haec prioribus temporibus erat th=s2 pror)r(h/sews2 formula. Postea fuit alia: Nam tria nominatim hominum genera arcebantur, Athei, Christiani, Epicurei, ut supra visum, voce Prorrhesis. Maxima [orig: MaximÔ] enim castimonia Sacra tractanda esse, et illi agnoverunt, ut diximus supra, in Castu, item voce Lotio, ac inprimis Mysterium: ubi, inter alios ritus, Confessionem peccatorum, humi cubitionem, abstinentiam a certis cibis, sklhragwgi/an, multaque instituta rigidissime observata; vestem, quin etiam ac comae compositionem peculiarem requisitam fuisse, vidimus; item infra ubi de Secubitu sacrorum causa [orig: causÔ]. Vide quoque Victima, ubi alia iterum pror)r(h/sews2 formula. Neque vero caste, sed et summa [orig: summÔ] religione atque eu)labei/a cautissima [orig: cautissimÔ] in animo esse continenda nec sine magno peccandi metu vulganda, sua sacra existimabant iidem. Quod de mysteriis inprimis, non sine honore atque reverentia attonita spectari solitis, notat Plut. de signi progressus in Philosophia, ubi toi=s2 ento\s2 genome/nois2 tribuit siwph\n kai\ qa/mbos2, silentium ac stuporem. Imo generaliter in omnibus Sacris metus aliquis et pavida observatio. Unde iubebantur eu)fhmei=n, nec solum favere linguis; sed mentem ipsam tacitam custodire. Quintilianus Declam. In templo vero, in quo verbis parcimus, in quo animos componimus, in quo etiam tacitam mentem nostram custodimus, pulsare, velut in solitudine, velut in secreto quodam, non est ferendum. Ita profecto Sophocles, Oedipode Coloneo,

--- --- prose/ba ga\r ou) ---
k' a)\n pot' a)stibe\s2 a)\lsos2 e)s2
*ta=nd' a)maimake/tan kora=n,
a(/; tre/momen le/gein,
kai\ parameibo/mesq' a)de/rktws2
a)fw/nws2 a)lo/gws2, to\ ta=s2
eu)fh/mou sto/ma fronti/dos2
i(e/ntes2.

Ubi Chorus. ostendit tremorem suum et pavidam religionem, qua [orig: quÔ] corripiebatur, quum Furiarum praetergrederetur aedem aitque transire se absque murmuratione ulla, et quam maximo fieri poterat silentio, solum eu)fh/mou fronti/dos2 sto/ma i(e/nta, i. e. in mente sua bona verba trepide religiose versantem, ac mentem ipsam comprimentem, Des. Heraldus ad Arnobium l. 5. p. 221,

SACRA Anchora dicitur cuius eiciendae cura soli Magistro imminente tempestate, utpote in re Nautica magis versato, incumbit; Vertitur enim in clavo et Anchora hac totius navis salus, quae sine his vix est ut periculum evadere quear. Duplex nempe anchora in omnibus navibus bene instructis, ut Pindarus in Olym. ait, a)gaqo\n nao\s2 xeimeri/a e)n nukti\ a)poski/mfqai du) agkurai, Bonum est Hibernae in nocte, duas de nave anchoras esse suspensas; quarum maximam et validissimam Sacram Anchoram vocant, non adhibendam, nisi extrema urgente necessitate. Unde Lucretius in Drapetis, Visum est igitur, inquit, re perpensa extremam anchcram, quam nautae sacram nominant, dimittere. Vide Erasmum in Adagiis, ubi de Proverb. sacram anchoram solvere. Altera [orig: AlterÔ] vero, etiam sereno [orig: seren˘] caelo [orig: cael˘] et ubi ob recessum maris fluctuumque dimisso [orig: dimiss˘] velo [orig: vel˘] quiescendum est, utuntur. Peckius l. 1. ad edictum, ž. Magistrum navis, n. 2. tit. de exercitor. act.

SACRA Certamina sunt quae Diis olim dedicata, l. 4. ff. de his qui not. infam. qualia erant apud Romanos Fovis Capitolini, Apollinares Ludi, Romani Ludi et Magnae Deum [orig: Deűm] Matris. Quintilian. l. 3. c. 7. Ac laudes Capitolini Fovis perpetuae sacri certaminis materia, vel dubiae sunt, vel in Oratorio genere tractantur. Inde Firmicus Mathes. l. 3. c. 12. Sacris quoque faciet certaminibus praepositos. In antiqua Graecia Sacra Certamina quatuor erant lege vetustissima [orig: vetustissimÔ], Olympia, Pythia, isthmia et Nemea, in quibus praemium corona erat. Vide supra passim, ut et in voce Agones. Graecis dicta sunt Certamina haec, *)agw=nes2 i(eroi\, item periodikoi\, peri/xwroi et perikti/ones2: quibus oppositi oi( arguri/tai, seu xrhmati/tai, seu dwri/tai, in quibus praemii ergo decertabatur. De quo praeclaro discrimine exstat insignis locus apud Plutarchum, quo docemur, praemia Sacrorum Certaminum, praeter Coronam, fuisse Inscriptionem, Tabulam, Decretum et Ramum oleae, h. e. victoribus eorum proponi consuevisse praemia honoris, laudis, gloriae et famae perennis: cum aliis certaminibus, quae tanti non essent, dona darentur ex argento, aere, ebore, talibusque, quae verius sunt compendii, quam illius celebritatis, quae generosissimi cuiusque pectus acuit. Vide eum polit. *paragg. Atque hinc Sacrorum illis cognomen additum, non tam, quod in Deorum honorem instituta essent (hoc enim iis cum aliis certaminibus commune fuit) quam quod eorum praemia consisterent e)n stefa/nw| mo/nw|, in corona sola, uti Pollux ait l. 3. c. 30. iisque adde, quae modo diximus: Unde et stefani/tai quoque et fulli/nai, coronarii. ac foliacei sunt appellati. uti autem haec certamina Sacra dicta, sic et Sacras coronas memorat lex 40. ff. de re Fud. quae videl. in Sacris his certaminibus paratae sunt, de quibus, aliisque huc pertinentibus, vide C. Paschalium Coronar. l. 6. toto, et infra.

SACRA Cohors apud Thebanos dicta est cohors CCC. militum, qui, quod arcto [orig: arct˘] inter se amicitiae nexn iuncti acerrime pugnare solerent, hinc nomen id meruere [orig: meruŕre]. Delectam manum vocat C. Nepos Pelopida [orig: PelopidÔ] c. 4. Pelopidas --- in Leuctrica pugna --- fuit dux delectae manus, quae prima phalangem prostravit Laconum. Auctor istius


page 16, image: s0142a

fuit Gorgias, prw=tos2 e)n *qh/bais2, ut tradit Polyaenus l. 2. de qua pluribus disserentem Plutarchum vide. Et non absimilis apud Macedones fuit ala Equitum, ab amicitia et sodalitate Hetaerice appellata, apud eundem Nepotem Eumene c. 1.

SACRA Cryphia seu Opertanea, apud Petronium ubi alii crypta legunt, dicebantur Veteribus illa, ad quarum inspectionem, non nisi post variorum annorum moram et per difficiles plurimarum ceremoniarum ambages, homines admittebantur. Qualia erant Eleusinia, Mitriaca, Cotyttia Samothracia et alia id genns: in quibus e)potteu/seis2 et ostensiones prae cipue locum habebant. Secreta quoque vocat idem Petronius et nocturnas religiones: Petoque et oro, ne nocturnas religiones iocum risumque faciatis, neve traducere velitis tot annorum secrata, quae mille vix homines norunt [orig: n˘runt]. Sacra operta val. Flaccus, ubi de Samothraciis sacris loquitur, l. 2. v. 439.

Hactenus in populos vates Samothraca, Deumque [orig: Deűmque]
Mysta vale, sacrisque metum servemus opertis.

Occulta Tibull. l. 1. Eleg. 7. v. 58.

--- --- et occultis conscia cista sacris.

Ipsa vero vox Cryphia, in veter. Inscr. occurrit, OSTENDERUNT. CRYPHIOS. etc. Vide quae de Silentio in sacris infra dicemus, ubi inter alia et religionem Christianam kru/fion do/gma Gentilibus dictam esse videbitur, ut et quae retro dicta, in voce Mysterium.

SACRA Ficus apud Dionysium, ubi de statua Navii Auguris, quam ex aere in Foro Romano positam ait ante Curiam, iuxta Sacram ficum, *kai\ i(/na mnh/mhs2 ai)wni/ou tugxa/nh| para tw=n e)piginome/nwn, ei)ko/na kataskeua/sas2 au)tou= xalkhn= die/sthsen e)pi\ th=s2 a)gora=s2, h( kai\ ei)s2 e)me\ h)=n e)=ti pro\ tou= bouleuthri/ou keime/nh) plhsi/on th=s2 i(era=s2 sukh=s2. Et ut aeterna huius rei extaret menoria, statuam confecit ex aere eamque in Foro erexit, quae et ad mea tempora adhuc ante Curiam perdurat, haud procul a Sacra Ficu; Plinio l. 15. c. 18. est Ficus Ruminalis, sub qua Lupa Romulum Remumque lactasse [orig: lactÔsse] deprehensa est: sed factum id non in Comitio, ubi Ficus Sacra erat, verum in Germalo haud procul, a Sacro Luco, de quo supra. Itaque potius Ficus fuit, quae ad aram, sub quae novacula ac cos Navii defossa, enata est. Hanc magna [orig: magnÔ] religione coluere [orig: coluŕre] Romani, Navii monitu: quae proin, ubi exaruerat, rursus serebatur a Sacerdotibus, donec Neronis Imperio [orig: Imperi˘] anno Urb. Cond. 811. totum hoc ficetum, cuius Festus in Fragm. meminit, penitus exaruit, uti Tacitus narrat Annali 13. c. ult. postquam super octingentos et quadraginta annos viguisset: Populus tamen hanc Ruminalem fuisse, credidisse videtur: unde et Tacitus, aliique Auctores, praeter Plinium memoratum, eam Ruminalem vocant; sed refragante Livio [orig: Livi˘] l. 1. c. 4. et Varrone, l. 4. de LL. qui exactius de ea scripsere [orig: scripsŕre]. Salmas. ad Solin. p. 1137.

SACRA ficus suburbium Atheniense, qua Eleusin ibatur: Philostr.

SACRA Insula circa Hispaniam est. Avieno in Ora maritima. Et nunc Isola sacra: Insula parva Latii, in limite Hetruriae, inter duo ostia Tiberis, in ora maris Tyrrheni ad 2. milliar. extensa. Baudr.

SACRA Peregrina apud Spartian. in Hadriano c. 22. Sacra Romana diligentissime curavit; peregrina contempsit: non sunt Graeca sacra, ut Eleusinia, cum ipse tanto [orig: tant˘] rerum literarumque Graecarum studio [orig: studi˘] teneretur, ut inde vulgo Graeculus audiret. Unde Aut. Victor in Hadriano, Pace ad Orientem composita [orig: compositÔ] Romam regreditur, ibi Graecorum more seu Pompilii Numae, caerimonias, leges, gymnasia doctoresque curare occepit, adeo quidem ut ludum etiam ingenuarum artium, quod Athenaeum vocant, constitueret, atque initia Cereris Liberaeque, quae Eleusina dicuntur, Atheniensium modo Romae percoleret. Sed Aegyptiaca, quae non huic solum, sed et multis aliis Principibus, inter quos Augusto inprimis, spreta legimus. Salmas. ad Spartian. Vide quoque in vocibus Anubis et Isis.

SACRA Solis Arabiae Felicis Promontorium Ptolom.

SACRA Via [1] vocabatur quae Eleusinem Athenis ducit, Athen. l. 12.

SACRA Via [2] in Urbe Roma vocata est, quod in ea ictum sit foedus inter Romulum et Tatium. Hac [orig: HÔc] triumphantes in Capitolium ibant. Sacer clivus Horatio l. 4. Carm. Od. 2. v. 35. dicitur. Idem Sermon. l. 1. Sat. 9. v. 1.

Ibam forte Via [orig: ViÔ] Sacra [orig: SacrÔ] (sicut meus est mos)
Nescio quid meditans, tec.

SACRA suscipere apud eundem Spartian. ibid. c. 13. in Adriano. Post hoc --- ad Achaiam navigavit et Elcusinia sacra exemplo [orig: exempl˘] Herculis Philippique suscepit: et Ciceronem in Vatinium, Ut cum inaudita ac nefaria Sacra susceperis, cum inferorum animas elicere, cum puerorum extis Deos Manes mactare soleas; Graecis est lamba/nein et paralamba/nein ta\ i(era\ kai\ ta\ musth/ria item muei=sqai. Latinis aliter percipere, in veteri Inscript. Percepto [orig: Percept˘] criobolio [orig: crioboli˘] taurobolioque. Item accipere, in alia Inscript. Accepto [orig: Accept˘] taurobolio [orig: tauroboli˘]: Sumere quoque, apud Tibullum, l. 1. Eleg. 5. v. 11.

Hoc sollenne sacrum multos hoc sumet in annos etc.

Et de prima initiatione dicebatur: quemadmodum qui initiabant Sacerdotes, dicebantur ea tradere. De secunda vero initiatione, quae e)poptei/a dicebatur, quaeque communiter, interie cto [orig: ct˘] demum quinquennio [orig: quinquenni˘], ut quidam; vel anno [orig: ann˘], ut Salmas. et non nisi per variarum ceremoniarum ambages conferebatur, visere seu invisere sacra, dictum: sicut Sacerdotes tum ostendere dicebantur. Quamvis non raro ista confundant Auctores; inter quos Tertullian. contra Valentin. epoptas vocat, qui mystae tantum erant: Alii quoque Scriptores visere et invisere mysteria, pro simpliciter muei=sqai, seu suscipere, passim scribunt. Sed et primam ac secundam e)poptei/an dici solitam,


image: s0142b

colligit Salmas. cx Seneca, ubi revisere dicit de iis, qui ad Eleusiniorum inspectionem fuerunt admissi etc. Utrumque certe, in Principibus saltem, una [orig: unÔ] eademque [orig: eÔdemque] vice factum, Hadiano, Marrco Antonino, aliis, qui sibi hunc honorem deferri voluerunt, ut non diversis vicibus Susciperent initia et in sacrarium intimum admitterentur, sed uno [orig: un˘] eodemque [orig: e˘demque] tempore utriusque participes redderentur. Quod primum Demetrio concessum esse, narrat Plut. in Vita eius. Salmas. Not. ad Spartian. loc. cit.

SACRAE nonnumquam absolute dicuntur Largitiones Principis privatae; unde qui iis praeerat, Comes Sacrarum in l. 120. Cod. Theodos. de Decurion. quemadmodum et Palatini sacrarum occurrunt, l. 13. de Indulg. debitor. Vide supra in voce Largitiones.

SACRAE Coronae tum quas Numinibus suis olim Gentiles imponebant, tum quas honoris causa [orig: causÔ] eorum tholis appendebant, tum quas ipsi in re sacra gestare solebant, dictae sunt. Et quidem, vix ullum simulacrum Numinis, aliquam celebritatem adepti, incoronatum: textaque unicuique ex ea materia corona fuit, quae ei grata in eiusque tutela esset. Sic Fluminibus es arundine nectebatur, qua [orig: quÔ] tamen et Dioscuros et Apollinem quoque cingi solitos legimus. Autumnus coronabatur pomis; corymbis racemisque Bacchus; ficis recentibus Saturnus; floribus Iuppiter, populo alba [orig: albÔ] Hercules; pinu et ebulo [orig: ebul˘] Pan, olea [orig: oleÔ] Pallas; foeno [orig: foen˘] Vertumnus; pyleone Iuno; rosis Gratiae; myrto [orig: myrt˘] et rore marino [orig: marin˘] Lares, aliis alii: omnibus vero dendrolibanus conveniebat, quovis [orig: qu˘vis] sacrificio [orig: sacrifici˘] iis gratior. Vide Car. Paschalium Coronar. l. 4. c. 1. 2. et. 3. Neque vero ipsa horum idolorum simulacra solum, sed etiam hinc luci, arae, sacella, templa, alique iis dicata, eundem ornatum accepere [orig: accepŕre], ut alibi diximus. Porro honori Deorum coronae, inter anathemata, in editissimis Templorum locis, suspendebantur, idque nonnumquam publico Decreto [orig: Decret˘], testandae, aut ostentandae pietati, vel celebrando insigni alicui Numinis beneficio: aliquando privato affectu. Cuiusmodi Sacras coronas Nero in cubiculis circum lectos posuit, apud Sueton. c. 15. templis videl. detractas, eoque [orig: e˘que] pacto [orig: pact˘] cultum divinum ad se transtulit. Mutuo inde vero aliquando sumptas esse, condecorando illi, cuius virtus universorum iudiciis patriae utilis fuisset, ceremoniaque peracta [orig: peractÔ], repositas, colligitur ex Tacito Annal. l. 15. ubi de Nerone. Ut autem, cuius donum esset corona talis, sciretur, additae Inscriptiones sunt, uti de corona aurea a T. Flaminio Apollini consecrata [orig: consecratÔ], docet Plut. in Vita eius. Etiam in aede sacra non appendebantur, ut aureae illae ingentes et ponderosae, sed, ut leviores et plures, aliquando coniciebantur coronae, in adyta aedium sacrarum ipsasque Nummum statuas, cuius moris meminit Capitolin. in Marco. Sed et coronati aspiciebantur sacrificantes, omnesque ii, qui sacra peragebant, victimae quinetiam, et supellex sacra, neque ulla pars divini cultus coronis carebat, ut idem Paschalius pluribus docet l. cit. c. seqq. Vide quoque hic [orig: hţc] passim. Aliae sunt Sacrae coronae, de quibus supra diximus, in voce Sacra certamina.

SACRAMENTARIUM seu liber dicitur Ecclesiasticus in Communione Romana in quo omnes collectae et preces in Missis aliaeque orationes ad Officium divinum et sacros ritus totius anni continentur, apud Dominic. Macrum in Hierolex. Cuius primum Auctorem fuisse Gelasium Episcopum Romanum scribit Ioannes Diac. Vita [orig: VitÔ] Gregorii M. a quo emendatum, recensitum et breviatum ait, quod et praefert titulus Codicis Rivipullensis, apud Steph. Balluzium Not. ad Agobardum, laudatum Car. du Fresne in Glossar. ubi et de Sacramentorum libro, qui Gregorii nomen praefert, quique Hugonis Menardi Benedictini Observationibus illustratus est, varia habes Ei Euchologium respondet, in Ecclesia Graeca, quod vide. Vide quoque supra, Missale.

SACRAMENTUM [1] unum ex tribus Militiae generibus fuit apud Romanos, de quibus ita Servius ad Aen. l. 8. v. 1. Tria fuere Militiae genera, Sacramentum, Coniuratio et Evocatio. Sacramentum eorum, qui singuli iurabant, pro Rep. se esse facturos, nec discedebant, nisi confectis stipendiis etc. Eratque hoc solum legitimum militiae genus, quoqui [orig: qu˘qui] militaturi erant ab ipsis Ducibus delectu habito [orig: habit˘] conscribebantur, quod quo [orig: qu˘] modo [orig: mod˘] factum fuerit, tradit Polybius l. 6. Ubi quod de Sacr amento militari dicit, quale id fuerit, nemo exponit, nisi quod sancte atque religiose id a Militibus observatum, eoque illos iussos fuisse Ducem sequi, quocumque duceret, scribant Auctores. Sic enim Dionys Halicarn. l. 11. ubi de secessione plebis in montem Aventinum, Hortantibus, inquit, multis sacra movere signa, neque tutum neque sanctum esse existimantibus omnibus Ducem relinquere, ob Sacramentum militare, quod maxime omnium servant Romani. Fubet enim militantes sequi Ducem, quocumque ducat: Lexque Ducibus potestatem dedit occidendi non parentes relinquentesque signa, indemnatos et indicta [orig: indictÔ] causa [orig: causÔ]. Et primum quidem, milites Sacramento [orig: Sacrament˘] tantum a Tribunis rogabantur, non iureiurando [orig: iureiurand˘] ad militiam adigebantur: ipsi autem inter se coniurabant, se fugae atque formidinis causa [orig: causÔ] non abituros, neque ex ordine recessuros. Postea vero, L. Aemilio Paulo [orig: Paul˘] II. Terentio Varrone Consulib. anno [orig: ann˘] Urb. Cond. 538. iureiurando milites fieri coepere [orig: coepŕre], Liv. l. 22. c. 38. Milites tunc, quod numquam antea factum erat, iureiurando a Tribunis militum adacti, iussu Consulum conventuros neque iniussu abituros. Nam ad eam diem nihil praeter Sacr amentum erat: et ubi ad Decuriatum aut Centuriatum convenissent, sua [orig: suÔ] voluntate, ipsi inter se Equites Decuriati, pedites Centuriati coniurabant, sese fugae ac formidinis ergo [orig: erg˘] non abituros, neque ex ordine recessuros, nisi teli sumendi aut petendi aut hostis feriendi aut Civis servandi causa [orig: causÔ]. Id ex voluntario inter ipsos foedere, a Tribunis, ad legitimam iuris iurandi actionem translatum. Quod iusiurandum prolixe exsequitur A. Gellius l. 16. c. 4. Quantam vero vim habuerit militare Sacramentum, et ut sine illo pugnare cum hoste more Maiorum non licuerit, ostendit pluribus Cic. in de Offic. l. 1. c. 11. Ubirecitat, inter alia, exemplum filii Catonis, qui in Exercitu P. Aemilii tyro militabat. Cum enim huic videretur unam dimittere Legionem, et Catonis quoque filium sic dimitteret, ille autem amore pugnandi in Exercitu remansisset,


image: s0143a

Cato ad P. Aemilium scripsit, ut, si illum pateretur in Exercitu remanere, secundo eum obligaret militiae Sacramento. Cuius rei et Plut. meminit in quaest. Rom qu. 39. ubi quaerit: Qua [orig: QuÔ] causa fiat, quod qui Sacramento [orig: Sacrament˘] militari non tencrentur: etiamsi alias in casiris exercituque versarentur, non tamen haberent ius interficiendi aut vulnerandi hostis? Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 3. cum paralipom. Thom. Dempsteri. Horatius l. 2. Od. 17. v. 9.

--- --- --- --- Non ego persidum
Dixi Sacramentum: ihimus.

Servius tamen formulam Sacramenti antiquitus usitatam, proponere videtur ad Aen. l. 2. v. 157. cum inter alia ait, miles exiens ad bellum iurabat, se nihil contra Remp. facturum. Et paulo post, Post electionem in Remp. iurant: et ad l. 7. v. 614. l. 8. v. 1. singuli iurabant, se pro Rep. esse facturos. Simile quid suggerit Tertullian. de cor. Mil. c. 11. Credimusne humanum Sacramentum divino superinduci licere, et in alium Dominum respondere post Christum et eierare Patrem ac Matrem et omnem proximum, quos et lex honorari et post Deum diligi praecipit etc. Claudian. item in Ruffinum l. 2. v. 274.

Tu licet occiduo maneas sub cardine Solis,
Tu mihi Dux semper Stilicho, nostramque vel absens
Experiere [orig: Experiŕre] fidem.

Aliam non obscure elicias ex Cicerone Philipp. 13. At militibus inclusis opem ferre, nihil moror illos salvos, et ire quo iubetis. Quibus omnibus antiquior illa apud Livium, Dec. 1. l. 2. Centurio erat M. Flacco, eius inter primores pugnae flagitator, victor, inquit, M. Fabi, revertar ex acie, si fallo Fovem Patrem Gradivumque Martem, aliosque iratos invoco Deos. Idem dein omnis exercitus in se quisque iurat, vide eundem Dec. cit. l. 10. et Dec. 3. l. 2. Ita inter se igitur primitus milites iurabant, post, in eadem verba, ab iis a Tribuno iuramentum exactum, ut diximus, ex A. Gellio loc. cit. Sub Principibus dein, ut ipsa regendi norma, sic et Sacramentum immutatum, et cum sub Consulibus illud praestitisse satis esset, sub Caesaribus insuper iuramentum a Sacramento diversum exigi coepit, non in castris modo, sed et in Urbe, quod cupidissime retentum est. Non enim leve Imperii firmamentum fuit, in obsequium Principis Optimates adactos esse. Vide Lipsium ad Tac. Annal. l. 16. suh fin. Hodie iuramentum fidelitatis dicitur, de quo alibi. Porro, enses iuraturi vibrabant, et distringebant, quo [orig: qu˘] significarent, evaginatis gladiis ulciscendam Sacramenti violati fidem, qua de re locus est notatu dignissimus, apud Amm. Marcellin. l. 21. Sequebatur statim mira quaedam alacritas, quam elatis in altum manibus attestabantur: uti discimus, ex Lucano Pharsal. l. 1. v. 386.

--- --- His cunctae simul assensere [orig: assensŕre] cohortes,
Elatasque alte, quaecumque ad bella vocaret,
Promisere [orig: Promisŕre] manus.

Quod sanctissimum iuramentum videtur appellari, apud Caesarem de Bell. Gall. l. 6. etc. Uti vero Tirones arma sumpturi in iusiurandum adigebantur, ita exauctorandi; eodem [orig: e˘dem] illo [orig: ill˘] Sacramento solvebantur priusquam dimitterentur. Amm. Marcellin. l. 24. Duos Tribunos sacramento [orig: sacrament˘] solvit, ut desides et ignavos. Et l. 25. abiecti autem sunt Sacramento alii quatuor, ob flagitium simile etc. Vide omnino Dempsterum praefatum: et de Sacramento militari sub Imperatoribus Christianis usitato, supra ubi de Furamento. Nec vero Latinorum solum militum, sed et Graecorum, eam fuisse consuetudinem, ut Sacramento adigerentur, docet Eurip. in Iphigenia in princ. Et Apollodorus, Bibl. l. 3. ubi de adactis in fidem Agamemnonis militibus, cum in Troiam moveretur. Idem in Aiacis persona Ovid. Confirmat, Metam. l. 13. fab. 1.

Et nunc ille eadem nobis iuratus in arma,
Et pars una Ducum etc.

Nomen quod attinet, Heraldo inde dictum est, quod, qui Sacramento dicebant milites; quasi Sacris quibusdam et mysteriis devoverent se ac consecrarent. Unde Sacramenta suscipere ii dicti Arnobio adv. Gentes l. 3. uti Graecis musth/ria lamba/nein, de qua phrasi vide infra verbo Sumere. Iidem devoti ibid. et inferiori aevo [orig: aev˘] cute puncti, non tam ne latitarent, quam ut hoc [orig: h˘c] pacto [orig: pact˘] militiae consecratos et devotos sese esse monerentur; quemadmodum in mysteriis iterum, notandis quibusdam signari solitos tou\s2 memuhme/nous2, diximus supra voce Consignati. Locus Arnobii integer sic habet: Ne nos quisquam pervicaciter arbitretur Sacramenta suscipere nolle ceterorum --- Numinum: devotas etenim mentes, et manus protendimus, neque aspernamur, quocumque invitaveritis accedere; quas phrases formulasque loquendi e militia depromptas erudite illustrat praefatus Auctor in Animadv. suis Arnobianis p. 129. et seqq. ubi et manus protendisse, cum citati paratos se esse Sacramento dicere ostenderent, milites, adnotat. E're bellica Sacramenti vox in Ecclesiam translata est, de qua Theologi consulendi: pauca temen et hic subiungam. Nempe apud Scriptores Ecclesiasticos, quodvis mysterium, ac Christianae Religionis arcanum, hoc [orig: h˘c] nomine venit; sed speciatim res sacra, arcana, symbolica, spiritualis gratiae significativa, adeo que quilibet ritus sacer, cunctaeque ceremoniae, quibus arcana illa vel velabantur, eo [orig: ] denotari coepere [orig: coepŕre]. Quo [orig: Qu˘] pacto [orig: pact˘] ad Foederis Divini symbola et sigilla denotanda adhiberi coepit, quod a Tertulliano primum factum; ut male ex latiori vocabuli usu, plura Sacramenta proprie dicta, quam duo, nonnulli colligant. Cum et Patres et Vulgatus Interpres et ipsum Pontificale Romanum, res omnes, ritusque sacros, ista [orig: istÔ] voce complectantur. Idem vocis *musthri/ou apud Graecos usus; quo [orig: qu˘] illi partim arcana Christianae Religionis dogmata, partim etiam sacra illa Signa et ceremonias expresserunt: tum, quod occulta Graecorum sacra et mysteria multiplicibus olim constabant ritibus; tum quia externi illi Ritus et Signa, arcanam significationem habent et latente mysterio [orig: mysteri˘] sese potissimum commendant. S. Scriptura Signa Foederis appellat, Genes. c. 9, v. 12, 13. et c. 17. v. 11. Sigilla Iustitiae Fidei, Roman. c. 4. v. 11. Signa simpliciter,


page 17, image: s0143b

Exod. c. 12. v. 13. *(upodei/gmata, Hebraeorum c. 8. v. 5. et c. 9. v. 23. et *)anti/tupa, 1. Petri c. 3. v. 21. Quae Spiritus S. voces longe aptiores sunt. Interim vulgato [orig: vulgat˘] iam vocabuli huius usu et Ecclesiastici iuris reddito [orig: reddit˘], non ea [orig: ] superstitione verborum duci convenit, ut Signa illa Sacramenta appellare vereamur: quae Socinianorum fraus est; qua [orig: quÔ] non tam vocabulum, quam ipsam Sacramentorum naturam ac vim, petere constat. Franc. Burmannus Synopsi Relig. Christianae Part. I. l. 7. c. 4. ž. 2. 3. et 4. De Sacramentis in specie, Circumcisione, Paschate, Baptismo, Eucharistia. Vide quaedam hic [orig: hţc] passim. De Sacramento Catechumenorum, Veteribus memorato; quod quidam de Eulogiis; alii de ritibus et ceremoniis quibusdam ante Baptismum adhiberi solitis, sale inprimis, qui peculiari benedictione consecratus Catechumenis dabatur, praesertim ad festos Paschatis dies, quibus Fideles communicabant, accipiunt, vide Car. du Fresne in Glossar. ubi varios Auctores hanc in rem citat, nec non supra passim, ubi de Eulogiis, Fracto pane etc. De horribili vero Sacramenti ritu, quo [orig: qu˘] Samnites ex vetusta sua superstitione a Sacerdote Ovio Paccio initiati sunt, Livium l. 10. c. 38. Addo saltem, per Sacramenta iam olim, item Super Sacramenta iuratum, a Christianis, uti docet C. Barthius Animadv. ad Statium Theb. l. 5. v. 168. Vide supra, ubi de Iuramento.

SACRAMENTUM [2] Latinis pecuniam quoque notat seu pignus a litigantibus, apud Pontifices, in sacro loco depositam, quo [orig: qu˘] multabatur is, qui causa [orig: causÔ] cadebat. Similiter apud Athenienses Sacramentum deponebat, initio [orig: initi˘] litis, tum Actor, tum Reus; quorum is, qui iudicio [orig: iudici˘] vicerat, suum sacramentum auferebat: victi vero sacramentum, et illud quoque, quod victor abstulerat, sed victus reponebat, ad aerarium redibant; ut ex his Aristophanis versibus in Vespis constat,

*ka)/|cw tou/tou ta\ te/lh xwri\s2, kai\ ta\s2 polla\s2 e(katosta\s2,
*prutanei=a, me/tall' a)gora\s2, lime/nas2, misqou\s2 kai\ dhmio/prata.
*tou/twn plh/rwma ta/lant' e)ggu\s2 dixi/lia le/getai h(mi=n.
*)apo\ tou/twn nu=n misqo\n kata/qes2 toi=si dikastai=s2 tou= eniautou=.

Ad Aerarium nempe redibat Sacramentum, quod *prutanei=a vocarunt [orig: vocÔrunt], atque merces Iudicibus dabatur, ut habet Pollux l. 8. c. 6. Varie autem Veteres, hoc Sacramentum definiunt; nam alii existimant esse decimam multae; alii vero putant definiri drachmis tribus, ubi controvertitur et agitur de centum drachmis; aut pluribus ad mille usque; et triginta drachmis, si de mille drachmis, aut pluribus ad decem milia usque agatur. Vide Eundem ibid. At *parakatabolh\ dicebatur Sacramentum, quod deponebant vel litigantes cum Fisco sive Aerario publico, de bonis publicatis, aut aliis huiusmodi, vel litigantes alii cum aliis de hereditatibus, quae petuntur, aut Virginibus dotalibus. Et tum, cum litigabatur cum Fisco, in Sacramentum deponebatur quinta pars aestimationis illius rei, de qua litigabatur; in litibus vero, quibus hereditates petebantur, aut virgines dotales, sacramentum erat decima pars eorum, quae iudicio petebantur, bonorum. Erat praeterea e)pwbeli/a, qua [orig: quÔ] Actor mulctabatur, nisi iudicio [orig: iudici˘] vicisset et reo cedebat, idque in pecuniariis causis, eratque sexta pars pecuniae illius, de qua lis erat et controvertebatur etc. Vide Harpocrationem in vocibus *prokatabolh\ et *)epwbeli/a, plura vero hanc in rem, apud Sam. Petitum Comment. in LL. Atticas, l. 5. tit. 2. uti de phrasibus, Sacramento provocare, rogare, quaerere, stipulari; item contendere et restipulari, apud Romanos usitatis, infra ubi de Sponsionis in Foro faciendae ratione: ut et de simili Graecorum more antiquissimo, apud Desid. Heraldum Animadversion. Arnobian. l. 4. Aliam iterum vocis notionem infra habes, ubi de Triumviris capitalibus.

SACRAMENTUM [3] Iuris sodalitii apud Iustinum l. 20. c. 4. Sed trecenti ex Iuvenibus, cum sodalitii Iuris Sacramento quodam nexi separatam a coeteris civibus vitam exercerent, quasi coetum clandestinae coniur ationis haberent, civitatem in se converterunt: ut ex MSS. restituit Gronovius; est formula seu pactio, in quam se obligant Sodales vel Collegiati. Facit enim potestatem Lex Sodalibus pactionem sibi, quam velint, ferendi, dum ne quid ex publica lege corrumpant, l. 4. ff. de Collegiis et Corporibus. Quod Pacta inter se componere, vocat l. un. Cod. de Monopoliis. Sic de Christianis ad Traianum, refert Plinius, eos se sacramento [orig: sacrament˘] non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent, l. 10. Ep. 97. Non enim proprie iureiurando sese adigebant, sed de lege Dei admoniti quisque et sibi et Ecclesiae, mansuros in hac vitae regula, recipiebant. Sic et Pythagorae discipuli, no/mous2 par' au)tou= deca/menoi kai\ prosta/gmata, w(sanei\ qei/as2 u(poqh/kas2, w(=n e)kto\a tou=de\n e)/pratton, pare/meinan o(monoou=ntes2, ut ait Famblichus; et alibi pro\ tou= ti parabh=nai tw=n w(risq e/ntwn u(p' au)tou= h(rou=nto a)poqanei=n, Prius quam contra ea, quae definita ab ipso erant, impingerent vel minimum, mori praeoptabant. Atque hoc erat Sodalitii iuris sacramentum, illud vinculum, quo [orig: qu˘] continebatur societas illorum, qui coierant. Hinc nexi sacramento iuris sodalitii dicuntur, qui sub certis legibus, pactisque coierunt, et collegium instituerunt. Ioh. Frider. Gronov. Observation. l. 4. c. 17.

SACRANEA in veteri Inscr. SACRANEA. DEAE. CERERIS. pro sacrata: sicut Consecraneus, apud Capitolin. in Gordian. III. c. 14. quam nominum formam medii temporis amavit Latinitas, Salmas. ad Capitolin. loc. cit.

SACRANI populus Italiae non procul a Roma. Servius in illud Virgilii Aen. l. 7. v. 796.

Et Sacranae acies et picti scuta Labici.

Dicunt, inquit, quendam Corybantum venisse ad Italiam ac tenuisse loca, quae Urbi vicina sunt. Ex eo populos ducentes originem Sacranos appellatos; nam sacrati sunt Matri Deum [orig: Deűm] Corybantes.

SACRARE cum de personis dicitur, est qei=on prosne/mein, divini quiddam tribuere; ut olim in Tribunis factum, postea in Imperatoribus: at consecrare, quod de mortuis Principibus usurpatum, est a)poqeou=n, vel qeou\s2 poiei=n, i. e. inter caelites referre, non solum divini


page 18, image: s0144a

quiddam, sed Deitatem, ut sic dicam, iis tribuere. Quod etiam inter Divos sacrare, dixit Spartian. in Severo c. 7. Nempe sacrati Imperatores, et sacratissimi, etiam vivi dicebantut; at qui Divi iam facti, ii consecrati, vel inter divos sacrati, dicebantur. Desacratos quoque dixit Capitolin. in Marco c. 18. Sacerdotes Antoniniani, et Socales et Flamines et omnia, quae desacratis decrevit Antiquitas. Interim verba haec nonnumquam promiscue sumi, docet Salmas. ad Spartian. loc. cit. Alia notio verbi, in hisce Virgilii l. 10. Aen. v. 419.

Iniecere manum Parcae: telisque Sacrarunt
Evandri --- ---

de qua vide accurate disputantem Macrob. Saturnal. l. 3. c. 7. et infra aliquid, verbo Sancire.

SACRARII Custos in Regula Isidori c. 19. est, qui aliis Sacrista dicitur. Apud recentioris enim aevi Scriptores, Sacrarium non raro appellatur, quod alias Secretarium, Diaconicum, Sacristia. Nonnumquam vero eam partem Aedis sacrae denotat, quam Graeci *(ieratei=on, *bh=ma et a(/gion *bh=ma appellavere. Locus nempe prope Altare, ut vocant, cancellis circumdatus, quo solis Sacrorum Ministris ingressus patebat: de quo dictum supra passim, inprimis in vocibus Bema, Cancelli, Chorus, Presbyterrium etc. Ex hoc loco Ambros. Episcopus Mediolanensis expulit Theodosium Imperatorem qui paulo ante ingentem innocentium hominum stragem ediderat. Graeci eum asscribus occludunt, ac tempore consecrationis, ut aiunt, portam eius velo [orig: vel˘] obtegunt; quod a Valentinianis quoque factitatum olim, arguit Tertullian. adversus illos c. 2. et 3. Iidem armatum eo ingredi neminem patiuntur. Unde Raynutius Parmae Dux, cum in Aedem S. Athanasii Graecorum collegii de Urbe Romae haud pridem venisset, et Graeci ritus sacrum audiendi cupidus, ipsum Sacrarium ingredi vellt, gladium ponere iussus est: uti refert Car. Macer in Hierolexico. Sed et generaliter pro Templo, non apud Gentiles modo, verum et apud Christianos, vox occurrit etc. De Sacrario Templi Hierosolymitani, unde vox ab aliis mutuata. dicemus infra, in voce Sanctuarium. At Sacrarium aeternae gentis, apud Stat. l. 5. Sylv. 1. templum est Flaviae Familiae augustum; de quo, ut novo quodam caelo, supra etiam locutus est, in Epulo Domitiani v. 18. et seqq. De eodem Val. Flaccum recte exponit Andr. Schottus Observation. l. 2. c. 56. Vide Casp. Barthium Animadversion. ad Statium d. l. cui adde Casaubonum ad Tiber. Suetonii. c. 51. ubi de Sacrario Augusti, in quo pretiosissima keimh/lia, ab Augusto sibi relicta, Livia habuit etc.

SACRATA Lex apud Livium l. 2. c. 33. dicitur, quod in sacro Monte a iurata plebe scita et lata sit: quae an una, an multiplex, non satis constat. Livius et Dionysius, ubi rem ipsam narrant, unam solum nominant. Sed Livius alibi non semel Sacratas Leges dixit; quemadmodum et Cicero de provinciis Consular. et in Orat. pro C. Cornelio, ut annotavit Manutius de LL. Rom. Budaeus vero, in posterioribus Annotat. Leges sacratas dictas, quibus sanctum iubetur esse alicui Deorum, quidquid ad versus eas fecerit, sicut familia pecuniaque. Sacrabantur vero Leges, aut consecratione, aut poenarum sanctione, uti Cicero docet pro Corn. Balbo, Deinde sanctiones sacrandae sunt aut genere ipso [orig: ips˘], ut obtestatione et consecratione Legis, aut poena [orig: poenÔ], cum caput eius, qui contra facit, consecratur. Vide quoque Connanum Comm. Iuris Civ. tit. 1. c. 13. num. 3. laudatum Ioanni Calvino Lexic. Iurid. sed inprimis, Ioa. Fider. Gronov. ad Livium d. l. Sic Lex quoque sacrata militaris lata legitur, ne cuius militis scripti nomen, nisi ipso velente, deleretur, additumque legi, ne quis, ubi Tribunus militum fuisset, postea Ordinum ductor esset, apud Liv. l. 7. c. 41. etc. In l. leges D. de leg. occurrunt Sacratissimae Leges, quae idem sonant, quibus nempe sanctum est, ut qui quid adversus eas fecerit, sacer alicui Deorum sit etc.

SACRATI apud Capitolin. in Gordianis, c. 14. ubi verba Maximini ad milites referuntur, Sacrati commilitones, imo etiam mei consecranei, et quorum etc. additur a Maximino, ut eos sacramenti militaris admoneat, cuius religionem maximum et praecipuum fidei vinculum fuisse, supra diximus. Illud vero qwpeutiko\n, quod etiam consecraneos vocat: hoc enim idem, quod commilitones, seu eorundem sacrorum participes. Alias Sacrati et Sacratissimi Imperatores dicebantur, dum in vivis adhuc erant, uti diximus supra, in verbo Sacrare. Vide Casaubon. Not. ad Capitolin. d. l.

SACRATIVIR praenomine Marcus, Eques Romanus, Capua [orig: CapuÔ] oriundus, a partibus Caesaris, occubuit ad Dyrrhachium, Caes. l. 3. Bell. Civil. c. 71.

SACRES Porci vide infra Sacrivae Arbores.

SACRICOLA apud Solinum c. 1. ubi de Sacello Herculis in Foro Boario, quo nec canibus nec muscis ingressus erat. Etenim cum viscerationem Sacricolis daret, Myagrum Deum dicitur imprecatus; clavam vero in aditu reliquisse, cuius olfactum refugerent canes: sunt sacri cultores, omnes qui sacris intersunt, non soli Sacerdotes. Huic enim viscerationi Herculeae Evander, cum rusticorum turba, aderat. Usurpavit vocem, de Iuliano Imperatore Ammianus, qui multas ex Solino dictiones et loquendi genera mutuatus est, l. 22. Idemque victimarius pro sacricola dicebatur, ad crebritatem hostiarum alludentibus multis. Visceratio autem d. l. epulum est vel convivium, quod ex visceribus, i. e. carnibus immolatarum hostiarum inter sacricolas agitabatur, uti videre est apud Servium, ad illud. l. 7. Aen. v. 716.

--- --- --- --- populique Latini etc.

SACRIFICA in Communione Romana, officium Monasticum est, in Monasteriis Sanctimonialium. Petrus Abaelardus p. 154. Sacrifica, quae et Thesavaria, toti Oratorio providebit etc. Sed ibi legi vult Sacristia Car. du Fresne in Glossar.

SACRIFICANTES olim coronati fuere [orig: fuŕre], ut et Sacerdotes omnes. Sed illi tantum coronati; hi vero insuper et vittati et infulati erant. Coronabantur autem plerumque olea [orig: oleÔ], uti Stat. habet Theb. l. 3. v. 466.



image: s0144b

Huc gemini vates sanctam canentis olivae
Fronde comam, et niveis ornati tempora vittis
Evadunt pariter --- -

Atque tunc dicebantur qallofo/roi. Quandoque tamen et auro, ut apud Prudentium Peristeph. v. 1013.

festa vittis tempora
Nectens, corona [orig: coronÔ] tum replexus aurea [orig: aureÔ],
Cinctu Gabino [orig: Gabin˘] russeam fultus togam.

Et Tertullian. de Idol. ubi in Sacerdotibus tantum provincialibus id obtinuisse, docet. Atque hinc coronae huiusmodi diademata dicta sunt, ut de Sacerdote Lunae, apud Cumana Pontica, refert Strabo l. 12. Quin et ipsi Reges, quoties sacrificabant, regalibus insignibus erant conspicui, ut iterum ex Prudentio discimus in Apoth. v. 559. Porro summopere cavendum erat, ne amplexando et contrectando Sacerdotem, insignia praedicta rumperentur: hoc enim pessimi ominis erat, Eurip. Fo. Act. 2. Et vero is sic adornatus ab omni iniuria tutus erat, sicut Minister Dei: nisi forte is dira imprecaretur civitati, tum namque ipsum haud minus infensis animis, quam tyrannum, exturbare, praeclarum facinus fuit, ut Cabirichi Sacerdotis exemplo docet Theopus, apud Plut. de Sacratis Genio. Coeterum, quomodo corona in Sacrificantibus fuit omnis faustitatis index, ita quoque, si cui sacrificanti ea decideret, quod in Galba Sueton. c. 18. et in Sulpitio Val. Max. l. 1. c. 1. notavere [orig: notavŕre], infaustum habebatur. Inter eos autem, qui, praeter Sacerdotes, pro publica salute vota faciebant, supplicabant, sacrificabant, apud Graecos; primi erant Magistratus illi, qui a re nomen adepti *stefanhfo/roi, Coronigeri, appellatis sunt, quam inter eminentissimas fuisse dignitates, Plut. docet in Praec. Polit. Athenis inprimis Magistratus fuit, cui nomen enne/a *)/arxontes2, dicebaturque *stefanhfo/ros2 arxh\ quasi augustior consessus, cui coronae gestandae, ac proin sacrificandi ius fuit de quo, aliisque huc pertinentibus, vide apud Car. Paschalium Coronarum l. 4. c. 13. et 14. Ut de habitu saltem hoc addam, niveum, cum superis; caeruleum, cum Inferis litarent, illum fuisse, observat Barthius Animadvers. ad Stat. Theb. l. 4. v. 449. Vide quoque eum, ad eund. l. v. 467. ubi nigro [orig: nigr˘] vestitu Inferis sacrificantes ex Senecae Oedipo, innuit etc.

SACRIFICATI in Ecclesia dicti olim, qui suppliciorum, vitae, vel etiam amissionis bonorum metu, idolis sacrificabant, licet Christianam fidem ex animo profiterentur. Alias Thurificati, Cypriano Ep. 52. ubi illos, ut et l. de Lapsu, pluribus exagitat, ac a caeterorum communione non solum arcendos contendit, sed et in graviori versari culpa, quam Libellaticos, de quibus supra. Vide Ioannem Forbesium Instructionum Historico-Theolog. l. 12. c. 1. et supra aliquid, voce Negatores.

SACRIFICIUM Hebr. [gap: Hebrew] et [gap: Hebrew] Graecis dw=ron et qusi/a, quae coniunguntur Psalmo 40. v. 6. erat in V. Test. oblatio religiosa, qua [orig: quÔ] Sacerdotis ministerio [orig: ministeri˘] res aliqua Deo sacrificabatur et sollenni ritu destruebatur, in symbolum cultus spiritualis. Eorum prima post lapsum mentio: ac a Protoplastis sacrificatum, ex tunicis pelliceis quibus amicti fuerunt, Gen. c. 3. v. 31. quidam colligunt, hucque putant respici Levit. c. 6. v. 30. et c. 7. v. 8. Alterum, si non primum, fuit Sacrificium Caini et Habelis, quorum alter de frugibus, alter de pecudum grege, ove aut vitulo, fecisse legitur, Gen. c. 4. v. 3. et seqq. Tertium memoratur Noachi, Gen. c. 8. v. 20. Quartum Melchisedeci fuit, Gen. c. 14. v. 18. Quinto sacrificasse [orig: sacrificÔsse] legitur Abrahamus, Gen. c. 12. v. 7. 8. et c. 22. v. 13. postque eum Isaacus c. 26. v. 25. et Iacobus c. 28. v. 18. et c. 35. v. 3. 7. In Aegypto postea collapso [orig: collaps˘], ut videtur, hoc [orig: h˘c] ritu, confer Exod. c. 5. v. 1. cum 8. v. 26. sub Israelitarum exitum Pascha institutum est, quod tum Sacrificium, tum convivium sacrum fuisse, patet ex 1 Corinth. c. 5. v. 7. coll. cum Deuter. c. 16. v. 5. 6. Circa quae tempora obtulit quoque inter Idumaeos aut Arabes Hiobus, c. 1. v. 5. et c. 42. v. 8. inter Midianitas Iethro, Exod. c. 2. v. 16. 21. et c. 18. v. 12. inter Syros ac Moabitas, Bileamus, Numer. c. 22. et 23. et 24. quae Ecclesiarum olim florentium, inter gentes istas, erant reliquiae. Fuere [orig: Fuŕre] autem eousque Sacerdotes, more avito [orig: avit˘], familiarum praecipui ac primogeniti: in quorum locum, ob peccatum in vitulo commissum, reiecta [orig: reiectÔ] universa [orig: universÔ] gente, lecti sunt Levitae, atque institutum fuit Sacerdotium Aaronicum, Exod. c. 40. v. 12. 13. ritusque Sacrificiorum, qui prius liberior, a Deo praescribi, et ad certum locum, Tabernaculum videl. vel Templum restringi coepit. In eorum vero (quorum plurimas fuisse species, infra videbimus) administratione, varia exacte consideranda veniebant. Sacrificiorum integritas et perfectio accurate praescripta deprehenditur, Levit. c. 22. v. 22. et Numer. c. 29. v. 8. nec ante octavum diem agnum, aliamve pecudem, offerre fas erat, Levit. c. 22. v. 27. cum ante id tempus, fetus a matre adhuc rubens et mollis ac partus illuvie squalidus, nondum pro perfecto animali habeatur. Oblatio ipsa hoc [orig: h˘c] ordine, quoad illius praecipua, fiebat. I. Imponebantur victimae manus, addita [orig: additÔ] peccatorum confessione, seu ad offerente, seu a Sacerdote. II. Inde victima mactabatur, excoriabatur, et in partes sex vel novem secabatur. III. Exta abluebantur, sanguis excipiebatur crateribus, et ne concresceret, agitabatur. IV. Adspergebantur eo [orig: ] Altaris cornua; quodque reliquum erat, ad illius pedem effundebatur. V. Holocaustum totum igne consumebatur; ex reliquis autem Sacrificiis solum pars aliqua: in Pacificis et Peccatis viscera ac adeps, quod et in agno Paschali obtinebat; in Muneribus, farinae pugillus, cum olei ac thuris libamine. VI. Dumque ardebat victima, Levitae Musico concentu Deum celebrabant, utque propitius Sacrificium acciperet, orabant. VII. Avibus autem, quod operosius sacrum fuisse tradunt Iudaei, Sacerdotis pollice discindebatur caput; tum sanguis ad Altaris angulum exprimebatur; dein ingluvies auferebatur, tandemque, discissis sub alarum recessu carnibus, concremabantur; Levit. c. 1. v. 14. 17. ad quem locum Abarbenel res X. in sacrificio


image: s0145a

numerat, quarum quinque ad eos ttinuerint, qui offerebant victimas, quinque reliquae ad solum Sacerdortem. Illae sunt, Manuum impositio in caput victimae, mactatio, excoriatio, dissectio, et extorum ablutio. Istae, sanguinem in pelvi excipere, eundem aspergere, ignem super Altare accendere, ligna digerere et partes carnium quae adolebantur. Itaque is qui victimam donumque offerebat, praesens adesse atque eo [orig: ] tempore, in atrio Sacerdotum, versari tenebatur: Cum vero pro Populo faciendum esset, aderant Legati universitatis sacrorum causa [orig: causÔ], [gap: Hebrew] i. e. Viri stationarii, appellati. Verum cum sine Sacerdote Deuts adiri non posset, a Sacerdotibus Sacrisicium peragebatur: Pontifexque sacrificabat, ubi libitum esset; qui tamen Sacrsicia potius auspicabatur, reliquis partibus Sacerdotum minorum turbae mandatis, qui sortito munus obibant, victimarumque partes praecipuas nanciscebantur, Exod. c. 29. v. 27. 28. Deuteron. c. 18i. v. 3. Participabat vero cum Sacerdote, de rebus sacris, universa eius familia, exceptis mercenariis, Levit, c. 22. v. 10, 11. hoc tamen discrimine, quod Sacerdoti soli res sanctissimae e. g. Sacrisiciorum carnes: reliqus vero res sanctae, leves sanctitates dictae, ut Primitiae, Decimae etc cederent, Exod. c. 29. v. 37. etc. Locus, ut dictum, post latam Legem non amplius liber, sed, repudiatis omnibus aliis, iis inprimis, qui Excelsa dicebantur, Tabernaculum primo, dein Templum fuit: ubi in Altari oblata victima, Igne sacro [orig: sacr˘], qui super eo erat, depacebatur ac sanctificabatur, vide Matth. c. 23. v. 19. Quae omnia quem usum, quemque finem habuerint, apud Theologos videre est. Sufficiat dicisse, tantum Sacrificiorum numerum ac varietate, a Deo institutam fuisse, tum, ut multiplici illo [orig: ill˘] ministerio [orig: ministeri˘] Populum exerceret; tum ut varia [orig: variÔ] adeo imagine CHRISTI Plenitudinem, quam una figura capere non poterat, exprimeret; denique, ut ipsorum Sacrificiorum imperfectionem testaretur, quae cum singula peccatum expiare non possent, tanto [orig: tant˘] numero [orig: numer˘] offeranda, identidemque varianda ac iteranda erant. Quae cum cuncta CHRISTUS unico [orig: unic˘] ac digno [orig: dign˘] Sacrificio [orig: Sacrifici˘] implevisset, sicque ipse Sol iustitiae Populo suo affulsisset, nocturnae illae Sacrificiorum veterum umbrae ac faces, rebus iam luce retectis, paulatim evanuerunt. Vide Franc. Burmannum Synops. Theol. Tom. prior. loco 21. c. 11. De Sacrificiis Gentilium, et quidem Romanorum vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. passim l. inprimis 3. c. 39. cum Dempsteri Paralip. Atheniensium, Franc. Rossaeum Archaeol. Attic. l. 6. c. 3. Aliorum; Alios; nec non supra in voce Prosiciae, alibique passim: de Sacrificio inprimis eorum arcano ac mystico supra voce Daemon.

Sacrificiorum Veteris Ecclesiae varia genera ac species.

a. Animalia, quae offerre fas erat, mactabantur ad aram, erantque illorum quinque genera. Vaccae aut Tauri, sub quibus vituli quoque. Oves, Caprae ac Haedi; Columbae et Turtures. Abominationi contra Deo erat omnis *)anqrwpoqusi/a. Vide paulo infra, Victimae, ss. Anniversaria Sacrificia, festis sollemnioribus. Paschatis, Pentecostes, Festi Tabernaculorum, in novi Anni exordio, ac praesertim Expiationis die, offerebantur, vide Numer, c. 28. g. Fruges, vide paulo infra, Oblationes. d. Hebdomadalia Sacrificia, Sabbatis peculiaria erant. e. Holocausta, tota igne consumebantur, hinc [gap: Hebrew] , quod tota in fumum ascenderent, dicta: Quale fuit Sacrificium iuge, de quo mox. z. Iuge Sacrificium, macime celebre erat, Hebr. [gap: Hebrew] , Graecis endeleximo\s2, appellatum: quia numquam omittebatur, seu festus, seu profanus esset dies. Constabat id duobus agnis anniculis, quorum alter mane, alter vesperi mactabatur. Vide Exod. c. 29. v. 38. et Numer. c. 28. v. 3, 4i. Dignum autem notatu, quod eadem [orig: eÔdem] hora [orig: horÔ], qua Sacerdos agnum, in Templo, mactabat, se ipsum Patri obtulit is; cuius iuge hoc sacrificium typus erat, SERVATOR noster; Marci. c. 15. v. 25, 34. h. Libamina dicebantur, olei ac vini liquores; qui sacrificiis affusi ac in Altari libati, Deo offerebantur. Affundebantur autem ex vino holocaustis et sacrificio votivo et spontaneae oblationis, ut iet in festis, quiibus et Mincha, i. e. Munus daplae, adiungebatur, Exod. c. 29. v 40. et Numer. c, 15. v. 3, 4, 5. q. Menstrua Sacrificia, novi luniis offerebantur. i. Mincha, vide hic [orig: hţc] Munus k. Munus, Graece dw=ron, Hebr. [gap: Hebrew word(s)] Mincha dicebatur oblatio seu sacrificium e frugibus, quod constabat ex simila; cui oleum affundebatur, addebanturque thuris odores: unde acceptum pugillum, cum universo ture, adolebat Iehovae Sacerdos; reliqua ipsi cedebat, Levit. v. 2. v. 1. 2, 3. Vide quoque hic [orig: hţc] infra Suffimentum. Nefas vero erat his donis mel aut fermentum admiscere: contra, omne munus sale erat saliendum, Levit c. 2. v. 13. l. Oblatio, vide hic [orig: hţc] supra Munus: Triplica enim, quoad materiam erant Sacrificia, nimirum Victimae, Oblationes et Libamina; unde primariae eorum apud Hebraeos species [gap: Hebrew] , prout vel pecudes, vel fruges, vel olei vinique liquores Deu offerebantur. m. Occasionata, quae non statis temporibus, sed occasione data [orig: datÔ], fiebant. n. Pacifica, Hebr. [gap: Hebrew] vocitata, pleraque libera erant ac vuluntaria, eaque iterum duplicia, vel *eu)xaristika\, pro beneficiis acceptis, vel *eu)ktika\, pro futuris. Dividebantur illae in tres partes, quarum una Deo, altera Sacerdotibus, tertia offerentibus, ad epulum in templi atriis, cedebat, Levit. c. 3. v. 1. et c. 7. v. 11. c. pro Peccato Sacrificium, Hebr. [gap: Hebrew] , Graec. a(marti/a, illi expiando et peccatoribus ad Sacrorum communionem reducendis, serviebat, Levit. c. 4. v. 2. Erant autem pleraque pro im puritatibus ceremonialibus vel levioribus quibusdam noxis; aut etiam pro gravioribus, modo non ex superbia, aut elata [orig: elatÔ] maun, commissa essent. Numer. c. 15. v. 25. coll. cum Levit. c. 6. v. 4, 6. Cum eo conveniebat. o. Sacrificium pro Reatu, Hebr. [gap: Hebrew] , Graecis plhmme/leia: quod certa quaedam duntaxat peccata procurabat, Vide Levit. c. 5. v. 1. et c. 7. v. 1, 2. Eius dominus, maun hostiae imposita [orig: impositÔ], delictum coram Iehova, ad Templi ostium fateri; et, si in proximum peccasset [orig: peccÔsset], de illata iniuria satisfacere tenebatur, Num. c. 5. v. 7. Pauperiores offerebant turturum par, aut 2. columbarum pullos, Levit. c. 5. v. 7. aut, si nec hisce sufficerent, decimam similae, sed sine oleo ac ture,


page 19, image: s0145b

Levit. c. 5. v. 11, 12. quae infirmitas Sacrificiorum istorum accusatio erat, p. Quottidiana vide hic [orig: hţc] supra, Iuge. p. Spontanea, his libamen affundi solebat. t. Stata erant vel Anniversaria, vel Menstrua, vel Hebdomadaia, vel Quottidiana, vel certis denique annorum intervallis recurrebant. f. Suffimentum memoriale Deo, propter dona thurea, gratissimum, Mincha fuit. v. u Victimae, pecudes dicebantur, vide supra Animalia. f. Votiva seu *eu)ktika\, pro futuris beneficiis offerebantur cum libamine. Porro; alia erant pro peccato Pontificis, alia pro totius coerus aberratione, alia pro homine privato, eoqe vel paupere, vel divite etc.

SACRILEGUS qui legit, i. e. adimit et aufert sacra, quemadmodum verbum hoc sumitur, in Legg. XII. Tabb. Homini mortuo ne ossa legito: ubi sensus est, teste Cicerone de Legg. l. 2. ne quod membrum mortuo abscindatur. Ad eum enim morem Lege hac [orig: hÔc] respici videtur; de quo Festus scribit, digitum cadaveri decidi consuevisse, ad quem servatum iusta sacra fierent, reliquo [orig: reliqu˘] corpore in pyra concremato [orig: concremat˘]; id quod his verbis Decemviri prohibuerunt, nisi quis aut peregre aut in bello mortuus esset. Tum enim permiserunt, eis osla legi, quo [orig: qu˘] post funus fiat, h. e. membrum aliquod adimi, ad quod servatum iusta Romae fierent, reliquoo [orig: reliquo˘] corpore apud pere grinos flammis dato [orig: dat˘]. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 6. Itaque Sacrilegi vocitati quis publica sacra compilari nulla religio, l. 6. et 9. ff. ad leg. Iul. pecul. Imo et suarum constitutionum violatrum crimen, Sacrilegium appellant Imperatores leg. un. Cod. de Crim. sacril. l. 6. de appellat. in Cod. Theodos. Sacrilegiique crimen irrogant his, qui praecepta sua neglexerint, vel scita violaverint. l. 1. Cod. ut dignit, ord. serv. l. 12. l. 13. C. de erogat. militum annon. Vide quoque Cassiodorum Var. libris aliquoties et Vegetium Probl. l. 2. Apud Athenienses Sacrilegi, ut et Proditores, morte multabantur, neque intra Atticae fines sepeliebantur, bonaque eorum publicabantur, ex Lege: *)ea/n tis2 th\n polin prodidw=|, h)\ ta\ i(era\ kle/pth|, kriqe/nta e)n dikasthri/w| a)\n katagnwsqh=|, mh\ tafh=nai e)n th= *)attikh=|, ta\ de\ xrh/mata au)tou=dhmo/sia e)=inai, Si quis in iudicio proditionis aut sacrilegii damnatus fuerit, intra Aticam ne sepelitor, bona eius publicantor, Vide Sam. Petritum in LL. Attic. l. 8. tit. ult. et infra ubi de Sepeliendi iure. Romani cruce, bestiis, igne illos punierunt. Paulus. l. 5. Sentent. ad l. Corn. de Sicar. Magicae artis conscios placuit hestiis obici, aut cruci suffigi, ipsi Magi vivi exuruntur. Ulpianus l. 6. D. ad l. Iul. pecul. Scio multos ad bestias damnasse [orig: damnÔsse] Sacrilegos nonnullos etiam vivos exussisse. Vide quoque Salvianum de Provid. l. 7. Atque hinc tum aliis suppliciourm generibus, tum igne inprimis, eoque modo continuo [orig: continu˘], cuius species variae memoratae Tacito Annal. l. 15. Eulebio Histor. l. 4. Prudentio, Aliis; modo lento [orig: lent˘], cuius meminit Augustin. in Ioann. In Christianos olim saevitum, ut qui Magi Sacrilegique Gentilibus habiti sunt. Suetonius Nevone, c. 16. Christiani genus hominum superstitionis novae ac maleficae. Tertullian. Apologet. Sacrilegii et maiestatis rei convenimur. Caecilius apud Minuc. Haec Sacra (Christianorum) sacrilegiis omnibus tetriora. Quamquam haec poene non videatur Sacrilegis irrogata, nisi gliscente ne quitia [orig: quitiÔ] et sceleribus, quae gravioribus poenis compesci opus, uti ex Tertulliano docet Io. a Wower Not. ad Minucium Fel. p. 17.

SACARISCRINIARIUS et SACRISCRINIUS apud Aelfricum in Glossis, Custos Exxlesiae est in Communione Romana idem cum Sacrista, qui alias Thesaurarius quoque et Apocrisiarius dictus occurrit: Subiectum esse Archidiacono, et ad eius curam pertinere custodiam sacrorum vasorum, vestimentorum Ecclesiasticorum, seu totius thesauri Ecclesiae, nex non quae ad luminaria pertinetn, sive in cera sive in oleo, legitur in l. 1. Decret, tit. 26. c. 1. apud Car. du Fresne; qui Librum Ordinis S. Victoris Paris. MS. c. 20. In eandem rem laudat, ubi paulo prolixius officium istud sic describitur: Ad officium Sacristae pertinet, omnia quae in thesauro sunt custodire, reliquias et omnia ornamenta altaris et sanctuarii ac totius Ecclesiae, sive in auro, sive in argento, sive in ostro et palliis et tapetibus et cortinis: sacrias quoque vestes et pallas et manutegia, calices et textus et cruces et thuribula, et candelabra et coetera vasa, quae vel ad ministerium vel ad ornatum altaris et sanctuarii totiusque Eccaesoae pertinent, Libros quoque Missales, Epistolares et Euangelia. Vide quoque Dominic. Macrum in Hierol. De Sacrista vero Apostolici, ut vocaut Palatii, quem semper Praelatum esse consuevisse, scribit Auctor libri Ceremon. Capellae Pontif. multa commentatur Waddingus in Annal. Minorum.

SACRIVAE Arbores in Concilio Autisiodor can. 3. eaedem cum Arboribus consecratis. quarum mentio est in Concilio Nannetensi can. 20. dictae sunt, quas ut sacras colebant pagani: cuiusmodi idoloatras culola/tras2 vocat Nicetas Paphlago in Encomio S. Hyacinthi. Vetus superstitio: quanto [orig: quant˘] enim cultu prisci Galli quercum inprimis coluerint, docetinter alios Plin. l. 16. c. 34. et videre est supra, ubi de Druidibus. Imo post Christi fidem per Orbem longe late que propagatam, arborum tamen et lucorum cultum eousque, in Africa, Germania, Italia, Gallia aliisque provinciis invaluisse. ac viguisse legimus, apud Augustin. Sermone 215. et 261. de Tempore. Gregorium M. l. 7. Indict. 1. Ep. 5. et 20. Gregorium Turonensm Hist. l. 2. c. 10. Alios; ut in eo evellendo Christiani Principes magnopere desudaverint. Vide supra in voce Arbor. Uti autem Sacrivae hae arhores dictae, sic Sacrivus maialis occurrit in L. Sal. tit. 2. ž. 14. cuiusmodi pecora, ad Monasteria aut Ecclesias pertinentia, Votiva pecora dicuntur Gregorio eidem de Mirac. l. 2. c. 3. Sic Porci sacres Plauto Menechm. Actu. 2. sc. 2. dicuntur, ad sacrificium idonei etc. Vide Chabotium ad Horatium l. 3. Carm. Od. 23. v. 9. ubi huiusmodi porca his verbis describitur,

Nam quae nivali pascitur Algido
Devota, quercus inter et iliccs:
Aut crescit Albanis in horts
Victima Pontificum secures
Cervice tinget.



page 20, image: s0146a

De SACROBOSCO Ioannes, vel de Sacrobusto dictus quoque Holiwod a pago in Anglia natali, qui nunc Holifax cicitur, in dioecesi Eboracensi. Floruit saecul. 13. princeps Mathem aticorum sui aevi. Scripsit Parisiis, quo fama [orig: famÔ] virorum eruditorum permotus iter aliquando susceperat, de Spharea Mundi librum, quem Clavius, Pierius Valerianus, Elias Vinetus, Petrus Nonius nots suis illustrarunt [orig: illustrÔrunt]: in diversas lnguas translatum: Item de Computo Eccles. etc. Obiit ibidem A. C. 1256.

SACRO-SANCTUS Magistratus dictus est, quem vel vi vel verbis violare, capitale esset, et scelus inexpiabile; qualis Tribunatus Plebis erat apuid Romanos, teste Dionyso [orig: Dionys˘] l. 6. Cum enim plebs, quae in montem Urbi vicinum, qui postmodum Sacer dictus est, secesserat, a Patribus per Legatos lautis conditionibus oblatis revocata esset; plebeii interim metuerent, ne suluto [orig: sulut˘] coetu vel promissis non staretur, vel alioqui comprehensi raperentur ad supplicium, securitatis suar causa [orig: causÔ], potestatem illam postularunt [orig: postulÔrunt] et adepti sunt, ut ipsi sibi e suo corpore, contra patriciorum potentiam ac vim, creare peculiarem Magistratum possent, a quo auxiliii latio adversus Consules esset: utque hic Magistratus Sacrosanctus esset: Quem proin qui violasset [orig: violÔsset], Homo sacer, i. e. omnibus diris devotus, dicebatur, impune a quovis a medio tollendus, Quoniam illius anima, Diris devota. amplius humani commercii non esset, Alex. ab Alexandro Genial. dier. l. 6. c. 14. Vide quoque Festum, qui Sacrum hominem appelatum ait eum, quem Populus ob maleficium iudicasset [orig: iudicÔsset], quemque immolari fas non esset: quii vero eum occidisset, parricidii non damnaretur; unde in XII. Tabb. Patronus si clienti fraudem fecerit, sacer esto, etc. inprimis vero Liv. l. 3. c. 55. Sed et Aediles Sacrosanctos Cato vocat, et Sacrosancta Vacatio occurrit, apud eundem l. 27. c. 38. Colonos etiam maritimos, qui sacrosanctam vocationem dicebantur habere, dare milites cogebant. Sic autem ea dicitur, teste Marc. Donato, in notis quod iureiurando ea firmata esset, ita ut inviti dare milites cogi non possent: ex Festo eodem, cui Sacrosanctum dicitur illud, quod iureiurando interposito institutum est, ut, si quis violasset [orig: violÔsset], morte poenas penderet; vel quod sine inexpiabili scelere violare nemini prorsus liceret. Vide et infra Sancire.

SACROVIENSES nomen priscae apud Romanos Tribus, inter quos et Suburanos non levis quotannis erat contentio, de capiet Octobris equi (Marti immolari soliti, in campo Martio, mense Octobri) ut illi, in Regiae pariete, isti ad turrim Mamiliam id figerent: quemadmodum eiusdem cauda tanta [orig: tantÔ] celertate perferebatur in regiam, ut ex ea sanguis destillaret in focum, participandae rei divinae gratia [orig: gratiÔ]. Vide Dempster. as Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 4. et supra, voce October.

SACRUM Caesaris castrum nobile in Biturigibus oppid. cum titulo Comitatus vulgo Sancerre, forte sic dictum, quod ibi, victis Biturigibus et expugnato [orig: expugnat˘] gentis capite Avarito [orig: Avarit˘], sacra fecerit Iulius Caesar. Sacri Caesaris oppdum dicitur Philippoi iAuigusto n liters ad Bituriges, moenia Sacri Caesaris Gulielm. Armorico Philipp. l. Sincerrium Sigeberto, etc. Inclae Sacro Caesarienses Gallis scriptoribus vocantur. Vide Sancerra, et infra.

SACRUM Cereris seu SACRO-CAESARIANUM, quibusdam Sancerre, oppid. provinc. Bituricensis, in colle, ad Ligerim, alias munitum, cum arce, 9. leuc. a Niverno in Boream, 7. a Bituricis in Ortum. In eius obsidione A. C. 1573. famem Saguntinam sunt passi cives.

SACRUM Nemus [1] Scakenbosch, silva Batavorum in Hollandia apud Ageducem pagum, inter Lugdunum. Delfos et Hagam.

SACRUM Nemus [2] vulgo Holywood, coenobium cum pago est Gallovidiae, in Scotia, a Patre Iohannis de Sacrobosco conditum.

SACRUM Promontorium Lusitaniae locus, Ptolom. Caput S. Vincentii hodie dicitur, est in Algarbia, 30. leuc. Lusitanic. ab Olissipone in Meridiem, 25. ab ostio Ariae fluv. in Occasum, seu 80. mill. pass. Aliud in Corsica eidem Ptolomaeo, Cabo Corso Leandro. Sege Pineto, magis ad Boream extenditur, versus Liguriam. Tertium in Lycia eidem Ptol. Capo Chelidoni Sophiano.

SAD-HAZAR inter fabulosa Arabum animalia, quod in extremis regionibus Graecorum reperiri et cornu habere divisum in septuaginta ramos concavos, unde quoties ducit spiritum, canoras audiri aves, atque ad harumii concentum omnia allici animalia, fabulantur. Addunt, Reges hoc coirnu sibi comparare, et cum venti flatibus illud recta opponum, ex eo vocem emitti mite iucundam ita ut audientes tantum non in stuporem dentur: at si contrario [orig: contrari˘] sensu invertant, lugubres sonos inde erumpere, quibus adstantes ad fletum proviocentur. Nomen animali a sad vel sada, quod canere est; proprie cantare, u(mnw|dias2, ab inventrice Sido (muliere apud Phoienices magni nominis et iam Sanchoniathoni memorata [orig: memoratÔ] ) sic dictas. Vide Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 6. c. 13. ubi de variis Arabum animalibus fabulosis.

SADALES Cotyos Thracum Regis fil. cum quingentis Equitibus a Patre auxilio missus Pompeio. Caesat. l. 3. de bell. Civil. c. 4.

SADALIS urbs Aegypti. Gentile Sadalites, Stephan.

SADDUCAEI vel SADUCAEI dicti inter Iudaeos, qui Saducaeum quendam Legis magistrum sequentes, neque resurrectionem credebant, neque Angelos, neque spiritus. Coetera cum Samaritanis habebant communa, nisi quod cum coeteris Iudaeis sacrificabant. Legem observabant, spe praemiorum temporalium, et metu suppliciorum huius vitae. Traditionibus quibuscumque reiectis, Fatum negarunt [orig: negÔrunt] omnino, dictitantes, Deum nec mala factuare, nec curare: Hinc collegerunt, in nostra potestate situm esse malum patrare, aut ab illo abstinere. Exiguus autem Sectatorum numerus, sed ex primariis conflatus fuit. Cum Pharisaeis irreconciliabilis illis contentio, ut ex Euangelio notum: Quos cum impietate superarent, nihilominus in his minus vanitatis et hypocriseos fuit, neque so tam infensos Christo hostes exhibuerunt: Rigidissimi non in


image: s0146b

peregrinos solum, sed et in se ipsos. Vide Iosephum, l. 2. de Bell. Iud. c. 12. l. 13. Iud. Antiq. c. 9. et l. 18. c. 2. Nomen quidam ab Hebr. Sedeck i. e. Iustus, derivant, quasi Iustitiarios dicas; alii tamen eius origionem potiori iure arcessunt, a primo suo Auctore Sadoc dicto, qui floruit sub Antigono Sochaeo, Simeonis Iusti successore, Synagogae magnae. Cuius discipulus cum esset, non intellecta [orig: intellectÔ] mente Magistri, cum aequali et commilitone suo Baitho, innocua et pia eius verba, non esse Domino serviendum praemii ergo, pervertit et inde extudit, nullum post hanc vitam manere praemium aut poenam, atque it anovum Saddueaeorum et Baithusaeorum sectam cudit. Aliter etiam Iudaeis dicuntur Minaei, Epicurei, Dositheani (at hi Resurrectionem agnoverunt) Samaritani, vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘], et Karaei, quia nempe traditiones eum Karaeis reiciebant. Aetas eorum incidit in annum 226. ante Christum Natum ut sic ex Iudaeorum Sectis omnium antiquissimi sint. Solam illos Legem seu Pentateuchum recepisse sunt qui dicant, unde e Lege sola a SALVATORE nostro refutati, Matth. c. 22. v. 31. sed probabilius est; universam ab eis Scripturam, solis tradtioinibus insuper habitis, receptam fuisse. Mores illorum depingit Iosephus. et confirmant dogmata, ut feros et a)gri/ous2, tamquam hominum profanorum; Unde licet ferme potentissimi essent, quamvis et pauci, nihilominus exosi erant vulgo, cum contra Pharisaei vulpinari nossent et in sinus hominum influere. Interim hodieque aliqua [orig: aliquÔ] parte inter Iudaeos haec Secta superstes est; cum multi eorum negent animae immortalitatem, quorum numerus frequens in Oriente et Turcia, ubi multi quoque Karaei: Europaei enim Iudaei fere Rabbanistae sunt, Paria quoque cum Sadducaeis faciunt, inter alias sectas, Mahometani: inter eos, quo Christianum nomen profitentur, Sociniani. Franc. Burmannus Synops. Theol. Part. 1. l. 4. c. 39.

SADEEL Antonius, Theologus Gallus insignis. Vide Chandaeus.

SADOC filius Achitob, 2 Sam. c. 8. v. 17. Item Summi sacerdotis nomen, 2 Sam. c. 5. v. 24. Vide 1 Paral. c, 29. v. 22. Fil. item Meraroth, 1 Paral c. 9. v. 11. Vide et Matth. c. 1. v. 14. Latin. iustus, vel iustificatus. Vide supra Sadducaei.

SADOCUS Regis Sitalcis Thracis fil. a Thucydide appellatur, qui ab aliis Teres, quem Athenienses ad se missum civitate donarunt [orig: donÔrunt]. Vide Schol. in Aristoph. Acharn. p. 378. B.

SADOLETUS fil. Iohannis, ICtus Episcopus Carpentoractensis, eruditione ac moderatione et pietate, commercio [orig: commerci˘] item cum utriusque Religionis viris eruditis, inclitus, ut apparet ex doctis eius ad Melanchthonem et Erasmum Epistolis, Epist. l. 4. p. 173. nec non p. 167. ubi Oecolampadium eximie laudat: quemadmodum et Calvinum magni aestimasse [orig: aestimÔsse], illum que cum Geneva [orig: GenevÔ] transiret, aditu et alloquio [orig: alloqui˘] dignatum esse, Car. Drelincurtius docet, Defense de Calvin. p. 187. quod ipsum forte occasionem dedit nonnullis scribendi, Cardd. Sadoletum, Bembum, Casp. Contarenum et Campegium, quod nimiam cum adversariis Romanae Ecclesiae familiaritatem exercuissent, veneno [orig: venen˘] esse sublatos, in Monumentis Boxhornii. Ceterum adhuc iuvenis in Poesi eo [orig: ] successu versatus est, ut inter primos saeculi sui Poetas eum numeret Lil. Greg. Giraldus l. 1. sed ei postmodum valedixit, ut Theologiae totus vacaret. Scripsit varia, quorum seriem exhibet in Elogiis Anton. Teissier. p. 1. ubi de Card. Bembo. Vide Iacobus Sadoletus.

SADUCA Ptolom Guadalquivireio Floriano, fluv. Hispaniae Baeticae in mare Iberium apud Malacam urbem influens. Cuius ostium ab hac 1. leuc. in Ortum distat.

SADYATES ex Mermnadum familia III. Ardyos filii Gygis fil. post patrem regnavit in Lydia. Milesiis sexennale bellum intulit: Successorem nactus Alyattem, patrem Croesi. Herodot. l. 1. Regnavit annos. 12.

SAEDENE mons Cumae, in Aeolide, et tractus, Stephan.

SAENA Tusciae mediterraneae oppid. Ptolem. Siena hodie dicii, et Coloniam Senensem Tacito vocari docet Orlandius.

SAENIUS praenomine Lucius, consul anno [orig: ann˘] Urbis DCCXXV. qui delectum Patriciorum instituit: a quo Senatusconsultum Senianum. Vide Tacit. l. 11. Annal. c. 25.

SAENOS Sinarum fluv. Ptol.

SAEPINUM urbs Samnitumi, Ptol. Hodie Sepinum.

SAEPONA urbs Hispaniae Baeticae. Plin. l. 3. c. 1.

SAEPRUS Sardiniae fluv. Ptol.

SAETABIS vide SETABIS. Hic [orig: Hţc] lini subtilissimum genus.

SAEVIRE proprie de ursis. Spartian. in Antonino Geta, c. 5. Familiare illi fuit has quaestiones Grammaticis proponere, ut dicerent, singula animalia quomodo vocem emitterent, Agni balant --- Ursi saeviunt, leones rugiunt etc. Ad quem locum refert Salmas. paginam se habere MS. fragmenti veteris Vocabularii, in qua cum diversorum voces animalium exponantur, etiam id legatur de ursis, quod uncet sive saeviant. --- Sumptum autem id ex Principe Poetarum, Aen. l. 7. v. 17.

--- --- atque in praesepibus ursi
Saevire et formae magnorum ululare luporum.

Quod vero in fragmento illo, saevire, pro uncate, exponitur, confirmatur ab Auctore Poematii de Philomela,

Dum lynces orcando fremunt, ursus ferus uncat.

Sed eam vocem, ut plures alias in eodem Poematio, merito suspectas habet Bochartus, cum o)gka=sqai, uncare, asinorum sit. Proin sequitur, non multo post,

Quiritat verres, tardus rudit. uncat asellus,

De ursis vero saevire, Hebr. est [gap: Hebrew] . Ita enim Esaias c. 59. v. 11. [gap: Hebrew word(s)] Saevimus ut ursi nos onnes . Interim non urso propria vox est. Namque et de canis ululatu dicitur, Psalmo 59. v. 7, 15. et de gemitibus columbarum, Ezech. c. 7. v. 16. et de rumultu viscerum, Ierem. c. 31. v. 20. et de maris fremitu plusculis


image: s0147a

locis. Graei Interpretes habent Esaiae d. l. *stena/couin w(/s2 a)/rktos2, Gement ut ursus. Non omnino male; videtur enim ursorum vox habere aliquid gemebundum. Unde Horat. Od. 16. Epod. v. 56.

Nec vespertinus circumgemit ursus ovile.

Et Ovid. de Callisto in ursam mutata, l. 2. Met. v. 586.

Assiduoque [orig: Assidu˘que] suos gemitu testata dolores etc.

Itaque, Saevimus ut ursi nos omnes, i. e. gemitu nostro [orig: nostr˘] saevientes ursos referimus. Proin sequitur, Et ut columbae gemendo gemimus. Vied Salmas. Not. ad Spartian. loc. cit. et S. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 8.

SAFARIUM in Glossis Isidori, Pastophorium; Atrium Templi vel Safarium. Item Safarium, Atrium Templi. Nempe *pasta\s2, in Templis Gentilium dicebatur ea pars, quae alias pro/domos2; non a)po\ tou= pa/sasqai, quod ibi convivarentur, sed a)po\ tou= pa/ssein, quod est poiki/llein, quod opere intestino [orig: intestin˘] caelaris laquearibus et tectorio [orig: tectori˘] albarioque [orig: albari˘que] opere obductis pictisque et auratis ornata esset. Sed et velum vox significat variegatum plumario [orig: plumari˘] opere, quod thalami vel oeci foribus praetendebatur. Unde pastofo/ria, Templorum Atria, in quibus eiusmodi vela praetenta essent, vel potius quod is locus destinatus esset mansionibus tw=n pastofo/rwn. In templo namque Isidis, et aliarum forte etiam Dearum, certus coetus fuit sacratorum hominum, qui velum linteum variegatum, thalami foribus vel sacrae calybae oppandi solitum, ferre solebant. Atque hinc Isidorus Safarium, Atrium Templi exponit. Vide Iac Gorhofredum ad l. ult. de publ. aedific. et Salmas. ad Solin. p. 1217.

SAFFA vel SAFFRA civitas in monte sita, a Nazareth, tribus distans milliaribus, patria Zebedaei, Alphaei et Iacobi atque Ioh. Apostolorum.

SAFRACH Gothus, vastavit cum Altheo Pannoniam: sicut Fridigernus Graeciam, sub Gratiano, A. C. 381.

SAGA a sagiendo. Cicero de Divin. l. 1. Sagire enim sentire acute est, ex quo Sagae anus, quia multa scire volunt et sagaces dicti canes. Apuleius Met. l. 1. Potens illa et Regina caupona, quid mulieris est? Saga, inquit; et divina, potens caelum deponere, terram suspendere, fontes durare. H. e. praescia futurorum. Festus, Sacrorum peritam mulierem et Virum sapientem Sagos dici notat. Nonius, conciliatrices libidinum virilium sic dictas autumat, ut Lucilius l. 7. scripserit,

--- --- Saga et bona conciliatrix.

Plerumque tamen divinatrices Sagae dicuntur, Saganae Prisciano l. 4. Phoebades veteris Scriptori Onomastici: quae et Sacrorum peritiam simulant, et libidinum conciliatrices sunt ut plurimum. In quo genere Thessalae olim inprimis celebres, quibus frequens cum Luna commercium. Hinc ad divinationes suas speculo [orig: specul˘] usae, in eo literas sanguine inscribebant, responsa ipsarum continentes quas legebant, qui consuluerant, non in speculo, sed in orbe Lunae. Id enim carminibus suis se praestare iactabant, esseque id Pythagorae inventum. Unde Aristophanes in Nebulis,

*(/wsper ka/toptron, ka)/|ta throi/hn e)/xwn etc.

Sed hac de re vide infra, ubi de Speculis. De circulo, quem ingrediebantur, serpentes incantaturae aliasque praestigias facturae, diximus aliquid supra, in voce sacer serpens. Defigere autem ditis aliquem, incantationibus, maleficis herbis et aliis veneficiis Sagae dicebantur, Graecis ph=cai et katademei=n: Unde kata/demos2, pro veneficio, qua de re dictum supra ubi de Nodo Veneris, cui contrarium erat, solvere: quod utrumque duobus potissimum faciebant modis, cantibus vide. et herbis. Unde Sortilegium hodieque Gallis carmen dicitur, charme, et hinc verbum charmer, pro carminibus aliquem devovere ac defigere. De cereis imaginibus, quas Veneficae seu Sagae fingebant, earum beneficio [orig: benefici˘] homines, quibus imminebant, ad obsequium pertracturae, vel vehementibus doloribus excruciaturae, Ovidius agit, in versu l. c.

Sagaque Phoenicea defixit nomina cera.

Et Ep. Heroid. 6. v. 91.

--- --- --- --- Simulacraque cerea fingit.

Quod defingere vocat Horat. l. 1. Serm. Sat. 10. v. 37. Defingit Rheni luteum caput. Ubi probe defingere a defigere distinguendum, quo [orig: qu˘] posteriore vocabulo [orig: vocabul˘] effectus significatur defictae imaginis, de cuiusmodi veneficio diximus aliquid supra, ubi de Cereis imaginibus, item voce Lena, ac Simulatrix. Vide Salmas. ad Spartian. in Didio Iuliano c. 7. et ad Solin. p, 1088. uti de reliquo Sagarum instrumento locum Lucani supra laudatum, ubi de Nodo hyaenae.

SAGAE iidem qui Sacae, Mela l. 3. c. 5.

SAGALASSUS urbs Pisidiae, vocatur etiam Selgessus. Steph.

SAGAMNA vide Sagona.

SAGAMOS in America, Regulos suos vocant, qui habitant Continentem; sicut qui Insulas, Casiquas habent. Hornius Orb. Imperant.

SAGANA venefica mulier, quae Varum puerum praetextatum suis incantationibus fascinavit. Horat. in Epod. Od. 5. v. 26.

At expedita Sagana per totam domum
Spargens Avernales aquas,
Herret capilis. --- ---

Eiusdem ceu Necromanitidis meminit Sat. 8. l. 1.

SAGANAS apud Ptolemaeum, Carmaniae flumen, quod post Andanim illi ponitur, versus Occidentem naviganti; Siccanas Plinio, pro Siganas vel Taganas, de quo vide Salmas. ad Solin. p. 1181.

SAGANUM urbs Silesiae, caput Ducatus cognominis ad Boberam fluv. 5. leuc. a Glogavia maiore in Ortum a Crossa in


page 21, image: s0147b

Meridiem Gorlitium versus totidem. Polonis Zeigan. Sub Austriacis. Saganensem principatum tenuit olim Conradus, fil. Henrici Barbati, Silesiae superioris Ducis, qui utraque Polonia [orig: PoloniÔ] potitus. Obiit A. C. 1238 Frater Henrici Pii, qui celebri illo [orig: ill˘] praelio [orig: praeli˘] prope Lignicium a Tartaris caesus est. Pater fuit Conradus Henrici, qui Vratislaviensem, Boleslai qui Lignicensem, et Conradi, qui Glogoviensem ducatum accepere [orig: accepŕre]. Dein Sagnao Glogoviensem lineam orsus est, Henricus Fidelis, fil huius Conradi, qui bona sua Saganum, Crosnam, etc. Ioh. Bohemiae Regi, Bohemisque a quibus feudo [orig: feud˘] teneret, submittere coactus est, A. C. 1329. Peter Henrici Ferrei: Cuius fil. Henricus Passee genuit Henricum, qui Glogoviam et Freistadium tenuit. mortuus A. C. 1467. stirpe brevi quoque exstincta [orig: exstinctÔ], et Iohannem, cuius linea in Iohanne filio desiit, qui a Matthia Corvino principatu eiectus, sub principium superioris saeculi vita [orig: vitÔ] excessit. Vide Phil. Iac. Spenerum, Syill. Geneal. Hist.

SAGANUS Ptolem. Basiri nunc, fluv. Carmaniae, in sinum Persicum contra Armazum insul. influens.

SAGARAEI pop. qui camelorum certamen, in honorem Minervae, instituerunt, Aelian.

SAGARAUCAE gens Scythiae intra Imaum. Ptolem.

SAGARIA Negotiatio in l. cum duobus ž. quidam ff. pro socio, sagorum negotiatio fuit, de quibus vide infra, ubi varia de voce Sagum.

SAGARIS [1] Aiacis Locri fil. memoratus Solino c. 2. Notum est, a Philocteta Petiliam constitutam --- Sybarim a Troezeniis et a Sagari Aiacis Locri filio etc. Sed Achaeos cum Troezeniis Sybarim condidisse, tradit Aristoteles de Republ. l. 2. de Sagari vero Aiacis Locri filio, nihil alibi occurrit. Sagaris quidem nomen proprium Graecum, in antiquis Inscriptionibus occurrit, et in illo versu Martial. l. 8. Epigr. 58.

Possum te Sagarim iure vocare meo.

Salmas. ad Solin. p. 65. Alii tamen apud Martialem, Sagarim Scuti genus esse Poetam in ambigua hac voce, quae et pro sago accipi possit, ludere, contendunt. Vide Raderum ad loc.

SAGARIS [2] fluv. Asiae, qui ex Dindymo Galatiae monte nascens, et per Phrygiam Bithyniamque flexuoso [orig: flexuos˘] cursu delatus, tandem influit in pontum Euxinum. Ovid. Pont. l. 4. Ep. 10. v. 47.

Huc Lyxus, huc Sagaris, Peniusque Hypanisque Cratesque
Influit, et crebro [orig: crebr˘] vortice tortus Halys.

SAGARTIA Chersonesus iuxta mare Caspium, Stephan.

SAGE nomen viri, 1. Paral. c. 11. v. 34. Latine, ignorans, sive comprehendens, aut attigens, vel Syriace multus, multiplicans.

SAGENAE tractus in Charta verter. Philippi Francorum Regis A. C. 1283. apud Sammarthanos in Archiepisc. Rotomag. facultas est piscandi et rete in piscariam iaciendi et immittendi. Pro reti namque vox Latinis nota. Sed et navigii speciem designat, apud recentioris aevi Scriptores. Unde Sagena Petri, Petro Damiano apud Baronium A. C: 1066. num. 57. Sic Laurentius Veron. de Bello Balearico l. 1.

Barcae, currabii, lintres, grandesque sagenae.

Etiam apud eiusdem aevi Graecos Scriptores, crebro hac [orig: hÔc] notione sagh/nh occurrit, Constantinum de Administr. Imp. c. 31. de Thematibus l. 2. c. 1. et 6. Mauritium Strategic. l. 1. c. 21. Gregoram p. 72. etc. Vide Car. du Fresne Glossar.

SAGES Cyzicenus, ab Hyla sagittis confixus, Val. Flacc. l. 3. Argon. v. 182.

SAGIBARONES memorati in L. Sal. tit. 56. ž. 2. 4. et 9. in LL. Inae Regi c. 6. Causarum Iudices sunt, qui in mallis publicis ius dicebant; a Saxon. Saech sive Saeck, causa, de quo litigatur et Baro i. e. Homo: ita ut Iurisperiti fuerint sive Legis Doctores, qui Gallis dicuntur Hommes de Loy. Eorum in Iudiciis non plures esse debere, quam tres, colligitur ex dicto ž. 4. Sagibarones in singulis mallobergiis --- plusquam tres esse non debent: cum Grafiones iudicaverint cum septem. Vide Henr. Spelmann. et Car. du Frene in Gloss.

SAGIENSIS Urbs seu SAGIUM, alias VAGORITUM dicta; Seez, Sessuorum caput. Ad Olinam fluv. Normanniae, prope eius fontes, 40. leuc. a Lutetia in Occidentem, 5. ab Alenconio in Caeciam, 11. a Lexovio in Meridiem, estque satis culta.

SAGINA apud Solinum c. 23. ubi de conchis margaritiferis. Sic concipiunt gravidaeque fiunt et de saginae qualitate reddunt habitus unionum: pro cibo vel pabulo, ponitur, Sic Symposius in Aenigmatis, saginas dixit de glandibus, quae suum pabulum sunt,

Setigerae matris fecunda natus in alvo
Desuper ex alto virides exspecto saginas.

Unde Symmacho in Ep. Saginam caedere, est cibum caedere ac comedere. Et Nemesianus in Cynegetico, v. 166.

--- --- tunc consuetam retinere [orig: retinŕre] saginam
Profuerit.

Ubi de canibus venaticis, qui non saginantur, loquens, vocem pro simplici cibo usurpat etc. Alias veteribus sagina, est si/qeusis2 seu fartura. Plin. de cochleis, l. 9. c. 56. Quin et faginam earum commentus est, sapa [orig: sapÔ] et farre, alisque generibus, ut cochleae quoque altiles ganeam implerent. Cuius Artis gloria [orig: gloriÔ] in eam magnitudinem perductas, ut octo quadrantes implerent singularum calices, auctor est M. Varro etc. Et quidem vel ad sacra, vel ad lucum, id fie bat. Boves altiles ad publica sacrificia sagina os, habet Varro de R. R. l. 2. c. 1. Vide quoque supra, voce Adeps alibique passim. Gallinam altilem, exhibet Martial. l. 13. Epigr. 62. etc. cui muneri qui praeerat, Aviarius Altiliarius vocatur in veter. Inscript. Romae, Fartor Horatio l. 2. Serm. Sat. 3. v. 229. et in alia Inscr. ibid. alia [orig: aliÔ] vero notione Fartor supra. Vide L. Pignorium Comm. de Serfvis, ut et hic [orig: hţc] passim,


page 22, image: s0148a

inprimis vocibus Ligare et Zotheca. Proprie vero saginare de Athletis usurpatum. Tertullian. adv. Psychicos, Saginentur pugiles et pyctae Olympici, illis ambitio corporis,quibus et vires necessariae. Sic Graecis siti/zein, de iisdem. Diogenes Laertius [orig: LaŰrtius]. *(oi de\ *puqago/rhn a)lei/pthn tina\ tou=ton siti/sai to\n tro/pon tou\s2 a)qlhta\s2, ad hunc modum pugiles saginasse [orig: saginÔsse]. Hinc Curtius l. 9. c. 7. Dioxippum pugilem, saginati corporis belluam vocat. Et primo quidem ficus aridas esitabant Athletae, quam veterem a)/skhin Pythagoras quidem Diogeni modo memoratus sustulit, et Pugiles ad carnium usum transtulit, uti quoque Iamblichus memorat in vita Pythagorae Philos. A quo tempore licet siccas ficus non amplius comederent, mansit tamen huic saginae chrofagi/as2 vocabulum: quod pulpam tantum siccam aridamque, nullis scitamentis et iurulentiis eblanditam ederent. Carne autem ut plurimum utebantur bubula [orig: bubulÔ] et suilla [orig: suillÔ], pedes inprimis edebant bubulos et sinilla a)krokw/lia, quod hae partes maxime aridae sint ac siccae et minimum succi ac pinguedinis habeant etc. Qua de re vide supra ubi de Arida Saginatione, ut et in voce Colephia; de phrasi, Saginam caedere, itidem supra voce Phago: plura vero hanc in rem, apud Salmas. ad Tertullianum de Pallio c. 4.

SAGIS Portus parvus Ducatus Ferrariensis Porto di Magnavacca, ubi alveus,per quem stagnum Comaclenum in mare Adriaticum se exonerat. Turrim habet munitam; vix 5. milliar. a Comaclo in Ortum, 15. a Ravenna in Boream, inter Volanam ad Boream et Padusam Padi ostia ad Meridiem. Baudrand. au)to/pths2.

SAGITTA [1] alio [orig: ali˘] nomine Claudius, praefectus alae Petrinae, nuntius Pisoni caedis per Paparium centurionem patrandae, eumque ad res novas exstimulans. Tacit. Hist. l. 4. c. 49.

SAGITTA [2] vide Octavius.

SAGITTA [3] Veterum an a Scythe Iovis, an a Perse Persei filio, inventa, vide Plinium l. 7. c. 56. atrox telum. Statius Theb. l. 12. v. 29.

--- --- --- --- patuere [orig: patuŕre] recisae
Cum capulis hastisque manus, mediisque sagittae
Luminibus stantes.

Ad quae verba Barthius, Ex hoc aliisque talibus Scriptorum locis patet, inquit, quam atiox fuerit sagitta Veterum; ut contra minus curiose armatos, peius longe putem hodiernis minoribus sclopetis, quae transeunt, aut certe tam foede laniandos Chirurgis non exhibent vulneratos. Adde celeritatem iteratarum plagarum. Et quam foedum hoc solum Papinianum spectaculum putes; crassam sagittam et hamatam in cerebro stantem videre? Quae autem ratio quisqe usus sagittandi et iaculis iaciendi Veteribus fuerit, idem Stat. indicat. Theb. l. 6. v. 354.

Quale quater iaculo spatium, ter arundine vincas.

Nempe trium sagittarum spatium, quiatuor iaculorum longitudinem habuit: h. e. quatuor ictus iaculorum aequabant triumsagittarum spatium; quod hodie secus habet. Unius enim sagittae expulsio decem amplius iaculorum spatium conficit eoque amplius. Sed verum est, nos sagittarum tenere veteem usum, eumque habiliorem redditum; iaculorum autem omnem ferme amisisse. Nex vero sagittae nonnullis ad nocendum satis visae, nisi et veneno [orig: venen˘] tingerentur, qua de re aliquid infra, ubi de Veneficio. Sagittis porro parvis totas gentes, quod sagittando valerent, capillaturam suam ornasse [orig: ornÔsse] legimus. Claudian. de Nuptiis Honorii v. 222.

--- --- quantum crinita sagittis
Attulit extremo Meroe circumflua Nilo.

Idem l. 3. Consul. Honorii v. 21.

--- --- positis Numen confessa pharetris
Ignavas Meroe traxit de crine sagittas.

Et l. 1. de Laudibus Stiliconis v. 254.

Venerat et parvis redimitus Nuba sagittis etc.

Cuiusmodi sagittae, instar utilium, pennatae quoque erant. Prudentius Hamartigenia; v. 498.

--- --- --- --- non accola magni
Euphratis Parthus rapiet, non decolor Indus,
Tempora pennatis redimitus nigra sagittis,

Eaedem in orbem compositae erant. Claudian. Nilo,

Et gens compositis crinem velata sagittis.

Ubi crinem ipum prae orbe sagittarum non fuisse conspicuum notat. Vide quae ad tabulam Solis ex Heliodoro et Luciano pulchre notat Hieronymus Aleander, et plura hanc in rem, apud Car. Paschalium Coron. l. 3. c. ult. et Casp. Barthium Animadvers. ad Statium passim: ubi inter alia et sagittae sonum hoc versu Virgiliano Aen. l. 12. v. 319. repraesentari adnotat,

--- --- stridens alis allapsa sagitta est etc.

Addam solum, non ornatui tantum, sed et usui, aliquando id factum. Aethiopes enim pugnaturos sagittas capitibus suis in orbem a)ktinhdo\n, sicuti radios, circumponere consuevisse, ut illas, cum usus esset, contra hostes eiacularentur tradit Lucianus de Salt. De Sagittarum in divinatione usu, apud Arabas olim, Babyloniosque frequenti, atque adeo Ezech. c. 21. v. 21. memorato, diximus supra, uti de Belomantia: de eo vero poenae apud Persas veteres genere, quo [orig: qu˘] Bessum affectum ait Curtius: l. 7. c. 5. quem sagittis confixum in cruce refert: deque hodiernorum Persarum, quo [orig: qu˘] sagittis nares traiciuntur, vide Notas ad Curt. et Petrum de Valle Itinerar. Tom. 3. uti de manumissione per Sagittam supra, Manumissio. aliquid etiam


image: s0148b

voce Regulus. Hinc Sagittariorum Doctor, occurrit in veter. Inscr. apud Cl. Sponium Itiner. Graeciae: qua arte insignes fuisse Cerethos, inter Salomonis Satellites, hincque forte nomen accepisse, diximus supra in voce Pelethi: quemadmodum a peritia sagittandi laudatur Philoctetes, apud Hom. Il. ss. Catenes, apud Curtium l. 7. c. 5. Domitianus, apud Suetonium, c. 19. Commodus, apud Herodianum, l. 1. c. 15. Gratianus, apud Ausonium Panegyr. Hormisida apud Zonar. tom. 3. Theodoricus, apud Sidonium etc. Vide et supra, Pilus.

SAGITTA [4] navigii species est, apud Recentiores. Otto Frider. l. 1. c. 33. Aptatis triremibus et biremibus, quas modo galeas seu sagittas dicere solent, aliisque navibus bellicis onerariis etc. a velocitate dicta. In vestibus vero Sagitta dicitur pars ea, quae contrahitur in sinus, quod Sagittae speciem effingat, apud Udalricum Consuet. Cluniac. l. 2. c. 11. Sedens ad lectionem --- anteriora frocci sui semper in gremium ita attrahit, ut pedes possint bene videri. Girones quoque vel quos quidam Sagittas vocant, colligit utrinque, ut non sparsim iaceant in terra. Car. du Fresne in Glossar. De cuiusmodi vestium sagittis, vide supra in voce Rugae Vestium, item hic [orig: hţc] infra ubi de Sinu.

SAGITTARII Venatores ordo militum, in Notit. Imp. Vide supra, Acceptoria.

SAGITTARIUS [1] Episcopus Vapincensis, frater Salonii, qui Ebrodunensi Praesulatu functus est. Hi ambo latrocinii criminiumque variorum accusati, et convicti, Concilio Lugdunensi, A. C. 567. depositi sunt. A qua sententia ad Papam appellantes, ab illo absoluti, redierunt in Galliam. Sed nihilo meliores facti, paulo post, contra Longobardos irrumpentes, Mommolium sequuti, plurimos barbarorum interfecisse se gloriati sunt. A Gontrano Rege postmodum Concilio [orig: Concili˘] Cabillone indicto [orig: indict˘], ob laesae Maiestatis crimen, denuo depositi, A. C. 579 et Monasterium in Burgundia detrusi, inde iterum elapsi sunt, diuque huc illuc vagi, misere tandem perierudnt. Et Sagittarius quidem; Gondebaldo contra Gontramum adhaerens, capto [orig: capt˘] Compendio [orig: Compendi˘], capite a milite quodam truncatus est, A. C. 585. Gregor. Turenens. l. 4. c. 37. l. 5. c. 21. l. 7. c. 34.

SAGITTARIUS [2] signum caeleste, quem alii Centaurum Chironem arbitrantur. Alii Crocum filium Euphemes nutricis Musarum fuisse volunt, et habitasse [orig: habitÔsse] in Parnasso cum Musis, et venationi incubuisse, unde et usum sagittis, et equo insedisse; post mortem vero precibus Musarum, a Iove inter astra relatum, et varia [orig: variÔ] forma [orig: formÔ] conscriptum. Idibus Februarii vespere occidit, ac vehementer hiemat, Columella. Vide omnino Caesium in Astron. Poet. p. 84. Eum solo [orig: sol˘] arcu effinerunt Veteres sine chorda. Latini ita quam sagittam esse arcui applicatam, interpretatur Scaliger: sed haec figura ab illa defluxit. Vide Salmas. ad Solin. p. 1236. Item numisma olim Persicum, Sagittam nota [orig: notÔ] signatum, ut ex elganti illo Agesilai liquet, quem cum Magistratus Lacedaemoniorum ex Asia revocaret, ferunt discedentem ad amicos dixisse, Se triginta Sagittariorum milibus ex Asia a Rege Persarum pelli. Tot enim delatis Athenas et Thebas, divisisque inrer primores, bellum in Lacedaemonios totius Graeciae concitatum est, Plut. in Eo, c. 25. et Araxerxe c. 31.

SAGIUM vide Sagiensis urbs.

SAGMA Graecis sa/gma et sagh\, proprie est, quod iumentis onera baiulantibus imponitur, ut mollius et sine sua noxa vehant; distinctum a sella equorum vel aliorum animantium, quibus homo vehitur. Vegetius Rei veterin. l. 2. c. 59. Exceptis his, qui deputati sunt Crico, reliquum equorum, mulorum, asinorumque genus sub sellis aut sagmis solo [orig: sol˘] tergo [orig: terg˘] praestat officium. Deinde, tum sellaerum vel sagmarum mensura conveniens et apta qualitas debet adhiberi. Inde equae [orig: equaŕ] sellares et sagmarii: Sellaris Graece i(/ppos2 foreu\s2, Plut. vel ke/lhs2: Sagmarius vide kaba/llhs2, et propterea a sellati separatur, qui absolute equus dicitur. Ut in vita B. Hilarii, Quod ubi vir comperit, protinus et ipse pedibus iter ingressus, urbem Romam sine equo, sine sagmario intravit. Quae tamen distinctio non observatur apud Lamprid. in Heliogabalo, c. 4. ubi inter Semiamirica Senatusconsulta, etiam hoc de Matronis constitutum, Quae pilento, quae equo sagmario, quae asino veheretur. Nec apud Vopiscum, in Aureliano c. 7. ubi de militum officio, Equum sagmarium suum defricet etc. Farciebantur autem sa/gmata tomento [orig: toment˘]; sagh\ dicto [orig: dict˘]; unde voci origo, sa/ttein enim idem est, quod implere et farcire. Unde sagmatogi/nh o)qo/nh, apud Auctorem Peripli, lintei ex quo stragula et sagmata conficiebantur, species. Postmodum Sagma, iumenti sarcina et onus, Graecis paraplh/rwma. Gallis vulgo Sarga dicta est. Unde sagmare asinum vel equum, onerare est; et equus sagmatus onustus; sesagme/nos2. Ex Sagma, recentiores Salma fecere [orig: fecŕre], hinc Sauma. Unde Sauma vini, apud Falconem Benev. A. C. 1124. Tanta fuit fertilitas vini, quod --- centum saumae pro 30. denariis vendebantur. Et Somarii, apud Theodorum Campedonensem in vita S. Magni c. 3. qui cellari vinarii curam habent, et Gallis Sommeliers vocantur: eo quod horum potissimum curae incumberent Equi sagmarii, quibus vinum deferebatur; eadem [orig: eÔdem] postea appellatione ad coeteros ministros, qui clitellaria iumenta agebant: et tandem ad illos quoque, qui in Aula Galliae Regum supellectilis Regiae curam gerunt, extensa. Vide Car. du Fresne in Glossar. Salmas. ad Historiam Aug. passim inprimis ad d. l. ut et ad Solin. p. 998. et 1170. nec non Paulum Leoardum Emendat. l. 11. c. 6.

SAGOCHLAMYS memorata Trebellio in Claudio c. 14. qui inter dona dari iussa Claudio recenset Sagochlamydes annuas duas: vestis fuit militaris, ex duplici genere vestium Sago et Chlamyde. constans; ut Casaubonus explicat. Sic Chlamydem mantuelem, idem Auctor nominat ibid c. 17. Soc tunicam palliolatam Vopiscus recenset in Bonoso. c. ult. Figura eius quae fuerit, non adeo facile explicatu est. Si enim tota clausa, nihil ex Sago habuerit, quod apertum; si solum in parte inferiori, tantum Chlamys fuerit. Fortasse ex


image: s0149a

vuigari Chlamyde et Sago Gallico composita fuit, ita ut ad instar Tunicae, quemadmodum Gallorum Saga, indueretur, et manicas haberet, ceterum ad latera hinc inde pendulas alas, ad instar Chlamydis, Octav. Ferrarius de Re Vestiar. Part. 2. l. 3. c. 11. Gregariorum militum vestem Sagochlamydem fuisse, contendit Thom. Dempster. Paralip. in Iohan. Rosin. Antiq. l. 10. in principio. Non diversum videtur id genus vestis, qud sagoma/ntion Graeci recentiores vocarunt [orig: vocÔtunt]; nam manti/on pro chlamyde dixerunt Glossae, paludamentum, xlamu\s2 manti/on. De Sagomanto Suidas in Etymol. xlamu/da interpretatur, to\ perifere\s2 to\ e)n th=| sunhqei/a| lego/menon sagoma/ntion, o(/perforoui=n oi( khrofo/roi, Rotundum vulgo dictum Sagomantum etc. Nempe rotundum fuit, ut chlamys, non quadratum vel quadrangulum, ut sagum. Et Sagochlamys ad utriusque formam factum et aliquid habens ex chlamude et sago vestimentum. Salmas. ad Pollion. d. l. Vide quoque supra Fibula et infra Sagum.

SAGOMANTUM Graecis recentioribus *sagoma/ntion, vide hic [orig: hţc] supra Sagochlamys.

SAGONA [1] urbs Corsicae, Episcopalis in ora Occidentali excisa.

SAGONA [2] alias SAGAMNA, vel SOONA, castrum olim, nunc vicus Galliae in Cenomanis, vulgo Songne, seu Sonne: caput pagi cognominis, qui le Sounois dictus, olim Baronatus titulo [orig: titul˘] issustris fuit. In hoc praeter Sagonam, sunt villa Busciacum et silva Persenia, cum vico ac Monasterio eiusdem nominis, Perseigne, Ordinis Cistertiensis. Item Mamerciae castellum. Memers en Saonnois, Soonae proximum. Hade. Vales. Notit. Gall.

SAGONES medio [orig: medi˘] aevo [orig: aev˘] dicti qui prius Curiosi, et antiquitus Frumentarii, publici nempe cursus prosecutores. Occurrit vox frequenter apud Cassiodorum, e quo colligi potest, non eos tantum publicum cursum curasse [orig: curÔsse], sed etiam pecunias publicas exegisse. Unde est, quod Saiones (namque sic postmodum vox corrupta, ut ex sago saie Galli fecerunt, panni speciem) ab exigendo dictos annotet Isidorus, more suo [orig: su˘] ineptus in etymologiis eruendis. Cassiodorus Var. l. 4. ep. 47. ad Godiscalcum Saionem, Nullum praeterea Saionum discursus faccere patiaris, sed ad cuasam, quam directus fuerit, uno [orig: un˘] tantum itinere permittatur accedere vel redire. Ubi quos Saiones, eosdem paulo post Veredarios appellat: Et idcirci quinquaginta soliiorum mulctam iam non veredarius, sed catabulensis incurrat, quisquis ultra centum libras parhippum crediderit onerandum. Nam qui cursu publico, aliquo iussu Principis destinabantur, dicebantur Veredarii et Sagones, huius Scriptoris aetate, quod sagis uterentur. l. 47. et 48. Cod. Theodos, de cursu publ. Sint praeterea duo Palatino prosequutores singularum rhedarum, cum tribus servis, habentes quinquagenarum librarum avertas et saga, quibus par erit eos pro itineris necessitate muniri. Et l. 2. Cod. eod. tit. d. cavetur, ne hippocomis saga sua auferant Veredarii. Ubi saga perperam nonnulli pro equorum stratis accipiunt. Graeci illo [orig: ill˘] loco [orig: loc˘] pe/llia verterunt, quam vocem Latinam illi usu suam fecere [orig: fecŕre]. Mulionum scil. et Veredariorum paenulae ibi intelliguntur; ut et in l. 37. eum qui sagum hippocomorum notabili populatione voluerit usurpare vel scindere etc. Vide Salmas. ad Spartian. in Hadriano, c. 11. et supra ubi de Curiosis, Cursoribus, Frumentariis.

SAGONTIA Appian. Secontia Antonin. Epila Morali, oppid. Aragoniae, inter Caesar-Augustam 7. et Bilbilim 8. leuc. ab Alavona 4. in Meridiem.

SAGRA fluv. Magnae Graeciae perfines Locrensium in mare Ausonium influens. Alato hodie Gabr. Barrio, Sagriano Leandro, Suchriano Nigro.

SAGRUS Strahoni Ciliciae, Caramaniae et Armeniae minoris amnis, ut et Plin. l. 3, c, 10. Ptolem. Procopio. Hodie Sangro, vel Sanguino Nigro.

SAGUENAEUM tractus novae Franciae, versus Tadussacum oppid. ubi aliquot coloniae Francorum, paucis ab hinc annis cum fluvio cognomine in parte Boreali novae Franciae qui in fluvium S. Laurentii se exonerat, iuxta Tadussacum oppid.

SAGULUM Imperiale apud Treb. Pollionem in Vita Zenobiae, c. 10. Zenobia --- post Odenatum maritum Imperiali sagulo [orig: sagul˘] persuso per humeros habitu, donis ornata --- imperavit: Ubi forte habitu Didonis ornata, legendum esse, iudicat Salmas. Sagulo namque ornata dicitur Zenobia, Didonis habitu, a qua se originem ducere memorabat. Didonem autem sic ornatam introducit Poeta l. 4. eiusque habitum hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] describit, v. 136.

Tandem progreditur, magna [orig: magnÔ] stipante caterva [orig: catervÔ],
Sidoniam picto [orig: pict˘] chlamydem circumdata limbo [orig: limb˘]
Cui pharetra ex humero, crines nodantur in aurum,
Aurea purpuream subnectit fibula vestem.

Sagulum nempe Imperiale Zenobiae tribuit Trebellius, at Virgilius purpuream chlamydem: Sagulum autem et chlamys idem. Et quidem sagulo per humeros ornata, est th=| xlamu/di kata\ tou\s2 w)/mous2 enskeuasqei=sa: fibula [orig: fibulÔ] enim per humeros subnexa erat vestis, ut in seqq. dicitur, non crica pectus, cum brachio [orig: brachi˘] saepe nudo [orig: nud˘] ageret. Vel simpliciter, sagulo [orig: sagul˘] per humeros ornata, th\n xlamu/da kata\ tw=n w)/mwn e)/xoua. Sagulum autem perfusum, quod addit, est bapth\ xlamu/s2. Sic Perfusam purpura vestem Latini dicunt th\n porfurobafh=. Virgil.

Perfusamqeu ostro vestem --- ---

Idem l. 5. Aen. v. III --- et ostro

Perfusae vestes, argenti aurique talenta etc.

Vide Salmasium d. l.

SAGUM vox pure Graeca, a sa/gwn, in genere quodvis dtegumentum est. Hinc quae alii coopertoria vel tegumenta equorum dicunt, ea saepe saga nominantur. Iul. Capitolin. in Vero, c. 6. ubi de Volucri eius equo, quem, sagis fuco tinctis coopertum, in Tiberianam ad se adduci iubebat etc. Vegetius Artis veterin. l. 2. Animal loco [orig: loc˘] calido [orig: calid˘] statues, ac sagis cooperies, alibique passim.


page 23, image: s0149b

Absyrtus vocat sisu/ras2 e)c e)ri/ou ai(/ i(drw=ta kinou=si. Sagum pro pallio, vidimus supra, in voce Sagones. In specie autem Sagum, vestimentum erat armis superindui solitum, Ioh. Rosin. Antiq. Rom. l. 5. c. 31. Idem cum Chlamyde Octav. Ferrario. Indumentum scil. seu peribo/laion, quod tunicae imponeretur et fibula [orig: fibulÔ] in humeris necteretur; unde auctor Etymologici, xlamu\s2 to\ perifere\s2 kai\ kukloeide\s2, to\ e)n sunhqei/a| lego/menon *sa/gos, i(ma/tion o(/per foroui=n oi( khrofo/roi. Proprie vestis militaris,qua [orig: quÔ] tamen, non tam gregales ac manipulares, quam Ordinum Duces, Centuriones et Praefecti utebantur, Capitolin. in Marco Philosopho c. 27. Per Brundusium veniens in Italiam, togam et ipse sumpsit, et milites tegatos esse iussit, nec usquam fuerunt sagati sub eo milites. De Centurionibus, vide Sueton. Augusto c. 26. de Tribunis, Livium l. 7. c. 34. ubi tamen apparet, fuisse discrimen aliquod, inter Tribunorum, Centurionum, ac Manipulatium Saga, de quo infra, Milites ergo in bello sagati, Sueton. Iulio c. 48. Galli inprimis, unde de Belgis Strabo l. 4. *saghforou=si de\ kai\ komwtrofou=si. Figuram Sagi quod attnet, fuisse vestimentum apertum et infibulatum, quodque reliquis vestibus superinduceretur, Caesar docet l. 1. c. 32 Sinistras sagis involvunt. Silius item l. 17. v. 531.

--- --- Humeris imponit honorem
Fulgentis Saguli. --- ---

Hinc extenso [orig: extens˘] eo [orig: ] homines per ludibrium in sublime iactabantur quod a Nerone factum tradit Sueton. et Martialis l. 1. Epig. 4.

Ibis ab excusso missus ad astra Sago.

Idem Sueton. de Othone, c. 2. Ferebatur, inquit, et vagari noctu solitus, atque invalidum quemque obviorum vel potulentum corripere, ac distento sago impositum in sublime iactare. Sic de visco Plin. l. 16. c. ult. Sacerdos candida [orig: candidÔ] veste cultus, arborem scandit, falce demetit, candido id excipitur sago. Porro tunica longius Sagum fuit, non tamen talare erat, ut vult Vualtrimus, non bene intellecto illo Trebellii in Saturnino; c. 23. Huius insigne est, quod in convivio discumbere milites, ne inferiora denudarentur, cum Sagis iussit hieme gravibus, aestate perlucidis, etc. Quae omnia propire de Sago Romano capienda sunt. Non enim omnia Saga fibulata fuisse declarant verba Claudii ad Regillianum, apud Trebellium. Quaam vis enim de Romanorum Sago, ex Varrone: Hispanorum ex Appiano: Illyricorum, ex Trebellio: Germanorum ex Tacito, qui ait, in Germ. c. 17. spina sagulum infibulare solitos: Gallorum ex Polyaeno id videatur constare: tamen Gallica Saga sine fibula suisse videntur, ad instar tunicae et quidem manicata, qualia hodierna Saga sunt et Italis Saii vocantur. Vide Tacitum Histor. l. 2. ubi de Caecinna. Quod ideo forte factum, quia cum braccati essent, inferiora corporis velabantur, adeo que opus non habebant vestibus clausis atque prolixis, Interim etsi, more tunicae, Galli Sagum induerent, tamen forte, cum ad pectus apertum esset, fibula [orig: fibulÔ] ei, qua [orig: quÔ] clauderetur, fuit opus. Unde et Diodorus de iis, e)piporpou=ntai sa/gous2 r)abdwtou\s2. virgatum enim, et intercurrente purpura [orig: purpurÔ] distinctum fuisse hoc Sagum, Veteres prodiderunt, Materia Sagi, sicut et aliarum vestium apud Romanos, lana fuit, maioris minorisque pretii: Saga scil. gregalium et manipularium militum crassiora ac viliora fuere [orig: fuŕre], ipsa [orig: ipsÔ] lanae ignobilitate: at Centurionum ac Tribunorum maioris pretii ac nobilioris texturae. Hinc Sagum pro vest viliori ac crassiori, apud Martiaem l. 6. Epigr. 11.

Te Cadmaea Tyros, me pinguis Gallia vestit,
Vis te purpreum, Marce, sagatus amem?

Ubi pingue crassumque sagum, quod ferme in Gallia conficiebatur, Tyriis lacernis opponitur. Vide eundem l. 8. Epigr. 58i. Senec. Ep. 18. et Strabvonem l. 4. Ex serico postea chlamydem Caium et Commodum gessisse, apud Dionem legimus: auratarum meminit Spartian. in Hadriano c. 17. Porro, ut tunica militaris alba fuit, ita Chlamydes et Saga natio [orig: nati˘] lana colore fuerunt: hocque [orig: h˘cque] uno [orig: un˘] Imperatores Ducesque a militibus distinguebantur, quod Paludamentum purpureum sive coccinum gestarent. Gallicum tamen Sagum intexta [orig: intextÔ] purpura [orig: purpurÔ] distinctum fuisse, docet Virg. l. 8. Aen. v. 652. ubi de Gallis,

Aurea caesaries illis, atque aurea vestis,
Virgatis lucent sagulis: tum lactea colla
Auro innectuntur, duo quisque Alpina coruscant
Gaesa manu --- --

In quae verba Seryius, Sagula virgata erant, quae habebant in virgarum morem deductas vias. Et bene adlusit ad Gallicam linguam per quam virga purpura dicitur. Virgatis ergo, ac si diceret, purpuratis, quae Sagula virgata etiam Trabeata dicta sunt. Quam ob causam verba Gallieni, perdita [orig: perditÔ] Gallia [orig: GalliÔ] querentis: Non sine trabeatis sagis tuta Resp. est? de virgatis sagis, interpretatur Casaubonus, ex Diodoro Scutulata eadem, i. e. macularum instar, cancellatim et reticulatim distincta, vocat Scaliger. Hinc Sagulum brevius Sago, etc. Neque vero tantum pro veste militari, sed et pro quovis tegumento, Sagum usurpatum olim fuisse, notat Casauboin. ad Capitolin. de L. Veri equo c. 6. Vide supra. Praeterea, cum inter bella civilia mutatio vestis fieret, depositis togis, Saga sumebantur: Unde ire ad saga, et esse in sagis, apud Ciceron. aliosque; Graeci Scriptores, sumere chlamydes, dixerunt. Sic apud Vell. Paterculum l. 2. c. 16. in haec verba, Utque ad saga iretur, diuque in eo habitu maneretur, notat Schegkius, Sagum Romae in dubio belli eventu sumere, moris fuisse; ut in tumultu, et tristi tempore, ponere annulos, indicere iustitium, differre vadimonia, mutare vestem: nque, cum semel sumptum est, fuisse depositum, nisi spe laetiore. Idem ibid. tria Sagi genera facit. unum lugubre, i. e. luridum, nigrum, pullum, de quo modo: Alterum gregale Militum, densum ac villosum: Tertium


page 24, image: s0150a

Imperatoris, quod Paludamentum proprie, de quo utroque supra. Vide Octav. Ferrarium de Re vestaiaria passim, inprimis. c. 7. et seqq. In Sagis ac centonibus fuisse servos, docet Columella de Re Rust. Passim, aec.

Sagi varia genera.

a. Aestivum, quod levius, cuiusmodi describitur a Statio Theb. l. 7. v. 656.

Et rubet imbellis Tyrio sub tcgmine thorax.

b. Atrebaticum, frequens apud Auctores, vide supra, Atrabaticae Vestes. g. Gallicum, manicatum fuit, quadratum, intextaque purpura [orig: purpurÔ] distinctum, ut diximus. d. Germanicum, Tacito memoratur, Germ. c. 17. fuitque non rato spina [orig: spinÔ], fibulae loco [orig: loc˘] nexum. Argento variegata Herodianus l. 4. c. 7. habet Caracallam, chlamyde Romana [orig: RomanÔ] deposita [orig: depositÔ], saepe Germanorum indumenta sumpsisse, referens. iconem e Cluverio in opus suum transtulit Ferrarius Parte 2. l. 3. c. 10. e. Fresonicum, apud Monachum Sangall. l. 1. c. 36. brevissimum fuit. z. Hibernum, densius, ex lana scil. crassa et villosa, videre est apud Strabonem l. 3. et 4. h. Hispanicum, apud Valerium Max. l. 3. c. 2. duplex fuit vestimentum, craslum itidem et infibulari solitum, Appiano Iberic. q. Jacke vide supra, uti et Iupa, ubi de Iupello; sicut de laciniis a sago militari, medio [orig: medi˘] aevo [orig: aev˘]; dependulis voce Labellus. Lusitanicum, Straboni memoratur l. 3. ubi nigrivestes Lusitanos omnes, et plerumque sagis indutos, in quibus et accumbant, habet. i. *pompiko\n, et festivitatum proprium. occurrit apud Spartianum in Severo, c. 6. Quum Romam Severus venisset, praetorianos cum subarmalibus inermes sibi iussit occurrere. Quod plenius explicans Herodian. iussit Praetorianos, inquit, obviam sibi prodire in habitu pacis et triumphali. i. e. quo uterentur festis diebus et cum Imperatorem triumphantem sequerentur. Erat vero Praetorianorum vestis ei)rhnikh\, ut is vocat, sive habitus pacem denotans, ut loquitur Tertullian. e)festri\s2 et trabeae similis chsamys, vel Sagum. herodian. l. 7. c. 11. h)=lqon me/xri th=s2 ei)so/dou th=s2 sugklh/tou, e)n litai=s2 e)sqh=i kai\ e\festri/i. Sed Saga illa, quorum ibi Herodianus meminit, quottidianae vestes erant, atistae, de quibus Sprtian. d. l. erant pompikai\ Cuiusmodi Saga seu togas militares, Subarmalia vocat, quod sub armis fibula [orig: fibulÔ] annecterentur, vel sub armos reicerentur. Nam etsi ei)rhnikai\ erant, ex parte tamen militarem habitum referebant. Salmas. ad loc. cit. k. Punicum, apud Val. Max. l. 5. c. 1. exempl. 11. l. Romanum, apertum fuit et solicum infibulari, cuius usus in bello ac rebus tristibu: ut pluribus supra diximus. m. Saracenicum, coloratim erat, uti tradit Ammian. l. 14. n. Scutulatum, notante Scaligero [orig: Scaliger˘], dictum est, quod alias virgatum, item trabeatum, Gallicum nempe. Gallos enim saga gestasse, r(abdwta\ plinqi/ois2 poluanqei/, kai\ puknoi=s2 dieilhmme/na, Scutulata et reticulatim distincta, narrat Diodorus etc. Vide quoque Rosin. Antiqq. Rom. passim, ut et supra Cocula, Cointisae, ac infra Tunica.

SAGUNTIA olim oppid. nunc pagus Hispaniae Baeticae in Vandalitia, Gigonza, vel Gisconza, teste Morali.

SAGUNTUM vel SAGUNTUS Morvedre Morali, oppid. olim clatissimum Hispaniae Tarraconensis in finibus Hederanorum, ab Annibale expugnatum et eversum. Fuit autem Populi Romani fidelissima socia, quam cum Annibal contra ius foederis obsidione premerer, maluerunt Saguntini se, suaque omnia igni consumere quam aut soederati populi amicitiam deserere, aut vivi in hostis potestatem pervenire. Florus l. 2. c. 6. Saguntus vetus Hispaniae civitas et opulenta, fideique erga Romanos, magnum quidem sed triste monumentum. Hanc Steph. Zacanthan appellare videtur. Inde Appiano in Ibericis, populi *zakanq ai=oi. *zakanq ai=oi, inquit, a)/poikoi *zakunqi/wn e)n me/sw| th=s2 *purh/nhs2, kai\ tou= potamou= *)/ibhros2 o)/ntes2. Sed pessimus Geographus in rebus Hispanicis est Appianus, qui Saguntum inter Pyrenaeos, et Iberum fluv. collocat, quae omnium Geographorum consensu fuit inter Iberum et sucronem, non longe a loco ubi nunc Valentia. idem paulo post misere prodit suam ignorantiam in Hispaniae Geographia, qui Carthaginem novam, seu Spartariam eandem esse putat, quae olim Saguntus, quae a se invicem, plus quam 50. leucis, distabant. Strabbo l. 3. *sagou=nton kti/sma *zakunqi/wn. Liv. l. 21. c. 7. Civitas ea longe opulentissima, ultra Iberum fuit, sita passus mille ferme a mari, Oriundia Zacyntho insula dicuntur: mistique etiam ab Ardea Rutulorum quidam generis Silius l. 2. v. 446. ubi de Annibalis clypeo;

Eminet excelso [orig: excels˘] consurgens colle SaGunthos,
Quam circum immensi populi, condensaque cingunt.
Angmina certantum, pulsantque trementibus hastis:
Extrema clypei stagnabat Iberus in ora.

Hinc Saguntina fames pro magna et extrema. Lucan. l. 3. v. 349.

Nec pavet hic populus pro libertate subire;
Obsessum Poeno gessit quod Marte Saguntum.

Nic. Lloydius.

SAHAR [1] fil. Ashur, 1. Paral. c. 4. v. 7. Latine, lucidus, aut candidus.

SAHAR [2] fil. Simeonis, fil. Iacob, Gen. c. 46. v. 10.

SAHARAIM nomen viri, 1 Paral. c. 8. v. 8. Latine, nigri, vel turbidi, aut matutinantes, vel mane euntes.

SAHINUS falconum species; ex Sacrorum genere, nisi quod est frigidioris et siccioris temperamenti, ac proinde motus eius maxime valet ex alto in inferiora. Unde est, quod in praedam suam descendit absque ullo circuitu. Et quamvis natura [orig: naturÔ] torpeat et remissus sit, tamen tanto [orig: tant˘] impetu serlur ad aucupium, ut quandoque semet in terram praecipiti lapsu deiciat,


image: s0150b

et moriatur. Ossa tamen habet duriora [correction of the transcriber; in the print duriara], quam rapacium ullus alius, Sunt qui nomen Sahin stateram significare asserunt; quia nec tantillum fanis, nec tantillum saturitatis potest ferre haec avis. Laudatissimus in eo genere, qui capite est magno [orig: magn˘], amplis oculis, lato [orig: lat˘] pectore, plena [orig: plenÔ] pectoris summi parte, media lata densis coxis, brevibus brachiis, paucis plumis, tenui cauda [orig: caudÔ]. Si cum his notis robustas alas habeat, nihil erit praestantius et grues venabitur atque alias aves huiusmodi, Damir Scriptor Arabs. Alkazninius ex eadem gente, avem esse columbis maxime inimicam, quae viso [orig: vis˘] illo [orig: ill˘], licet volatu superent, statim tamen prae metu debilitentur, uti ovis lupo [orig: lup˘] et mures fele conspecta [orig: conspectÔ]: eandem, cum testudo ei tergum obvertat, eam arreptam attollere in sublime et in durum lapidem im pingere, ut confractam comedat, addit. Primum autem huius aucupii auctorem iidem Scriptores Constantinum Romanum Imperatorem faciunt, eum sahinos habuisse supra caput suum volare edoctos et umbram ipsi facere, ne a Solis aestu torreretur, referentes. Thuanus hanc avem, postquam Peregrinum vocari dixit, sic describit, Rei Accipitrariae l. 1. p. 14.

--- --- magnum caput, ardua cervix,
Depressus vertex: hinc candida linea utrumque
Per tempus transversa coit, patulumque coronal
Culmen, et in ramos plures cervice reflexa,
Tandem abit, artifici praecingens colla catena.
Immane haud ita corpus; at illi longaque coxa.
Subtilesque alae, brevia illi crura, brevisque
Cauda per adversum celeris regit aera nisus etc.

apud Sam. Bochartum Hieroz. Parte poster. l. 2. c. 23.

SAI [1] Thraciae populi oppositi insulae Samothraciae, Eustath.

SAI [2] Arabiae oppid. in Aethiopia sub Aegypto, Plin. l. 6. c. 30.

SAICA vel SAIGA monetae Germanicae species, definitur in L. Alemann, tit. 6. ž. 3. quarta pars tremissis, h. e. denarius unus: apud Car. du Fresne in Glossar. Vide Aventinum Anna. Boior. l. 4. et Goldastum Constit. Imp. Tom. 1. p. 210.

SAICOCUM insula ampla Iaponiae, aliter Ximum, sub qua 10. regna. In parte Occidentali vetsus Coream, ad 200. milliar. a Septentrione in Meridiem extensa. Vide Ximum.

SAJI vel SAGII populi Galliae, memorati in veterib. Notit. provinc. Gallic. quae urbem illorum, in provinc. Lugdunensi secunda quinto [orig: quint˘] loco [orig: loc˘] recensent: Straboni, Plinio, Ptolemaeo coeterisque priscis Geographis hoc [orig: h˘c] nomine ignoti, fasso a Papirio Massano creduntur esse Caesaris Sesuvii: cum hi inter maritimas civitates reponantur, inter Saios autem et mare Lexovii interiaceant. Urbs Sagium. sedes Episcopalis in Normannia, ad Olinae caput, vulgo Seez dicitur: Hinc pagus Saiensis, vel Sagensis. Vide Sagium.

SAJO , ONIS, Fori vel Magistratus Gothici minister, qui reos in iudicium protraxit, superiorisque potestatis mandata exsequutus est. Romanis Apparitor, Lictor. Alii Seriandus, Ballivus. Forte a Saxonico Saiot, fustis seu baculus, quod muneris indicium tales gerebant. Vide Cassiodor. Com tom. 2. 114. Spelmann. Gloss. Arch.

SAJONES corrupte ex Sagones, apud Gothos et Wisigothos dicti sunt appatitores, regii videl. ac Magistratus Ministri, qui ad eorum iussa exsequenda praesto semper erant: quod prae coeteris, apud eundem docet Senator. l. 12. Ep. 3. Sakones, apud Michalonem Lithuan. de Mor. Tartar. fragm. 7. Vide supra Sagones.

SAIS urbs Aegypti iuxta unum ex Nili ostiis, quod ab ipsa Saiticum dicitur. Populi Saitae, qui Minervam colunt. Propert. l. 2. Eleg. 2. v. 11.

Mercurioque Sais fertur Baebeidos undis
Virgineum Brimo composuisse latus.

Ubi quae de urbe Sai, et Saitide Minerva comminiscitur Beroaldus, a)prosdio/nua sunt. Pro Sais enim sacris legendum, uti emendat Passeratius. Coeterum Sais, postquam Aegyptii decessere [orig: decessŕre] Asia [orig: AsiÔ] et post Thuorum, ultimum Thebanorum Regum, quorum nomina occurtunt, varia exigua Dominia orta sunt, qua de re diximus aliquid supra voce Dodecarchia; facta est caput Dynastiae Saitarum Reguns, quorum primus memoratur Stephanathis, imo tandem totius Aegypti, sub Psammiticho, metropolis. Vide ubi de his Regibus: aliquid etiam, ubi de Sebennitico ostio.

SAITINI Asiae populi de quibus Alex. ab Alexandr. l. 3. c. 2.

SAIXAE populi iuxta Istrum. Steph.

SAL [1] Lycophroni *ai)gaiw=nos2 a)gni/ths2 pa/gos2, a Neptuno, in Tragasi gratiam, conglutinatus fingitur Poetis, teste Polluce l. 6. c. 10. quod si quis de mari intelligat, haud fecerit inepte. Hac [orig: HÔc] enim ratione Alexander Aetolus,

--- -- *(/ala cunew=na qala/sshs2,

nuncupavit citante Parthenio [orig: Partheni˘]. Ob beneficam eius vim, namque noxios depscit humores atque ita putredinem arcet, sacras fieri mensas sasinorum appositu, creditum fuisse Romanis, Arnob. refert l. 2. Imo et apud Graecos, Salem apponi in mensa hospitibus consuevisse, velut concordiae symbolum, utpote quod ex aqua et terra constaret, ait Plutarchus *(ellhn. Vide quoque Heliodorum Aethiop. l. 4. et l. 6. Cum pane autem et caseo appositum, docet Varro apud Plin. l. 31. c. 7. Unde illa apud Demosthenem querela, Orat. peri\ parapresib. *pou= d' a(/les2, pou= tra/pezai, pou= spondai\; et vetus Proverb. *(/ala kai\ trape/zas2 parabai/nein. Vide supra [orig: suprÔ] Hospes, it. Peregrinus. Inprimis vero Sal pauperum videtur fuisse cibus.


image: s0151a

Solebant enim tenuiores pro\s2 a(/la deipnei=n kai\ ku/minon, sale et cumino [orig: cumin˘] cenare, ut ex Plutarcho colligere est. Unde Horatii l. 1. Sat. 3. v. 13. Tigellius, ut videatur homo frugi, divitum, inquit, lautitias nil moror,

--- --- modo sit mihi mensa tripes, et
Concha salis puri --- ---

Quam in rem vide Sam. Bochartum Hierozoici Part. poster. l. 1. c. 7. Unde per Salem sive Sales, iuratum esse antiquis legimus, apud Carisium et Libanium, quod unicum sic et necessarium vitae condimentum esset, adeo, ut Plinius testetur, totis corporibus nihil esse utilius Sole et Sale, l. 31. c. 9. Vide Caspar. Barthium de hoc iurandi genere Advers. l. 135. c. 10. uti de Salis pugillo inter alia, Veneri Cypriae offerri solito, infra in voce Venus. Sacerdotibus vero Aegyptiis, eo quod Sal Typhonis seu Neptuni (quem velut Osiridi vel Oro inimicissimum, nullis dignabantur sacrificiis) esset spuma, salem mensis inferre in usu non erat. Vide Gerh. Ioh. Vossium de orig. et progr. Idolol. l. 2. c. 75. Maior hinc Sali dignatio, quod omne Munus (ita vocabatur oblatio e frugibus) sale saliri, Deus praecepit, Levit. c. 2. v. 13. Unde et sale condiri sermonem nostrum vult Apostolus Coloss. c. 4. v. 6. et Apostoli Sal Terrae dicuntur, Matth. c. 5. v. 13. et cum immortalitatis esset emblema, foederis salis, in Sacris, crebra mentio est. Vide Numer. c. 18. v. 19. et 2. Chron. c. 13. v. 5. Sed et inter Ethnicos, auctore Plinio, nulla sacra conficiebantur, sine mola salsa, l. 31. c. 7. Ut et alia quaedam addam: Infantes quoque recens natos, lavari partim Sale; molesto [orig: molest˘] satis, partim aqua [orig: aquÔ], solitos olim, adnotat Thom. Bartholin. de Puerperio Veter. et Suicerus Thes. Eccl. voce, *(/alas2, ubi et Sal Catechumenis olim datum, ut condimentum sapientiae perciperent, et ipsi alios condirent, docet. Vide quoque supra, voce Sacramentum. Etiam honoribus militiaeque interponebatur, apud Romanos: Salariis inde dictis, ut ibidem Plin. habet, de quibus infra dicemus. Imo et Carthis Arabiae oppido muros domosque massis salis facere consuevisse; aqua [orig: aquÔ] ferruminantes, Idem habet eod. c. ubi et odoribus additis conditum luxuriosis et plurima hanc in rem addit, inprimis de alis Fodinis Veter. Hodie Sal usuale triplex. Fossile, Marinum et quod ex salsuginosis aquis per coctionem exrrahitur seu Coctile. Ptimum in Hungaria, Calabria, et maxima [orig: maximÔ] copia [orig: copiÔ] iuxta Cracoviam, eruitur, cuius fodinae admirandis suis substructionibus subterraneis integram civitatem referunt, e quibus Sal duritie lapidis solidum, instar ingentium saxorum, in cuniculis sub terra longe late que plateatim excavatis, ferro [orig: ferr˘] exscindunt. Sed et alibi passim eiusmodi montes sunt, ut in Hispaniae Alpibus, circa Iberum, in Languedocia Galliae, Salinis, urbe a sale dicta [orig: dictÔ] in Burgundia, in Germania Halae ad Oenum (ubi tamen Sal non eruitur forma [orig: formÔ] saxorum, sed intra salsuginosa montium receptacula areas elaborant, intra quas aqua dulcis derivata, paulatim salsugine terrestrium glebarum imbuitur, ac dein inter praegrandes Sartagines cacabosque, per rivos deducta, in sal excoquitur) in Asia, ubi maxime celebres montes Caspii sale concreti: in Ormuzia Insul. quae tota sal esse creditur; in America circa litora S. Michaelis, ubi saxa ex sale, scopulorum instar, procul spectari, testantur Itineraria. Alterum seu marinum, ex salsa maris aqua extrahitur, idque vel natura [orig: naturÔ], vel arte. Illud enim, maris ferventis aestu in spumas actum et ad littora scopulosque expulsum, Solis calore excoquitur: Istud sit, aqua [orig: aquÔ] maris in fossas littori proximas vel vi tem pestatis depulsa [orig: depulsÔ], vel arte etiam derivata [orig: derivatÔ], ibique calore Solis exsiccata; qui praeparandi mos Melitensibus, Siculis, totique fere Italiae communissimus est, Calabria [orig: CalabriÔ] excepta [orig: exceptÔ], in qua, praeter marinum, nobilissimi Salis fossilis quoque ingens est copia. Drepani etiam, in Sicilia, maxima [orig: maximÔ] abundantia [orig: abundantiÔ] Sal provenit et arte et natura [orig: naturÔ] concretum; Quod in Germaniam, Belgium, Daniam et Sueciam defertur, e Gallia, haud procul Rupellis, petitur. Coctilis tandem salis fontes in Germania passim, ut Halae Saxonum, cui, velut et aliis oppidis huius nominis, a Graeco a(\ls2 i. e. Sale, ipsum nomen est, Halae ad Oenum, Saltzae in Magdeburgensi Ducatu, Lunaeburgi etc. quorum causa procul dubio, quod rivi subterranei montes salinos aut glebas salsugine refertas, permecnt, sicque salsugine imbuti fontem, quo [orig: qu˘] erumpunt, similiter salsum efficiant. Sola Suecia et Anglia sale carent, quorum illa, ut dictum, e Gallia; ista ex Portugallia, ut plurimum, illud petunt: quemadmodum Bohemiae, ubi et rarior eius proventus est; e Polonia prospicitur. Vide Athanas. Kircherum. Mund. Subterr. l. 5. c. 3. Salmas. ad Solin. passim, ubi de modo cogendi salis apud Veter. in a(lophgi/ais2; item de Sale Agrigentino, Armenico seu Cappadocico, quod crocini coloris; Attico, quod austeri; Centuripino, purpureo; de Sale Chalci, quod magni hodierni Chymistae saciunt; de coactili, fossili, nativo, Tragasaeo; Acanthio, item, varia habet: inprimis p. 266. et 267. De Sale Catechumenorum, diximus aliquid et supra voce Sacramentum, de sale, iuxta proiectos seu expositos apponi olim solito, in signum Baptismi nondum suscepti, vide Concilium Nemociense A. C. 1298. can. 2. uti de Salis tributo, in voce Gabella, item supra Gablum: de Sale duro in Muria.

Fodinae Salis hodie in orbe celebriores.

a. Africa, non alio [orig: ali˘] utitur Sale, quam quod ex specuum salinis, velut marmor, candidi, rubri et cinericei coloris effoditur. ss. Asia minor, salis copia [orig: copiÔ] celebris est. g. Baganaga, urbs est Indiae Coromandeliae, in regno Musilipatano, ubi ingens Salis copia, ab omnibus incolis inde peti solita, effoditur. d. Caspium mare loca habet vicina, sale refertissima, uti dictum. e. In Cuba mons salinus est. z. Hispania, in montibus prope Iberum, sale abundat plurimo [orig: plurim˘]. h. Kilissim, Persiae mons, eadem [orig: eÔdem] laude claret. q. Kostowata Insul. est, non procul a Volga fluvio unde Russi sal effodiunt, et, ad puriorem substantiam decoctum, per totam Russiam devehunt, magno cum lucro. l. Ormuzia, Sinus Persici insul. non montes solum sale concretos habet, sed et ipsa fere nil nisi sal est, ex quo parietes quoque aedium fieri solitae. k. In Peruvia 18. a Lima


page 25, image: s0151b

milliar, Septentrionem versus tanta copia est, ut, licer cuivis inde pro lubitu perere liceat, numquam tamen fodina exhauriatur, imo ne decrescar quidem. l. ad Pochniam in Polonia, 4. a Cracovia milliaribus, pellucidi et candidi salis copia ingens e terra exscinditur, vide supra. m. Transylvaania, Salis fodinas quoque satis opulentas habet. n. Tirolensis Comitatus in Germania, salis proventu maxime clarus est. c. Volga, vide hic [orig: hţc] supra Kostowata, et Auctorem Histor. Orbis Terrarum c. 7. ž. 11.

SAL [2] vitium crystalli apud Plin. de quo vide supra aliqud, voce Nitrum.

SALA [1] oppid. Westmanniae, in Suecia; Sall. Inter Uplandiam et Nericiam, alias argenti fodinis celebre, 5. leuc. Suecicis ab Upsalia in Occasum.

SALA [2] oppid. Pannoniae superioris in Hungaria. Ptol. Zalawar, ex tabul. recent. ad Salam fluv. sub Austriacis, in ipso limite ditionis Turcicae, 3. leucis a Canisia in Caeciam media inter Varasdinum in Africum et Vesprimium in Caeciam 2. leuc. a Volcea palude, P. du Val. Item fluv. Germ. in Moenum influens, Strab. Saltz. Item fluv. Gallo-Belgicus per Lotharingiam fluens, la Seille, vulgo. Vide Salia. Est quoque Sala Turdulorum in Baetica urbs, et Hyrcaniae oppid. Ptolem. et urbs litoralis Thraciae circa Hebrum fluv. herodot. Item German. vicus non procul ab oppid. Kunighofen, a quo Franci dicti sunt Salici, qui circa hunc vicum et fluv. eiusdem nominis habit Ôrunt. Verum leges Salicae, teste Munstero [orig: Munster˘], non ab isto vico seu fluv. sed a Sala dictione Franca, qua Latine palatium, seu aulam significat hoc nomen habent.

Sala vulgo die Sale, fluv. German. Thuringiam a Misnia separans, ac in Albim, post Martiopolim, cadens. Hic [orig: Hţc] Anabaptisticus futor erupit, auctore Nic. Storckio [orig: Storcki˘], cui iunctus Thomas Muncerus, unde bellum rusticanum, A. C. 1525. Sleidan. l. 4. et 5. Bulling. adv. Anab. l. 1. c. 1. Vide Salas.

SALA [3] fluv. et urbs Mauritaniae Tingitanae cis Atlantem minorem. Fluv. Buragrag., provinc. Fezzama Temesna separat, et iuxta Salam Urbem in Oceanum Atlanticum cadit. Urbs autem Sella, seu Cela. In regno Fezzae, in ora Oceani Atlantici. Portum habet et emporium celebre, ad ostia fluv. Salae, in Fezza provinc. sed piratica [orig: piraticÔ] infamis est, 20. mill. pass. a Mahmora in Meridiem uti 70. ab Arzilla, et 100. a Tingi, a Fezza autem 100. in Occidentem. Antea fere sui iuris, nunc Marochio Regi subest, Cum arce satis munita. Baudrand. Est et Sala fluv. eiusdem Mauritaniae apud Atlantem maiorem. Ptol.

SALA [4] vide Isala

SALABACCHA nobile scortum Athenis, de quo Aristophan. Equit. Act. 11. Sc. 3. Et Scholia Graeca *kun=na kai\ *salaba/kxa tw=n qaumazome/nwn e(tairi/dwn. Vide et Chol. in Aristoph. Crabron. 504. D.

SALABASTRAE gentes circa Indum, Plin. l. 6. c. 20.

SALABONI nomen loci, 2. Sam. c. 23. v. 32.

SALABRIA quae et Sarabrae, civitas Cappadociae, Ptol.

SALACATTABIA condimenti species, apud Apicium l. 4. c. 1. ubi Humelbergius, apud Car. du Fresne in Glossar. Salicaccabia restituit, i. e. a(lakakka/bia, seu salsicia ollaria, et salsa cacabularia, h. e. quae in cacabis vocatis ollis coquuntur.

SALACIA [1] Neptuni uxor. Augustin. l. 7. de C. D. Iam utique habeat Salaciam uxorem Neptunus, quam inferiorem aquam maris esse dixerunt. Festus: Salaciam dicebant Deam aquae, quam putabant salum ciere, h. e. mare movere, quo [orig: qu˘] vocabulo [orig: vocabul˘] Poetae pro aqua usi sunt. Pacuvius, Hinc saevitiam Salaciae fugimus. Glossarium: Salacia: *)amfitri/th, *nhrei\+s2. Quamquam Servius ab aqua [orig: aquÔ] salsa [orig: salsÔ] Salaciam dictam velit.

SALACIA [2] urbs Turdetanorum in Lusitania, Ptolem. ab Hispan. A. C. 1216. caesis ad 60000. Maurorum, recuperata. Nunc Alcazar do Sal. Baudrando, pagus Extremadutae Lusitanae ad amnem zadaon, 14. leuc. ab Olyssipone in Eurum, Serpam versus totidem, 10. versus Pacem Iuliam, 6. ab ora Occidentali Atlantica in Ortum.

SALACION putatur Lipsio l. 11. Elect. c. 17. dictus iste e Scipionibus, quem ad eludendas vaticinationes, quibus felix et invictum in Africa Scipionum nomen fataliter ferebatur, Caesar in castris secum habuit: eamque vocem veram et opprobrio aptam censet: libidinosum scilicet illum homuncionem fuisse et vitae spurcae. Sic autem Salacio esset a Salax, ut Senecio a Senex, Sueton. Caesare c. 59.

SALACO mollis et cinaedus, quem patrem Autolyci faciunt. Aristophan. Schol. in Crabron. 514. F.

SALACON vir qui cum pauper erat, se divitem simulabat. Suidas. Huius meminit Cic. l. 7. Fam. Ep. 24. Ab hoc natum proverb. Salacones.

SALADINUS Turcarum Rex bellicosissimus. Fuit primo Dux copiarum Noradini, Sultani Damasci, et Aegyptum occupavit, A. C. 1164. Principis Cairi vidua [orig: viduÔ] ibi ducta [orig: ductÔ]. Dein Noradino [orig: Noradin˘] mortuo [orig: mortu˘], dum fil. huius adolesceret, ad clavum vocatus est: quo [orig: qu˘] tempore Christianos remis velisque persequi incepit. Et quidem A. C. 1177. invasurus Hierosolymam, grandi clade affectus est: qua [orig: quÔ] irritatior A. C. 1180. Euphrate traiecto [orig: traiect˘], plurimas urbes Nisiben usque in suam potestatem redegit, vicinis formidabilis. Alepum cepit A. C. 1184. postmodum induciis pactis: quibus Comitis Tripolitani, Guidonis Regis Hierosolymitani aemuli suasu, ruptis, vicit Christianos A. C. 1187. collectoque [orig: collect˘que] 800000. hominum exercitu, denuo superior, cepit Guidonem, capiteque plexis Equitibus Templariis et S. Iohannis, plurima loca subegit, ipsa [orig: ipsÔ] tandem Hierosolyma [orig: HierosolymÔ] potitus: quo [orig: qu˘] nuntio [orig: nunti˘] accepto [orig: accept˘], Urbanus II. prae animi dolore interiit, et Concil. Parisiensi A. C. 1188. indultae sunt Philippo Augusto de cimae Saladinianae. Ab obsidione dein Tyri saepius repulsus, post aliquot alias clades a Christianis acceptas, obiit A. C. 1193. hereditate eius inter filios misere lacerata [orig: laceratÔ]. Guil. Tyrius, Robertus Guichard. etc. Baron. in Annal. Sic cum Christianis per 30. amplius annos varia [orig: variÔ] fortuna [orig: fortunÔ] bellum gessit, saepius tamen victus, quam victor, fuit, donec Balduino [orig: Balduin˘] Hierosolymorum rege mortuo [orig: mortu˘] multis partibus superior,


page 26, image: s0152a

Hierosolymam cepit, huicque regno finem imponens, et Aegyptum Syriamque imperio suo adiecit. Nic. Lloyd

SALAE gens Colchidis, antiquis Phthirographi dicti, teste Plinio l. 6. c. 4.

SALAI mater Azubah, 1. Reg. c.12. v. 42.

SALAMANDRA stellioni similis, aut species eius, Hebr. letaa, si Syro Interpreti credimus, et qui hunc seqnuntur Pagnino, Ariae, Iunio, Castalioni. Sed Bochartus hoc [orig: h˘c] nomine significari lacertae eam speciem, quam Arabes wachra vel wachara vocant, docte probat. Colore vario [orig: vari˘] est; cuius venenum quam sit potens, deceant haec Plinii l. 29. c. 4. Inter omna venenata salamandrae scelus maximum est. Cetera enim singulos feriunt; nec plures pariter interimunt. Salamandra populos necare improvidos potest. Nam si arbori irrepsit, omnia poma inficit veneno [orig: venen˘], et eos, qui ederint, necat: frigida [orig: frigidÔ] vi nihil ab aconito distans. Quinimo si contacto ab ea ligno vel pede crusta panis incoquatur, idem veneficium est, vel si in puteum cadat. Quippe, cum saliva eius, quacumque parte corporis, vel in pede imo respersa, omnis in toto corpore defluat pilus. Et l. 10. c. 67. Eiusdem sanie, quae lactea ore vomitur, quacumque [orig: quÔcumque] parte corporis humani contacta [orig: contactÔ], toti defluunt pili: idque, quod contactum est, colorem in vitiliginem mutat. Unde Aelianus de sue, quae salamandram ederit l. 9. c. 28. *tou/s2 ge me\n au)th=s2 geusame/nous2 a)poktei/nei. Illos, qui carnibus eius vescuntur, interimit. Et Theophrastus, Aquas, quibus admixta fuerit, exitiales reddit, praesertim mortua. Et Gesnerus p. 89. Galli quidam olim mihi narrarunt [orig: narrÔrunt], vulgo apud eos ferri, si Blanda (quomodo salamandram Narbonenses vocant) in acervo tritici reperiatur, totum infici, adeo ut vel gallinae vescentes inde pereant. Et infra, Hanc lacertam in quibusdam Galliae locis anressadam vocant, cuius morvum adeo exitialem esse putant, ut nulla vitae spes relinquatur. Itaque vulgo hae metra celebrant,

Si mordu t'a une arressade
Pren ton linceul, et ta flessade,
Si momorderit te salamandra,
Accipe linteum tuum et tuum lodicem;

i. e. in lecto decumbito, tamquam moriturus. Et Rhaeti a Salamandra morsum aiuntot Medicis opus habere, quot maculis ea distinguitur etc. Vide Bochartum Hieroz. Parte prior. l. 4. c. 1. ubi Hebraeam vocem Chabarber, de hac lacertae specie exponit, a maculis sic dicta [orig: dictÔ]. Hinc Ieremiae c. 13. v. 23. chabarburoth sunt pardorum maculae. Ita maal Germanice dici coniectat Gesnerus a maculis seu punctis eius; Maal enim maculam et maalen, pingere Germani dicunt. In igne porro vivere eoque ali Salamandram vulgo creditum. Imo ex igne generari, negantur more suo [orig: su˘] Iudaei. ita enim Glossator Hebraeus ad Levitic. c. 11. v. 29. Cum accenditur igni in uno loco per septem annos, creatur ex medio eius similitudo muris, quam vocant salamandram. Addit alius, ignem debere esse accensum, e lignis myrteis, per manu m hariolorum. Hinc Porta caeli fol. 22. Ex igne gener atur animal salmandra nomine, quod solo [orig: sol˘] igne alitur: Quin ignis est mater ia eius et fit in fornacibus vitri, quae arserunt per septem annos. Similis farinae est, quod legitur in tract. Sanhedrin c. de 4. suppliciis criminalibus, Ezechiae Regis Iudae patrem Achazum voluisse, ut in ignem coniceretur, sed cum mater filii corpus unxisset salamandra [orig: salamandrÔ], eum ex mediis ignibus evasisse incolumem etc. Verum nugas has recitasse [orig: recitÔsse], refutasse [orig: refutÔsse] est. Quod vero in igne vivere hoc animalculum hactenus fama [orig: famÔ] vulgatum est, eatenus quidem admittitur, quod aliquandiu in igne mancat illaesum, quandiu nem pe sanies, ei super est, quam vim ignis sentiens ore evomit: cum vero illa exhausta est, non minus et ipsum igne consumitur, ut oculis suis Romae se vidisse testatur Sponius Itiner. Graeciae. Ad phonenicis avis fabulam, quid Salamandra contulerit diximus supra ubi de ea.

SALAMANTICA oppid. in orientali tractu Lusitaniae, amplismum, vulgo Salamanca. Vide Salmantica.

SALAMBO Hesych. *salambw\, h( *)afrodi/th para\ *babulwni/ois2. Lamprid. in Heliogabalo c. 7. Salambonem etiam omni planctu et iactatione Syriaci cultus [orig: cultűs] exhibuit. Non tamen Syra haec appellatio, vel Babylonica, sed a SyroMacedonibus imposita, cum *sala/mbh et *salambw\ eiusdem sint originis, nempe a sa/los2, uti docet Etymologus in his: *salamba\s2, h( *dai/mwn, para\ to\ ai)ei\ perife/resqai, kai\ e)n sa/lw| ei)=nai, kai\ o(/ti perie/rxetai qrhnou=sa to\n *)/adwnin. Nic. Lloydius. Sic autem Venus, Alexandri mag. temporibus, vel deinceps, Syris et Babyloniis, dicta est, ob planctum, quo [orig: qu˘] in sacris eius Adonidis mors deplorabatur, Quartam namque Venerem, Syria [orig: SyriÔ] Tyroque conceptam, Astartem vocatam fuisse. et Adonidi nupsisse, tradit Cicer. de Nat. Deor. l. 3. Quod vero, quemadmodum *sala/mbh, sic et *salambw\, a Graeco sa/los2 i. e. salum veniat, docet Etymologicum magnum, sive vetus Auctor, quem Etymologus exscripist: ubi verba Latine sic habent: Salambas dicunt fenestras, quia sint in perpetuo motu (qui Graecis *sa/los2 ) et Salambo Dea, quia cogitationes semper huc illuc circumagat, et curarum aest (qui *sa/los2 dicitur) fluctuet ac cum lamentis circumeat Adonidem. Ut et salaizein Anacreon dixit, pro lamentari: Agitat enim ac perturbat mentem talis in luctu ac planctu dolor. etc. Inde Salambonem exhibere, apud Lamprid. in Heliogabalo c. 7. Salambonem etiam omni planctu et iactatione Syriaci cultus [orig: cultűs] exhibuit, omen sibi faciens imminentis exitii: est Venerem imitari, dum Adonidem plangit ac luget. Salambo namque Veneris epi theton, Adonidem plangentis, ut dictum. Cuius luctus memoria, magna [orig: magnÔ] sollennitate quotannis revocabatur per Adonia, non solum in Graecia, sed etiam in Aegypto et Syria, aliisque regionibus Orientis, vide Salmas. ad Lamprid. loc. cit. et supra ubi de Adonide.

SALAMOBRIA Ptolem. Harberic Turcis, Leunclav. oppid. Cappadociae mediterraneae in Garsauria regione.

SALAMIAE urbs olim Syriae Archiepiscopalis sub Patriarcha Antiocheno; Solmie.

SALAMIEL fil. Surisadai, princeps tribus [orig: tribűs] Simeon, Numer. c. 1. v. 6. Latin. pax. perfectio, vel retributio Dei.

SALAMII Arabibus populi sic dicti, quod foedus cum


image: s0152b

Nabathaeis pepigerint. Salama enim pacem significat, Steph. Nempe ab ab Hebraeo [gap: Hebrew word(s)] Schalom, quod est pax.

SALAMINAE Insulae parvae Cypri, ante Salaminem urbem Plin. l. 5. c. 31.

SALAMINIA navis Atheniensium publica, ad eos, qui in ius erant vocati, atque extra urbem rebus praeerant domum adducendos, parata: uti de Alcibiade habet Scholiastes Aristophanaeus in Aves: cum paralo in Sacris uterentur, ut supra diximus. Eadem [orig: EÔdem], qui civitati restituebantur, Exules, arcessi consuevisse, docet ad Iustini locum, de Demosthene, l. 13. c. 5. Gebhardus. Vide Thucydidem l. 6. Diogenem Laertium, quamvis aliter sed minus recte. Versus autem, quibus maxime persuasit populo, apud Diogenem exstantes, sic legi vult Vossius:

*ei)/hn dh/ pot' e)gw\ *folega/ndrios, h) *sinhnihs2,
*)anti g' *)aqhnai/ou, patri/d' a)meiya/menos.
*ai)=ya ga\r a)/nfatis2 h(/ de met' a)/nqrwpoisi ge/noito,
*)attiko\s2 ou(=tos2 a)nh\r tw=n *zalamenafetw=n.

Vide eum Not. ad Iustinum d. l.

SALAMINIADA urbs Coelesyriae, Antonin. Inter Occoram et Emisam. An Samulus Ptolem.

SALAMINUS unus ex Idaeis Dactylis. Lil. Girald. l. 6. Hist. Deor.

SALAMIS [1] vel SALAMIN hodie Coluri, teste Sophiano [orig: Sophian˘], insula sinus Saronici, inter Peloponnesum et Atticam, Aeginae proxima. Dionysius v. 511.

*pro/sqe de\ *sounia/dos2 korufh=s2, e)fu/perqen *)aba/ntwn
*fai/nontai *salami/s2 te kai\ *ai)gi/nhs2 ptolie/qron.

Olim Cychria, et Sciras, et Pityussa dicta, teste Strabone. Item Ophis, ut Eustath. refert. Draconis insulam a Lycophrone appellari scribit eius Commentator, quod eam primo draco fera occuparit [orig: occupÔrit]. Salaminam eam Hyginus vocat Fab. 14. et dicit ab Apollonio Atthida nominari. Nobis (inquit Bochartus ) insula Salamin est insula tw=n o)fiodh/ktwn. Arabice enim [gap: Hebrew word(s)] salam, de serpente est mordere. Interpretatio nominis ex historia pater. Cychreus, vel Cenchreus, dum in ea insula regnaret, a)pe/kteinen o)/fin u(perfuh= to\ me/geqos2 lumaino/ menon tou\s2 e)txwri/ous2. Ita Diodorus l. 4. Et de eodem Apoilodorus l. 4. *ktei/nas2 de\ o)/fin ou(=tos2 a)dikou=nta th\n nh=son, h(=s2 au)to\s2 e)basi/leue. Inde Salamin, a Lycophrone appellatur nh=sos2 dra/kontos2. Ubi Scholiastes: *th\ *salami=na prw/hn dra/kwn katei=xen. Et paulo post: *kuxreu\s2 d' o( *poseidw=nos2 kai\ *salami=nos2 ij(o\s2, w(/s2 fhsin *eu)fori/wn a)nei=le to\n dra/konta, kai\ th\n *salami=nos2 basilei/an kate/xen. Et rursum: *)/ofis2 po/te e)lumai/neto th\n *salami=na, kai\ a)oi/khton au)th\n e)poi/ei, o(\n o( *kuxreu/s2 a)nei=len, o(/qen kai\ *)ana/cifos2 e)klh/qh. Nullo [orig: Null˘] sensu; sed legendum a)/nac *)/ofis2, i. e. Serpens dictus est. Quod ipsum agnoscit Steph. quamvis alio transferat, cum de Cychreo scribit in *kuxrei=os2 pa/gos. *)/ofis2 e)peklh/qh dia\ th\n traxu/thta tw=n tro/pwn. Eustathius itidem, nisi quod Cychrei cognomen Ophis ibi ridicule refertur ad traxu/thta to/pou; sed scribendum tro/pwn. Eodem pertinet, quod legitur in Pausaniae Atticis, Atheniensibus in Medos navali pugna [orig: pugnÔ] circa Salaminem decertaturis, dra/konta e)n tai=s2 nausi\ fanh=nai, et Apollinem de ea re consultum respondisse, *kuxre/aei)=nai to\n *(hrw/a. Quin iuxta Steph. et Eustathium Salaminis vastator serpens non alius fuit, quam ipse Cychreus, quem ab Eurylocho inde pulsum, Cereris aedituum volunt Eleusine egisse. Et in Hesiodo apud Strabonem serpens a Cychreo educatus, in insulanorum perniciem, u(po\ *euru/klw| ( lege *eu)rulo/xw| ) ab Eurylocho pellitur. Denique in Etymologo Asopus e Boeotia Salaminem profectus regem *)/ofin interfecit, et pro eo regnavit. Hic [orig: Hţc] classis Persarum sub Xerxe rege a Graecis dissipata, teste Mela [orig: MelÔ] l. 2. c. 7. In ea Telamon Aiacis ac Teucri pater regnasse [orig: regnÔsse] fertur. Aiax ipse apud Homerum Il. h. v. 198.

--- --- *ou)de\ ga\r ou(/tw
*)/elpomai e)n *salami=ni gene/sqai te trafe/men te.

Horat. l. 1. Carm. Od. 7. v. 21.

--- --- Teucer Salamina patremque
Cum fugeret. --- --- --- ---

Hinc Salaminius et Salaminiacus. Horat. l. 1. Carm. Od. 15. v. 23.

Urgent impavidi te Salaminius
Teucerque, et Sthenelus sciens
Pugnae.

Lucanus l. 5. v. 109.

Ut Salaminiacum meminit mare. --- ---

Nic. Lloydius.

SALAMIS [2] et SALAMINE Plinio l. 5. c. 31. et Polyaeno l. 4. c. 11. postea Constantia, teste Stephano [orig: Stephan˘], urbs Cypri in ora Orientali, excisa, apud Hamacostum, sive, ut nunc vocant, Famagustam, ab ea parum in Boream recedens. Eius Episcopus Epiphanius fuit, saeculo [orig: saecul˘] 4. de quo vide Sozom. l. 7. c. 15. et 26. item in voce Epiphanius. Populi Salaminii.

SALAMIS [3] nomen poematis a Solone compositi, de quo sic Iustinus l. 2. c. 7. Inter Athenienses et Megarenses de proprietate Salaminae insulae prope usque interitum armin dimicatum est. Post clades multas capital esse apud Athenienses coepit, si quis legem de vindicanda insidae tulisset. Sollicitus igitur Solon --- Subitam dementiam simulat, cuius venia [orig: veniÔ] non dicturus modo prohibita, sed et facturus erat. Deformis habitu, more vecordium in publicum evolat, factoque [orig: fact˘que] concursu hominum, quo magis consilium dissimularet insolitis sibi versibus suadere populo coepit, quod vetabatur etc. Constabat illud centum versibus, quorum inrtium habes apud Plut. in Solone et Diodorum. Sic. l. 13. Plut. in Lysandro et Pericle, Suidam, Alios

SALAMPSII Mauritaniae Caesareensis populi. Ptol.

SALAMPSO Herodis filia, Iosephus.

SALANGA mons altissimus mari imminens inter Britanniam et Hiberniam.

SALANGUS gens Italiae: Alia Indiae, Steph.

SALANIANA Lusitaniae oppid. inter Eboram et Pacem Iuliam, Antonin.

SALAPAEI Thraciae Populi Appianus.