December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0139a

SACER Serpens memoratur Aristoteli, aut quisquis Mirabilia scripsit; quem ut exanimaret Thessala mulier, in urbe Teno, *ku/klon gra/yasa kai\ ta\ fa/rmaka qei=sa, ei)se/bh ei)s2 to\n ku/klon au)th\ kai\ o u(io\s2. Cum circulum descripsisset, et pharmaca i eo posuisset, in eum circulum cum filio ingressa est. Sed cum is occentaret, quin illa in soporem letiferum daretur, abfuit parum. Vide Bochart. d. Opere, l. 3. c. 6. ut et supra, in voce Recanere: item ubi de Aspide Surda.

SACERDOS [1] nomen officii Ecclesiastici, apud Israelitas. Quemadmodum enim in Ecclesia N. T. institutos legimus Episcopos seu Ministros Verbi, Diaconos et Subdiaconos, sic in Veteri Ecclesia fuere [orig: fuŕre] Sacerdotes, Levitae ac Nethinaei: quorum omnium caput Pontifex, erat, seu Sacerdos summus, Pontificis nostri Summi, CHRISTI IESU, illstris typus. Habebant Sacerdotes vulgares multa cum Pontificibus communia, sed et non pauca ab iisdem diversa. De ritu initiationis utrorumque vide Exod. c. 29. et Levit. c. 8. et 9. ubi discrimen fere in his duobus situm erat. 1. Quod omnes et singuli Pontifices, in novi honoris exordio, ungebantur, ut infra videbitur: Sacerdotes autem reliqui, in prima consecratione filiorum Aaronis inuncti et consecrati censebantur. 2. Quod Pontifices, oleo [orig: ole˘] in capite perfundebantur, Exod. c. 29. v. 7. conf. Levit. c. 8. v. 12. et c. 21. v. 10. Sacerdotes vero, admixto [orig: admixt˘] victimarum sanguine, in sacra veste, leviter tantum adspergebantur. Exod. c. 29, v. 7. et 21. Levit. c. 8. v. 12. etc. 21. v. 10. Adde, quod et in vestitu discrimen fuit: Nam cum ex octo distincti vestium generibus Sacer dotis summi habitus constaret; quator tantum illorum adhibebantur a Sacerdotibus reliquis, functioni suae vacantibus: Femoralia nempe linea, tunica item, baltheus et tiara, ex eadem materia Exod. c. 28. v. 40. 41. Differebant quoque in coniugio, quod cum Sacerdotes contrahere possent cum vidua, si nec meretrix, nec repudiata, aut profanata esset. Levit. c. 21. v. 7. Pontifici praeterea vidua [orig: viduÔ] interdicebatur, c. eod. v. 14. Quintum discrimen concernebat ipsam muneris administrationem: Pontifici enim soli, idque non nisi semel in anno, Sanctum Sanctorum licebat ingredi, Exod. c. 16. v. 34. Sexto, Sacerdotibus, in proximorum obitu, luctus permittebatur. Levit. c. 21. v. 2. cum Pontifici, qui unicus erat, et semper in atrio versari tenebatur. omnia luctus signa, quocumque in funere, prohiberentur. v. 10. 11. Conveniebant vero, ratione initiationis seu consecrationis in hisce; Primo absque omni corporis vitio esse tenebantur, Levit. c. 21. v. 17. Dein accedere iubebantur ad tentorium conventus. Porro, lavabntur aqua [orig: aquÔ], Exod. c. 29. v. 4. Praeterea, consecrabantur oblatione certarum victimarum, c. d eod. v. 11. 15. etc. Tandem sanguis arietis imponebatur infimae auriculae, et pollici manus eorum dexterae pollicique pedis illorum dexteri, v. 20. Tempore autem consecrationis, quod partes quaedam sacrificii imponerentur manibus Sacerdotum, (cui ritui in Ecclesiis quibusdam S. Biblia initiando porrigendi mos respondet) hinc consecratio ista Hebraeo [orig: Hebrae˘] stylo [orig: styl˘], dicta est Impositio in manus. Officium utrorumque quod attinet, ea, in quibus iterum conveniebant, erant ista: Primo, utrique sacrificia offerebant, et odoramenta adolebant, 1 Chron. c. 6. v. 49. Ceteri quidem Sacerdates, per vices stationesque suas, et facta [orig: factÔ] primum inter sese sortitione; Pontifex vero, quoties et quando ipsi libitum esset, absque sortit one, cum ipsi omnia sacra omni tempore obire fas esset. 2. Utrique nomine Dei populo benedicebant, Numer. c. 6. v. 23. Pontifex quidem, sollemnem in modum, in Templo, in anniversario sacro, expressa cum nuncupatione sacratissimi nominis, iuxta formulam Numer. c. 6. v. 23. 26. Ordinariam vero benedictionem peragebant quoque Sacerdotes gregarii. Porro utrique ius habebant clangendi tubis, seu populus convocandus, seu classicum canendum esset, Num. c. 10. v. 2. Utrique iugulabant victimas, 2 Chron. c. 29. v. 22. Utrique instruebant populum, Malach. c. 2. v. 7. Utrique pariter de lepra iudicabant, Levit. c. 13. v. 2. Succedebant vero Sacerdotes hi in Sacerdorium, natalium iure, (Aaronis posteris divinitus concesso [orig: concess˘] ) praevio [orig: praevi˘] tamen Senatorum magni consessus examine, si quibus forte familiae autgeneris mota controversia, vel viriis morbisque corporis aliisque modis probrosi, ac sacro muneri impares essent: Etne illorum pollueretur genus, tabulas habebant Genealog cas, in quibus Parentum nomina, genus, alia, recensebantur, ex quibus de puritate natalium constaret. Esra c. 2. v. 62. cont. Neh. c. 7. v. 64. Ministrabant illi in templo stantes, ut colligere est, ex loco Deuter. c. 18. v. 5. cum nemini in l oco sancto sedere fas foret, nisi soli Regi; ac primum loti, ex lege iis dicta [orig: dictÔ], Exod. c. 20. v. 19. 10. quod, sub comminatione mortis institutum, stricte adeo servabatur, ut, si vel antea lavissent, tamen Templum ingressuri iterum lavarent. Quo [orig: Qu˘] factum, ut, dum stantes ac nudis pedibus rem divinam, tenui lino induti, quod saepius de die sumere ac ponere necesse erat, faciebant, dumque identidem lavare vel ministerium mutare opus habebant, ac solis fere sacrificiorum carnibus vescebantur, frequentibus morbis obnoxii essent. Sunt autem Sacer dotes ordinarii distributi in varias classes, partim a Mose, partim a Davide, qui in 24. ordines eos redegit, quorum sexdecim erant Eleazaridae, octo Ithamaridae, 1 Chron. c. 24. qui numerus sub secundo quoque Templo duravit: quamquam non eaedem familiae semper manserint incolumes, sed novae quaedam, post reditum ex Babylone, in ordinem istum sacrum fuerint ascitae, Nehem. c. 7. v. 30. etc. 10. v. 1. etc. 12. v. 1. Veniebantque istae classes per vices Hierosolymam, singulaeque in templo hebdomadem unam sacris operabantur, adeo ut bis in anno ad unumquemque ordo rediret. Unquaeque autem classis rursus in 7. ordines dispescebatur, iuxta 7. hebdomadae dies, quibus illi ministrandum foret. Officia illorum specialia, praeter iugis sacrificii aliarumque seu sollemnium seu votivarum et spontanearum victimarum oblationem, erant: quolibet die bis in altari aureo suffitum facere, Exod. c. 30. v. 7. 8. Lampades in Templi atrio instruere et accendere, Exod. c. 27. v. 21. Ignem sacrum curare, ne exstingueretur. Levit. c. 6. v. 12. 13. Aram


page 13, image: s0139b

emundare, cineresque everrere, Levit. c. 1. v. 16. Quolibet Sabbato panes sacros recentibus permutare, Exod. c. 25. v. 30. Profanos denique et impuros a Templi limine arcere, Numer. c. 5. v. 2. Praeter quod Altaris Tabernaculique seu Templi ministerium, ad docendum etiam, constituti erant, Deuteron. c. 17. v. 9. Malach. c. 2. v. 7. ut alia eorum munera, quibus in Synedrium cooptati fungebantur, omittam: Sed et iis cum Levitis commune erat, excubare circa Templum, dispositis quaquaversum in Templi ambiru custodiis, ac de nocte vigiliis: quae 24. stationum erant, quarum unaquaeque denorum hominum, ut sic universa custodum cohors 240. capitum esset, ut videre est, Numer c. 18. v. 2. et 4. Secundum quae omnia munera Sacerdotum, Templo speciatim secundo inservientium, varii eranr gradus ac genera, quae infra subiciemus. Verum, quemadmodum, non nisi post xolatri/an in Deserto ab Israelitis commissam, reiecta [orig: reiectÔ] a sacrorum administratione tota [orig: totÔ] gente, Levitae a Deo sacro ministerio adhibiti, et Aaronidae, in locum Primogenitorum ac Patrum familias, qui primis temporibus sacra curabant, sunt suffecti: sic totum hoc veteris Hierarchiae, sub Novo Testamento, sublatum est imperium atque discrimen, cedente hac umbra [orig: umbrÔ], cum adventaret corpus, CHRISTUS, Sacerdos noster unicus ac perpetuus, sub quo, tanuam Duce suo, descripti omnes Fideles, spirituali omnes Sacerdotio [orig: Sacerdoti˘] defunguntur, quod Sacerdotum minorum turba adumbrabat; ac spirituales hostias Deo offerunt, facti per Christum Sacerdotes Deo et Patri. Apocal. c. 1. v. 6. etc. 5. v. 20. In quo ministerio, qui alios ad Deum adducunt, ii speciatim Sacerdotes sunt, ut apparet ex Esai. c. 66. v. 20. 21. Sicut ita Paulus Rom. c. 15. v. 16. se dicit, Ministrum esse Christi ad Gentes, i(erourgoui=ta to\ eu)agge/lion tou= qeou=, ut oblatio Gentium sit accepta. Vide Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr. l. 1. c. 5. et Franc. Burmannum Synopsi Theologiae Christ. Part. 1. l. 4. c. 8.

Sacerdotum, Templo inprimis secundo, diversi gradus.

a. Pontifex Maximus, Sacerdotum omnium Princeps, ac Sacrorum veluti Rex: de quo vide infra, in voce Sacerdos summus. ss. Pontificis Vicarius [gap: Hebrew word(s)] Segen: sub cuius imperio reliquae Sacerdotum familiae. g. Duo, qui eandemd operam huic Vicario, quam ille Pontifici, praestabant: [gap: Hebrew] vocati. d. His 7. suberant, qui Templi asservabant eclaves: appellati [gap: Hebrew] . e. Tres sub prioribus, sacro Aerario praefecti, [gap: Hebrew] i. e. Thesaurarii, dicti. z. Hos sequebatur [gap: Hebrew] , h. e. custodiis Templi praepositus. h. Tum [gap: Hebrew] i. e. caput paternae domus. q. Reliqui omnes, de Sacerdotum plebe ac vulgo erant; quos Sacerdotes Idiotas Hebraei indigitant. i. Praeter hosce ordines, 15. enumerantur specialia munera, quorum singula suos habebant Praefectos, quibus iterum magna suberat Sacerdotum turba: Horum 1. Praefectus temporum sacrificiorum. 2. Portarum templi, qui signum dabat eas aperiendi claudendive. 3. Custodiarum Templi. 4. Cantorum. 5. Instrumetorum Musicorum. 6. Sortium iaciendarum super Sacerdotibus, illo [orig: ill˘] die ministraturis. 7. Columbarum et avium, quae in Templi ambitu diverdebantur sacrificaturis. 8. Tesserarum, quibus opus erat, ut vina ad libamina acciperentur. 9. Vinorum, qui ipsa depromebat. 10. Aquarum urbis et Templi, quibus ad sacrificia erat opus ne unquam illarum esset defectus. 11. Valetudini Sacerdotum praepositus seu Archiater. 12. Panum propositionis praefectus. 13. Suffimentorum conficiendorum. 14. Velorum et cortinarum templi. 15. Vestium Sacerdotalium, de quibus supra dictum. Vid de his omnibus, praeter alios, Burmannum loco [orig: loc˘] praefato [orig: praefat˘]. Ut et de Gentilium Sacerdotibus, quos, ad imitationem verorum Israelis Sacerdotum, Simia Dei inter suos instituit, aspergam pauca: Nobilissimae semper apud Romanos Graecosque familiae sacris praefici solitae sunt: Unde Paticiis, inter alias praeogativas, a Romulo iniunctum, ut sacrae curarent, Dionys. l. 2. et nota Cerycum, atque Eteobutadrum, apud Athenienses, privilegia. Apud. Aegyptios similiter summa in veneratione Sacerdotes fuisse, diximus in voce Hierogrammatei, ut de aliis taceam. De Romanorum Sacerdotiis fuse agit Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 14. et seqq. complexusque est ferme ista omnia Lucanus Pharsal. l. 1. v. 595. his versibus,

Pontifices, sacri quibus est permissa potestas,
Turba minor ritu sequitur succincta Gabino,
Vestalemque chorum ducit vittata sacerdos,
Troianam soli cui fas vidisse Minervam;
Tum qui Fata Deum [orig: Deűm], secretaque carmina servant.
Et lotam parvo revocant Almone Cybellem;
Et doctus volucres Augur servare sinistras;
Septemvirque epulis festis, Titiique sodales:
Et Salius laeto [orig: laet˘] portans ancilia collo,
Attolensque apicem generoso vertice Flamen.

Fratres solum Arvales omisit, nisi forte de iis secundum versum intelligamus, quod tamen Dempstero in Rosinum non placet. Hos stipem Diis infuindi solitam, inter se divisisse, diximus supra ubi de XV. viris. Quirini vero adyta ne Sacerdotibus quidem adiri licuisse, voce Quirinus Apud Athenienses Sacerdotes ac Sacrorum Ministri itidem varii erant, de quibus quaedam subiungam, ex Franc. Rossaeo Archaeol. Attic. l. 2. c. 8. postquam addidero, Gentilium Sacerdotes, vittatos, infulatos et coronatos, plerumque olea [orig: oleÔ], nonnumquam et auro [orig: aur˘], sacra obiisse, qua de re agit multis Car. Paschalius Coronar. l. 4. c. 13. ritus originem, apud Romanos, ex his Plinii l. 18. c. 2. arcessens: Huic certe (Romulo inter XII. arvorum Sacerdotes uni) ab Acca Laurentia nutrice sud spicea corona, quae vitta [orig: vittÔ] allsa [orig: allsÔ] colligaretur, in Sacerdotio pro religiosissimo insigni data, quae prima apud Romanos fuit corona. Honosque is non nisi vita finitur; et exules etiam captosque comitatur. Coeterum iisdem vestis talaris, longa Virgilio Aen. l. 6. cui niveus color, Statio Theob. l. 6. v. 330. etc. Nec de contractibus omittendum, qui Sacerdotum nominibus


page 14, image: s0140a

insigniri olim soliti sunt. Sic Sacerdos Augustalis Nicopoli institutus et anno nomen dabat, et in scribendis publicis aut privatorum contractuum instrumentis, ad tempus notandum, nomen eius ascribebant: quod et in plerisque Graeciae civitatibus factum. Vide Arrianum Dissertat. Epicteti l. 1. c. 19. Multae enim civitates sub Imperio Romano proprios annorum characteres habuerunt, et neque Consules Romanos indices cuiusque anui scripserunt, neque Iuliani rationem sunt secutae: ut, praeter Nicopolitanos, etiam de Alexandrinis legimus, qui simihter Augustalem suum, anni indicem, et tou= eniautou= a)/rxonta, ut loquitur Theodoretus, habuere [orig: habuŕre]. Donec Iustiniani edicto [orig: edict˘] omnes omnium paritium Imperii Romani *sumboliogra/foi, in scribendis in strumentis annum Imperatorum et Consulum annotare iussi sunt, ut ex Novellis eius apparet. Magnum autem fuisse eum honorem, et inter alios summis Sacerdotibus deferri solitum, ut Contr actibus nomina sua commodarent, discimus ex Maccab. l. 1. c. 14. ubi, postquam de Simone in Ducem et Sacerdotem summum electo actum esset, additur in fine eius honori datum, o(/pws2 gra/fwntai e)pi\ tw=| o)no/mati au)tou= pa=sai suggrafai\ th=| xw/ra|. Ut Scribantur de nomine eius omnes Syngraphae in regione etc. Vide Casaubonum ad Suetonium l. 2. c. 18. ubi et de coronis aureis Sacer dotum Augustalium, impensis item in Ludos aliaque ingentibus; uti de more Imperator. Sacerdotiorum introitus vendendi, ad Claudium eiusdem c. 9. In Ecclesia Christiana nomen Sacerdotis, post Apostolorum tempora, Episcopis primum, inde Presbyteris, dari; illosque primi, istos secundi ordinis Sacerdotes, appellari coepisse, docet ex Patribus Cl. Suicerus Thes. Eccl. voce *(iereu/s2. Vide quoque cum in vocibus *qusi/a, item *quiasth/rion ut et hic [orig: hţc] non uno [orig: un˘] loco [orig: loc˘].

Varia Sacerdotum apud Athenienses genera.

a; *basi/lissa, Sacrorum Regis uxor, cui apud Romanos respondebat, Regina sacrorum. b. Ceryces, an a kh/ruc i. e. praeco; an a)po\ tou= krei/ttonos2? ut vult Casaubon. in Athenaeum l. 15. c. 23. bostias mactabant adolebantque etc. Verbo [orig: Verb˘] eu)fhmei=te, iga=| pa=s2 e)/stw lao\s2, sacrum imperabant silentium: populum tandem, voce law=n a)/fesis2, i. e. missa est, post peracta sacra dimittebant. Iis lingua victimarum cessit. g. Hierophantae, iidem cum Mystagogis, ad sacra accedere volentes, certis ritibus initiabant, para to ta\ i(era\ e)kfai/nein. Sic a Nazianzeno Moses Israelitarum dicitur Hierophanta. d. *(ierei=s2, erant Sacerdotes, Numini perpetuo vacantes, qui olim sacrificaturis preces praeibant; His quaedam victimarum, cum exuviis, cessere [orig: cessŕre]. s. *(ieropoioi\, dicti sunt Sacerdotes, numero X. in Magnis Mysteriis. z. *kanhfo/roi Virgines quibus apud Romanos Vestales respondebant, Dionys. Halicarn. l. 2. num 3. h. Mystagogi, iidem cum Hierophantis. q. *newko/roi et *(ierofu/lakes2, aedem sacram mundam et immunem a sordibus: sartam item tectamque conservarunt [orig: conservÔrunt]. l. parasiti, reditus curabant sacros, vide supra in hac voce. k. *pro/poloi, Aristophani dicuntur, qui alias *(ierei=s2. l. *purfo/roi, in aris accendebant ignes; et in bello faces praeferebant, sacri et inviolabiles etiam ab hostibus habiti. Unde Proverb. ou)de\ purfo/ros2, de internecione totali, etc. Hi omnes, antequam eligerentur, examini subiciebantur, ut appareret, eos a)felei=s2, i. e. integro [orig: integr˘] corpore, esse, Vide Christian. in Aristoph.

SACERDOS [2] Summus in Hebraeorum Republica inter personas sacras Sacratissimus, dignatione maximus, Regisque solio proximus erat, sub quo reliquus Sacerdotum ordo: Eius electio primo iussu ac designatione Dei peracta est, in Aatone ac filio eius Eleasare, Exod. c. 28. v. 1. et Num. c. 20. v 26. deinceps. iuxta Iudaeos, penes Consessum LXX. senum et Reges permansit. Primus itaque Sacerdos Summus seu Pontifex fuit Aaron, ex tribu Levi: cuius duo filii, Eleasar et Ithamae, binas constituerunt familias Sacerdotales; quarum prior tantum Pontificalis fuit. Vie Num. c. 20. v. 28. Postea, cum turbata videretur successio, in Heli Sacerdote, qui Ithamarides fuisse creditur, posteris eius Salomonis tempore rursus munere excidentibus et Abiathare remoto [orig: remot˘], ad veram stirpem postliminio illud rediit, Zadoco Eleasaride in Sacerdotem summum electo [orig: elect˘], 1 Regum c. 2. v. 26. Consecratio vero tribus rebus constabat, Vestitu, Unctione et Sacrificio [orig: Sacrifici˘]. Vestibus sacris, quibus in Templo ministrare mos erat, per dies septem continuos mane induebatur et vesperi rursus exuebatur Summus Sacerdos, quem ritum erga Aaronem administravit Moses, Levit. c. 8. v. 7. et seqq. erantque illae vel Aureae vel Albae. Aureae dicebantur, non quod totae auro [orig: aur˘] constarent vel omnes auro [orig: aur˘] illusae ac interstinctae forent; sed, quod quibusdam ex iis aurum varie intextum reliquae autem ceteris eius vestibus ornatiores erant ac splendidiores. Quae Rabbinis Bigde Zahab dictae erant octo: Femoralia, Tunica, Baltheus, Cidaris, Pallium. Ephod, Pcctorale et Frontale, de quibus legere est, Exod. c. 28. v. 2. 3. 4. Ex his quatuor priores etiam reliquis Sacerdotibus cum essent communes, reliquae ad solum Pontificis cultum spectabant: omnes autem e lino purissimo ac pretiosissimo erant contextae. Atque in sacro hoc ornatu ministrabat bis quottidie in Sanctuario; iuxtaque eum Sacerdotes suo [orig: su˘] ordine: Sine illo enim sacris operari adeo non licebat, ut si vel minimum deesset, Pontifex defectus vestibus diceretur habereturque profanus. Non autem facile extra templum his vestibus utebatur; quamquam et hoc accidisse nonnumquam constet: extra vero Hierosolymam iis uti prorsus nefas erat, nisi extrema [orig: extremÔ] necessitate urgente. Quod factum, cum Simeon cognomine Iustus, Alexandro M. gravia Hierosolymis minitanti, obviam processit, vide Mosem Kotsensem praec. affirm. 173 fol. 212. col. 3. etc. Albae; Hebraeis Bigde Laban, appellitatae, quatuor erant, quatuor prioribus aureis coganomines, Tunica videl. Braccae, Cingulum et Pileus seu Cidaris, e lino contextae; quibus solus utebatur Pontifex, semel in anno, cum piaculare sacrum administraturus, interius adytum intraret: quo [orig: qu˘] peracto [orig: peract˘] illas deponebat, sequenti anno [orig: ann˘] novas rursus accepturus. Vide Levit. c. 16. v. 4. 32. Unctio per totidem dies fieri solebat, antequam sacrum oleum


image: s0140b

amissum erat, Istud enim, semel a Mose confectum, Exod. c. 30. v. 22. 23. nongentos fere annos durasse [orig: durÔsse] dicitur, quo [orig: qu˘] tempore Sacerdos Summus, Mithrabe Mischa. i. e. Auctus unctione, apud Talmudistas, dictus reperitur: deinde autem, sub Templo nempe secundo, Pontificis inauguratio solo [orig: sol˘] vestitu peracta, atque adeo is ab iisdem, Mithrabe begadim, h. e. Auctus vestibus, dictus est. Linebantur vero oleo [orig: ole˘] sacro [orig: sacr˘] omnes et singuli Pontifices, cum officio suo inaugurabantur, hinc Sacerdotes uncti appellati, Levit. c. 4. v. 5. etc. 6. v. 22. Ubi Lyranus, Sacerdos unctus, inquit, est. Sacerdos magnus, quia inferiores Sacerdotes non ungcbantur: Cum Reges, quos eodem [orig: e˘dem] cum Pontificibus oleo [orig: ole˘] quidam inauguratos volunt, non omnes, sed ii tantum, qui rebus turbidis, et successione ob tumultus ac seditiones incerta [orig: incertÔ], in Davidis solium evehebantur, ungerentur, ut in Salomone ac Ioa factum, 1 Regum c. 1. v. 39. et 2 Reg. c. 11. v. 12. Porro, sic inunctus et vestitus rite Pontifex, sacrificium in muneris auspicium offerebat; quem admodum et quisque Sacerdos gregarius, ut dictum supra, ex Levit. c. 6. v. 20. ubi simul viderc est, quid omnibus commune, quidque utrisque peculiare fuerit. Repetam hic [orig: hţc] paucis; Sacerdotem Summum debuisse esse absque omni probro corporisque vitio; non nisi illibatae Virginis, vel Antecessoris viduae, maritum; a mortuorum non contactu solum, sed et approximatione, excepto [orig: except˘] casu, de quo infra ubi de Sepeliendi iure: ac omni luctu (cum unicus esset, semperque in atrio versaretur) abstinere iussum, quia corona Dei et sacra unctio super ipsum erat: in specie ipsi iniunctum, ne caput denudaret, Levit. c. 21. v. 10. neve vestimenta laceraret, Ibid. etc. Cumque eidem ministeria varia cum reliquis Sacerdotibus essent communia, hoc inprimis nobile ac primarium eius munus erat, quod semel quotannis piaculare offerre sacrum, et templi adytum intrare, solebat: quo [orig: qu˘] sollemni die ipse omnia sacra, etiam quae illius Festi propria non erant, solus obibat. Vide Levit. c. 16. v. 2. et Hebr. c. 9. v. 7. Verum cum periculum foret, ne qua res fortuita illum contaminaret ac sollemni prohiberet sacro [orig: sacr˘]; illud si forte accideret, quotannis sub diem ieiunii Vicarium creabant: qui, si quam pollutionem sub illud tempus Pontifex contraxisset, vel immundo forte visu per noctem sese inquinasset [orig: inquinÔsset], ea [orig: ] die rem faceret sacram. Vocabatur is sub primo Templo, [gap: Hebrew] 2 Reg. c. 25. v. 18. et Ierem. c. 52. v. 24. sub secundo, [gap: Hebrew word(s)] Sagan, eratque ordinario ille, qui dignitate ac successione Pontificatui erat proximus: Quemadmodum in Ecclesia Graeca, Patriarcha suum Protosyncellum, in Latina Episcopus suum Suffraganeum et apud Romanos olim, Centurio suum habebat Optionem, etc. Vide Thom. Godwyn. de ritibus Hebr. l. 1. c. 5. et Franc. Burmannum Synops. Theol. part. prior. l. 4. c. 8. nec non supra, ubi de Pontificali dignitate. Alius erat Sacerdos Summus huius vel illius classis, de quo pauca haec subnectenda. Postquam Rex David Sacerdotes, ut dictum, in 24. Classes, Graece e)fhmeri/as2, i. e. turmas, vices, digessisset, prodiissetque prima sors Iehoiaribo, Iedahiae secunda etc. quaelibet harum hebdomadatim munere defungebatur, capicbatque nomen a capitibus familiarum: Classis vero cuiusque Princeps, Summus Sacerdos istius Classis appellabatur, unde primariorum Sacerdotum mentio, Marci c. 14. v. 1. Quod duorum *)arxiere/wn Annae et Caiaphae, meminit Historia Euangelica, ex praecedentibus facile solvitur. Summo enim Sacerdoti, non raro substitutum esse suum Vicarium, recte Theod. Beza observavit Marci c. 1. v. 44. quorum is (praeter dicta) [gap: Hebrew word(s)] Pontifex primus vel [gap: Hebrew] i. e. Pontifex magnus: Alter, [gap: Hebrew] , *)arxiereu\s2 o( deu/teros2 Pontifex secundarius, sive vicarius dicebatur: ut 2 Regum c. 25. v. 18. et 1 Paral. c. 24. v. 1. Nadab et Abihu coniunguntur: Item Eleazar Et Ithamar, alibique alii; quam consuetudinem durasse [orig: durÔsse] ad postrema usque tempora, docet Ios. Scaliger in Prolegom. Eusebian. Ita ergo Annas et Caiaphas se habebant, ut Cohen Gadol, et eius Sagan: quemadmodum et in Coenobiis Praefecti Monachorum suos semper habebant paratos vicarios et deute/rous2 praestw=tas2, ut appellat Basilius M. vide Casaubon. Exerc. 9. De Sacerdotio apud Romanos veteres Summo, vide supra, in voce Pontifex: ubi et quaedam de aliarum quoque gentium *a*r*x*i*e*r*e*u*s*i seu Sacerdotibus summis. Quem titulum, Episcopis postea Christianorum datum, ut ex Tertulliano patet de Baptisino c. 17. cum successu temporis sibi solis arrogarent (ad imitationem forte Archiaereon Asiae minoris Achaiae aliarumque regionum) Metropolitani ac Primates, eique sibi etiam maius aliquod imperium in alios Episcopos ac Clericos, superstruere conarentur, huic ausui ut occurreretur, factus videtur Canon 26. Concilii Carthagin. III. Ut primae sedis Episcopus, non appelletur Princeps Sacerdotum aut Summus SACERDOS, aut aliquid huiusmodi; sed tantum primae sedis Episcopus. Vide Anton. van Dalen de Oraculis Dissertat. 1. p. 174. et 175. aliquid etiam ubi supra.

SACERDOTALES Literae apud Papiam Car. du Fresne in Glossario laudatum, Graece *(ieratikai, sunt Epistolae Canonicae seu Formatae; de quibus retro actum. At Sacerdotalis Liber, in Communione Romana appellatus olim est liber, quem nunc Rituale appellant; quod in eo ritus ad Sacerdotem, uti vocant, pertinentes, descripti essent. Apud Praemonstratenses vero Monachos, sic dicitur versiculus in Officio divino, quem illi recitant, in principio ad Laudes, uti habet Dominic. Macer in Herolexico.

SACERDOTES Munerarii vulgo Flamines, Graece *(iera/rxai, et *pruta/neis2, et *)ieromnh/mones2, dicebantur illi, qui in singulis oppidis et municipiis olim capiebantur ad ludos edendos: Quemadmodum in provinciis Asiae et Syriae itidem ex primoribus et opulentissimis Civium eligebantur, ad munera edenda; in Asia hinc Asiarchae, in Lycia Lyciarchae dicti etc. Uti enim, qui in provincia ad hoc munus eligebantur, provinciae Principes habebantur, ita qui in singulis oppidis et municipiis, primores et principes Urbis itidem audiebant. Hinc Principes Sacerdotum Firmico dicti, l. 3. Faciet Sacerdotum Principes et qui in ipsis sacerdotiis, purpureis aut auratis vestibus induantur. Vide Salmas. ad Solin. p. 805. et hic [orig: hţc] passim. ubi de Asiarchis. Lyciarchis, Phoenicarchis.