December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 136, image: s0136a

SACAZAMA pagus Africae ad Syrtim magnam. Zedic Marmolio.

SACCA urbs in ora Australi Siciliae, in valle Mazarae, veter. Thermae Selinuntiae, cum portu, 22. milliar. a Mazara in Ortum Agrigentum versus 40. Cum arce satis instructa.

SACCANIA tractus Moreae, circa Argos.

SACCARE Graece sakki/zein, vel katasakki/zein est sacco [orig: sacc˘] exprimere, per saccum colare, apud Ioh. de Ianua: Hinc vox ab Hesychio ad asturocones et tolutario equos translata, quos sakka/zein dicit; quod eorum gradus in ambulando perinde minutus sit ac creber, quasi Sacco [orig: Sacc˘] colatus esset et eliquatus. Liquores enim per saccum dum exprimuntur, crebris et minutis guttis eunt. Cui non absimili, imo prorsus eadem [orig: eÔdem] metaphora [orig: metaphorÔ], de minutissimo ac spississimo gradu, dixit Plautus, in Poenul. Actu. 3. sc. 1. eum succretum esse cribro [orig: cribr˘] pollinario [orig: pollinari˘]. Vegetius de Persicis equis l. 4. c. 6. qui traqvenariis Gallorum similes erant, Persici, inquit, et statura [orig: staturÔ] et positione a coeteris equorum generibus non plurimum differunt, sed solius ambulaturae quadam [orig: quÔdam] gratia [orig: gratiÔ] discernuntur a coeteris --- gradus est minutus et creber, et qui sedentem delectet et erigat etc. Idem alio [orig: ali˘] loco [orig: loc˘] de Parthicis, qui tolutim ocebantur, Praeterca minutos gressus imitatur, ut inter aulices ungulas ponat, nam si extendere voluerit, offendet in cumulum, minutim autem equus ambulans commodius vehit, et pulchrius videtur incedere. Sic triciniarii ii appellati, a tricino et spisso minutatimque fracto et mollito gradu. Quod itaque minutissime et quasi per colum gressus saccarent et eliquarent, vel quod viam minutim carperent et quodammodo percolarent, sakka/zein vel sakki/zein dicebantur. Ita u(poaki/zein th=s2 o(dou= Graecis dictum de iis, qui gradum movent et promovent et eundo subinde aliquid de via subtrahunt et eam sensim quasi eliquant, ac consumunt, haud secus ac si colo vel sacco eam transmitterent. Vide Eustathium ad Homer. et Hesychium. Quam ob causam iidem equi colatorii sunt appellati, h. e. sakkistai\ vel sakkistikoi\; quos a guttonariis distinguit Vegetius, simili metaphora [orig: metaphorÔ] a gutto vel guttone dictos, uti in hac voce supra vidimus. Vide Salmas. Not. ad Iul. Capitolin. in Maximinis c. 3. et ad Solin. p. 520. nec non hic [orig: hţc] passim, in vocibus Acupedes, Asturcones, Tolutarii etc. Porro ab hoc verbo Saccatum vinum nomen accepit, cuius mentio, apud Agobardum Abbatem de privil. et iure Sacerd. c. 11. Ita ut plerique (loquitur de Sacerdotibus domesticis) inveniantur, qui aut mensas ministrent, aut saccata vina misceant, aut canes ducant aut caballos, quibus feminae sedent, regant, aut agellos provideant: Nempe vinum est sacco expressum et per eum colatum. Isidor. l. 20. c. 3. Saccatum, liquo est aquae, faeci vini admixtus, sacco expessus etc. Vide Carolum du Fresne in Glossario et Dominic. Macrum in Hierolex.

SACCARII apud Ulpianum l. 4. ž. 3. D. de contrahenda emptione; et Saccarii portus [orig: portűs] Romae, de quibus est titulus in Codice Theodos. 22. l. 14. sunt, qui species aliunde advectas comportant, et saccis gestandis operam suam mercede locant. Id.

SACCATI cognomen Ammiano, Origenis praeceptori, attributum; quod, antequam sub disciplina Clementis Alexandrini literis operam navaret, unde postmodum Praeceptoris sui successor et Origenis Praeceptor evasit, gerulus esset seu baiulus. Graece enim *sa/kkas2 saccarius est seu saccigerulus. At Saccati, apud Marth. Parisium, A. C. 1257. Eodem [orig: E˘dem] tempore novus Ordo apparuit Londini: de quibus fratribus ignotis et non praevisis, qui, quia saccis incedebant induti, Fratres Saccati vocabantur: Saccini aliter, item Saccitae et Sacci, Monachi quidam appellati sunt, quod saccis pro veste uterentur. Iidem de Paenitentia Iesu Christi, vel de Saccis, vocitantur in Bulla Ioannis A. C. 1319. qui in Gallia frequentes, inde in Angliam transierunt [orig: transiŕrunt], anno [orig: ann˘] praedicto [orig: praedict˘]. nec Fratres solum, sed et Sorores de Sacco occurrunt, apud Raymundum de Capua in Vita Agnetis num. 7. Proscripti in Concilio Lugdunensi A. C. 1275. Thom. Walsinghamus, Aliquos status de ordinibus mendicantium approbavit --- aliquos reprobavit, ut Saccinos, qui intitulantur de Paenitentia seu de Valle viridi. Galli Sacs et Sachez vocarunt, Car. du Fresne in voce Sacci. Vide et Macros Hierol.

SACCATUM vide supra Saccare.

SACCELLARIUS alias SACELLARIUS, (quod vide) illud a Latino Sacellus, istud a Graeco *sake/llai, quod utrisque marsupium significat, vel sacculum. Hincmari, imo et Augustini aevo sic dictus, qui pecuniarum saccello praepositus, in aula Regia, militibus, operariis, ministris: in Ecclesia, pauperibus et sacrae functionis clientibus, stipendia ac munera erogabat. In quibusdam Monasteriis Bersarius postea dictus, et Bursarius, hodie Thesaurarius. Hincmarus tamen Saccellarium, et Bersarium, diversos numerat, in Aula Francica, sed neutrum inferioris facit conditionis, quam praecipuos ipsos Palatii Ministros, Ep. 3. c. 17. Vide Henricum Spelmannum Glossar. Archaeol.

SACCHARUM Dioscoridi *sa/kxaron, Arriano *sa/ktaron, recentioribus Graecis *sa/xar et *sa/xari, Indis Sachar, aliud nativum est, aliud factitium. Illud Saccharum Mambu hodie vocatur, et cum saccharo Dioscoridis ac Plinii, l. 12. c. 1. mannaque Veter. idem est, et Tabaschir seu Tabaxir Arabibus dicitur, de quo supra aliquid dictum in voce Calaminum mel item Sacar. Addam hic [orig: hţc] saltem, quod in Prasiis, Indiae gente circa Gangem, pluere mel quoddam liquidum scribat Aelian. Histor. l. 15. c. 7. o(/per e)mpi/pton tai=s2 po/ais2, kai\ tai=s2 tw=n e/lei/wn kala/mwn kw/mais2, noma\s2 toi=s2 bousi\ kai\ toi=s2 proba/tois2 pare/xei, quod in herbas et palustrium arundinum comas incidens, mira bobus et oulbus pabula praestet; unde suavissimum lac a Pastoribus exprimi addit: Quod ipsissimum esse hoc Saccharum nativum, et idem omnino cum manna Deserti, Bochartus asserit Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 46. Vide supra in voce Manna. Atque huius Sacchari nullum in cibis, in Medicina saltem, usum fuisse, Plinius docet. illud nempe factitium et hodiernum, sucus est ex cannis expressus et igne concretus, adeo que ex arundinibus fit sectis, tusis et molitis, uti supra innuimus; quae ars ignota Veteribus licet ipsae hae


image: s0136b

saccharinae arundines illis non fuerint incognitae. Ut pater ex versibus Varronis supra laudatis, et illis Statii Papinii, l. 1. Sylv. 6. v. 15.

Et quas praecoquit Ebusia [orig: EbusiÔ] cannas.

Sed et Lucan. de fluido saccharo, l. 3. Pharsal. v. 237. sic canit.

Quique bibunt tenera dulces ab arundine sucos etc.

Verum sucum tantum inde potui exprimebant, non vero ea [orig: ] arte conficere illud norant [orig: n˘rant], quam Arabes primi tradidere [orig: tradidŕre], inde ad haec saecula delatam, quibus non solum multo [orig: mult˘] labore excoquitur, sed et conditur insuper spissaturque. Quod sic solet fieri; Accipe viginti aut quot volueris, libras sacchari, quod ad manum fuerit, sive Canarium, sive Thomasinum (Maderense omnino praestat) electum, comminus, contunde, in ahenum aut aliud quodpiam vas ingere; adde paululum aquae fontanae, ut facilius liquescat saccharum, impone prunis donec saccharum liquefactum tantillum bulliat, idque velociter, ne lentorem et slavedinem contrahat; itaque paucula [orig: pauculÔ] opus est aqua [orig: aquÔ], ut candidius evadat inque syrupum spissum convertatur. Tum paratam habe oblongam, quadratam figlinique operis arcam, virro [orig: virr˘] obductam, ab imo interstitiis per duos digitos transversos distinctam; adeo ut arca ab angustiis fundi dilaretur ad superiora: interstitiis impone tenuia, quadrata, longa bacilla, tribus digitis transversis ab invicem distantia, ab imo fundo usque ad superiora. Sic infunde calidum saccharum ad summum, operi arcam, asserique impositam admove fornaci, per senos denos adeo que vicenos dies. Remoto [orig: Remot˘] postmodum operculo si videas saccharum bacillis adhaerere, instar crystalli, refundes caute quod reliquum est syrupi, ut denuo fervidum, sed paululum remissius, in eandem arcam refundatur, et octo decemve diebus in loco calente reponatur, ut Candum saccharum tanto fiat splendidius. Bacilla autem in hoc amplexu saccharum pinea amat, caerera respuens, unde in pineis doliolis omnia condiuntur. Veneri hic [orig: hţc] fucum faciunt; ad morem Valentinorum, de quibus hic [orig: hţc] infra aliquid. Aliquando additur loco [orig: loc˘] fontanae cinnamomi aqua distillata, ad maiorem virtutem etc. Vide hnc in rem plura apud Salmas. ad Solin. p. 115. et sequentibus, Item peculiari l. de Manna et Saccharo, Auctorem Anonymum Sinae et Europae c. 34. Cl. Sponium Itiner. Graeciae Parte 1. p. 24. ubi Officinam Saccharinam, a Societate Indica Orientali Foederati Belgii Massiliae erectam, et postmodum civi cuidam Massiliensi venditam, pluribus describit; Alios, nec non de variis Sacchari speciebus, hic [orig: hţc] infra. Maxima Sacchari copia ex America, Brasilia inprimis advehitur etc.

Sacchari variae species ac nomina.

a. Alhusar, Avicennae, dicitur saccharum, quod aliis Hoaser. item Tigala resudat ex herba Tigala, a qua exturgescit, et concrescit in minutas grandines, ut habet Scaliger Exercit. 165. De eo dicit Bellonius, Observation. l. 1. c. 76. ubi exponit, quae species quibus nominibus in officinis Pigmentariorum Constantinopoli vulgo appellentur, pro saccharo Alhusar, petendum esse Tigala. Verum hoc Tigala quidem, non vero ipsam herbam, dici, ait Salmas. Subamarum autem est, et a manna e caelo cadente super fruticem Alhusar originem ducit, secundum plerosque Arabes. Vide Salmas. ad Solin. p. 1312. b Canariense, ab Insul. Canariis dictum, inter sacchari species Tabernaemontano recensitas, secundum tenet locum: Quod albo [orig: alb˘] colore gaudens quomodo condiatur, ac spissetur, diximus. g. Saccharum Candi nativum, longe praestantius illo [orig: ill˘], quod arte fit, ex cannis saccharinis exit, et densatur calore, eiusdem plane facultatis, imo aliquanto maioris, quam sucus ipse cannae, quo [orig: qu˘] expresso [orig: express˘] et decocto [orig: decoct˘] factitium saccharum paratur. Salmas. d. l. p. 1313. d. Saccharum Candum factitium, non a candore, nec a canna, sed a recentioris Graeciae voce *ka/nti vel *kanto\n et *ka/ntion, nomen habet, quod angulosum sit, et, quum frangitur, in partes semper dissiliat angulatas; id enim Graeci vulgares kanto\n appellant. Idem ibid. p. 1022. e. Fluidum saccharum, iam Straboni ac Solino memoratum, qui ex cannis et arundinibus quibusdam Indiae sucum mellei saporis exprimi scribunt: vide supra. z. Hoacser Arabum, idem cum saccharo Albusar. h. Iagara aut [gap: Hebrew word(s)] Jagra, species sacchari apud Indos, quod ex liquae Tengae conficitur. Salmas. Ibid. p, 1313. q. Maderiense, ab Insula Madera, omnium praestantissimum est; i. Maltanum, Melsium seu Melitaeum. ex Insula Malta seu Melite, Canariensi densitate par, et bonitate secundum est, Resinato [orig: Resinat˘] praestantius. k. Saccharum Mambu, vide supra in Sachar. l. Miscellaneum, sexta species inter recensitas a Tabernaemontano, syrupis et cibis inserviens, minutiae sunt cuiusvis sacchari, unde ei nomen. m. Panormitanum; vide supra in voce Canamellae. n. Penidium, ex pyramidali, maxime Thomasino, et rectius Cassaunio conficitur, admisto [orig: admist˘] albumine ovi, ut sordes contrahantur in sperficiem et iis sublatis pannum transmeet, donec in clavum parieti impactum massa coniciatur et validis lacertis, instar picis redactae, diducatur. Tum digitales accipit formas, instar lapidis et constringitur instar vitri, imo friabile evadit. Anonymus Auctor Sinae et Europae c. cit. sub fin. c. Resinatum, seu Valentium, ab urbe Valentia Hispaniae, officinis Arabice Tabarzeth, quod optimum denotat saccharum, tertio [orig: terti˘] loco [orig: loc˘] memoratur Tabernaemontano. Fraus in eo manifesta, cum pro prima specie obtrudatur tertia, quae marmoris et alabastri candorem induit, et superiores superat, lixivio [orig: lixivi˘] sic fucatum; unde a remediis propter acrimoniam arceri debet. Accedit nomnihil farinae fuco, imocalcis, ut densitate quoque optimum mentiatur. Idem Ibid. o. Tabarzed, apud Arabes, optimum Saccharum dicitur. Aliud est p. Tabaxir seu Tabaschir, quod idem est cum Saccharo Mambu, et


image: s0137a

Saccharo priscorum r. Saccharum Tengae, Indis Iagara seu Iagra, quod ex liquore Tengae conficiunt. Salmas. ad Solin. p, 1313. Vide quoque supra in Sachar Mambu. s. Tigala, in officinis Constantinopolitanis dicitur, quo [orig: qu˘] Arabes Saccharum Alhusar vel Alhasser vocant. Vide supra. t. Thomasinum, ex Insul. Thomas allatum, quinto [orig: quint˘] loco [orig: loc˘] inter sacchari species memoratur Tabernaemontano; rubrum est et vilissimum. Ex eo saccharum Penidium fieri, diximus retro. u. Valentinum, ab Urbe Hispaniae Valentia, idem cum Resinato est, et non una [orig: unÔ] fraude praestantissimae notae saccharum imitatur, etc. Est et Diapenidion, trochisci scil. hecticis et pectoris obstructione laborantibus apprime utiles, apud eund. Auctorem Anonymum.

SACCEHENI Arabiae populi Steph.

SACCHURAS Babyloniis ventriloquus, qui Graecis *pu/qwn et *eu)rukle/hs2 dictus est. Photius Auctore 94. ex Iamblicho de amoribus Rhodanis et Simonidis, *kai\ e)ggastri/muqon, o(\n kai/ fhin, w(/sper *(/ellhnes2 me\n *eu)rukle/a kaloui=, *babulw/nioi de\ *sakxou/ran. Forte ex Arabum sachri, vel sachar, qua [orig: quÔ] voce Magum illi vocant; unde sachara i. e. incantare, in Nubiensi Geographo Clim. 1. Vel potius ex [gap: Hebrew] Zacchuru vel Zechuru, quomodo a Chaldaeis et Syris ariolum appellari constat. Vide Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 3. c. 5. ubi de voce Hebr. pethen.

SACCI [1] seu DE SACCO Fratres ac Sorores, in Communione Romana, vide supra in voce Saccati.

SACCI [2] cibicidae, Graecis sa/kkoi, item ma/rsippoi. Hesych. ma/rsippoi, gastri/magoi, sa/kkoi, Sunt homines gulosi, vi Phagones Flav. Vopisco in Aureliano, c. 50. vehementissime autem delectatus est Phagone; Polyphagi Suetonio in Neron. c. 37. etc. Vide supra Phago. At Saccibucces, apud Arnob. l. 3. Hos displosis naribus, illos resimis: nonnullos turgentibus malis aut buccarum cumulatione saccibucces: Graecis a)sko/gnaqoi, sunt qui buccas naturaliter tumidas ac inflatas habent. Tralatitie vero, scurrae sic dicti sunt et buffones, uti hodie Galli vocant, imo et Adamantius iam Martyrius, quod buccas inflarent in mimo alapis accipiendis, ut validius sonarent; aliter fusi/gnaqoi. Item, inflati, iactanticuli et futiles, de quibus vide Salmas. ad Tertullian. de Pallio c. 4. et hic [orig: hţc] passim, inprimis in vocibus Copriae, Scurrae, item Aretalogi etc.

SACCOMUSA aliis Utricularia tibia, Romano Emanueli apud Politianum Hebraico Comment. in Psalmos Nevel, unde Latin. Nablium, instrumentum Musicum, cui ventriculum humanum figurae similitudine comparare Anatomicos, ait Casp. Bartholinus. Usus eius, ut quoties sonus eliciendus est, Utricularii inflent utrem, et retineant manu calamos, ac pressum utrem cubito quatiant, ita ut calami ex iactatione assidua vibrentur. Vide Virgilium in Copa, Citerior aevo [orig: aev˘] Mantranus Poeta Tenicum quendam, Utricularium paganum, Saccomusa [orig: SaccomusÔ] ludentem, eleganter ita depingit in Bucolicis.

Et cum multifori Tonius cui tibia buxo,
Tandem post epulas, et pocula multicolorem,
Ventricusum sumpsit, buccasque inflare rubentes,
Incipiens oculos aperit, aliisque levatis
Multotie sque alto flatu e pulmonibus hausto
Utrem implet, cubito [orig: cubit˘] vocem dat tibia presso [orig: press˘]
Nunc huc, nunc illuc, digito saliente etc.

Vide laudatum Bartholinum de Tibiis Veter. l. 3. c. 7. et hic [orig: hţc] passim, vocibus Ascaules, Musa, Utricularius, Utriculus etc.

SACCONIUM vide Seckinga.

SACCOPHORI vide Messaliani.

SACCULARII qui vetitis et Magicis artibus, ex alienis sacculis aut subducunt pecuniam, aut subtrahunt, Ulpinao leg. 41. ž. 17. ff. de fidei comm. libertat. censentur, plus quam fures puniendi. Est autem subducere, pecuniam arte ad se elicere, vel qua [orig: quÔ] alia [orig: aliÔ] ratione illicita [orig: illicitÔ]; subtrahere est, manu auferre. Cuiusmodi praestigias Synesius in Ep. Euthalii describit, quem et *ba/llanta, i. e. saccularium, vocat: qui cum, in mulcta solvenda, unum sacculum ostentasset [orig: ostentÔsset], in quo aurei erant nummi, et alium huic simillimum occultaret, in quo aerei, numerata [orig: numeratÔ] pecunia [orig: pecuniÔ] aurea [orig: aureÔ] et suo reddita [orig: redditÔ] sacculo, mox clam alterum pro altero supposuit et tradidit. Vide Tit. Popmam de Operis servorum, et infra voce Zonae.

SACCULI item Folles, Graecis kw/rukoi et sa/ktai, inter vasa seu instrumenta, quibus olim Athletae exercebantur, numerantur Polluci, cum sa/kthn, ma/rippon et sa/kkon in eorum censu locat. Erant illi, vel tomento farti, vel alia [orig: aliÔ] re pleni, quae gravem ictum non faceret; puta ficorum granis vel farina [orig: farinÔ] aut furfuribus; interdum et arena [orig: arenÔ]. Chrysostom. Hom. 20. in ad Hebr. *)=aron to\n a)ntagwnisth\n, kai\ a)nairei=s2 tw=n stefa/nwn th\n a(formh\n. ou)x' o(ra=|s2 tou\s2 a)qlhta\s2 pw=s2 qula/kous2 a)/mmou plh(antes2 ou(/tw gumna/zontai; Tolle adversarium, et tollis coronarum occasionem, Nonne vides, uti Athletae folles sabulo [orig: sabul˘] refercientes sic exerceantur; Vide supra, ubi de Corycomachia. Atque huiusmodi sacculos Casaubon. intelligit, apud Treb. Pollionem in Gallienis, c. 7. ubi legit: Processerunt --- carpenta cum mimis et omni genere histrionum: pugiles, sacculis, non veritate, pugilantes. Salmas. vero flacculis legendum et pugiles, ludicri gratia [orig: gratiÔ] pugillantes, e)pisfairi/ois2 quidem seu pugillis, loco [orig: loc˘] caestuum, non vero sacculis usos fuisse, docet: inter quae discrimen haud exiguum. Namque ista e)pisfai/ria manibus alligata gerebant; at sacculos illos follesque mittebant, manibusque inter sese expellebant: vide eum Not. ad Pollionem, nec non supra, in voce Pugilla. Sed et Sacculi et Sacci, in ministeriis Ecclesiasticis recensentur, apud Scriptores Ecclesiae Romanae. Unde Acolytos ante Pontificem Euangelia, sindones et sacculos et aquammanus portare consuesse [orig: consuŕsse], legitur in Ordine Romano ubi de Pontifice, e Secretario ad altare procedente. Ibidem, quo fine adhibiti sint, innuitur, Post expletum, Agnus Dei: et accedentes Subdiaconi sequentes cum Acolytis, qui saccula portant a dextris et sinistris altaris, extendentibus Acolytis brachia cum sacculis, Subdiaconi sequentes stant a fronte, ut parent sinus sacculorum Archidiacono, ad


page 11, image: s0137b

ponendas oblationes, prius dextris, deinde a sinisiris. Mox enarratur, ut eae oblationes ab Acolytis confringantur et ex iis populus communicet: apud Car. du Fresne in Glossar.

SACCUM opp. Lombardiae Transpadanae.

SACCUS [1] Hebraei sermonis dictio, Latinis quoque cum Graecis communis, varia significat. Pro marsupio, loculis, crumena, repositorio et reconditorio nummorum passim occurrit, apud Iurisconsultos. Sic Horat. Serm. l. 2. Sat. 3. v. 148.

--- -- Mensam poni iubet atque
Effundi saccos numorum.

Iuvenal. Sat. 14. v. 138.

Interea pleno cum turget sacculus ore,
Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit etc.

Vide hic [orig: hţc] passim, ubi de Crumena, Marsupio, Ventrali etc. Unde Saccus, pro ipso Fisco seu Thesauro, apud Isidor. Origin. l. 20. c. 9. Fiscus, saccus est publicus. Item Sacculus, Saccellum et Sacellum; a qua voce Sacellarir, h. e. Sacelli seu Frisci Custodes, *balantiofu/lakes2. apud Imperatores Constantinopolitanos, Imperatores Occidentis, Reges Anglo-Saxonum, Alios. Etiam in Ecclesia Romana ubi Sacellarii dicti, quibus Fisci Ecclesiastici cuta incumbebat, apud Anastasium in Constantino Pontif. et Gregorio II. Sed et Sacellarii dignitatem in Ecclesia Constantinopolitana magnam fuisse, patet ex Guilielmo Bibliothec. in Hadriano II. de qua vide quae adnotavit Car. du Fresne in Constantinopoli Christ. ubi de Secretis Ecclesiasticis, ut et infra. Porro saccus, apud Hebraeos, lugubris vestimenti genus fuit, cuius toties in S. Scriptura mentio, Hebr. [gap: Hebrew] , quam vestem f isse e villis hircorum et caprarum contextam sunt qui velint. Vide Causaubon. Exercit. 13. Eodem [orig: E˘dem] nomine tunica appellata olim est Monachorum Aegyptiorum, quod sacco similis esset, utpote manicis catens et corpus pressule constringens, quam et saccineamd tunicam dixere [orig: dixŕre]. Ruffinus de Monachis Tabennesiis, quos ingentis abstinentiae viros vocat, quibus usus, inquit, indui colobiis, quasi saccis lineis et pelle confecta [orig: confectÔ]. Hieronym. in Vita Hilarionis, Igitur octogesimo [orig: octogesim˘] aetatis anno [orig: ann˘] cum absens esset Heschius, quasi testamenti vice brevem manus propria [orig: propriÔ] scripsit epistolam, omnes divitias ei suas derelinquens, Euangelium scilicet, et tumcam saccineam, cucullam et palliolum. Nempe praeceptum Domini, de una tunica habenda, moremque Apostolorum ei consentaneum, studiose observarunt [orig: observÔrunt] Monachi antiqui, Aegyptii praecipus, quibus in locis hiemes mitiores sunt et maior aeris temperies; Europaeis vero, propter hiemis rigorem, una tunica non sufficiebat, ideoque plures ufurpabant, easque manicatas, uti discimus ex Cassiano de Habitu Mon. l. 1. c. 11. Praeter tunicam autem illam, pallium ferebant, et cuculum parvum cum melota, Aegyptii Monachi, ut vidimus su pra. *traku\n sa/kkon, Saccum asperum, illam tunicam vocat Basilius Ep. 120. sa/kkon tri/xinon, saccum pilosum, Gregorius Decapol. de Mirac. S. Gregorit num. 47. dusw/dh, male olentem, Idem num. 49. quippe de capris et haedi sconfectum, ut ait Augustin. in Psalm. 29. Enarr. 2. etc. Vide Socr. l. 7. c. 22. aliosque Auctores laudatos Car. du Fresne in hac voce, ut et Slmas. Not. ad Tertullian. de Pallio. Sed et Saccus apud Graecos, vestis dicta est Patriarcharum vel Episcoporum, cuius inventor Ioannes Chrysostomus vulgo fertur, qui proin cum istiusmodi veste pingi solet. Habet illa formam Diaconalis Dalmaticae in Ecclesia Romana, nisi quod sit aliquanto longior, et in lateribus fibulata; concessa solis Patriarchis ac metropolitanis, cum sacra celebrant, idque non nisi ter in anno, nempe in Paschatis, Nativitaris ac Pontecostes festivitatibus. Licet enim Ieiuniorum quoque tempore et in mortuorum commemorationibus ferretur, illa tamen rubri coloris fuit, qui pro lugubri Graecis habetur; alias albo [orig: alb˘] colore fulgoet. Vide Dominic. Macrum in Hierolexico; ubi Sacci usum Pariarchis eximium, nec nisi per abusum a Metropolitis quoque processu temporis adhibitum esse, addit ex Balsamone de Iure Graeco Rom. l. 1. Imo et inter Regias vestes, Saccus occurrit, in Ordine ad consecrandum Regemd Franciae, apud Car. du Fresne: quam vocem Renatus Benedictus ibi vertit, un sac, ou manteau etc. *sa/kkon quoque seu Saccum, induisse Imperatores Constantinopolitanos, est apud Codinum de Officiis c. 6. num. 35. *(/ote gou=n o( *baileu\s2 to\ ste/mma forei=, e(/tero/n te e)/nduma ou) forei=, ei) mh\ to\n sa/kkon kai\ to\ dia/dhma, cum igitur Imperator coronam gestat, aliud indumentum non fert, quam Saccum et diadema. Ubi Goatus, Talaris tunica ex villoso serico totum corpus obtegens, nullisque sinuum undis circa illud ludens, aut mota, verum nonnihil angusta, liberos, ut videtur, incessus non permittens, ac denique sacci figuram referens, saccus est. Quibus verbis innuit eas vestes, cum quibus Theodorus Iascaris, Michael Palaeologus, aliique Imperatores vulgo effinguntur, in editione Nicephori Gregorae Wophiana, Willharduim edit. Lugdun. Rhamnusii Histor. Constantinopolit. etc. Vide praefatum Car. du Fresne in Glossar. et Mcrum ubi supra, qui de Sacco Patriarchali agens Imperatorem Constantinopolitanum in sollemnioribus quoque processibus Saccum gerere solitum, ait: quaeque rettro dicta [orig: dictÔ] in Acacia. Occasione ritus [orig: ritűs] ab Hebraeorum sacco, paenitentiae, humilitatis ab submissionis indice petita [orig: petitÔ], ut cuivis attentius ista consideranti facile constat. etc. De Saccis Saburrae olim vicde adhibitis, vide supra Saburra; uti de aliis hic [orig: hţc] facientibus, in vocibus Saccare, Saccarii, Saccati etc.

SACCUS [2] Benedictus vulgo Sambenito, vestitus in Ecclesia Romana crocei coloris atque in pectore et tergo crucem S. Andreae coloris rubei ostentans, quo [orig: qu˘] supra vestem nigram albis lineis distinctam superinduuntur Haeretici paenitentes, aut de haeresi vehementi suspecti. Ab illo diversa est Samarra, vide infra, quae tamen nonnumquam Sambenito dicitur, quod eadem forma [orig: formÔ] est, alterius vero coloris, ac flammis conspersa. De utroque vide Phil. a Limborch Historia [orig: HistoriÔ] Inquisit. l. 4. c. 41. ubi et harum vestium figuram aeri incisam habes. Vide Santbenito.

SACELLARIUS Ecclesiae Romnae ex praecipuis olim erat Pontificalis Palatii Ministris, thesauri custodiam sibi


page 12, image: s0138a

commissam habens, ex voce Sacellum, de qua vide supra, in Saccus. Eius, in procesfione Pontificis, meminit Ordo Romanus hoc [orig: h˘c] ordidine, Post equum vero (Pontificis) hi sunt qui equitant, Vice dominunus, Vestiorius, Nomenclator atque Sacellarius. Quos postremos duos etiam supplicationes eorum, qui Papae in via occurrebant, audiisse ibid. legitur: Exspectat, usque dum possit audiri, et petita [orig: petitÔ] henedictione discutitur a Nomenclatore vel Sacellario causa eius, et ipsi indicant Pontifici et finiunt. Duravit id officium usque ad Hadrianum I. uti innuit Blondus, qui ab hoc Pontifice Paulum Romanum et Stephanum Sacellarium, ad Desiderium, Italiae Regem, missos fuisse, ait Decad. 2. l. 1. Vide quae de voce hac supra diximus, ut et in voce Sacellarius. At a Sacello; nome Officii in Ecclesia olim Constantinopolitana, distincti a Sacellarii munere; quippe cui Patriarchales carceres et Monialium clausurae seu sacella curae erant, Dominic. Macer in Hierolexico. ex Anastasio Synaita in Itinerar. Syriaco. Certe Sacellum primitus sacculus erat, seu marsupium, Graecis quoque sake/llion dictum. Vide Caesarium Homil. 2. de Eleemos: Hinc pro thesauro; tandem pro loco sacro, sicut supra diximus in voce Capella: eo quod thesauri Principum in locis sacratioribus essent reconditi. etc. Iam tamen apud Festum, Sacella dicuntur, loca Diis sacrata sine tecto; Graecis peri/boloi. Latinis quoque Consepta; muro [orig: mur˘] enim tantum claudebantur. Sic a sacer, erit sacellum: quae tamen duae notiones sequenti aevo [orig: aev˘] in unam coaluisse videntur. Vide Salmas. ad Solin. p. 147. ut et supra, in voce Conseptum item Oratorium. Huiusmodi Sacella coronari olim, h. e. flore conspergi in sacris festivitatibus, consuevisse docet Propert. l. 4. Eleg. 4. v. 60.

Flore sacella tego, verbenis compita velo,
Et crepat ad veteres herbae Sabina focos.

Quemadmodum et Templa, et antrum illud, unde Apollinea edebantur oracula, uti pluribus docet Car. Paschalius Coronar. l. 4. c. 18.

SACELLUM Sibyllae, cuius thalamus Aristotel. Antrum Virgil. la Grotta della Sibylla vulgo, Spelunca Campaniae, apud Avernum lacum inter Puteolos et Cumas, quasi 3. mill. pass. in saxo durissimo excavato: Ibi Sibylla Cumana morabatur.

SACER inter accipitrum aut falconum hodie species, Gall. saere; quae vox Latina non est (licet sacer olim Accipitris cognomen fuerit, uti postea videbimus) sed Arabica; a verbo sakara, quod acute videre sonat. Et quidem primo significat haec vox omnem avem aucupatoriam Arabibus. Secundo unam e quatuor avium rapacium speciebus; quae sunt, Sacer, Sahin, Okab et Bazi: e quibus Sacer iterum in alias tres subdividitur, nempe in Sacrum proprie dictum, Chauneg et Iuiu. Sacrum proprie dictum, aliter agdal vocant i. e. robustum; et achdar, i, e. suscum et kumati, i. e carnis avidum; ac sic describit Damir: Se habet ad alias aves rapaces, ut mulus ad reliqua iumenta. Est enim viribus fortior et aptior ad ferendas graviores laesiones et occursu melor et pedibus sirmior, contra omne gruum genus --- Frigidioris est temper amenti atque etiam humidioris --- Ac proinde instituitur ad caprearum et leporum venationem. Et tw=| bazi (seu Accipitre) docilior est et ab hominibus citius cicur atur et facilius illi satis fit. Propter temperamenti sui frigiditatem aquam non bibit unquam --- In manu sua volas habet ferarum instar quibus in id involet, quod capit et illud teneat. Nullius avium rapacium aucupium tam mirabile esse, scribit Alkazunius, cum Sacri duo in capreae oculos involantes, aut eam alis diverberantes, detineant, donec in venatorum manus veniat. Idem miratur, quod tantula avis in gruem insilire audeat, quae molis est tanto maioris: primum autem aucupii huius apud Arabes auctorem Alharitz fuisse, Muhaviae filium, addit. Vide Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 12. c. 19.

SACER collis et mons Sacer mons, locus ad tertium milliarium supra Anienem, quem plebs Romana post reges exactos, cum a potentioribus premeretur, occupavit, Cic. in Bruto. Ibi creati sunt Tribuni plebis. Ovid. Fastor. l. 3. v. 663.

Plebs vetus et nullis etiam tunc tuta Tribunis
Fugit, et in Sacri vertice montis erat.

Iovi sacer erat. Item fluv. Corsicae, vulgo Orbe, Gall. Alias Hierus.

SACER Ales apud Virg. Aen. l. 11. v. 721.

Quam facile Accipiter saxo sacer ales ab alto:

Accipiter est Graece *(ie/rac; unde illi hoc nomen potius, quam a verbo i(/esqai, ut vult Eustathius in Od. *o. *(ie/rac i(erou=tai *(hli/w| *)apo/llwni dia/ te to\ o)cu\ th=s2 kinh/sews2 w)kupeth\s2 ga\r o( i(e/rac, kai\ o( *(/hlios2 o)cukinhtos, kai\ dia\ th\n e)c e)tumologi/as2 sugge/neian, kai\ ga\r i(/etai r(a=|on o( *(/hlios. enteu=qen de\ kai\ o( i(e/rac w)no/mastai, Accipiter Soli Apollini sacer est, propter motus celeritatem, pernix enim est accipiter, ut Sol est velocis motus, et propter etymi affinitatem. Sol enim it facile, unde accipitri nomen est. Certe apud Demetrium in Praefat. ad Hieracosophiam legimus, *tw=| tw=n i(erw=n o)rni/qwn ge/nei pro\s2 swthri/an tina\ pori/sasqai mhxanh\n, Sacrarum avium generi ad salutem aliquam artem invenere [orig: invenŕre]. Et rursus, *)espou/daa/ tina xrh/imon qerapei/an pro\s2 swthri/an tw=| i( erw=| tw=n o)rni/qwn ge/nei katalipei=n, Utilem aliquam ad salutem curationem sacro avium generi relinquere conatus sum. In quibus verbis, per sacras aves; et sacrarum avium genus, tou\s2 i(e/rakas2, i. e. accipitres, designari palam est. Et cur Accipiter Graece ita dictus sit, inquit Servius, ratione non caret, quae nota est sacrorum peritis. Forte id natum ex Aegyptiorum superstitione, quibus ex sacris animalibbus nihil fuit tam sacrum, quam Ibis et Accipiter. Itaque; si quis aliud animal invitus necasset [orig: necÔsset], ad Sacerdotum arbitrium mulctabatur: *(\os2 d' a)\n i)/bin h)\ i(e/rhka a)poktei/nh|, hn)/ te e)kw\n,


image: s0138b

h)/te a)e/kwn, teqna/nai a)na/gkh. At quisquis ibin, qui accipitrem necaverat, sive volens, aut invitus necasset, eum mori necesse erat, ut habetur in Euterpe Herodoti. Vide eundum Bochart, ubi supra.

SACER Ignis [1] qui super Altari in V. T. erat et victimas de pascebat sanctificabatque. Et quidem Igne caelesti Sacrificia consumpta fuisse, saepius in sacris legimus, ubi de Abele, Noacho, Abrahamo, Gideone, Manon, David Elia etc. quorum Saerificia eo [orig: ] modo [orig: mod˘] flammata constat. Bis autem praecipue ille erupisse legitur, 1. in dedicatione Tabernaculi, Levit. c. 9. v. 23. 24. 2. Templi, 2 Chron. c. 7. v. 1. 2. c. (ceteroquin ordinarius ille ignis, qui in Altati diu noctuque excubabt, naturalis potius videtur fuisse, a Sacerdotibus eo allatus et summa [orig: summÔ] cura [orig: curÔ] custoditus, Levit. c. 1. v. 7. coll. cum c. 6. v. 12. 13. etc. 9. v. 20. ubi praeceptum de struendo et conservando igne praecessisse videmus descensum ignis e caelo, qui demum memoratur c. huius v. 24. Erat vero hic Ignis divini Spiritus symbolum, qui aedem istam incolebat, ibique pervigilem ac aeternum focum habebat, inque isto Sacrificiorum cultu etiam adorabatur. Atque hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] Altare dona consecrabat Matth. c. 23. v. 19. propter ignem videl. nunc sacrum qui visibile Spiritus S. dona nostra accipentis et consecrantis signum erat. Eodem divina Christi natura, Hebr. c. 9. v. 14. et im mensae charitatis ardor, Ps. 69. v. 10. designabatur. Sed et notabat, sedere oportere intra nos S. Spiritum et charitatis illum ignem exardere semper, aeternasque flammas volvere debere: Utque is novo [orig: nov˘] pabulo [orig: pabul˘] quottidie alebatur ita nostri esse officii Spiritus donorumque eius scintillas perpetuo a)nazwpurou=sqai, et movo [orig: mov˘] flatu identidem animare etc. Franc. Burm annus Synopsi Theol. Christ. Part. 1. l. 4. c. 11.

SACER Ignis [2] apud Virgilium Georgic. l. 3. sub fin.

--- --- contactos artus sacer ignis edebat:

Servio, est quem Graeci i(era\ no/son, Sacrum morbum vocant. Sed i(era\ no/sos2, teste Hier. Mercuriali in Var. Iect. nihil aliud, quam epilepsia est: ignis vero sacer apud Latinos idem, quod apud Arabes formica, apud Plin. Zoster et circinus, apud Scribonium Zona, apud Graecos e(/rphs2, de quo Plato de LL. l. 2. et fuse Gorraeus ubi illius genera veria enumerat. Vim eius optime declarat Lucretins l. 6. v. 660.

Exurit sacer ignis et urit corpora serpens
Quamcumque arrupuit partem, repitque per artus.

Et quis humor est e ferventi sanguine ortus, pro peste vel pestis comite ponitur Senecae Ocdipo v. 157.

--- --- --- --- Et sacer ignis.
Pascitur artus --- ---

ad quem locum vide M. Anton. Delrii Notas.

SACER Lucus [1] apud Dionysium l. 1. *(h de\ lu/kaina ou) ma/la a)griai/nousa tw=n a)nqrw/pwn th= proso/dw|, a)ll' w(/sper a)\n xeiroh/qhs2, a)postasa tw=n boefw=n h)rema kai\ kata\ pollh\n a)logi/an tou= poimenikou= o)mi/lou a)ph/|ei kai\ h)=n ga\r tis2 ou) polu\ a)pe/xwn i(ero\s2 xw=ros2 u(/lh|baqei/a sunhrefh/s2. Lupa autem non multum accessu hominum efferata, sed velut cicurala, sensim ab infantibus absistens --- abiit. Erat enim haud procul sacer lucus densa [orig: densÔ] sylva [orig: sylvÔ] obumbratus: Iosepho Scaligero idem fuit cum ficeto, quod ex Ficu Navia progagatum esse, dicit Festus in Fragmento; ubi ait, plures ficus fuisse enatas, ex illa ficu, quae ad Comitii aram a Navio sata est. Sed situs repugnat, et male confunditur Ficus Ruminalis, sub qua inventa lupa ubera felitanda praebuit Romulo et Remo, cum Ficu Navia, ab Atio Navio Augure sata [orig: satÔ]. Illa enim in Tiberis littore, quousque hiberna eius alluvies pervadit; unde non procul Sacer Lucus: haec in Comitio fuit. Vide Varronem de L. L. l. 4. et Liv. l. 1. c. 4. ut et Salmas. ad Solin. p. 1137.

SACER Lucus [2] Strab. Selva de Hami scil. Mazzelae, silva campaniae, apud ostia Liris, 3. mill. pass. a Minturnis.

SACER Mons [1] Aemiliae, Cesenae urbi imminens, hinc Monte di Cesena, vitifer et olivifer.

SACER Mons [2] Morali Pico Sagro, mons Hispaniae Tarraconensis in Callaicis, inter Compostellam et Auriam: ubi aurum fulgure detegi, ait Iustinus, l. 44. c. 3. instar pyramidis. Item, ad Euxinum mare: circa Thracium mare etiam, inter Byzantium et Chersonesum Thraccan videtur. Polyaen. l. 3. in Iphicr. comm. 33.

SACER Mons [3] apud Iustinum l. 12. c. 7. Alexander --- cum ad Nysam urbem venisset --- ad Spectandum sacri montis duxit exercitum etc. Meros dicitur Curtio l. 8. c. 10. et cum urbe vicina Nysa male, forte ex Scriptorum vitio, confunditur Plinio l. 8. c. 6. Nomen ei, quod Bacchum ibi nutritum finxit antiquitas, unde ingens eius religio, Ipse Alexandri miles, ubi ad montem accessit, repentino [orig: repentin˘] incitu mentis, in sacrcs Dei ululatus instinctus, cum stupore Regis, sine noxa, discurrit, Iustinus Ibid.

SACER Portus [1] vel Sacriportus, locus in Italia Syllae ac Marii Iunioris praelio [orig: praeli˘] nobilis. Velleius l. 2. c. 26. c. Marius septies Consulis filius apud Sacriportum pulsus a Sylla [orig: SyllÔ]. Lucan. l. 2. v. 134.

Iam quot apud Sacri cecidere [orig: cecidŕre] cadavera portum.

*(iero\s2 limh\n dicitur Appiano *)emful. a.

SACER Portus [2] locus Galliae, in finibus Senonum, nobili Monasterio [orig: Monasteri˘] eiusdem nominis insigne: patrio [orig: patri˘] olim sermone, Bar-Beei, nunc Parbeau. In hoc coenobio, et quidem in Eccles. S. Mariae de sacro Portu, quam fundaverat, Ludovicus Rex sepultus est, A. C. 1190.