December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0111a

RYSVICUM i. e. RYSWYK pagus celebris, et peramoenus Hollandiae, suburbanus Hagae Comitum, Potentissimi, Augustissimi, Felicissini, Serenissimi VILHELMI III. Magnae Britanniae Regis, Castro sumptuosissimo, magnificentissimo nobilitatus; in cuius perennem cedat gloriam et pacis foederis ibi percussi memoriam immortalem. Non incongruum duximus, ut lux et notitia maior orbi erudito et posteris affulgeat, operi huic, doctorum manibus evolvendo, verbotenus inseruisse vim, et contextum Articulorum, Tractatuum Pacis (faxit Iehova pacificus) in aevum duraturae, ad quam concludendam Sacratissimae Caesareae Maiestati, Augustissimi Regibus, Praepotentissimis D. D. Ordinibus Generalibus Celsissimisque Principibus inter se mutuo discrepantibus, operam Mediatoriam instanter petentibus ultro obtulit Pacis amantissimus, Clementissimus Princeps Sueciae Potentissimus Rex CAROLUS XI. praeclaris Heroicis infinitis gestis aeternae et gloriosae commendatus memoriae, indefessis inhians sudoribus, placidae, et securae Europae quieti. Proh dolor! in medio Pacis negotiorum curriculo toti Europae, et subditis suis desideratissimus Princeps, magnis, et victoribus editus Regibus, lumen coruscans, Praesidium suorum tutissimum, saeculi sui Decus praecipuum, Amor populi summus praematuro fato, Parcarum invidia [orig: invidi‚] in flore aetatis raptus, exstinctus.

---- Omni iam cognitus aevo,
Luctus erit. -- --

Omnium subditorum oculis lacrimae uberrimae emanarunt [orig: eman‚runt] abeuntem Regem non secus ac obeuntem Patrem, portum, et aram suis flebili planctu gementium.

Ivit ad Heroas, quos superavit avos.
-- plorant in funere gentes.

Nostram siluisse musam nefas esset. Principis huius effigiem et memoriam perpetua [orig: perpetu‚] veneratione celebrate Sueci, simul celebrate Europaei. Damnum hoc acerbissimum mundi, et rerum Arbitro Deo brevi resarcire placuit, Orientisque sideris tempora regio ornando diademate pretiosissimis, fulgentissimis distincto gemmis, in Parentis Defuncti locum surrogando regnique administrationi praeficiendo Filium CAROLUM XII. paternis virtutibus ornatum, Iuventutis Principem; Gloriam Pieridum, et Regum maximam, Carolus Felix, Sanus, Suecis vivat suis, suo Regimini, Consiliis et Armis benedicat, votaque secundet, summi Rector Olympi, qui indefesla [orig: indefesl‚] sua [orig: su‚] virtute, magnanimitate et vigilantia [orig: vigilanti‚] multum contulit conciliandae paci universae, qua [orig: qu‚]

Nomen ab aeterna posteritate feret.

Et famam suam longe lateque hoc memorabili facto extendet, quam Pacem nomine suo ad optatissimum, desideratissimum et felicissimum perduxit finem Illustrissimus, Excellentisimus D. D. NICOLAUS a LILLIEROOT, Oratorum suorum Delegatorum primicerius arduis hisce Pacis negotiis summa [orig: summ‚] diligentia [orig: diligenti‚], et prudentia [orig: prudenti‚] incumbendo, nomen suum et Nepotum suorum omni cum posteritate adaequavit. Pacis Tractatus omnes, Oratorum, Sacratissimi Imperatoris, Serenissimorum Regum, Praepotentissimorum D. D. Ordinum Generalium, et Celsissmorum Principum suorum nomine propriis signatos, firmatos manibus, benivolus lector, si velit, consulat, et nostris laboribus faveat.

TRACTATUS PACIS.

Die Vigesimo Septembris Anni Millesimi Sexcentesimi Nonagesimi Sptimi, Serenissimum inter et Potentissimum Principem ac Dominum, Dominum Gulielmum Tertium Magnae Britanniae Regem ab una: et Serenissimum et Potentissimum Principem ac Dominum, Dominum Ludovicum Decimum Quartum Galliae Regem et Navarrae, ab alterea parte conclusae.

I. PAX sit universalis perpetua vera, et sincera Amicitia, inter Serenissimum ac Potentissimum Principem Gulielmum III. Magnae Britanniae Regem, et Serenissimum ac Potentissimum Principem, Ludovicum Decimum Quartum, Christianissimum Regem, eorumque heredes, et successores, nec non utriusque Regna, Status et subditos, eaque ita sincere et inviolate servetur et colatur, ut alter alterius utilitatem, honorem, ac commodum promoveat, omnique ex parte fida vicinitas, et secura pacis atque amicitiae cultura revirescat in dies, atque augeatur.

II. Omnes inimicitiae, hostilitates, discordiae et bella, inter dictum Dominum Magnae Britanniae Regem, et dictum Dominum Christianissimum Regem, eorumque subditos, cesent et aboleantur, ita ut uterque ab omni direptione, depredatione, laesione, iniuriis, ac infestatione qualicumque, tam terra [orig: terr‚] quam mari, et aquis dulcibus, ubivis gentium, ac maxime per omnes alterutrius Regnorum, Ditionum, ac Ditionum tractus, Dominia, Loca, cuiuscumque sint conditionis, temperet prorsus, et abstineat.

III. Omnes offensae, iniuriae, damna, quae praedictus Dominus Magnae Britanniae Rex eiusque subditi, vel praedictus Dominus Christianissimus Rex eiusque subditi, durante hoc bello, alter ab altero pertulerint oblivioni tradantur, ita ut nec earum, nec ullius alterius rei causa [orig: caus‚] vel praetextu, alter alteri, aut alterutrius subditi, post hac quidquam hostilitatis, inimicitiae, molestiae vel impedimenti, per se vel per alios, clam vel palam, directe vel indirecte, specie iuris aut via [orig: vi‚] facti, inferant vel inferri faciant aut patiantur.

IV. Et quoniam Christianissmus Rex nihil unquam in votis potius habuit, quam, ut fiat firma et inviolabilis Pax, promittit praedictus


page 111, image: s0111b

Rex et spondet pro se et successoribus fuit, quod nulla [orig: null‚] omnino ratione perturbabit praedictum Dominum Magnae Britanniae Regem in libera possessione Regnorum, Regionum, Terrarum aut Dominiorum, quibus in praesenti fruitur, honorem suum idicirco oppignorans, sub fide et verbo Regis, quod nec directe nec indirecte, alicui aut aliquibus ex inimicis praedicti Domini Magnae Britanniae Regis auxilium dabit, aut administrabit, nec quoquo modo favebit, conspirationibus aut machinationibus, quas contra Regem praedictum ubivis locorum, excitare aut meditari possunt Rebelles et Malevoli, eum itaque ob finem spondet et promittit, quod non assistet armis, Instrumentis belli, Annona [orig: Annon‚], Navigiis aut pecunia [orig: pecuni‚], aut alio quocumque modo, quam vis personam aut quasvis personas, vel mari vel terra [orig: terr‚], qui poterint in posterum, sub ullo praetextu turbare aut inquietare praedictum Dom. Magnae Britanniae Regem, in libera et plena Regnorum possessione, Regionum, Terrarum aut Dominiorum suorum, idem quoque vicissim spondet et promittit Dominus Magnae Britanniae Rex se facturum et praestiturum, erga praedictum Dominum Christianissim um Regem, et Regna, Regiones, Terras et Dominia eius hoc itidem inviolabiliter pro se et successoribus suis Magnae Britanniae Regibus.

V. Liber sit usus Navigationis et Commercii inter subditos utriusque dictorum Dominorum Regum, ptout iam olim erat tempore pacis et ante nuperrimi belli denuntiationem, ita ut quivis eorum alterutrius Regna, Provincias, Emporia, Portus et Flumina, libere cum Mercibus suis adire, ibique versari, ac negotiari citra molestiam possit, omnibusque libertatibus, immunitatibus, et Privilegiis per sollennes Tractatus et vetustam concessis consuetudinem, ibidem uti et frui.

VI. Redeat et aperiatur ordinaria Dispositio Iustistiae per Regna et Dominia alterutrius Domini Regis, ita ut liberum sit omnibus utrinque subditis allegare et obtinere iura, Praetensiones et Actiones suas, secundum Leges, Constitutiones, et Statuta utriusque Regni.

VII. Restituet Dominus Christianissimus Rex, Domino Magnae Britanniae Regi omnes Regiones, Inslulas, Arces et Colonias ubivis locorum sitas, quas possidebant Angli ante huius Belli praesentis declarationem, et vice versa Cominus Magnae Britanniae Rex restituet Domino Christianissimo Regi, omnes Regiones, Insulas, Arces et Colonias ubivis locorum sitas, quas possidebant Galli ante dictam eiusdem Belli declarationem, atque haec restitutio utrinque fiat intra spatium sex Mensium, aut citius si fieri possit. Et eum in finem statim ab huius Tractatus [orig: TractatŻs] Ratihabitione alter dictorum Dominorum Regum alteri Domino Regi, aut Commissariis, eius nomine, ad id delegatis, omnia acta cessionis, instrumenta et mandata necessaria, tite et secundum debitam formam confecta, tradat, aut tradi iubeat, ita ut effectus sequatur.

VIII. Constituentur ab utraque parte Commissarii, qui postint examinare, et determinare Iura et Praetensiones, quas affert uterque Dominorum Regum, in Loca in Hudsoni sinu, quorum quidem Locorum a Gallis captorum, durante pace praecedente hoc praesens bellum, ab Anglis vero recuperatorum durante praesente Bello, possessio Gallis ceditur vigore Articuli proxime superioris Capitulatio ab Anglis facta, die 5. Septembris A. C. 1696. observabitur secundum formam et renorem suum, restituentur Mercimonia ibidem mcmorata: Praefectus Arcis ibidem Captus libertatem obtinebit, si illud adhuc non factum sit. Lites super exsecutionem eiusdem Capitulationis ortae et valor ibeidem bonorum perditorum a dictis Commissariis adiudicabuntur, et determinabuntur. Porro dicti Commissarii immediate post Ratihabitionem praesentis Tractatus [orig: TractatŻs] Auctoritate fuffcienti munientur definiendi Limites, et confinia terrarum utrinque restitutarum vigore, arriculi praecedentis, commutandi quoque terras sicut illud possit conducere in rem et utilitatem mutuam alterutrius Domini Regis. Et eum ob finem dicti Commissarii nominabuntur, qui in Urbe Londini, intra spatium 3. Mensium proxime sequentium Ratihabitionem praesentis Tractatus [orig: TractatŻs] convenient, et intra spatium (sex mensium post eorum primam Conventionem numerandorum) determinabunt omnes Lites et processus, qui super hac re oriri possunt. Et deinde Articuli super quos consentient dicti Commissawrii, ratihabebuntur ab alterutro Domino Rege, eandemque vim et vigorem habebunt, ac si praesenti Tractatu ad verbum inserti fuerint.

IX. Omnes Literae, tam represaliarum quam Marcae, et contra Marcae, quae hactenus quavis de causa utrinque concessae fuerint, nullae, cassae et irritae maneant, et habeantur, nec ullae in posterum huiusmodi Literae ab alterutro dictorum Dominorum Regum adversus alterius subditos concedantur, nisi prius de iuris denegatione manifeste constiterit, nisi illius, qui repraesaliarum literas sibi concedi petit, Libellus supplex Ministro (Regis illius nomine) contra cuius subditos illae Literae postulantur ibidem degenti editus ac ostensus fuerit, ut is intra quatuor mensium spatium aut citius in contrarium inquirere possit, aut procurare, ut ex parte rei Actori quamprimum satissiat, si vero Regis illius contra cuius subditos repraesaliae postulantur; nullus Minister ibi degat, reptesaliarum literae non concedantur nisi post spatium quatuor mensium, computandorum a die quo Libellus supplex Regi contra cuius subditos repraesaliae petuntur, aut privato ipsius Consilio, editus ac oblatus fuerit.

X Tum ad praecidendam omnem litis et contentionum materiam, qua [orig: qu‚] oriri posset ex causa restitutionis Navium, Mercium aliarumque


page 112, image: s0112a

rerum mobilium, quasin regionibus, et oris longe dissitis, post sancitam pacem, et antequam ibidem innotescat, captas et occupatas fuisse alterutra pars ab altera conqueri posset, Omnes Naves, Merces, aliaque bona mobiiia, quae post subscriptionem, et publicationem praesentis Tractatus [orig: TractatŻs] utrinque occupari porerunt, intra spatium duodecim dierum in Maribus Britannicis, et Septentrionalibus intra spatium sex hebdomadum, a dictis Maribus Britannicis et septentrionalibus usque ad sancti Vincentii promontorium, tum intra spatium decem hebdomadum ultra dictum Promontorium cis lineam Aequinoctialem, vel Aequatorem tam in Oceano, in Mari Mediterraneo, quam alibi, denique intra spatium sex mensium trans ter minos praedictae Lineae per universum Orbem sine ulla exceptione, vel ulteriore temporis locive distinctione, ullave restitutionis aut compensationis ratione habenda, occupantium sint et maneant.

XI. Si vero accidat per incogitantiam aut imprudentiam, aut aliam quamli bet Causam, ut quivis subditus alterutrius praedictorum Dominorum Regum, faciat aut commirtat aliquid, terra [orig: terr‚] mari aut aquis dulcibus, ubivis Gentium, quo minus observetur praesens Tractatus, aut quo particularis aliquis Articulus eiusdem effectum suum non sortiatur, haec Pax et bona correspondentia inter praedictos Dominos Reges, non idcirco intertumpetur, aut infringetur, sed in pristino suo robore, firmitate et vigore manebit, sed subditus iste solummodo de suo facto proprio respondebit, et poneas persolvet, inflictas per leges et praescripta Iuris Gentium.

XII. Sin autem (quod Omen Deus Optimus Maximus avertat) sopitae simultates inter dictos Dominos Reges aliquando renoventur, et in apertum Bellum erumpant, Naves, Merces ac Bona quaevis Mobilia, alterutrius partis, quae in Portubus, atque in Ditione partis adversae haerere atque extare deprehendentur, fisco ne addicantur, aut ullo incommodo afficiantur, sed subditis alterutrius dictorum Dominorum Regum, semestre spatium integrum hinc inde concedatur, quo res praedictas ac aliud quid vis ex suis facultatibus, quo libitum erit, citra ullam molestiam, inde avehant ac transferant.

XIII. Quantum ad Principatum Arausionensem, aliasque Terras, et Dominia quae pertinent ad praedictum Dominum Magnae Britanniae Regem Articulus separatus Tractatus [orig: TractatŻs] Neomagensis, inter Christianissimum Regem, et Dominos Ordines Generales foederati Belgii Provinciarum, decimo die Augusti A. C. 1678. conclusi, secundum formam, et tenorem suum effectum plenum sortitur, atque ita omnes innovationes, et immutationes resarciantur omnia arresta, edicta, et alia acta, cuiufcumque sint gencris, absque ulla exceptione, quae dicto Tractatui ullo modo contraria sint, aut post conclusionem eiusdem inter venerint, pro infectis et annihilatis habebuntur, absque omni reversione, et consequentia in futurum, atque ita omnia restituentur praedicto Domino Regi eodem statu, et eodem modo, quibus iis utebatur, et fruebatur priusquam de possessione eorum dimotus esset, in tempore Belli per dictum Tractatum Neomagensem compositi, aut quibus per eundem Tractatum frui aut uti debet, et ad imponendum finem omnibus molestiis litibus processibus, et casibus qui super haec moveri possint, alteruter praedictis Dominorum Regum Commissariis nominabit. Qui plena [orig: plen‚] et summaria [orig: summari‚] potestate illa omnia componere et expedire possint: Et in quantum, per Auctoritatem Domini Christianissimi Regis Dominus Magnae Britanniae Rex impeditus fuerit, quo minus frueretur reditibus iutibus, et commodis tam Principatus [orig: PrincipatŻs] sui Arausionenfis quam aliorum suorum Dominiorum, quae post conclusum Tractatum Neomagensem, usque ad Declarationem Praesentis Belli sub Dominatione praedicti Christianissimi Regis fuerunt [orig: fuÍrunt], praedictus Christianissimus Rex Magnae Britanniae Regi restituer, et restitui efficiet realiter, cum effectu et cum interesse debito, omnes istos reditus, iura, et commoda, secundum Declarationes, et Verificationes coram dictis Commissariis faciendas.

XIV. Tractatus Pacis Christianissimum inter Regem, et defunctum Electorem Brandeburgicum, ad Fanum Sancti Germani in Laye die 29. Iunii A. C. 1679. conclusus, restituetur in singnlis suis Arnculis, et in pristino suo vigore manebit, inter Sacram Christianissimam Maiestatem, et Serenissimum Electorem Brandeburgicum.

XV. Cum maxime conducat ad Tranquillitatem publicam ut Tractatus observetur, qui inter Sacram Christianissimam Maiestatem, et Celsitudinem Regalem Sabaudiae die nono Augusti A. C. 1696. conclusus erat, conventum est ut consirmetur idem Tractatus per praesentem Articulum.

XVI. Sub hoc praesenti Pacis Tractatu comprehendeutur illi, qui ante Ratihabitionum permutationem, vel intra sex menses postea ab una alteraque parte ex communi consensu nominabuntur; Interim tamen quemadmodum Serenissimus ac Potentissimus Princeps Gulielmus Magnae Britanniae Rex, et Serenissimus ac Potentissimus Princeps, Ludovicus Christianissimus Rex, grate agnoscunt sincera Officia, ac indefessa studia quibus Serenissimus ac Potentissimus Princeps Carolus Sueciae Rex, interposita [orig: interposit‚] sua [orig: su‚] Mediatione hoc salutare Pacificationis Opus, Divino iuvante auxilio, ad exitum optatum promovit; ita ad testandum parem affectum communi partium omnium consensu, sancitum et conventum est, ut altissime memotata Sacra Regia Sueciae Maiestas cum omnibus suis Regnis,


image: s0112b

Ditionibus, Provinciis, ac iuribus huic Tractatui sit inclusa, et praesenti Pacificatione omni meliori modo comprehensa. Denique huius praesentis Pacti ac Foedetis sollennis ac rite confectae ratihabitiones intra trium hebdomadum spatium, a die subscriptionis computandum vel citius si fieri possit, in Domo Rysvicensi in Provincia Hollaudiae utrinque exhibeantur, et reciproce riteque commutentur. In quorum omnium, et singulorum supra memoratorum fidem, maiusque robur, et ad iis donandum debitum vigorem atque plenam auctoritatem, infra scripti Legati Extraordinarii, et Plenipotentiarii, una cum Illustrissimo, et Excellentissimo Domino Legato Extraordinario Mediatore, praesens Instrumentum Pacis subscriptionibus, sigillisque propriis muniverunt [orig: munivÍrunt].

Acta haec sunt in Aedibus Rysvicensibus in Provincia Hollandiae die 20. Mensis Septembris, A. C. 1697.

N. Lillieroot. (L. S.) Pembroke. (L. S.) Vilhrs. (L. S.) G. Williamson. (L. S.) De Harlay Bonnevil. (L. S.) Verius de Crecy. (L. S.) N. Callieres. (L. S.)

ARTICULUS SEPARATUS.

Praeter ea omnia, quae conclusa, et concordata sunt per Tractatum Pacis, factum hoc praesenti die 20. Septembis A. C. 1697. conventum insuper est per praesentem articulum separatum, qui eundem vigoren, et effectum habebit, ac si verbotenus in eodem Tractatu insertus fuerit, quod Christianissimus Rex paciscatur, et spondeat, sicut per praesentem articulum paciscitur, et spondet quod liberum sit Imperatori, et Imperio usque ad primam diem Mensis Novembris proxime seqentis, conditiones pacis a Christianissimo Rege nuperrime propositas accipere, secundum [orig: secundŻm] declarationem prima [orig: prim‚] die huius praesentis mensis factam, nisi altiet conventum fuerit intra Caesaream Maiestatem et Imperium inter, et Christianissimam Maiestatem: et si intra praefixum tempus Maiestas Caesarea non accipiat eas conditiones, nec alia [orig: ali‚] ratione Maiestatem Caesaream, et Imperium inter et Christianissimam Maiestatem conventurm fuerit, praedictus Tractatus effectum suum plenum sortietur, et exsecutionem debitam habebit secundum formam, et tenorem suum, nec licitum erit Magnae Britanniae Regi vel directe vel indirecte sub qualicumque ratione aut causa eidem Tractatui contravenire. In quorum omnium fidem nos infrascripti Legati Extraordinarii, et Plenipotentiarii Sacrae Regiae Magnae Britanniae Maiestatis, et Sacrae Christianissimae Maiestatis, vigore Plenipotentiarum nostrarum praesentem articulum separatum subscriptionibus, et Sigillis propriis muniri curavimus.

Actum in Aedibus Rysvicensibus in Provincia Hollandiae 20. Mensis Septembris A. C. 1697. (L. S.) N. Lillieroot. (L. S.) Pembroke. (L. S.) Villers. (L. S.) I. Williamson. (L. S.) De Harlay Bonnevil. (L. S.) Verius de Crecy. (L. S.) N. Callieres.

PACTUM de PACE

Catholicum inter et Christianissimum Rrges absolutum et statutum in Palatio Rysvicensi die 20. Septembris A. C. 1697.

I. Convenit et pactum est ut in posterum bona, firma et stabilis Pax, Sociertas, perpetuum Foedus et Amicitia Catholicum iuter et Christianissimum Reges, eorum Liberos praesentes et futuros, successores et heredes, eorum Regna, Dominia, Regiones et subditos, ut se invicem fraterno amore prosequantur, pro viribus utriusque utilitatem, honorem famam promovendo, bona [orig: bon‚] fide, et quantum fieri poterit, quidquid ipsis damnum afferre posset vicissim fugiendo.

II. Propter hanc Pacem et Concordiam inter supra laudatos Dominos Reges, eorumque subditos et Clientes, sive mari, aliisque aquis, sive terra [orig: terr‚], sive ubicumque bellum ab utriusque Regis exercitibus geritur, si ve inter eorum copias, arciumque Praesidiarios, nihil amplius hostiliter fiet: sin autem aliquid contra fieret, unius aut plurium Oppidorum seu vi, seu dolo, seu seu clandestino commercio occupatorum. Quinetiam si aliqui caperentur, vel si quaedam alia, forte aut secus, hostilia facta patratentur, infractio bona [orig: bon‚] fide, sine mora, facileque utrinque emendabitur, absque ulla omnino imminutione quod occupatum fuerit restituendo, et captos sine redemptionis pretio sumptuumque solutione liberos dimittendo.

III. Simultatis et dissidii argumenta omnia penitus e memoria delebuntur, Utrinque oblivio perpetua eorum erit et obliteratio, quae per praesens hoc bellum, huiusve causa facta sunt, adeo ut nec in posterum quovis praetextu, directe vel indirecte eorum sub specie iuris, vel aliter inquisitio fiat, neque supra laudati Domini Reges, nec eorum subditi, ministri, et fautores iis commoveantur, eorumque emendationem ullo modo sibi vindicent.

IV. Urbes Gitona, Rosa et Belvera eodem in statu in quo occupatae sunt, ut et Tormenta bellica eodem tempore in iis reperta, aliaque


image: s0113a

Oppida, Castella, Loca, et Dominia quaecumque tandem illa sint, quae Christianissimus Rex per hoc idem bellum, imo et ex Pace Neomagensi, in Principatu Cataloniensi, vel alibi in Hispania, suis invasit copiis, cum omnibus eorum accessionibus, subiectionibus et annexis restituentur, et Possessioni, Dominio summoque Catholici Regis permittentur imperio, quo in statu nunc exsistunt, nihil ex illis retinendo, reser vando, imminuendo, peioreque in statu collocando. Itidem Potestati, Dominio, Summoque eiusdem Catholici Regis Imperio Urbs Barcino cum Arce et Munitionibus ei adhaerentibus, omnibusque Machinis bellicis quo in statu, ipsa [orig: ips‚] ex pugnationis die extabat, cum omnibus eius accessionibus, subiectionibus et annexis, restituetur.

V. Oppidum et Castellum Luxemburgum, haud dirutum, immutatum, minutum, debilitatum, eiusque Operibus, Arcibus, et Munitionibus peiore in statu non positis, cum Machinis bellicis ipsa [orig: ips‚] die eius expugnationis in eo repertis, eo in statu in quo nunc habetur: ut et Provincia et Ducatus Luxemburgicus, cum Chiniacensi Comitatu, uterque cum tota sua extensione, iisque omnibus, quas complectuntur, accessionibus, subiectionibus, et annexis, Potestati, Dominio summoque Catholici Regis bona fide restituentur ac submittentur Imperio, ut iisdem Rex idem Catholicus potiatur, prout iis potitus est, aut potiri potuit tunc, et ante Pactum Neomagense, nihil ex illis retinendo neque reservando, praeterquam id, quod praecedentibus de Pace Tractatibus Christianissimo concessum est Regi.

VI. Arx Carloregium in Dominium summumque Catholici Regis Imperium cum omnibus eius annexis nihil ex ea rumpendo, diruendo, debilitando, aut peiori in statu collocando, una cum Tormentis bellicis, ibi tempore expugnationis eius exsistentibus, pariter restituetur.

VII. In Dominium, Possessionem, Summumque Catholici Regis Imperium Oppidum Montes Hannoniae Provinciae Caput restituetur, cum omnibus ipsius munimentis, eo in statu in quo nunc sunt, non ruptis, non dirutis, debilitatis, aut peiore in statu collocatis una cum Machinis bellicis inibi die eius ex pugnationis repertis, eiusdem Oppidi Suburbana Iurisdictio et Capitalis Tribunatus, accessiones et subiectiones cum tota sua extensione, prout ea potitus est, aut potiri potuit tunc et ante supra laudatum Pactum Noviomagense Catholicus Rex: itidem Oppidum Ath, quo in statu ultimae illius occupationis tempore erat, in munitionibus non diffractum, ditutum, debihtatum, nec peiore in statu collocatum, cum Tormentis bellicis ibi dicta [orig: dict‚] die repertis, una et Suburbana Iurisdictio, Castellana Ditio, accessiones et subiectiones, eidem Oppido annexae, prout Tractatu Neomagensi concessa sunt, exceptis sequentibus locis, nempe Pago Anthoino, Vauxo, Guaurainio, Ramecrucio, Bethomo [orig: BethŰmo], Constantino, Praedio Paradisiensi, his dictis ultimis Tornacensi Dominio inclusis laudatoque Praedio Paradisiensi, quatenus pro parte impertit cum Vicokainensi, Havinis, Melis [orig: MÍlis], Murcourtio, Kaino, Monte S. Adelberti dicto Trinitatis, Fontenoyo, Maubraio, Hernieris, Calnella, et Vieris, cum eorum Parochiis, accessionibus et subiectionibus nihil ex iis reservando, quae in Possessione summoque Christianissimi Regis permanebunt Imperio: Hannonia [orig: Hannoni‚] Provincia [orig: Provinci‚] quoad reliqua, salvis tamen, quae ex ea Christianssimo superioribus Pactis permissa sunt Regi, summo Catholici Regis subiecta Dominio.

VIII. In Potestatem, Dommium, Possessionem, summumque Catholici Regis Im perium, Cortracum Oppidum, quod in statu nunc exstat cum Machinis bellicis inibi ultimae eius expugnationis tempore occurrentibus, unaque cum Castellana Ditione, accessionibus, subiectionibus et annexis eiusdem oppidi, secundum Pactum Neomagense, restituetur.

IX. Reponenda quoque Catholico Regi Christianissimus Rex curabit omnia Oppida, Loca, Arces, Castella, et stationes, quas eius copiae occupaverunt [orig: occupavÍrunt] vel occupare potuissent ad diem usque Pacis, imo et postea, ubicumque sitae sint: ut et vice versa [orig: vers‚] Catholicus Rex Christianissimo Regi omnia Loca, Arces, Castella et Stationes, quas eius copiae per hoc bellum, ad promulgatam usque Pacem occupassent, ubicumque sitae sint, restituenda curabit.

X. Omnia Loca, Oppida, Pagi, Vici, quos Christianissimus Rex a Pace Noviomagensi occupavit suove Dominio adiunxit in Luxemburgo. Namurco, Brabantia, Flandria, Hannonia, aliisque Inferioris Germaniae Provinciis, iuxta supradictarum adiunctionum recensionem a Catholico Rege in Actis huiusce Negotiationis exhibitam, et quorum exemplar huic praesenti Pacto adhaerebit, summo cum Imperio et in perpetuum penes Catholicum Regem erunt, exceptis Oppidis, Pagis, Locis et Vicis, in exceptionis recensione habitis, quam quoque exhibuit Christianissimus Rex. et quos, ut Oppidorum Carlomontii, Malbodii aliorumque ab Aquisgranensi et Neomagensi Pactis Christianissimo concessorum Regi, subiectiones sibi vindicat, quorum tautummodo 82. Locorum, in fine huiusce praesentis Pacti recensendorum, respectu, convenit ut utrinque post obsignatum hocce Pactum absque mora nuncupentur Praefecti definituri, tum cui amborum Regum praedicta 82 Oppida, sint subii cienda, Pagi, Loca, aut Vici, vel horum aliquis; tum ut de Locorum et Vicorum Ditioni utriusvis Dominii inclusorum permutationibus


page 113, image: s0113b

faciendis conveniant: Sin autem de istis inter supra laudatos Praefectos non conveniat, Catholicus ut et Christianissimus Reges Foederati Belgii Ordinees arbitros admittere mutuo consenserunt [orig: consensÍrunt], qui controversiam pro sua ipsorum sententia tandem et ultimo dirimerent, nisi prius de istis inter utriusque Regis Catholici et Christianissimi Legatos, Plenipotentiarios amice et benevole, quin etiam si fieri possit, ante ratum et confirmantum hocce Pactum, convenerit; tuneque omnes difficultates, tum dictarum adiunctionum respectu tum respectu finium et subiectionum utrinque sedabuntur et plane definientur: ex quorum consecutione disinent omnes prensationes, sententiae, separationes, incorporationes, Commissa, Iussa, bonorum fisco Addictiones, Adiectiones, Declarationes, Praescriptiones, Edicta, et omnia generatim quaecumque Acta, quae nomine et verbis Christianissimi Regis dictarum adiunctionum ergo data sunt, sive a supremo Senatu, et Curia Metis posita, sive ab aliis Iustitiae Sedibus, Forensibus Praepositis, Iussis aut Delegationibus adversus Catholicum Regem, eiusque subditos, et rescindentur, et quasi numquam exstinssent, in perpetuum abrogabuntur; et quoad reliquum dictarum Provinciarum Universitas in summo Catholici Regis permanebit Dominio, exceptis omnibus Oppidis, Castellis et Locis cum omnibus eorum adiectionibus et subiectionibus, a Superioribus de pace Pactis, Christianissimo concessis Regi.

XI. Omnia Loca, Oppida, Pagi, Vici, Accessiones, Subiectiones et Annexae, de quibus supra a Christianissimo Rege, nihil ex illis excipiendo nec retinendo, in Catholici Regis possessionem redibunt, ut iis ipsemet ille fruatur. ut et omnibus praerogativis, commodis, fructibus et reditibus ab illis pendentibus, cum eadem extensione, eodemque mancipii, Dominii, Summique Imperii Iure, quo ante ultimum bellum tunc fruebatur, imo et ante Aquisgranense et Neomagense Pacta, proutque iis debuit, potirique potuit.

XII. Realiter et bona [orig: bon‚] fide absque cunctatione et dissidio, quacumque tandem de causa et occasione, Nomine Christianissimi Regis supra memoratorum Locorum restitutio fiet illi vel illis, qui ad id a Catholico Rege nuncupabuntur immediate post ratum et obsignatum hocce praesens Pactum nihil diruendo, infirmando, imminuendo, damnumque ullo modo inferendo supra dictis oppidis, nullamque pecuniae impensae compensationem in munimentis et aedibus publicis et aedificiis in dictis Urbibus adstructis sibi vindicando nihilque in militum, aliorumque militiae inservientium, inibi tempore restitutionis exsistentium, solutionem debitam repetendo et exigendo.

XIII. Ex omnibus locis, quae Catholico Regi Christianissimus Dex restituit, omnes bellicas Machinas, quas supra laudatus Christianissimus Rex in praedicta Oppida a tempore illorum expugnationis portari curavit, Pulverem catapultarium omnem, muralis Tormenti Globos, arma, commeatus et bellica instrumenta, et apparatus, alios ibi occurrentes, quum Catholico restituentur Regi, removebit et deducet et quos huic rei Christianissimus praefecerit Rex, iis per duos menses regionis istius carris et navigiis uti licebit, illis tum per aquam, tum per terram, via aperta erit ad praedictos bellicos apparatus in proxima Christianissimi Regis Oppida transportandos. In dictarum Machinarum, bellicorumque instrumentorum, subvectionem et ductum, Oppidorum et Regionum hoc modo restitutarum, Duces, Praefecti, et Magistratus [orig: MagistratŻs] quidquid penes ipsos erit, ut id faciliori com modiorique fiat negotio, conferent; Dictis Locis exeuntibus Praefectis militibus aliisque rei militari inservientibus, ex iis etiam bona sua mobilia removere et secum abducere licebit, ita tamen, ut nihil omnino ex Oppidorum et Campestrium incolis requirant, nec aedibus damnum inferant, nihilque plane, quod incolarum est, secum auferant.

XIV. Statim post ratum et obsiguatum hocce Pactum, Captivi cuiuscumque tandem generis sint et conditionis, ab utraque parte liberi dimittentur, et sine redemptionis pretio et sumptum suum, et quodcumque aes alienum aliunde legitime contraxissent, solvendo. Si vero quidam a supra laudatis Regibus, horum bellorum tantummodo causa [orig: caus‚], ad triremes missi fuissent, quacumque tandem de causa ilico nullum ab iis vel redemptionis vel sumptus [orig: sumptŻs] pretium exigendo, in libertatem asserentur.

XV. Istius Pacis arctissimaeque amicitiae beneficio, utriusque Partis subditis, quicumque tandem illi sint, legibus regionis, usibus, moribus et consuetudinibus observatis, licebit ire, venire, habitare, negotiari, et in utriusque Dominium tamquam eximiis et fidelibus mercatoribus, reverti, tum terra [orig: terr‚] marique aliisque aquis agere, et inter se societatem inire, quorum subditorum protectio et defensio in utriusque Dominio tamquam propriorum et nativorum subditorum suscipietur, dummodo in locis, ad id pro more constitutis, quod ratio postulat, id quod aequum est, pendant, et aliud, quod supra dicti Reges, eorumve successores praescribent.

XVI. Omnes Commentarii, Epistolae, Documenta de regionibus, agris et Dominiis, ab hocce praesenti de Pace Pacto laudatis Regibus concedendis et restituendis, ubicumque exsistant dicti Commentarii et Documenta, quin etiam quae ex Arce Gandavensi, et ex suprema Rationum Curia Insulana. tribus mensibus post permutatas


page 114, image: s0114a

praepraesentis Pacti confirmationes utrinque bona [orig: bon‚] fide suppeditabuntur, atque tradentur.

XVII. Tributa utrinque imperata, vel postulata, Pignerationes, Pabulorum suppeditationes, tritici Grana, Ligna, Pecudes, Vasa, et quaecumque tandem sint Impositiones, utriusque Domini imperati Dominio, post ratum et obsiguatum hocce Pactum efflagitari desinent, ut et nec aeris alieni Reliquiae, eiusque portiones; si quaedam solvendae essent, quovis iure et obtentu mutuo repetentur.

XVIII. Omnes utrinque subditi Ecclesiastici et Sacculares, Corpora, communia Consilia, Academiae, et Collegia tum in honorum, Dignitatum et Beneficiorum in ipsos ante bellum collatorum, possessionem restituentur, tum in possessionem omnium ipsorum et quorumcumque iurium, bonorum mobilium et immobilium, redimendarum pensionum, quarum capita exsistent, pensionumque ad vitam concessarum, quae a constituto tempore, tum belli causa [orig: caus‚], tum quod ad hostium partibus steterint, apprehensae et occupatae fuerint, ut et ipsorum iurium, actionum et successionum, quae ipsis, imo et ante belli principia obtigerint, ita tamen, ut ex fructibus et reditibus, a dictorum bonorum immobiliumm, pensionum, et beneficiorum occupatione, perceptis, et quorum solutio obtigerat, nihil ad promulgatium hocce praesens Pactum expostulare, nec sibi vindicare possint.

XIX. Nihil pariter ex debitis, exstantibus repisa [orig: repis‚] bonis, et suppellectilibus ante dictam diem fisco addictis, expostulare et sibi vindicare poterunt, adeo ut nec eiusmodi debitorum creditores, huiusce modique bonorum exstantium sequestri, eorumque heredes, vel illi, ad quos quocumque nomine pertineret, eorum procurationi insistant, nec sibi recuperationem vindicent, quae restitutiones, forma [orig: form‚] supra dicta [orig: dict‚] futurae, in gratiam eorum, qui aliorum partes secuti fuerint, intelligentur, ita ut, mediante hocce Pacto in Regis sui et summi Domini benevolentiam, ut et in suas facultates, quales concluso et obsignato hocce Pacto exsistent, restituendi sint.

XX. Subditorumque utriusque Partis dicta restitutio fiet secundum Articulorum vim et contextum 21. et 22. Tractatus [orig: TractatŻs] Neomagensis, non obstantibus quibusque Donationibus, Concessionibus, Declarationibus, fisco addictionibus, Commissis, Sententiis Praeparatoriis et Definitivis, contumaciter, absentibus, neque auditis partibus, datis, quae sententiae, eatumque iudicia nulla, nulliosque effectus, et quasi non latae et prolatae ceusebuntur, cum plena et omnimoda potestare, dictis partibus, in eas redeundi ac remigrandi regiones concessa, ex quibus antea decesserant, ut ipsimet bonis suis et supellectilibus, pensionibus, et reditibus frunantur, vel habitationem suam extra praelaudatas regiones constituendi, ubicumque, cum id eligere penes ipsos sit, lubebit, adeo ut hac de causa nulla in ipsos vis aut coactio adhibenda sit; si vero alibi habitare ipsos iuvet, quosvis non suspectos commendare et praeficere licebit, qui ipsorum facultatibus, pensionibus, et reditibus nomine eorum fruantur, eosque administrent, quod non intelligetur de Beneficiis assiduam Sacerdotis praesentiam requirentibus, quae personaliter administranda erunt.

XXI. Strabunt Articuli 24. et 25. supra laudati Pacti Neomagensis de beneficiis, ideoque in possessionem fructusque dictorum beneficiorum asservabuntur ii, in quos ea contuletit alteruter Regum, cui tempore collationis, Oppida et Regiones, in quibus dicta beneficia sita sunt, subiciebant.

XXII. Licebit utrimque, et plane omnino erit subditis vendere, permutate, distrahere, aliove modo, tum literis publicis inter vivos, tum testamentis disponere de facultatibus, et bonis reipsa [orig: reips‚] exstautibus mobilibus et immobilibus, quae possident aut possidebunt, sita sub ditione alterius supremi Domini, unusquisque autem subditus aut non subditus ea illic sibi comparare poterit, cui venditioni aut emptioni nulla [orig: null‚] ulli, praeter hocce Pactum, concessione, permissione, aliisque, quaecumque sint, literis, opus erit.

XXIII. Cum Pensiones in universitatem quarundam Provinciarum assignatae sint, quarum pars altera Catholico, altera Christianissimo dedita est Regi, convenit et pactum utrinque est, utquisque suum pendat caput, quam in rem nuncupabuntur Praefecti, portionem moderaturi quam quisque supra laudatotum Dominorum Regum praestiturus est.

XXIV. Pensiones annuae legitime constitutae, aut quibus, regionum superioribus Pactis concessarum Dominia, tenentur, et de quarum solutione ex rationibus ab utriusque Catholici ac Christianissmi Regis quaestoribus, ante easdem concessiones apud supremam rationum Curiam exhibitis, constabit, cuiuscumque tandem sint Ditionis Creditoribus Hispanis, Gallis, aliusve Gentis, sine ulla distinctione a dictis Regibus persolventur.

XXV. Et quandoquidem hoc praesente Pacto, Pax bona et firma, terra [orig: terr‚] matique inter dictos Dominos Reges, in omnibus ipsorum Reguis,


image: s0114b

Regionibus, Agris, Provinciis, et Dominiis statuitur, cumque omnis cuiuscumque hostilis facti finis in posterum faciendus sit, stipulatu et restipulatu pactum est, ut siquae praedae intra quatuor septimanas utrinque fiant in Mari Baltico, vel in Oceano, Septentrionali, a Ternuso in Norwegia ad extremum usque Fretum Britannicum; ab extremo dicto Freto Britannico ad Sacrum usque Promontorium, intra sex Septimanas; indeque intra decem Septimanas in Mari Mediterraneo et usque ad Lineam Aequinoctialem; trans dictam Lineam et ubicumque locorum sit intra octo menses numerandos ab ea die, qua [orig: qu‚] promulgabitur hoc praesens instrumentum, dictae praedae, quae post statutam diem utrinque fient, repratais omnibus, quae inde contigerint, damnis, restituantur.

XXVI. Infracta [orig: Infract‚] (quod Deus omen avertat) Pace, sex mensium spatium praefinietur, intra quos subditis utriusque Regis integrum erit se recipere, et quocumque voluerint et se et bona sua reipsa [orig: reips‚] exstantia transportare, quod ipsis omni cum libertate exsequi licebit, adeo ut nullum hac in re iis impedimentum interponatur, neque per dictum tempus, dicta reipsa [orig: reips‚] exstantia bona, minime vero omnium ipsi homines in custodis manum deponi possint.

XXVII. Utrinque Copiae se, postratum et obsignatum hocce Pactum, in Ditiones et Regiones suorum Dominorum, inque Oppida et Loca suis vicissim Regibus cedenda et subicienda post praesens Pactum recipient, ita ut quovis iure et praetextum Regionibus alterius supremi Domini, nec in Locis ei demum cedendis et subiciendis permanere non possint; statimque post obsignatum hocce Pactum ab armis, et hostilibus factis in omnibus praelaudatorum Dominorum Regum Ditionibus, tum Mari, aliisque aquis, tum terra [orig: terr‚], cessabitur.

XXVIII. Convenit quoque, uteorum iurium, quae supra laudatus Dominus Christianissimus Rex possidet in omnibus Regionibus, quae praedicto Domino Catholico Regi reponit vel restituit, perceptio, ad actualem Oppidorum, quibus dictae regiones subiacent restitutionem, continuetur, utque reliquum, quod tempore dictae restitutionis debebitur, bona [orig: bon‚] fide Conductoribus persolvatur; Ut et silvarum et nemorum Domini, fisco addictarum in subiectionibus Oppidorum Catholico Regi restituendorum, facultates suas, nemoraque omnia ibidem reperta recuperent: rite tamen hoc percepto, caesuras arboratias omnes a die obsignationis huiusce praesentis Pacti cessaturas.

XXIX. Pactum Neomagense et superiora pro sua formula et argumento effecta dabuntur, exceptis iis capitibus et Articulis, quibus antea derogatum iis fuerit, vel quidpiam postea Praesenti hocce Pacto ultimo immutatum.

XXX. Omnes Litis actiones, iudiciaque quae inter privatos Iudices aliique Magistratus quos Christianissimus Rex praefecit, tum iis Oppidis et Locis quibus vi et auctoritate Pacti Aquisgranensis potitus est, quaeque postea Catholico Regi concessit, tum iis, quae vi et auctoritate Pacti Neomagensis possidet Christianissimus Rex, vel quibus ex eodem Pacto potitus est; ut et pariter Decreta a supremo Tornacensi Senatu facta in disceptationes et lites a dictorum Oppidorum, eorumque subiectionum incolis, toto illo tempore, quo Christianissimo subiecti sunt Regi, procuratas, stabunt plenumque et integrum effectum consequentur, quasi supra dicto Domino Regi dicta oppida et Regiones in perpetuum subiacerent, nec dicta Iudicia et Decreta in dubium revocabuntur, irritaque fient, neque eorum exsecutioni mora et impedimentum interponetur: re quidem vera [orig: ver‚] partibus sibi causae diiudicatae in novam disceptationem revocatione consulere licebit, secundum ordinem et dispositionem Legum et Decretorum, stantibus interea iudiciis et sententiis, salvis iis, quae stipulatu et restipulatu pacta sunt Articulo 21. supra dictae Pacis Neomagensis.

XXXI. Oppidum et Castrum Dinantium Episcopo et Principi Leodiensi Christianissimus restituet Rex, eo in statu quo ab eius copiis expugnata sunt.

XXXII. Desiderante Christianissimo Rege Insulam Pontiam, in Mari Mediterraneo sitam, in Ditionem Domini Ducis Parmensis restitui, officiorum Christianissimi Regis gratia [orig: grati‚] edidit Catholicus Rex se milites suos inde remoturum, haneque Insulam in Domini Ducis Parmensis potestatem et possessionem statim post ratum et obsignatum hocce Pactum, repositurum.

XXXIII. Quandoquidem quietis publicae interest, ut Pax, quae Taurini. dio 29. Augusti 1696. inter Christianissimum Regem, Regiamque Sabaudiae Celsitudinem, decreta est, cautissime observetur, illam confirmare, et hocce praesenti Pacto quoad omnia eius capita complecti, qualia habentur in Exemplari a Plenipotentiariis Sabaudiae obsignato et munito sigillo, praesentique Pacto infra adiungendo, in cuius et praesentis Pacti conservationem se eius Regiae Celsitudini auctores praestant laudati Reges, illiusque vicissim auctoritatem admittent.



image: s0115a

XXXIV. Officiorum et studiorum, quibus sine ulla intermissione Suecorum Rex Pacem procuravit et promovit, memores praedicti Reges, convenerunt [orig: convenÍrunt] ut Suecorum Regem, eius Regna et Dominia nominatim praesens hocce Pactum, optimo, quo fieri possit, modo et formula [orig: formul‚] complectatur.

XXXV. Huiusce Pacis, Foederis et Amicitiae consortes fient ii omnes, qui communi omnium consensu, utrinque ante ratum et obsignatum hocce Pactum, et permutatum, imo et sex mensibus postquam permutatum fuerit, nuncupabuntur.

XXXVI. Conveniunt laudati Domini Catholicus et Christianissimus Reges, ut Suecorum Rex quatenus Mediator, omnesque alii Reges, Principes et Res publicae, quibus se simili pignori obligare cordi erit, obstringant se apud supra laudatos Dominos Reges, ut quidquid hocce praesenti in Pacto continetur, praestituros se polliceantur.

XXXVII. Ut autem hocce Pactum, omniaque eius membra et capita tutiora et firmiora evadant, promulgatum, confirmatum et commentariis adscriptum erit hocce praesens Pactum, tum in Maiori aliisque Consiliis, et suprema Rationum Curia laudati Domini Regis Catholici, in Germania Inferiore, tum in aliis Consiliis Castiliae et Artagoniae Regnorum, omnia iuxta formulam in Instrumento Neomagensi A. C. 1678. observatam: Ut et pariter hocce Pactum promulgabitur, confirmabitur, et commentariis adscribetur in supremo Senatu Parisiensi, aliisque Regni Galliae supremis Senatibus, Supremaque Rationum Curia [orig: Curi‚] Parisiis habita [orig: habit‚]; quarum promulgationum et commentariis adscriptionum expeditiones, utrinque tribus mensibus post promulgatum hocce Pactum, suppeditabuntur et proferentur.

XXXVIII. Haec autem Capita et Articuli praedicti, ut et id, quod eorum unumquodque complectitur, commemoratos inter Legatos Extraordinarios et Plenipotentiarios Catholici et Christianissimi laudatorum Dominorum Regum, eorum nomine acta, concessa, transacta, et stipulatu restipulatuque pacta sunt, hi vero Plenipotentiarii vi et auctoritate facultatis sibi demandatae, cuius exemplaria ad calcem huiusce Pacti exhibebuntur, polliciti sunt et pollicentur, in id obstringendo omnia et quaecumque bona, et Ditiones praesentes et futuras Regum Dominorum suorum, fore ut ea sancte religioseque observentur et exsecutioni mandentur, eaque pure et simpliciter, nihil iis addendo comprobanda curent, earumque comprobationes intra sex septimanas, a die et inscriptione praesentis Pacti incipiendas, vel si fieri possit, citius, scriptis et testimoniis certis et sigilo munitis praebeant, quibus praesens hocce Pactum verbo ad verbum interseretur. Praeterea polliciti sunt et pollicentur corundem Nomine supra laudati Plenipotentiarii, fore ut, simul ac testimonia et scripta comprobatoria expedita et exhibita fuerint, praedictus Dominus Catholicus Rex, quam citissime fieri ab ipso poterit, praesente vel praesentibus hoc vel his viris quos, Christianissimum Regem nuncupare iuvabit, in Crucem, Euangelium, Missae Canones, et honorem suum, se plene, realiter et bona [orig: bon‚] fide omnia Capita, quae praesens Pactum complectitur, observaturum et exsecutioni mandaturum, ex usu, rituque sollenni iuret, idemque praesenti vel praesentibus hoc vel hisce viris, quos Catholicum Regem nuncupare iuvabit quam citissime a Christianissimo Rege fieri poterit praestabitur. In quorum fidem supra laudati Plenipotentiarii praesens hoc Pactum propriis manibus subscripserunt [orig: subscripsÍrunt], suisque sigillis muniverunt [orig: munivÍrunt].

Actum Rysvici in Hollandia vigesimo die Septembris A. C. 1697.

Sic in Archetypo subscriptum.

Lillierot. (L. S.) Don Francisco Bernardo (L. S.) de Quiros. Le Conte de Tirimont. (L. S.) De Harley Bonnevil. (L. S.) De Crecy Verius. (L. S.) De Caillieres. (L. S.)

ARTICULUS SEPARATUS.

Praeterea, quae inter Legatos Extraordinarios et Plenipotentiarios Catholici et Christianissimi Dominorum Regum hodie 20. Septembris 1697. constituta et Decreta sunt; Convenit quoque ac hoc praesenti Articulo Separato, cuius eadem vis et auctoritas erit, ac si verbo ad verbum dicto Pacto intersereretur, ut Christianissim us Rex concedet, ut hocce Articulo concedit, Imperatori et Imperio ad primam usque Novembris proximi diem, quo [orig: quŰ] ad conditiones ultimo a Christianissimo Rege iuxta eius primae huiusce mensis Septembris denuntiationem, oblatas adducantur, nisi de iis alio modo Imperator et Imperium cum Christianissimo convenite possent Rege. Quod si intra dictum tempus ad conditiones supra dictas non accedant, neque alio modo de iis cum Christianissimo conveniant Rege, dictum de Pace Pactum ad usum plane et perfecte educetur, et iuxta eius formulam et auctoritatem exsecutioni mandabitur, adeo ut contra hasce Pactiones, nihil Catholicus Rex, quovis obtentu directe vel indirecte, facere possit. In quorum fidem Nos Legati Catholici et Christianissimi Regum, vi et auctoritate facultatum nobis vicissim demandatarum, eorum nomine Articulum hunc separatum propriis manibus subscripsimus, sigillisque nostris munivimus. In Palatio Rysvicensi in Provincia Hollandiae 20. Septembris 1697.

Lillierot. (L. S.) Don Francisco Bernardo (L. S.) de Quiros. El Conte de Tirimont. (L. S.) De Harlay Bonnevil. (L. S.) De Crecy Verius. (L. S.) De Callieres. (L. S.)



page 115, image: s0115b

Recensio et Declaratio Accessionum vel occupationum, quas a Pace Neomagensi in Catholici Regis Inferioris Germaniae Provinciis, occupavit Christianissimus Rex.

Luxemburgensis Provincia. Oppidum Luxemburgum Provinciae istius Caput, ut et trigintaquinque Vicos et Viculos, qui Tribuni Capitalis Vici dicuntur, Gallia invasit. Ut et Tribunatum Capitalem Luxemburgicum ex tribus Iutisdictionibus constantem nempe Kundzigh, vel Clemencio, Putlango, et Pettingo. Tres Ditionalis Praetorii Praefecturas, quae sunt Bettemburgum, Sant weilera, et Recklinium, tresque Praetorii Praefecturas, Steinsellum, Lingtgenium, Schiteringenium, ut et Vicos et Viculos unum et septuaginta conficientes. Castellum, Pagum, et Dominum Rodomacherense cum viginti Vicis ei affixis. Castellum et Dominium Hesperangense cum quatuor Vicis. Ravillam eiusque accessiones ex septendecim Vicis constantes. Castellum Comitatumque Russiensem undecim Vicos complectentem. Dominium Russieuse cum quinque Vicis. Castellum, Iurisdictionemque Putlangensem, cui quindecim Vici adhaerent. Castellum Dominiumque Preischiense cum duobus Vicis. Castellum Agimontium cum duobus Pagis, Givetis, Viculisque iis annexis. Dominium Vilrieuxo-Walrandum. Agros ac Dominia Comitatus [orig: ComitatŻs] Rupifortis cum quatuor Viculis. Castellum Tribunatumque Capitalem Dorcymontensem, Viennam, vigintique alios Viculos, decemqueiis inclusa Dominia complectentem. Ditiones Chasse-Petram, Riviero-Fontanoillam, S. Ceciliam, Lescho-Manilas, Lugnonem-Bertriffum, Iurisdictionem Orionensem, Marponum, Dochampum, Herbemontium, Iurisdictionem Butollensem, Iurisdictionem Mussonensem. Comitatum Montacutium cum tredecim Vicis, Viculisque. Ducilocum, Capitalemque sanctae Mardae Tribunatum cum sexdecim Vicis. Castellum et Dominium Lathurense, Montemquintinum, Vallem, Gommetium, Bassalium, Rovettam, Villerumque Lupense. Oppidum Comitatumque Chiniensem cum viginti ac septem Vicis, Viculis et Ustrinis ferreis. Baroniam Iamaniensem eiusque Vicos et Viculos quinque. Dominium Novecastellense ex sex et quadraginta Vicis et Viculis constans. Pagum Franchisam, seu Immunitatem, Praetoriique Praefecturam Remichiensem, eiusque Vicos et Viculos viginti quatuor. Dominium Walbredimusum. Iurisdictionem Mackerensem Comitatum, Oppidum cum quatuor et triginta Vicis et Viculis complectentem. Dominium Wasser-Billichium. Echternacensem Capitalem Tribunatum, Oppidum tres et triginta Vicos Viculosque complectentem, quatuor Praetorii Praefecturis, scilicet Osweillero, Ivello, Crehenio, et Bollendorfio distinctum. Oppidum et Capitalem Tribunatum Bidburgensem, immunitatem Dudeldorfiensem, Vicosque triginta quatuor complectentem. Oppidum Capitalemque Tribunatum Dicktichensem, Oppidum unum, et viginti sex Vicos et Viculos habentem. Oppidum Capitalemque Tribunatum Arlonensem constantem ex Oppido ipso, centumque et viginti novem Vicis et Viculis, ut et ex Iurisdictionibus, vel Praetorii Praefecturis quindecim, Ustrinis ferreis, nec Fornacibus haud computatis. Dominium Pontem-Anserum, duos Vicos, Viculos et Ustrinas ferreas complectens. Oppidum et Capitalem Tribunatum Bastoniam, consistentem ex Oppido ipso, et centum et quadraginta quinque tum Vicistum Viculis, ex decem Praetorii Praefecturis constantem. Oppidum, Praetorii Praefecturam, Capitalemque Tribunatum Marcham, Oppidum ipsum et novendecim Vicos et Viculos continentem. Oppidum, Capitalemque Tribunatum Durbutum, quod consistit in ipsomet Oppido, sex et septuaginta Vicis et Viculis, in quatuor Curias, Dominiaque nobilia novendecim divisis. Comitatum Rochianum, cum Arce, Oppido, unum et quinquaginta Vicos, Viculosque in quatuor Praetorii Praefecturas divisos continentem. Dominium Belsanctum, cum Ditione Bertoniensi, duobusque Vicis ei annexis. Comitatum Salmensem cum Castello, Pago, duobusque et triginta Vicis et Viculis. Comitatum Viandencem, Arcem, Oppidum et quadraginta novem Vicos et Viculos, in Praetorii Praefecturas sex divisos, complectentem a quibus multa alia dependent Castella et agri, secundariarum Clientelarum conditione. Sancti Vithi agrum et Dominium Oppidum unum complectentem, et quadraginta septem Vicos et Viculos in sex Curias divisos, Dominium Monasteriense sub quo Vici et Viculi viginti quatuor. Montis S. Iohannis Dominium, cui subsunt quatuor Vici Viculique, ut et vetustissimum Castellum dirutum. Castellum et Dominium Differtangium et Solluerum cum tribus et viginti Vicis, Villis, et Viculis iis annexis. Castellum et Dominium Bertrangense.


page 116, image: s0116a

Castellum et Dominium Dansemburgense tresque Vicos eis adhaerentes. Castellum et Dominium Hollenselze cum duodecim Vicis et Viculis. Matschum Castellum et Dominium eorumque quatuordecim Vicos et Viculos. Pitangium Castellum et Dominium eorumque sexdecim Vicos et Viculos. Hesperdangium Dominium. Arloncurtium Dominium cum tribus Vicis. Dominium Meissemburgum cum quinque Vicis et Viculis. Castellum et Dominum Fusbacktresque Vicos. Linster, S. Linserense Castellum et Dominium eiusque Vicos et Viculos novem. Effinguense Castellum et Dominium. Rochettum Dominium cum vetustissimi Castelli patietinis, Vicisque et Viculis quindecim. Dominium Keringense eiusque duos Vicos aut Viculos. Castellum et Dominium Bellifortium undecimque Vicos et Viculos. Berburgium Castellum et Dominium undecimque Vicos et Viculos. Dominium Herberennum et Montispachium. Castellum et Dominrum Reulandum, vigintique Vicos et Viculos. Castellum et Dominium Ouren, cum sex Vicis Viculisque. Castellum et Dominium Clara-Vallense eiusque quadraginta quatuor Vicos Viculosque. Castellum et Comitatum Wiltziensem cum tribus et viginti Vicis et Viculis. Castellum et Dominium Eschiense vel Aissense constans ex duobus et viginti Vicis Viculisque. Castellum et Dominium Burgscheiltum, duodecim Vicos et Viculos. Oppidum, Castellum, et Dominium Nuwerburgense cum suis Vicis et Viculis quinquaginta duobus. Immunitatem Waswilleram. Castellum et Dominium Brandenburgicum sexque Vicos et Viculos. Castellum et Dominium Kayllium, tresque Vicos. Castellum et Dominium Falkensteinium cum tribus Vicis et Viculis. Castellum et Dominium Bettingense cum novem Vicis et Viculis. Hamum Castellum et Dominium cum quatuor Vicis et Viculis. Dominium Brouch cum duodecim Vicis Viculisque. Dominium Malberghense eiusque tres Vicos et Viculos. Dominium Rosportum eiusque sex Vicos et Viculos. Mitwartum Castellum et Dominium unumque et viginti Vicos Viculosque. Focanum Castellum et Dominium eiusque tres Vicos et Viculos. Rachamps Dominium uno cum Vico et Viculo. Ayvallium Dominium octo cum Vicis Viculisque. Harzetum Dominium cum tribus Vicis Viculisque. Beseillum Dominium. Quercetanum Dominium eiusque tres Vicos et Viculos. Witriacum Castellum et Dominium cum quatuor Vicis Viculisque. Usseldangium Castellum et Dominium, cui subsunt octodecim Vici et Viculi. Authelum Castellum et Dominium cum sex Vicis et Viculis. Girschum Castellum et Dominium cum quindecim Vicis Viculisque. Koerichum Castellum et Dominium sexque Vicos et Viculos. Septifontanam Castellum et Dominium cum Vicis Viculisque decem. Winckringen Dominium sexque Vicos et Viculos. Agrum et Dominium S. Huberti uno cum Pago, sexque Praetorii Praefecturis. Dominium Waltingense, et Lanzense. Oppidum, Castellum et Dominium Schleidense cum triginta sex Vicis et Viculis. Castellum et Dominium Cronemburgense cum tredecim Vicis et Viculis. Manderscheit Castellum et Dominium Vicosque ci annexos. Schinfletum Castellum et Dominium duobus Vicis et Viculis constans. Curiam Tummensem duos et viginti Vicos Viculosque complectentem. Hachevillam a qua tres Vici pendent. Castellum et Dominium Murstorsense, eiusque tres Vicos. Castellum et Dominium Holzemburgense cum Vicis duobus. Sterpignium. Castellum et Dominium Apsburgense, cui quatuor et triginta Vici et Viculi subsunt. Sinsfeldtum Casteilum et Dominium quatuor constans. Scharffilichen et duodecim Vicos et Viculos. Domium et Dentsburgum Castellum et Dominium quatuor Vicos et Viculos complectens. Mehrer-Bettenfelt. Castellum et Dominium Sohyer. Iurisdictionem Desclassin, sub se tres Vicos et Viculos habentem. Redu. Esclaye. Castellum et Dominium Belvin ex quinque Vicis et Viculis


image: s0116b

constans, ibi complexa [orig: complex‚] Dionvalle, quam vis eam Gallia Agro Agimontio annexuerit. Hannum ad Lessam tres Vicos Viculosque complectentem. Huffalizium Castellum et Dominium a qua tres Vici et Viculi pendent. Dominium Wibrense cum duobus Vicis. Humanum. Waham Castellum et Dominium, cui duo subiacent Vici. Bandum Dominium. Castellum et Dominium Soyense sex Vicos et Viculos contineus. Diverdis Castellum et Dominium. Ieneppum Castellum et Dominium. Docham Castellum et Dominium, cui sex Vici et Viculi parent. Rolletum Castellum et Dominium, cui novem subiacent. Montem Hortensem Castellum et Dominium. Iavigni Castellum et Dominium sex constans. Mabonpratum Dominium. Lavallum Castellum et Dominium tribus constans. Villers Lupanum. Chesnoyum. Cuettium Magnum Castellum et Dominium. Castellum et Dominium Soigneullum S. Remigii, cui duo subiacent. Dominium Vill-Haimontium novem Vicis et Viculis constans. Villers ante Orvallum Castellum et Dominium. S. Mariae Dominium. Orvallum Dominium cum quatuor Vicis et Viculis. Porcheressam Castellum et Dominium. Vancium duobus Vicis constans. Beloniam Castellum et Dominium quinque complectens. Harbumontium Castellum et Dominium, sub quo septem. Castellum et Dominium Everlangium novem Vicos et Viculos continens. Naslonium Dominium. Castellum et Dominium Grunense. Capitalem Tribunatum Estallensem quatuordecim Vicos et Viculos, in tres Praetorii Praefecturas divisos, complectentem. S. Huberti Agrum et Dominium, in sex Praetorii Praefecturas, consistens cum multis Vicis ab iis pendentibus. Namurcum. A supradicta Pace Noviomagensi in Provincia Namurcensi Gallia occupavit. Pil-Vaccam Capitalem Tribunatum, Praetorii Praefecturas Iurisdictiones, Agros, Vicos et Viculos sequentes complectentem. Rendarcham Praetorii Praefecturam constantem ex Vicis, Lustino, Malieno, Lurio cum suo Castello, Sorinna Longa, Assessa, Iassonio, Walremontio cum Castello suo, Viculisque Castello Roncinna [orig: Roncinn‚] Ivoxensi, Castello Assessa [orig: Assess‚], Castello Estroyo, Corrullo, Porino, Assessa [orig: Assess‚], Brochavio, Milliero, fundis Iassoniensibus. Emprinas Praetorii Praefecturam Vicos Emptinas, Emptinellam, Nattoiiam complectentes. Viculosque Francessam, Gaillardum, Fontes, Champillonem-Sartum. Praetorii Praefecturam Falmaniam unum complectentem Vicum. Falmaniam, Castellum Thitium ab ea dependens, quodque dirutum est, et Hulsoniaxum. Iurisdictionem Lignonensem, quae constat ex Vicis et Viculis Lignonensi, Chapoyo, Onchipo, Ronvalli, Corbiono, et Barsinablo. Soyam Iurisdictionem, Vicum scilicet Soyam et Mohivillum ei submissum. Agrum et Baroniam Gesvensem. Viculos Hoiuxum, Ustrinas, Fundum Calmuntium, Putrinum, Preit-Hamidam, Hudam, et Francessam, omnes a dicto Agro Gesvensi pendentes. Vici peculiares, qui quoque dicto Capitali Tribunatui subiacent. Ohayum et Reppa, ei subsunt, Wallaium, Halliotum, Chaltinum cum Viculis, Maibo et Frisea iis subiecta, Valinum, Houra in famine, Sorinna supra Dinantium, Boisalla Vicus, Castellumque Spontinum, Vicique Durnallum, Mianoyum, et Dorinnum iis subiecta, Ioesnum, Filecum, Hodomontium cum Viculo Iullero pendentibus ab eo Harniis, duobus Burseniis, novo et vetere, Maisnillo Sancto Blasio, Haibis, t Pondromo. Silvas Aluwesiam, Comissam, Lacham, Lerboisam, maiorem, minoremque Falliam, complectentes septingentos vel octingentos Bonnillos ad Catholicum pertinentes Regem, ut et quasdam Villas, Decimas, annuas pensiones, Census, aliosque Dominii ipsiusmet reditus mensibus Novembri et Decembri A. C. 1681. occupatos. Praeterea A. C. 1682. superioris et inferioris Arcae invasit Silvas. Et circa mensem Aptilem A. C. 1680. Prioratum Hastierum ad Mosae ripam situm occupavit. Praetorii Praefecturam Huram Vicos Huram infra Pil-Vaccam, Iwarum, Eurehaillam, Iodinnam Lisoniam, Purnottum, Awanam, Viculosque Balcum, Iayolam, Furvoyum, Venattam, Campallam, Hugomontium, Blomontium, Montem cavum, Frapullum, Fresnam, Talferrum, Segniullum, et Loysum et Loyetsum complectentem.


image: s0117a

Praetorii Praefecturam Boviniensem complectentem. Oppidum, Immunitatemque Boviniensem ipsam, ex utraque parte aedes aliquot, magna cum Metensi Villa, et quindecim aut sexdecim aedes, ex regione dicti Oppidi, Dinantium versus, sitas. Antheam Praetorii Praefecturam constantem ex Vicis Anthea, Superiore Vastia, Riviera, Sommieri, Melivo, Marinna et Orhaia. Viculisque parvae Metensis Villae, Grauga Rostenna, Oheito, Hentorio, cum Castello suo Chestrevino, Wespino, Flunnio, Welino, et Serenna. Boviniensem Balliviatum, Sabim inter et Mosam nuncupatum, sequentes complectentem Iurisdictiones, Agros, Abbatias, Castella, Vicos et Viculos. Walseram Iurisdictionem, ad quam pertinent pagi et Abbatiae Walserenses, Ulmus, Hastirum, Vallis, Hastirumque trans Gerinum. Viculique Ermetto ad Mosam, Mons Ostemrius, Staira, et Ponrenna. Antheam Iurisdictionem cui subsunt Anthea, Mianoya, Motvilla, et Fontana cum Castello suo. Agrum et Immunitatem Biesmo-Coloniensem, Vicos Biesmam, Heversiam, Pratam, Wagnias, Orestum, Sartum, Astacham, et Gognias complectentem. Agrum Gerpinium, ex Vico ad pagum Gerpinium, constantem. Viculosque tres Alleflagium, Fromignium, et Imignium.

Ager Thiensis.

Sub quo continentur Vici. Thium, ipsum, cum Castello suo, Sansium, Chastrerum, Iordinna, Tursinna, Ferolla. Et Viculi Maisnillum, Lepus, Rabusiaque Vaeria. Vici peculiares a dicto Balliviatu Bovinensi pendentes. Flavio, Rosea cum suo Iosennensi Viculo, Biesmeria, Ermetto ad Bierram, Stavia, Steira, Mertienna, Fontanella, Castillonii Mattignoli portio, Romtia, Feppinum, Betsia cum Castello suo, Acos cum Castello suo, Villerum Figlinum, Ionerestum Fornax, Servillia, Aveloiium, Arbor, Profunda-Villa, Lesvae, Biolxum, Grauxum, Rominia, Meffus, Resella, Rosiera, Nemusque Villerum. Monsaquila Balliviatus ex Vicis et Viculis sequentibus constans. Veteris Castelli Montisaquilae Parietinis, Falleano, Montaquila [orig: Montaquil‚] Urbana, ad Montaquilam Ustrina [orig: Ustrin‚] ferrea [orig: ferre‚], Saletto, Fainio, Corbayo, Henemontio, Warnantio, Hunnio, Envoya, Rollio-fornacibus, Ustrinis Ferreis, Fusurisque Molini et Abbatiae.

Sancti Gerardi Praetorii

Praefectura. Quae complectitur Vicum Broniensem cum Monasterio. Viculos aedis, Gonoisum, Sosoyam, Maredrettum, Villas Montiniacas, Libinnam, Beholdam et Heraldam.

Iurisdictio Sabim inter et Mosam.

Vicus Folziensis, Viculi Hagae Afolz, et Wepis. Sabim inter et Mosam, Accessionibusque istius Provinciae includuntur quoque Silvae superioris et inferioris Marlaniae, ex quater mille et trecentis, et amplius Bonnillis constantes, Silvae Biertenses, earumque Accessiones, ex 1590. Bonnillis, Nemora Biesmensia, cum Halloiio, vetereque Fornace, aliisque Annexis, ex quingentis et quadragenta Bonnillis, Villique, Decimis, Censibus et annuis Pensionibus, aliisque Dominiis et reditibus ad Catholicum Regem pertinentibus, multisque aliis Praediis Arci Namurcensi beneficiario iure adscriptis. Gallia a Tractatu Noviomagensi, imo et post inducias ut Oppidum Walcurtium, et vicum Biolxium ouccparet, in vicinia Arcis Namurcensis palos erigendos curavit, sub praetextu se ante, easdem inducias ad dictum usque Vicum occupationes suas protulisse. Ut hi pali auferrentur, limitesque pone ad villam Parellam ponerentur, eo, conventione 4. Ian. 1687. Philippoli transacta [orig: transact‚], adductum est, ut occupatione dicti Oppidi Walcurtii, dictique Vici Biolxii potiretur, iisdem argumentis, formulis, et conditionibus, quibus eodem Induciarum Pacto potita est Gallia omnibus iis Locis, quae a Pace Noviomagensi occupaverat: qui peculiaris Tractatus per eam dicta [orig: dict‚] Philippopoli transactus hoc proposito de pace Pacto desinit.

Hannonia Provincia.

Chimaeum Principatus et Capitalis Tribunatus, cum Vicis, Viculis, Iuraque ei submissa, nempe Chimaeum Oppidum. Sanctus Remigius. Ustrinae. Burlezius. Butonvilla. Bailieura. Villerum-Turris. Scelonia. Robechiae. Balwezum. Monsminium. Matissonum. Imbrechiae. Moncellum. Sallae. Balluxum. Usellae. Lompretum. Stroinium, Cauchia, eiusque Viculi, Feton, Roulium. Belmontium Capitalis Tribunatus cum suis Accessionibus et Subiectionibus, quae sunt Oppidum Belmontium. Bersiliae. Levallum. Thirimontium. Solrum S. Gery. Grandriellium et Fralii. Siury. Frigid-Capella, et Furbechiae. Ransum. Monsbliardus. Cervifons.


page 117, image: s0117b

Ferierae maiores. Ferierae minores. Rosierum. Belfortium et Robechiae. Grandrenglum. Rocqua. Luniae. Oppidum Chiurium.

Vici Occupati.

Portio Pagi Antonii, Fontanoyum, Veronum, Vallis Mombracum, et Bramanillum. Vici Maldis, Pipax, Gissiniae in Pipace, Rocurtium, Wormae, Wierrae Parochia, Ogimontium, Dominiolum, Quesnoy parvum a Pottis, Burgonium, Parochia Fonteniaci, Gramessum, et Fermontium Parochia Thiulanii, Portia Antonii Immunis Ager reputata, Bruchsilvanum, Morcurtium, Herinae, Wasmae, et Lignettum. Oppidum et Fons Episcopalis, Vicus Thiverellii, pratorumque sexcenti vel circiter Bonnilli. Vici Anderluenses, Abbatio Almontia, et Bussiera, cum Locationibus Warnenriellis, silva, et Villa ad Nemus.

Flandria.

Oppidum Renaxium. Oppidum Loo. Oppidum Roulers. Vicique Muregemium, Waterulit, Vendevilla, Templum martis, Billavium, Castellumque Glebae ad Nemus suis cum annexis. Nemus Nippense. Nemus Oosthulft.

Brabantia.

Ager Aysealis cum suis Accessionibus multos Viculos complectentibus, inprimis Viculum Viculum Oignies cum eiusdem nominis Coenobio, Vicique Moncelli portione. Legatus Catholici Regis postulat ut Christianissimus Rex ab occupatione desinat eatum et singularum partium, quas a Pacto Noviomagensi invasit, aliasque, quas a praedicto Pacto occupare potuerit, et si hic non allatae nec specificatae fuerint, utque Catholicus Rex in earum realem et actualem possessionem testituatur, ut iis ante dictum Noviomagense Pactum fruebatur, omnia salvoiure Catholici Regis in alias Galliae usurpationes, quae laudato Christianissimo, nec a Pacto Noviomagensi, nec ab ullo praecedente, concessae fuerunt [orig: fuÍrunt] Regi.

Recensio exceptionis locorum, quae Legati Galliae sibi reservanda assumunt.

Oppidum Chiurium. Portio Antonii. Fontenoiium. Antonii Subiectiones. Vezonum. Antonii Subiectiones. Vallis. Antonii Subiectiones. Malbraiium. Antonii Subiectiones. Bramenillum. Antonii Subiectiones. Maldis. Antonii Subiectiones. Pipayum. Gissiniae in Pipayo. Rocurtium. Wermes, Vierae Parochia. Ogimontium. Dominillum. Quesnoy minus ad Potas. Burgeonum, Fontenoii Parochia. Granmettum. Fermontium Thiulanii Parochia. Breuchum ad Forestas. Marcurrium. Herinnae. Wames. Lignetta. Tivicelli et sexcenti vel circiter Pratorum Bonnilli. Renaxium. Oppidum Loo. Oppidum Roulers. Vicus Murgemium. Pagus Waterulit. Pagus Templum martis. Viculus Wandevilla. Billavium. Castellum Glebae ad Nemus, suis cum annexis. Nemus Nippense. Nemus Oosthulft.

Carlomontii Subiectiones.

Agimontium. Givetum, S. Hilarii Oppidum. Givetum, Nostra Domina. Vosneschium. Felainum. Dio-Mons. Dio-Vallis. Winenna. Landricampus. Finevallis. Feiscalx. Feroxa. Iavingum. Avietta. Carnuxium. Flohimontium. Fromelana. Felix Pretta Virginum Abbatia. Remetho ad Bierram. Seuryum. Galchenaea. Herrum. Herletum. Lisicurtium. Rausenna. Mahuxium. Domus Sallia. Manillum S. Blasii. Vireuxum Wallerandum Villersiae. Rienna. Bursonia Vetus. Bursonia Nova. Hargniae. hebbae. Vassortium, Abbatia ambaeque Hastirae. Ermeton ad Mosam. Matignollium. Romeraea. Bertaea. Festinum.

Loca a Malbodii Capitali Tribunatu pendentia.

Tiri montium. Bersilliae, Abbatia. Vallis sub Belmontio. Cervifons. Roca ad Sabim. Estrunnum. Feronium. Vollia. Belfortium. Almontium Abbatia. Bosseria.



page 118, image: s0118a

PACTUM de PACE.

Actum, definitium et decretum Rysvici in Hollandia 20. Septembris, A. C. 1697. inter Legatos et Plenipotentiarios Christianissimi Regis ab una et Legatos Plenipotentiariosque Diminorum Ordinum Belgii, Provinciarum Confoederatarum ab altera parte.

I. IN posterum Christianissimum inter Regem, eiusque Successores Galliae et Navarrae Reges, eiusque Regna, ab una, et Dominos Belgii Provinciarum Confoederatarum Ordines, ab altera parte, bona, firma, fidelis et minime violanda Pax erit, desinentque postea, et deponentur omnia, cuiuscumque tandem sint generis, hostilia, tum mari aliisque aquis, tum terra [orig: terr‚], facta inter supra laudatum Dominum Regem, laudatosque Dominos Ordines, in omnibus suis Regnis, Regionibus, Provinciis ac Dominiis, et in gratiam omnium illorum Subditorum, et cuiuscumque tandem sunt generis et conditionis, Incolarum, nullis locis, nec hominibus exceptis.

II. Utrinque oblivio et generalis Amnestia erit eorum omnium, quae huius ultimi belli causa [orig: caus‚] perpetrata sunt, sive ab illis, qui cum nati sint Galliae subditi, deque Christianissi mo Rege, muneribus, facultatibusque, quas in Gallia, quanta est, possidebant, promerentes, apud Dominos Foederatos Ordines haerent, merentque, sive ab illis, qui cum nati sint Dominorum Provinciarum Confoederatarum Ordinum Subditi, vel sub illis, muneribus et facultatibus, quas in Belgio Foederato, quantum est, possidebant, promerentes, apud Christianissimum Regem haerent, merentque, qui supradicti Homines, cuiuscumque tandem generis et conditionis sint, nullo excepto, redite poterunt, redibunt, et reipsa [orig: reips‚] relinquentur et in suarum facultatum, honorum, dignitatum, praerogativarum, immunitatum, aequorum, exemptionum, constitutionum, et libertatum possessionem et fruitionem restituentur, adeo ut nec in genere, nec in specie, quacumque tandem de causa, vel obtentu, ob ea, quae ab incepto bello gesta sunt, inquirendi, perturbandi, et molestia [orig: molesti‚] afficiendi sint, et ex vi et auctoritate praesentis Pacti, et postquam, tum a Christianissimo Rege, tum a Dominis Provinciarum Belgii confoederati Ordinibus ratum et obsignatum fuerit, Omnibus et singulis privatim, nullo ad id abolitionis et veniae usu interveniente, ipsismet aedes suas repetere; in suorum Agrorum omniumque suarum facultatum possessionem reverti, deque iis, quomodo ipsis arridebit, disponere licebit.

III. Si vero quaedam utrinque fiant praedae in Mari Baltico, vel Oceano Septentrionali, intra quatuor Septimanas, Ter-Nuso in Norwegia ad extremum usque Fretum Britannicum, vel ab extremo dicto Freto Britannico, ad Promontorium usque Sacrum, intra sex Septimanas, indeque in Mari Mediterraneo et usque ad Lineam Aequinoctialem, intra decem Septimanas, et trans Lineam Aequinoctialem et ubicumque Orbis Terrarum intra octo Menses, nomerandos a die, qua [orig: qu‚] Parisiis et Hagae Comitum Pax promulgabitur, dictae praedae, damnaque utrinque post dictam diem immissa rationibus adscribentur, et quidquid direptum fuerit, cum compensatione damnorum, quae inde processerint, reddetur et restituetur.

IV. Praeterea inter commemoratum Dominum Regem, et commemoratos Foederati Belgii Ordines, vicissim, eorumque Subditos et Incolas, Sincera, firma, et perpetua, conspiransque et continuata, terra [orig: terr‚] marique in omnibus et per omnia, tum intra et extra Europam, mutua cognatio erit nullis offensionibus aut damnis, tum ob praeterita, tum horum bellorum causa [orig: caus‚], animo ipsorum infixis. V. Et ex vi et auctoritate amicitiae illius mutuaeque conspitantis continuataeque cognationis, tum Christianissimus Rex, tum Domini Belgii Foederati Ordines utriusque bonum, et prosperum successum, omnimoda [orig: omnimod‚] gratia [orig: grati‚], auxilio, consilio, omnique opera [orig: oper‚] ac studio, in omnibus occasionibus et opportunitatibus collatis, procurabunt et promovebunt, nec in posterum se adduci patientur, ut ulli Pacto aut Negotiationi assentiantur, unde uterque damnum percipere posset, sed ea contra repriment, vicissimque de iis, summa [orig: summ‚] cura [orig: cur‚], studio, ac candore, statim ac ipsis cognita fuerint, monitos se facient.

VI. Quorum bona quaedam occupata, fiscoque huius Belli causa [orig: caus‚] addicta sunt, eorum Heredes, vel ad quos, cuiuscumque tandem sint generis aut Religionis, quocumque nomine pertinebit, istis bonis potientur, privataque [orig: privat‚que] auctoritate, et secundum vim praesentis Pacti, eorum possessionem sibi vindicabunt, nulla [orig: null‚] actione iustitiae subsidiaria [orig: subsidiari‚] interveniente, non obstantibus omnibus Fisco addictionibus, pignoris obligationibus, dono datis, sententiis preparatoriis aut definitivis, indicta [orig: indict‚] causa [orig: caus‚], vel per contumaciam datis, absentibus partibus, iisque non auditis, Pactis, Conventibus, et Transactionibus, quibuscumque renuntiationibus dictis transactionibus insertis, ut a portione dictorum bonorum ii excludantur, ad quos pertinere debent, omniaque et singula bona et iura, quae secundum hocce praeseus Pactum restituenda sunt, vel vicissim primis dominis, heredibus, vel iis, ad quos, quocumque nomine pertinet, restitui debent, ab ipsis praedictis dominis, nullo consensu privato ad id interveniente, venundabuntur. Posteaque annuarum pensionum Dominis, qui a Fiscis in locum bonorum venundatorum, ut et annuarum pensionum et actionum Fiscorum curae vicissim demandatarum constituentur, de earum, ut et aliarum ipsorum facultatum annuis pensionibus aliove modo disponere licebit.



image: s0118b

VII. Et quandoquidem Marchionatus Berga ad zoomam, eiusque Iura et Reditus ab eo pendentes, ut et in genere omnes agri et bona, quae ad Domini Arverniae Comitis, Galliae Levis armarurae Equitatus Magistri ditionem et dominium spectant, et quae potestati Dominorum Foederati Belgii Ordinum subiciuntur, huiusce Belli causa [orig: caus‚], cui hocce praesens Pactum finem feliciter imponit, occupata Fiscoque addicta sunt, convent ut Dictus Dominus Arvarniae Comes in dicti Marchionatus Bergae ab zoomam, eiusque accessionum, et subiectionum, ut et iurium, actionum, privilegiorum, usuum et praerogativarum, quibus tempore Belli indicti fruebatur, possessionem et fruitionem restituatur.

VIII. Omnes Regiones, Oppida, Loca, Agri, Arces, Insulae et Ditiones, cum intra, tum extra Europam, quae ab ineunte praesente Bello invasa et occupata fuissent utrinque in cum restituentur statum, in quo quoad Munimenta tempore occupationis extabant; quod vero spectat alia aedificia, restituentur in eum statum, in quo exsistent, nihil in illis diruto, nec peiori in statu collocato, nullaque a damno pro iis quae diturbata fuissent, cautione expostulata [orig: expostulat‚]: inprimis Arx et Sedes Pontichery, supra dictis conditionibus Gallicae Indiarum Orientalium Societati restituetur. Ad Machinas vero bellicas quae, ab Indiarum Orientalium Foederati Belgii Societate transportatae fuerint, quod spectat, penes ipsam, ut et Commeatus, et bellicus Apparatus, Servi, omniaque alia reapse exstantia bona, manebunt, ut de iis pro suo lubitu, ut et de Agris, Iuribus, et Praetogrativis, quae sibi, tum a Principe, tum a Regionis Incolis, comparavit, disponat.

IX. Omnes in Bello Capti, nulla [orig: null‚] distinctione, aut exemptione adhibita, nulloque redemptionis pretio expostulato, liberi utrinque dimittentur.

X. Tributorum im positorum Coactio, utrinque, die obfirmationum huiusce praesentis de Pace Pacti permutationis, desinet, nullaeque dictorum Tributorum impositorum, et concessorum reliquiae exigentur, sed quaecumque huiusce rei argumenta, quae vindicari quovis iure et obtentu possent, penitus utrinque exstinguentur; ut et dictis obfirmationibus praesentis huiusce Pacti permutatis, omnia utrinque Tributa imposita, respectu, Christianissimi et Catholici Regum, Regionum, cessabunt.

XI. Ut eo magis stet et permaneat hocce Pactum, convenit praeterea inter Christianissimum Regem, Dominosque Foederati Belgii Ordines, ut, quum huic Pacto satisfactum fuerit, tum in genere, tum in specie, sicut nunc fit, discedatur ab omnibus iis argumentis, cuiuscumque tandem generis illa sint, quae tam ob praeteritum, quam ob praesens tempus pars altera adversus alteram movere posset, quo in posterum omnium suscitandarum et concitandarum rixarum et quaestionum ansa praecidatur.

XII. Iustitiae ordinariae viae et rationes patebunt, liberrimeque vicissim exercebitur, et utrinque subditis suis iuribus, actionibus et argumentis, secundum Leges et Statuta coiusque Regionis insistere licebit, ut ibi, sine ullo discrimine, quod sibi legitime debitum fuerit, quisque consequatur; Si vero vel ante, vel post indictum Bellum hocce ultimum pignorationis rescripta et diplomata utrinque concessa et demandata fuerint revocabuntur, et nullius plane usus habebuntur, ita tamen, ut litigatoribus, quibus illa concessa fuissent, sibi per solitas Iustitiae rationes consulere, integrum sit.

XIII. Si imprudentia aliove modo, Praesenti huicce Pacto, vel a Christianissimo Rege, vel a Dominis Confoederatarum Belgii Provinciarum Ordinibus, eorumque Successoribus, vis aut incommodum quid afferretur; nihilo tamen minus haec Pax, haec Confoederatio pro omni sua vi et auctoritate stabunt, adeo ut hac de causa nec amicitia nec societas infringantur. Verum prompte et celeriter dictae infractiones resarcientur; si vero a quibusdam privatis subditis oriantur, soli illi poenas dabunt.

XIV. Ut autem in posterum Commercium et amicitia inter Domini laudati Christianissimi Regis, Dominorumque iam memoratorum Confoederatarum Provinciarum Ordinum subditos stent, stabiliantur et constituantur, convenit et pactum est, ut postea intermissione quadam, et abalienatione inter Galliae Regnum, iamque memoratos Confoederatarum Provinciarum Dominos Ordines, (quod Deus avertat) interveniente, semper per novem menses utriusque Partis licebit subditis, post iam memoratam intermissionem et abalienationem se et bona sua reapse exstantia ad se recipere, eaque quocumque lubuerit transportare. Quod ipsis exsequi licebit, ut et liberrime venundare, et transferre sua bona et mobilia, nullo ipsis impedimento allato, neque ulla [orig: ull‚] per novem iam memoratos menses, adversus illos, sive bonorum ipsis reapse exstantium occupatione, ipsorumque hominum detentione, lite promota [orig: promot‚].

XV. Pactum de Pace Christianissimum inter Regem, defunctumque Electorem Brandenburgicum Sangermani in Laya die 29. Iulii mensis A. C. 1679. decretum, Christianissimum inter Regem, Celsitudinemque Electoralem Brandenburgicam hodiernam, in omnia sua momenta, argumenta et Articulos, restituatur.



image: s0119a

XVI. Quandoquidem vero quietis et tranquillitatis publicae interest, ut Pax Christianissimum inter Regem, et Celsitudinem Regiam Sabaudiae Ducem die 9. Augusti mensis A. C. 1696. decreta, accuratissime observetur, eam hocce praesenti instrumento confirmare utrinque lubuit.

XVII. Cum autem Christianissimus Rex Dominique Confoederatarum Belgii Provinciarum Ordines, praepotentium et amplissimorum beneficiorum, quae Suecorum Rex consiliis et monitis suis in salutem et quietem publicam contulit, optime memores sint, utrinque pactum est, ut supra iam laudatus Suecorum Rex una cum eius Regnis, validissima [orig: validissim‚], qua [orig: qu‚] fieri poterit, formula [orig: formul‚], nominatim huicce praesenti de Pace Pacto includatur.

XVIII. Hocce praesens de Pace et Confoederatione Pactum, ex supra iam memorati Christianissimi Regis parte, complectetur quoscumque, qui ante foederis obfirmationes permutatas, imo et intra sex menses post earum permutationem, nuncupabuntur.

XIX. Et a iam memoratorum Dominorum Confoederatarum Belgii Provinciarum Ordinum parte complectetur Magnae Britanniae et Hispaniae Reges, Omnesque alios Foederatos, qui intra sex Septimanas, a permutatis illius Pacis et obfirmationibus numerandas, acceptam gratamque se habere illam Pacem perhibebunt, ut et tredecim laudandos Helvetiarum Societatum Pagos, eorumque Socios et Confoederatos, nominatim vero, optima [orig: optim‚], qua [orig: qu‚] fieri poterit, ratione et formula [orig: formul‚], Res publicas et Pagos Euangelicos, Tigurinum, Bernensem, Glarizium, Basileensem, Scaffosianum, et Appensellium, cum omnibus eorum Sociis et Confoederatis, maxime vero Republica [orig: Republic‚] Genevensi, eiusque Subiectionibus, Oppido et Comitatu Neocomiensi, Oppidis, Sancto Gallo, Milhausio, et Bienna; item Canis Raetis, eorumque Subiectionibus, Oppidis Bremensi et Embdensi, praetereaque Omnibus Regibus, Principibus, et Ordinibus, Oppidis, virisque privatis, quibus Domini Foederati Belgii Ordines ad id postulati, hanc facultatem concedere lubuerit.

XX. Dominus iam memoratus Christianissimus Rex, iamque memorati Confoederatarum Belgii Provinciarum Domini Ordines auctores sunt, ut Suecorum Rex, quatenus Mediator Omnesque alii Reges et Principes, quibus eiuscemodi Societatem gratam acceptamque admittere integrum erit, apud Christianissimum Regem, Foederatique Belgii Dominos Ordines se praestituros polliceantur quodcumque hocce praesenti Pacto spoponderint.

XXI. Dominus Christianissimus Rex, Dominique Foederati Belgii Ordines praesens hocce Pactum ratum et obfirmatum habebunt, Obfirmationisque rescripta et diplomata intra tres Septimanas, vel si fieri possit citius, ab obgnationis die numerandas, perhibebuntur.

XXII. Ut vero maior huicce de Pacto, omnibusque, quae complectitur, momentis, argumentis et Articulis auctoritas, vis et assereratio concilietur, praesens hocce Pactum in Suprema Senatus [orig: SenatŻs] Parisiensis Curia, aliisque Galliae Regni Supremis Curiis, Rationumque memoratorum Parisiorum summa [orig: summ‚] Curia [orig: Curi‚], promulgabitur, comprobabitur, et in Commentarios referetur, ut et similiter praesens hocce Pactum, in Curiis, aliisque Locis, in quibus promulgationes, comprobationes, et in acta relationes fieri solent, a Confoederatarum Belgii Provinciarum Ordinibus promulgabitur, comprobabitur, et in Commentarios referetur. In quorum fidem et asseverationem Nos Christianissimi Regis, Dominorumque Confoederatarum Belgii Provinciarum Ordinum Legati vi facultatum nobis in id vicissim demandatarum, supra memoratis Nominibus; manibus nostris praesens hoc Instrumentum subsignavimus, sigillisque nostris munivimus. Rysvici in Hollandia vigesimo die Septembris Anno Domini millesimo sexcentesimo nonagesimo septimo.

Signatum erat

(L. S.) N. Lillierot. N. A. de Harlay BonneŻil. (L. S.) (L. S.) Verius de Crecy. (L. S.) De Callieres. (L. S.) A. Heinsius. (L. S.) E. de Weede (L. S.) W. van Haren.

ARTICULUS SEPARATUS.

Praeter ea, de quibus in Pacto de Pace, acto Christianissimi Regis Extraordinarios et Plenipotentiarios Legatos inter, et Dominorum Confoederatarum Belgii Provinciarum Ordinum Legatos, definitum et decretum est, hodie 20. Septembris die A. C. 1697. hocce Articulo Separato, cui eadem vis et auctoritas addicetur, ac si totidem verbis iam supra memorato Pacto intersereretur, convenit et pactum adhuc est, ut Christianissimus Rex dabit, prout hocce praesenti Articulo Separato dat, Imperatori et Imperio usque ad primam proximi Novembris diem, quo Pacis leges et conditiones, ultimo a Christianissimo Rege propositas admittant, prout se de istis, prima [orig: prim‚] die huiusce praesentis mensis Septembris, explicuit, nisi Imperatori et


page 119, image: s0119b

Imperio de iis alio modo cum Christianissimo Rege conveniat; Si vero intra iam memoratam diem Imperator et Imperium iam supra memoratas leges et conditiones non admittant, neque alio modo ipsis de iis cum Christianissimo conveniat Rege, supra iam memoratum de Pace Pactum planum et plenum effectum assequetur, nulloque adhibito impedimento, quovis iure, et obtentu, directe aut indirecte, a memoratis Confoederatarum Belgii Provinciarum Ordinibus, pro argumento et formula sua, exsecutioni mandabitur. In quorum fidem et confirmationem Nos Christianissimi Regis, Dominorumque Confoederatarum Belgii Provinciarum Ordinum Legati, vi facultatum nobis in id vicissim demandatarum, supra memoratis Nominibus, hunc Atticulum Separatum manibus nostris, pro more, subsignavimus, Sigillisque nostris muniri curavimus. Rysvici in Hollandia vigesimo die Septembris, Anno millesimo sexcentesimo nonagesimo septimo.

Signatum erat.

(L. S.) N. A. de Harlay Bonnevil. (L. S.) Verius de Crecy. (L. S.) De Callieres. (L. S.) A. Heinsius. (L. S.) E. de Weede. (L. S.) W. van Haren.

INSTRUMENTUM PACIS CAESAREM ET IMPERIUM INTER ET GALLIAM, Conclusae in Palatio Rysvicensi in Hollandia 30. Octobris 1697.

I. PAx sit Christiana, Univetsalis et perpetua, veraque amicitia inter Sacram Caesaream Maiestatem, eiusque Successores, totum Sacr. Romanum Imperium, Regnaque et ditiones hereditarias, Cleientes et subditos ab una, et Sacram Regiam Maiestatem Christianissimam, eiusque Successores, Clientes et subditos ab altera parte: eaque ita sincere servetur et colatur, ut neutra pars in alterius perniciem vel detrimentum sub quolibet colore quicquam moliatur, aut molientibus, seu quodvis damnum inferre volentibus ullum auxilium, quocumque nomine veniat, praestare, alteriusve subditos Rebelles, seu refractarios recipere, protegere, aut iuvare quavis ratione possit aut debeat, sed potius utraque pars alterius utilitatem, honorem ac commodum serio promoveat, non obstantibus, sed annullatis omnibus in contrarium facientibus promissionibus, tractatibus et foederibus quomodocumque factis aut faciendis.

II. Sit perpetua utrinque Amnestia et oblivio omnium eorum, quae quocumque loco, modove, ultro citroque hostiliter facta sunt, ita ut nec eorum, nec ullius alterius rei causa [orig: caus‚] vel praetextu alter alteri quicquam inimicitiae aut molestiae, directe vel indirecte, specie iuris aut via [orig: vi‚] facti uspiam inferat, aut inferri patiatur, sed omnes et singulae hinc inde verbis, scriptis, aut factis illatae iniuriae et violentiae absque omni personarum, rerumve respectu ita penitus abolitae sint, ut quicquid eo nomine alter adversus alterum praetendere possit, perpetua [orig: perpetu‚] sit oblivione sepultum. Gaudeant etiam hac amnestia [orig: amnesti‚] eiusque beneficio et effectu omnes et singuli utriusque partis Vasalli ac subditi, ita ut nemini eorum noxae aut praeiudicio sit, has vel illas partes secutum esse, quo minus pristino, in quo ante bellum immediate fuit, statui, quoad honores et bona, plene restituatur, servatis tamen iis, quae ratione Beneficiorum Ecclesiasticorum, mobilium et fructuum articulis sequentibus speciatim definita sunt.

III. Pacis huius basis et fundamentum sit pax Westphalica et Neomagensis, eaeque statim a commutatis ratificationum formulis in Sacris et profanis plene exsecutioni mandentur, et posthac sartae tectae conserventur, nisi quatenus nunc aliter expresse conventum fuerit.

IV. Restituentur inprimis Sacrae Caesareae Maiestati et Imperio, eiusque statibus et membris, a S. R. Maiestate Christianissima quaevis tam durante bello et via [orig: vi‚] facti, quam unionum seu reunionum nomine occupata loca et iura, quae extra Alsatiam sita, aut indice reunionum a legatione Gallica exhibito expressa sunt, cassatis, quae ea de causa a Cameris Metensi, et Vesontina, ut et Consilio Brisacensi, edita sunt, decretis, arrestis, et declarationibus, omniaque in eum statum reponentur, quo ante illas ocupationes, uniones, seu reuniones fuerunt [orig: fuÍrunt], nullo deinceps tempore amplius turbanda seu inquietanda, Religione tamen Catholica [orig: Catholic‚] Romana [orig: Roman‚] in lolis sic restitutis, in statu quo nunc est, remanente.

V. Et quam vis ex generalibus hisce regulis facile diiudicari queat, qui et quatenus restituendi sint, nihilomnius ad aliquorum instantiam, accedentibus peculiaribus rationibus, de quibusdam causis specialem mentionem fieri placuit, ita tamen, ut expresse non nominati pro omissis non habeantur, sed pari omnino cum nominatis loco, et eodem iure fruantur.



page 120, image: s0120a

VI. Nominatim restituendus Dominus Elector Trevirensis et Episcopus Spirensis in Urbem Trevirensem, in statu, quo nunc est, absque ulteriore demolitione, ullave aedificiorum publicorum aut privatorum deterioratione, cum Tormentis bellicis, quae ibidem tempore postremae occupationis reperta fuerunt [orig: fuÍrunt]. omnia quoque de occupationibus, unionibus et reunionibus iam praecedenti articulo quarto statuta, in commodum Ecclesiarum Trevirensis et Spirensis specratim repetita censeri debent.

VII. Fruetur etiam omnibus emolumentis pacis huius, eiusque assertione plenissime comprehendetur Dominus Elector Brandeburgicus, cum omnibus ditionibus, possessionibus, subditis et iuribus, nominatim iis, quae ipsi ex tractatu 29. mensis Iunii Anno 1679. inito competunt, ac si singula speciatim relata essent.

VIII. Restituentur a Christianissimo Rege Domino Electori Palatino occupatae omnes ditiones, sive ad illum solum pertineant, sive cum aliis com munes sint, quocumque nomine veniant, speciatim vero Civitas et Praefectura Germersheimensis, illaque comprehensae praepositurae, cum omnibus arcibus, Urbibus, oppidis, pagis, Villis, fundis, feudis et iuribus, prout per pacem Wesphalicam restitutae fuerunt [orig: fuÍrunt], omnibus eitam documentis literariis ex Archivo, Cancellaria, Curia feudali, Camera rationum, Praefecturis, aliisque officiis Palatinis ablatis, nullo loco, re, iure, aut documento exceptis. De iuribus vero seu praetensionibus Dominae ducissae Aurelianensis convenit, ut praevia [orig: praevi‚] restitutione supradicta [orig: supradict‚] res secundum formulam compromissi a Sacra Caesarea Maiestate et Sacra Regia Maiestate Christianissima tamquam Arbitris iuxta leges et constitutiones Imperii decidatur: illis vero in sententia discordibus, Papae tamquam super arbitro decidenda deferatur. Non minus tamen interea amicabilis compositio inter partes tentetur, et donec res finem accipiat, annua summa ducentarum millium librarum Turonensium seu centenorum millium florenorum Rhenensium a Domino Electore Dominae Ducissae Aurelianensi ea [orig: e‚] ratione et conditione solvatur, prout peculiari articulo, eiusdem cum pace hac vigoris expreslum est, utriusque partis tam in posessorio, quam in petitorio, uti et Imperii iure undiquaque integro.

IX. Restituatur Serenissimo Sueciae Regi, ut Comiti Palatino Rheni, Comiti Sponheimii et Veldenziae, avitus Ducatus Bipontinus liber et integer cum appertinentiis et dependentiis, iisque iuribus, quibus Sacrae Regiae Maiestatis praedecessores Comites Palatini et Duces Bipontini gavisi sunt, aut gaudere potuerunt [orig: potuÍrunt], ad normam Pacis Westphalicae: ita ut omnia sub quocumque titulo a Corona Galliae hactenus ex toto, vel parte istius Ducatus [orig: DucatŻs] praetensa, occupata et reunita pleno iure ad Sacram Regiam Maiestatem Sueciae eiusque heredes Comites Palatinos Rheni redeant. Reddantur quoque documenta literaria, ad dictum Ducatum spectantia, una cum Tormentis bellicis, quae tempore occupationis ibidem exstiterunt [orig: exstitÍrunt], cunctaque alia, de quibus in favorem restituendorum, praecedentibus articulis conventum est.

X. Quantum ad Principatum Veldenziae, et Quae sub nomine dicti Principatus aut Lautereccensis defunctus Princeps Leopoldus Ludovicus Comes Palatinus Rheni possederat, restituentur iuxta ß. quartum et indicem a Legatione Gallica exhibitum, salvis cuiuscumque praetendentium tam in possessorio, quam petitorio iuribus.

XI. Magno Ordinis Teutonici Magistro et Episcopo wormatiensi Domino Principi Francisco Ludovico Palatino reddentur plene ablatae a Gallia inclito Ordini antiquitus dicatae seu possessae Commendae, loca, reditus, et iura, frueturque dictus Ordo ratione Commendarum et bonorum sub Domino Gallico sitorum tam circa collationem, quam administrationem iisdem usibus, privilegiis et immunitatibus, quibus antehac iuxta statuta et regulas suas gavisus est, et Ordo Sancti Ioannis Hierosolymitani gaudere consuevit. Locum etiam habebunt ratione Episcopatus [orig: EpiscopatŻs] Wormatiensis reliquarumque Domini Principis Ecclesiarum, quaecumque pace hac de restitutione locorum, contributionibus, aliasve conventa sunt.

XII. Reddetur Domino Electori Coloniensi tamquam Episcopo et Principi Leodiensi Castrum et oppidum Dinantense in statu, quo tempore occupationis fuit, cum omnibus iuribus et dependentiis, Tormentis quoque bellicis et documentis ibi tum repertis, Omnia porro de occupationibus, unionibus et reunionibus supra articulo quarto statuta in commodum Ecclesiatum Coloniensis et Leodiensis speciatim repetita haberi debent.

XIII. Restituatur Domus Wurtembergica et nominatim Dominus Dux Georgius pro se et successoribus ratione Principatus [orig: PrincipatŻs] seu Comitatus [orig: ComitatŻs] Mompelgardensis in eum statum, iura, praerogativas, ac in specie in eam immedietatem erga Sacrum Romanum Imperium, qua [orig: qu‚] antea gavisus est, et qua [orig: qu‚] caeteti Imperii Principes gaudent, vel gaudere debent, annullata [orig: annullat‚] penitus Vassallagii recognitione, Coronae Galliae Anno 1681. Fruanturque deinceps dicti Principes libere omnibus eodem pertinentibus reditibus, tam saecularibus, quam Ecclesiasticis, quibus ante pacem Neomagensem fruebantur, non minus ac feudis, quae tempore detentionis Gallicae vel alias iis aperta, nec ab ipsismet aliis concessa sunt, excepto Pago Baldenheim cum appertinentiis, quem Rex Christianissimus Commendatori de Chamlay Regiorum Castrorum Metatori Generali contulit, quodque ratum manere debet, ita tamen, ut Domino Duci


image: s0120b

Wurtembergico, velut Domino directo, eiusque successoribus homagium praestare, ab eoque feudi huius revovationem petere teneatur. Restituantur quoque in plenariam et liberam possessionem, tam feudorum suorum Burgundicorum, Clereval et Passavant, quam Dynastiarum Granges, Herricourt, Blamont, Chatelot [orig: ChatelŰt] et Clemont, ceterarumque in Comitatu Burgundiae et Principatu Mompelgardensi sitatum cum omnibus iuribus et reditibus eo plane modo, prout ante pacem Neomagensem possederant, abolitis penitus iis, quae quocumque titulo, tempore ac modo in contrarium facta vel praetensa fuerunt [orig: fuÍrunt].

XIV. Gaudeat etiam Domus Marchica Badensis omni iure et beneficio pacis huius, adeo que etiam, Westphalicae et Neomagensis inprimis vero articulorum 4. et 5. huius tractatus [orig: tractatŻs].

XV. Restituantur eodem modo Principes et Comites Nassovienses, Hanovienses, et Leiningenses omnesque ceteri Sacri Romani Imperii Status, qui per articulum quartum huius tractatus [orig: tractatŻs] aliosve restituendi veniunt, in omnes et singulas suas ditiones eoque pertinentes proventus et reditus, aliaque omnia iura et beneficia, quocumque nomin insignita sint.

XVI. Cum vero pacis melius stabiliendae ergo, placuerit loca quaedam hinc inde permutari, Sacra Caesarea Maiestas et Imperium cedunt Sacrae Regiae Maiestati Christianissimae eiusque in Regno successoribus Urbem Argentinensem et quidquid ad illam civitatem, in sinistra Rhem parte pertinet, cum omni iure, proprietate et supremo Dominio, quod sibi et Romano Imperio hactenus in ea competiit, aut competere poterat, eaque omnia et singula in Regem Christianissimum eiusque successores transferunt, ita ut dicta Urbs cum omnibus suis appertinentiis et dependentiis in sinistra parte Rheni sitis, absque ulla reservatione cum omnimoda iurisdictione et superioritate, supremoque Dominio a modo in perpetuum ad Regem Christianissimum eiusque successores pertineat et Coronae Galliae incorporata intelligatur, absque Caesaris, Imperii vel cuiuscumque alterius contradictione. Ad cuius cessionis alienationisve maiorem validitatem, Imperator et Imperium vigore praesentis transactionis expresse derogant omnibus et singulis praedecessorum Imperatorum Sacrique Romani Imperii Decretis, constitutionibus, statutis et consuetudinibus etiam iuramento firmatis aut in posterum firmandis, nominatimque capitulationi Caesareae, quatenus alienatio omnimoda bonorum et iurium Imperii prohibetur, quibus omnibus expresse renuntiant, dictamque Urbem una cum Magistratibus, Officialibus, Civibus et Subditis omnibus, a vinculis et sacramentis, quibus hucusque Imperatoribus et Imperio obstricta fuerat, exsolvunt, eamque ad subiectionem, oboedientiam et fidelitatem Christianissimo Regi eiusque successoribus praestandam remittunt, atque ita Chistianissimum Regem in plena iustaque proprietate constituunt, omnibusque in ea iuribus ac praetensionibus ex nunc in perpetuum renuntiant, inque hunc finem dictam urbem Argentinensem ab Imperii matricula expungi placet.

XVII. Liberum tamen maneat omnibus et singulis eius urbis et appertinentiarum incolis, cuiuscumque conditionis sint, qui emigrare voluerint, inde domicilium alio, quocunqne libuerit, una cum mobilibus bonis, sine ullo impedimento, detractione aut exactione, intra annum a ratihabita Pace, post quinquennium vero praestitis praestandis secundum conditiones in eiusmodi casibus illic olim usitatas transferre, immobilia vero aut vendere, aut retinere, et per se, vel per alios administrare. Eadem quoque facultas retinendi et per se, vel alios administrandi aut alienandi omnibus aliis Imperii membris aut subditis mediatis vel immediatis maneat, qui bona, reditus, debita, actiones, vel iura in dicta urbe, eiusque appertinentiis habent, sive semper retinuerint, sive durante bello, aut ante illud confiscata seu adempta aliisque concessa fuerint, per conventionem hanc restituenda, quocumque nomine veniant, aut ubicumque degant. Salva etiam sit urisdictio Ecclesiastica iis, ad quos antiquitus spectavit, nec eam, eiusve exercitium impedire unquam liceat.

XVIII. Vicissim Sacra Regia Maiestas Christianissima restituet cum omnibus iuribus et dependentiis intra 30. dies a commutatis Ratificationum formulis Sacrae Caesareae Maiestati et Imperio munimentum Kehl a se exstructum in dextra Rheni parte situm integtum. Munimentum vero de la Pile ceteraque in ipso Rheno seu Rheni insulis exstructa intfa mensem sequentem aut citius, si fieri poterit, sumptibus Regis Christianissimi solo plane aequabuntur, a neutra parte posthac reaedificanda. Fluminis autem navigatio, aliusve usus utriusque partis subditis, aut qui alias illac commeare, navigare aut merces transvehere volent, aeque patebit: nec quicquam ab alterutra parte illic aut alibi unquam fiet, quo flumen divertatur, aut eius cursus seu navigatio aliusve usus dissicilior quavis ratione reddatur, multo minus nova telonia, portoria, aut pedagia exigentur, aut vetera augebuntur, navesve, quae transeunt, ad unam magis quam alteram ripam appellere, aut onera, seu merces exponere, vel recipere cogentur, sed id libero cuiusque arbittio relinqui semper debebit.

XIX. Cedit quoque Sacra Regia Maiestas Christianissima Sacrae Caesareae Maiestati et Serenissimae Domui austriacae Urbem et Arcem Friburgensem, nec non fortalitium S. Petri, fortalitium item Stellae nuncupatum, et quaecumque alia munimenta ibiem aut alibi per Silvam Herecyniam vel reliquum Brisgowiae districtum noviter erecta,


image: s0121a

aut restaurata in statu, quo nunc sunt, absque ulla demolitione aut deterioratione, cum Villis Lehen, Metzhausen, et Kirchzarth, cumque omni iure, prout suae Regiae Maiestati per Pacem Neomagensem cessa aut ab illa possessa et exercita fuerunt [orig: fuÍrunt], uti et archivo, omnibusque scripturis seu documentis literariis tempore occupationis illic repertis, sive ibi adhuc exsistent, sive aliorsum translata sint, iure dioecesano aliisque iuribus et reditibus Episcopatus Constantiensis semper salvis.

XX. Transfert similiter in Sacram Caesaream Maiestatem et Domum Austriacam Sacra Regia Maiestas Christianissima Btisacum integtum in moderno statu, cum Granariis, armamentariis, munimentis, Vallis, muris, Turribus, aliisque aedificiis publicis ac privatis, atque omnibus dependentiis in dextra parte Rheni sitis: iis, quae in sinistra Rheni parte sunt, interque ea fortalitio le Mortier dicto, Christianissimo Regi relictis. Urbs tamen, quae nova dicitur, in eadem sinitra Rheni parte sita, uti et pons, ac munimentum insulae Rheni inaedificatum omnino destruetur et solo aequabitur a neutra parte ullo tempore reaedificanda. Ceterum eadem libertas Brisaco migrandi hic [orig: hÓc] repetita censebitur, quae ratione urbis Argentinae conventa est.

XXI. Praefata loca, Urbes, Castra et Fortalitia cum omni districtu, appertinentiis et dependentiis Sacrae Caesareae Maiestati a Sacra Regia Maiestate Christianissima retrocessa restituantur et tradantur absque omni reservatione, exceptione aut retentione bona [orig: bon‚] side et sine ulla [orig: ull‚] dilatione, impedimento vel praetextu, iis, qui post ratihabitas Pacis tabulas a Sacra Caesarea Maiestate ad id constituti et specialiter deputati fuerint, eaque de re locorum evacuandorum Praefectis, Gubernatoribus aut Officialibus Gallicis fidem fecerint, ita ut dictae Urbes, Arces, Fortalitia et loca cum omnibus praerogativis, utilitatibus, proventibus et emolumentis ac quibuscumque ibidem comprehensis, in ius, possessionem actualem et omnimodam potestatem ac superioritatem Sacr. Caes. Mai. et Domus [orig: DomŻs] Austriacae redeant, et apud eandem perpetuis temporibus permaneant, quemadmodum antehac ad eam spectarunt [orig: spect‚runt], et a Sacra Regia Maiestate Christianissima hactenus possessa fuere [orig: fuÍre], nihilque omnino iuris aut praetensionis in loca praefacta et eorum districtus Coronae Galliae remansisse, aut reservatum fuisse, intelligatur. Nec quicquam porro exigatur pro sumptibus et expensis in Munimenta aut alia aedificia publica vel privata insumptis, nec alia quacumque de causa retardetur restitutio plenaria intra triginta dies a pace ratihabita exsecutioni demandanda, adeo ut praesidia Gallica inde protinus abducantur, absque omni molestia, damno vel gravamine, civibus et incolis, aut aliis quibuscumque subditis Austriacis titulo debitorum aut praetensionum quarumlibet inferendo. Neque fas sit militiae Gallicae in locis evacuandis, aut aliis quibusvis ad Sacram Regiam Maiestatem Christianissimam non spectantibus diutius commorari, hiberna, vel stationes figere, sed in proprias Coronae Galliae ditiones ilico commigrare teneantur.

XXII. Eadem ratione reddetur Sacrae Caesareae Maiestati, Sacroque Romano Imperio Philippiburgum illaesum cum munimentis ei in dextra parte Rheni iunctis, omnibusque Tormentis bellicis, quae tempore ultimae occupationis ibidem exstiterunt [orig: exstitÍrunt], Episcopatus [orig: EpiscopatŻs] Spirensis iure undiquaque reservato, atque eo nomine atticulus quartus Instrumenti Pacis Neomagensis expresse repetitus habebitur. Munimentum vero, quod in sinistra ripa aedificatum est, una cum ponte a Christianissimo Rege post occupationem facto, destruetur.

XXIII. Curabit Christianissimus Rex suis impensis solo aequari munimenta e regione Hunningae in dextra ripa et in Insula Rheni exstructa, fundo cum aedificiis Domui Badensi reddendo: pons quoque illic Rheno superstructus destruetur.

XXIV. Destruendum similiter Munimentum, quod in dextra parte Rheni aedificatum est, e regione fortalitii, Fort - Lovis nuncupati, ipso fortalitio et Insula penes Regem Christianissimum remanentibus, solum vero Munimenti destructi Domino Marchioni Badensi cum aedificiis restituendum. Destruetur etiam ea pontis pars, quae illuc ab Insula pertingit, a neutra parte deinceps reparanda.

XXV. Demolienda praeterea a Rege Christianissimo Munimenta post pacem Neomagensem Castro Trarbacensi addita, nec non Fortalitium Montroyal ad Mosellam, a nullo posthac reaedificanda, relicta [orig: relict‚] tamen in pristino statu arce Trarbacensi et una cum Urbe et appertinentiis prioribus possessoribus plenarie restituenda.

XXVI. Eadem quoque demoliendi ratio obtinea in Munimentis arci Kurburgensi a Rege Christianissimo additis: post quae destructa, arx haec cum integra relicta Urbe Kirn non minus ac reliqua ad Principem Salmensem eiusque Agnatos, Rheingravios et Wildgravios spectantia bona, nominatim etiam Principatus Salmensis, ceteraque illis reddentur, eodem omnino modo et iure possidenda, quo ea ante destitutionem possederunt [orig: possedÍrunt], et pace hac conventum est.

XXVII. Idem etiam de destruendis novis Munimentis arci Eberenburgensi a Rege Christianissimo adiectis, eaque Baronibus de Sickingen cum reliquis ad illos spectantibus bonis ab utraque parte redendis cautum esto.



page 121, image: s0121b

XXVIII. Cum Dominus Dux Lotharingiae hoc in bello cum Sacra Caesatea Maiestate coniunctus sit, et paresenti tractatu comprehendi voluerit, restituetur pro se, heredibus et successoribus suis in liberam et plenariam possessionem eorum Statuum, locororum et bonorum, quae Patruus eius Dux Carolus anno millesimo sexcentesimo septuagesimo (cum a Christianissimi Regis armis occupata fuerunt [orig: fuÍrunt] ) possidebat, exceptis tamen mutationibus, atticulis sequentibus explanandis.

XXIX. Restituet in primis Sacra Regia Maiestas Christianissima Domino Duci Urbem veterem et novam Nancei, cum omnibus appertinentiis, cumque Tormentis bellicis, quae in Urbe veteri tempore occupationis reperta fuerunt [orig: fuÍrunt], ea [orig: e‚] tamen conditione, ut integris telictis omnibus Vallis et Propugnaculis Urbis veteris, uti et portis Urbis novae, huius Valla et Propugnacula non minus ac omnia utriusque Munimenta exteriora, impensis Sacrae Regiae Maiestatis solo plane aequentur, nullo deinceps tempore reparanda, nisi quod Dominus Dux eiusve successores Urbem novam simplici et aequali muro absque angulis claudere possint, quandocumque libuerit.

XXX. Evacuabit quoque S. R. M. Christianissima castrum Bitsch cum omnibus appertinentiis, uti et castrum Homburg, destructis prius Munimentis amplius non reparandis, ita tamen, ut ipsis castris, et quae illis iuncta sunt, oppidis nullum damnum inferatur, sed ea omnino illaesa conserventur.

XXXI. Suffragabuntur porto Domino Duci omnia de unionibus seu reunionibus articulo quarto statuta, ac si hic [orig: hÓc] verbotenus repetita essent, ubicumque aut quomodocumque factae seu decretae fuerint.

XXXII. Reservat sibi vero S. R. M. Christianissima Fortalitium Saarlovis cum dimidia leuca in circuitu a Commissariis Regiis et Lotharingicis designanda, cumque omni superioritatis et supremi Dominii iure perpetuo possidendum.

XXXIII. Urbs quoque et Praefectura Longvicensis una cum suis pertinentiis et dependentiis cum omni superioritate, supremo Dominio et proprietate maneat in perpetuum penes Dominum Regem Christianissimum eiusque heredes et successores: nihilque iuris in posterum in iis praetendere possit Dominus Dux eiusque heredes et successores: sed in praedictae urbis et praefecturae permutationem Sacra Regia Maiestas Christianissima, aliam Domino Duci cedet, in uno ex tribus Episcopatibus eiusdem amplitudinis et valoris praefecturam, de qua bona [orig: bon‚] fide inter eosdem Commissarios conveniet: eaque [orig: e‚que] sic cessa [orig: cess‚], et in Dominum Ducem a Rege Christianissimo translata, tam ipse Dux, quam ipsius heredes et successores fruentur in perpetuum cum omnimodis superioritatis, supremi Dominii et proprietatis iuribus.

XXXIV. Pateat semper Regio militi ad loca limitanea pergenti aut inde redeunti sine obstaculo aut impedimento transitus innoxius per ditionem Domini Ducis, praevia [orig: praevi‚] tamen semper notificatione rempestiva [orig: rempestiv‚], et ut transiens miles non evagetur, nec diverticula quaerat, sed via ordinaria et brevissima utatur, et iter absque mora debite acceleret, nullam vim, nullumque damnum locis vel subditis Ducis inferat, annonamque ac alia necessaria a Commissariis Lotharingicis subministranda parata [orig: parat‚] pecunia [orig: pecuni‚] solvat, abolitis vicissim et in potestatem Domini Ducis sine exceptione plene redeuntibus viis et locis quae Sacrae Regiae Maiestati Christianissimae per pacem Neomagensem reservata fuerunt [orig: fuÍrunt].

XXXV. Beneficia Ecclesiastica usque ad diem praesentis tractatus a Rege Christianissimo collata, penes modernos possessores, qui ea a S. M. R. consecuti sunt, quieta relinquantur.

XXXVI. Sancitum praeterea fuit, ut omnes processus, sententiae atque decreta lata per Consilium, Iudices aut alios Regiae Maiestatis Christianissimae Officiales in controversiis et actionibus ad finem perductis, tam inter subditos Ducatus Lotharingiae et Barri, quam alios, tempore, quo Rex Christianissimus hosce Status possedit, locum habeant, ac plenum integrumque suum sortiantur effectum, non secus ac si S. R. Maiestas eorum possessor mansisset, neque dictas sententias et decreta in dubium vocare, annullare, aut exsecutionem illorum retardare aut impedire integrum erit. Partibus quidem licitum erit iuxta ordinem et dispositionem legum atque constitutionum confugere ad revisionem actorum, interim tamen sententiae suo in robore et vigore maneant.

XXXVII. Restituentur mox a ratihabita pace Domino Duci, archiva et documenta literaria, quae in Gazophilacio Naceano et Barrensi, atque in utraque Camera Computorum sive alibi locorum habeantur et ablata fuerunt [orig: fuÍrunt].

XXXVIII. Poterit statim a ratihabita pace Dominus Dux in Ducatus Latharingiae et Barri Commissatios mittere, qui rebus illius attendant, iustitiam administrent, Teloniorum, Salinarum, aliorumque iurium curam gerant, cursum publicum disponant, ceteraque agant, quae ad Regimen a Domino Duce eodem tempore plene suscipiendum pertinere queant.

XXXIX. Ratione vectigalium seu teloniorum, eorumve immunitatis iu vectura salis, et lignorum, sive terra [orig: terr‚], sive per flumina, servetur status seu consuetudo anni 1670. nulla [orig: null‚] innovatione permissa [orig: permiss‚].



page 122, image: s0122a

XL. Maneat antiquus usus et libertas commerciorum inter Lotharingiam et Ditionem Metensem, Tullensem et Virodunensem, mutuoque utriusque partis beneficio in posterum exacte servetur.

XLI. Serventur similiter in pristino suo vigore et robore concordata illaesa inter Christianissimos Reges et Duces Lotharingiae inita.

XLII. Domino Duci, eiusque fratribus post restitutionem integrum erit, ius, quod sibi in diversis causis competere asserunt, via [orig: vi‚] ordinaria [orig: ordinari‚] persequi, non obstautibus sententiis, quae ipsis absentibus et non auditis latae dici possint.

XLIII. In iis, quae hic aliter expresse conventa non sunt, observentur quoque ratione Domini Ducis eiusque Ditionum et subditorum ea, quae hoc tractatu maxime ß. Restitutentur utriusque partis Vasalli, etc. ß Simul atque Instrumentum Pacis, etc. et ß. et ut ad Subditos, etc. eauta sunt, ac si hic [orig: hÓc] speciatim enuntiata essent.

XLIV. Dominus Cardinalis de Furstenberg restituetur in omnia iura, bona fuedalia ac allodialia, beneficia, honores et praerogativas, quae Sacri Imperii Principibus et membris competunt, tam ratione Episcopatus [orig: EpiscopatŻs] Argentoratensis a dextra parte Rheni, quam Abbatiae Staveloensis, aliasve, frueturque cum Agnatis seu Cognatis, qui illi adhaeserunt [orig: adhaesÍrunt], et domesticis, plena [orig: plen‚] amnestia [orig: amnesti‚] et securitate omnium factorum dictorumque et quorumlibet contra illum illosve decretorum, nec ipse, illiusque heredes, aut Agnati seu Cognati et domestici, ob hereditatem defuncti Domini Electoris Maximiliani Henrici a Dominis Electoribus Coloniensi et Bavariae, eorumque heredibus aut quibuscumque aliis conveniri unquam poterunt, uti nec vicissim ex illa hereditate seu ob legata sibi relicta vel res donatas Dominus Cardinalis eiusque Agnati seu Cognati et domestici, aut causam ab iis habentes quicquam quovis modo a Dominis Electoribus petere debebunt, omni iure, praetensione seu actione personali ac reali penitus exstincta. Eadem [orig: E‚dem] amnestia [orig: amnesti‚] et securitate gaudebunt, eodemque omnino iure utentur ex Canonicis Coloniensibus ii, qui partes illius secuti et Canonicatibus ac beneficiis privati fuerunt [orig: fuÍrunt], restituenturque cum omnibus Canonicorum, beneficiorum et dignitatum iuribus in eum Capituli Cathedralis et Collegiatarum Ecclesiarum locum et ordinem, quo ante depositionem fuerunt [orig: fuÍrunt], ita tamen, ut reditibus penes modernos possessores manentibus, hiaeque ac restituti communibus dignitatum et beneficiorum tirulis et functione, priore tamen loco restitutis delato, fruantur, post possessorum vero obitum aut voluntariam resignationem, restituti soli dignitates et reditus protinus occupent, interea quoque pro ordine, quem inter se habent, singuli novas praebendas proxime vacaturas, consequantur. Hocque eitam superioribus Ecclesiasticis, ad quos res pertinet, grata fore nullatenus dubitatur. Heredes quoque illorum Canonicorum, qui pariter destituti durante bello decesserunt [orig: decessÍrunt], quorumque bona, reditus et iura sequestrata aut fisco addicta fuerunt [orig: fuÍrunt] in hisce recuperandis beneficio ß. Restituentur omnes utriusque partis Vasalli, ... plene gaudebunt ea [orig: e‚] expresse addita [orig: addit‚] conditione, ut legata a defunctis ad pias causas relicta iuxta eorum dispositionem ex censibus assignatis absque mora solvantur. XLV. Amnestia [orig: Amnesti‚] quoque comptehendantur specialiter Landgravii Hassiae Reinfelsenses, et in eum statum, quoad Arcem Rheinfels totumque Comitatum inferiorem Cattimelibocensem cum omnibus iuribus ac dependentiis reponantur, in quo eorum Pater Landgravius Ernestus ante initium huius belli exstitit, salvis tamen ubivis iuribus Domino Landgravio Hasso-Cassellano competentibus.

XLVI. Restituentur omnes utriusque partis Vasalli et subditi, Ecclesiastici et saeculares, Corpora, Universitates et Collegia honoribus, dignitatibus et beneficiis, quibus aute bellum gaudebant, uti et in omnia iura, bona, mobilia, et immobilia, census quoque seu reditus, etiam qui redimi possunt, et qui vita [orig: vit‚] terminantur (dummodo sors exstincta non sit) tempore et occasione belli occupata seu detenta, una cum iuribus, actionibus et successionibus, quae ipsis, durante bello, evenerint, ita tamen, ut nihil ratione fructuum seu proventuum post occupationem seu detentionem ad diem usque ratibabitae pacis perceptorum, aut pensionum cessarum petere possint. Similiter peti amplius non poterunt debita, merces et mobilia tempore et ratione belli fisco addicta vel auctoritate publica [orig: public‚] in alios usus conversa, adeo que nec creditores eiusmodi debitorum, nec Domini earum mercium aut mobilium, eorumque heredes aut causam ab iis habentes, ea persequi aut restitutionem seu satisfactionem praetendere unquam debebunt. Restitutiones hae ad eos quoque extendentur, qui partes contrarias secuti sunt, quive eo nomine suspecti fuerunt [orig: fuÍrunt], et quibus post Pacem Neomagensem bona, reditus aut iura ideo, quo alibi habita verint vel hommagium non praestiterint, aut similes ob causas, seu praetextus ablata fuerunt [orig: fuÍrunt], quique proinde virtute Pacis huius in Principis sui gratiam redibunt, sicut et in pristina iura et quaevis bona, qualia haec tempore conclusionis et subscriptionis huius Tractatus [orig: TractatŻs] fuerunt [orig: fuÍrunt] . Atque omnia isthaec statim a ratihabita [orig: ratihabit‚] Pace exsecutioni mandabuntur, non obstantibus ullis donationibus, concessionibus, alienationibus, declarationibus, confiscationibus, commissis, impensis, meliotionibus, sententiis interlocutoriis et definitivis ex contumacia, partibus et non auditis latis, quae sententiae et res iudicatae nullae erunt, et perinde habebuntur, ac si iudicatae aut pronuntiatae non essent, plena [orig: plen‚] libertate et integra [orig: integr‚] manente iis omnibus in Patriam, seu ad bona ista redeundi, utque iis non minus ac censibus et reditibus, vel ipsi frui, aut alibi, ubicumque ipsis visum fuerit, domicilium figere seu morari possint, prout elegerint, omni violentia [orig: violenti‚] seu


image: s0122b

coactione penitus exclusa [orig: exclus‚]. Tumque fas illis erit per procuratores non suspectos bona et reditus administrare, iisque uti frui, exceptis tamen beneficiis Ecclesiasticis residentiam requirentibus, quae personaliter administrari, et obiri debeunt. Omnibus denique uttiusque partis subditis libera facultas erit, bona mobilia, et immobilia census et reditus, quae sub alterutrius ditione habent, vendendi, permutandi, alienandi et transferendi, aliterve de iis inter vivos et per ultimam voluntatem disponeudi, ita ut quilibet, subditus vel exstaneus, ea emere seu acquirere possit, nulla [orig: null‚] alia [orig: ali‚] seu ulteriori permissione superioris requirenda [orig: requirend‚] praeter eam, quae hoc articulo continetur.

XLVII. Si aliqua beneficia Ecclesiastica mediata vel immediata, durante hoc bello, ab una alterave parte in Terris seu locis sibi tunc subiectis iuxta primaevae institutionis ac generalium vel particularium de iis factorum statutorum legitimorum normam aut aliam quamvis a summo Pontifice canonice factam dispositionem capacibus collata fuerint, ea non minus atque illa beneficia Ecclesiastica quae ante praesens bellum in locis ex hac Pace restituendis tali modo collata fuerunt [orig: fuÍrunt], praesentibus possessoribus relinquantur, ita ut nec in illorum possessione vel legitima administratione, nec in fructuum perceptione, a quocumque turbari aut impediti vel eorum nomine seu causa [orig: caus‚] praeterita [orig: praeterit‚] aut praesenti in ius vocari, conveniri, aut quavis ratione inquietari seu molestari unquam possint aut debeant, ut tamen ea praestent, quae sibi ratione illorum benficiorum incumbunt.

XLVIII. Cum tranquillitatis publicae intersit, ut pax conclusa Augustae Taurinorum 29. Augusti 1696. inter Sacram Regiam Maiestatem Christianissimam et Dominum Sabaudiae Ducem exacte observetur, illam quoque Pace hac comprehendi et confirmari placuit, ut eiusdem cum Pace hac vigoris sit et perpetuo maneat. Confirmantur praeterea sigillatim, quae Pace Westphalica [orig: Westphalic‚] et Neomagensi superius restabilita [orig: restabilit‚] pro Domo Sabaudica cauta sunt, et hic [orig: hÓc] nominatim repetita censentur; ita tamen ut per factam restitutionem Pinaroli eiusque dcpendentiarum nulla in parte minui aut alterari queat obligatio, quam Sacra Regia Maiestas Christianissima in se suscepit solvendi Domino Mantuae Duci, quadringenta nonaginta quatuor milia aureorum, in liberationem Domini Ducis Sabaudiae; prout in Instrumento Westphalicae Pacis fusius declaratum est. Atque ut ea plenius et firmius corroborentur, omnes et singuli Principes Pacis generalis consortes, quas inter se pro maiori securitate stipulantur sponsiones seu guarantias, easdem Domino Duci Sabaudiae praestant, et ab eo viscissim accipient. XLIX.

Redditione vero seu restitutione quacumque locorum, personarum, rerum aut iurium a Gallia facta aut facienda, redintegratis seu redintegrandis nihil novi iuris acquiretur. Siv vero aliorum contra illos praetensiones fuerint, hae post factam restitutionem, quae propterea nullatenus differri debet, loco convenienti proponendae, examinandae et decidendae erunt.

L. Simul atque Instrumentum Pacis huius a Dominis Legatis Extraordinariis et Plenipotentiariis subscriptum et signatum fuerit, cesset omnis cuiuscumque generis hostilitas ac violentia. aedificiorumque, Vinearum et Silvarum vastatio aut arborum caesio: deducanturque ilico post ranhabitiones commutatas utrinque copiae ex locis non munitis ad alteram partem pertinentibus. Loca vero munita ex pace hac restituenda tradatur intra triginta dies a rathabita Pace, aut citius, si fieri poterit, iis, qui praecedentibus articulis nominati sunt, vel si expressi non fuerint, illis, qui immediate ante destitutionem in possessione fuerunt [orig: fuÍrunt], absque ulla munimentorum aut aedificiorum publicorum vel privatorum destructione, aut status [orig: statŻs], in quo nunc sunt, deterioratione, vel quarumvis impensarum in vel ob ea factarum repetitione, ullave [orig: ull‚ve] militum aut eorum nomine vel alia de causa facienda exactione, aut rerum ad incolas spectantium vel ex hac Pace relinquendarum ablatione. Demolitio autem qualiscumque destruendorum, de qua supra convenit, absque impensis et molestia alterius partis, minorum quidem intra mensem, maiorum vero intra duos menses, aut citius, si fieri poterit, plene perficiatur. Reddantur praeterea bona [orig: bon‚] side statim a Ratificationibus commutatis omnia Archiva et documenta literaria, non ea tantum, quae ad loca Sacrae Caesareae Maiestati et Imperio eiusque statibus et membris restituenda aut relinquenda pertinent, sed et omnia illa, quae ex Camera et urbe Spirensi, alibique in Imperio ablata sunt, etsi eorum mentio specialis in hac conventione facta non sit. Captivi quoque utrinque facti ratione belli plenae libertati absque lytro testituantur, maxime ii, qui remis addicti aut alias [orig: ali‚s] ad opus publicum damnati fuerunt [orig: fuÍrunt].

LI. Et ut ad subditos utriusque partis plenior Pacis fructus mox pervenire possit, convenit, ut quaecumque contributiones pecuniae, frumenti, vini, foeni, lignorum, pecudum, aut alterius nominis, licet alterutrius subditis iam imperatae aut per pacta stabilitae fuerint, uti et pabulationes omnis generis in alterius ditione statim a die rati habitionis omnino cessent, et quod tum ex eiusmodi aliisque contributionibus, indictionibus aut exactionibus residuum debebitur, penitus abolitum sit et maneat, obsides etiam ex quacumque causa hoc bello dati aut abducti sine more absque aere reddantur, libereque in Patriam dimittantur.

LII. Redeant quoque mox a subscripta pace commericia inter Sacrae Caesareae Maiestatis Imperiique et Sacrae Regiae Maiestatis Christianissimae, Regnique Galliae subditos durante bello prohibita, in eam, quae ante bellum fuit, libertatem, fruanturque utrinque omnes et


image: s0123a

singuli, nominatim Urbium Imperialium et Emporiorum Hanseaticorum cives et incolae terra [orig: terr‚] marique plenissima securitate, pristinis iuribus, immunitatibus, privilegiis et emolumentis et sollemnes tractatus aut vetustam consuetudinem obtentis, ulteriori conventione post pacem remissa [orig: remiss‚].

LIII. Omnia per hanc pacem conventa valeant, ac perpetua [orig: perpetu‚] firmitate nitantur, observenturque et exsectioni mandentur, non obstantibus sed abrogatis et cassatis omnibus, quae contraria credi, allegari, aut excogitari unquam possint, etsi talia sint, eorum specialior, seu amplior mentio fieri debeat, aut abrogatio, seu annulatio nulla seu invalida dici posse videatur.

LIV. Utrique contrahentium parti liceat pacem hanc eiusque observationem foederibus, munimentis in proprio solo, extra loca tamen superius nominatim excepta, pro arbitrio exstruendis et ampliandis, praesidiisque et stationibus, atque aliis mediis ad defensionem comparatis firmare: cum aliis quoque Regibus, Principibus et Rebus publicis, tum in primis Sueciae Regi, ceu Mediatori, aeque ac virtute pacis Westphalicae eam asserere, Sacraeque Caesareae Maiestati, Imperioque, et Sacrae Regiae Maiestati Christianissimae guarantiam praestare semper fas erit.

LV. Et cum Sacra Caesarea Maiestas, Imperiumque, et Sacra Regia Maiestas Christianissima grato animo agnoscant indefessa studia et offica, quae Serenissimus sueciae Rex tranquillitati publicae reducendae impendit, utrinque placuit, eum cum Regnis et Provinciis suis praesenti hoc tractatu omni meliori modo nominatim comprehendi.

LVI. Porro quoque Sacrae Caesareae Maiestatis et Imperii nomine pace hac comprehenduntur praeter nominata iam Imperii membra etiam reliqui Electores, Principes, Status et membra Imperii, interque ea sigillatim Episcopus et Episcopatus Basileensis, cum omnibus eorum ditionibus, praerogativis et iuribus: tum et Tredecim Helvetiorum Cantones cum eorum foederatis, nominatim cum Republica [orig: Republic‚] et Civitate Genevatum et dependentiis, Urbe et Comitatu Neocomensi ad Lacum, Civitatibus Sancti Galli, Mulhusae et Biennae, tribus Ligis Rhaeticis seu Grisonibus, Septem Decimis Valesianis et Abbate Sancti Galli.

LVII. Nomine Sacrae Regiae Maiestatis Christianissimae comprehenduntur pariter tredecim Cantones Helvetiae eorumque Foederati, et nominatim Res publica Valesianorum.

LVIII. Includentur etiam paci omnes illi, qui ante permutationem ratihabitionum, vel postea intra sex menses ab una vel altera parte ex communi consensu nominbuntur.

LIX. Pacem hoc modo conclusam promittunt, Legati Caesarei et Regii, Deputatorumque Imperii Ordinum Plenipotentiarii ab Imperatore, Imperio, et Rege Christianissimo ad formam hic [orig: hÓc] mutuo placitam ratihabitum et ratificationum Instrumenta intra sex septimanarum spatium ab hodierno die computandarum, aut citius, si fieri queat, hic [orig: hÓc] reciproce commutatum iri.

LX. In quorum fidem robutque tam Caesarei quam Regii Legati Extraordinarii et Plenipotentiarii, una cum Electorum, Princi pum et Statuum Imperii ad hunc actum Deputatorum Plenipotentiariis tabulas has propriis manibus subscripserunt [orig: subscripsÍrunt] et sigillis suis muniverunt [orig: munivÍrunt].

Acta haec sunt in Palatio Risvicensi in Hollandia, trigesima [orig: trigesim‚] die mensis Octobris Anno Domini millesimo sexcentesimo nonagesimo septimo.

(L. S.) D. A. C. a Caunitz. (L. S.) Henr. C. de Stratman. (L. S.) I. F. L. B. a Setlern. (L. S.) de Harlay Bonneuil [orig: BonneŻil]. (L. S.) Verius de Crecy. (L. S.) de Callieres. Nomine Em. Elect. Mogunt. Nomine Seren. Bavariae Elect. (L. S.) M. Fridericus Baro de Schonborn Legat. (L. S.) de Prielmayer, Legatus Extraordinarius et Plenipotentiarius. (L. S.) Ignatius Antonius Otten. Plenipotentiarius. (L. S.) Georgius Vilhelmus Moll Plenipotentiarius. Nomine Domus Austriace. (L. S.) Franc. Rudolphus ab Halden L. Baro de Trazberg etc. Nomine Magni Ordinis Teutonici Magistri. (L. S.) Carolus B. a Loe, Ordinis Teutonici Eques. Nomine Celsissimi Principis et Episcopi Herbipolensis. (L. S.) Ioannes Conradus Philippus Ignatius de Tastungen. Nomine Eminentissimi et Celsissimi Electoris Trevirensis ut Episcopi Spirensis. (L. S.) Ioannes Hernricus de Kaysersfeld Plenipotentiarius. Nomine Celsissimi Principis et Episcopi Constantiensis. (L. S.) Fridericus a Durheim


page 123, image: s0123b

Nomine Reverendissimi et Celsissimi D. Episcopi et Principis Hildesiensis. (L. S.) Carolus Paulus Zimmerman, Celsitudinis suae Cancellarius, Consiliarius intimus, et Plenipotentiarius. Nomine Sereniss. et Reverendissimi Electoris Coloniensis tamquam Episcopi et Principis Leodiensis. (L. S.) Ioannes Conradus Norff deputatus Plenipotentiarius. Nomine Reverendissimi et Celsissimi Episcopi, et Principis Monasteriensis. (L. S.) Ferdinandus L. B. a Plettenberg exlenhausen, Ecclesiae Cath. Paderb. Monast. et Hildes. respec. Decan. et Capit. Nomine Serenissimi Electoris Palatini, ut Ducis Neoburgici. (L. S.) Ioannes Henricus Hetterman Plenipotentiarius. Nomine Serenissimi Ducis Wurtenbergici. (L. S.) Io. Georgius Nobilis de Kulpis S. R. Imp. Eques Consil. Status [orig: StatŻs] intimus et Consil. Director. (L. S.) Antonius gunterus de Hespen Consiliarius in Consilio superiori et Plenipotent. Serenissiml Domim Ducis. Nomine Serenissimi Principis Badae Badensis. (L. S.) Carolus Ferdinandus. L. B. de Plittersdorff salvo alternationis ordine. Nomine Collegii Abbatialis Sueviae. (L. S.) Ioseph. Anton. Eusebius ab Halden in Neidtberg L. B. de Autenriedt Plenipotentiarius. Nomine Comitum Scamni Wetteravici. (L. S.) Carolus Otto Comes a Solms. (L. S.) F. C. ab Eclelsheim Consiliarius Hanoviensis et Plenipotent. Nomine liberae et Imperialis Civitatis Coloniae Agrippinae. (L. S.) Herman Ioseph Bullingen Syndicus et Plenipotentiarius. Nomine Civitatis Augustae Vindelicorum. (L. S.) Ioannes Christophorus a Dirheim Plenipotentiarius. Nomine Civitatis Imperialis Francofurti. (L. S.) Ioannes Iacobus Muller Plenipotentiarius. (L. S.) Ioannes Melchior Lucius I. U. L. Syndicus et Plenipotent.

ARTICULUS SEPARATUS.

AD maiorem elucidationem articuli Restituentur a Rege Christianissimo Domino Electori Palatino etc. 8. Instrumenti pacis hodie subscriptae hic amplius statuere placuit, ut in proponendis et decidendis D. Ducissae Aurelianensis adversus d. Electorem Palatinum praetensionibus seu iuribus haec servetur ratio. Ubi de loco congressus [orig: congressŻs] inter utrumque Arbittum intra tempus ratihabitioni pacis praefixum convenerit, parti utrique ille locus significabitur, illucque intra bimestre spatium a plenaria restitutione Domini Electoris Palatini iuxta allegatum articulum facta [orig: fact‚] numerandum Delegati Dominorum Arbitrorum mittentur. Exhibeatur tum illic intra mensem sequentem, a Domina Ducissa, integra designatio praetensionum, seu petitionum adversus Dominum Electorem, illaque intra occiduum Domino Electori communicetur. Deducantur inde et Dominorum Arbitrorum Delegatis ibidem tradantur, inter alios quaturo menses, eadem [orig: e‚dem] die ab his nominanda, utriusque partis fundamenta in quadruplo; ex quibus singuli Arbitri unum exemplar penes se retinebunt, tertium ad acta communia arbitrii reponetur, quartum vero partibus hinc inde intra octiduum communicabitur. Respondeatur pari ratione, et Dominorum Arbitrorum Delegatis eadem [orig: e‚dem] die in quadruplo exhibeatur utriusque partis responsio, partibus rursum vice mutua [orig: mutu‚] intra octiduum extradenda [orig: extradend‚]. Intra quatuor subsequentes menses ad conclusionem causae utrinque procedatur, et Arbitrii sententiae simul submittatur, atque haec conclusio et submissio, partibus ad notitiam communicetur, actaque praesentibus partium Procuratoribus, quod dici solet, inrotulentur. Viso dein et examinato utriusque partis iure intra sex menses a Dominis Arbitris eorumve Delegatis iuratis in loco congressus [orig: congressŻs] sententia secundum Leges et Constitutiones Imperii publice feratur, et ubi concors fuerit, exsecutionis plene mandetur, Sin Domini Arbitri eorumve Delegati in sententia diseordes fuerint, acta Arbitrii communia intra bimestre spatium a die sententiae inchoandum, communibus partium suptibus Romam deferantur, et summo Pontifici, tamquam Super-Arbitro exhibeantur, quo rem


page 124, image: s0124a

iterum examinandam, Delegatis neutri partium suspectis, et iuratis intra bions menses committat, hique super actis prioribus, nulla [orig: null‚] ulteriore deductione partibus permissa [orig: permiss‚], intra sex menses proxime secuturos, uti dictum est, iuxta Leges et Constitutiones Imperii ultimam sententiam proferant, nullo modo convellendam, sed absque ulla mora aut contradictione a Dominis Arbitris exsecutioni demandandam. Quod si alterutra pars in proponendis, deducendis aut probandis praetensionibus, et iuribus moram fecerit, licebit nihilominus alteri parti in terminis constitutis, qui extendi numquam debebunt, iura sua deducere et exhibere, atque Arbitris aeque ac Super-Arbitro ea [orig: e‚] qua [orig: qu‚] expreslum est ratione procedere, sententiamque iuxta exhibita acta, et probata pronuntiare et exsequi. Processu tamen hoc non obstante cum ab ipsismet partibus tum a Dominis Arbitris via amicabilis compositionis tentetur, nihilque omittatur, quod ad terminandam amice controversiam pertinere possit. Cum etiam articulo pacis iam allegato convenerit, ut donec haec controversia finem accipiat, annua summa ducentarum millium librarum Turonensium, seu centenorum millium Florenorum Rhenensium, a Domino Electore Palatino, Dominae Ducissae Aurelianensi exsolvatur, ratione huius solutionis et termini, a quo inchoare debeat, porro specialiter conventum est, ut ista praestatio tunc demum incipiat, postquam iuxta tenorem dicti articuli mentionatae inibi Ditiones et loca, Domino Electori plenarie restituta fuerint. Ut autem Domina Ducissa Aurelianensis de solutione praefatae summae tanto securior esse possit, Dominus Elector tot ex administratoribus seu Collectoribus Praefecturae Germersheimensis aliorumque locorum Palatinorum quot suffecerint, ante ratihabitam pacem nominabit, qui eam Dominae Ducissae, vel eiusdem Mandatario Landaviae singulis annis, dimidia [orig: dimidi‚] parte quovis semestri solvenda [orig: solvend‚], praestandam in se suscipiant, quique si non satisfecerint, via [orig: vi‚] iuris ordinaria [orig: ordinari‚], et si ulterior necessitas urgeat, vel ab ipso Rege Christianissimo exsecutione militari ad solvendum cogi possint. Fiet autem haec solutio ea [orig: e‚] lege, et conditione, ut ea, quae ratione dictae annuae praestationis Dominae Ducissae Aurelianensi, decisione coram Arbitris pendente soluta, cum praetensionibus, si quae ab Arbitris eidem adiudicarentur, compensanda, vel si nihil, aut minus illi deberi decideretur, restituenda veniant, haecque compensatio vel restitutio non minus, quam ipsa controversia per sententiam arbitralem determinetur. Si vero Domina Ducissa Aurelianensis formulae compromissi in exhibenda designatione praetensionum, instructione causae, et Responsione ad exhibita Palatina non satisfecerit, sed in mora fuerit, cursus dictae praestationis annuae pro isto solum temporis spatio sistetur, ipso causae processu iuxta eandem compromissi formulam progrediente.

Acta haec sunt in Palatio Risvicensi 30. Octobris 1697.

(L. S.) D. A. C. a Kaunitz. (L. S.) Henr. C. de Stratman. (L. S.) I. F. L. B. a Setlern. (L. S.) De Harlay Bonneuil [orig: BonneŻil]. (L. S.) Verius de Crecy. (L. S.) N. Callieres. Nomine Em. Elect. Mogunt. Nomine Seren. Bavariae Electoris. (L. S.) M. Fridericus Baro de Schonborn Legat. (L. S.) De Prielmayer, Legatus Extraordinarius et Plenipotentiarius. (L. S.) Ignatius Antonius Otten. Plenipotentiarius. (L. S.) Georgius Vilhelmus Moll, Plenipotentiarius. Nomine Domus Austriace. (L. S.) Franc. Rudolphus ab Halden L. Baro de Trazberg. Nomine Magni Ordinis Teutonici Magistri. (L. S.) Carolus B. a Loe, Ordinis Teutonici Eques. Nomine Celsissimi Principis et Episcopi Herbipolensis. (L. S.) Ioannes Conradus Philippus Ignatius de Tastungen. Nomine Eminentissimi et Celsissimi Electoris Trevirensis ut Episcopi Spirensis. (L. S.) Ioannes Hernricus de Kaysersfeld Plenipotentiarius. Nomine Celsissimi Principis et Episcopi Constantiensis. (L. S.) Fridericus a Durheim Nomine Celsissimi ac Reverendissimi Principis et Episcopi Hildesiensis. (L. S.) Carolus Paulus Zimmerman, Celsitudinis suae Cancellarius, Consiliarius intimus, et Plenipotentiarius. Nomine Serenissimi et Reverendissimi Electoris Coloniensis, tamquam Episcopi et Principis Leodiensis. (L. S.) Ioannes Conradus Norff Deputatus Plenipotentiarius.


image: s0124b

Nomine Reverendissimi et Celsissimi Episcopi et Principis Monasteriensis. (L. S.) Ferdinandus L. B. a Plettenberg ex Lenhausen, Ecclesiae Cathedral. Baderborn. Monast. et Hildesh. respective Decan. et Capit. Nomine Serenissimi Electoris Palatini tamquam Ducis Neoburgici. (L. S.) Ioannes Henricus Hetterman, Plenipotentiarius. Nomine Serenissimi Marchionis Badae-Badensis. (L. S.) Carolus Ferdinandus L. B. de Plittersdorff, salvo alternationis Ordine. Nomine Collegii Abbatialis Sueviae. (L. S.) Ioseph Anton. Eusebius ab Halden in Neidberg L. Baro de Autenriedt. Plenipotentiarius. Nomine liberae et Imperialis Civitatis Coloniae Agrippinae. (L. S.) Herman Ioseph BŁllingen, Syndicus et Plenipotent. Nomine Civitatis Augustae Vindelicorum. (L. S.) Ioannes Christophorus a Dierheim Plenipotent.

Nomina et Tituli Excellentissimorum Dominorum LEGATORUM, PLENIPOTENTIARIORUM, MINISTRORUM PUBLOCORUM DEPUTATORUM etc. Qui Concilio Pacis Generalis interfuerunt [orig: interfuÍrunt] Rysvici, in Palatio, Aedes Neuburgensis, dicto. Aliorumque, qui actu Hagae-Comitum exsistunt. Omnia secundum Ordinem cuiusque Regni aut Ditionis Alphabeticum.

Anglia. Excellentissimus Dominus Thomas Pembrochiae et Montgommerici Comes, Baro Herbert a Cardiff, privati Angliae Sigilli Custos, Regi Britannico ab intimis conciliis, Unus ex Dominis Regni Angliae Administratoribus, Primus Extraordinarius et Plenipotentiarius ad Pactum de Pace Legatus. Excellentissimus Dominus Eduardus Vice-comes Villiers a Datford, Baro in Hoo, Eques Angliae Marschalli dignitate ornatus, apud Ordines Belgii Foederati regis Magnae Britanniae nomine Legatus, unusque ex Dominis Hiberniae Regni Gubernatoribus, Extraordinarius, et Plenipotentiarius ad Pactum de Pace Legatus. Excellentissimus Dominus Robertus, Lord Lexington, Averae Baeo, Nobilis ab intimis Regis cubiculis, Legatusque eius apud Caesaream Maiestatem Extraordinarius, dictusque Magnae Britanniae Regis Extraordinarius et Plenipotentiarius ad Pactum de Pace Legatus, Utpote qui tunc temporis Austriorum viennae degeret. Excellentissimus Dominus Iosephus Wiliamson, Eques, ab intimis Regis Consiliis, Tabularii Custos et Curator, Unus ex Supremi Angliae Senatus [orig: SenatŻs] Patribus, Extraordinarius et Plenipotentiarius Magnae Britanniae Regis nomine ad Pactum de Pace Legatus. Dominus Prior Nobilis ab iutimis Regis Cubiculis, primusque Hiberniae a Secretis nuncupatus, Legationi ad Pactum de Pace a Secretis. Bavaria. Excellentissimus Dominus Baro de Prielmeyer, Celsitudinis Bavariae Electoralis Publici Status [orig: StatŻs] gubernator, eiusque Extraotdinarius et Pelnipotentiarius ad Pactum de Pace Legatus. Dominus Richard Legationi a Secretis. Brandenburgum. Excellentissimus Dominus a Smettau, Electorali Celsitudini Brandenburgicae a Secretioribus Consiliis, et Primus eius Extraordinarius et Plenipotentiarius ad Pactum de Pace Legatus. Excellentissimus Dominus a Dankelman, Celsitudini Electorali Brandenburgicae a secretoribus Consiliis, eiusque ad Pactum de Pace Extraordinarius et Plenipotentiarius Legatus. Dominus Carolus Adolfus Hus Legationi a Secretis.


image: s0125a

Brunswic-Lunemburg-Hanover. Excellentissimus Dominus Baro a Bodmar Rei publicae Administer, ab intimis Consiliis Status [orig: StatŻs], Celsitudinis Serenissimae Electoris Brunswic-Lunenburg-Hanoverensis, et Extraordinarius Plenipotentiariusque ad Pactum de Pace Legatus. Dominus Stambke Legationi a Secretis. Colonia. Excellentissimus Dominus Baro in Mean Canonicus et Cathedralis Ecclesiae Leodiensis Beneficiarius Dominus, a Sanctioribus Consiliis, et Celsitudinis Electoralis Extraordinarius et Plenipotentiarius ad Pactum de Pace Legatus. Dania. Excellentissimus Dominus Christianus Sigfried de Plessen, Dominus in Parin et Hukendorf, Tesserae Elephantis Eques, a Secretioribus Consiliis, Aerarii Camerae Praepositus, Wardenburgo, et Iunghoffio Praefectus, Primicerius, Extraordinariorum et Plempotentiariorum Regis Daniae Nortwegiae etc. ad Generale de Pace Concilium Legatus, Magnusque Celsitudinis Regiae Principis Georgii Daniae Cubicularius. Excellentissimus Dominus Christianus a Lente, Dominus in Sarlhausen, Tesserae Dannebrogicae Eques, a Secretioribus et Sanctioribus Consiliis, Magnus Cerimoniarum Magister, Extraordinatius et Plenipotentiarius Regis Daniae, Nortwegiae etc. ad Generale de Pace Concilium Legatus. Dominus Pauwelse Legationi a Secretis. Dominus Vermehren Legationi a Secretis, qui cum Excellentissimo Domino de Plessen venit. Imperator. Excellentissimus Dominus Dominicus Andreas, Sancti Imperii, Comes a Caunitz, Velleris Aurei Torquatus Eques, a Sacntioribus Consiliis, Imperii Cubicularius et Vice-Cancellarius, Hereditarius Austerliz et Ongerisbrod Dominus, Primicerius Extraordinariorum et Plenipotentiariorum Caesareae Maiestatis ad Generale de Pace Pactum Legatus. Excellentissimus Dominus Henricus, Sancti Imperii, Comes a Stratman et Burbach, Cubicularius, Consiliarius Imperialis Auli cus, et Extraordinarius, Plenipotentiariusque Caesareae Maiestatis ad Generale Pactum de Pace Legatus. Excellentissimus Dominus Baro a Seilern etc. Consiliarius Imperialis Aulicus, Extraordinarius et Plenipotentiarius Caesareae maiestatis ad Generale de Pace Pactum Legatus. Dominus Hayeck Caesareae Maiestatis Legationi a Secretis. Hispania. Excellentissimus Dominus Don Francisco Bernardo de Quiros, Divi Iacobi Tesserae Eques, Regi in Consilio Regio Castiliae a Consiliis, Primiceriusque Catholici Regis Extraordinariorum et Plenipotentiariorum ad Generale de Pace Pactum Legatus. Excellentissimus Dominus Ludovicus Alexander de Schockard, Comes in Tirimont, Baro a Gaesbeck, et a Sanctioribus Flandriae Consiliis Supremis, Madriti Sedentibus apud Regem, a Sanctioribus et Secretioribus in Belgio Consiliis, eiusque Extraordinarius et Plenipotentiarius ad Pacis Generalis Pactum Legatus. Dominus Brule Scutarius Nobilis, Catholico Regi a Secretis. Confoederatarum Belgii Provinciarum Ordines. Excellentissimus Dominus Iacobus Borel, Dominus in Duynbeck, Westhaven et Merestein, Senator et Consul Civitatis Amstelaedami Consiliariusque Provinciae Hollandiae Deputatus, Extraordinarius et Plenipotentiarius Nomine Illustrissimorum et Praepotentium Belgii Foederati Ordinum ad Pactum de Pace Legatus. Ante Pacem obsignatam obiit. Excellentissimus Dominus Antonius Heinsius, Ordinum Hollandiae et Westfrisiae Senator Syndicus, Magni Sigilli Custos, Summus Praediorum Tribunus, Societatisque Indiarum Orientalium Director, Extraordinarius et Plenipotentiarius, Nomine Illustrissimorum et Praepotentium Foederati Belgii Ordinum ad Pactum de Pace Legatus. Excellentissimus Dominus Everardus a VVede, Dominus in Wede, Dyckvelt, Rateles, etc. Oppido Oudewater Praediatorius Dynasta, Decanus et Praeses Capituli Imperialis Sanctae Mariae Ultraiectinae, Fluvii Rheni in Ditione Ultraiectensi Praefectus Aggerum, Ordinum eiusdem Provinciae Praeses, Provinciae Ultraiectinae Deputatus, Extraordinariusque et Plenipotentiarius, Nomine Illustrissimorum et Praepotentium Foederati Belgii Ordinum ad Pacem Legatus. Excellentissimus Dominus VVilhelmus ab Haaren, Grietman in Bild, ad Frisiae Ordines Nomine Nobilium Deputatus, Athenaei Franekerani Curator, Frisiae Provinciae Deputatus, Extraordinatius et Plenipotentiarius, Nomine Illustrissimorum et Praepotentium Foederati Belgii Ordinum, ad Pactum Pace Legatus. Dominus Hamel Bruninx Legationi a Secretis. Gallia. Excellentissmus Dominus Nicolaus Augustus ab Harlay, Eques, Dominus in Bonnevil, Consiliarius Ordinarius Christianissimi Regis in omnibus Consiliis Status [orig: StatŻs], Extraordinariorum et Plenipotentiariorum Primicerius Christianissimi Regis nomine ad Pacem Generalem Legatus. Excellentissimus Dominus a Verius, Comes a Crecy, Marchio a Freon, Fort-Isle, Baro a Courcy, Dominus in Boulay, Duabus Ecclesiis, Menilletto, etc. Regis Consiliarius Ordinarius omnibusque Consiliis Status [orig: StatŻs], Christianissimi Regis Extraordinarius et Plenipotentiarius ad Pacem Generalem Legatus.


page 125, image: s0125b

Excellentissimus Dominus de Callieres, Eques, Dominus in Rochechellay, Gigny, Regi Christianissimo a Consiliis, Extraordinarius et Plenipotentiarius Christianissimi Regis ad Pacem Generalem Legatus. Moguntia. Excellentissimus Dominus Baro a Schonborn, Celsitudinis eius Electoralis Frater, Curiae Magni Mareschalli dignitate ornatus, Caesareae Maiestati a Sanctioribus Consiliis, Extraordinarius et Plenipotentiarius memorate Celsitudinis ad Pacem Legatus. Palatinatus. Excellentissimus Dominus Comes a Vehlen, Praetorius Legatus, Celsitudinis Electoralis Palatinae ad Pactum de Pace Extraordinarius et Plenipotentiarius Legatus. Saxonia. Excellentissimus Dominus Baro a Bosen, Aerarii Imperialis pro Superioris et Inferioris Saxoniae Circulo Praefectus, Armaturae Militaris Inspector et Arbiter generalis, et a Secretioribus Consiliis, Tesserae Sancti Iohannis Eques, Extroaordinarius et Plenipotentiarius Celsitudinis Electoralis Saxoniae ad Pacem Legatus. Dominus Kirchner, Legationi a Secretis. Suecia. Excellentissimus Dominus Carolus Bonde, Comes a Boernoeoe, Dominus in Hesleby, Tyresiae, Tostaholin, Graefsten, Gustafsberg, et Rezitza, Suecorum Regis Senator, Supremi Senatus Dorptensis in Livonia Praeses, eiusque Extraordinarius et Plenipotentiarius ad Pacis Generalis Mediatoriam operam Legatus. Excellentissimus Dominus Nicolaus Baro a Lillieroot, Regi Suecorum a Secretis, Eiusque ad Illustrissimos et praepotentes Belgii Foederati Ordines Extraordinarius Legatus, et Plenipotentiarius ad Pacis Generalis Mediatoriam operam Legatus. Dominus Carolus Custavus, Baro a Frisendorf, Legationi Suecicae a Secretis. Augusta Treviorum. Excellentissimus Dominus Baro a Leyen, Dominus in Saffig, Efferen, et Wesseling, Consiliarius Intimus, Magni Mareschalli dignitate ornatus et Ballivius Monasteriensis, Cobern, et Alcken, Extraordinarius et Plenipotentiarius Celsitudinis Electorialis Trevirensis ad Pactum de Pace Legatus. NOMINA Ministrorum, Plenipotentiariorum, Deputatorum et Legatorum, etc. Augusta Vindelicorum (Imperiali Civitate.) Dominus Iohannes Christophorus a Dierheim, Augustae Vindelicorum Civitatis Caesareae Senator, ad Pactum de Pace Plenipotentiarius. Ex Austria. Dominus Franciscus Rudolphus, Baro ab Helden, Dominus in Trasberg, etc. Superioris Austriae pro Caesarea Maiestare Senator Regens, Eiusque pro Familia Austriaca ad Pactum de Pace Plenipotentiarius. Ex Baden-Badensi. Dominus Carolus Ferdinandus, Baro a Plittersdorf, Dominus in Walesteg et Neukaz, Serenissimae Celsitudini Marggravio Ludovico Badensi et Hochbergensi a Secretis, Eiusque ad Pactum de Pace Plenipotentiarius. Brema [orig: Brem‚] et Bipontio. Dominus........ Snoilsky, Regi Suecorum a Consiliis, Eiusque Extraordinarius ad Comitia Dynastarum Imperii, Augustae Vindelicorum Sedentia Legatus, Nomine Bremensis et Bipontini Ducarvum ad Pactum de Pace Plenipotentiarius. Brunswick-Lunenburg. Dominus Huneken, Celsitudini Electorali Brunswick - Lunenburgensi a Consiliis, Residens, ad Concilium Illustrissimorum Confoederatorum Plenipotentiarius. Brunswick-Wolfenbuttel. Dominus Baro Fredericus a Steinberg, Consiliarius Intimus, Curiaeque Marschallus, Serenissimae Velsitudinis Ducis Brunswick- Wolfenbuttel Plenipotentiarius. Brunswick Lunenburg-Zell et Wolfenbuttel. Dominus Siegel, Consiliarius et Residens Serenissimarum Celsitudinum Ducum Brunswick Lunenburg-Zell et Wolfenbuttel, ad Illustrissimorum Confoederatorum Concilium Plenipotentiarius. Colonia (Civitate Imperiali.) Dominus Hermaunus Iosephus Bullinger, Civitatis Imperialis Coloniae Syndicus, eiusque ad Pactum de Pace Plenipotentiarius.


page 126, image: s0126a

Ex Dania, pro Holsteinensi Ducatu. Dominus Deilef Nicolaus a Lewencron, Regi Daniae, Nortwegiae etc. a Consiliis, ad Comitia Generalia Im perii Legatus, et ad Pactum de Pace Plenipotentiarius. Egmontio. Dominus Michael a Ghillet, Scutarius, Dominus in Feppin, Comiti Egmontio a Consiliis, Rei Domesticae Dominiorum negotiorumque Procurator, Eiusque Principis Extraordinarius et Plenipotentiarius ad Pactum de Pace Legatus. A Caesare. Dominus Comes ab Aversperg, Caesareae' Maiestatis Cubicularius, Consilii Imperialis Aulici Membrum, Eiusque ad Magnae Britanniae Regem Legatus Extraordinarius. Ex Franconia. Dominus Baro Wolfganck Philippus a Schrottenberg, Curiae Episcopalis Bambergensis Minister et Consiliarius, ad Pacem Nomine Circuli Franconici Plenipotentiarius. Dominus Erdmannus, Baro a Stein, Tesserae Teutonicae Eques Torquatus, Nurimbergensis Burggravius, Hereditarius Aulae Celsitudinis Brandenburg-Bareith Scutarius et ad Pactum de Pace Plenipotentiarius. Francofurto (Civitate Imperiali.) Dominus Iohannes Iacobus Muller, Francofurti Civitatis Imperialis ad Pactum de Pace Plenipotentiarius. Dominus Iohannes Melchior Lucius, Iurisconsultus, Francofurti Civitatis Imperialis Syndicus et ad Pactum de Pace Plenipotentiarius. Hamburgo urbe. Dominus a Bostel, Civitatis Hamburgi Senator et Syndicus, ad Pactum de Pace Pleniipotentiarius. Ex Hannonia. Dominus F. C. ab Eclesheim, Principis Hannoniensis Consiliarius, Eiusque ad Pactum de Pace Plenipotentiarius. Heffe- Cassel. Dominus Baro a Goerz, Dominus in Schlitz, Friedbergii Burgravius, Caesareae Maiestati Magnaeque Britanniae Regi a Sanctioribus Bellicisque Consiliis, Serenissimae Celsitudinis Land - Gravii Hesse-Cassel Curiae Praeses, et ad Pactum de Pace Plenipotentiarius. Hildeshemio. Dominus Carolus Paulus a Zimmermans, Serenissimae Celsitudini Hildesiensi ab intimis Consiliis, Conclavis Cancellarius, Reverendissimaeque Celsitudinis Hildesiensis Praeses, Imperii ad Pactum de Pace Legatus. Leodio. Dominus Ioannes Conradus Norf, Celsitudinis Electoralis Coloniensis, Leodii Principis, Senator, Eius apud Foederati Belgii Ordines Ordinarius Residens, Eiusque Extraordinarius et Plenipotentiarius ad Pactum de Pace Legatus. Ex Lotharingia. Dominus Claudius Franciscus Canon, Baro, Consiliarius et Sanctoris Consilii commentariensis, Supremae Curiae Lotharingiae et Barresii Praeses, Celsitudinisque Serenissimae Ducis Lotharingiae ad Pactum de Pace Plenipotentiarius. Lubeco. Dominus Georgius Radau, Cathedrali Praefectus, Civitatisque Lubeci Syndicus, eiusque ad Pactum de Pace Plenipotentiarius. Moguntia. Dominus Ignatius Antonius Otten, Celsitudini Electorali Moguntinae et Bambergensi a Consiliis Aulicis et Administratione, Eiusque ad Pactum de Pace Plenipotentiarius. Dominus Georgius Wilhelmus Moll, Celsitudini Elctorali Moguntinae et Bambergensi A consiliis Aulicis, et Administratione, Eiusque ad Pactum de Pace Plenipotentiarius. Monasterio. Dominus Baro a Plettenburg, Lenhausen, Consiliarius Intimus, Decanus, Canonicus, et Cathedralium Paderborn, Munster, et Hildesheim, Capitularius, ad Pactum de Pace Plenipotentiarus. A Nemorosii Ducissa. Dominus Bourret, a Consiliis et Thesauris generalibus serenissimae Celsitudini Nemorosii Ducissae, Nocomii et Valengini in Hlevetia supremae Principi, ad Pactum de Pace Extraordinarius Legatus. Ab Aureliae Duce. Dominus Abbas Theseu, Celsitudini Regiae Domini Aureliae Duci a Consiliis Ordinariis, eiusque Extraordinarius et Plenipotentiarius ad Pactum de Pace Legatus.


image: s0126b

Ex Palatino Neoburgico. Dominus Iohannes Henricus ab Hetterman, Celsitudini Electorali Palatinae a Consiliis, et nomine Neoburgi ad Pactum de Pace Plenipotintiarius. Ex Portugallia. Dominus Pacieco Nomine Portugalliae Regis ad Dominos Foederati Belgii Ordines Legatus Extraordinarius. Ex Superioris Rheni Circulo. Dominus a Savigny, Excellentissimo Domino Comiti Nassoviae Weilburgensi a Consiliis, et ex Superioris Rheni Circulo ad Pactum de Pace Legatus. Salmo. Dominus ab Uffling, Celsitudini Reverendissimae, Domino Principi et Abbati Fuldensi a Secretis, Celsitudini Serenissimae Salmensium Principi a Secretis, Eiusque ad Pactum de Pace Legatus. Ex Sabaudia. Dominus Philibertus Comes a Turri, Baro a Bourdeaux, Celsitudini Regiae Sabaudiae a Secretis, Summus ipsius Aerarii Tribunus, Rei ipsiusmet domesticae Procurator, Eiusque ad Pacis Generalis Concilium Plenipotentiarius. Dominus Petrus Franciscus a Frichignono, Comes a Castellengo, Celsitudini Regiae Sabaudiae a Consiliis, Patronus eius in Pedemontio Generalis, Plenipotentiariusque eius ad Pacis Generalis Concilium. Ex Saxonia Coburg. Dominus Baro ab Hagen, Celsitudini Serenissimae Saxoniae Coburgensi a Consiliis Intimis, Praeses, a Secreti, Familiarumque Serenissimarum Saxen, etc. Armaturae Militaris Inspector Generalis, ad Pactum de Pace Plenipotentiarius. Ex Saxonia Gotha. Dominus ab Aveman, Celsitudini Serenissimae Duci Saxoniae Gothae a sachtioribus, Bellicisque consiliis, eiusque Familiae Serenissimae ad Pactum de Pace Plenipotentiarius. Ab Episcopo Argentoratensi. Dominus Hermannus ab Halveren, Iurisconsultus, Celsitudini Eminentissimae Cardinali Landgravii Furstembergensi, Argentoratensi Episcopo et Principi a Consiliis intimis, et Vice-Cancellarius, ad Pactum de Pace Legatus. Ex Suevia. Dominus Fredericus a Durheim, Rei publicae Administer, Eminentissimaeque Celsitudinis Domini Episcopi Constantiensis Cancellarius, ad Pactum de Pace Minister Plenipotentiarius. Dominus a Kulpis, Imperii Nobilis, Rei publicae Administer Ecclesiastici Consilii Celsitudinis Serenissimae Domini Ducis Wirtembergensis Director, Circuli Suevici ad Pactum de Pace Minister Plenipotentiarius. Ex Sueviae Praesulibus. Dominus Antonius Eusebius, Baro ab Helden, Neidberg, et Autenried, Sueviae Praesulum Plenipotentiarius. A Principe Tremollio. Dominus Iohannes Gabriel Sanguiniere, Dominus in Charansac, Christianissimo Regi in Castellana Parisiorum Curia a Consiliis, Procurator Generalis, Celsitudinisque Domini Principis Tremollii, ad Pactum de Pace Plenipotentiarius. Treviris. Dominus Iohannes Henricus Keisersvelt, Senator, Haegaeque Comitum Residens, Celsitudinis Serenissimae Electoris Trevirensis ad Pactum de Pace Plenipotentiarius. A Tessera vel Ordine Theutonico. Dominus Carolus a Loe, Baro a Wissen, laudatae Tesserae Eques, Pitzenburgensis Mechliniae Commendator, a Consiliis intimis, Primicerius missus Extraordinarius, et Plenipotentiarius Celsitudinis Platinae Serenissimae, Tesserae Theutonicae Magistri, ad Pactum de Pace Legatus. Dominus Victor a Beghem, Celsitudini Serenissimae Pricipi Palatino, Teslerae Theutonicae Magistro a Consiliis, Eiusque Residens apud Foederatos Belgii Ordines Ordinarius. Ex Wetteraviae Comitibus. Dominus Carolus Otton, Comes Solmensis, Comitum Weteraviae ad Pactum de Pace Plenipotentiarius. Ex Wirtembergio. Dominus Anthonius Gunther ab Hespen, in supremo Senatu Wirtembergensi Senator, et ad Pactum de Pace Plenipotentiarius. Ex Wirtzburgio. Dominus Iohannes Conradus Philippus Ignacius, Baro a Tastungen, a Celsitudine Regia Episcopo Wirtzburgensi Magni Mareschalli dignitate Ornatus, Eiusque Legatus Extraordinarius et Plenipotentiarius ad Pactum de Pace Missus.



image: s0127a

S Semivocalis, a sequente vocali vim sonumque suum sumit: praecedenti tamen M. P. et T. iungitur, in Cosmus, Prosper, et Testis. Saepe in M. transit, ut Rursus, Rursum: item in N. ut Sanguis, Sanguinis: ut et in R. ut Flos, Floris: In T. quoque saepissime convertitur, variis in linguis. Plane evanescit in Numerus, ex Nusmerus; Dumosus, ex Dusmosus; Camenae, et Camillus, ex Casmoenae et Casmillus. Varro quoque l. 5. de LL. affirmat, Omen ex Osmen, et Idem ab Isdem, factum esse. Hinc Virg. Aen. l. 11. v. 542.

-------- -------- Matrisque vocavit
Nomine Camillae, mutata parte, Camillam.

In nummis Constantini M. S. Sisciae nota est: S. ARL. in eiusdem, signata Arelate, notat Car. du Fresne, Dissertatione de infer. aevi Numismatibus.

S. C. intra coronam, in nummis quibusdem Othonis, de quibus vide Iac. Sponium, Itiner. Graec. Part. 3. p. 166. S. F. S. h. e. sine fraude sua, inter Veterum notas apud Valer. Probum. Sic in L. Iulia de Adulteriis, Retinere adulterum horas viginti sine fraude sua iure liceat. Vide Ulpianum, in l. 5. ff. de adulter. laudatum Calvino, in Lexico Iurid. Sa, in Licinii nummis, signata Antiochiae est, Car. du Fresne, loc. cit.

SA [3] in lingua Persarum Regem notat; quo [orig: quŰ] nomine plerosque e Sultani donari mos est. Vide Guil. Tyrium, l. 2.- c. 1. Reineccium in Stemmate Persicorum Sultanorum in Append. ad Aimoinum, Scaligerum, canonum Isagogic. l. 3. Seldenum, de Titulis Honorar. Parte 1. c. 6. ß. 5. 6. 7, et Henr. Vales. ad Amm. Marcellin. l. 19. c. 2. laudatos Car. du Fresne in Glossar. Idem cum Scach, unde ludo Scacorum vel Scachorum quidam nomen inditum volunt; quod praecipua in illo persona Rex sit: uti eidem Auctori observatum, Not. ad Ioinvillam, p. 59. et ad Alexiadem, p. 383. et 384. Hinc apud Thuanum legimus, Schachus Schacho opponendus est etc.

SAAB Patria Eleazari, filii Samae, viri praeclari, Ioseph. l. 3. Bell. Iud. c. 6.

SAADA urbs Arabiae Felicis in Mediterraneis alias forsan Sabbatha, 300. milliar. ab Adeno in Boream.

SAAL nomen viri, Esdr. c. 10. v. 29. Latine, postulans, sive postulatus, aut commodatus; sive sepulchrum, vel infernus, aut fovea.

SAALIM oppidum fuit Iudaeae, apud Eleutheropolim, inde 7. mill. pass. in Occidentem.

SAANANIM civitas, limes tribus [orig: tribŻs] Nephthali, Ioc. c. 19. v. 33. Latine, motiones, vel motus dormientium.

SAAPH fil. Iahaddai, 1 Paral. c. 2. v. 47. Latine cogitans, aut praevolans.

SAARAIM civitas in tribu Iuda; in qua posteri Simeonis habitaverunt, Ios. c. 15. v. 36. Latine, portae, sive aesstimationes, aut appreciationes, vel capilli, sive hordeum, aut tempestates, sive daemones, aut pilosi, vel hirci.

SAAVEDRA Familia Hispaniae illustris, quae ex Gallicia in Andalusiam transiit. Titulo [orig: TitulŰ] usa est Dominorum del Viso et Castellar, donec Ioannes Arias de Saavedra, a Carolo V. honorem Comitis de Castellar obtinuit, qui hactenus in eius posteris, per filium Ferdinandum Ariam continuatus est. Reliqui vero Comitis illius filii Rodericus, Iohannes, Franciscus et Ludovicus, singuli peculiares lineas ex se dedere [orig: dedÍre]. Praeterea dicti Comitis patruus mangus Gonsalvus Arias de Saavedra, Marescallus Castiliae, longam posteritatem sevit, cuius partem Domini de Alcala, de Iuana, de Orta, constituunt. Ferdinandi Ariae Comitis de Castellar (cui uxor Beatrix Mendozia) et Teresiae, utriusque de Saavedra, progenitores exhibet Phil. Iac. Spenerus, in Theatro Nobilit. Eur.

SABA [1] vel SEBA. Ex Scriptura, inquit, Bochart. o( me/gas2, l. 2. Phaleg. c. 25. scimus 4. esse populos Seba nomine, quia totidem gentium conditores huius nominis recenset Moses. Primum Chusi filium. Secundum nepotem ex Rhegma [orig: Rhegm‚], Gen. c. 10. v. 7. Tertium filium Ioctan, Gen. c. 10. v. 28. Quartum denique filium Iocktan, Gen. c. 25. v. 2. Primi nomen per


page 1, image: s0127b

[gap: Hebrew word(s)] samech, reliquorum per [gap: Hebrew word(s)] shin scribitur. E primis tribus nati populi commerciis, et ex quarto latrociniis dediti. Primus et secundus e Chami stirpe, tertius et quartus e semi posteris. Primus, secundus, et quartus mari Persico, tertius Arabico propior fuit. Inde est quod Sabaeos scribit Plin. l. 6. c. 28. ad utrumque mare habitare: Sabaei, inquit, propter tura clarissimi, ad utraque maria porrectis gentibus. Nam quatuor hi populi, quantumlibet diversi, sub uno tamen Sabaeorum nomine continentur. Nos ex Viro magno loc. cit. c. 26. singulis propriam sedem assignabimus, et primum de Sabaeis filiis Ioctan. Cum autem de his agitur, eorum quoque nomen non caret homonymia [orig: homonymi‚]. Saepe enim sacri scriptores, et post Agatharchidem, loc. iam citando [orig: citandŰ], Diodor. l. 17. et Artemidorus apud Strab. l. 16. atque alii veterum Sabaeorum nomine, quatuor illos populos complectuntur, qui Arabiae pe/zan occupaverunt, Minaeos nempe, Catabanos, et Chatramotas. Hic [orig: HÓc] vero agimus de Sabaeis proprie dictis, quorum pater fuit [gap: Hebrew word(s)] Seba, vel Saba fil. Ioctan. De his Eratosthenes, qui primus veterum Sabaeos distinguit a reliquis Arabiae odoratae gentibus: *)exo/menoi de\ tou/twn *sabai=oi. *mhtro/polis2 d' au)tw=n *maria/ba. Locum inspicienti apparebit, his verbis poni Sabaeos ad mare Rubrum inter Minaeos et Catabanos, qui arabici sinus [orig: sinŻs] fauces occupant. Dionysius Periegetes:

-------- -------- *gai=a
*xatrami\s2 ennai/ei katenanti/a *persi/dos2 ai)/hs2.
*au)ta\r *)eruqrai/hs2 pleuro\n nai/ousi qala/sshs2,
*minnai=si te *sa/bai te, kai\ a)gxi/guoi *katabhnoi/.

Sabaeorum metropolis Sabo, vel Sabas, Agatharchides, c. 50. *to\ de\ tw=n *sabai/wn a)/stu tou= panto\s2 e)/qnous2 proshgori/an dhlou=n e)p' o)/rous2 e)sti\n ou( mega/lou, polu\ ka/lliston tw=n kata\ th\n *)arabi/an, o(/ kalei=tai *saba/s2, In Diodoro autem, quem palam est Agatharchidem sequi, melius legitur *saba. Verba sic habent: *tou= de e)/qnous2 tou/tou mhtro/polis2 e)stin, h(/n kalou=si *sa/ba, e)p' o)/rous2 w)|kisme/nh. Ita Philostorgius, l. 3. Felicem Arabiam, in qua Sabaei, tradit kaqh/kein e)pi\ to\n e)cw/taton w)keano\n, h(=s2 mhtro/polis2 h( *sa/ba. Et cum Theophrastus aromata gigni scribit peri/ te *sa/ba kai\ *)adra/muta, intelligit Saba Sabaeorum metropolin, et regionem ei cognominem. Saba Ptolemaeo est *sabh\, Stephano *sabai\, et *sa/bw. *sabai\, inquit, po/lis2 mega/lh, plhsi/on th=s2 *)eruqra=s2 qala/sshs2, kai\ frou/rion, Idem alibi: *sa/bw, po/lis2 mega/lh, pe/ran th=s2 *)eruqra=s2 qala/sshs2, oi( poli=tai *sabai=oi. Eiusdem urbis aliud est nomen ab isto plane diversum Mariaba. Eratosthenes de Sabaeis: *mhtro/polis2 d' au)tw=n *maria/ba. Artemidorus: *(h de\ po/lis2 tw=n *sabai/wn, h( *maria/ba, keoi=tai me\n e)p' o)/rous2 eu)de/ndiou. Nomen Mariabae, Plin. l. 6. c. 28. Dominus omnium interpretatur, nempe a verbo [gap: Hebrew word(s)] rabba, quod dominari significat formatur nomen Marab pro loco vel tempore dominationis. Tres metropoles in Arabia humus nominis enumerat Plin. loc. cit. Ceterum Saba Graecorum alii mysterium explicant, ut in Plinio habetur, l. 12. c. 14. alii ridicule deducunt, a)po\ tou= se/bein, eo quod in cultu Deorum praecipuus thuris usus est. Hesychius multo verius *saba\, ai)xmalwsi/a. Nam Ebraice [gap: Hebrew] Chaldaice et Syriace [gap: Hebrew] , et Arabice [gap: Hebrew] est captivum ducere. Tamen Saba refert Bochartus, loc. cit. potius ad Arabicum [gap: Hebrew] , quod eminere significat. Id enim in Sabaeos apprime quadrat, sive situm respicias urbis metropoleos, quae fuit in monte sita, ut supra ostendimus, sive staturam corporum incolarum, de quibus Agatharchides: *ta\ sw/mata/ e)sti tw=n katoikou/ntwn a)ciologw/tera. Praeterea si mores hominum spectes, Geographus Arabs ita describit, clim. 2. part. 6. Fastu, iactantia [orig: iactanti‚], et superbia [orig: superbi‚] reliquos populos superabant. Denique dignitate etiam et numero [orig: numerŰ], et potentia [orig: potenti‚] videntur ceteris praecelluisse. In Agatharchide: to\ tw=n *sabai/wn ge/nos2 me/giston tw=n kata\ th\n *)arabi/an, kai\ pantoi/as2 ku/rion eu)daimoni/as2. In Strabone, loc. cit. *(h tw=n *sabai/wn eu)daimonesta/th megi/stou e)/qnous2. In Diodoro Sic. l. 4. Sabaei sunt poluanqrwpo/tatoi tw=n *)arabikw=n e)qnw=n. Divitiae Sabaeorum partim balsamo [orig: balsamŰ], et casia [orig: casi‚] constant. et myrrha [orig: myrrh‚], et ture, et cinnamomo [orig: cinnamomŰ], et palma [orig: palm‚] et calamo [orig: calamŰ] odoratis, et ceteris id genus tanta [orig: tant‚] ubertate, ut in igne quottidiano [orig: quottidianŰ] non aliud lignum adhibeant, quam ex casia [orig: casi‚] et cinnamomo. Plin. l. 12. c. 17. Non alia ligni genera in usu sunt, quam odorata: cibosque Sabaei coquunt thuris ligno, alii myrrhae. Unde Virg. l. 1. Georg. v. 57

-------- Molles sua tura Sabaei

Et rursum, l. 2. Georg. v. 117.



page 2, image: s0128a

-------- Solis est thurea virga Sabaeis.

Val Flacc. l. 6. v. 138.

-------- Thuriferos, felicia regna, Sabaeos.

De Regina Seba, vel Saba, vide Bochart. l. 2. c. 26. De [gap: Hebrew word(s)] Seba, vel Saba filio Rhegma, vide eundem, Phaleg. l. 4. c. 7. Sabaei, inquit, ex stirpe Chusi, ubi locorum sedes fixierint, conabimur hic [orig: hÓc] aperire. Sabaeos dicit Pomponius, l. 3. c. 8. Arabiae Felicis tenere partem ostio maris Persici proximam et Carmanis. Et in illo ipso ostio Carmanis proximo recenset Arrian. in Peripl. o)/rh me/gista lego/mena *sabw\, tamquam a Saba. Ptol. scribit Asabo, et Marcianm. Pasabo. Sed utrobique manent vestigia nominis Sabae. Hos Sabaeos, ut putem patrem habuisse Sabam Rhegmae filium ac Dedanis fratrem, facit locurum vicinia. Nam urbs Dedan, hodie Daden proxime abest ab illo freto, et prope Dedan erat Rhegma. Eosdem verisimile est per freti angustias traiecisse in vicinam Carmaniam, in qua Sabin urbem describit Ptol. et Plin. l. 6. c. 23. Sabin fluv. Dionys. Perieg. Sabas populos vicinos Pasargadis. Sic enim ille: v. 1069.

*prw=ta *sa/bai, meta\ tou\s2 de\ *pasarga/dai.

De altero Seba filio Chus, ac de Seba Abrahami nepote, vide Bochart. Phaleg. l. 4. c. 8. et. 9. Nic. Lloydius.

SABA [2] Insul. parva, ex Antillis, sub Hollandis, vix 20. mill. pass. a parte Occidentali Insulae Christophori.

SABA [3] urbs Aethiopiae Reginae Schebae, quae maximo [orig: maximŰ] et difficillimo [orig: difficillimŰ] itinere suscepto [orig: susceptŰ], audivit Salomonem, historia lectu memorabilis, exstat 1. Reg. c. 10. Nam Nicannam Cedrenus, in Hist. Eccl. et Sabellicus, l. 1. c. 5. Makedam, Annales Aethiopiae vocant: Sabam seu Sabaeam Metropolim eius, in extremo Arabiae Felicis littore, non procul ab ipsis sinus Arabici faucibus, sitam esse tradentes: aliis aliter statuentibus. In quo Regno quanta fuerint Sapientiae incrementa, inde constat, quod Regina haec ideo Hierosolymam ascenderit, ut cum Salomone de quaestionibus abstrusissimis, quas S. Scriptura [gap: Hebrew] appellat, disputaret, et referunt hinc quidam, Aethiopes sive Sabaeos, libros Mosis ab usque Salomonis aetate, a Regina sua in patriam allatos, habere. Sane Iosephus meminit eam duodecim millium Iodaeorum coloniam, Regis permissu, in sua regna abduxisse, quod niti videtur loco [orig: locŰ] 1 Regum c. 10. v. 13. iisdem ex locis Magnos venisse Christum adoraturos sunt qui contendant, ex Psalmo 72. v. 10. alii tamen ex Perside sive Babylonia et Susis eos arcessunt. Vide Georg. Hornium, Histor. Phil. l. 5. c. 2. Solem a Sabaeis, Arabiae incolis, antiquitus adorari consuevisse, eique tus quottidie adoleri in ara tecto imposita, Strabo docet, l. 6. De iisdem Theophrastus, Hist. plantar. l. 9. c. 4. *suna/getai pantaxo/qen h( smu/rna kai\ libanwto\s2, ei)s2 to\ i(ero\n tou= h(li/ou, tou=to d' e)=inai me\n tw=n *sabai/wn, a(giw/taton de\ polu\ tw=n peri\ to\n to/pon, threi=n d' e)kei= tou\s2 *)/arabas2 eno/plous2, Convehi undique myrrham ac tus ad delubrum Solis: hoc Sabaeorum quidem esse; sanctissimum vero locorum omnium circumiacentium? custodesque habere Arabes armatos. Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 2. c. 7. Vide quoque Salmas. ad Solin. p. 500. et infra.

SABA [4] metropolis Sabaeorum, caput regionis et gentis cognominis, in monte condita, e)p' o)/rous2 w)|kisme/nh, secundum Agatharchidem in Descr. Arab. Aliter Sabatha et Sabotha Plinio; qui a Salmasio refellitur. A Saba enim Sabaei populi, a Sabbatha, Sabbathae Avieno,

-------- rutili contermina Ponti.
Minnaei Sabbathaeque tenent, super impiger ampla
Aequora desulcat glebae ditis Cletabenus.

In eius locum successit *maria/ba, ut habet Agatharchides idem apud Strabonem, laudatum Claud. Salmasio, ad Solin. p. 492. et seqq. Vide quoque infra Sabota, item in voce Sabis.

SABA [5] castellum, a quo Campus magnus Campus Sabae dicitur; in tribu Isaschar.

SABA [6] Iulianus, vide Iulianus.

SABACHUS seu SABACON Aethiopum Rex, pulso [orig: pulsŰ] Anisi, interempto [orig: interemptŰ] Necho, huiusque filio [orig: filiŰ] Psammiticho [orig: PsammitichŰ] in Syriam fugato [orig: fugatŰ], capto [orig: captŰ] et exusto [orig: exustŰ] Bocchoride, ceterisque Aegypti Regulis oppressis, sub initium Olympiadum, Aegypto per ann. 50. praefuit. Dicitur non aliam reis poenam inflixisse, quam ut certam terrae portionem conferrent; quo [orig: quŰ] pacto [orig: pactŰ] Urbes, quae prius plus aequo [orig: aequŰ] humiliores erant, ad iustam altitudinem perduxit. Herodot. Musa [orig: Mus‚] 2. c. 137. Sub adventum tamen crudelitate barbarus erat, et postmodum eu)sebei/a| kai\ xrhsto/thti pollu\ diafe/rwn tw=n pro\ au)tou=, pietate et benignitate antecessoribus superior, Diodor. Sic. l. 1. Humanitatis argumentum iam dedimus, Summa pletatis illius ex eo colligitur, quod sommio [orig: sommiŰ] monitus ultro concessit ex Aegypto tandem, Herodot. d. l. post cuius decessum, Aegyptus rursum inter Regulos dispertita, et *dwdekarxi/a instituta est. XII. enim praecipui Praesidum seu Nomarchae, omnem Aegyptum in toridem partes diviserunt, et, Confilio Memphi instituto [orig: institutŰ], iunctis inter se affinitatibus, amice regnarunt [orig: regn‚runt], annos 15. Diodor. Sic. l. 1. Et quidem ex XII. istis Regulis quordundam nomina conservata sunt: duo scil. Aethiopica [orig: Aethiopic‚] clade superstites, Anysis caecus, et Psammitichus, quibus adnumerari potest Tementhes et Sethon, de quibus suis locis. Postea, ortis iurgiis turbisque civilibus, summa rerum ad unum rursus, Psammitichum scil. devoluta est: quas Regulorum discordias respicit, Esaias, c. 19.


image: s0128b

v. 2. Coeterum in Aethiopum hac Dynastia, subiungit Africanus Sabaconi Sevechum fil. et Tarachum quibus Eusebius et Syncellus addiderunt quartum. Merren Aethiopem. Vide Ioh. Marshamum, Canone Chronico [orig: ChronicŰ] Sec. XVI. et XVII. et hic [orig: hÓc] passim, in primis vocibus Dodecarchia, Psammitichus, Sous, (qui idem cum Sabacone ) etc.

SABADIBAE Anthropophagorum insul. 3. in mari Indico, sive Eoo, Ptol.

SABAE Indiae populus, vulgo putantur apud Dionysium, cuius verba sunt:

*tw=n de\ me/stoi nai/ousi *sa/bai.

i e. horum autem (fluminum) medii habitant Sabae, scil. inter Acesinem, Hydaspen, et Cophetem, de quibus proxime egerat. Atqui hoc [orig: hŰc] loco [orig: locŰ] pro *sa/bai legendum *si/bai, recte monuit vir magnus, Salmas. in Plinianis, c. 33. p. 349. Quippe in India [orig: Indi‚] Sabas nemo alius nominavit. Sed Sibarum meminit Strabo, l. 15. Diodor. Sic. l. 17. Arrian. in Indicis, Nonnus, in Dionysiacis, l. 26. v. 218. Stephan. in *si/bai. Bochart. l. 2. Phaleg. c. 15. Nic. Lloydius.

SABAEI vide SABA.

SABAGENA urbs Armeniae maioris, in Praefectura Lavinianensi, Ptol.

SABAJA unde apud Amm. Marcellin. l. 26. c. 3. Cuius e muris probra in eum iaciebantur, et iniuriose compellabatur, ut Sabaiarius. Est potus ex hordeo vel frumento confectus apud Illyrios. Cuius quoque Hieronym. meminit in Esai. c. 19. de Zytho: Genus potionis ex frugibus a quo confectum et vulgo in Dalmatiae Pannoniaeque provinciis gentili barbaroque [orig: barbarŰque] sermone appellatur Sabaium, apud Car. du Fresne in Glossar.

SABAISMUS Idololatriae antiquissima species. Post Diluvium enim, cum per varias corruptelas sensim invecta esset a Chami posteris universalis Apostasia, speciatim Idololatria emersit, cuius primam mentionem invenimus in cognatione Abrahami, Gen, c. 31. v. 19. quamquam etiam ante illiustempora iam invaluisse videatur. Duplex autem illa erat; Una, qua verus Deus colebatur in imagine qualicumque, cuius exemplum est Gen. c. 31. v. 19. Altera, qua [orig: qu‚] vagus Deus colebatur, quando nimir. genus humanum, Dei sui incertum, rebus creatis divinam primo virtutem, tandem vero Deo [orig: DeŰ] prorsus relicto [orig: relictŰ], divinitatem ipsam vel maiorem vel minorem affinxit. Ubi primus Sabaeorum fuit cultus; qui Solem, Lunam et stellas, coluerunt, qui inde Sabaismus dictus est: cui hominum defunctorum et daemonum venerationem addidit Hellenismus. Quae cultus Idololatrici, quitotum orbem postea, immanigeneris humani crimine et in Creatorem contumelia [orig: contumeli‚], defoedavit, duo fuere [orig: fuÍre] genera, non longo [orig: longŰ] intervallo [orig: intervallŰ] se invicem excipientia: Simulacrorum autem et imaginum dedicatio ac veneratio utrique communis fuit: Itaque prima et antiquissima Idololatria coepita Caeli, Solisque praecipue, totiusque illius caelestis chori, cultu; qui, prout videtur, mox a dispersione Babylonica mundum occupavit, antequam Idola, quae coluit Hellenismus, vel nota fuerunt, vel nata:

-------- cum nondum sub Iove mundus.

Cuius rei memorabile exstat testimonium, Iobi c. 31. v. 26. 27. ubi primae illius Idololatriae universam rationem pandit vir sanctus. Sabaismo successit hominum demortuorum cultus; circa quem cum Graeci maxime superstitiosi exstiterint, vi tatam Numinum turbam invexerunt, ut maior fere inveniatur populus quam hominum, Plin. l. 4. c. 7. inde Hellenismi nomine venit. Vide Franc. Burmannum, Synops. Theolog. Christ. Part. 1. l. 3. c. 8. num. 24. 25. et 26.

SABAITICUMOS Ptol. Sebasticum, in MS. Seldeni *sabastruko\n, locus Aethiopiae ad fauces Sinus Arabici. Strab.

SABALASSA unum ostiorum Indi fluv. Ptol.

SABALINGII populi German. inter Cimbros, quos Iutlander, cum Gutis et Vitis Peucerus interpretatur.

SABAMA civitas validissima, quam aedificaverunt filii Ruben, Iosuae c. 13. v. 19. Latin. conversio, sive captivitas nimia, aut canities, vel sessio multa. Vineis abundabat: 500. pass. ab Hesbon. Hieronym. in Loc. Hebr.

SABANA Aureae Chersonesi urbs, Ptol. Saendebar Mercator vocat, et in insula Iapan locat.

SABANIA viri nomen Nehem. c. 9. v. 4. Latine, convertens. vel captivans Dominus, aut intelligens, vel aedificans Dominus, vel intellectus, aut filiatio Domini.

SABANUM vox Hebraeis, Graecis et Latinis posterioribus in usu, inprimis in Basilicis frequens, lintea significat, quibus in balneris lori siccarentur. Marcellus Exmagister Officiorum. l. de Medicam. Caput laves, et crasso [orig: crassŰ] sabano [orig: sabanŰ] diligenter siccabis spongiis demersis et linteo [orig: linteŰ] Sabano [orig: SabanŰ] intorto utrinque expressis. In Glossis ad Alexandrum Iathrosophistam, de Passione l. 1. pannus subtilis dicitur. Alibi pannus factus de cottone etc. Vide praeter quamplurimos Auctores hanc in rem laudatos Car. du Fresne, in Glossar. Cuiacium, Observat. l. 9. c. 1. Casaubon. ad Aug. Suectonii c. 83. et Suicerum, Thes. Eccl. in hac voce.

SABAOTH unum ex Dei nominibus, de quo vide infra in voce Zebaoth.

SABARACUS Sinus Indiae ulterioris, hodie Golfo de Pegu, seu de Martavan, ab urbibus adiacentibus: estque pars Sinus Gangetici; versus auream Chersonesum.

SABARCAE Indiae populi, qui populi, non regum imperio [orig: imperiŰ] regebantur, Curtius, l. 9. c. 8.

SABARIA [1] huius meminit Amm. Marcellin. l. 19. c. 5. et Antonin. Plin. l. 3. c. 24. eam Norico annumerat, et Coloniam D.


image: s0129a

Clandii nominat.Lazio Austriae oppid. est ad Angrum fluv. nomine Stain, Patria S. Martini. Baudrando urbs est Pannoniae, Clusio et Lazio, Stain am Angern, oppid. Hungariae in Comitatu Castriferrensi, in limite Austriae inferioris 6. leuc. a Sopronio in Eurum, Vesprinium versus 12. et 8. ab Arrabone in Meridiem. Cluverio autem est hodie castrum Sarwar, German. Rothentum, 3. leucis infra prius in Eurum, ad confluentes Sabariae fluv. in Arrabonem. Bruschius dicit Sabariae, A. C. 1508. sepulchrum Ovidii Nasonis inventum, testudine magnificum, et hoc [orig: hŰc] Epitaphio [orig: EpitaphiŰ] ornatum:

Fatum necessitatis lex.
Hic situs est Vates, quem Divi Caesaris ira
Augusti patria [orig: patri‚] cedere iussit humo [orig: humŰ]:
Saepe miser voluit patriis occumbere terris;
Sed frustra, hunc illi fata dedere locum.

SABARIA [2] vulgo Gunss Germanis, Benges Hungaris, fluv. Pannoniae, Sabariam urbem alluens et in Arrabonem influens.

SABARIM [1] Civitas aut villa, inter terminum Damasci et confinium Emath, ad Septentrionem terrae promissae limes, in tribu Nephthalim, Ezech. c. 47. v. 17. Hieronym. de Locis Hebr.

SABARIM [2] locus trans Iordanem in terra Amorrhaeorum, qui a frangendo hoc nomen invenit; siquidem ibi Israelitarum acies fracta est, Ios. c. 7. v. 5. In tribu Beniamin.

SABAS unus ex Palmyrenorum Ducibus, memoratus Trebell. Pollioni, in Claudio. c. 11. Sed dum haec a Divo Claudio aguntur, Palmyreni Ducibus Saba et Timogene contra Aegptios bellum sumunt atque ab his Aegyptia [orig: Aegypti‚] pervicacia [orig: pervicaci‚] et indefessa pugnandi continuatione vincuntur. Zosimo Zabda dicitur. Vopisco in Aureliano, c. 25. Zaba, quem vide. In Histor. Concilii Florentini sect. 6. c. 8. *sa/bas2 vox est triumphantis, cum laetitia applaudentis et approbantis, ex veteri saboi= et saba/zios2. Vide Aristophanem Vespis Sc. 1. et infra Sabazius.

SABATA [1] Liguriae urbs, quae et Vada Sabatorum, et Vada Sabatia. Ptol. *th=s2 de\ *ligouri/as2 u(pokeime/nhs2 toi=s2 *)apenni/nois2 o)/rein, ei)si\ meso/geioi po/leis2, *sa/bata, *polenti/a, *)/asta, *)/alba *pomphi/+a, *liba/rna. Imperite oppidum maritimum in mediterraneis posuit. Iul. Capitolin. in Pertinace, c. 9. Avaritiae suspicione privatus non caruit, quum apud Vada Sabatia oppressis soenore possessoribus, latius suos teneneret fines. Strabo l. 4. in descriptione Alpium: *)/arxontai d' ai( *)/alpeis2, ouk a)po\ *monoi/kou lime/nos, w(s2 ei)rh/kati/ tines2 a)li), a)po\ tw=n au)tw=n xwri/wn, a)f' w(=n te\r kai\ ta\ *)ape/nnina o)/rh kata\ *ge/nouan kai\ ta\ kalou/mena *saba/twn *ou)/ada, a(/per e)sti\ tena/gh, etc. Vide Cluver. Ital. Antiq. p. 68. Sil. l. 8. v. 491.

Quique tuos Flavina focos; Sabatia quique
Signa tenent. --- --- --- ---

Nic Lloydius. Hodie Vadi, seu Vade, oppidul. cum portu et arce permunita in clivo. Sub Genuensibus. Perrar.

SABATA [2] seu SABATE vide Brygianum et Arcennum. Baudrando oppid. Hetruriae nunc ex cisum, ubi templum S. Marciani, 3. milliar. in Circium, a Braceno seu Braciano, quod ex eius crevit ruinis, et vix 2. a lacu Sabatino ab eo dicto: hinc etiam Sabatia tractus adiacens.

SABATATI item Insabatati, inter alia dicti sunt, qui Valdensium Doctrinae adhaerebant, quod, ut ait Prateolus in Elench. Haeres. qui inter eos perfectiores erant, signum quoddam in superiori parte sui sotularis, Sabbatem appellabant, deferre solerent. In Hispania inprimis viguisse paret ex Concilio Tarraconensi A. C. 1242. in quo Inzabattati perpetuo appellantur, illisque tributum, quod dicerent, in aliquo casu non esse iurandum et potestatibus Ecclesiasticis vel saecularibus non esse oboediendum et poenam corporalem non esse infligendam in aliquo et similia. Gropperus Insabbatos vocat, apud Car. du Fresne in Glossar. qui eos ab ea Calceorum specie, quos Galli Sabots vocant, i. e. calceis ligneis, quibus potissimum utebantur, hanc appellationem sortitos fuisse contendit.

SABATHA [1] filius Chus, Gen. c. 10. v. 7. Vide Bochart. Phaleg. l. 4. c. 10.

SABATHA [2] Plinio l. 6. c. 27. oppid. in ora Maritima Rubri maris; quod meso/geion, mediterraneum facit, Ptol. aequali fere spatio [orig: spatiŰ] distans ab utroque Sinu, Persico et Arabico, ut ex gradibus longitudinis patet, quos illi assignat. Arrianus vel Auctor Erythraei Peripli, supra Canen Emporium Rubri maris, in mediterraneo ponit: ad quod emporium tus omne, quod in illa regione nascebatur, utribus vel navigiis ex utribus factis deferri solebat. Plin. tamen l. 12. c. 14. id Sabathae vel Sabothis tribuit, Tus collectum Sabotam camelis convehitur, porta [orig: port‚] ad id una [orig: un‚] patente, digredi via [orig: vi‚] capital leges fecere [orig: fecÍre], ibi decimas Deo, quem vocant Sabin, mensura [orig: mensur‚], non pondere, Sacerdotes accipiunt. Caput fuit thuriferae Regionis Arabiae, seu th=s2 libanofo/rou, quam ad Sachaliten sinum fuisse sitam, ex Ptolemaeo et Arriano constat vide Salmas. ad Solin. p. 498. et seqq. ubi, cum Sabaeorum metropoli, ab aliis eam civitatem male confundi, inter alia hinc probat, quod in Atramitarum regione fuerit, et alium quoque Regem habuerit. Arriani namque temporibus, Charibael Homeritarum et Sabaeorum regnum possidebat, at Eleazar regnabat. e)n th=| *libanofo/rw|. etc. Sed error inde ortus, quod cum apud Sabaeos tura et myrrham, aliaque aromata Mercatores Aegyptii emerent, ibi etiam nasci putaverint: Thuriferam regionem in Sabaeis collocantes. Vide quoque infra in voce Thurifiera Regio.

SABATHACA fil. Chus, Gen. 10. v. 7. Vide Bochart. Phaleg. l. 4. c. 4.

SABATHIUS Iudaeus, dein Episcopus haereticus. Postquam enim Iudaismum reliquit, a Martiano Novatianorum Praesule, presbyter ordinatus est: dein Iudaismum in Sectam suam


page 3, image: s0129b

introducere conatus, Theosticto [orig: TheostictŰ] et Macario [orig: MacariŰ], presbyteris in suas partes pertractis Paschatis celebrationem ad 14. diem Lunae reducere voluit: Post quae, sub praetextu purioris vitae, coetus segreges habere et schisma formare coepit, cuius ipse Episcopus fieret. A Martiano propterea reprehensus, et iurare coactus, ad Infulam se numquam adspiraturum, nihilominus fidem non servavit, sed a Sabbathianis, sectatoribus suis, Episcopus creatus est. Socr. l. 7. Baron. A. C. 39. 1. num. 17. Hodie autem Sabbathiani, vel Sabbatharii dicuntur, qui, diem septimum hebdomadis colendo [orig: colendŰ], Iudaizant. Sander. har. 195. Florimund. l. 2. c. 15 n. 3.

SABATHRA urbs Arabiae Felic. Plin. l. 6. c. 28. Forsan Saada hodie. Item colonia et oppid. Africae maritimum, Saxambis Moletio, Rakianabes Villonovano. Melius Sabrata, hodie Triopli Vecchio, fere in ruinis, cum portu capaci, in ora maris Mediterranei 70. mill. pass. a Tripoli novo, olim, Oea, in occidente Tacapam versus 180. in regione Tripolitana. Baudrand.

SABATIA [1] regiuncula Tusciae, circa lacum Sabatinum, inter urbem Romam ad Ortum, et Tarquinios ad occasum, hodie Paesa di Anguillara. Baudrando il Ducato di Bracciano, tractus est Patrimonii, cum titulo Ducatus gentis Ursinae, versus oram maris Tyrrh. et lacum Sabatium, ubi oppid. Bracenum et Anguillaria, ac Palum Castrum, cum plurimis villis; ad aliquot milliar extensus. Ibi alias Sabata oppid. praecipuum et populi Sabatienses.

SABATIA [2] Vada, apud Iul. Capitolin. in Pertinace c. 13. Tam parcus autem et tam lucri cupidus fuit; ut apud vada Sabatia mercaturas exercuerit Imperator, per homines suos non aliter, quam privatus solchat, vide Sabatia. Hinc Sabatica Tribus, memorata Liv. l. 6. c. 5. Tribus quatuor ex novis civibus additae; Stellatina, Tromentina, Sabatina, Narniensis: caeque viginti quinque tribuum numerum explevere [orig: explevÍre]. Idem Sabatinorum, Campaniae populorum meminit l. 26. c. 33. Hodie in Academia Patisiensi Sabatine Gallis vocatur disputatio, diebus Sabbatinis olim solum, iam vero etiam aliis diebus haberi solita, in qua ex Logica et Ethica theses ventilantur, Rich.

SABATINCA Cluverio vicus est Sunebenkirch, in Stiria, 7. mill. pass. ab oppido Murav in Meridiem, in ipso limite ditionis Salisburgensis et Carinthiae.

SABBATINUS Lacus Hetruriae etiam Triangularis dictus est olim, nunc Lago di Bracciano, ab oppido adiacente, ex eo effluit Elaro fluc.

SABAUDIA regio ampla Galliae Narbonensis ubi olim Allobrogum pars Borealis et Centrones. Habet a Septentrione Lacum Lemanum, et Rhodanum, ab Occidente Rhodanum, a Meridie Delphinatum, ab Ortu Pedemontium et Valesiam, a quibus Alpibus separatur. Sub proprio Duce; in Ducatum enim erecta est a Sigismundo Imperatore A. C. 1417. cui etiam Pedemontium paret. Tota altissimis referta est montibus. Habetque partes sex: nempe Sabaudiam propriam, Principatum Genevensem; Maurianam, Tarentasiam, Fossiniacum et Caballicum tractum. Caput totius regionis est Camberiacum. Sed monmelianum arx est munitissima. Baudrand. Olim habitata a Centronibus, Brannovicibus, Anntuatibus, Latobrigis, Allobrogibus et Sabaudis. Non enim nova vox Sabaudia est, cum Prosper Aquitanus, iam ante mille annos, Sabaudiam, ab Aetio Palritio Galliae, Burgundionibus concessam scripserit. Sapaudia Amm. Marcellino, l. 15. c. 11. et Ennodio dicitur: montosa admodum, frugum tamen haud parce ferax, metallifera quoque alicubi: incolas simplices habet: olim pars Galliae Narbonensis, parsque Celticae, seu Lugdunensis fuit, dein Romanis paruit, donec ad interitum vergente imperio [orig: imperiŰ], variis barbaris gentibus, sub Honorio, praedae fuit. Postea regni Burgundici fuit pars, tandem sub Principibus, qui hodieque illam tenent, esse coepit: Cuius familiae Caput Bertoldus saeculo [orig: saeculŰ] 11. ex Prisco Saxoniae Duce Witikindo originem traxit. Huius enim fil. Wigbertus, Dux Angriae, pater fuit Immedi, qui ex Hinna Comite Schirensi, suscepit Hugonem, Marchionem Italiae, Berchtoldi, Comitis Sabaudiae et Marvaiae, Patrem. Huic successit Humbertus candidis manibus, etc. Cuius successores variis accessionibus avita [orig: avit‚] possessione aucta [orig: auct‚], late hodie imperant. Sub AmAdeo VIII. Ducatus titulo [orig: titulŰ] nobilitata est, vide Lud. Chiezam, Hist. Pedem. Philibertum Pingon. Saxon. Sabaud. Princ. Arbor gentil. etc. Addantur Guicheno et Paradinus. Hist. Sabaud. Papyr. Massonius, Elog. Ducum Sabaud. Thomas Blancus, Epit. Hist. Sabaud. Duchessnius, Hist. Burgund. etc. Paulo aliter de familia hac Serenissima Enucleator Limnaei, l. 3. c. 22. Ita enim ille: Bertholdus ex AmAdeo I. Witikindi M. pronepote genitus, cum patrium solum vertere cogeretur, in eaim Burgundiae Transiuranae partem concessit, quae Comitatus Mauriennae, nunc Sabaudia vocatur. Hoc [orig: HŰc] natus Humbertus I. ab Henrico III. Imperatore Comes Mauriennae creatus est, quo [orig: quŰ] titulo [orig: titulŰ] usa familia fuit, usque ad Amadeum VIII. quem Sigismundus Imperator A. C. 1416. in Concilio Constantiensi Ducem creavit. Amadeus II. fuit primus Comes Sabaudiae; Marchio Taurinorum, et Segusianorum, occupator Rhodi Insulae, ab Henrico IV. Imperatore primus Imperii vicarius creatus. Thomas deinde, qui A. C. 1233. obiit, Pedemontium bello [orig: bellŰ] acquisivit: post eum Amadeus III. Vallis Augustae petram et Chablasii Principatum avitis ditionibus iunxit. Amadeus postea VIII. iam semel atque iterum memoratus, Gebennensem, sive Comitatum Genevensem, sive Nicaeae Insubirae Principatum obtinuit, A. C. 1434. mox Eremitae habitu induto [orig: indutŰ], Ripariae delituit: gubernaculo [orig: gubernaculŰ] filio relicto [orig: relictŰ]. Dein Eugenio IV. oppositus Felicis V. assumpsit nomen, novennio [orig: novenniŰ] post Nicolao V. cedens: Post haec Ludovicus, Amadei IX. frater, uxorio [orig: uxoriŰ] nomine Cypri Rex evasit: qua [orig: qu‚] a Turcis occupata [orig: occupat‚], ius in Insulam inter Venetos Principesque sabaudiae dubium mansit. Carolus I. dein Marchionatum Salutiae occupavit, sed eius loco [orig: locŰ] Carolus Emanuel I. Henrico IV. Galliae Regi Bressiam cedere coactus est. Olim quoque sub Principibus his egregia regio Vaudi, Pais de Vaud fuerat, sed eam hodie iure belli tenent Bernenses.


page 4, image: s0130a

Pinarolum quoque cum Comitatu annexo, in diaeta Monasteriensi ab Imperio Gallis cessum est. Secundum eundem tenet Sabaudiae Dux feudi nomine ab Imperio quinque Ducatus, Sabaudiam, Augustam, Caballicum tractum, Genevensem, et partem Montferrati: Tres Principatus, Pedemontium, Onelium, et Barcillonetam: Quatuor Marchionatus, Susam, Iuream, Salutium et Cevam: Sex tandem Comitatus, Maurienam, Tarentasiam, Nicaeam, Vercellas, Astum, et Tendam. Praeter quae possidet quoque Rocheveranum, Olmum et Caesola. Idem ante omnes Italiae Principes, ipsum etiam M. Florentiae Ducem sedendi ius habet; Symbolum eius annulus est Divi Mauritii Thebarum legionis Ducis et Martyris, quem Petrum, primus Allobrox impetravit a Coenobiarcha Mauritiano. Amadeus dein IV. Magnus dictus, Rhodo [orig: RhodŰ] insulaliberat [orig: insul‚liberat] ‚ A. C. 1310. accepit ab Episcopis Hospitalariis scutum et crucem albam, cum quatuor istis literis F. E. R. T. i. e. Fortitudo Eius Rhodum Tenuit: a Venetis quoque confoederatis suscepit alas victrices et S. Marci signum, ad ornatum galeae; Scuti porro insignia cum Saxonicis mixta, nempe Sertum rutaceum. Tandem A. C. 1633. Sabaudiae Dux, postquam per praeconem publice promulgari curavit, Cypri regnum ad se pertinere, coronam Ducalem apertam claudi atque in regiam converti curavit. Carolus Emanuel II. qui nuper praefuit, A. C. 1675. paulo post finitum bellum Genuense, quod ipsi non usque ado feliciter cessit, obiit non sine veneni suspicione, relicto [orig: relictŰ] filio [orig: filiŰ] novenni, Victore AmAdeo II. Principe magni animi, et Principum Statuumque contra Galliam Foederatorum magna parte, qui magna [orig: magn‚] licet ditionum parte exutus, apcis a Galliae Rege iam non semel oblatae conditiones ut, Foederatos deserat, constantissime recusat admittere. De praetensione Principum Sabaudiae in Rem publ. Genevensem, conatibusque eorum hactenus irritis, vide Thuan. Histor. ad A. C. 1602. Deeadem ut et eorundem praetensione in Ducatum Montferratensem, Marchionatum Salutiarum, Achaiam, Cyprum, Mediolanum, vide Limnaeum Enucl. tom. 3. c. 22. de rebus inter Sabaudos et Helvetios, Bernenses inprimis gestis, Simler. de Republ. Helvet. Stumpf. Chron- etc. Quaere etiam in voce Sapaudia. Addo his, quod Principum horum Familia, inter Europaeas potiores iam diu numerari meruit. In qua Patrum memoria [orig: memori‚], praecipue duo rami, Nemorosius, Gall. de Nemours, a Philippo (qui fil. erat Philippi Ducis Sabaudiae, exstincti A. C. 1497. et Claudiae Pentheuriae) marito Carolae Aurelianensis (Ludovic. Aurelio [orig: AureliŰ] Duce Longavillano [orig: LongavillanŰ] et Ioanna Rotelana [orig: Rotelan‚] genitae) qui fortungarum suarum sedem in Gallia collocavit, derivatur; sed, nisi quod feminas attinet, in Henrico eius pronepote, excisus A. C. 1659. Et principalis Ducum Sabaudiae, a Carolo, praefati Philippi Nemorosii fratre, propagatus, floruere [orig: floruÍre]. Nunc iterum duo palmites sunt: quorum alterum Dux constituit, alterum Francisci Thomae Principis Cariniani liberi, ad quos Suessionius nunc Comitatus in Gallia spectat, constituunt. Ducis Maiores hi fuere [orig: fuÍre]; Ludovicus Dux Sabaudiae, exstinctus A. C. 1465. ex Anna (filia Iani Lusignani Cypri Regis) genuit Philippum Ducem praedictum, cui Claudia Britanna seu Pentheuria genuit Carolum Ducem, qui decessit A. C. 1554. Hoc [orig: HŰc] et Beatrice Lusitana [orig: Lusitan‚] (Emanuelis Lusitaniae Regis filia) natus Emanuel Philibertus, iunxit sibi Margaretham Francicam (Francisci I. Regis filiam) et obiit A. C. 1580. relicto [orig: relictŰ] filio [orig: filiŰ] Carolo [orig: CarolŰ] Emanuele I. qui fato functus est A. C. 1630. Huius ex Catharina Michaelide Austriaca (filia Philippi II. Hispaniae Regis) fil. Victor Amadeus, obiit A. C. 1637. Pater; ex Christina Francica (filia Henrici IV. Galliae Regis) Luisae Mariae (quae nata A. C. 1629. Mauritii Ducis Sabaudiae patrui sui uxor evasit) Francisci Hyacinthi (nati A. C. 1632. denati 1638.) Caroli Emanuelis II. qui Patri successit: Iolanthae Margaretae (quae nata A. C. 1635. Rainutio Parmae Duci nupsit, denata 1663.) Henricae Adelheidis (quae nata 1636. Ferdinandum Mariam Electorem Bavariae maritum nacta est, denata haud pridem) et Beatricis (quae obiit A. C. 1637.) E quibus Carolus Emanuel II. Patris successor, natus A. C. 1634. ex Maria Ioanna Baptista Sabaudica (filia Caroli Amadei de Sabaudia, Ducis Nemorosii et Elisabethae Vindocinae) suscepit A. C. 1666. Victorem Amadeum Franciscum hodiernum Ducem, sponsum Elisabethae-Mariae-Ludovicae-Iosephae Lusitanae (filiae Regentis Lusitaniae Don Petri et Ludovicae-Mariae-Franciscae-Elisabethae Sabaudae, Duci Nemorosio Carolo AmAdeo praefato natae) et in Lusitaniae Regno successorem, ut fertur, destinatum. Alterum ramum quod concernit, Franciscus Thomas Sabaudus, Princeps Cariniani (fil. minor natu Caroli Emanuelis II. ex Catharina Hispanica, decessit A. C. 1656. Pater ex Maria Borbonia (filia Caroli Borbonii Suessionum Comitis) Emanuelis Philiberti Amadei de Sabaudia Principis Cariniani, Eugenii Mauritii de Sabaudia Comitis Suessionum et Luisae Sabaudicae (Ferdinando Maximiliano Marchioni Badae nuptae) E quibus Eugenius Mauritius, iuncta [orig: iunct‚] sibi Olympia [orig: Olympi‚] Mancina [orig: Mancin‚], nepte Iulii Mazarini Cardinalis, genuit Thomam Ludovicum de Sabaudia Comitem Suessionensem. Philippum et Iulium, omnes Duces Sabaudiae lineae Sabauda Carinianae. Vide Philippum Iac. Spener. Theatr. Nobilit. Europeae Part. I. pag. 10. et 91. ut et Arte Heraldic. Tom. II. ubi de Familiae insignibus. Sabaudiae urbes: Annecium, Annecy. Cambericum, seu Camberiacum, Chambery. Clusae, Cluse. Fanum Sancti Ioannis, Saint Iean, in Mauriana valle. Monmelianum, Montmelian. Monasterium, Mousters, in Tarentasia. Thononium, seu Tunonium, Thonon.

SABAZIUS Bacchi cognomen, a Sabis gente Thraciae ei inditum, teste Eustath. in Dionys. cuius sacra Sabazia dicta. Vide


image: s0130b

Seldenum de Diis Syris Prolegom. c. 3. et Heinsium in Aristarch. Sacr. c. 1. In Thracia idem credebatur Sol et Liber, quem illi *saba/zion dixere [orig: dixÍre]. Meminit eius Aristophanes initio Vesp. ut et in Avibus ac Lysistrata, Diodor. item Sic. l. 36. Lucianus in Conc. Deorum, Harpocration in *saboi\ et Eustathius in Dionysii perih/ghin In veteri quoque Inscr. apud Gruterum p. 22. num. 5. legimus: Q. Nunnius. Alexander. donum. dedit. Iovi. Sabazio: et similiter in aliis Inscriptionibus, ibidem num. 4. et 6. Pro eodem tamen et Sabadius, reperitur in veterib. membranis, Appuleii Met. l. 7. Bibl. Voss. Nec tamen mutandum, quia, ut in Cratylo Plato ait, *z. et *d. metastre/fousi i. e. convertuntur. In eius sacris serpentem initiatis in sinum immitti solitum fuisse, docet Arnobius l. 5. Ipsa sacra et ritus initiationis ipsius, quibus Sebadius (namque et hoc rectum est) nomen, testimonio esse poterunt veritati in quibus aureus coluber in sinum demittitur consecratus et eximitur rursus ab inferioribus partibus: quod confirmat Iul. Firmicus Maternus de error. profan. religion. Serpens is symbolum erat Dei; ut in plerisque aliis Gentilium sacris: immissio in sinum eductioque a partibus inferioribus, rerum omnium generationem ac productionem in lucem, quae Soli debetur, denotabat. Didicere [orig: DidicÍre] autem Numen hoc Graeci a Thracibus. Thraces ab Orpheo, Orpheus ab Aegyptiis vel Syris: nam peregrinum fuisse, indicat Aristoteles in deperdita Comoedia, et ex ea Tullius l. 2. de Legib. c. 15. Novos vero Deos et in his colendis nocturnas pervigilationes, sic Aristophanes facetissimus Poeta veteris Comoediae vexat, ut apud eum Sabazius et quidam alii Dii, peregrini iudicati, e civitate eiciantur. Est vero *saba/zios2 a [gap: Hebrew word(s)] militia, exercitus : unde 2 Sam. c. 5. v. 10. Ps. 24. v. 10. et Ps. 59. v. 6. [gap: Hebrew] uti et Rom. c. 9. v. 29. et Iac. c. 5. v. 4. *ku/rios2 *sabaw/q i. e. Exercituum, stultae nationes ei creaturae, quam pro summo Numine haberent, puta Soli caeloque id nomen tribuerunt. Quod autem Graeci ad veram causam non penetrarunt [orig: penetr‚runt], id linguarum rerumque Orientalium factum inscitia [orig: insciti‚]. Itaque Stephanus in Ethnicis et Eust. in perih/ghsin persuadere aliis conati, *sabazi/w| nomen dedisse *sabou\s2 gentem sive Phrygiae, sive Thraciae, Phrygia [orig: Phrygi‚] dialecto [orig: dialectŰ] *saba/zion dici contendunt: cum nulla eiusdem nominis in alterutra gens fuerit. Utrobique potius *saboi\ dicti sunt tum homines, qui his sacris initiabantur; tum loci, Sabazio consecrati, ut ex Harpoetatione discimus: et forte in sacris his nomen vel simile vocabulum acclamari solitum est, unde saba/zein pro eu)a/zein et sabasmo\s2 pro eu)amo\s2 Gerh. Ioh. Vossius de orig. et progr. Idolol. l. 2. c. 14. Vide uque Georg. Hornium Histor. Philosoph. l. 2. c. 9. ut et paulo infra, in voce Sabus.

SABBA Berosi filia fatidica, in numerum Sibyllarum a quibusdam relata, Iustino Martyri cum Cumana eadem est. Vide Salmas. ad Solin. p. 647.

SABBATARII dicti Martiali sunt Iudaei, a Sabbati cultu, l. 4. Epigr. 4.

Quod bis murice vellus inquinatum,
Quod ieiunia Sabbatariorum
Maestorum quod etc.

At Sabbatiani, Haeretici a Sabbatio, qui principatu Diocletiani vixit, dicti sunt, qui alias Quatuordecimani, seu Tessarescaedecatitae, quos vide. *)aristerou\s2 eosdem appellatos, monet Cl. Suicerus Thesaur. Eccl. in voce hac. Nempe non die Dominica [orig: Dominic‚], ut reliqui Christiani, sed quarta [orig: quart‚] decima [orig: decim‚] luna [orig: lun‚] Pascha cum Iudaeis clebrabant, unde *tessareskaidekatikw=n appellatio. Iidem quod sinistram manum abhorrentes, per eam nihil penitus reciperent, *)aristeri\ quoque, i. e. Sinistri, sunt dicti. Vide eundem Suicerum voce *pa/sxa num. I. 2. et num. II. 3. ut et infra, in voce Sinistri.

SABBATHAI nomen viri, Nehem. c. 11. v. 16. Latine, requies, aut Cessatio mea.

SABBATIA vicus Celticus, Stephan.

SABBATICUS Amnis de quo sic Iosephus Bell. Iud. l. 7. c. 23. *ti=tos2 de\ *kai=sar, kro/non me/n tina die/triyen e)n *bhrutw=|, kaqa\ praeirh/kamen. *qea=tai de\ kata\ th\n porei/an potamou= fui/n a)/cion i(storhqhn=ai. *(rei= me\n ga\r me/sos2 *)arkai/as2 th=s2 *)agri/ppa bailei/as2 kai\ *(rafani/as2, e)/xei de\ qaumasth\n i)dio/thta. *polu\s2 ga\r w)\n o(/te r(ei=, kai\ kata\ th\n fora\n ou( xolai=os, e)/peita de\ pa=s2 e)k tw=n phgw=n e)pilei/pwn, e(c h(mhrw=n ariqmo\n, chro\n paradi/dwin o(ra=|n to\n to/pon. *ei)=q' w(/sper ou)demi/as2 genome/nhs2 metabolh=s2, o(/moios2 kata\ th\n e(bdo/mhn e)kdi/dwi, kai\ tau/thn ai)ei\ th\n ta/cin a)kribw=s2 teth/rhtai diafula/ttwn, o(/qen de\ kai\ *sabbatiko\n au)to\n keklh/kain, a)po\ th=s2 i(era=s2 tw=n *)ioudai/wn *(ebdo/mhs2 ou(/tws2 o)noma/santes2. Haec ille. Hic [orig: HÓc] vero de Sabbatis Iudaeorum nonnihil annotare liceat. Etsi enim observatio hebdomadum, quae hodie obtiner ante tempora Theodosii vulgo recepta non fuit, Graecos tamen et Asiaticos in functione vitae quottidianae tale aliquid observare solitos accepimus. Quod quia imitatione Iudaeorum, qui iam tum per orbem sparsi erant, institutum est, etiam Sabbati nomen multi retinuerunt. Eiusmodi est, quod Sueton. in Tiber. c. 32. ait, Diogenem Grammaticum solitum Rhodi Sabbatis disputare, Sic septimo [orig: septimŰ] quoque die feriae pueris solitae in scholis concedi. Lucian. in Pseudologista: *kai\ o( me\n *ko/qorno/n tina ei)=pen, o(\ de\ *(ebdo/mhn, o(/ti w(/sper oi( pai=des2 e)n tai=s2 e(bdo/mais2, kakei=nos2 e)n tai=s2 e)kklhsi/ais2 e)/paize kai\ diege/la. Gellius l. 15. c. 2. Is in conviviis iuvenum, quae agitare Athenis hebdomadibus Lunae sollenne nobis fuit, simulatque modus epulis factus, et utiles, delectabilesque sermones coeperant; tum silentio [orig: silentiŰ] ad audiendum petito [orig: petitŰ], loqui coeptabat. Ubi notandum, quod *(ebdo/mh festum erat publicum Athenis, quod Septimo [orig: SeptimŰ] quoque die Lunae celebrarent in honorem Apollinis, cui dies ille sacer. Suidas: *)hme/ras2 tine\s2 enomi/zonto *)aqh/nhsi qeoi=s2 tisi\n, oi(=on *noumhni/a, kai\ *(ebdo/mh *)apo/llwnos2. Hesiodus *(hme/rais2. v. 6.



image: s0131a

--- --- *kai\ e(bdo/mh i(ero\n h)=mar,
*th=| ga\r *)apo/llwna xrua/ora gei/nato *lhtw/.

Idem servatum etiam in aliis rebus. Vulcatius Gallicanus in Avadio Callsio c. 6. Exercitium septimo [orig: septimŰ] die fuit omnium militum, ita ut sagittas mitterent, et armis luderent. Lamprid. in Alexandro Severo c. 43. Capitolium septimo [orig: septimŰ] die cum in urbe esset, ascendit, templa frequentavit. Disputat etiam Clem. Alexandr. Strom. l. 5. o(/ti th\n e(bdo/mhn i(era\n ou) mo/non *(ebrai=oi, a)lla\ kai\ oi( *(/ellhnes2 i)/sasi. Sed ante eum scripsit Iosephus, iam sua [orig: su‚] aetate adeo increbuisse septimi diei observationem ex Iudaico ritu, ut neget urbem ullam, aut Graecorum, aut Barbarorum, h. e. non Graecorum posse reperiri, quae cessationem ab opere diei septimi in suos mores non recepisset. Insignis plane locus, ideoque verba ipsa proferam: *ou) d' e)sti\n ou) po/lis2 *(ellh/nwn, ou)d' h(tioou=n, ou) de\ barba/rwn, ou)de\ e(\n e)/qnos, e)/nqa mh\ to\ th=s2 *(ebdoma/dhs2 hn(\ argou=men h(mei=s2, to\ e)/qos2 ou) diapefoi/thken. Haec ille posteriore contra Apionem. Utcumque hoc sit, illud interdum pro certo habetur, Ethnicos Iudaeorum Sabbata contemptui ac ludibrio semper habuisse, secundum Ecclesiae querimoniam Threnor. c. 1. v. 7. Viderunt eam ininuci ac Sabbata eius derisere [orig: derisÍre]. Seneca apud Augustin. l. 6. de C. D. c. 11. Iudaeis vitio vertit, quod septimam aetatis suae et vitae partem otiando perderent. Iuvenal. quoque Sat. 14. v. 105.

-- -- -- Cui septima quaeque fuit lux
Ignava, et partem vitae non attigit ullam.

Idem alibi Sat. 6. v. 159.

Observant ubi festa mero [orig: merŰ] pede Sabbatha reges.

Tacit. l. 5. Hist. c. 4. Septimo [orig: SeptimŰ] die otium placuisse ferunt; dein blandiente inertia [orig: inerti‚], septimum quoque annum ignaviae daium. Claud. Rutilius Itenerar. v. 389.

Radix stultitiae, cui frigida Sabbata cordi,
Sed cor frigidius relligione sua [orig: su‚] est,
Septima quaeque dies turpi dannata veterno,
Tamquam lassati mollis imago Dei.

Plura inveniri possunt huc spectantia in Dione Cassio, Iustino, aliis. Sed hoc obiter. Nic. Lloydius. Iosephi verba superius indigitata sic habent Latine, Titus conspicit in itinere fluvium, cognitione dignissimum. Is fluit medius, inter Arcas et Raphanaeas, Agrippae regni civitates. Habet autem quoddam peculiare miraculum. Nam cum sit, quando finit, plurimus, neque meatu segnis, tamen interpositis sex diebus, a fontibus deficiens, siccum exbibet locum videre. Deinde, quasi nulla [orig: null‚] mutatione facta [orig: fact‚], septimo [orig: septimŰ] die similis exoritur: atque hunc ordinem semper eum observare pro certo compertum est; Unde etiam Sabbaticus est apellatus, a sacro Iudeorum, septima [orig: septim‚] die sic denominatus. Confer Plin. l. 31. c. 2. Idem confirmat iudiciosissim. Kircherus, fide ocularis testis, id sibi asserentis, Dominici Magrii, Mund. Subt. l. 4. c. 4. Sed causam cum eodem, non tam in miraculoso Hebraizantium, quam physico, effectu; tali nempe, qualem in irregulari aestu aliorum fluminum, lacuum, fontium reperire est, quaerit Auctor Anonymus Hist. Orbis Terrar. c. 3. de Hydrogr. ß. 14. Namque et lacus Bollerbrun, iuxta vicum Alterbeck, in Westphalia, aquam bis interdiu in sabulosam planitiem insigni cum impetu emittit, post eandem resorpturus: et Balneum Favariense Pfeffersbad, in Curiensi territorio, prope Helvetios, circa d. 3. Maii, aquis intumescit, usque ad diem 14. Sept. postea easdem retrahit, locumque onni destitutum aqua [orig: aqu‚] relinquit. Quorum et similium causa in canalibus subterraneis sita videtur, qui, velut occasione intumescentis maris aut dissolutae nivis, oppleti, eam aquae copiam eructant. Pari ratione dici potest, in vicinis Sabbatico subterraneis meatibus Syriae tantum aquae cogi quae fluvio in sex dies sufficiat, septimo autem deficiens ea [orig: e‚] fluvium privet. Sed fabula est quod post amnem hunc haerentes Tribuum Israeliticarum reliquiae, longeque ac late dominentur, ut somniant Iudaei, librumque de moribus Trans-Sabbaticarum harum Gentium, consarcinare ausus est Eldad Haddani seu Danita, quem Latio transcripsit Genebrardus. Similis alius est Megilath Rabbi Meier, confer Rabbi Azariah in Meor Menaiim c. 12. etc.

SABBATOS populos hodie Sabaudienses esse, scribit Volaterranus.

SABBATUM vox a quiete, Hebr. [gap: Hebrew] deducta, vel septimum diem Gen. c. 2. v. 2. Exod. c. 20. v. 10. vel septimi anni otium, Lev. c. 25. v. 4. 5. 6. denotat. Longior translatio est, cum ipsam septimanam comprehendit, ut in illo, Ieiuno bis in Sabbato, Luc. c. 18. v. 12. et mi/a sabba/twn Matth. c. 28. v. 1. nonnumquam omni festo denotando adhibetur, ut Vos polluitis mea Sabbata. Ezech. c. 20. v. 21. Prima tamen significatio maxime propria est, cum diem denotat septimum, quem hominum quieti, suoque cultui destinatum sanctificari praecepit in Decalogo unicus noster *nomoqe/ths2. Erat autem hic dies sanctus, vel sanctitate simplici, quia septimus, vel duplici, quia Festum in eundem incidebat, et tunc Sabbatum magnum solebat appellari, Ioh. c. 19. v. 31. Reliqui vero hebdomadis dies Cholim, i. e. profani dies, Graecis e)/nergoi i. e. operosi, aliquando to\ metacu\ sabba/twn ut Actorum c. 13. v. 42. dicebantur. Incipiebat Sabbatum hora [orig: hor‚] sexta [orig: sext‚] noctis praecedentis, quod Hebraei Biath haschabbath, Graeci parei/sodon *sabba/tou i. e. introitum Sabbati dixere [orig: dixÍre]. Praeparatio ad sanctificationem eius tertia [orig: terti‚] meridiana [orig: meridian‚] incipiebat, quam Hebraei appellabant Gnereb haschabbath, i. e. vespernam Sabbati: prisci vero Patres, nomine a Gentilium sacris mutuato [orig: mutuatŰ], Cenam puram. In ritibus enim Paganorum Cena appellatur, cena illis apponi solita, qui in casto erant, quod Graeci decunt a)gneu/ein vel proagneu/ein. Is. Casaubon. Exercit. Bar. Euangelistae paratkeuh\n i. e. praeparationem simpliciter nominant, Marci c. 15. v. 42. cuius diei pars prior proparaskeuh\ distinctionis causa dici potest: Tota enim dies in praeparatione consumebatur,


page 5, image: s0131b

unde illa [orig: ill‚] nec Iudex de capite sententiam ferre; nec ullus plus tribus Parsath, (quae vox itineris denotat spatium certum) conficere poterat; Imo Artifices omnes, Sartoribus, Sutoribus et Scribis exceptis, ab opere quiescere tenebantur. Ut autem h( paraskeuh\ promoveretur, ipse Paterfamilias [orig: Paterfamili‚s], licet opulentus et numeroso [orig: numerosŰ] stipatus famulitio [orig: famulitiŰ], evellendo herbas, verrendo domum, ligna findendo, accendendo ignem aliaque similia faciendo, manum admovebat. Et quidem olim Parasceve, tubarum cornuumque clangore proclamabatur, postea vero id fieri coepit per Aedituum, Scheliach tsibbur, i. e. Nuntium congregationis, vocitatum. Ipsius Sabbathi sanctificatio in quiete, et recto eius usu, consistebat. Quies rigide olim exigebatur, ita, ut opus facere capitale foret, exceptis iis, de quibus infra. Vide Exod. c. 31. v. 14. et Numer. c. 15. v. 32. 35. Praesertim requirebatur bonus sacrae quietis usus: Unde illo [orig: illŰ] die in colloquia et coetus ibant: quietis istius mysterium revolvebant, et precibus ac reliquo [orig: reliquŰ] cultu Deum propitiabant seque Deo exhibebant dignos, 2 Reg. c. 4. v. 22. 23. Vide de sacrificiis eodem [orig: eŰdem] die praescriptis, Numer. c. 28. v. 9. 10. et adhibito cantu sacro [orig: sacrŰ], Ps. 92. v. 1. Iudaei vero addictius servire sueti, praecepti rigorem ac severitatem etiam adauxere [orig: adauxÍre], et multa alioqui licita die isto [orig: istŰ] nefasta esse iusserunt, inter quae Sabbati iter est, quod ad 2000. cubitos restrinxerunt. Sed et, cum unicum diem sacrum iussisset Deus, illi Sabbatulum addiderunt, quo [orig: quŰ] nomine additamentum Sabbati divinitus praecepti vocare sunt soliti. Tiberiadis enim incolae Sabbatum reliquis citius ordiebantur; qui vero Sephoram incolebant, illud diutius continuabant, et sic utrique addebant de profano ad sacrum. Unde votum Rabbi Iose, ut portio sua esset cum iis, qui Sabbatum inciperent more illorum qui Tiberiadem: et finirent more eorum, qui Sepphoram inhabitarent. Dein praeceptum, quod cocturi essetis, coquite: et quod elixaturi essetis, elixate, Exod. c. 16. v. 23. cum manna solum spectaret, et tempus, quamdivillud caelitus cadebat: isti extenderunt ad sequentia quoque tempora, adeo que numquam Sabbati die cibum ceperunt. Vide Sueton. Aug. c. 76. ut et Martialem l. 4. Epigr. 4. quorum is: Ne Iudaeus quidem, tam diligenter Sabbatis ieiunium servat, quam ego hodie servavi, qui in balneo, demum post horam primam noctis, duas bucceas manducavi prius quam ungi inciperem. Hic memorat,

--- --- Ieiunia Sabbatariorum.

Unde et Iudaei, ob haec ieiunia, fetentes vocati. Amm. Marcellino l. 20. Porro, prohibitionem de igne non accendendo, Exod. c. 35. v. 3. Item de opere non faciendo, nimis scrupulose interpretati sunt: donec, post geminam cladem eo [orig: ] die acceptam, Mattathias decrevit, Licere Sabbato hosti resitere et vim illatam armis repellere, Ioseph. l. 12, Iud. Ant. c. 8. quod ipsum, cum sequente aevo [orig: aevŰ] Iudaei tantum exponerent, de defensione, si vis reipsa inferretur: illicitum vero iudicarent, ad imminentem vim debito [orig: debitŰ] modo [orig: modŰ] se praeparare, denuo hoc die superati sunt a Pompeio. Posteriores contra Iudaei, epulis ac carnalibus voluptatibus diem istum celebrare coeperunt, in quo tamen cultu, qui ab una parte minutis quibusdam ceremoniis ac tricis, ab altera parte, conviviis ac voluptatum usu, constat, omni seria [orig: seri‚] pietate neglecta [orig: neglect‚], maximam religionis suae partem constituunt, taleque Sabbatum universae legis observationi aequant, Burmann. de tempp. Iud. Quaenam itaque opera illo [orig: illŰ] die non illicita, brevibus subiungam. 1. Opera charitatis, eo [orig: ] die fieri poterant impune, Lucae c. 13. Unusquisque vestrum [orig: vestrŻm] Sabbato [orig: SabbatŰ] nonne solvit bovem suum, aut asinum a praesepi, et ducit aquatum? v. 15. Quae Christi erat interrogatio opposita Adversariis quaerentibus, cur in Sabbato [orig: SabbatŰ] aegros curaret? 2. Opera pietatis et cultus divini: Namque et mactabant hodie victimas, et circumcidebant infantes, et tubarum cornuumque sono [orig: sonŰ] Sacerdotes convocabant populum, Numer. c. 20. v. 2. 3. Opera absolutae necessitatis, ut propugnatio publicae salutis contra ingruentes hostes, aliaque huic similia. Unde Proverb. Iudaeorum Vitae periculum removet Sabbatum, et Christianorum, Necessitas non habet ferias. Vide Ios. Scaligerum de Emend. Temp. l. 6. Bezam Notis in Actor. c. 13. v. 42. Iosephum Iud. Ant. l. 16. c. 10. Buxtorfium Synagog. Iud. Hospinianum de origine Festorum c. 3. et alibi. Thom. Godwynum de ritibus Hebr. l. 3. c. 3. Alios uti de Poena profanationis Sabbati, supra voce Lapis: at de Translatione Sabbati, consule Theologos. A Sabbato, septimus quisque annus in Vet. Testam. apud Israelitas, Sabbatici nomen habuit, alias Sabbatismus annorum nuncupatus, de quo Levitic. c. 25. toto [orig: totŰ]. Eius sanctificatio in duobus praecipue consistebat: Primo, in cessatione terrae, cum nec agrum seminare, nec vitem suam cuiquam putare liceret, quod vocabatur, Schabbath Haarets, i. e. Sabbatum terrae, cit. c. v. 6. Dein in intermissione, cum creditor debita a proximo exigere non posset, quod dicebatur Schemita iaihova i. e. intermissio Iehovae, Deuteron. c. 15. v. 2. Plura vide apud praefatum Godwynum l. 3. c. 9. et Seldenum de Iure Nat. et Gentium l. 3. Ad Sabbati porro Iudaici imitationem, aliqua quoque ab operibus quottidianis cessatio apud Gentiles occurrit, in celebrandis festis diebus. Hinc in imperandis feriis, ut litibus et iurgiis abstineretur, per Praeconem edici solitum, Cicero testis est de Divin. l. 1. Quo respiciens Ovid. ubi de feriis Calendis Ianuariis apud eosdem Romanos celebrari solitis, agit Fastor. lo. 1. v. 73. sic canit,

Lite vacent aures, insanaque protinus absint
Iurgia, differ opus livida lingua tuum.

Unde et Livius l. 5. c. 13. in primis, quae Romae per octo dies habebantur, lectisterniis, iurgiis ac litibus temperatum dicit. Atque apud eundem Scipio, Hoc [orig: HŰc] die, ad Populum inquit, cum Hannibale et Carthaginensibus, signis collatis in Africa bene ac feliciter pugnavi. Itaque hodie, cum litibus ac iurgiis supersedere aequum sit, ego hinc extemplo in Capitolium ad Iovem Optimum Maximum,


page 6, image: s0132a

Iunonemque ac Minervam, coeterosque Deos, qui Capitolio atque arci praesident, salutandos ibo. Cicero proin, inter alias, quas suae Rei publicae praescribit, Leges, de Legg. l. 2. c. 8. etiam hanc habet: Feriis iurgia amovento. Quibus iudiciales maxime disceptationes, feriarum tempore prohibitas, quivis facile, animadvertet. Quam in rem Imperatorum quoque Christianorum exstant Constitutiones, l. 2. 3. 7. et 11. Cod. de Fer. Imo et ante hos iam, Tiberio [orig: TiberiŰ] imperante, Calpurnio Silano exilii causam fuisse, quod Feriarum Latinarum diebus, Praefectum Urbis Drusum auspicandi gratia [orig: grati‚] Tribunal ingressum, in Sex. Marium adierit, Tacitus auctor est, Annal. l. 4. c. 36. Neque vero minus ab aliis operibus negotiisque cessatum. Sextus Pomponius l. 14. Praeclamitatores, vel, ut alii, Praeclamitatores dicuntur, qui Flaminibus Diali, Quirinali, Martiali, antecedentes exclamant, Feriis publicis ut homines abstineant se opere; quia his opus facientem videre, irreligiosum est. Et rursum, Praecias dicebant, qui a Flaminibus praemittebantur, ut denotent opificibus manum abstinerent ab opere. Apud Servium quoque ad Georg. l. 1. Pontifices sacrificaturi praemittere Calatores suos solent, ut, sicubi viderint opifices adsidentes, opus fieri prohibeant, ne pro negotio suo et ipsorum oculos, et Derorum ceremonias attaminent. Feriae enim operae Deorum creditae sunt. Quod institutum ad Numam referens Plut. in Vita Numae c. 36. ait, e)n de\ tai=s2 propompai=s2 kai\ o(/lws2 tw=n i(ere/wn tai=s2 pompai=s2, prohgou=nto kh/rukes2 a)na\ th\n po/lin, --- ta\ e)/rga katapau/ontes2. In profestis autem et omnino in Sacerdotum Festis, per Urbem Praecones praecedebant, qui --- ut ab operibus cessaretur, iubebant. Adiecta [orig: Adiect‚] instituti istius satis pia [orig: pi‚] ratione, quod, uti Pythagorici dicantur, non sinere homines per transitum adorare Deos --- -- sed continuo ex ipsa domo mente ad id paratos pergere: Ita et Numa decere cives existimaverit, neque audire quicquam rerum divinarum, neque aspicere per desidiam, atque negligentiam, sed vacare a coeteris oportere mentemque adhibere, perinde ut rei ad pietatem maximae. Quibus ut egregie indicatur, qua [orig: qu‚] animi intentione atque ab aliis negotiis cessatione sacris opera danda; ita et aliam, cui Sabbathi feriatio a Deo quoque destinata, causam videtur subindicare Cicero de LL. loc. cit. c. 12. Feriarum, inquiens, festorumque dierum ratio in liberis requietem habet litum et iurgium, in servis operum et laborum etc. Qua de re plura vide apud Brissonium, et, qui hunc laudat, Pfannerum Systematis Theologiae Gentilis purioris c. 11. ß. 20. Ioannem Seldenum de Iure Nat. et Gent. iuxta Disciplin. Hebraeor. l. 3. Alios, ut et infra, ubi de Septimo die. Apud recentiores Scriptores, Sabbatum quodvis Festum notat; unde luxum Sabbatarium dixit Sidonius l. 1. Ep. 2. qui diebus potissimum festis obtinebat. In Communione Romana Sabbata quaedam, peculiari quoque epitheto [orig: epithetŰ] in signita, adnotavit Car. du Fresne in Clossario, quae hic [orig: hÓc] subiungere libet.

Sabbata quaedam peculiari epitheto [orig: epithetŰ] insignita, in Ecclesia Romana et Graeca.

a. SABBATUM IN ALBIS quod praecedit Dominicam primam post Pascha, sic dicitur, quod hac [orig: h‚c] die Baptizati in Sabbato fancto, de quo infra, deponebant albas stolas seu vestes, quas in Baptismo susceperant. Durandus Ration. l. 6. c. 81 num. 16. ss. Sabbatum Enoch, in Kalendario Christianorum Aethiopiae, Ios. Scaligero dicitur decima pars periodi annorum Solarium, septem milia annorum continentis, quod Vir ille sanctus natus fuerrit anno [orig: annŰ] ab Orbe condito [orig: conditŰ] 700. Vide cum de Emendat Temporum l. 7. Aliis probabilius videtur, quod uti Sabbatum est septimus hebdomodis dies, et generatio Enochi septima fuit ab Adamo, Enoch habitus sit aeternae quietis ac beatitudinis typus, ut Schola Rabbinica docet: a quibus postmodum Aethiopes, cum aliis quibusdam Iudaeorum ritibus, hoc festum acceperint, tum Reginae Sabae, tum Candaces Reginae Eunuchi cum Iudaeis commercio. Unde hodieque Circumcisionem et Sabbatum, cum aliis nonnullis ceremoniis Mosaicis, Aethiopes retinent. Domin. Macer in Hierol. g. Sabbatum XII. Lectionum, idem est cum Sabbato IV. Temporum, Amalarius l. 2. c. 8. d. Sabbatum Luminum, in Chron. Orientali p. 125. dictum est, quod in eo Baptismi fierent, quos Graeci fwtismou\s2 i. e. illuminationes, appellant. e. Sabbatum Magnum, quod Dominicam Paschae praecedit, idem cum Sabbato Luminum. Exstat Amphilochii Iconiensis Episcopi Sermo, dictus tw=| mega/lw| *sabba/tw| z. Sabbatum quatuor Temporum Amalarius d. l. h. Sabbatum Sanctum, illud dicitur, quod Pascha praecedit: maxime propter hoc, quod --- nova Ecclesia sacro [orig: sacrŰ] Baptismi fonte scaratur. Rupertus de Divinis Officiis c. 35. q. Sabbatum Vacat, dictum sabbatum ante Palmas seu Diem Dominicum, qui Pascha praecedit, in Sacramentario Gregoriano, quia proprio [orig: propriŰ] officio [orig: officiŰ] vacat. Idem Amalarius de Eccl. Off. l. 1. c. 9.

SABBATUS Italiae fluv. Antonino geminus: Unus Hirpinorum, iuxta Beneventum, cum Calore, cui adiungitur, fluens in Vulturnum, etiam vulgo Sabbato. Alter est in Samnitibus, quem Leander nunc Fiume die Benevento ait vocari, et Samnium a Floro dictum addit. Ferrario alter Brutiorum est, per Calabriam citeriorem in Sinum Terinaeum, inter Martoranum et Lamesiam labens. Ocinarus Lycophr. vulgo Savuto, cum pago cognomine.

SABBI populi qui et Mendaji vulgo dicuntur Christiani S. Iohannis, in Persia, ubi Tigris et Euphrates confluunt, prope Bassoram urbem et Sinum Persicum.

SABE [1] urbs Arabiae Felicis, in ora Sinus Arabici hodie Dhafar, seu Tacseb, regni Thamae caput, Sanso.

SABE [2] Syrorum lingua [orig: lingu‚] mensis Februarius dicitur.

SABEC Hebr. [gap: Hebrew] Gen. c. 22. v. 13. ubi de Ariete, qui pro Isaaco postmodum immolatus, Ecce arietem, qui retrorsum detinebatur [gap: Hebrew] Septuaginta Senioribus est arboris aut fruticis peculiaris species, in qua haeserit aries; Quod Heysch. ba/tos2


image: s0132b

explicat, Cyrillus et Favorinus, xruso/gonon melius locus perplexus seu densitas aut perplexitas silvae, in qua detentus ille aries, uti docet Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c, 49.

SABEE civitas in tribu Simeon, Ios. c. 19. v. 2. Latine septem, vel septimus, aut saturitas, sive iuramentum.

SABELLI populi Italiae, a Sabinis oriundi, inter Sabinos et Marsos incolentes. Hinc Sabellus. Horat. l. 3. Od. 6. v. 37.

Sed rusticorum mascula militum
Proles, Sabellis docta ligonibus
Versare glebas, --- -

Itemque Sabellicus. Virg. Georg. l. 3. v. 255.

Ipse ruit, dentesque Sabellicus exacuit sus.

SABELLICUS vide Marcus Antonius Coccius Sabellicus.

SABELLINAE Pelles apud Hovedenum p. 758. Petiit ab Episcopo Lincolniensi, singulis annis unum mantellum furratum de Sabellinis, a Sabelo, nomen habent. Est autem Sabelum martes, Gallis Marte, mustelae species, nobili pelle insignis: Anglis iisdemque Gallis olim, Sable; tametsi martes a Sabelo distinguant ferme Scriptores omnes. Hinc Alanus de Insulis in Planctu Naturae, Illic martes et sabela semiplenam palliorum pulchritudinem eorum postulantem subsidia, suarum nobilitate pellium ad plenum deducebant etc. De vocis etymo, et plura hanc in rem vide apud Car. du Fresne in Glossar. et Disserta. I. ad Ioinvillam p. 137. nec non Henschium ad Vitam S. Guthlaci num. 17. Infra quoque ubi de pellibus Zebellinis.

SABELLIUS Haereticus, Ptolemaide, Lydiae urbe, oriundus. Discipulus nati Smyrnii, errores suos disseminare coepit, A. C. 260. Confundens Naturam cum Personis SS. Trinitatis, unum idemque suppositum esse, sicut Anima et Corpus unum efficiunt hominem, adeo que triw/numon *qeo\n asseruit. Hinc Patrem et Spiritum Sanct. cum Filio passos esse. post naetum docuit: quem errorem Praxeae Tertullianus tribuit, et S. Ignatius Antiochenus suo [orig: suŰ] aevo [orig: aevŰ] a quodam disseminatum refert. Addit Epiphanius, haeres. 57. et 62. deliria sua hausisse Sabellium, ex Euangelio Aegyptiorum, libro Apocrypho. Contra hunc erudite scripsit Dionysius Alexandrinus, et haeresis in variis conciliis damnata est. Hanc tamen incrustavit Roscellinus, sec. 11. et Hispanus quidam, in Anglia, sub initum saeculi huius. Vide Augustin. haer. 36. et 41. Euseb. de Praep. Eu. l. 7. Baron. A. C. 260. n. 61. et seqq. etc. Addatur his Socr. l. 6. c. 12. Athanasius Apologia [orig: Apologi‚] pro Dionysio praef. contra Arianos, Forbesius, G. Hornius Histor. Eccl. cum Notis et Observat. Leydeckeri. Alii.

SABELLUM vulgo Savello, castrum Campaniae Romanae nunc semidirutum, incolisque omnino vacuum, in colle. Hinc Sabellae familia Romana.

SABELLUS Poeta Latinus, sub Domitiano et Nerva: obscenus plane. Martial. l. 12. epigr. re.

SABER fil. Caleb ex Maacha [orig: Maach‚] concubina [orig: concubin‚], 1 Paral. c. 2. v. 48. Laine, confractio, spes, vel iuramentum.

SABI populi Phrygiae. Phrygii etiam Bacchos appellant Sabos, Steph.

SABIDIUS vir Romanae gulae deditus, plus vorabat, quam posset concoquere: quocirca ita fetebat eius halitus, ut nemo posset cum eo loqui; Hunc Martial. epigrammate insectatur, l. 3. Epigr. 17.

SABIN Arabes Deum appellant, et illi decimas mensura [orig: mensur‚] non pondere persolvunt. Vide Sabis, et Turneb. in Cic. de LL.

SABINA [1] Imperatrix, Adriani Imperatoris Romani uxor, quae servilibus iniuriis ab eo affecta, adiit mortem voluntariam. Sext. Aurelius. Spartianus vero c. 11. ait: Hanc si privatus vixisset, et morosam, et adulterii suspectam, dimisisset; nec sine rumore dati ab eo veneni, obiit haec. Vide Ael. Spartian. c. 23.

SABINA [2] Ioannis II. Ducis Simmerensis A. C. 1557. exstincti filia, uxor fuit Lamoralli, Comitis Egmondani, quem Albanus Belgicorum tumultuum victimam esse voluit, A. C. 1568. ducta in Comitiis Spirensibus, magna [orig: magn‚] sollennitate, A. C. 1544. Ipsa [orig: Ips‚] vidua [orig: vidu‚], cum XI. liberis in summa egestate relicta [orig: relict‚], tanto miserabiliorem Mariti mortem reddidit. Soror Friderici III. Electoris Palatini, de quo vide suo [orig: suŰ] loco [orig: locŰ]

SABINA [3] Herba hodie Savinaria, Plinio l. 12. c. 17. arbor Bruta, Graecis *braqu\s2 memoratur Virgilio in Culice,

Herbaque thuris opes priscis imitata Sabina.

Nempe Graeci veteres ante thuris notitiam et usum, hanc maxime ad suffitus adolere soliti erant. Plin. l. 24. c. 11. A multis in suffitus pro ture assumitur. Hesych. *braqu\ (hoc enim proprium ei nomen fuit) po/a toi=s2 qeoi=s2 quome/nh, Brathy, herba Diis adoleri solita: quod idem Dioscorides confirmat. Sic idem Plin. Arabes eam in Elymos petiisse, ad fumum odoratum ex ea accensa faciendum, loc. cit. narrat. Hinc qu/on per excellentiam vocata: cuius odorem cedro proximum, traditidem. Homerus quoque cum cedro una uri ait, in specu et foco Calypsus, Od. e. v. 60.

*ke/drou d' eu)kea/toio, qu/ou d' a)na\ nh=on o)dw/dei.

Quam vocem utut alii aliter explicent, hoc certum, non ex alio magis frutice, quam ex hoc, vetustissimos Graecos in sacris convolutum nidorem odoremve novisse; quemadmodum Hammoniaco [orig: HammoniacŰ] Libyes utebantur, quod similiter qumi/ama absolute inde appellatum est. Coeterum, non tam herba, quam arbor pumila est, quam Herbam Sabinam Latini dixere [orig: dixÍre]. Inter arbores certe perpetua coma [orig: com‚] virentes Plinio recensetur l. 16. c. 20. Harum generi non decidunt, oleae, lauro, myrto, cupresso, pinis, hederae, rhododendro, et quamvis herba dicatur, Sabinae. Ad eius similitudinem Graeci Theraei qui coloniam in Africam deduxerunt et Cyrenas condiderunt, genus arboris ibi repertae, quae et cupresso fere similis in omnibus esset, noto [orig: notŰ] sibi nomine qu/on nuncupavere [orig: nuncupavÍre], quod videl. qu/w| h. e. Herbae Sabinae, responderet: Interim inter hoc qu/on Cyrenaicum vel Libycum, h. e. citrum, ut infra videbitur, et


image: s0133a

Herbam Sabinam, non exigua differentia; quippe procera arbor et grandis qu/on Cyrenaicum, e cuius radicibus solidae mensae fierent et contignationes ex reliqua materia etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 954.

SABINA [4] Poppaea, vide Poppaea.

SABINI populi in 4. regione Italiae, non procul a Roma, quorum caput olim Cures, unde Romani Quirites dicti: hodie Episcopatus Sabinus, Monasterium solum est, cum priscae urbis ruderibus. Dein Reate, Rieti hodie in Umbria: a religione et cultu Deorum cognominati, ut vulgo volunt, quasi a)po\ tou= se/besqai Plin. l. 3. c. 12. Sabini, ut quidam existimavere [orig: existimavÍre], a religione et Deorum cultu Sebini appellati. Et Festus Pompeius: Sabini dicti, ut ait Varro Terentus, quod ea gens praecipue colat Deos, i. e. a)po\ tou= se/besqai Eccui vero credibile fiet, Italam gentem inprimis antiquam nomen sibi imposuisse e Graeca lingua quaesitum? Itaque longe aliter senserunt alii auctores: a quibus Isidorus Origin. l. 9. c. 11. Habuit ista: Ab Italo Itali, a Sabino Sabini, a Sicano Sicani. Hae c haud dubie, inquit Cluverius, habuit e Porcii Catonis Originibus gentium, civitatumque Italicarum. De hoc quippe ita tradit Halicarnass. Dionys. l. 2. *zhno/dotos2 de\ o( *trizh/nios2 suggrafeu\s2 *)ombrikou= e)/qnous2, au)qigenei=s2 i(storei= to\ me\n prw=ton oi)kh=sai peri\ th\n kaloumenhn *(reati/nhn, e)kei=qen d' u(po\ *pelasgw=n e)celasqe/ntas2, ei)s2 tau/thn a)fike/sqai th\n ghn=, e)/nqa nun= oi)koui=n, kai\ metabalo/ntas2 a(/ma tw=| to/pw| tou)/noma, *sabi/nous2 e)c *)ombrikw=n proagoreuqhn=ai. *ka/twn de\ *po/rkios2 to me\n o)/noma tw=| *sabi/nwn e)/qnei teqhn=ai/ fhsin e)pi\ *sabi/nou tou= *sa/gkou, dai/monos2 e)pixwri/ou. Hunc Sabinae gentis conditorem Sil. Italicus non Sabinum, sed Sabum, pronuntiat, a qua quidem primitiva voce rectius derivatum provenit gentis vocabulum Sabini. Sic enim ille l. 8. v. 419.

Cunctis hasta decus clypeusque resertur in orbem.
Vertice et implumes, ac levi tegmine cruris
Ibant, et laeti, par, Sancum voce canebant,
Auctorem gentis: pars laudes ore ferebant,
Sabe, tuas; qui de patrio cognomine primus
Dixisti populos magna [orig: magn‚] ditione Sabinos.

Sabinos fortissimos, et florem Italiae, adeo ac Rei publ. robur Cicero vocat Orat. pro Qu. Ligario. Laudati iidem gravitate morum et sanctiate imprimis fuerunt. Sane tristem ac tetricam disciplinam antiquis Sabinis Liv. tribuit: illoque genere nullum aliud incorruptius fuisse diserte scribit l. 1. c. 18. Hinc libenter Poetae cum matronas castas, pudicas, sedulas, viri, familiaeque magis, quam formae studiosas laudare volunt, cum Sabinis conferunt. Horat. Epod. 2. v. 39.

Quod si pudica mulier in partem iuvet
Domum, atque dulces liberos,
Sabina qualis, aut perusta Solibus
Pernicis uxor Appuli, etc.

Quem totum locum Stat. l. 5. Sylv. 1. v. 121. sic expressit:

Ipsa dapes modicas, et sobria pocula tradit,
Exemplumque ad herile monet, velut Appula coniunx
Agricolae parci, vel Sole infecta Sabino,
Quae videt emeriti, iam prospectantibus astris,
Tempus adesse viri, propere mensasque torosque
Instruit, exspectatque sonum redeuntis aratri.

Martial. l. 1. epigr. 63. v. 1.

Casta nec antiquis cedens Levina Sabinis.

Iuvenal. Sat. 6. v. 163.

--- --- --- --- Intactior omni
Crinibus effusis bellum dirimente Sabina [orig: Sabin‚].

Idem Sat. 10. v. 299.

--- --- Veteres imitata Sabinas.

Virg. Georg. l. 2. v. 524.

Casta pudicitiam servat domus, etc. dein subdit v. 532.
Hanc olim veteres vitam coluere [orig: coluÍre] Sabini.

Inter Sabinos Clodius excelluit, a causis forensibus, ad scribendas Elegias conversus. Scripsit et de bello Troiano versibus, immatura [orig: immatur‚] morte sublatus. Ferrarius. Vetus adagium de iis fuit: Sabini quod volunt, somniant. De quo Festus et ad eum Scaliger. Vide Cluver. Ital. Antiq. l. 2. c. 8. Nic. Lloydius. Raptum, sub Romulo Sabinarum, vide apud Liv. l. 1. c. 9. Florum, l. 1. c. 1. etc. et in voce Romulus. Baudrando Sabini, ab Apennino ad Boream usque ad Tiberim et Anienem fluv. ad Meridiem extendebantur, ubi hodie Sabina provinc. pars Orientalis Umbriae, et aliqua pars Aprutii ulterioris, erantque divisi in duas partes Velino [orig: VelinŰ] fluvio [orig: fluviŰ]. Nunc Sabina arctior est, restringitur enim ad Occasum Tiberi, ad Meridiem Aniene, ad Boream Nare ac Velino [orig: VelinŰ] fluvio [orig: fluviŰ], et Aprutio [orig: AprutiŰ] ulteriore ad Ortum. Praecipua eius urbs Manliana est, ad Tiberim. Sub Pontifice. Addo quod Sabinarum raptus, de quo supra, quia feliciter Romulo cesserat, hinc institutum ab eo Iacobus Raevardus ICtus putat, ut non vero [orig: verŰ], sed simulato [orig: simulatŰ] zuodam [orig: zuŰdam] ratpu, omnis legitimi connubii ritus perageretur, quem eleganter exposuit de Asino aur. l. 4. Appuleius his verbis: Tunc me gremio [orig: gremiŰ] sui mater infelix tolerans mundo [orig: mundŰ] nuptiali decenter ornabat, mellitisque suaviis crebriter ingestis, iam spe futura [orig: futur‚] liberorum votis anxiis propagabat, cum irruptionis subitae gladiatorum impetus, ad belli faciem saeviens, nudis et incertis mucronibus coruscans, non caedi, non rapinae, manus afferunt, sed denso [orig: densŰ] conglobatoque cuneo [orig: cuneŰ] cubiculum nostrum invadunt proius, nec ullo [orig: ullŰ] de familiaribus nostris repugnante, ac ne tantillum quidem resistente, me miseram, exanimem, saevo [orig: saevŰ] pavore trepidam, de medio matris gremio rapuore [orig: rapuŰre]. De eodem sic Tertullian. l. de Spectac. De hinc Equiria Marti Romulus dixit: quamquam et Consualia Romulo defendunt, quod ea Conso dicarit [orig: dic‚rit], Deo, ut volunt, consilii: eius scil. quo [orig: quŰ] tunc Sabinarum virginum rapinam militibus suis in matrimonia excogitavit. Probum plane consilum, et nunc quoque apud ipsos Romanos iustum et licitum, ne dixerim penes Deum etc.


page 7, image: s0133b

Vide Ioh. Rosinum Antiqq. Rom. l. 5. c. 37. de Nuptiis. Quam fortiter vero, quamque feliciter, raptum hunc Sabini sint ulti, vide supra in voce Quirinus, et apud Vossium de Idolo. l. 1. c. 12.

SABINIANI et Proculeiani, sectae et familiae erant Iurisconsultorum inter se pugnantium, cum prius tam varium, tamque controversum ius esset, ut, quod uni placeret, alteri ingratum esset, teste Cicerone variis in locis. Eorum mentio in ß. cum ex al. Inst. de rerum divis. Barn. Brissonius.

SABINIANUS [1] a Carthaginensibus Imperator electus, A. C. 240. ab iisdem postea Mauritaniae Praefecto deditus, Gordinano se submisit. Zosimus et Iulius Capitolin. in Gordian. c. 23.

SABINIANUS [2] Proconsul Augusti, in antiqua Inscr. APOLLINI. GRANNO. Q. LUCIUS. SABINIANUS. PROCOS. AUG. quae in Britannia reperta est, dicitur. Sed lectio haec Salmasio suspecta, quippe Legati pro Praetore, et Legati Praetorii, quidem vocabantur ii, qui Caesaris missu in Provincias praetorias ibant; at Proconsules quoque dictos et Proconsulares Augusti, nullibi reperitur. Hoc enim iis nomen, qui in provincias Populi Romani mittebantur. Putat itaque in lapide illo scriptum fuisse PROC. AUG. 1. Procurator Augusti, vel PROCOR. et perperam lectum esse, PROCOS. Procuratores autem in provinciis fuisse, tam in Caesaris, quam in Populi provinciis, qui Procuratores Caesaris dicerentur, constar. Vide eum ad Spartian, in Vita Hadriani Caesaris. c. 3.

SABINIANUS [3] Volaterris oriundus, Gregorio M. successit, A. C. 604. ob avaritiam, a praedecessore, in somno increpitus, quod fame grassante, pauperibus frumenti nihil distribueret. Obiit, A. C. 605. Anastas. in vita Pontif. Baron. in Annal. Campanarum usum in Templa invexisse menoratur Patrarchae, Panvinio, Polyd. Virgilio l. 6. c. 13. Vide ubi de Campanis ac Tintinnabulis.

SABINIANUS [4] Consul cum Manlio Theodoro, An. Urb. Cond. 1018.

SABINUS [1] Consul cum Messala, An. Urb. Cond. 966. Iterum cum Anulino biennio post.

SABINUS [2] Vespasiani frater, a Vitellio interfectus, qui Vespasiano [orig: VespasianŰ] res contra Iudaeos gerente, post Othonis mortem, Capitolium cum aede Iovis occupaverat.

SABINUS [3] Episcopus Heracleae, Seca [orig: Sec‚] Macedonianus, sub Theodosio M. Edidit syntagma diversorum Conciliorum, Socr. l. 1. Hist. c. 5. l. 2. c. 11. et seqq. An idem cum Monacho, omnium Synodorum epitomatore? Possevin. in Appendic. ad Appar. Sacr. Voss. de Hist. Lat. l: 2. c. 3. Nic. Lloydius. DE eo Socr. Histor. Eccl. l. 1. c. 5. *sabi=nos2 ---- sunagwgh\n tw=n diafo/rwn suno/dwn e)ggra/fws2 e)ce/dwkan poihsa/menos, kai\ tl. Sabinus --- tum ea, qu ac varia Episcoporum Concilia scriptis ediderant, in unum volumen cum collegisset etc. Quod tamen non ex fide fecisse, idem paulo post ait: Quin etiam nonnulla dedita [orig: dedit‚] opera [orig: oper‚] praetermisit, quaedam etiam pervertit; quae autem ad eum exitum, quem sibi proposuerat, facere videbantur, omnia diligenter excerpsit. Sic l. 2. c. 13. eum in sua Collectione, Epistolam quidem Episcoporum Antiochiae convocatorum ad Iulium scriptam minime praetermisisse; at Epistolas ipsius Iulii in eadem neutiquam intexuisse, refert. Vide Gerh. von Mastricht Hist. Iuris Eccl. num. 143.

SABINUS [4] Consul cum Venusto, sub Gordiano III. apud Iul. Capitolin. in Vita huius c. 23. quibus Magistratum gerentibus, inita factio est in Africa, contra Imperatorem, duce Sabiniano [orig: SabinianŰ], ut idem refett.

SABINUS [5] Episcopus Placentinus, pietate et doctrina [orig: doctrin‚] clarus. Interfuit Concilio Aquileiensi, A. C. 381. Hunc scriptorum suorum arbitrum Ambrosius esse voluit.

SABINUS [6] ICtus celebris sub Heliogabalo, saecul. 3. Cato sui saeculi dictus: cui Ulpianus librorum suorum 51. dedicavit. Hic occidi iussus ab Imperatore, mire servatus est. Ael. Lamprid. in Utta Heliogabali c. 16. Sabinum Consularem virum, ad quem licbros Ulpianus scripsit, quod in urbe remansisset, vocato [orig: vocatŰ] Centurione mollioribus verbis, iussit occidi. Sed Centurio aure surdior imperari sibi credidit, ut Urbe pelleretur: itaque fecit, sic vitium Centurionis Sabino Saluti fuit. De eodem Vide in extrema Vita Alexandri Severi.

SABINUS [7] Praefectus Urbis, sub Maximino Imperatore interfectus est, una cum amicis Maximini, fuste percussus. Vide Iul. Capitolin. in Maximinis c. 15. et Herodian. l. 7. c. 7.

SABINUS [8] Sophista sub Adriano principe, scripsit Isagogen ad materias, et hypotheses, declamationum libros 4. praeterea in Thucydidem enarrationem, Suidas.

SABINUS [9] Syrius memorandae fortitudinis, qui, tempore Titi primus Hierosolymae muros ascendit. Ioseph. Bell. Iud. l. 6. c. 1.

SABINUS [10] Aelius Vide Iul. Capitolin. in Maximino iun. c. 6.

SABINUS [11] Asidius declamator lepido [orig: lepidŰ] ingenio [orig: ingeniŰ], quum sententiam Leonidae ad trecentos retulisset, Ego, inquit, illi ad prandium promisissem, ad cenam renuntiassem [orig: renunti‚ssem]. Seneca Suasor. 2.

SABINUS [12] Calvisius sub Tiberio maiestatis postulatus, sed per Celsum, urbanae cohortis tribunum, tum inter indices discrimini exemptus. Tacit. l. 6. Annal. c. 9.

SABINUS [13] Georgius Brandeburgicus, natus A. C. 1508. genere honesto [orig: honestŰ], in teneris annis, quoties doctum aliquod loegbat carmen, lacrimas non tenuisse dicitur, quod desperaret, simile quiddam se aliquando producturum. Wittenbergam missus anno [orig: annŰ] aetat. 15. et a Melanchthone educatus, brevi Orator et Poeta insignis ipse evasit, ut Sabini hin ei nomen, cum antea Schulerus dictus fuerir, a Poeta cognomine imponeretur. Edidit iam anno [orig: annŰ] aetat. 20. Res gestas Caesarum carmine Latino [orig: LatinŰ]. Post decennium apud Melanchthonem


page 8, image: s0134a

exactum, in Italia Cardinali Bembo innotuit, a quo de Melanchthone interrogatus aliquando varia, scite respondit, uti videre est apud Melch. Adami Vita [orig: Vit‚] Melandchth. Gener post reditum hospitis sui factus, in Viadrina Academia primum docuit, dein Academiae Regiomontanae recens excitatae Rector a Duce Prussiae creatus est. Francofurtum reversus, a Consiliis Electori Brandeb. fuit, variisque Legationibus adhibitus est. Obiit A. C. 1561. aetat. 53. hora [orig: hor‚] natali. Scripta eius enarrat. Anton. Teissier. Elog. p. 1.

SABINUS [14] alio [orig: aliŰ] nomine Iulius, Lingo, falsa [orig: fals‚] stirpis gloria [orig: glori‚] proaviam suam D. Iulio per Gallias bellanti corpore atque adulterio [orig: adulteriŰ] placuisse iactabat. Miscuit se factioni Civilis et Classici. Tacit. Hist. l. 4. c. 55. de exitu c. 67.

SABINUS [15] Marcius, vide ibi.

SABINUS [16] Masurius, ICtus scripsit Fastorum et memorabilium libros, Persius Sat. 5. v. 90.

Excepto [orig: ExceptŰ] si quid Masuri rubrica notavit.

Eius in Digestis apud Athenaeum et Agellium crebra mentio. Vide Masurius.

SABINUS [17] Ostorius, vide ibi.

SABINUS [18] Poppaeus, vide Poppaeus.

SABINUS [19] praenomine Publius, Praefectus cohortis; dein cum Iulio Prisco Praetorianis praepositus a Vitellio, Tacit. l. 11 Hist. c. 92. Idem postea detecta [orig: detect‚] Caecinae proditione ob eius amicitiam vinctus, substituto [orig: substitutŰ] in locum eius Alfeno [orig: AlfenŰ] Varo [orig: VarŰ]. l. 3. Hist. c. 36.

SABINUS [20] praenomine Titus, secundum Plinium, vel Titius secundum Cornel. Tacitum, illustris Eques Romanus, ob amicitiam Germanici, et quia non omiserat coniugem Agrippinam liberosque eius percolere; scelerate a Latinio Latiari, Portio Catone, Petitio Rufo, M. Opsio Praetura [orig: Praetur‚] functis, cupidine Consulatus, adnuente sceleri Seiano [orig: SeianŰ], subversus, Iunio [orig: IuniŰ] Silano [orig: SilanŰ] et Silio [orig: SiliŰ] Nerva [orig: Nerv‚] Consulib. Tacit. l. 4. Annal. c. 68. Vide et Titurius.

SABINUS [21] Tyro, scripsit peri\ khpourikw=n i. e. de hortensibus. Plin. l. 19. c. 10.

A. SABINUS Poeta, quae scripserit docebit Ovid. cuius erat su/gxronos2, Amor. l. 2. eleg. 18. v. 27.

Quam cito, de toto rediit celer orbe Sabinus,
Scriptaque diversis rettulit ille locis.
Candida Penelope signum cognovit Ulyssis,
Legit ab Hippolyto scripta noverca suo.
Iam pius Aeneas miserae rescripsit Elisae:
Quodque legat Phyllis, si modo vivat, habet.
Tristis ad Hypsipylen ab Iasone litera venit:
Dat votam Phoebo Lesbis amica lyram.

Vide eundem de Pont. l. 4. eleg. 16. Scripsit igitur epistolam Ulyssis ad Penelopen, Hippolyti ad Phaedram, Aeneae ad Didonem, Iasonis ad Hypsipylen, et illam Sapphus [orig: SapphŻs] extremo [orig: extremŰ] loco [orig: locŰ] memoratam. Harum vero omnium exstat nulla. Scio sub nomine Sabini legi ternas, Ulyssis ad Penelopen, Demophoontis ad Phylliden, et Paridis ad Oenonen. Sed indignae prorsus Sabino [orig: SabinŰ], vel aliquo [orig: aliquŰ] illius temporis Poeta [orig: Poet‚]: quin neque nostro [orig: nostrŰ] si aevo [orig: aevŰ] scriptae forent, multum laudis mererentur. Sed non dubium, quin, si non omnes, saltem aliquae ex sex istis Sabini sunt, quae inter Ovidianas leguntur: Paridis ad Helenam, Helenae ad Paridem: Leandri ad Heronem, Herus [orig: HerŻs] ad Leandrum: Acontii ad Cydippen, Cydippes ad Acontium. Plura vero Sabinum scripsisse indicat idem Ovid. Ponticorum l. 4. Ep. 16. v. 15.

Quique suam Troezen, imperfectumque dierum
Deseruit celeri morte Sabinus opus.

Unde cognoscimus, eum obiisse ante Ovidium. Quidam Troezena legunt, unde colligunt Troezenia scripsisse. Alii vero Trisenen, quam fuisse aiunt amicam. Dierum opus vero interpretantur Fastos, vel opus quale Hesiodi *(hme/rai, Voss. Nic. Lloyd.

SABIONA seu SABONA, urbs fuit Rhaetiae, hodie pagus Comitatus Tirolensis, 10. mill. pass. supra Brixiam, ad Eysocum fluv. ubi alias Sebatum, Simler. P. Diaconus.

SABIS [1] fuit Deus apud Arabas, de quo Plinius l. 12. c. 14. de ture agens: Tus, inquit, collectum Sabotam camelis convehitur, porta [orig: port‚] ad id patente, digredi via capitale leges fecere [orig: fecÍre]: ibi decimas Deo, quem vocant Sabin, mensura, non pondere sacerdotes accipiunt. Hunc cum Sabzio et Sabo eundem facit G. Hornius, a Sufes, voce Punica [orig: Punic‚], nominis originem arcessens, unde et Graecorum *sofo\s2 derivat, Histor. Phil. l. 2. c. 9.

SABIS [2] fluv. est inter Belgas, Cameracenses et Nervios irrigans, quos trans illum consedisse, adventumque ibi Romanorum expectasse [orig: expect‚sse] una cum Atrebatibus et Veromanduis finitimis suis, scribit Caesar Commentar. l. 2. c. 16. Fortunato l. 7 Carm. dicitur Saba: Arnulfo Marchioni eius nominis primo Flandriae Comiti in literis suis, Savus: Aigrado Monacho iam ante 1000. annos. Sambra. Oritur in Teoracia silva et Osiacum Oisy, Castellionem, Landericiacum, Malbodium, Maubeuge, Fontanas, Castellum, Frigidum Montem, Fromont, Hammum, Monasterium Monstier, Floreffiam Abbatiae titulo [orig: titulŰ] illustrem locum attingit, atque in Mosam fluvium penes Condrusios, seu Mamurcium oppidum Leodiensium, Valesius habet, apud Namurcum, influit. Sambre Lessabaeo: Hinc pagus Sambrensis; vel Sambraeus nomen accepit. Item fluv. Carmaniae in sinum Persicum influens: Cuius ostia 100. mill. pass. a Persidis confinio. Plin. l. 6. c. 23.

SABIS [3] Carmaniae fluv. Plinio loc. cit. Carmaniae urbs Ptolemaeo, in mediterraneo sita; ad fluvium cognominem, versus Occidentem ubi Carmania culta esse incipit vineis et arvis. Inde populi Sabae, quos in ora maritima Carmaniae ponit Dionysius.



image: s0134b

*prw=ta *sa/bai mete/peita *pasarga/dai --- -
Primum Sabaei, post hos Pasargadae ---

Vide Salmas. ad Solin. p. 1188.

SABIUSA porta dicebatur, quae recta in Sabinos ducebat.

SABLESTANIA provinc. Persicae in Mediterraneis ubi olim Caramania deserta seu Borealis intra montes: estque inter Chorazaniam ad Arctos et provinc. Khermon, seu Caramaniam propriam ad Meridiem. Urbes eius sunt Zarans, Bost. et Nebesaet. Ioh. Perfa.

SABLOLIUM vetus oppidulum Galliae in Coenomanico pago, Andicavorumque confinio: a sabuloso agro, in quo conditum est, dictum. Una est ex duodecim villis magnis, quas Alanus quidam matri Ecclesiae civitatis Coenomanorum olim dedit, ad Sartam fluvium, qui ibi divisis aquis parvam insulam facit, habetque Prioratum S. Nicolai, et Ecclesias duas S. Mariae, et S. Martini, quae sunt Paroeciae. Iohanni Mazori, Sabolium, et Sabloium, Ivoni Sabsuletum: vulgo Sablevil, tum Sableil, tandem Sable. At Sablonariae, vulgo Sablonieres, locus est, in quo A. C. 862. Indict. 11. dominus Karolus Rex conventum habuit, et Capitula edidit. Saponariae vero in suburbio Tullensi, Savonieres, ubi Synodus Episcoporum Galliae et Germaniae sub modem habita est: ambae villae regiae, quarum altera a sabulo vel arena, altera a sapone, qui ibi conficiebatur, nomen accepit; ut Argillariae, a solo argilloso, vulgo Argilly, non procul a Dorunamanto Dormans. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. et infra voce Sabolium

SABLONES Antonin. Sambeck, vicus Simlero, circa Mosam prope Traiectum superius. Baudrando oppidulum fuit Menapiorum, inter Mosam et Ruram, ubi nunc vicus Intsand, prope oppidum Stralen, in Geldria superiori, inter Geldriam ad Ortum, et Venloam ad Occidentem.

SABOLIUM urbecula provinc. Coenomanensis, ad Satram fluv. 8. leuc. ab Andegavo in Boream, Coenomanum versus totidem. In Gallia; Sable. Vide Sablolium.

SABONAM vocat Bruschius Brixon, Germaniae urbem in Alpibus sitam et Episcopali sede decoratam. Hanc Niger tradit Bretina Ptolemaei esse. Sabiona legit Simlerus, et Sebatum Antonini esse dicit, atque Brixinam minorem designari, ubi olim Episcopi sedes fuit.

SABOTAE Gallica vox, Sabotz, calcei sunt lignei, qui apud rusticos in usu. Eorum iam Philostratus meminit l. 9. c. 2. ubi vitam Apollontii enarrans, inter coetera, quae de Indorum edisserit moribus, eos ex arborum corticibus sibi calceos conficere solitos fuisse testatur. Ab iis dein ad alias gentes, ut credere par est, mos transiit: ita ut alii rudioribus et omnino ligneis usi sint (quemadmodum de Germanis priscis refert Cluverius: Polonique agrestes etiamnum gerunt) alii paulo eruditioribus, quorum nempe soleae tantum e ligno, coetera e corio vel e quavis alia materia molliore essent. De prioribus intelligi Petronius potest in Sat. Anus praecipue lippa, sordidissimo [orig: sordidissimŰ] linteo [orig: linteŰ] praecincta, soleis imparibus ligneis imposita, canem ingentis magnitudinis catena [orig: caten‚] trahit. Ouo [orig: OuŰ] sensu soleae quoque illae forte sumantur, quas damnatis ad culeum induci moris erat, de quibus ita Auctor ad Herennium, Si quis Parentes occiderit, vel verberarit [orig: verber‚rit], ei damnato obvolvatur os folliculo lupino [orig: lupinŰ], soleae ligneae pedibus inducantur. etc. Soleas enim, quae proprie sumptae imas tantum pedum plantas tegunt, pro alia calceorum specie interdum sumi, nihil novum:Rursusque sordes illius vetulae, ut et parricidarum enorme crimen, non aliud quidem, quam vilissimum calcei genus, postulant. Unde et viliores quique tenuiorisque fortunae homines, sive urbium, sive ruris incolae, passim hod eque istiusmod calceamenti genus in usu habent. De posterioribus vero, accipi possunt ribicinum illa crupezia, quorum meminit Iul. Pollux Onomast. l. 7. c. 22. *ta\ de\ kroupe/zia cu/linon u(po/dhma pepoihme/non ei)s2 endoi/mon xorou=, Crupezia, ligneum calceamentum est, factum ad auspicationem chori. Unde ab eiusmodi calceorum usu Boeotos Crupeziphoros esse dictos, refert Tiraquellus ad Alex. Neapolitan. l. 5. c. 18. Sic etiam de calceis illis, qui soleis tantum ligneis constant, intelligi possunt Caligae seu Gallicae, quae diminutiva voce Caligulae et Galliculae, Gallice vero Galloches appellantur, quibus non tantum milites, sed et plerique alii, pluvio [orig: pluviŰ] hibernoque [orig: hibernŰque] tempore, uti consueverunt. Earum enim soleas e ligno fuisse, colligere est ex ipsa Caligarum appellatione, quae potius a)po\ tw=n ka/lwn a lignis, quam a callo pedum, ut vult Isidorus, dictae omnino videntur. Hinc et Gallicarum, quibus hodie Galli utuntur, compositio e ligno talis est, ut soleae ad minimum hac [orig: h‚c] materia [orig: materi‚] constent. Adde, quod Calceamenta milium fortia esse debent, ut Aurelianus apud Flav. Vopisc. c. 7. ait, et altius a solo edita, ut iis firmius tutiusue per loca fimo [orig: fimŰ] infesta lutoque [orig: lutŰque] incedant, ad quod crassiores e ligno soleae aptissimae sunt. De soleis ligneis, quibus Scricfinni atque his conterminae gentes utuntur in transmittenda glacie altissimisque nivibus, Calopodiis item Belgarum, quae Schaatsen appellant, vide Ben. Balduin. de Calceo c. 5. et supra in voce Narta; item Sabatati.

SABOTHA Graece *sa/bwqa Atramitarum metropolis, caput Thuriferae regionis in excelso monte condita, quo tus omne camelis devehi solitum, diximus in Sabatha, namque et sic vocata est. Ibi Sabis Deus cultus, cui decimas thuris capi a Sacerdotibus consuevisse, apud Plinium habes l. 12. c. 14. Theophrastus vero tertiam pretii idolo sacram fuisse refert. Vide Salmas. ad Solin. p. 492. et seqq.

SABRACAE Indiae gens valida, Curt. l. 9. c. 8. qui eam post Mallos describit. Vide Sambasti.

SABRINA fluv. Albionis ingens Angliam a Wallia separans, et in sinum Sabrianum ad Bristolium urbem influens, aliquot urbibus irrigatis, in quibus Salopia. Vulgo The Severn. Sabrina


image: s0135a

Tacito dicitur. Sic enim ille Annal. l. 12. c. 31. ubi de P. Ostorio: Cinctosque castris Antonam et Sabrinam stuvios cohibere parat. Oritur fluv. hic celeberr. Angliae, in Wallia Boreali in Comitatu Mongomeriensi, ex monte Plymllimon; et paulo post aliquot fluviis auctus, et per Angliam fluens, Salopiam rigat et Vigorniam. Hinc paulo infra auctus Tendo [orig: TendŰ] fluvio [orig: fluviŰ] uti et Avona [orig: Avon‚], ad Theocicuriam, iuxta Glocestriam labitur; et receptis Vaga [orig: Vag‚] fluvio [orig: fluviŰ] Walliae et Avona [orig: Avon‚] fluvio [orig: fluviŰ] qui Bristolium rigat, Sinum Sabrianum efficit, Severne fiud, inter Walliam et Cornubiam, ubi etiam paulo infra Manche de Saint George dicitur, Baudrand. Statim autem a fonte tam crebris incurvus flexibus agitur, ut saepe reverti credatur. Metel.

SABRITAE seu SEBRITAE h. e. Advenae, incolae Aethiopiae, quorum origo talis: Cum Psammitichus I. aegypti Rex contra aemulos sibi Regulos, collata [orig: collat‚] ad Momenphin acie, victor evasisset: Regum alii ceciderunt, alii in Libyam fugerunt; etiam in Aethiopiam non pauci se contulerunt. Unde Aristocreon, apud Plin. l. 6. c. 30. Est, inquit, in illo Libyae latere, a Meroe dierum 12. itinere, Esar, Aegyptiorum oppidum: qui Psammeticum fugerint, in eo produntur annis trecentis habitasse [orig: habit‚sse]; Bion autem Sapen vocat, quod ille Esar, et ipso nomine Advenas ait significari. Iisdem in locis est Tenesis Regio, Strabo l. 16. quam Aegyptii, habent, qui Psammetichum fugerunt vocantur Sebritae, i. e. Advenae, Reginam habent, sub qua est Meroe. Neque diversa est illa supra Meroen insula, quam incolunt Aegyptiorum exsles qui desciverunt a Psmmeticho. Vocantur Sabritae etc. apud eundem Ibid.

SABUL alias CABUL, Saracenis ZABUL, castrum munitum, in tribu Nephthalim.

SABULONETA oppid. munitum Longobardiae, cum arce valida et praesidio Hispan. Est inter Ducatum Mantuanum ad Ortum et agrum Cremonensem ad Occasum; 25. milliar. a Cremona in Ortum et 15. a Parma in Boream, Mantuam versus; Sabioneta. Antea sub Duce e gente Caraffa, cum tractu parvo; nunc e Gente Guzmanorum Ducem Hispan. habet.

SABURA Iubae Numidarum Regis praefectus, et secundum ab illo locum obtinens, praemissus fuit cum parvis copiis, ut Curionem illiceret ad pugnam, simularetque sibi commissum bellum fuisse, regemque recessisse, qui tamen cum omnibus copiis insequebatur. Lucan. l. 4. v. 720.

Mittitur exigua [orig: exigu‚] qui praelia prima lacessat
Eliciatque manu, Numidis a rege secundus
Et sibi commissi simulator Sabura belli.

Vide Caes. de Bell. Civ. l. 2. c. 38. A. P. Sitio interfectus est, teste Hirtio l. de bello Africano. c. 95.

SABURRA in naves firmamenti gratia [orig: grati‚] recepta est. Graeci eam e(/rma vocant. Hesych. *(/erma, to\ th\n nau=n e)/reisma sthri/zon. Festo hinc Herma quoque: unde etiam, inquit, Mercurii nomen invenoris, ut putabant, firmae orationis dictum. Sed et kefali\s2, et ke/falon, eodem [orig: eŰdem] Hesychio [orig: HesychiŰ] teste, vocabatur. Lycophron e(rmati/thn pe/tron appellat, in Cassandra,

*to\n e(rmati/thn nho\s2 e)kbalw\n pe/tron.
Saxis, saburra [orig: saburr‚], navis, eductis foras.

quia erant plurimum lapides. Aliquando tamen etiam saccos habebant sabulo [orig: sabulŰ] repletos, quibus in aquam demissis, naves a vi ventorum impetuque fluctuum defendebant. Hodie in Indicis Belgarum Hispanorumque navigationibus, pipere et aromat bus, imo [orig: imŰ] auro [orig: aurŰ] argentoque [orig: argentŰque], ac aliis rebus pretiosissimis, naves nonnumquam saburrari notum. Vide Ioh. Meursium ad Lycophronem d. l. communis vero sahuli intra navem recepti, in hunc finem usus est.

SABURRANUS Praefect. a. M. Ulpio Traiano Imperatore creatus, gladium etiam adversum se, si opus esset, stringendum, accepit, cum verbis: Accipe hunc gladtum, eoque si recte imperavero, prome: si male, contra me utitor. Aurelius Victor.

SABUS Sabatii a Saturno eiecti fil. primus Aboriginum REx, a quo Sabini dicti. Eum cum Sabazio confundit Hornius Hist. Philos. l. 2. c. 9. Sed distinctum ab hoc Numen fuisse idem paulo post ipsemet suggerit, cum Sabazium, utpote peregrinum, a Romanis civitate pulsum fuisse memorat, auctoritate Valerii Max. l. 1. c. 3. ex. 2. qui ait, Iidem, qui Sabazii Iovis cultu mores Romanos inficere conati sunt. etc. Sabino autem, quorum Sabus primus Rex, cum Romanis in eandem gentem coaluisse, extra dubitationis aleam est. Licet enim B. Augustin. de C. D. l. 18. c. 9. Sangum gentis Sabinae primum dicat Regem; Vossius tamen Sangum a Sabo, conditorem auctoremque gentis a primo eius Rege, distinguendum esse censet, testimonio nixus Silii, utrumque aperte discernentis. Cum namque dixisset, parti cantatum esse Sanctum, gentis Auctorem: continus subiungit, l. 8. v. 422.

--- --- Pars laudes ore ferebant,
Sabe, tuas: qui de patrio cognomine primus
Dixisti populos magna ditione Sabinos.

Sanctus vero ille quomodo gentis auctor fuerit, infra dicetur. Vide Dionys. l. 2. ubi Sabinos Lacedaemoniorum a)poi/kous2, Sabumque coloniae Ducem ac Principem fuisse, indigitat, et Voss. de Idolol. l. 1. c. 12.

SABUTA seu SAMBUTA aut etiam SAMBUCA, apud recentiores Scriptores, currus [orig: currŻs], quo [orig: quŰ] nobiles feminae vehebantur, species est. Ordericus Vitalis l. 8. Mannos et Mulas cum sam bucis muliebribus prospexit. Vincentius Bellov. Cambucam habet l. 30. c. 85. ubi describit ornatum mulierum Tartariae, Palefridos equitant magnos et pingues, habentque cambucas de corio diversis coloribus picto, cum auro multo inserto, ex utroque equi latere dependentes, apud Car. du Fresne Glossar.