December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 9, image: s0135b

SACA vide infra Soca.

SACABUTA apud Rerum Francicarum Scriptores, lanceae species est, quam Iohannes Abbas Laudunensis in Speculo Historiali MS. l. 10. pluribus describit, apud Car. du Fresne in Glossar.

SACADAS Poeta Graecus, Chori Dorici et stropharum in carminibus auctor. Pindar. Plutarch. Pausan. Suidas, qui Sacae quoque Poetae meminit. Tribus modis, Dorio, Phrygio [orig: Phrygi˘] et Lydio [orig: Lydi˘], ita ut ne miscerentur, Choros eum canere potuisse, atque hinc eam legem trimerh= sive trimelh= dictam esse, quod inventum Clonae alii tribuant, habet I. Caesar Scaliger Poetic. l. 1. c. 20.

SACAE populi Asiae inter Scythiam citeriorem ad Boream et Indiam citeriorem ad Meridiem. Sogdianis ad Occidentem finitimi (quorum regio Belor Mercatori ) sine urbibus, unde Nomades per deserta habitantes appellantur. Dionys. v. 749.

*to\n met' e)pi\ proxoh=|in *)iaca/rtao ne/montai
*to/ea *sa/xai fore/ontes2, a(\ mhke/tis2 a)/llos2 e)le/gxoi
*toceuth/s2. ou) ga/r sfi qe/mis2 a)nemw/lia ba/lleun.

Hi cum Massagetis adeo celebres prae ceteris Scythis fuere [orig: fuŕre], ut omnes Scythae Asiatici Massagetae et Sacae ab antiquis dicti fuerint, teste Strabone. Imo Persae Scythas in universum Sacas appellavere [orig: appellavŕre] a proxima [orig: proximÔ] gente, uti loquitur Plin. l. 6. c. 17. De Sacarum, qui saevi et barbari, incursionibus in Hyrcaniam et alias regiones ad Armeniam usque, ubi regionem occuparunt [orig: occupÔrunt] Secasenam ab illis appellatam, quae Ptolemaeo est Sacapene (unde Sagapenum affertur) vide Strab. l. 11. Montanus. Nic. Lloyd. Sansoni fuere [orig: fuŕre] populi Scythiae intra Imaum montem, inter Alanos Scythas, Iaxartas et Orgasos, ubi nunc Chazalgitae, populi Tartariae magnae.

SACAEA Graece *sa/kaia, festum Anaitidi, in Persia olim ac Babylonia, sacrum, quo [orig: qu˘] Domini servos suos procurabant, ut Romae Saturnalibus: uni etiam ex vinctis morti adiudicatis permittebatur, ut priusquam duceretur ad supplicum, nullo [orig: null˘] non voluptatis genere animum expleret. An a Sesach Babyloniorum Numine? An a Babyloniorum et Armeniorum de Sacis victoria? Vide Gerhard. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 2. c. 22.

SACAJA urbs ampla Niphoniae insulae in Iaponia, in regione Ietzena, cum portu capaci, 45. mill. pass. circiter a Meaco in Meridiem. Brietius.

SACAL olim electrum Aegyptiis. Plin. l. 37. c. 3. Quod sucum esse prisci nostri credidere [orig: credidŕre]; inde succinum appellantes. Et, Nicias in Aegypto nasci simili modo [orig: mod˘] (voluit) et vocari sacal. Nempe resinae vel gummi genus, succinum seu electrum Antiquis creditum est; unde illi nomen inditum, quod arboris sucus esset. Hodique Arabibus Sachol, Vide Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 6. c. 17. et hic [orig: hţc] in vocibus Electrum ac Succinum.

SACALA locus Indiae citerioris circa ostium Indi Occident. Arrian.

SACAPENA regio Armeniae maioris apud Ptolomaeum, quam is ad Paryadrem montem, una cum Sibacene eiusdem Atmeniae provincia, collocat. Vide Salmas. ad Solin, p. 621. et 624.

SACAR Mambu sponte nascens in harundinibus dictis Mambu, Indica [orig: IndicÔ] voce, et amyli modo [orig: mod˘] crassum ac fragile; Persis et Arabibus Tabaxir, idem est cum Saccharo Veterum, quod cum aerio melle, quae manna est nostra, idem facit Isidor. Origin. l. 20. Sunt autem arundines illae tam magnae, teste Christophor. a Costa, ut cymbam inde faciant ibi homines, quae binos ac ternos etiam vehant. Aliae sunt arundines Isidoro eidem memoratae; e quibus sucus ad potum dulcis exprimebatur, ut is alibi habet: In Indicis stagnis nasci arundines calamique dicuntur, ex quorum radicibus expressum suavissimum sucum bibunt. Subicit dein versus Varronis, quibus describitur hod eran Saccharina canna, quae modica est, et papyro similis:

Inica non magna nimis arbore crescit arundo,
Illius e lentis premitur radicibus humor:
Dulcis cui nequeant succo [orig: succ˘] contendere mella.

Nempe cannas Indicas, unde hodie sucus exprimitur, qui cogitur in saccharum, notas quidem habuere [orig: habuŕre] Veteres, sed hactenus tantum, ut sucum ex iis ad potum exprimerent. Postea vero demum ratio inventa est succi huius excoquendi, et coctionibus cogendi in lapideam pene duritiem: quod Arabes primi monstravere [orig: monstravŕre]; fortasse ab ipsis Indis, sed longo [orig: long˘] post tempore, proditum. Quo [orig: Qu˘] modo [orig: mod˘] sucum coctum et coactum Sachar vocarunt [orig: vocÔrunt], veteri nomine, quo [orig: qu˘] mellis aliud genus in harundinibus collecti Veteres appellarunt [orig: appellÔrunt]. Idem nomen est multis aliis sucis tributum, sed non nisi congelatis ita dixerim ac coagulatis etc. Ita autem hodiernum sacharum quod factitium est conficitur: Secant eius harundinem, tundunt et molunt premuntque ad sucum eliciendum; hunc deinde excoquunt ad eam spissitudinem ac candorem, quem videmus. Sacar Mambu vero arti nihil debet, sicut nec Veterum manna seu mel calaminum aut arundineum, cum quo idem est, et cum reliqua sali vel cineri in se coacto similia sint, ipsum natura [orig: naturÔ] coloris lactei est, fragile dentibus, itidem dulce, sed in Medicinae solum usus adhiberi solitum. Reperitur modo in parvis, modo in maiusculis grumis concretum. Praeter hoc vero et Sacar Tengae habent Indi, quod vero similiter factitium est, et ex liquore quodam palmeo confit. Vide Salmas. ad Solin. p. 1018. et seqq. nec non infra plura in voce Saccharum.

SACARAUZAE Oros. Sagaraucae Ptol. populi Scythiae citerioris.

SACARBANTIA vide Scarabantia.

SACASENE regio Sacarum Scitharum Isidoro, eadem cum Paraetacene. Straboni regio Albaniae vicina et Cyro fluv. Ptolomaeo regio ad montem Paryedrem. Aliis provinc. Regni Parthici. Vide Salmas. ad Solin. passim.