December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0091a

ROSSIA [2] urbs Hiberniae in Momonia et Comitatu Corcagiensi, ad ostia Finei fluv. cum portu capaci. Episcopalis sub Archiepiscopo Cassiliensi, 30. mil. pass. a Carcagia in Meridiem, et 22. a Kinsalia in Africum.

ROSSIUS Regulus sub Vitellio, unum Consulatus diem, qui in locum Alieni Caecinae supererat, eblanditus est. Nam pridie Kal. Novembr. iniit eiuravitque. Tacit. l. 3. Hist. c. 37.

ROSSNTIUM hodie Rossontum Longum, Gall. Rosson le Long, vicus Galliae, ad Axonam, inter Augustam Suessionum et Vicum ad Axonam, Viz sur l'Aisne, caput olim pagi cognominis. Item locus in Bellovacis, vulgo Resson, unus est ex 9. Archidiaconatibus Ecclesiae Bellovacensis, adiacetque Aronae fluv. a quo et Resson sur Aronde cognominatur, Arona autem decurrit in Isaram, e regione Compendii. Hadr. Vales. Notit. Gall.

ROSTOCHIUM quod olim Lacinium, et corrupte Rhdopolis et Laciburgium vocitatum, urbs est Vandalica Anseatica, maritima, et Megapolitana, et prae multis aliis Germaniae, cuius haec ad Boream limes, urbibus praecipuis, literario [orig: literari˘] simul et mercatorio [orig: mercatori˘] emporio [orig: empori˘] clarissima. Megapoleos Principibus semper paruit, a quorum maioribus, circa epochae Christianae annum 329. levibus initiis, instar pagi, ad Varnam amnem condi incepta, et postea a Godescalco, Obotritarum rege, in oppidulum conversa, ac demum ann. 1160. a Primislao secundo, Nicolotti filio, et Obotritarum seu Herulorum rege quadragesimo et ultimo, ex vicinae, et tum ab Henrico Leone desolatae urbis Kessini ruderibus, muro [orig: mur˘] cincta, fossis munita, inque urbis formam instaurata est. Nomen urbis Vandalicum est, divisionem seu dissolutionem aquarum significans, et Rostzoch, vel Rotzoch olim fuit appellatum, ut Poloniae Historiographi, qui terram uliginosam vocabulum illud interpretantur, et sigillum urbis maius adhuc attestantur: alii a vicino urbi Rosarum horto, et fragrantibus rosis nomen deducunt, ut esset Rostock, quasi Rosenstoch: alii alias vocabuli comminuscuntur interpretationes. Rostochiensem, ditionem occupavit Ericus VI. Danorum Rex A. C. 1286. sed Christophorus III. Erici VII. successor eam Megapolitano Principi restituit, A. C. 1322. Valdemarus item IV. Alberto Megapolitano tractum hunc contulit, A. C. 1360. Partes urbis tres sunt, Antiqua, quae tribus templis, nimirum D. Petri. D. Nicolai. et D. Catharinae, nec non Iurisconsultorum collegio [orig: collegi˘] insignis est. Media, quae brachio [orig: brachi˘] Varnae ab antiqua separata, templis D. Mariae, D. Iohannis, nec non Curia [orig: CuriÔ] et Graphaeo [orig: Graphae˘], pulcherrimisque aedificiis et civium flore resplendet: Et Nova, quae collegiata D. Iacobi Ecclesia, tribusque aliis Spiritui Sancto, D. Michaeli, et S. Cruoi dicatis templis, nec non Academiae a Iohanne filio [orig: fili˘] Magni, et patruele eius Alberto, Ducibus Megapolitanis fundatae A. C. 1415. sed plene demum introductae, A. C. 1419. a Ioh. Alberto vero et Ulrico postea dotatae, Collegiis octo exornatur. Longitudo urbis 2166. passuum est, latitudo 825. ambitus 5500. si passum ulnae aequipares: ac parum distat longitudine sua [orig: suÔ] ab Imperiali Lubeca, quae 2150. passus longa, et 1300. ferme lata est. Metel. Frequentibus seditionum motibus et incendio [orig: incendi˘], aliisque malis saepius est devastata. Inter alia enim, orto [orig: ort˘] dissidio [orig: dissidi˘] inter cives et Senatum, cum Caesar causae disceptationem Ioh. Alberto Duci, qui Principatum omnem ad normam August. Confess. reformaverat, mandasset [orig: mandÔsset], ipse armatus in urbem intromissus, Senatum gravius habuit, arxque, quae exstrueretur, designata est, A. C. 1573. Iterum res ad bellum spectavit, civibus se adversus arcem palis ligneis munientibus, Megapolitanis autem, quos Dani iuvabant, portum obsidentibus, donec interventu Nobilitatis lite composita [orig: compositÔ] cives Principi iurarunt [orig: iurÔrunt]. Ut recentiora omittam. Hic [orig: Hţc] Georgius Rikenius Pastor, Resormatis Maria [orig: MariÔ] apud Anglos dominante in exilium inde eiectis et hospitio [orig: hospiti˘] Rostochii excipi petentibus acerrime se opposuit, circa A. C. 1554. Vide Rhodopolis.

ROSTOVIA urbs ampla Moscoviae, Ducatus cognominis caput, clara sede Archiepiscopali ad Coroneam amnem, 26. milliar a Rha fluv. in Meridiem, cum arce lignea. 34. milliar. Polonic. a Moscua. Ducatus hic inter Sardaliam est ad Ortum, et Tuveriam ad Occasum. Post Novogardiam magnam inter Russiae Principatus olim praecipuus habebatur, et secundogenitis Ducum Russiae tribuebatur. Quorum posteri a Ioanne Basilide, novissimo [orig: novissim˘] herede A. C. 1565. indigne trucidato [orig: trucidat˘], et stirpe penitus deleta [orig: deletÔ], spoliati sunt.

ROSTRA [1] templum Romae in foro ante Curiam Hostiliam, in quo erat suggestus, e rostris navium Antiatum; ex quo contionabantur. Erat autem Antium, Volscorum Metropolis, maritima, quam in suo Consulatu expugnavit C. Moenius, an. Urb. Cond. 416. L. Ann. Florus, l. 1. c. 11. Exstant et parta de Antio spolia, quae Moenius in suggestu Fori, capta [orig: captÔ] hostium classe suffixit; si tamen illa classis: nam sex fuere [orig: fuŕre] rostratae. Livius item, l. 8. c. 14. Naves Antiatium, partim in navalia Romae subductae, partim incensae: rostrisque earum suggestum, in Foro exstructum, adornari placuit, Rostraque id Templum appellatum: quod prope Comitium, partem Fori, quae a Palatii porta incipiens finiebat ad templum D. Mariae Novae, ut Martianus docet; erat. Eorum crebra in Livio, Cicerone, aliis, mentio. Ferebantur in illis leges, agebantur causae, et contiones habebantur. Hinc Rosinus l. 6. c. 5. Antiq. Rom. loco [orig: loc˘] sacro [orig: sacr˘] Leges ferri consuevisse asserens, in Rostris ait, qui locus erat auguratus, Templumque dicebatur, saepe a Magistratibus ferebantur. Ex iisdem defunctos laudare, priscus mos fuit, quem Polybius, l. 6. sic describit, Si quando apud eos, (Romanos) quispiam ex Illustribus viris ex hac vita decesserit, elato [orig: elat˘] funere portatur cum reliqua pompa ad Rostra, sic dicta, in Forum et nunc stans conspicuus, nunc obvolutus, idque raro universa [orig: universÔ] plebe circumstante. Rostra adscendit: siquidem filius adultus supersit, ac praesens exsistat, sin vero, alius quispiam ex ipsius genre, ac demortui virutes, et quae in vita praeclare


page 91, image: s0091b

gessit, depradicat. Et paulo post, Ubi autem praeclarus aliquis ex domeslicis ultimum diem obut, instituunt funeris elationem, et circumfusi, qui simillimi magnitudine et reliqua [orig: reliquÔ] statura [orig: staturÔ] videntur, vestitum usurpant: si vel Consul vel Imperator fuerit, purpureum: si triumphum egit, vel tale quid perfecit, auro [orig: aur˘] contextum. Igitur isti curru incedunt. Fasces vero et secures ac reliqua Principatus consueta, secundum dignitatem cuiusque, praecedunt, qua [orig: quÔ], dum in vivis esset, in Republ. eminuit. Ubi ad Rostra veniunt, cuncti ex ordine sellis elephantinis sedent, quo [orig: qu˘] spectaculo haud facile poterit spectari pulchrius. Hinc de Q. Metello Praetore, qui a devictis Macedonibus Macedonici cognomentum tulit, Velleius Paterculus Hist. Rom. l. 1. c. 11. Mortui, inquit, eius Lectum pro Rostris sustulerunt quatuor filii. Nec pigeat obiter referre, primum Poplicolam supreme laudasse [orig: laudÔsse] Brutum, qui ritus inde ad feminas, et Imperatorum aevo [orig: aev˘] ad Iuvenes, est progressus. Sed hoc Fori decus, haec velut Populo Rom. imposita corona, verba sunt Plinii, l. 16. c. 4. sequiore aevo [orig: aev˘] Tribunitiis seditionibus calcari ac pollui coepit. Unde de Tiberio Graccho, qui primam certaminum facem accendit, Florus, l. 3. c. 14. Postquam rogationis dies aderat, ingenti stipatus agmine Rostra conscendit (ubi nempe sedentes Magistratus ius dicebant, Leges serebant, contionem habebant, Stadius ) Et paulo post; Sed ubi intercedentem logibus suis Cn. Octavium videt, iniecta [orig: iniectÔ] manu depulit Rostris. A quo ulterius itum, et proscriptorum Civium capita pro Rostris exposita; uti Octavio Consuli fecit Marius; et inprimis in Triumvirali proscriptione: de qua sic idem Auctor, l. 4. c. 6. Romae capita caesorum proponere in Rostris iam usitatum erat; verum sic quoque Civitas lacrimas tenere non potuit, cum recisum Ciceronis caput in illis suis Rostris videretur, nec aliter ad videndum eum, quam solebat ad audiendum, concurreretur. Namque Antonius praecisum Oratoris caput ad se allatum in illustri illo loco, ubi ille eo [orig: ] ipso [orig: ips˘] anno [orig: ann˘] adversus eum dixerat, poni curavit, ut praeter Florum testantur Livius, Plut. in Cicer. Dio, l. 47. Alii. Tandem itaque, postquam indignum avita [orig: avitÔ] libertate se Populus Rom. reddidit, pro Rostris oblata Caesari regni insignia, ipsis Lupercalibus, seu 16. Kal. Mart. quae is pro Rostris in aurea sella sedens, amictusque toga [orig: togÔ] purpurea [orig: purpureÔ] cum spectaret, Antonius Consul, unus ex Lupercis accedens, capiti eius diadema imposuit, ut apud cundem Florum, l. 4. c. 2. videre est. A rostris porro navium, Rostrata corona nomen habuit, quae inter praecipua olim militaria praemia, de qua sic Plinius, l. 16. c. 4. Antea rostra navium tribunali praefixa, Fori decus erant, veluti Populo Rom. ipsi corona imposita. Postquam vero Tribunitiis seditionibus calcari ac pollui coepere [orig: coepŕre], postquam vires ex publico in privatum magis singulisque civium quaeri, sacrosancta omnia profana fecere [orig: fecŕre], tum a pedibus eorum subiere [orig: subiŕre] in capita civium Rostra. Dedit hanc Augustus coronam Agrippae etc. Vide Io. Rosin. Antiqq. Rom. l. 6. c. 5. ubi novorum quoque, quae ad Palatii radices, Rostrorum mentionem facit, et supra in voce Navalis it. Quadrans, ubi rostrum navis in vetere pecunia Roman. in cuius altera parte Ianus geminus, sculptum fuisse diximus. Addidit autem primus rostra navibus Piseus Tyrrhenus teste Plinio [orig: Plini˘], l. 7. c. 56. circa fin. etc.

ROSTRA [2] apud Adalberonem Laudun. in Carmine ad Robertum Regem.

Coepit summa pedum cum tortis tendere rostris:

calceorum sunt acumina, quae Annae Comnenae in Alexiade dicuntur pedi/lwn proa/lmata. Ita enim Scriptores vocant prominentes et ultra pedum longitudinem prosilientes extremas calceorum partes, in acumen desinentes, uti pluribus observavit Car. du Fresne, Not. ad Alexiadem. Meminit Calcei, ad aquilini rostri speciem, Petrus Damianus, l. 5. Ep. 16. Cuiusmodi Sotularium rostratorum usu interdicitur Sacerdotibus in Concilio Parisiensi A. C. 1212. part. 2. c. 9. etc. Vide supra quoque in voce Pigaciae, it. Poulaina, et de rostris calceorum, apud veteres Romanos, ubi de Calceo. Ioh. Archithrenius, apud eundem Car. du Fresne, Rostra huiusmodi sic describit, l. 2. c. 3.

---- Soleae substringitur arcu
Calceus obliquo [orig: obliqu˘], pedis instar factus, ut ipsos
Exprimat articulos, cuius deductior ante
Pinnula procedit pauloque reflexior exit,
Et fugit in longum tractumque inclinat acumen etc.

Proprie autem Rostrum de avibus, inter quas Picae Brasiliae, de qua supra, rostrum ingens, colore glaucescente, antidotum adversus omnia venena optimum, Indiae Principibus inter praecipua cimelia habetur. Graece ra(/mfos2, it. r(u/gxos2, quod posterius tamen porcorum proprie. Per lusum vero kai\ e)pi\ tou= prosw/pou inquit Athenaeus, l. 3. etiam de persona, h. e. larva histrionica, propter deformitatem scil. ut quae fremebundae hiatibus torvidis, uti ait Arnob. l. 6. Hinc in Acharnanibus Aristophanes Megarensis filias, quas pro porcis venire volebat, ita affatus,

*(all' a)mfi/qesqe kai\ tadh\ ta\ r(ugxi/a,
*k)h)/peiten e)st to\n sa/kkon w(d' e)sbai/nete.

vocem r)ugxi/a opportune adhibet. Nam et larvam, quam iis imponebant, r(ugxi/a appellat propter similit udinem, et r(ugxi/a etiam dicit vera [orig: verÔ] significatione. Idem in Avibus, versu hoc [orig: h˘c], pa/nu toi/nun xrh\ to\ r(u/gxos2 bo/skein se to\ loipo/n quasi avi tribuit r(u/gxos2, et simul, metaphoricam significationem alludens, facete significat, larvam histrioni cibum suppeditare, ut rostrum avi. Vide Desid Heraldum in Animadversionibus Arnobianis l. 6. p. 243. et infra Terriculae.

ROSTRATA Domus Cn. Pompeji memoratur Iul. Capitolino in Gordianis, c. 2. exstat silva eius (Gordiani Imper.) memorabilis,


page 92, image: s0092a

quae picta est in domo rostrata Cn. Pompeii, quae ipsius et patris eius et proavi fuit, quam Philippi temporibus vester fiscus invasit. In qua pictura etiam nunc continentur cervi palmati ducenti etc. Qui pingendi mos eo [orig: ] saeculo [orig: saecul˘] frequentissimus fuit, cuius originem indicat Plin. l. 35. c. 7. Vide Casaubon. ad Capitolin.

ROSTRATA Villa locus Tusciae, in villa Flaminia, inter Romam et Otriculum, 24. mill. pass. Antonin. cuius hodie nihil exstat.

ROSTRUM Nemaviae oppid. Rhaetiae inter Augustam Vindeliciae et Campodunum. Antonin. Roshoptem Lazio, Memmingen Simlero. Baudrando Mindelheim oppidul. cum castro, ad Mindelam fluv. in Suevia, sub Bavariae Duce.

ROSVIDA vel HUROSVITHA monialis in coenobio Gandesseim, in Germania, floruit saeculo [orig: saecul˘] 10. Stirpe et ingenio [orig: ingeni˘] inclita, Graece et Latine pererudita, versu prosaque [orig: prosÔque] prompta: Hortatu Ottonis II. Imperatoris scrpsit carmine, vitam Ottonis 1. Eadem poema de martyrio S. Pelagii etc. edidit; quae Conradus Celtes imprimi curavit Norimbergae, A. C. 1501. Possevin. in appar. Voss. de Hist. Lat l. 2. c. 41.

ROSULUM vicus Etruriae, Sutrio et Nepitae urbibus proximus, medius inter urbem Romam et Viterbium, 20. mill. pass. utrinque. Monte Rosi Leandro.

ROT nomen familiae, apud Basilienses, nobilissimae, quos Ruffos Latine dicas. Ex hac Hartmannus A. C. 1374. summo [orig: summ˘] Magistratu functus est, eo [orig: ] tempore, quo [orig: qu˘] Iohannes Episcopus civitatem obsedit et atroci bello [orig: bell˘] afflixit, quoque [orig: qu˘que] Ferretum, Beaufortium, Porrentrutum oppida cum castris villisque plurimis flammis vastata sunt. Iohannes dein A. C. 1444. civibus consilio [orig: consili˘] praefuit, Fabius Basiliensium dictus, eo quod bello [orig: bell˘] Armeniaco [orig: Armeniac˘] urbem infinitis Gallorum obequitantium copiis in summum discrimen adductam, ab imminenti interitu prudentia [orig: prudentiÔ] sua [orig: suÔ] vindicavit. Post hunc Petrus Consul Hierosolymitanus eques, bello [orig: bell˘] cruento [orig: cruent˘] et funesto [orig: funest˘], quod magni foederis socii contra Carolum Burgundiae Ducem gessere [orig: gessŕre], in Grandissonensi primum pugna, A. C. 1476. octingentorum Basiliensium ductor fuit: in Moratensi vero clade decimo [orig: decim˘] Kal. Iulii post insecuta, 2000. peditum et 100. equitum fortissimum felicissimumque Imperatorem egit. Vide Christ. Urstisium Hist. Basil.

ROTA [1] apud Plinium, l. 19. c. 4. Hortos villae iungendos non est dubium, riguosque maxime habendos, si contingat profluo [orig: proflu˘] amne, si minus, e puteo rota organisve pneumaticis. vel tollenonum haustu rigatos: qua [orig: quÔ] ex puteo hauritur aqua, non est troxali/a Pollucis, cuius quidem etiam usum ad hauriendum e puteis accommodatum, docet. Sed machina, quam Plinius idem describit cum tympano, ubi tympanum quidem prius nominat, deinde et rotam. Altius autem aquam tollebat rota, quam tympanum. Ita supposito [orig: supposit˘], inquit, labro [orig: labr˘] ligneo [orig: ligne˘], habente una secum coniunctum canalem et horis ad irrigandum et salinis ad temperandum praebetur aquae multitudo. Nempe inter tympanum et rotam plaustrorum haec erat differentia, quod tympana ex solidis tabulis erant contexta, rotae ex radiis. Virg. l. 2. Georg. v. 444.

Qui radios trivere [orig: trivŕre] rotis aut tympana plaustris.

Ad quam similitudinem rotae ac tympana haustoriae machinae factae sunt, quae versabantur hominibus calcantibus, et aquae e puteis varios in usus extrahendae inserviebant. Aliae ab his rotae erant, quibus eosdem in usus e fluminibus aquae hauriebantur: fluminis ipsius impulsu, affixas circa earum frontes pinnas percutientis, versari solebant. Cuiusmodi rotarum meminit Lucretius, cum ait, l. 5. v. 517.

Ut fluvios versare rotas atque haustra videmus.

Ubi vocat haustra, modiolos rotis illis affixos, quibus aqua hauriebatur ac fundebatur. Vitruvius, l. 10. c. 10. Circa earum frontes affiguntur pinnae, quae cum percutiuntur ab impetu fluminis, cogunt propgredientes versari rotam et ita modiolis aquam haurientes et in summum referentes, sine operarum calcatura [orig: calcaturÔ] ipsius fluminis impetu versatae, praestant, quod opus est ad usum - Sed et aliae iterum erant molendinorum rotae, quarum idem Vitruvius ibid. meminit, Eadem [orig: EÔdem] ratione, inquiens, versantur hydromylae. *(udrale/tas2 Graeci vocant, verum de his infra. Etiam alia machina fuit, qua [orig: quÔ] Aegyptii aquam e Nilo hauriebant rigandis agris, *koxli/an Graeci, Latini Cochleam dixere [orig: dixŕre], cuius descriptionem ex eodem Vitruvio disces etc. Atque hoc [orig: h˘c] pacto [orig: pact˘], aqua [orig: aquÔ] nempe e puteis hausta [orig: haustÔ] et manibus infusa [orig: infusÔ], non riguis aut rivis inducta [orig: inductÔ] quum irrigatio fit, bre/xein Theophraestus appellat, cuiusmodi broxh\n non minimam cultus partem esse, quae sumitur circa balsami arborem inprimis, idem ait ubi de balsamo. Vide Salmas. ad Solin. p. 589.

ROTA [2] petauro impacta, cuius meminit Martialis, l. 11. Epigr. 22. v. 3.

Quam Rota transmisso toties impacta petauro:

Ubi alii legunt, intacta, ludi apud Romanos species fuit, nobis non satis cogniti. Turnebus enim Petaurum putat lignum fuisse per rotam a Petaurista traiectum, l. 8. c. 4. Corn. Vitellius contra Georg. Merulam, c. 13. contendit Petaurum ipsum fuisse Petauristam, qui se per rotam, quasi in aere volantem, transmiserit, unde et nomen vult inditum. Aliter Hieron. Mercurialis de Arte Gymn. l. 4. c. 8. ubi Petaurum vult fuisse, machinam quandam ligneam, qua [orig: quÔ] homines rotis quibusdam in aerem iactabantur: forte assimilandam asseri funibus quatuor ad laquearia suspenso, cui pueri puellaeque insidentes per aerem iactari solent. Sed hoc genus, sub Oscellarum appellatione a Veteribus


image: s0092b

indigitatum, vide supra in voce Petaurum. Curruum Rotas quod attinet, quarum axibus ilicem, fraxinum atque ulmum, idoneam iudicat Plinius, l. 16. c. 43. Homeri temporibus stanno [orig: stann˘] ornabantur; posteriori vero aevo [orig: aev˘], ut et tota vehicula, ebore obductae sunt, Plautus, in Aulul. Actu 2. sc. 1. v. 46. sicut Plinii tempestate, tota esseda atque vehicula auro [orig: aur˘] ac argento [orig: argent˘] insignita conspiciebantur, Plin. l. 34. c. 17. Et priscis quidem temporibus, duabus tantum Rotis construebantur currus, alias duas postea addiderunt Phryges, teste eodem [orig: e˘dem], l. 7. c. 56. Scythas dein sex rotis construxisse, memoriae tradidit Hisppocrates, lib. de aere, aquis et locis. Vide Hier. Mercurialem, de Arte Gymnast. l. 3. c. 10. et supra in vocibus Currus, Curulis vectatio et Quadriga.

ROTA [3] apud Anastasium in Leone III. Fecit vestem albam holosericam rosatam, habentem in medio tabulam de Tyrio, cum historia Crucifixi. Nec non rotas de chrysoclavo ornatas in circuitu de quadrapulo etc. pallii est Ecclesiastici species. in rotae formam efficti, vel pallium rotarum figuris distinctum, Alia fuit Rota Iudaeorum, apud medii aevi Scriptores, nota videl. in vestibus, qua [orig: quÔ] a Christianis discernerentur, uti videre est supra, ubi de Iudaeis. At apud Adamnanum, de Locis Scripturae, l. 1. c. 6. Cuius (Templi) in superioribus grandis quaedam area cum lampadibus rota in funibus pendet: lychnuchus est in rotae formam de fornice pendulus, in sacris aedibus, quam coronam vocari aliis, notat Car. du Fresne Glossar. In Monasteriis porro Monialium, sic dicebatur turricula lignea versatilis, qua necessaria in Monasterium inferuntur, Gall. Tour. Sed et instrumenti Musici species eodem [orig: e˘dem] nomine occurrit, apud Sanutum, l. 2. parte 4. c. 21. et in Epist. 85. Bonifacii Archiepiscopi Moguntinensis, ubi inter citharae species recensetur: Rocta alias, quam vocem vide apud Car. du Fresne ubi supra. Vide quoque in phrasi Crucem assumere.

ROTA [4] Lusitanis dicitur, vimen illud mirabile, quod in Quantonia provinc. Sinici Imperii crescit et incolis Teng vocatur. Funem a natura contortum, credas, quod in maximam extendatur longitudinem, ac veluti funus per terram ac montes prorepat. Spinis horridum est; fortisque oblongioribus viret, crassitie vix digitum aequat et tamen saepe ad integrum stadium diffunditur, tanta [orig: tantÔ] per montes copia [orig: copiÔ], ut inter se intrictae stirpes etiam cervis iter impervium reddant. Lentissimum porro est, et frangi nescium; quamobrem ex eo rudentes funesque pro navibus confieri solent. Imo illud in licia vittulasque remissimas minutissime partiri solent, ex iisque corbes, crates, sedilia, aliaque contexere; maxime vero subtilissimas ac mollissimas illas storeas, in quibus Sinenses plerique nudi, dum somnum capiunt, decumbere consueverunt. Ex iisdem ipsos quoque lectulos efformant et pulvinaria, quae rebus quibusdam odoratis ad delitias infericunt. Insula Hainan tota hoc vimen profert atque illud praecipue praestantissimum, quod Rotam albam dicunt Auctor Anonymus Sinae et Europae c. 32.

ROTA [5] Bernardinus Neapolitanus, genere ingenioque [orig: ingeni˘que] nobilis, Poeta Latinus Italusque eximius, veteribus Latinis conferendus, omnibus autem Italicis, post Petrarcham, ante ponendus. Primus Halieutica vernaculo [orig: vernacul˘] sermone scripsit. Obiit A. C. 1575. aetat. 66. Eius Poemata enarrat Anton. Teissier; Elog. Part. I. Vide quoque Auctorem Theatr. d'huom. Letter. et Laur. Crassum, Elog.

ROTA Porphyretica apud Petrum Diac. Chronici Casin. l. 4: c. 37. Cum in Rotam Porphyreticam venisset (Imperator Henricus) positis utrisque sedibus, consedere [orig: consedŕre]. Alias Rota Romana: et simpliciter Rota, dicta est Camera Romae, cuius pavimentum ex marmore Porphyretico in Rotae figuram efformatum est; in qua agitantur publica iudicia, quorum Decisiones circumferutur. Seu Tribunal Romae est, ex XII. doctissimis Praelatis compositum, ad decidendas lites; Papae Capellani et Rotae Auditores appellantur. Sunt illi ex variis nationibus selecti. nimirum tres Romani, unus Germanus, unus Gallus, unus Castellanus, unus Aragonensis, unus Venetus, unus Mediolanensis Senensis et Perusinus per vices, Bononiensis item et Ferrariensis, qui in gradu Appellationis cognoscunt omnes lites beneficiales totius Orbis Romanam Religionem amplexi, ac causas civiles totius Ecclesiastici Senatus. Erexit hoc tribunal Ioannes XXII. Petrus And. Gammarus Rotae Auditor Scholis ad Extravag. Iulii II. Inter haec Rotam novis et saluberrimis statutis ornavit, quae hodie apud nos etiam servantur et quotannis initio [orig: initi˘] audientiarum publice leguntur; Et in summa ille primus administrationem iustitiae, cuius Vicecuncellarius caput est, quae in Regulis et Ordinationibus Rotae consistit, invenit etc. Vide supra, ubi de Regulis Cancellariae. Postea Clemens VIII. multis illud privilegiis cumulavit; Alexander porro VII. Auditoribus Rotae vestes et cingulum in pileo violacei coloris concessit, eosque Subdiaconos Apostolicos declaravit: qui proin Papa [orig: PapÔ] sollenniter celebrante, canunt Epistolam, et in Capella Papali Clericos Camerales praecedunt; sed et Decanus eorum Cruciferi officium, in publicis functionibus, gerit etc. Vide Car. du Fresne in Glossar. inprimis vero Macros Fratres in Hierolex. ubi a Rota Romana, distinguentes Rotam Porphyreticam, hanc fuisse lapidem rotundum, in pavimento Lateranensis Basilicae positum, in quo Romanus Pontifex diversas functiones olim obierit, Ptolemaeo Lucensi etiam Roccam dictum, aiunt.

ROTA [6] Romana, vide hic [orig: hţc] supra.

ROTABILIS Via in Inscr. veteri p. CXLIX. I. C. IULIUS. CAESAR. VIAM. INVIAM. SOLERTIA. SUA. ET. IMPENDIO. ROTABILEM. REDD. est quae rotas non maligne patitur: cui opponitur inaequalis, fallens et maligna, uti vocat Statius, l. 4. Sylv. 3. v. 29.

Rodebatque rotas maligna tellus.



image: s0093a

Ubi rotas corrosas a tellure dicit, modo subsidente lacunis, modo exstante apicibus, ut rotae nullibi sine detrimento verti possent. Vide Barthium, ad loc. Unde rotaticum, tributi genus, apud Car. du Fresne Glossar.

ROTAE [1] supplicium apud Graecos iam olim in usu, Suidae *)/organon fuit basanisth/rion kai\ diatei=non ta\ sw/mata, instrumentum hominibus excruciandis inventum, corpora distendens. Et alibi cu/lino/n ti, e)n w(=| desmou/menoi oi( oi)ke/tai e)kola/zonto, lignum quoddam, in quo servi vincti castigabantur. Vide Apuleium, Metamorph. l. 3. et 10. quorum illo [orig: ill˘], ritum Graeciensem, isto [orig: ist˘] morem Graecorum, hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] reos, cum de criminibus quaestationes haberentur, torquere, vocat. Desid. Heraldus, sic de eo: Rota poenalis, olim poena servorum propria: sed postea ad eruenda crimina in quaestionibus adhibita. Alligabantur autem rotae, et distendebantur: atque ea contorta flagris caeedebantur. Unde streblou=sqai proprie et torqueri --- Philo Commentario de Cain: *(ou/tw kai\ to\ tu/ptesqai, tw=| me\n sumbe/bhke plhgw=n a)/cia h)dikhko/ti, h)/ e)leuqe/rw| dia\ r(adiourgi/an e)pi\ troxou= katateinome/nw. Exempla passim apud Plutarchum, et alios, Animadversion. ad Arnobium, l. 2. Vide quoque Aristophanem, Pace, item Pluto, et utrobique Scholiastem. Sed et inter Veterum supplicia fuere [orig: fuŕre] rotae, quibus aliigati rotabantur per ignem, aut membratim frangebantur, ut videre est apud Ioseph. ubi de Maccabaeis fratribus, Basilium, Hom. in Gordium Mart. Alios, nec non in iis; quae mox dicemus. Aliud fuit supplicium, quod Franciscus I. Galliae Rex A. C. 1535. in grassatores constituit, ubi fractis membris semianimes in altum elatis rotis supini imponuntur, cum in supplicio illo Veterum rotis alligati crudeliter torquerentur ac distenderentur: de quo quidem ita legitur in Actis S. Iulianae Virgin. et Martyr. c. 3. num. 14. Tunc Praefectus iussit afferri Rotam ferream et figi in ea gladios acutos et super ipsam rotam imponi Virginem, ut staret rota in medio duarum columnarum et quatuor ex alia parte et milites trahebant rotam ---- Trabentes autem machinam tangebant et nobile corpus --- omnibus membris findebant et medullae de ossibus eius exibant et tota rota tingebatur de illa etc. Vide Anton. Gallonium, de Martyrum cruciatibus, c. 2. Non tantum autem a Rota, sub Francisco inventa, differebat Rotae supplicium, sub prima [orig: primÔ] Galliae Regum stirpe atque adeo posterioribus saeculis, cum rei confractis ossibus morituri vel post suspendium aut decollationem, rotae ad spectaculum ac ludibrium innecterentur. Phil. Galtherus, Alexandreidos l. 8. de caede Caroli Com. Flandriae p. 64.

Hoc [orig: H˘c] babitur quondam Buchardum Flandria vidit
Solventum meritas, occiso [orig: occis˘] Principe, poenas,
Quem Rota poenalis pro tanto crimine torsit,
Totaque confregit, Ludovico [orig: Ludovic˘] vindice, membra etc.

Imo iam apud veteres Gallos rotae supplicio [orig: supplici˘] in grassatores animadversum fuisse, discimus ex vetere Glossario Graeco. Lat. ubi rotam invenias Galliculam dictam: *troxa\s2, Gallicula. Cuius similitudine poenae, adolescens Plautinus, in Cistellar. Actu 2. sc. 1. v. 4. in amoris se rota versart ait etc. Vide Car. du Fresne in Glossar. ex Ioh. Calvino, Lex. Iur. et Auctores ipsi laudatos, inprimis Iac. Cuiacium, Observat. l. 3. c. 28. Hadr. Turnebum, Adversar. l. 7. c. 16. Hdrianum Iunium, Animadvers. l. 3. c. 12. p. 145. et Ioh. Casp. Suicerum, Thes. Eccl. voce *troxo/s2.

ROTAE [2] Aquariae apud Lamprid. in Heliogabalo, c. 24. Vide infra Rotae Molendinorum.

ROTAE [3] Haustoriae vide supra.

ROTAE [4] Molendinorum aquariae quarum hodieque multus usus in Aquaem ulinis et u(drale/tais2; memorantur Ael. lampridio, in Vita Heliogabali, c. 24. parasitos ad rotam aquariam ligabat et cum vertigine sub aquas mittebat, rursusque in summum revolvebat: eosque Ixionios amicos vocavit. Earum inventio ad Ciceronis aevum refertur, uti docet apud Salmasium, Antipater in elegantissimo Epigramm. nondum edito, quo [orig: qu˘] sua [orig: suÔ] demum aetate illas excogitatas tradit:

*(/ixete xei=ra mulai=on a)letri/des2, eu(/dete makra\,
*kh)\n o)/rqron prole/gh| gh=rus2 a)lektruo/nwn.
*dhw\ ga\r nu/mfaisi xorw=n e)peteilato mo/xqous2;
*(ai de\ kat' a)krota/thn a(lo/minai troxih\n,
*)/acona dineu/ousin( o( d' a)kti/nessin e(liktai=s2
*strwfa=tai pisu/rwn koi=la ba/rh mula/kwn.
*geuo/meq' a)rxai/ou bio/tou pa/lin, ei) di/xa mo/xqou
*dai/nusqai *dhou=s2 e)/rga didasko/meqa-

Fuit is Antipater Thessalonicensis, qui Ciceronis temporibus vixit et Pisonis, in quem exstat Ciceronis oratio, quique Macedoniam proconsule obtinuit, familiaris. Vide Salmas. ad Solin. p. 589. et ad Lamprid. d. l.

ROTANUS [1] Ptol. Tavignani, aliis Aleria, fluv. Corsicae apud Aleriam in Ortum profluens ex medio Insulae.

ROTARE Arma apud Auctorem Panegyrici ad Pisonem;

Arma tuis etiam si forte rotare lacertis,
Inque gradum clausis libuit consistere membris;
Et vitare simul, simul et captare petentem:

Vegetio est, Scutum rotare, l. 2. c. 14. Praeterea, sicut Centurio eligendus est, qui sit magnis viribus, et procera [orig: procerÔ] statura [orig: staturÔ], qui hastas vel missilia perite iaculetur et fortiter, qui dimicare gladio [orig: gladi˘] et scutum rotare doctissime noverit, qui omnem artem didicerit armaturae; alibi Arma tractare, apud Spartianum et Senecam. Quibus intelligitur id exercitii genus, quod Armatura dictum est, de quo egimus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. At rotare caput, apud Lucanum de caede Pompeii, l. 8. v. 672.



page 93, image: s0093b

Tunc nervos venasque secat, nodosaque frangit
Ossa diu; nondum artis erat caput ense rotare:

est uno [orig: un˘] ictu decutere. Cuiusmodi rotatio haud dubie intelligitur in artificio decollandi, apud Sueton. Caligula [orig: CaligulÔ], c. 32. uti Casaubono notatum. Aliter vero dicuntur Vates Gentilium caput rotare, apud Hieronymum in Epitaph. Paul. Alios rotare caput varium oraculis. Et simpliciter rotare, apud prudentium,

Furere ac rotare ius putatur mysticum.

Item rotari, apud Minucium Felic. Hi sunt et furentes, quos in publicum videtis excurrere, vates et ipsi absque templo, sic insaniunt, sic bacchantur, sic rotantur. Nempe quia caput rotabant, h. e. ut Ulpianus interpretatur, iactabant. *th\n kefalh\n peridinei=n vocat Chrysostomus, Orat. 1. de Regno; th\n kefalh\n ka/twqen e)k tou= au)xe/nos2 e(li/ssein, Lucian. Asino [orig: Asin˘]. Capillos rotare, de Gallis Cybeles, dicit Apuleius, Miles. 8. Diique capite demisso [orig: demiss˘] cervis lubricis intorquentes motibus, trinesque pendulos rotantes in circulum. Sed et colla rotare dicitur, apud Statium, l. 4. Sylv. 3. v. 121. in via Domitiani, Sibylla,

En et colla rotat; novisque late
Bacchatur spatiis ----

Ut nempe vaticinaturam intelligas. De cuiusmodi Numine afflatis eorumque gestibus, vide Virg. Aen. l. 6. Lucanum, l. itidem 6. Ruffinum, Histor. Eccl l. 2. c. 4. Ioh. Meursium, initio [orig: initi˘] Commentar in Lycophronis Cassandram, Alios, et hic [orig: hţc] passim.

ROTANUS [2] Nicolaus vide Nicolaus.

ROTEJACUM villa Parisiacae Ecclesiae, in pago Amoniensi, aut ab eo non procul, Parisiis Augustodunum petenti obvia, Fortun. Presbyter de vita Germani, c. 37. Erat autem pagus hic Amans. Amansusve vel Amoniensis in Burgundia, inter pagos Cabillonensem et Attuariorum ab Arari, Oscara ac Vincenna et Tila fluv. haud procul: hodie vetus nomen amisit. Hadr. Vales. Notit. Gall.

ROTELIA German. Roteln, arx Germaniae in Marchia Durlacensi; nupero [orig: nuper˘] bello [orig: bell˘] penitus destructa: Hanc, sive dono [orig: don˘], sive testamento [orig: testament˘] Leopoldi, ultimi eius Dynastae, Henricus Hochbergius Marchio, accepit A. C. 1315. vel 1320. obitu Philippi in Badenses translatam. Nata tamen de ea Badensibus, adversus Duces Longavillanos, hac de causa contentio, quod Ioanna Philippi filia A. C. 1504. post mortem Patris Ludovico Duci Longavillano nupta, hereditatis iure terram istam mariti domui intulisse videbatur, quam iam Rodolphus Philippi parens filii e primo matrimonio liberis, veluti praecipui quodam [orig: qu˘dam] iure, addixiert. Cuius litis molestias redemere [orig: redemŕre] Badenes, exsolutis 250. sive, ut alii 225. aureorum milibus. Ita securior atque sola his possessio mansit; quamquam titulo [orig: titul˘] Marchionum Rotelensium ne nunc quidem Longavillani abstineant. Vide Tob. Pfannerum, de praecipuis Germaniae Principum gentibus, c. 9. p. 282. et 289.

ROTENBIUM oppid. Blekingiae, in ora maris Baltici 7. leuc. a Christianopoli in Occasum Albusium versus 6.

ROTENBURGUM [1] elegans Franconiae oppid. Imperiale, ad Tubarum fluv. in colle satis parvi circuitus, ab A. C. 1463. a turrium et tegularum rubore dictum: quasi Erythropolis. Paruit olim Francorum Ducibus, Lehmanno [orig: Lehmann˘] Sueviae priscis Ducibus illud asserente, cum Fridericum I. Sueviae Ducem Historici Ducem in Rotenburgo nominent. Post Friderici I. vero tempora Imperii urbibus accensitum, Franconiae cella penaria habetur. Regitur Democratice, habetque in Comitiis sessionem post Nerolingam et ante Hallam. Privilegia accepit amplissima a Rodolfo I. Ludovico, Alberto, Henrico, Ruperto, Sigismundo, Friderico III. Maximiliano I. Carolo V. Maximiliano II. Imperatorib. Fuerunt quoque olim Burggravii, Duces et Comites Rotenburgenses, ut ex Gylmanno, tom. 1. Symph. part. 3. vot. 23. n. 70. constat: sed iis exstinctis, Friderici praefati beneficio [orig: benefici˘], urbs Imperio accessit. Iudicium vero hoc provinciale, cum praefectura Imper. tempore Ruperti Regis civitati oppignoratum, imo tandem venditum est. Vide Limnaeum Enucl. l. 4. c. 50. et Simler. de Rep. Helv. 19. leuc. a Norimberga in Occasum paulo minus ab Herbipoli in Meridiem. Nerolingam versus.

ROTENBURGUM [2] urbec. Sueviae, ad Nicrum, qui mediam secat. Sub Austriac. in ipso limite Ducatus Wirtembergici 1. leuc. a Tubinga in Occasum.

ROTERODAMUM urbs Batavorum litorea, a canali, Rotter, dicta, elegans, et longa, inter Dordracum et Delphos. Emporium percelebre ex praecipuis Belgii foederati, Patria Erasmi. 5. leuc. ab ora maris German. in Ortum, 4. a Lugduno Batav. in Meridiem. Vide Guicciard. descr. Belg.

ROTEVILLA urbec. Imperialis Sueviae, ad Nicrum, Helvetiis foederata: Dicta a voce German. Rott, i. e. cohorte, et Vila villa, quasi dicas, cohortium Cimbricarum mansionem: hae enim ibi consedisse dicuntur, postquam a Romanis fusi essent. Pagus primum fuit et villa exigua, dein civitas facta, aliquoties sedem suam mutavit: primo quidem trans Nicrum, dein ob Preimii torrentis crebras inundationes, in alteram eius ripam translata, quae vetus Civitas hodie appellatur, denique postquam conflagravit, paulo editiore in loco collcata est. 16. leuc. a Brisiaco in Ortum, 6. a Scaphusia in Boream. Hic [orig: Hţc] olim Iuridica sedes totius Sueviae; instituta a Conrado Suevo Imperaratore A. C. 1147. quando cum Lothario Saxone de imperio decertavit, ubi egregiam civium in se fidem expertus, Imperialis huius Iudicii axiomate illam compensavit. Assessores XII. ex ordine equestri vel Senatu legi soliti, sed Electores ad tractum Rheni et Comites Zollerii ab eo exempti sunt: Interim ab hoc


page 94, image: s0094a

iudicio ad Cameram appellatum. In diaeta pacis Monasteriens. de eo abolendo actum. Vide Limnaeum Enucl. l. 4. c. 47. Capta urbs fuit bello [orig: bell˘] Germanico [orig: Germanic˘] a Gallis, sed reddita, et Mareschallus Guebrianus, victis prius Imperialibus, ex vulnere, obiit A. C. 1643.

ROTH civitas munita, in tribu Gadibi, Hebraice est Ataroth, et iungitur aliquando sequenti dictioni Sophan, Ataroth sophan.

ROTHARIS Longobardorum Rex in Italia VII. et ipse Arianus, fil. Aionis, Ducis territorii Bresciani. Successit Arioaldo, A. C. 638. ope Gundobergae, fil. Agilulphi ex Theodelinda; cui iurato promittere coactus est, se, priore uxore repudiata [orig: repudiatÔ], Gundobergae indivulse adhaesurum. Sed conscenso [orig: conscens˘] semel throno [orig: thron˘], illam in carcere quinquennali detinuit, Procerumque non paucos sibi adversantes e medio sustulit: interim a Clodoveo II. Galliae Rege petitam, dimisit. Cepit dein Genuam, Albengam, Savonam, aliaque Imperii loca, quae vastavit, ut et Tusciae urbes non paucas, hinc Poliorecta dictus. Leges Longobardicas scripto [orig: script˘] consignari curavit, sub nomine Ediciti. Obiit A. 653. an. 654. Rudoaldo [orig: Rudoald˘] filio [orig: fili˘] successore. Paul. Diaconus, de gestis Longobard. l. 5.

ROTHERUS fluv. Angliae. Oritur in Sussexia provinc. dein per Cantium fluens, tandem ad Ripam oppid. Sussexiae in mare Britannicum se exonerat.

ROTIANUM oppid. Apuliae Peucetiae.

ROTNACUM Gall. Ernay, Flandris Roncen, amplum Flandriae municpium, in Dioecesi Maalinensi, Canonciorum collegio [orig: collegi˘] insigne, ut Sonegiae et Condate, ad Hainae et Scaldis confluentes, in Halinoo. Hadr. Vales. Notit. Gall.

ROTO locus Galliae, ad flumen Vicinoniam in Venetis, vulgo Redon, ubi Benedictinum Monasterium S. Servatoris: inter duo flumina Dutulum et Vicinoniam praedictam. Hic [orig: Hţc] Covoionus quidam Britannus Monasterium condidit, cui Ludovicus Pius locum Rotonensem omnium onerum immunem donavit. Hadr. Vales. Notit. Gall.

ROTOJALUM vulgo RUEUIL, Rotomagensis in Gallia territorii castrum, in valle, quo Fregedundis, post Chilperici mariti mortem, secedere compulsa est, a Guntchramno et Optimatibus: non procul a confluentibus Auturae et Sequanae. Item vicus agri Parisiaci: a rubore soli nomen utrumque accepit, Roth enim Celtis rubrum notat. Hinc Vallis Rodolii et Rodolia Brittoni memorata, l. 5. vitifera ac foeniera, longa aliquot mill. pass. nomen habet, le Val de Rueil, vel Vau de Reuevil.

ROTOMAGENSIS Pagus ad utramque Sequanae ripam, ex maiore parte cis, ex minore trans illam, iacet: quarum haec Rodomensis pagus, dicitur, in capitulis Caroli M. A. C. 770. latis: illa Rotmensis a Rotomago, in Capitulis Caroli Calvi apud Silvacum A. C. 853. editis. Hodieque pagi Rotomagensis pars ea, quae trans Sequanam in Nortmannia proprie dicta est posita inter Sequanam et Riselam fluvios, le Romois vocatur, et Burgum Theroldi, Pontem Audomari, Brioniam, aliaque loca complectirur. Pagi autem Rotomagensis nomine tantum ager suburbanus designatur, non autem Veliocasses et Caleti, qui ambo pro capite Rotomagum habent, et paroeciae eius finibus continentur. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

ROTOMAGUS Normanniae metropolis, antiqua, ampla, opulenta, populosa: Archiepiscopalis sex sedes Episcopales sub se continens, et Parlamenti sedes. Dicta quibusdam Cletice quasi Roti urbs, a Rotho vel Roth idolo, quod ibi olim cultum: A Iulio Caesare, teste Orderico [orig: Orderic˘] Vitali. Hist. l. 5. condita in loco aeptissimo, ubi ab Ortum caput urbis Albula fluvius Aubette, cum Rodebecco Robec, et ab Occidente Marrona Renelle, in Sequanam influit. A quorum medio, Monasterium S. Audoeni alluente, qui Rodobeccus, quasi ruber rivus voce Francogermanica [orig: FrancogermanicÔ] dictus, urbem potius appellatam docet Hadr. Valesius: qui Vitalem quoque de conditore corrigit, unam ex vetustissimis Galliarum urbibus, a Gallis multo ante Iul. Caesarem exstructam esse ostendens. Caput Veliocassium, et Caletorum, in veter. Notit. provinciae Lugdunensis secundae primaria, cum potius Belgicae adscribenda esset, utpote ad dextram ripam Sequanae posita, quo [orig: qu˘] flumine a Belgis Gallos dividi Iulius Caesar, l. 1. Bell. Gall. c. 1. et Geographi docent. Iam sub Theodosio M. celebris, situ supra alias Galliae urbes insigni. Non procul a mari ab una parte, ab altera Sequanam, ut dictum, habet, navium magnarum patientem, Emporium proin celeberrimu. Sedes olim Ducum. Monasterium veterrimum SS. Petri et Pauli, postea S. Audoeni, a sepulto ibi Episcopo dictum, et puellare coenobium S. Amandi, quae olim extra muros, post prolato [orig: prolat˘] pomoerio [orig: pomoeri˘], moenibus suis hodie complectitur. Ex portis eius, Caletica dicitur, la porte Cauchoise, quae pagum Caleticum spectat; Bellovacensis, quae Bellovacos ducit. Amphitheatrum olim suum habuit, cuius ut et Caveae vestigia clara adhuc super sunt. Tria hic [orig: hţc] loca munita scribit Alanus Carterius, Palatium, arcem seu Castellum, quod a situ et monast. Abbatiali S. Catharinae Mons vocatur, item munimentum S. Catharinae, et Pontem. Basilica S. Martini super muros civitatis ligneis tabulis fabricata, quae Meroveo et Brunschildi incestae perfugium, sub Chilperico, praebuit, A. C. 575. hodieque Bapitsmalis seu Paroecialis Ecclesia est, muris urbis etiamnum proxima, ad Marronam seu Renellam amniculum, vulgo la Cure de S. Martin sur Renelle: praeter quam et Paroeciae S. Laudi et S. Iohannis super Renellam ibidem sunt. 125. habet vicos, quorum aliqui supra modum egregii. Praesulem primum Nicasium habuit, Dioecesis eius amplissima est et tertiam minimum partem Nortmanniae complectitur: ab Ortu Isara [orig: IsarÔ], ab Occasu Oceano [orig: Ocean˘], a Septentrione quoque magna


image: s0094b

ex parte, insuper Auco [orig: Auc˘] flum. et Albamarla [orig: AlbamarlÔ]: a Meridie Sequana [orig: SequanÔ] terminata, sic tamen ut ad 2. aut 3. leuc. a Rotomago Sequanam transeat, usque ad Riselam amnem, Burgum Theroldi Bourgtheroude, et Pontem Audomari Brioniamque Briosne continens. Includit finibus suis a Ponte Audomari ad Angam, vel a Brionia ad Albam Marlam paroecias 1388. Principatum unum Ducatus tres, Marcas complures, sex sub se Archidia conatus, Rotomagensem Angensem, maiorum Caletorum, Velocassium Francicorum, Velocassium Normannicorum, et minorum Caletorum: Comitatus septem, Abbatias 31. in quibus eminent Fiscamnus, Fontanella, Gemeticum, Beccus, S. Petri vel S. Audoeni Rotomagi. Monasteria utriusque sexus 24. In templo eius praecipuo Campana visitur, dicta la George d'Amboize, ex totius mundi maximis. Portu gaudet celebri, sed imprimis admirando [orig: admirand˘] ponte, quo [orig: qu˘] Sequana iungitur, ex navibus constante, qui aestu accedente et recedente, surgit et descendit. Parlamentum hic [orig: hţc] institutum, A. C. 1286. a Philippo Pulchro; fixum autem et perpetuum redditum est, a Ludovico XII. A. C. 1499. precibus Cardinalis Ambosiani. Interim et varias calamitates inclita haec urbs diversis temporibus sensit. Horribili arsit incendio [orig: incendi˘], A. C. 1019. Capta est a Normannis, A. C. 841. ab Anglis A. C. 1418. recepta a Carolo VII. A. C. 1449. Iterum a Reformatis, bello [orig: bell˘] intestino [orig: intestin˘], occupata, sed recuperata et direpta est, A. C. 1562. sub Carolo IX. mortuo [orig: mortu˘] Antonio [orig: Antoni˘] Borbonio [orig: Borboni˘] Navarrae Rege, vulnere in obsidione eius lerhali accepto [orig: accept˘]: Denuo Ligistis, in quorum potestatem venerat, ab Henrico magno erepta est, A. C. 1594. postquam illam frustra tentasset [orig: tentÔsset]. A. C. 1593: Mare Rotomagense id vocatur Fortuanto, l. 6. carm. 7. de Gelesvintha, in quod Sequana effluit:

Pervenit, qua [orig: quÔ] se piscoso [orig: piscos˘] Sequana fluctu
In mare fert iuncto Rotomagense sinu.

Talepied. Antiq. Rotomag. Ioh. Dadraeus, et Ioh. Praevostus, de Arch. Rotomag. Ioh. Nagarellus, descr Normannia. Duchesnius, Antiq. Urb. Sincer. Itin. Gall. Papyr. Masson. de flum, Gall. etc. De Senioribus huius urbis vide in voce Seniores. PAGI DIOECESEOS ROTOMAGENSIS. Augensis, le pays d'Eu. Braium, Bray. Caleticum, le Caux. Rodomensis, Rommois. Tellau, le Talou. Veliocassinus, la Veuxin. etc. OPPIDA CLARA. Alba Marla. Andeleium. Auga. Brangiacum. Briva Isarae. Caldebeccum. Calvus Mons: Deppa. Elbodium. Gistortium. Gornacum. Magniacum. Messentum. Monasterium Villare. Novum Castellum. Pons Audomari. Portus Gratlae. Quellebodium.

ROTULA [1] us, et um, tabulae publicae, e quibus actus et responsa Curiarum recitantur: imo et alia quaevis pagina, quae rotae instar involvitur: a quo Romanis volumen dicitur. Item Matricula, Catalogus etc. Angl. a roul, Germ. Rodel. Fuit quidem Romani moristorensia gesta codicibus mandare, sed inclinato [orig: inclinat˘] iam Imperio [orig: Imperi˘], Rotulorum usus reperitur inter insignia Magistratuum, in utrisque Notitiis. Vide Ingulphum Saronem in voce Domesdei, Hincmarum Epist. ad Nicol. P. P. Flodoard. l. 3. c. 14. etc. Rotulus Wintoniae apud Anglos dicta est illa Angliae descriptio, quae ab Aluredo Rege facta alias Domesdei est appellata: Wintoniae enim illa tum reposita fuit; inter coetera regni scripta et moniments. Henr. Spelmannus, Gloss. Archaeol. Reperitur item Rotulus Cancellariae, apud Bractonum et Lambertum, de antiq. Curiarum. Idem: Hinc Magister Rotae, hodieque in aula Pontificia, dignitatis nomen. Vide et voce Rotulus.

ROTULA [2] vel sphaerula, a rotunditate, Inaurium species (Hebr. [gap: Hebrew] ) nomen accepit, veluit teres quoddam ornamentum, ut Numer. c. 31. v. 50. et apud Rabbi Dav. in lib. Radic. notante Mercero [orig: Mercer˘]. Sic et apud Pollucem botru/dia pro Inaure. Aurium vero fuisse ornamentum, liquet ex Ezech. c. 16. v. 12. Et ornavi te ornamento [orig: ornament˘], et dedi Inaurem super os tuum et Rotulas auribus tuis et coranam decoris in capite tuo. Ex Rotulis istis vel Circulis auri perforatae insertis, margaritae dependebant; de quo erudite disserentem vide Casp. Bartholinum, l. de Inauribus Veterum.

ROTULA [3] Ludicra vide infra Trochus. Arnobius in Corybantum Sacris, praeter talos, speculum, turbines et teretes pilas, rotulas quoque volubiles memorat, velut Iovis pai/gnia, adv. Gentes, l. 5. ex Protreptico Clementis Alex. quem vide.

ROTULUS apud infimae Latinitatis Auctores, est scapus chartarum, h. e. chartae in volumen corrotundatae: ex voce Rutulus. Rutulus autem erat baculus rotundus, quo [orig: qu˘] cumulus mensurae derui et exaequari consuevit. Glossae, rutulum exponunt a)poyh/ktion. Corrippus,

Et coit in rutulum.

Regulam etiam appellarunt [orig: appellÔrunt], unde verbum a)poriglou=n, apud Hesychium, mensuram exaequare. A similitudine rutuli itaque, scapum chartarum etiam rutulum vocarunt [orig: vocÔrunt], chartam videl. in rutulum convolutam; quae ob eandem rationem scapus quoque,


image: s0095a

item regula dicta est. Graeci recentiores ei)lhta/rion, Latini volumen, Galli un rouleau vocant; a qua voce iidem roolle dicunt, unde et Contrarotulator, *)antigrafeu\s2 etc. Salmas. ad Vopisc. in Firmo, c. 3. Cuiusmodi chartarum volumina, cum, inter insignia Magistratuum, in utriusque Imperii Natit. conspiciantur, inde colligit Car. du Fresne, ea [orig: ] tempestate obtinuisse, h. e. circa tempora Theodosii Iunioris, in quae Acta Iudiciaria referebant, licet etiam condicibus, qui hic effinguntur, unterentur. Sic cum rotulis vel libris Prophetas et Apostolos depingi solere, ait Durandus, Ration. l. 1. c. 3. num. 11. Vide quoque in voce Rotula. In Ecclesia Romana hodieque Rotulus dicitur, scheda, seu index, in formam voluminis complicatus, in quo Magister Ceremoniarum, omnes ceremonias in aliqua functione observandas, annotare solet. Item scheda, quam Collegii Cardinalium Computista, ad singulos Cardinales mittere solet, in quo notates figillatim portiones, in distribution ibus ad quemque eorum pertinentes. Vide Macros Fratres, in Hierolex. etc. Sed et Rotulum pro libro dixit Baldricus Burgul. Abbas, Histor. Franc. Tom. IV.

In Totulo multi cum sollicitudine quadam
Dicendi seriem sempar metantur ab Adam.

Etiam pro Epistola. Idem,

Venit ad extremum Rotulus de Principe magno.

Quae notiones impropriae sunt et tralatitae. Vide praefatum Car. du Fresue in Glossar. it supra Rotula.

ROTUMNA alias ROTONNA fluv. Galliae, nunc Retourne: a colore aquarum, aut potius a rubore arenae suae dictus. Eius meminit Frodoardus, in Hist. Eccles. Remensis. Alluit Villam super Rotumnam Ville sur Ratourne, Genevillam seu Ianivillam Ioneville, Novam Ecclesiam, Neuvelise, Castellum, le Chastelet, Scalam, l'Escaille, Salicem S. Remigii, Saux St. Remy, vieum ad Remense Monaster. S. Remigii cum Villa super Rotumnam pertinentem; Pauli curtem, Poilcour, ac Briennam: atque ad Novum Castellum in Axonam decurrit. Hadr. Vales. Notit. Gall.

ROTUNDA Figura uti omnium reliquarum capacissima, ita et perfectissima est: proin aliae eo capaciores, quod ad rotundam propius accedunt. Hinc facile apparet, cur caelum caelestiaque corpora; item elementa et mixta, uti plantae ac animalium membra, testae etiam cochlearum, rotundae sint figurae. Cur item animalia pleraque opera sua faciant rotundae, vel figura [orig: figurÔ] ad eam proxime accedente: ut aves nidos suos, araneae telas; et apea hexagona [orig: hexagonÔ] figura [orig: figurÔ] cellulas suas figurant. Interim, sicut exquisita rectitudo, ita perfecta rotunditas in nulla re est. Licet enim Aristoteles, de Animal. l. 3. textu 13. lineam rectam sphaeram aeneam in puncto tangeredicat: ut non est in rerum natura ulla sphaera, quae solum tangat kata\ stigmh\n, seu in puncto, verum semper parte aliqua [orig: aliquÔ] quae superficiei subiectam lineam planam attingit; quemadmodum Geometris obiciebat olim Protagoras, apud Aristotelem. Metaphys. l. 3. c. 2. etc. Verum, quam non est cernere oculis corporis, hanc Mathematicus, ope abstractionis, videtoculis mantis, Vossius, de Scient. Mathemat. c. 1. ž. 10. Et hinc est, quod in rebus plurimis in perfectionis symbolum Rotunditas assumpta fit, in Templis, Pileis Doctoralibus, aliisque. Uti enim de Pileis aliquid aspergam, licet Pilei, Doctoribus in Academiis imponi soliti, apud nonnullos quadratae figurae sint, ut supra vidimus, Rotundum tamen suo [orig: su˘] tempore fuisse, notat Petrarcha de Remed. dial. 12. l. 2. quod similiter de suis Cadomensibus, scribit Petrus Lenaudiere, tr. de privil. Doctorum part. 1. quaest. 3. ubi hanc tradendi Pilei formulam refert: Accipita Biretum rotudum, ad modum coronae, in signum sanctitatis et veritaris ac doctrinae, ut tales sitis in mente, quales fueritis inconversatione, nec a docendo cessaveritis, quia non coronabitur in regno caelorum, nisi qui legitime certaverit. Vide Anselm. Solerium, de Pileo, sect. 10. et supra Pileus. De rorundis Mensis, vide supra Delphicae, item Mensae rotunda: de rotundis Vestimentorum generibus, qualia fuere [orig: fuŕre] Toga, Paenula aliaque, vide Octav. Ferrarium, de Re Vestiava, et supra, ubi de Quadrato actum, ut et hic infra. Sed et rotundis Navibus, antequam Iason longas excogitasset [orig: excogitÔsset], Veteres usi sunt: ideoque illarum pluribus nomina a rotundis vasis imposita legimus, quales erant *gauloi\, *ka/nqaroi, *ku/mbai, *kele/bai et aliae id genus. Vide Anton. Thysium ICtum, Notis in A. Gell. l. 10. c. 25. uti de aliis huc facientibus, supra in Circuli.

ROTUNDAE locus Galliae ad Axonam, vulgo Rotonde, 144. stadiis ab urbe Suessionum, densissimis salt ibus altrinsecus stipatus: Cotia [orig: CotiÔ] videlicet et Lisica [orig: LisicÔ], in quo Coenobium Drausiss Episcopus Suessionum exstruxit: a forma Latinum cognomen nactus. Hadr. Vales. Notit. Gall.

ROTUNDULUM et ROTUNDELLUS Gall. Rondeau, genus vestis, in orbem definens; cuius usu Monachis interdictum, a Benedicto XII. legitur, in Constitutionibus eius, c. 23. Olim Cyclas: aliter Rondellus, vide quoque supra in voce Cloca.

ROTUNDUM Vestimentum Veteribus dicitur, quod angulos non habet; signisicat autem angulus in veste partem extremam vestis, ubi aperta est, quaein acumen desinit, tam in ima vestis ora, quam in summa, cuiusmodi anguliin vestibus quadratis conspicui. Quae itaque circa imas oras apertae non erant, sed, undique conclusae et commissae, huiusmodi angulos non habebant, votundae propterea dictae sunt, Graecis kukloterei=s2. Quales olim fuere [orig: fuŕre] mulierum cyclades, quas nunc Zupas Galli vocant. Sunt enim plane pleneque rotundae et nullum habent angulum, quia undiquaque per extremum ambitum sunt clausae. Talis itidem fuit Toga Romanorum, quam proin Pallium teres vocat


page 95, image: s0095b

Tertullian.de Pallio. Haec nullum angulum in imo habeat, sed cohibili circumcirca remeans ambitu et clausa undique, omnia corporis contegebat. Quam quadratarum et rotundatum vestium differentiam, diserte docet Ammonius, ubi vestimentum, quod teri\ ta\ ka/tw sunh=ktai, i. e. cirea extimam oram undique circumclusum est, quadrangulo amictui opponit etc. Cum igitur angulis nullis istinsmodi vestimenta constarent, hinc nec alas habuere [orig: habuŕre], de quibus supra diximus. Vide qumque in voce Pterygia; et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Tertullian. de Pallio, c. 1. p. s. Alias Rotundum Latini pro globoso et sfairoeidei= usurparunt [orig: usurpÔrunt], a rota; quod nempe ab omni parge undique rotundum est. A quo diversum id, quod teres dicitur, hoc enim proprie significat in oblongo rotundum. Plinius de cupresso, l. 16. c. 33. gractlitate perpetua terete: a verbo tero; denotat enim to\ e)k to/rnou stroggu/lon, quod torno [orig: torn˘] tritum ac rotundatum est. Unde teretia ligna, teretes cupressi, ramiteretes etc. Quae duo proin etiam Horatius distinguit, cum de viro bono ait, l. 2. Serm. Sat. 7. v. 86.

-------- in se ipso teres atque rotundus, etc.

Vide Salmas. eundem ad Solin. p. 713. ut et supra: sicut de more Veterum omnia sua oppida in rotundo commoeniendi, eundem Salmas. ibid. p. 15. nec non hic passim.

ROTUNDUS Mons vulgo Rommont, oppid. vel castellum Helvetiae, in rotundo monte situm, cum titulo Comitatus: irt hoc Castrum est Murtena, a Conrado Imperatore A. C. 1033. hieme frustra obsessum, Murten Helvetiis, Gallis Morat, prope lacum Moratensem: sed A. C. 1034. cum geneva, et Lugduno in potestatem eius redactum est, expulso [orig: expuls˘] Odonis Campaniae Gall. Comitis praesidio [orig: praesidi˘]: postea Caroli Burgundionum Ducis clade in claruit. Vide Moratum. Item castrum Galliae, in Biturigibus Cubis, maunitum admodum et validum, hodie Montrond, et corrupte Mouron: in monte rotundo, Caritipis imminenti, a Ludovico XIV. Galliae Rege ne latronibus receptaculum praeberet, ante aliquot annos, dirutum. Hadr. Vales. Not. Gall.

ROVERITUM Nemus silva pagi Parisiaci, ad Sequanam, quae vicum Rotulum, le Roulle, ab Oriente proximum habet, ab Occidente Sequanam: A robore, quo [orig: qu˘] abundabat, corrupte ex Roboretum. Olim la Forest de Rovuray, hodie a duobus vicis ei adsitis, modo Silva St. Chlodoaldi, la Forest de S. Cloud; modo, idque saepius, Silva Bononiensis, le Bois de Boulogne. Idem.

ROVESIUM Velaunorum oppid. in Gallia Aquitanica, Ptol. S. Flour, Villanovano.

ROVILIASCUM oppid. Pedemontii.

ROVINIUM oppid. Istriae, in ora sinus Veneti, cum portu, 20. milliar. a Pola in Circium. Sub Venetis.

ROWSEUS Iohannes, vide Iohannes.

ROXANA an Oxyartis, an Darii filia, Alexandri concubina, quae cum praegnans effet, a sorore Satura in puteum dem ersa est, quod eam praecipue honoribus Macedones cumularent. Plut. in Alex. Iustinus vero a Cassandro Macedoniae regnum affectante, simul cum filio Alexandro, interfectam vult, l. 15. c. 2. Vide Curt. l. 8. c. 4. l. 10. c. 6. Arian. l. 4.

ROXANI popul. cuius satrapam Gaurum 300. annis vixisse scribit Plutarch. de flum. circa Tigrim fluv.

ROXICUM Corficae civitas, Ptol. vulgo Rogebo.

ROXOLANI qui Rossi Cedreno, hastarnae Tacito, l. 2. Annal. c. 65. et German. c. 46. teste Willichio [orig: Willichi˘], populi Sarmatiae Europaeae quorum regio Ruthenia, et Russen in regno Polonico, inter Poloniam minorem ad Occasum, et Podoliam ad Ortum, inter Daciam ad Meridiem, et Lithuaniam ad Arctos. Eius metropolis Leopolis dicitur Sanfoni, ubi hodie pars Septentrionalis Tartariae minoris, et parsquaedam Moscoviae Meridionalis versus Ucraniam seu confinia. Vide et Brietium.

ROYANUM oppid. Santoniae, alias munitum, nunc disiectum, ad aestuarium Garumnae, 14. leuc. a Broagio in Meridiem, infra Blabiam in Circium. Hic [orig: Hţc] argentifodina ferax, Metel.

a ROYAS Iohannes, Iuris utriusque Licentiatus, Inquisitor haereticae praevitatis Valentinus, scripsit de Hareticis eorumque impia intentione et credulitate.

RP. in nummis Constantii Chlori et Constantini M. Romae percussa. RPS. in Magnentii, Romae pecunia signata.

RS. in Licinii et Nepotiani, Romae signata: RSLC. in Iuliani, Pecunia signata Lugduni.

RT. in Constantii, Romae signata, notat Car. du Fresne de Numism.

RUA seu FANUM S. Spir. oppid. munitum Picardiae, in Pontico tractu, intra paludes, ad Moyum amnem, 1. leuc. ab ostio Somonae in Ocean. Britannic. 4. ab Abbavilla in Boream.

RUARDUS Tapperus Enchusa [orig: EnchusÔ] Hollandus. Lovanii Theologiam docuit, Universitatis Cancellarius, Concilioque Tridentino interfuit. Redux inde, obiit Bruxellis A. C. 1559. aetat. 71. Bibliotheca [orig: BibliothecÔ] sua [orig: suÔ] Academiae, bonis inopi turbae legatis. Hic, Inquisitionis in Belgio munere functus, Reformationi iam A. C. 1521. erumpenti, qua [orig: quÔ] pote restitit: Sed fidelium scripta adeo inepte Monachi refutabant, ut ipsi occasionem a papatu deficiendi prolixiorem praeberent. Proin Praeses ad Tapperum, quarum haeresium, inquit, lectione nos interdicimus, eas vos in libris vestris privilegiis munitis: Respondenti huic, addi a se refutationes: Regessit, Lectores in adversariorum argumenta intentos, aut oscitantius refutationes legere, aut non satis intelligere, minus solidas esse dicere non ausus. Laetus in Compend. Hist. Univ.