December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0087a

RONDA vulgare vocabulum, quid hodie denotet, nemini ignotum. Aritophanes in Avibus, ubi de ridicula illa civitate agit, iubet *kwdwnofo/ron, i. e. tintinnabuli gestatorem, circumcurrere: Inquit enim, *kwdwnoforw=n peri/trexe. Ad quae verba Scholiastes Graecus scriptum reliquit, eos, qui circumibant Urbem nocturno [orig: nocturn˘] tempore seu phylacas, i. e. excubias ac vigiles, gestare consuevisse tintinnabula, ut, num vigiles vere vigiles essent, deprehendere possent, quod ipsum et ab Hesychio, voce *kwdwnoforw=n, proditum. Quo [orig: Qu˘] pacto [orig: pact˘] autem id tintinnabulo [orig: tintinnabul˘] deprehenderint, non annotarunt [orig: annotÔrunt]. Forte Codonophorus circumcurrens (hodie Ronda ) tintinnabulo [orig: tintinnabul˘] personare solitus est: cui si non statim occurrissent aut assurrexissent vigiles, eos minime vigilasse [orig: vigilÔsse], sed kw/dwnos2 tinnitu e somno excitatos fuisse, apertum erat. Romanos vero, dum vigiles mutarent, buccina [orig: buccinÔ] canere, non tintinnabulo [orig: tintinnabul˘] uti consuevisse, constat ex Lucano,

Et iam quarta canit venturam buccina lucem.

Germani hodie tympanum pulsant et tibias canunt etc. Hieron. Magius de Tintinnabulis, c. 10.

RONDELETIUS Guilielmus. vide Guilielmus.

RONDELLUS seu ROTUNDELLUS apud Ioh. Andreae ad Clementin. Ne in agro, capa est, sine caputio, vide infra Rotundellum.

RONDINIUS Paulus vide Paulus.

RONICE filia Hengisti, cuius forma [orig: formÔ] Vortigernus Britonum Rex captus est. A. C. 452. Polydor. Hist. l. 3.

RONSARDUS Petrus Princeps Poetarum Gallorum. Filius fuit Ludovici, equitis Ordin. S. Michaelis, in Vindocino tractu natus, A. C. 1524. Studiis applicitus, Parisiis, in Collegio Navarreno, illa mox fastidiit, unus ex exphebis, ucis Aurelianensis primo, dein Iacobi Stuarti Scotiae Regisfactus. Post biennium, in patriam reversus, variis negotiis a praedicto Duce adhibitus, Lazarum Baifium, libellorum supplicum Magistrum, ad Diaetam Spirensem missum, comitatus, Viri tam eruditi com mercio [orig: merci˘] ad literarum amorem denuo succensus est: et cum Doratus Legati filium Iohannem Antonium, in Graecis, erudiret, sic cum ipso noctis tempora partitus est, ut Ronsardus usque ad secundam noctis intempestae horam, Baisius vero dein surgens, reliquum eius studendo exigeret. post haec totum se Poesi dedit, omnivariis generibus carminum excogitatis, Scripsit Franciadem, Odas etc. Magno in pretio, apud Henricum II. Franciscum II. Carolum IX. a quo versibus saepenumero provocatus est, et Henricum III. Obiit Augustae Turonum, A. c. 1585. Epicedia ei facta Claudius Binetus collegit. Vide quoque Scaevolam Sammartan. in elog. l. 3. It. Perronian. Thuanum Histor. Alios. Balsacus tamen Lettres a Chapel. lettr. 20. liv. 6. et Lett. 27. ibid. nec non aux Etnretiens, Auctor item Cloeliae, Tom. VIII. p. 852. Menagius porro, in Ronsardi poesi varios defectus notant, ut observat Anton. Teissier in Elogiis, Part.. 2. ubi Ronsardum surdastrum fuisse, non minus ac Bellaium et Doratum, adeo que, uti caecitatem Poetis Graecis, sic surditatem sui aevi Poetis excellentibus fatalem velut obtigisse, ex Bineto cit. addit.

RONVILLIUS Guilielmus edidit Promptuarium Iconum Insigniorum.

ROOB sive ROHOB potens urbs est tribus Aser, Levitis cum suis suburbanis ad inhabitandum data: a qua et circumiacens terra, quae Caesaream Philippi usque extenditur, Regio Roob nominatur.

ROOBA vicus Levitarum, usque aetatem Hieronymi perduravit, in quarto lapide Scytopoleos, in tribu Isaschar, Hieronym. in Loc. Hebr.

ROPERA Maria vide Maria.

ROPICUM Corsicae oppid. Ptol. Rogela Pineto.

ROPS in nummis Honorii, Romae pecunia signata est. Car. du Fresne de infer. aevi Numismatibus.

RORA arx Helvetiae, Comitum olim sedes, et caput Comitatus cognominis qui hodie liberae Provinciae appellari amat, et in potestatem a Lucernatibus redactus est, iussu Sigismundi Imperatoris et Concilii Constantiensis. Subest ditio haec septem Helvetiorum pagis. Vide in voce Liberae provinciae. RORA fluv. Belgii, vide Rura. RORARII militum genus, vide supra Milites. ROS fil. Beniamin. Gen. c. 46. v. 21. Latine caput, vertex, aut summitas, sive principium.

ROS [1] vide infra Rosica Classis.

ROS [2] Solino lunaris aspergo, Alcmani a)e/ros2 quga/thr kai\ sela/ras2, Aeris filia et lunae. Unde vetus Poeta in Pervigilio;

Humor ille, quem serenis astra sudant noctibus.

Et roriflua Luna, in veter. Poetae Ragm.

Quam nos rorifluam sectemur carmine Lunam.

Quae, iudice Salmasio [orig: Salmasi˘], importuna cacozelia est, et nimis Poetica locutio. Ros enim matutino [orig: matutin˘] ac vespertino [orig: vespertin˘] tempore maxime cadit et quidem saepe, quum Luna nondum supra terram conspicitur, et quum iam sub terram in occasum abit. Eundem margarit arum maritum vocat idem Solinus, c. 53. Margaritas legunt plurimas maximasque; conchae sunt, in quibus reperiuntur, quae certo [orig: cert˘] anni tempore luxuriante conceptu sitiunt rorem velut maritum: quae, ut Solinus e Plinio, sice Solino Ammianus mutuatus atque imitatus est. Sic Isidorus de margaritariis conchis, De quibus tradunt ---- quod nocturno [orig: nocturn˘] tempore littora appetunt et ex caelesti rore margaritam concipiunt, unde et Caelae nominantur. Sed quomodo conchae, in medio mari conditae totae intra


page 87, image: s0087b

aquam, rorem illum cupitum haurire queant, qui de caelo cadit, percipi vix potest. Per noctes dianh/xesqai eas ait Isidorus. Verum non in summo natant aequore, nec extra aquam totas se pandunt, ut illis influere possit humor ille nocturnus: pleraeque saxis et scopulis adhaerescunt, fixaeque radices agunt, totae mari tectae: ad quas quomodo ros pervenire possit, ut inde conciperent? Atqui illae, quae r(izobolou=si, plurimum et maximum nutriunt margaritum, eodem [orig: e˘dem] auctore. Imo in penitis ac profundis marium conchae hae sedes sibi collocant, ut ad eas exquirendas urinatores saepe in mare descendant viginti orgyarum altitudine. Quod vero scribit idem Isidorus, per tonitrua frequentia et imbrium effusionem, magis parere concham et plurimum gigni margaritum, non inde fit, quod imbres illos hauriant conchae atque humore inde accepto [orig: accept˘] gravidae fiant, sed quadam [orig: quÔdam] occulta [orig: occultÔ] naturae vi ac proprietate: qua [orig: quÔ] et tubera tum maxime nasci ac grandescere traditum est, quum tuerint imbres autumnales ac. tonitrua crebra, et praecipue a tonitribus. Hinc Iuvenalis, Sat. 5. v. 116.

---- tradentur tubera, si ver
Tunc erit et facient optata tonitrua cenas
Maiores etc.

Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 1128. et seqq. ut et supra, in vocibus Margarita, Peninim etc. Ututautem seres habeat de coniugio Roris et Margaritarum, certum est, rorem pinguem ac melleum, qui de caelis cadit, matutinis temporibus et ubique ab apibus colligitur, purum putum melesse, nihil hic [orig: hţc] facientibus apibus, quam quod cum excipiant et in favos refundant. Aristoteles, Hist. Animal. l. 5. c. 22. de Apibus, *kh/rwsin de\ fe/rousin a)po\ tou= dakru/ou tw=n de/ndrwn, me/li de\ to\ pi/kton e)k tou= a)e/ros2 kai\ ma/lista tw=n a)/strwn e)pitolai=s2 kai\ o(/tan kataskh/yh| h( *)=iris2. Ubi cer as fieri ex floribus ait, kh/rwsin ex arborum lacrima (unde ko/mmwsin alii hic legunt) mel vero ex aere seu de caelo cadens, excipere et inde favos suos stipare. Itaque ceram ex floribus facere; mel non facere, sed afferre tantum purum putum, sicut ex caelo defluxit, de iisdem in seqq. scribit. Quem secutus Cornelius Celsus, apud Philargyrum, Apes, inquit, ex floribus ceras faciunt, ex rore matutino mel. Hic autem ros, ex quo apes mel suum conficiunt et qui ubique locorum cadit, in quibusdam locis coit in grumulos ac densatur, ac pro Manna colligitur. Seneca, Ep. 84. Aiunt inveniri apud Indos mel in arundinum foliis, quod aut ros illius caeli, aut ipsius arundinis humor dulcis, et pinguior gignat. In nostris quoque herbis vim eandem, sed minus manifestam et notabilem poni, quam persequatur et contrahat animal huic rei genitum. Dicere vult, Rorem illum matutinum in foliis ubique madentium arborum et herbarum inveniri, quem apes legant et contrahant ad mel faciendum: at apud Indos, eundem rorem notabilem acmanifestum deprehendi in arundinum foliis. Quae veter. Manna est, eorumque Mel calaminum, et Dioscoridis ac Plinii saccharum; de quo hodiernoque saccharo aliisque huc facientibus, vide eundem ibid. Sicut de miraculo duplici, quod in tore Deus exhibuit Gideoni, Iudici Israelis, aliisque, sAm. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 49. et de more lavandi tore infantes Graecis usitato supra voce Infans.

ROSA [1] urbs Episcopalis Dalmatiae, sub Archiepiscopo Raguseo, excisa, Ascrivio proxima; Roxa.

ROSA [2] in delitiis Veterum. Unde de Verre Cicer. Oration. 10. in lectica pulvinus erat pellucidus, Melitensi rosa [orig: rosÔ] fartus: ipse autem coronam habebat, unam in capite, alteram in collo, reticulumque ad nares sibi admovebat, tenuissimo [orig: tenuissim˘] lino [orig: lin˘] minutis maculis, plenum rosae. Similes Torii Epicurei, in rosa potantis, delitias perstringit idem de Fin. l. 2. Crinibus enim implicitas, ex Euripide in Medea aliisque constat, iisque, qui luxuriosius epulari solebant, inprimis placuisse. Unde Martialis, l. 9. Epigr. 95. v. 3.

Nunc mihi dic, quis erit, cui te, Calatisse, Deorum,
Sex iubeo cyathos fundere, Caesar erit.
Sutilis aptetur decies Rosa Crinibus et sit,
Qui posuit sacrae nobile gentis opus.
Nunc bis quina mihi da suavia, fiat ut illud,
Victor ab Odrysio quod Deus orbe tulit.

Ubi cyathorum, Rosarum, basiorum numerus, respondet his tribus nominibus, Caesar, Domitianus, Dalmaticus. Idem Rosarum sutilium, i. e. coronarum e rneris rosarum foliis consutarum, meminit, l. 5. Epigr. 65. ad quae verba Farnabius: Florum, inquit, fasciculis coronisque capita revincti, in conviviis potare soliti erant: primum quidem hederaceis et ex apio, mox myrteis, quippe quae adstringunt, et vint exhalationes arcent: tum e Rosis, quae et gravitatem capitis sedant et potione aestuantes refrigerant. Corona insuper plenitudinis et libertatis symbolum, festis, conviviisque competit, ut et capiti, quod Animae sedes. Nec vero crinibus solum Rosas implicabant Prisci, sed et mensas ad convivia structas Rosarum foliis contexere, et epularum ea fetculis inspergere, tuta [orig: tutÔ] et minime noxia [orig: noxiÔ] voluptate, solebant. Mensas insuper citreas, in summis delitiis habitas, Rosarum inungebant succo [orig: succ˘], qui ob amarorem intactas eas et illaesas a carie tineisque servaret. Imo Heliogabalus in recumbentes convivas per laquearia. veluti per impluvium, rosas effundi iussisse legitur. Vide Plinium, Histor. Natur. l. 21. c. 4. In auribus easdem gestatas fuisse, monet Iosephus Laurentius, Polymath. l. 2. Dissert. 36. et confirmat ex Athenaeo, Deipnosoph. 1. 12. Molle sysimbrium, aut Rosa aut lilium auri insidebat. Quo forsan respiciens Calphurnius, Eclog. 6.



page 88, image: s0088a

---- ramosaque tempora molles
Implicuere [orig: Implicuŕre] Rosae. ----

Nisi de coronis hoc intelligi malimus, vide Casp. Bartholin. de Inauribus. Porro in cubiculis rosae suspensae, Plin. et lecti amantium iisdem respersi, uti legimus, apud Lucianum Asin. aur. Vide quoque intra [orig: intrÔ] ubi de Rosis purgatis. Sed et antiquae Maiorum inscriptiones detunctorum urnas rosis spargi, ornarique quotannis ex testamento iubebant, de quo more vide Hierony. ad Pammachium. Coeteri mariti super tumulos coniugum spargebant violas, rosas, lilia, purpureosque flores et dolorem pectoris his officiis solabantur. Et quidem tum sertis tum solutis rosis sparsum funus Menecoei legimus, apud Papinium Statium, Theb. l. 10. v. 788.

---- hi sertis, hi veris honore soluto [orig: solut˘]
Accumulant artus patriaque. in sede reponunt
Corpus adoratum.

Ubi veris bonor, est omne genus florum, praecipue tamen rosa, cuius en comium super omnes coeteros illustre est, vide Scholion, sive Sapphus, sive Achillis Tatii, Anacreontem, Alios etc. Sed ut delicara et fastidii plena res luxus est, serae maxime, et hibernae Rosae expetebantur, quibus ut nihil suavius, sic nil magis caducum. Unde Horatius, l. 1. Od. 38. apparatum mensae puero suo praescribens, inter alia, ait, v. 3.

Mitte sectari, Rosa quo locorum
Sera moretur.

Itaque, cum earum copia non esset, ex Aegypto primum peti consuevere [orig: consuevŕre]: donec Domitiani aevo [orig: aev˘] Romae quoque educari coeperunt, Plin. l. 21. c. 3. 4. Hinc Mercatoribus Aegyptiis, sese ob hibernarum Rosarum advectionem iactantibus, monet, ut ipsi nunc rosas ex Italia petant, Italis autem vicissim mittant frumentum l. 6. Epigr. 80. Martialis, v. 1.

Ut nova dona tibi, Caesar, Nilotica tellus
Miserat hibernas ambitiosa Rosas.
Navita derisit Pharios Memphiticus hortos etc.

Et paulo post, v. 9.

Au tu. Romanae iussus iam cedere Brumae,
Mitte tuas messes; accipe, Nile, Rosas etc.

Vide plura de Rosa, apud Plinium passim, inter alia; l. 21. c. 19. ubi de iis in cibos condiri solitis; l. 14. c. 16. ubi de vini, e floribus illarum conficiendi, ratione, inprimis vero apud Car. Paschalium in Coronarum libb. et Franc. Pomey in Deser. Div. Addam saltem aliquid de Rosa Sinica, quae diebus singulis bis colorem mutat, purpureaque modo tota, modo rursus omnino alba evadit, sed odore destituta. Quae mutatio colorum arcanum fuerit naturae mystis illis discutiendum, quibus novas iam de colorum natura, lucisque incidentia et reflexione sententias cudere allubescit. Auctor Anon. Sinae et Eur. c. 33. Hinc roseus color, nonnullis, quem in factionibus Circi numerat Cassiodorus, l. 3. Var. Ep. 51. Isidorus item, l. 17. c. 41. Sed non a rosa hunc colorem denominari, verum eundem cum russato esse seu russeo, quem Martialis coccinum, Sidonius simpliciter rubentem vocat, dicemus infra, ubi de roseo colore. Vide quoque Rosae purgatae, Rosarium, Rosatum etc.

ROSA [3] Alba et Rubra in Anglia, factionum nomina, quae Angliam diu graviterque asflixerunt. Post obitum enim Henrici III. cum Eduardus I. ei surrogatus esset, posthabito [orig: posthabit˘] fratre eius maiore Edmundo [orig: Edmund˘], Lancastriae Duce, quod et gibbo [orig: gibb˘] deformis et Regno non adeo aptus crederetur; hinc feralia illa dissidia, inter Lancastrenses, qui Rosam rubram pro insibni habebant, et Eboracenses, qui albam, originem fumsere [orig: fumsŕre]: quae inprimis recruduerunt circa A. C. 1455. sub Henrico VI. ex Lancastrensibus, quem Eduardus IV. Rosae albae Princeps seu Dux Eboracensis Regno [orig: Regn˘] depulit A. C. 1460. Sed intra decennium Henricus e carcere liber, aemulum in Flandriam fugaubit, paulo post a Carolo Audace, cuius sororem duxerat, restitutum A. C. 1471. Atque tunc Henricus in Carcere necatus est. Post Mortem eduardi, cum frater eius Richardus flagitiosissimae vitae tutorem ageret Eduardi V. Regis minorennis, eo [orig: ] una cum fratre nefarie occiso [orig: occis˘], atroci tyrannide Regnum occupavit, et occasionem praebuit Rosae rubrae seu Lancastrensibus repetendi iura Regni. Erat autem caput tum Lancastrensium Henricus Comes Richmondiae, qui victo [orig: vict˘] ad Lecestriam et occiso [orig: occis˘] Richardo [orig: Richard˘] III. thronum conscendit, A. C. 1485. dictus Henricus VII. Cumque unica tantum filia ex Eboracensium factione superesset, Elizabetha, illa [orig: illÔ] in uxorem ducta [orig: ductÔ], utramque Rosam coniunxit ac dissidiis his adeo diuturnis ac cruentis, ut intra non multos annos 80. eregio sanguine Principes iis consumptos, referat Cominaeus, finem imposuit: unde hodieque inter Angliae Regum insignia duplex Rosa, alba et rubra conspicitur. Ut autem Regnum familiae suae durabilius redderet Henricus, Edoardum Warvicensem Clarentiae Ducis filium, Eduardi IV. Regis ex fratre nepotem, adhuc puerum, Londini in Foro publice securi percussit: et consobrino [orig: consobrin˘] suo [orig: su˘] Richardo [orig: Richard˘] Polo [orig: Pol˘] iuncto [orig: iunct˘] cum Margareta Clarentiae Ducis flia [orig: fliÔ], reliquias generis sui fecunda [orig: fecundÔ] prole auxit. A quo tempore regnum mansit pacatum. Interim nec Henricus Elisabethae maritum nimis indulgentem per omnem suam vitam exhibuit; quam vis ea esset et forma [orig: formÔ] commendabilis et obsequio facilis et puerperiis quoque fecunda. Nempe pertinax illa animi a domo Eboracensi aversio tantum apud eum poterat, ut non in bellis solum ac consiliis, sed etiam in cubili et toro locum repererit. Vide Franc. Baconum a Verulamio in Vita


image: s0088b

Henrici, et Hornium Orb. Imper. cum Animadvers. Ioach. Feller. p. 326. et seqq. Similes factiones, et ferme circa eadem tempora, alibi quoque viguerunt, Gibellinorum, videl. et Welforum in Italia, Morosinorum et Caloprinorum in Rep. Veneta, Cabeliaviorum seu Asellatorum et Hoschosiorum seu Hamatorum, in Belgio etc. Uti vero Henricus VII.. praefatus Rosas, sic postmodum Iacobus Regna iunxit, cuso [orig: cus˘] in aeternam rei memoriam nummo [orig: numm˘], cum memorabili hac inscriptione, HENRICUS ROSAS, REGNA IACOBUS etc. uti diximus in Iacobo I. M. Britanniae Rege.

ROSA [4] Aurea Dominica [orig: DominicÔ] Laetare, i. e. IV. Quadrages. sollenni ritu benedicta a Pontifice, comitato [orig: comitat˘] Cardinalibus, in laetitiae signum rosei coloris vestibus indutis, eundo [orig: eund˘] ac redeundo [orig: redeund˘] a Capella, manu ferri consuevit, quam is deinde magno alicui Principi, si adsit in Curia Romana, concedit, vel ad alium Regem Principemque, ut eidem Pontifici cum consilio Purpurati Collegii visum fuerit, mittit, ut inter alia factum ab Alexandro III. Ludovico VII. Regi Franciae cum Parisios ad eum venisset. Idem Pontifex, cum Venetiis moraretur in eadem Dominica, indutus sacris vestibus et de consuetudine auream ferens rosam, cum Episcopis et Cardinalibus ad Altare maius (Eccl. S. Marci ) processit: et completis Missarum officiis, Rosam, quam detulerat, Duci Venetiarum, in signum gratiae Sedis Apostolicae contulit, ut habent Acta eiusdem Alexandri, apud Baronium. Tradit praeterea Auctor Vitae Urbani V. Ioannam Reginam Siciliae et Petrum Regem Cypri Romam venisse, et cum tunc occurreret Dominica Laetare Ierusalem, in qua consuevit dari per Papam Rosa ---- dictam Rosam memoratae Ioannae ---- dedisse ---- quae more solito [orig: solit˘] demum cum Cardinalibus et aliis Nobilibus per urbem equitavit etc. Orationes ad benedictionem pertinentes, exhibet Ceremoniale Rom. l. 1. sect. 7. Antiquitus vero solebat haec ceremonia fieri Romae in aEde S. Crucis in Hierusalem, ubi contionem ad Populum habere solebant Pontifices, quorum exemplum sequutus Pius II. rosam postea a se consecratam, Senas natale suum solum misit, cuius loco [orig: loc˘] Sixtus IV. in signum gnetilitii stem matis, quercus aureae ramum Cathedrali Savonae, itidem Patriae suae, transmisit etc. Ritus origo, in incerto; viguisse iam aevo [orig: aev˘] Leonis IX. qui praefuit A. C. 1050. Cencius Camerarius refert, qui etiam Pontificem hunc Monasterio S. Crucis in Lotharingia, in Rosae huius impernsas, certi quiddam imposuisse, scribit. Nec de causa magis liquet, aliis aliam praetexentibus. Rosa verni temporis filia, laetitiae symbolum est: Sed et veteres Christianos rosae imaginem sepulchris incripsisse, in signum fugacis huius ac transitoriae vitae, legimus. Imo iam prisci Romani, in Testamentis suis, sepulchra rosis spargi voluere [orig: voluŕre], ut in antiquis monumentis scriptum legitur, hac [orig: hÔc] fere verborum formula [orig: formulÔ]: Ut quotannis rosas ad monumentum eius deferant. Seu, Ut quotannis tempore Iulii rosae illis ponantur. Seu, Rosa [orig: RosÔ] quotannis ornandum etc. Quam in rem faciunt illa Poetae:

Mirabar celerem fugitiva [orig: fugitivÔ] aetate rapinam,
Et dum nascuntur, consenuisse rosas.

Sed et rosas olim, in hominis natali praebitas, donatasque, docet vetus Inscr. 636. 12. Plura vide supra, et de Rosa hac Aurea Durandum Rationalis, l. 6. c. 53. n. 8. 9. 10. 11. Petrum Blesensem Serm. 15. Ughellum Italiae Sacrae Tomo [orig: Tom˘] I. Paert. I. P. 267. aliosque Auctores, laudatos Car. du Fresne in Glossar. et Macris Fratribus in Hierolex.

ROSA [5] Crucis nomen Congregationis, quae sub initium saeculi huius, in Germania, emersit. Huic qui nomen dant, Fratres Rosae crucis dicti, iurant se secretum non propalaturos, aenigmatice sibi invicem scribunt, et Societatis leges se servaturos sancte pollicentur. Iactant se omnium Disciplinarum scientiarumque, Medicinae inprimis, quam hactenus ignotam incultamque iacuisse dicunt, Restauratores: Arcana varia maximi momenti se nosse [orig: n˘sse], inter quae minimum sit Philosophicus lapis, illa mque notitiam per Traditionem, ab antiquis Aegypti Philosophis, Chaldaeis, Magis et Gymnosophistis hausisse se gloriantur. Dicunt insuper, A. C. 1378. nobilem quendam Germanum, cuius nomem per A. C. exprimunt, postquam in monasterio quodam Graecam Latinamque linguam addidicisset, in Palaestinam profectum, cumque Damasci aeger Sapientes Arabiae consuluisset, ab illis admirandam hanc artem edoctum, post reditum in patriam, sociis allectis, illos tantorum secretorum participes reddidisse, Obiisse autem huncce, A. C. 1484. Fratres hi successores habuerunt, usque ad A. C. 1604. quo [orig: qu˘] unus ex illis, in sepulchrum Fundatoris, variis emblematis, characteribus et inscriptionibus variegatum, cum literis A. C. R. C: incidisse dicitur: ibi libro [orig: libr˘] reperto [orig: repert˘], in charta pergamena aureis literis scripto. Hi, quia vitam hominis communiter ad an. 140. se extensuros promittunt, Immortales; quia tam sublimia iactant, Illuminati, sed quia ab aliquo tempore, post tot fraudes deprehensas, non in publico comparent, invisibiles dicuntur: Empiricorum abortus haec secta est. Quod Illuminatos Hispaniae attinet, quidam similis farinae homines illos, alii vero longe melioris notae esse, existimant. Vide Illuminati.

ROSA [6] Hierosolymitana seu Hierichuntina vide in voce Arabia, item Iericho, et apud Salmas, ad Solin. P. 401. ubi illorum sententiam, qui Rosam hanc cum amomo confundunt, refelit.

ROSACETUM seu ROSAE lignum, odoriferi ligni species est, quod in Quantonia Sinensis imperii provincia, Chaokina producit, ad capsulas, mensas, sedes similiaque consicien daaptissimum, quoque [orig: qu˘que] vix aliud est praestantius. coloris ex nigro rutilantis, venis quibusdam intercisum et artificiosa [orig: artificiosÔ] benigne obstericantis naturae quasi manu depictum. Idem in montibus


image: s0089a

urbis Kiuncheu, quae metropolis est insul. Hainan, provenit, uti refert Auctor Anonymus sinae et Europae, c. 34. qui etiam liquoris suavissimi in regnis Gannan ex arboribus stillantis, quem Lusitani Rosamaliam vocant, meminit ibid.

ROSAE purgatae apud Spartian. in Aelio Vero, c. 5. Iam illa frequentantur a nonnullis, quod et accubationes ac mensas de rosis ac tilits fecerit. et quidem purgatis: sic dicebantur, quibus demptem erat album; quod ea pars minime tenera sit ac delicata. Ita enim idem paulo supra, eod. c. Lectum ---- secerat minuto reticulo inclusum, eumque foliis rosae, quibus demptum erat album, replebat, iacensque ---- velamine deliliisfacto [orig: deliliisfact˘] setegebat, unctus odoribus Persicis. Quod autem hic de Mensis ait, sic intelligendum, uti cum Trebellius de Gallieno ait, c 16. Veris tempore cubicula de rosis fecit, h. e. cubicula rosis stravit. Itaque Verus mensas de rosis fecit, h. e. rosas in mensam sparsit et mensam rosis stravit ac operuit ita, ut tota de rosis facta videretur. Ovid. l. 5. Fast. v. 335.

Tempora sutilibus cinguntur tota coronis,
Et latet iniecta splendida mensa rosa.

Salmas. ad Spartian. loc. cit.

ROSARIA erogatio dicta est rosarum in convivio, seu coronarium e rosis erogatis, quemadmodum Mitellita, vel Mitellica, apud Suetonium in Nerone, c. 27. Mitellarum similis erogatio. Ita autem is, Indicebat. et familiaribus cenas, quorum uni mitellit a qua dragies sestertio constitit, alteri pluris aliquanto rosaria. Coronarum certe apud Veteres in conviviis multus usus et e rosis sutilium praecipue; postea luxuria invenit, e nardi folio: et veste Serica versicolore fuere [orig: fuŕre], quas unguentis aspergebant pretiosissimis. Plinius, l. 21. c. 3. Summaque auctoritas pactili coronae, uti Saliorum sacris invenimus sollennes cenas. Transiere [orig: Transiŕre] deinde ad rosaria eoque luxuria processit, ut non esset gratia, nisi e mero folio sutili, mox petitis ab India, aut ultra Indos. Lautissimum quippe habetur e nardi foliis eas dari aut veste versicolori Serica [orig: SericÔ] unguentis madidas. Vide Salmas. ad Solin. p. 557.

ROSARIUM dicitur in Communione Romanaliber Ecclesiasticus preces ad B. Virginem directas continens: cuius auctor fuit Dominicus Calaguritanus, parens Fratrum Praedicatorum. Qua de re Bulla Pii V. qui usum eius auctoritate sua [orig: suÔ] confirmavit, data A. C. 1596. ita sonat: B.Dominicus Spiritu sancto [orig: sanct˘] (ut pie creditur) afflatus, occasione, qua [orig: quÔ] Albigensium haeresis per partes Galliarum et Italiae misere grassabatur ---- levans in caelum oculos ---- admodum facilem et omnibus pervium et admodum pium orandi et precandi Deum, Rosarium seu Psalterium, Beatae Virginis nuncupatum, quo [orig: qu˘] eadem Beatissima Virgo, salutatione Angeltc a [orig: Ô] centies et quinquagies, ad numerum Davidici Psalmi repetit a [orig: Ô] et oratione Dominica [orig: DominicÔ] ad quamlibet decimam, cum certis meditationibus, totam D. N. Iesu Christi vitam demonstr antibus, interposita veneratur, excogita vir et excogitatum per sanctae Ecclesiae paetres propagavit etc. Ubi quod de Albigensibus dicitur, locum non habet, apud Alanum de Rupe, psalterii restitutorem, qui Fraternitatis huius (namque mox Fraternitas de Rosario instituta) ortum, non ab occasione Albigensium, sed Saracenorum piratarum, in quorum manus prope Compostellam incidisset Dominicus, arcessit. Sic autem habet Bulla Sixti IV. A. C. 1475. qua [orig: quÔ] appprobat Fraternitatem de Rosario nuncupatam, renovatam Coloniae per Fratres Ordin. Praedicator Omnibus et singnlis utriusque sexus, dictae Fraternitatis confratribus et sororibus, in quinque praecipuis B. Virginis festivitatibus, scil. Annuntiationis, Visitationis, Assumptionis, Nativitatis et Purificationis, C. dies indulgentiarum, in qualibet dictarum festivitatum die, atque quotie scumque per se vel per alium, Rosarium B. Virginis, quod quinqua ginta Ave Maria cum quinque Pater noster continet, legerint seu legi fecerint ---- misericorditer relaxamus. Accessere [orig: Accessŕre] postea ab Innocentio VIII. Pio V. praetato, aliisque Pontificibus indulgentiae aliae, eaeque adeo amplae, ut Paulus V. A. C. 1608. revocatis omnibus indulgentiis a praedecessoribus suis concessis, tam fraternitatis Rosarii confratribus, quam aliis, novas indulgentias voluerit concedere, quibus deinceps fruerentur, uti habetur in Bulla eius Romae data dicto [orig: dict˘] anno [orig: ann˘] etc. Quod vero petrum Eremitam, modum orandi per calculos 55. ita ordine distinctos, ut post denos singuli maiusculi affigantur filo ---- et quot hi sunt, toties Dominicam precem; quot illi, toties Angelicam salutationem, ter numerum ineundo recitent, terque symbolum brevius inferant: quod Deipurae Virginis Psalterium nuncupant, circa A. C. 1090. iam invenisse, dicit Polydorus Virgilius, de Invent. rerum, l. 5. c. 9. cum iis, quae diximus de Dominico, sic conciliat Alphonsus Fernandes Placentinus Dominicanus in Concert. Praedicator, Fam. ad. A. C. 1213. ut dicat: De Rosario posse loqui dupliciter, uno [orig: un˘] modo [orig: mod˘], ut est Orarium per calculorum supputationem. Aliter, ut est devotio cultus B. Virginis Mariae, complectens totisstma vitae et neortis filti Dei et ipsius Matris mysteria. Primo [orig: Prim˘] modo [orig: mod˘] Rosarium accipientes, fatendum Petrum Eremitam illud adinvenisse, et per calculos filo [orig: fil˘] introductos orare docuisse. Secundo [orig: Secund˘] vero modo [orig: mod˘], ut Rosarium centum et quinquaginta salutationum Angelicarum et quindecim Orationis Dominicae repetitionibus constat, a B. Patre Dominico ---- institutum est. Qua de re vide A. Rivetum, Apolog. pro Sanctissima Virgine Maria, l. 2. c. 12. infra etiam aliquid, ubi de Salutatione Angelica.

ROSARIUS monetae adulterinae species, prohibita in Anglia A. C. 1299. et 1300. Vide supra in Crocardus.

ROSARUM Urbs vide Rhodopolis et Rostochium.

ROSATUM apud Ael. Lamprid. in Heliogabalo, 19. Nam rosatum ab aliis acceptum, pinearum etiam attritione odor atius reddidit: an poculi, an potionis nomen? Sequitur certe, Denique haec


page 89, image: s0089b

genera poculorum (namque et masticati quoque ac puleiati paulo ante meminit Lampridius) ante Heliogabalum non leguntur: ut inteligamus, nova genera potoriorum vasorum ab Heliogabalo fuisse excogitata, quae etiam odore oblectarent. Verum potius videntur his nominibus potionum genera diversa intelligi, e vino varie condito: sicut in Geta dixit Spartianus, c. 4. eum fuisse cupidum vini, varie conditi. Sequitur non longe, c. 21. Condito [orig: Condit˘] piscinas et solia temperavit et rosato [orig: rosat˘] atque absinthiato [orig: absinthiat˘]. Etiam Capitolinus mastichati et rosati et absinthiati simul meminit in Gordianis, c. 19. Fuit vini cupidior, semper tamen undecumque conditi, nunc rosa [orig: rosÔ], nunc mastiche, nunc absinthio [orig: absinthi˘], coeterisque rebus, quibus gula maxime delectatur. Latini Graeca [orig: GraecÔ] formatione dixissent, mastichiten vinum, rhoditen et absinthiten etc. Adhibebantur autem, ad alias species odoratas, quae in pila tritae rosato condiendo inserviebant, ab Heliogabalo, et pineae; quarum attritio Graecis prosee/ntriyis2 est. Vide Casaubon. Not. ad loc. cit. Apud Anastasium vero in Leone III. Rosata vela, sunt rosis distincta et ornata.

ROSBURGUM urbs Teviotiae, ad fluv. Teviotam, qui paulo infra in Tuedam abit. 15. milliar. Angl: a Bervico in Occasum, 5. a limite Anglic. in Scotia meridionali.

ROSCHILDIA Urbs Daniae Episcopalis sub Archiepiscopo Lundensi in Zelandia insul. Regum tumulis nobilis, paceque ibi inter Sueciae Daniaeque, reges inita [orig: initÔ], A. C. 1658. 4. leuc. ab Haefnia in Occasum, 5. a Coronaeburgo in Africum, cum portu satis capaci ad Sinum Isoram, 4. leuc. a sinu Codano in Meridiem.

ROSCIA Lex an. Urb. Cond. 685. Metello [orig: Metell˘] et C. Martio [orig: Marti˘] Consulib. lata, a L. Roscio Othone, in Spectaculis, Equitem a Plebe distinxit, cum antea promiscue spectarent: Sic tamen, ut, qui ex Equite vel vitio [orig: viti˘] vel fortuna [orig: fortunÔ] decoxissent, ab aliis separarentur et remotiori loco [orig: loc˘] considerent. Meminere [orig: Meminŕre] huius Legis Horatius, Iuvenalis ac saepe Cicero, praesertim Philipp. 2. qui natos hinc se Consule, odio [orig: odi˘] praefati Roscii, tumultus non solum compescuit, verum etiam effecit, ut errorem suum Plebs agnosceret, neque se notari sedis discrimine iniquo [orig: iniqu˘] animo [orig: anim˘] ferret. Vide Plut. in vita eius et Plinium, l. 7. c. 30. Verum lex Roscia nihil, nisi de XIV. ordinibus sanxit: Sequutus vero Augustus, tum illam moderatus est: tum alia quaedam addidit, de quibus Laev. Torrentius consuli potest Comm. in Suetonii Neronem, vide quoque Rosin. l. 5. c. 4.

ROSCIANUM seu RUSCIANUM urbs Archiepiscopalis Calabriae citerioris cum titulo Ducatus 16. milliar. a Besidiano in Ortum, 12. a Thurio in Meridiem: fere 30. a Cosentia in Boream Rossano.

ROSCIUS [1] Histrio insignis, in arte sua usque adeo absolutus, ut si quem signifi care velimus ceteris sui generis hominibus praecellere, Roscium kat' e)coxh\n appellamus. Hic cum obliquos haberet oculos, turpique esset aspectu, primus persona [orig: personÔ] in scena usus est: populus tamen eum sine persona intueri malebat, ob pronuntiandi dulcedinem. Cicer. l. 1. de Oratore. Item Roscius Amerinus, qui in causa parricidii defensus est a Cicerone.

L. ROSCIUS [1] legatus Caesaris, cui tertiam legionem hibernatum in Essuos ducendam dedit, Caesar, l. 5. Com. c. 24.

ROSCIUS [2] Caelius legatus vicesimae legionis, maximas discordias et simultates cum Tribellio, in Britannia, exercuit, adeo que militem odio [orig: odi˘] in Consularem legatum accendit, ut ad Vitellium profugere coactus sit. Tacit. l. 1. Hist. c. 60.

L. ROSCIUS [2] Fabatus Praetor, cuius meminit Caesar initio [orig: initi˘] l. 1. de bello Civili, c. 3. qui Lanuvio oriundus esset, Iunonis Sospitae simulacro, quae Lanuvii colebatur, et lanuvini serpentis nota [orig: notÔ] nummos signavit.

ROSCIUS [3] Otho in tribunatu suo legem tulit, qua [orig: quÔ] equestrem ordinem a plebe distinxit, equitibus 14. gradus seorsim assignans, in quos nemo reciperetur, nisi qui 400. sestertiorum censum expleret. Haec lex a latore Roscia dicitur. Unde Horatius, l. 1. Ep. 1. v. 61.

Roscia dic sodes melior lex, an puerorum
Naenia, quae recte regnum facientibus offert?

Iuvenal. Sat. 3. v. 153.

------ ------ Exeat, inquit,
Si pudor est, et de pulvino surgat equestri,
Cuius res legi non sufficit, et sedeant hic
Lenonum pueri quocumque in fornice nati, etc.

v. 159.

Sic libitum vano, qui nos distinxit, Othoni.

Vide et Otho.

ROSCOMENUM oppid. Connaciae; in Hibernia prope Sucum fluv. vix 5. milliar. a Rea lacu, 12. ab Alona in Boream. Caput Comitatus Roscomensis, qui inter Longofortiensem et Letrumensem Comitatum ad Ortum, et Mayensem Gallivensemque Comitatum ad Occasum est.

ROSCOVIA vide ROSTOVIAA. C. 1565. a Moscoviae Duce subacta.

ROSEAE campus Rosia Ciceroni, l. 4. ep. 15. ad Attic. ager Sabinorum in territorio Reatino, apud Velinum lacum. Virg. l. 7. Aen. v. 712.

Qui Nomentum urbem, qui Rosea rura Velini.

ROSELLANUS ager territor. Rusellarum urbis Hetruriae excisae Liv. l. 10. c. 37.

ROSERA Elizabetha vide Elizabetha.

ROSERIAE oppid. Lotharingiae, ad Murtam fluv. Salinis nobile:Hinc Rosieres aux Salines dicitur. 3. leuc. a Nanceio in Eurum, 6. a Tullo in Ortum.

ROSETUM urbs agri Senensis versus Maritimum tractum, vix 6. milliar. ab ostiis Umbronis in Boream, 12. a


page 90, image: s0090a

Telamone in Circium 30. a Plumbino in Ortum. Sub Magno Duce; Grosseto.

ROSEUS Color apud Lamprid. in Antonino Diadumeno, c. 2. Paraverat sane penulas populo rosei coloris dare Macrianus Imperator etc. non est a rosa, sed pro rosseus vel russeus scriptum est. Quae vitiosa scribendi consuetudo non intrequens occurrit in veteribus libris; ubi imperiti a rosa deductum arbitrantur, ut facile patebit hoc [orig: h˘c] exemplo [orig: exempl˘] Corippi, l. 1. de 4. coloribus factionum Circi, de quibus supra.

Aurigas totidem, totidem posuere [orig: posuŕre] colores,
Et fecere [orig: fecŕre] duas studia in contraria partes,
Ut sunt aestivis contraria frigora flammis.
Nam viridis vernis campus, ceu concolor herbis,
Pinguis oliva comis, luxu nemus omne virescit:
Roseus, aestatis rubra [orig: rubrÔ] sic veste refulgens,
Ut nonnulla rubent ardenti poma colore.

Ubi roseus primam productam habet. Quod is, qui nobis editionem illam Corippi adornavit, a rosa putans deductum, perperam sic mutavit,

Aestatis roseus etc.

Similiter apud Isidorum de equis, Color hic praecipue spectandus, badius, aureus, roseus, mirteus, cervinus, gilvus, glaucus etc. roseus est pro russeo, qui Graecis pur)r(o\s2 Latinis quoque burrus. Quandoque et ruseus scribebatur, unde et Graeci r(ou/sion dixerunt, non r(ou/ssion. Vide Salmas. ad Lamprid. loc. cit. et infra in voce Russeus.

ROSHEMIUM German. Rosheim, Civitas Imperialis in Alsatia, prope Oberhenhemum et Molshemum. In hac Praetoris officium penes familiam Rumeliorum est, iure hereditario [orig: hereditari˘], ac feudi Imperialis titulo [orig: titul˘]. Vide Limnaeum de Iure publico.

ROSICA Classis sto/los2 *(rw/sikos2 vel o( tw=n *(rw\s2 sto/los2, apud Cedrenum in Michaele Theophili filio, circa A. C. 850. to\ de\ ento\s2 *eu)cei/nou kai\ pa=san th\n au)tou= parali/an o( tw=n *(rw\s2 e)po/rqhse kai\ kate/trexe sto/los2. *)/eqnos2 de\ oi( *(rw\s2 *skuqiko\n pro\s2 to\n *)arktw=on tau=ron katoikou/menon, a)nh/mero/n te kai\ a)grion, Quod est intra Euxinum Pontum, et totam maritimam regionem, classis eorum qui Ros (seu Rhos) dicuntur (Rosica classis vertunt alii) incursionibus vexabat atque pervagabatur. Gens autem est Ros Scythica, ad Taurum Aquilonarem sita, fera et agrestis. Quod idem legitur apud Ioannem Curopalatem. Vide quoque Zonoram aliosque Graecorum Scriptores recentiores, qui passim meminere [orig: meminŕre] tou= et tw=n *(rw\s2 gentis Ros, quam Scythicam esse, Ortelius ait. Pro iisdem sumuntur, qui Ptolemaeo in Sarmatia Europaea Roxolani dicuntur et recentioribus Russi ac Rutheni. Ioannes Tzetzes caput habet Chiliad. 11. c. 396. peri\ tou= te/tarton ou) *(rw\s2, a)lla\ tw=| ge/nei *muso\s2, De eo quod est, Quarto non Ros, sed genere Mysus est. ubi plurima more suo [orig: su˘] de Mysia et Mysis congerit; nihil tamen de Ros, tametsi paulo ante Tauros, populum Scythicum, eosdem faciat cum Ros, ibidem, c. 393.

*safe/steron e)dh/lwsa tau/rous2 tou\s2 *(rw\s2 kalei=sqai,
Clarius indicavit Tauros Ros nuncupari etc.

Occurrit vox in Graeca versione Ezechielis; c. 38. v. 2. et c. 39. v. 1. ubi de Gog et Magog verba fiunt e)pi\ th\n gh=n tou= *magw\g a)/rxonta, *(rw\s2, *moso\x kai\ *qobe\l, super terram Magog Principem, Ros, Mosoch et Thobel; ubi [gap: Hebrew] Aquilae est kefalh/, uti et Theodoreto, aliisque tam priscis, quam recentioribus. Hinc Hieronymus, Primam gentem illam Ros (namque non desunt Rabbini, qui hic [orig: hţc] gentem intelligant) Aquila interpretatur Caput, quem et nos sequuti sumus, ut sit sensus, Principis Mosoch et Thubal. Et revera nec in Genesi, nec in Iosepho quidem -- hanc gentem potuimus invenire. Atque apud Arabas, etiam inter gentes, ex dispersione ac Noachidarum propagine, natas habetur Al Ros. Sic Eutychius Patriarcha Alexandrin. de posteris Iapheti agens, eorum quosdam fuisse ait, qui habitarent a Tigri, usque ad extremas Septentrionis partes. Et dein praeter gentes compulres alias, Graecis, Romanis, Byzantinis memoratas, subiungit, et Al Ros et Al-Dilam et Bulgari et Sclavi etc. Qua de re vide Ioann. Seldenum, de Synedriis veter. Ebraeorum, l. 2. in Addendis.

ROSIEMA urbs Samogitiae, ad Dubissam fluv. 30. leuc. Polonic. a Riga in Meridiem, Counam versus 12. et 28. a Vilna in Occasum.

de ROSIERES Franciscus, vide Franciscus.

ROSIMUNDA Longobardorum Regina. Filia fuit Cunimondi, occisi ab Alboino: qui hanc sibi iunctam, cum in convivio quodam e cranio paterno bibere coegisset, decrevit illa secum contumeliam hanc ulcisci. Re igitur cum Helmigo, stabuli praefecto Regis, communicata [orig: communicatÔ], hic ut Peredaeo quoque rem aperiret, petiit, quo eo tutius facinus patraretur. Adit Peredaeum, virum insignem, Regina, quem ut aversari videt tantum scelus, loco [orig: loc˘] uxoris, cum ipso inscio concubuit, crimen dein fassa, minata est ipsi mortem, nisi caedem patraret. Ita hic, Regicidium commisit, illa autem una cum Helmigo, cui nupsit, Ravennam se recepit. Ubi Exarchi Longini nuptiis inhians, novo [orig: nov˘] scelere helmigum tollere decrevit: sed ille venenum sibi e balneo exeunti oblatum, ipsam haurire, stricto [orig: strict˘] pugione, coegit; sic poenas tandem Rosimunda meritas luit, A. C. 574. Paul. Diac. l. 2. de gestis Longob. Gregor. Turonens. etc.

ROSINUS Iohannes, vide Iohannes.

ROSIUS [1] Iacobus vide Iacobus.

ROSIUS [2] Portus Ciliciae apud Polyaen. l. 4. c. 6. in Antigono, Comm. 9. *foini/ssai nh=es2 o(rmou=sai *kiliki/an u(po\ tw=| r(wsi/w| lime/ni xrh/mata eu)menou=s2 agousai. Scribe Rhosius.