December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 77, image: s0077b

ROGATIONUM Dies ante Ascensionem Christi, precibus et ieiunio [orig: ieiuni˘] celebrandi, instituti sunt, ob terrae motum et ferarum incursiones, a Memmerto, Episcopo Viennensi, A. C. 446. Calvisius, in Chronolog. Tres eorum sunt, qui celebrantur ante Ascensionem Domini, iuxta morem Ecclesiae Gallic. Ferae, quibus tum Galli infestabantur, lupi inprimis fuere [orig: fuŕre], qui cum acerrime in Gallos saevirent, neque huius flagelli aliquod remedium inveniretur, congregati apud Viennam Galliarum Episcopi, in commune statuerunt, ut triduano [orig: triduan˘] ieiunio [orig: ieiuni˘] misericordiam Dei implorarent. Quod cum feliciter successisset, factum est, ut hi dies in consuetudinem annuae celebritatis venirent, quae hodieque pro diversis calamitatibus, per Galliarum provincias, sollicite coluntur. Vide Car. du Fresne in Glossar.

ROGATORES apud Romanos, dicti sunt, qui in Comittis civibus Centuriatiam vel Tributim Ovile ingredientibus, cistam proponebant, in quam conicerent, quam vellent, tabulam. In Legum enim Comitiis duo erant tabellarum genere, unum in quo scriptum, U. R. i. e. Uti rogas: alterum, in quo A. i. e. Antiquo. Has tabellas qui ministrarent Populo, Diribitores dicti sunt: Itaque sortitione de praerogativa facta [orig: factÔ], Magistratus in Tribunali sedens, per Praeconem vocabat Praerogativam Centuriam ad suffragium; quae per pontes dispositos Ovile ingressura, in pontis initio, tabulas a Diribitoribus accepere [orig: accepŕre], inque ius fine, in alterutram cistarum a Rogatoribus propositarum conicere solebat. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 6. c. 14. et infra Sitella, sed et Rogatores, Graecorum citerioris aevi vox, *(roga/tores2, de militibus stipendiariis, quod rogam, h. e. stipendium acciperent, apud Leonem, in Tacticis c. 6. ž. 15. in Miraculis Anastasii Persae, c. 13. et apud Codinum de Offic. Vide supra Roga.

ROGATUS Donatista Afer, Schisma in Mauritania Caesariensi orsus, sub tinem saeculi 4. Eius sectatores Rogatistae dicti. Exigui admodum momenti, Augustin. ep. 48. et contra Parmen Baronius A. C. 394. n. 41.

ROGEL fons prope Ierusalem in tribu Iudae ad Septentr. Ios. c. 15. v. 8. Latine, pes, sive pedestris, aut explorans, vel delator, sive accusator, aut Syriace consuetudo.

ROGELIM oppid. Galaad non procul a Mahanaim. Hinc Barzillai, amicus Davidis, 2. Sam. c. 17. v. 27. Idem plural. numeri quod Rogel.

ROGERIUS [1] Dux et Comes Apuliae et Calabriae, filius Roberti Guichardi, frater Boemundi. Horum patruus Rogerius I. cognemine Gibbosus, Sicilia [orig: SiciliÔ] tota [orig: totÔ] Saracenis pulsis, illam occupavit. Obiit A. C. 1101. summo cum suorum luctu. Pater Simonis et Rogerii II. qui occupata [orig: occupatÔ] apulia [orig: apuliÔ] et Calabria [orig: CalabriÔ], partim vivente, partim mortuo [orig: mortu˘] Guilielmo [orig: Guilielm˘], filio [orig: fili˘] Rogerii et nepote Boemundi: A. C. 1129. Panormi Siciliae Rex coronatus est, ab Anacleto II. cui favebat, confirmatus. Postea pace cum Innocentio II. inita [orig: initÔ], bellum Graecis intulit, erepto [orig: erept˘] illis Ludovico [orig: Ludovic˘] VI. Iuniore Rege, quem in reditu e terra sancta interceperant, A. C. 1149. Obiit A. C. 1152. Ensi suo hunc versum insculpi curavit:

Apulus et Calaber, Siculus mihi servit et Afer.

Pater Guilielmi I. Mali, Avus Guilielmi II. Boni, qui sine prole mortuus, successorem habuit Tancredum, Rogerii filium nothum: Huius filius Rogerius, ab Henrico II. effossis oculis, in carcere detentus est, Baron. in Annal.

ROGERIUS [2] Abbas Crucis S. Leufridi, in dioecesid Ebroicensi, floruit A. C. 953. Scripsit vitamd Brunonis Archiepiscopi Coloniensis. Sigebertus A. C. 131. in Chron.

ROGERIUS [3] de S. Albano Carmelita Anglus. Scripsit epitomen Historiae Biblicae; Item Angliae Regum. Obiit A. C. 1450. Lucius, in Biblioth. Carmelit.

ROGERIUS [4] Baconus Anglus, Franciscanus, Doctor mirabilis dictus. Quod Mathematico inprimis studio vacaret, magiae accusatus et a Generali suo Romam citatus, ibi aliquandiu in vinculis fuit. Inde liber in Angliam ut rediit, misit Clementi 4. varia a se inventa, quae Papa magni aestimavit. Scripsit plurima, quorum pars prodiit. Pitseus, Lelandus et Baleus, de Script. Angl. Willot. in Athen. Francisc. Naudaeus, apolog. c. 17. etc. Obiit A. C. 1284.

ROGERIUS [5] Cestriensis Benedictinus Anglus. Scripsit A. C. 1340. Polycratiam temporum, libris 7.

ROGERIUS [6] Computista Benedictinus Anglus. Scripsit Expositiones vocabulorum totius Bibliae, Postillas in Euangelia etc. A. C. 1360.

ROGERIUS [7] Connovius Franciscanus Anglus. Scripsit contra Richardum Archiepiscopum Armachanum. Obiit A. C. 1360.

ROGERIUS [8] Domacus Anglus Iacobinus. Scripsit libris 12. contra Lolhardos. A. C. 1390.

ROGERIUS [9] Glactonus Provincialis Augustinianorum in Anglia. Scripsit Homilias, Epistolas etc. Obiit A. C. 1340.

ROGERIUS [10] Herfortius Mathematicus Anglus, A. C. 1170. Baleus et Pitseus, de Scrittor. Angl.

ROGERIUS [11] Hovedenus Eboracensis. floruit A. C. 1200. Stirpe nobili ortus, in aula Henrici II. magni aestimatus est, ob insignem inprimis utriusque Iuris notitiam. Post Regis mortem, studio Historico intentus, patriam condidit historiam: Scripsit item Commentarios iuris, Poemata etc. Baleus et Pitseus, de Scriptorib. Anglic. Brianus Tuvinus, l. 2. de antiq. Oxon. Acad. Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 56.

ROGERIUS [12] de S. Ivone, A. C. 1420.

ROGERIUS [13] Raimundus, vide Raimundus.

ROGERIUS [14] Petrus, vide Petrus.

ROGERIUS [15] Saluburius, A. C. 1160.

ROGERIUS [16] Suitetus, cognomine Calculator, celebris Mathematicus,


page 78, image: s0078a

docuit Oxonii, A. C. 1350. Scripsit in Magistrum Sententiarum, Ethicam Aristotel. et quaedam Astrologica.

ROGERIUS [17] Tuifortus, A. C. 1390.

ROGERIUS [18] Walthanus, Canonicus Londinensis, A. C. 1250. Scripsit Compendium morale, Imagines Oratorum etc.

ROGERIUS [19] Welpedalius, Mathematicus, A. C. 1368.

ROGERIUS [20] Windeshorius, A. C. 1235.

ROGERIUS [21] Windoverus, A. C. 1217. qui ambo Chronica scripserunt: Aliique plures memorantur Balaeo et Pitseo, de Illustr. Angl. Scriptor.

ROGERSIUS Iohannes, Sacerdos Antverpiensis, purioris doctrinae luce hausta [orig: haustÔ], Wittenbergae Euangelii Praecofuit A. C. 1536. Londini dein Contionator ad S. Paulum sub Eduardo VI. post huius obitum, iussu Mariae Regis in carcerem coniectus, et post triplici colloquio [orig: colloqui˘] cum Steph. Gardinero Episcopo Vincestriensi fidei suae confessionem editam, ad ignem condemnatus est, primus sub Maria Martyrum, Londini in campo [orig: camp˘] Smidfyld. crematus, d. 4. Febr. A. C. 1555. Auctor Heroologiae Anglic.

ROGOMMELECH princeps Darii Regis. Zachar. c. 7. v. 2. Latine lapidans regem, aut Consiliarium, vel purpura regis, aut consiliarii.

ROGORETUM oppid. Lombardiae Transpadanae.

ROGUS [1] Pyra, Bustum, quid differant, Servius docet: Pyrae est lignorum congeries: Rogus, cum ardere coeperit, dicitur; Bustum vero iam exustum vocatur, quasi bene ustum. Lex tamen XII. Tabb. sic habens, Rogum Bustumve novum, ne propius aedes alienas 60. pedes invito [orig: invit˘] Domino [orig: Domin˘] adicito; neve forum sepulchri bustumve usu capito: aliud esse Rogum demonstrat, aliud Bustum sive tu/mbon, atque, ut in Rogis incendium verebatur, (quod Tullius annotavit) sic in Bustis tetrum cadaverum odorem et aeris pestilentiam cavere voluit. Solebat autem Pyra in modum arae lignis construi eique intexi larix, picea, taxus, aliaeque arbores: circa eam constituebantur cupressi, quod Servius ex Varrone docet factum fuisse, propter gravem ustrinae odorem, ne eo [orig: ] Populi circumstantis offenderetur corona; quae tandiu stabat, respondens fletibus Praeficae, (de quibus vide supra suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘], ut et voce Naenia ) quandiu consumpto [orig: consumpt˘] cadavere et collectis cineribus, dicebatur novissimum verbum, licet. Porro pyram sive Rogum (quem neascia poliret XII. Tabb. vetabant) et cadaver, liquoribus quibusdam pretiosis perfundere, et aurum multaque alia pretiosa, vestes, arma, quaeque alia defuncto cara erant, inicere, vetus consuetudo erat, sed iisdem legibus coercita. Itaque, qui cremandus fuit (hoc enim cuique liberum erat) postquam ad pyram fuisset delatus, digitus ei incidebatur, ad quem servatum iusta fierent, reliquo [orig: reliqu˘] corpore combusto [orig: combust˘]; quod, teste Festo [orig: Fest˘], membrum abscindi mortuo dicebatur: quamquam ne id semper liceret. saepius iam laudatarum Tabb. Legibus cautum fuit, Homini mortuo ne ossa legito (i. e. adimito. auferto) quo post funus facias: extra quam si militiae aut peregre mortuus sit. Posteaquam cadaver Rogo impositum supinum, oculis quantum pote apertis, ori naulum Charontis inditum est, atque is, qui defuncto maxima [orig: maximÔ] necessitudine iunctus erat, Rogo aversa [orig: aversÔ] facie subdebat facem: quem morem Virgilius innuit, Aen. l. 6. v. 422. ubi de funenere Miseni, inquit,

------ ------ et subiectam, more Parentum,
Aversi tenuere [orig: tenuŕre] facem.

Simulque humanus sanguis effundebatur vel captivorum, vel Gladiatorum, qui a Bustis Bustuarii dicti sunt, idque Inferias appellavere [orig: appellavŕre]. Sin horum copia non esset, laniantes genas, qui lugebant, suum sic effundebant cruorem, ut Rogs illa imago restitueretur, quod iterum Lege XII. Tabb. Mulieres genas ne radunto, interdictum. Mox ubi ustulatum cadaver fuit, Rogus di cebatur Bustum, cineresque et ossa cado [orig: cad˘] sive urna [orig: urnÔ] colligebantur ab amico, et sepulchro inferebantur, ante quod ara [orig: arÔ] constituta [orig: constitutÔ], quam Acerram Festus dictam fuisse scribit, odores incendebantur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 39. Alexandrum ab Al. Genial. dierum l. 3. c. 7. Thom. Godwyn. Anthol. Rom. l. 2. Sect. 2. c. ult. etc. Fr. Rossaeus, Archaeol. Att. l. 5. c. 29. non unius generis ligna pyram composuisse docet: Euripides enim in Herc. Fur. quercum, Sophocles in Trachin oleam, athenaeus pinum aliquando adhibitam, refert: haneque inprimis in Virginum Rogis. Cum quis naufragio [orig: naufragi˘] periisset, tabulas concrematas fuisse, ostendit ex Manilio, l. 1.

------ Ut corpus sepeliret naufragus ignis
Et collecta Rogum facerent fragmenta carinae etc.

Plura supra passim, ubi de funebribus ritibus, inprimis ubi de Cremandi cadavera consuetudine, et Cena ferali. In funere Imperatorum, quos omnes post mortem inter Deos referri solitos fuisse, discimus ex Servio, ad illud Virgilii Georg. l. 1. v. 24.

Tuque adeo, quem mox, quae sint habitura Deorum
Concilia, incertum est:

ut pompa magnificentior, sic alia longe Rogi species fuit. Postquam enim extra Urbem in Campum Martium perventum est, ibi qua latissime campus patebat, Rogus sive suggestus quidam, specie quadrangula [orig: quadrangulÔ], lateribus aequis assurgebat, nulla [orig: nullÔ], praeterquam lignorum ingentium, materia [orig: materiÔ] compactus in Tabernaculi formam; quod quidem interius totum erat aridis fomitibus oppletum, extra autem, intextis auro stragulis, atque eboreis signis variisque picturis exornatum. Supra vero minusculum alterum tabernaculum positum erat, forma [orig: formÔ] et ornatu persimile portis ianuisque patentibus; Tertium item et quartum, semper inferiori contractius, ac deinceps alia, donec ad extremum, quod omnium brevissimu, perveniebatur. In huius summo


image: s0078b

currus inauratus, quo [orig: qu˘] mortuus Imperator olim vehebatur, constitutus erat: ut istiusmodi tabernaculi formam videre st, in nummis Antonini Pii, M. Aur. Antonini, L. Aur. Veri, P. Helvii Pertinacis, L. Septimii Severi; Sabinae item Augustae, Faustinae, Iuliae Piae, consecratorum, apud Hubertum Goltzium. Sic itaque lecto [orig: lect˘] in secundum tabernacnlum sublato [orig: sublat˘], aromata et suffimenta omnis generis, fructus, herbas succosque odoratos, acervatim effundebant; quorum copia [orig: copiÔ] magna [orig: magnÔ] aggesta [orig: aggestÔ] locoque [orig: loc˘que] omni oppleto [orig: opplet˘], post varias ceremonias, facem capiebat Imperii successor, eamque tabernaculo admovebat: tum Consules primo, coeterique omnes Magistratus et alii ordine ignem undique subiciebant cunctaque ilico igni valido [orig: valid˘] corripiebantur. Tandem a supremo minimoque tabernaculo, tamquam e fastigio quodam, simul cum subiecto igni Aquila dimittebatur, quae Augusti: vel pavo, qui Augustae animam in caelum subvehere credebatur, ut iterum in nummis conspicitur, ubi ab una parte tabernaculum cum voce Consecratio, ab altera Aquila, vel pavo, animam vehens, cum eadem inscript. expressus est. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 18. ut et supra in vocibus Apotheosis et Consecratio. Nec omittendum, in Rogis, non nisi adultorum corpora arsisse, Hominem enim, prius quam genito [orig: genit˘] dente cremare, mos non erat, Plin. l. 7. c. 16. Proin Infantum nulla Busta, sed suggrundaria tantum fuisse, observavit Thom. Bartholinus, l. de Puerperio veter. Vide quoque infra. Facta est autem Rogorum apud Veteres lustratio in decursionibus funebribus, ut et hoc addam, sinistratione. Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 936. Casp. Barthium, ad Statium Thebaid. l. 6. nec non supra, voce Dextratio etc.

ROGUS [2] Dei in Ecclesia Romana est precatio, litanei/a, *ku/riee\le/hson. In Regula Magistri, c. 33. Extralectiones, versum et rogus Dei. Et c. 33. Psalmi tempore matutini, responsorium unum, versum, lectionem Apostoli et Euangelii, quam semper dicit Abbas et rogus Dei: ubi non Kyrie eleison tamen, sed collecta et oratio ultima, est Dominico Macro. Nempe Rogus, apud citimae aetatis Scriptores precatio, deprecatio est; unde rogum emittere, crebrum in formulis precariarum, de quibus vide supra, et plura hac de voce, apud Car. du Fresne in Glossar, et Macrum, d. 1.

ROHACZIUS Iohannes, vide ibi.

ROHACZOVIA oppid. amplum Lithuaniae, caput tractus cognomin. prope Borysthenem, ubi Odruczum recipit. 20. leuc. Polon. a. Mohilovia in Meridiem, Kioviam versus 40. circiter.

ROHAN nomen Familiae in Gallia perillustris, quae in Armorica Britannia a pluribus saeculis floruit, et facile in reliquis primas tenet. In ea Alanus VI. Rohaneus duos suscepit filios, Alanum VII. et Eonem; a quorum isto linea Dominorum du Guet de l'Isle et Pouldu descendit et nunc quoque, sed in Fortana tenuiori, pro illo domus splendore, superest. Alano [orig: Alan˘] genitus Ioannes II. gener Philippi Eburovicensis Navarrae Rex obiit A. C. 1395. communis pater duarum iterum linearum. Nam ex Alano VIII. primogenito reliqui Vicecomites de Rohan, Comites de Porhoet, et Principes de Leon descenderunt; donec priori saeculo [orig: saecul˘] deficerent. Ex Carolo vero filio minori, omnes reliqui d escendunt; ita quidem, ut observetur, Ludovicum, Caroli filium, genuisse Ludovicum cognomine Magnum (a quo Domini, vel, uti nunc vocant, Principes de Guimene, Duces de Monthazon, et Comites de Rochefort, qui nunc quoque florent, derivantur) et Petrum Dn. de Gie, Marescallum Franciae, patrem Dn. de Gei, et du Verger, cuius posteritas in neptibus defecit et Petri Domini, de Frontenay, maritum Annae; quae haeres primarii fuerat rami. Unde in huius posteris iterum Cicecomitum de Rohan, Principum de Leon et Dn. de Saubize titulus continuatus est, ac demum Ducalis corona accessit. Ultimus ex ea masculus vitam clausit, seu Henricus Dux A. C. 1638. ex vulnere in praelio Reinfeldensi accepto; seu filius eius (de eius natalibus magna [orig: magnÔ] contentione disputatum est) Tancredus, in Parisiensibus motibus exstinctus, successione, per Margaretam Henrici filiam in Domum Chabotiam illata [orig: illatÔ], vide supra in voce Chabotia. Phil. Iac. Spenerus, Theatr. Nobilit. Europ. Parte I. in Indice, ubi Familiae huius illustris dispositionem exhibet. De Montbasonio vero ramo, unde Duces de Montbason, et Princeps de Soubize, ad quem Ducatus Rohaneus, per coniugem Chabotiam, delatus est, suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘].

ROHANIUS Hugo vide Hugo.

ROHOB civitas Levitarum in tribu Aser. 1. Paral. c. 6. v. 75. Rex Sobae. 2. Sam. c. 8. v. 3. Latine latitudo, sive dilatatio, aut platea.

ROHOBIA fil. Eliezer filii Moysis. 1. Paral. c. 23. v. 17.

ROHOBOTH civitas Idumaeae prope fluv. patria Saulis, Idumaeorum regis. Gen. c. 36. v. 47. Idem pluralis numeri quod Rohob.

ROJA vide RODIUM.

ROJAS seu ROXAS nomen illustris in Hispania Familiae; in qua Ioannes de Roxas Regis Sanctii IV. amicitia [orig: amicitiÔ] singulari claruit et Martinum genuit atque Ioannem Rodericum. Ille domus [orig: doműs] de Poza, hic de Mora auctor est. Martinus Didacum Martinum et Sancium Sanchez, filios habuit; Didacus Lupum Diazium, iste Sanctium Sanchez Dn. de Poza, cuius filia Sancia successionem attulit marito Didaco Fern. de Corduba Dn. de Baena; unde huius filius Ioann. Rodericus de Roxas dictus Pozam tenuit, pater Didaci et Gomesii Manticii de Roxas, Dominorum de Requenna satoris. Verum a Didaci filia Elvira, uxore sua, Pozam recepit agnatus, ex Sancii Sanchez prioris posteris, Didacus de Roxas, Dn. de Monzon et Gabia, Ioannis de Roxas, primi Marchionis de Poza et huius successorum pater (Familiae hereditate demum, Marianae de Roxas coniugio [orig: coniugi˘], ad Ludovicum Ferdin. de Corduba et Cardona D. de Sasa [orig: SasÔ] devoluta [orig: devolutÔ] ) Ex Monzonnensi linea etiam


image: s0079a

fuit Agnes de Roxas, Fernando Gutierez de Sandoval nupta, a qua cognomen illi genti, quam suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘] vide. Ulterius, Lupus Diazius praedictus, praeter Sancium Sanchez, Ruisium Dianium genuit Dn. de Sant acruz del Campezo, quorum hereditatem adiere [orig: adiŕre] Mendozio-Guzmanni de Orgaz. Alterum arboris ramum quod concernit, qui in Ioanne Roderico coepit, exaruit is maturius. Siquidem Ioannis nepti, Teresia Gomesia de Roxas, Francisco Vasquezio de Toledo Dn. de Villa maiore nupta, nomen gentilitium intulit huic familiae, inde iterum per feminam de latum, ad familiam de Cazeres et Escobar, quorum posteri Comites de Mora dicuntur. Idem Spenerus ubi supra, Part. 2. in Indice, ubi historia illustris huius Familiae.

de ROJAS Iohannes, vide Iohannes.

ROKOSZANI in Polonia, dicti confoederati, a conventu Rokosz: His decretum nisi Rex Sigismundus III. postulatis satisfaceret, alium Regum sibi praeficere, plerisque nobilium suffragiis in Vincentium Mantuae Ducem inclinantibus: Regem a Petro Skarga Iesuita obfirmatum vicerunt; Hinc Varsaviae in Comitiis de pace actum, Hic [orig: Hţc] dum Foederati partem bonorum Ecclesiastic. inter Nobiles distribui, et Iesuitas regno [orig: regn˘] pelli aut scholis coerceri petunt, in securos impressione facta [orig: factÔ], castris exuit dissipatique sunt, A. C. 1607. Thuan. Hist. l. 136. 138. Aliquando universi Nobiles contra Regem et Sanatum coeunt, Rokoss indicunt, quod famosum in unum concurrendi symbolum est. Genuinum nominis etymon dari vix potest, interim sonat terminum stato [orig: stat˘] tempore controvertendi et Symbolum est in ista genta usitatum, quo [orig: qu˘] tota Nobilitas, cuius amplissima sunt iura, ad consurgendum contra Regem et Senatum, pro vindicandis privilegiis suis, convocatur: Formidolosum quondam Regibus, idque eo magis, quod Nobiles etiam Regi et Proceribus familiares, tunc heros suos deserere et in commune opem suam conferre adstricti sunt. Cuius exemplum, praeter id, quod de Signismundo III. memoratum, sub Sigismundo I. fuit, A. C. 1537. cum coacta [orig: coactÔ] totius Equestris Ordinis manu Moldaviam petens castra ultra Leopolim, prope oppidum Gliniany posuisset; Tum enim, acclamata [orig: acclamatÔ] hac tessera [orig: tesserÔ] Rokoss, Nobiles omnes Rege, Proceribusque relictis, invicem coniuncti severiorem administratae Reip. rationem ab ipsis requirebant, ac Senatores quosdam, pravorum consiliorum Auctores, tum ultu populari pene oppresserunt. Aliud sub Ludovico Rege, A. C. 1380. in Histor. videre est. Auctor.f Anonymus Histor. Orbis Terr. Geogr. et Civil. v. 8. ž. 8. ubi de Iuribus Nobil.

ROKUS apud Turcas, dignitas secunda post Sultanum, de qua vide matth. Parisium A. C. 1250.

ROKYTA Iohannes a Raphaele Lesczinio ad Magnum Ducem Moscoviae Legato, assumptus in comitatum, cum Basilio Duce de capitib. doctrinae Protestantium magno [orig: magn˘] animo [orig: anim˘] disputavit, A. C. 1569. Colloquium edidit Ioh. Lasicius, et a frivolis exceptiunculis Mosci vindicavit. Laetus Comp. Hist. Univ.

ROKYZANA Iohannes, vide ibi.

ROLANDINUS Patavinus cognomine Grammaticus, floruit saeculo [orig: saecul˘] 13. Scripsit Historiam tyrannidis Eccelinorum libris, 12. Ab A. C. 1200. usque ad an. 1263. P. Gerardus edidit, saeculo [orig: saecul˘] praeterito Scardeonius, de Clar. Patavin. Voss. de Hist. Lat. l. 3. c. 8.

ROLANDUS Comes Andegavensis, Caroli M. necessarius, fortitudine, rebus gestis, et excelso [orig: excels˘] animo [orig: anim˘] illustris. Occisus in reditu ex Hispania, A. C. 778. a Vasconibus. Huius historia multis fabulis ab aliis involuta est. Eginhartus, in vita Caroli M. Baron. A. C. 778. et 812.

ROLEWINCK de Laer Wernerus Westphalus, Monachus, Carthusianus, Theologus Coloniensis, Vir in divinis Scripturis studiossime versatus: floruit circa A. C. 1495. quo [orig: qu˘] annum aetatis egit 70. Scripsit Doctrinale Pauli, Vitam Pauli, Fasciculum temporum, Paradisum Conscientiae etc. Abbas Trithemius, Catal. Illustr. Viror.

ROLFINKIUS Guernerus Hamburgensis, Anatomic. Chirurgices et Botanices Ienae Professor, Chymiam ibidem primus orsus est, ac Hortum Medicum instruxit, Praefecti hinc titulum nactus: nultorum Principum Archiater, et complurium scriptorum auctor, obiit A. C. 1673. aetat. 74. Paul. Freherus, Theatro Viror. eruditione clator. ubi et 108. Doctores ab illo creatos, addit.

ROLIM Peguanorum Papa, vide Papa.

ROM in nummis Iustini, Mauritii et Heraclii: uti ROMA. in Ioviniani et Iustiniani, Romae nota est. Car. du Fresne Dissertatione de infer. aevi Numismatibus.

ROMA [1] mulier Troiana fuit, quae una cum Aenea in Italiam devenit,f et nupta Latino Aboriginum Regi, Romulum et Remum peperit, qui cum Urbem condidissent, Romam eam a Matris nomine dixere [orig: dixŕre]. Ita Gallias, qui Agathoclis gesta memoriae mandavit, apud Dionys. Halicarnass. l. 1. Meminit eiusdem, Lycophron, in Cassandra,

*toi/ous2 d' e)mo/n tis2 su/ggonos2 lei/yei diplh=s2
*skumnou\s2 le/ontas2, e)/coxon *(rw/mhs2 ge/nos2.
Tales relinquet consobrinus duplices
Meus Leones, maximum Romae genus.

Communis vero opinio est, Romulum Remumque e Rhea Sylvia, vel Ilia, prognatos esse, ut vidimus supra, in voce Rhea Interim, si non mulieris, saltem Deae nomen quoque Roma fuit. A Romanis enim ac Graecis Romam pro Numine habitam esse, docet Martialis, l. 12. Epigr. 8. v. 1. 2.

Terrarum Dea, gentiumque Roma,
Cui par est nihil, et nihil secundum.



page 79, image: s0079b

Et Frontinus, de Aquaeduct. l. 2. Regina et Dominaorbis, quaeterrarum Deagentiumque consistit, cui par nihil et nihil secundum. Quod non kata\ metafora\n solum. sed proprie etiam accipere possumus: cum sit, ut Claud. Rutilius, Itiner. sui primo [orig: prim˘]. v. 48. ait;

Inter sidereos Roma recepta polos.

Itaque et Templum Deae Romae fuit: cuius meminere [orig: meminŕre] Livius et alii multi; uti pluribus dictum Vossio, Institut. Orator. l. 4. c. 6. sect. 5. Vide eundem, de orig. et progr. Idolol. l. 2. c. 62. et in voce Roma Urbs.

ROMA [2] Latii in Italia urbs, de cuius origine et conditore diversa legimus apud auctores. Receptissima opinio est, a Romulo et Remo fratribus conditam fuisse, unde et nomen acceperit, an. primo [orig: prim˘] septimae Olympiadis, teste Dionysio [orig: Dionysi˘] Halicarnasseo [orig: Halicarnasse˘], qua [orig: quÔ] tempestate Achas Iudaeorum rex regnavit A. M. 3118. Aprilis 21. Alii vero ante Romulum conditam volunt, et appellatem Valentiam initio [orig: initi˘], quod nomen in arcano olim erat, nec efferri licebat, deinde Romam ab Euandro Arcade, a Graeco *(rw/mh Robur, quod nomen servait, licet Commodus Imperator eam Coloniam Commodianam, Gothus quidam R. Gothiam etc. voluerint appellare. Vid. Gloss. *(rw/mh Valentia: Romam alii sic vocant a muliere Rome, quam quidam Telephi filiam, Aeneae nuptam; alii Ascanio natam, Aeneae neptem; alii Aesculapii filiam, uti tradti Marinus, sive Marianus Lupercaliorum poeta, cuius hi versus, quiapud Servium leguntur ad Eclog. 1. ita digerendi sunt, et concipiendi.

Roma ante Romulum fuit
Et ab ea nomen Romulus
Adquisivit. ------ ------
Sed Diva flava et candida Roma Aesculapi filia.
Novum nomen Latio fecit. Hanc conditricis nomine
Ab ipso omnes Romam vocant.

Nonnulii et appellationem et originem urbis ab Romo. seu Remo Aemathinos filio; alii a Latinorum quodam tyranno eiusdem nominis deduxerunt. Vide Plut. in Romulo, et Solinum, c. 1. Topographiam Urbis Marlianus dedit. Vide et Onuphrium Panvin. l. 1. Com. Reip. Rom. Admiranda Romae peculiari libello [orig: libell˘] recensuit Lipsius, qui et De magnitudine Romana inscribitur. Pauca, ex immenso dicendorum penu deprompta hic [orig: hţc] aspergam. Urbs Roma sedes olim Imperii, diu in Gentilismi tenebris mersa, sub Tiberio I. Euangelii luce collustrata, an a Barnaba, an ab Andronico et Iunia, cognatis Pauli, an ab Urbano. cuius Paulus meminit, an a spectatoribus miraculosae Spiritus S. effusionis, die Pentecostes factae, domum reducibus etc. Vide Pareum in ad Rom. c. 1. dub. 8. et c. 16. Euseb. l. 2. c. 2. Tertullian. Apolog. c. 5. etc. a Paulo Apostolo magnopere praedicante Romanorum sidem, epistola [orig: epistolÔ] insigni honroata est: post aliquern dein temporis decursum sensim a primaeva puritate ita descivit, ut cum sub Imperatorib. Gentilibus dici potuerit:

Sancta est Sanctorum pretioso [orig: pretios˘] sanguine Roma,

ab adversariis postmodum, sub Pontificibus posterioribus, appelalri solita sit,

Ebria Sanctorum pretionso [orig: pretions˘] sanguine Roma.

Non adversariis solum, sed et in sinu eius natis, Franc. Petrarcha [orig: PetrarchÔ], Hier. Savanarola [orig: SavanarolÔ]. Ioh. Baptista [orig: BaptistÔ] Mantuano [orig: Mantuan˘] etc. idpartim obicientibus, partim agnoscentibus et conquerentibus. Condidit eam Romulus quadratam, in montibus Capitolino et Palatino, cum portis 4. Trigonia, Mugonia, Iandina et Carmentali, Postmodum, et reliqui 5. montes intra urbem recepti, ut vere evaderet e(ptalo/fos2. Tarquinius Superbus ex vivo lapide muros struxit, qui antea solum lateritii fuerant. Ambitus urbis erat 50. milliar. nunc pars eius decima cecidit, Apocal. c. 11. c. 13. Portae dein 25. fuerunt. vide Potter. de numer. quarum illa, quae hodie Spiritus S. dicitur, olim Triumphalis nomen habuit, quod ex Vaticano in Capitolium per hanc Triumphatores vecti sunt: Eadem [orig: EÔdem] via [orig: viÔ] Carolus V. Imperator urbem captam ingressus est, sub tempus renascentis in Germanai, alibique Euangelii. Ex his portis per totidem vias magno [orig: magn˘] sumptu stratas exitus paruit, nempe Appiam Campaniam, Valeriam, Cassiam, Tiburtinam, Latinam, Praenestinam, Laurentinam etc. aquaeductibus insignibus conspicuas, ut et monumentis demortuorum; cum lex 12. tabb. in urbe nespelito, neve urito, rigide fuerit observata. Pontes hic [orig: hţc] olim 8. Sublicius, fortitudine Coclitis et praecipitio [orig: praecipiti˘] Heliogabali memorabilis: Triumphalis seu Vaticanus, qui ambo hodie destructi: Aelius, hodie S. Angeli: Aurelios seu Ianiculensis, hodie S. Bartolomaei, Fabricius seu Tarpeius, nunc Quatro capi: Senatroius, seu Palatinus, hodie S. Maricae Aegyptiae, inundatione Tiberis destructus: Milvius, victoria [orig: victoriÔ] Constantini M. contra Maxentium inclitus, hodie Mole. Octodecim ibidem olim fontes, quorum 3. praecipui, Virgo, Felix ex Paulina: Columnae et obelisci innunmeri, quarum rudera, Traiani inprimis et Adriani, omnibus admirationi sunt: horum autem, cum antea 45. essent, octo supersunt: Ut de palatiorum, templorum, Amphitheatrorum, imo [orig: im˘] et cloacarum magnificentia nil addam. Primo sub Regibus, usque adan. 221. Urb. Cond. dein sub Cosulibus, qui Praetores, Tribunos, Quaestores etc. infra se habebant, regimine saepius immutato [orig: immutat˘], tandem sub Imperatoribus esse coepit, cum Iulius Caesar, ad Pharsaliam, victor, se ipsum dictatorem perpetuum, An. 709. Urb. Cond. qui primus est Aerae Iulianae, appellavit. Numerus, sub Augusto, civium, immensus; sub Tiberio 1600291. fuit: Exercitus terrestris Imperatorum, Appiano [orig: Appian˘] et Plutarcho [orig: Plutarch˘] teste, fuit ordinarie peditum 200000. equitum 40000. elephanti 300. currus 2000. Maritimus vero triremium 1500:


page 80, image: s0080a

navium reliquarum 2000. Imo tantae civium opes, ut ultra 20000. essent, quorum quisque iustum exercitum propriis sumptibus alere potuit, etc. Reip. nomen sic in nomen Imperii mutatum, cuius sedem Constantinus M. o( ka/texwn, 2. Tessal. c. 2. v. 7. Constantinopolim transtulit: Imperio [orig: Imperi˘] post eum, in Orientale et Occidentale diviso [orig: divis˘]: quorum hoc ab Hunnis, Gothis, Vandalis aliis 4. et 5. saeculo [orig: saecul˘] misere raptatum et discerptum est, Francis in Gallia, Longobardis in Italia, Gothis in Hispania etc. rerum potitis: dum illud, post varias vicissitudines, tandem sub Turcicum iugum est redactum. Interim splendorem eius Carolus M. in Occidente restituit: rebus postmodum denuo in deterius prolapsis. Sedes Paparum fuit omnium, exceptis Clemente V. Iohanne XXIII. Benedicto [orig: Benedict˘] XII. Clemente VI. Innocentio [orig: Innocenti˘] VI. Urbano [orig: Urban˘] V. et Gregorio [orig: Gregori˘] XI. qui a Christi A. 1305. usque ad 1376. Avenione degerunt. Saecularibus hi bonis potiti sunt, non ex donatione Constantini, quae tabulosa. sed Pipini, Caroli M. Maroziae, etc. Pontifices, et hodie satis amplam ditionem possident, de Imperii iure diu colluctati cum variis Imperatoribus, donec supra omnem cognominatum Deum, vel Numern, 2. Thessal. c. 2. v. 4. emerserunt. Hic [orig: Hţc] (ubi carne pluit, Servio [orig: Servi˘] Sulpitio [orig: Sulpiti˘] Consule, teste Livio [orig: Livi˘], l. 3. dec. 1.) plures sub Consulibus in literis, versu praesertim, floruere [orig: floruŕre]. In his Andronicus Epicus, qui sabulas Latinas primus scripsit, ennius Salentinus, Plautus Sarsinas. Naevius Campanus, Pacuvius (nepos Ennii) Brundusinus, Caecilius Gallus, Ennii et Terentiiamicus, Comoediographus, accius Tragoedus, Terentius Comicus, Lucilius Satyrographus ex Aurunca urbe, Turpiloius Comoediographus, Terentii synchronus, Afranius Comicus Terentii aetate, Attilius Tragoedus, Trabeas octavus inter Comicos, Syrius Mimographus libertus sub Cicerone, Licinius Epigram matista, Quintus Catullus synchronus Varronis, Licinius Gallus, Quintus Cornificius, Furius Bibaculus natus Cremonae, Terentius Varro Attacinus synchronus Ciceronis et Hortensii, cum aliis. Ibidem quo [orig: qu˘] die Christus Dominus noster natus est, in Vaticano fons olei erupit, et toto [orig: tot˘] die manavit. Capta Urbs est a Brenno, An. 364. Urb. Cond. Ab Alarico A. C. 410. exitiabili 300. Iuvenum munere, Genserico 455. quo [orig: qu˘] tempore praedictio Vectii Valentis Auguris impleta videtur, de 12. vulturibus Romuli, totseculourm, quibus roma statuta esset, praenuntiis. Tum etiam Regum in vetere territorio Romano numerus in denarium excrevit: Nam Britanni Vortimerum, Saxones Hengistum, Franci Childericum, Burgundiones Gunthericum, Visigethi Theodoricum: Suevi et Alani Riciarium in Galicia et Lusitania, Vandali Gensericum, Alemanni Sumanum, Ostrogothi Theodomirum, Graeci Martinaum Reges habuere [orig: habuŕre]. Ab Odoacro 465. Totila 546. Sed et abeodem reparata, monitu Theodeberti Franci, qui illi filiam suam petenti respondit, Regem Italiae non videri, qui Romam vastasset [orig: vastÔsset]. Obsessa est a Longobardis, A. C. 557. quae causa fuit, cur pelagius II. inscio [orig: insci˘] Imperatore esset electus. Iterum ab Agilulpho, quem Exarchus Callinicus irritaverat, A. C. 593. A Leone IV. ampliata, A. C. 852. iterum capta est ab Arnulpho Imperatore lepusculi occasione, A. C. 896. amissa ab Hugone Italiae Rege ob alapam Alberico privigno impactam. A. C. 933. Fame pressa ab Ottone M. ut Leonem a Iohanne pulsum reciperet, A. C. 964. Denuo capta ab Henrico IV. Imperatore custodum negligentia [orig: negligentiÔ] A. C. 1084. Pontifice in mole Hadriani obsesso [orig: obsess˘]. Intestinis dissidiis quassata A. C. 1146. cum Romani, sacrorum cura [orig: curÔ] Pontifici relicta [orig: relictÔ], sibi Patritium crearent, Rem publ. in pristinum statum reducturi: quae lites usquead Clement. III. durarunt [orig: durÔrunt]. Territa a Friderico II. qui armatus accedens Pontificem, a quo ob Sardiniam Ecclessiae Romanae negatam excommunicatus fuerat, in sum as coniecit angustias, A. C. 1242. Occupata rursus et muris nudata est a Ladislao Apuliae Rege, A. C. 1408. Accedente postmodum Carolo [orig: Carol˘] VIII. Galliae Rege, muri Urbis et Arcis Adriani sua [orig: suÔ] sponte conciderunt, A. C. 1494. Denuo capta a Cardin. Pompeio Columna, 1526. et Carolo V. A. C. 1527. per Connestabilem Borbonium, ubiid mirabile observatum: quod quoties oppugnatio iteraretur, toties nebula caderet, prospectum Pontificiis adimens, ut nescirent, qua [orig: quÔ] maxime parte hostis irruerent, Camerar. in Hist. Romae captae: Direcpta tum penitus est ab Hispanis inprimis, qui ne sepulchris quidem Pontificum pepercerunt: vide Paul. Iovium in vita Pomp. Columnae. Obsessa quoque postea a Philippo II. per Albanum. qui, ne illa caperetur, transactionem maturavit: Certe prodigio imputatum, quod eadem [orig: eÔdem] nocte Tiberis alveo [orig: alve˘] egressus Mausolaei Adriani propugnacula magna ex parte disiecit. P. Suavis, in Hist. Concil. Trid. Thuan. l. 18. etc. Nihilominus hodieque ampla, opulenta, pulchra et magnifica est. Valdensium hic [orig: hţc] Ecclesia, sed elam suisse A. C. 1485. legitur: Cum enim Bohusia Kostca Baro Bohemus. propriis sumptibus Legatos per orbem dimisisset, qui in quirerent, an alicubi Ecclesiae purae reperirentur, nullibi fere reperiri retulerunt, exceptis in Gallia a Italia Ecclesiis Valdensium, ut et in ipfa urbe Roma coetibus occultis, cum quibus a Legatis unio inita, Camerar. in Histor. Fratr. Laetus Comp. Hist. Univ. Numerantur ibi hoc [orig: h˘c] tempore 300000. homines, praeter 8000. Iudaeos, qui separatim habitant, singulisque diebus Sabbathicis contionem audire coguntur: Divisa est nunc in 14. regiones, familiaeque eius nobilissimae sunt, Ursini, Columnae, Contii, Savelli, Farnesii, Caietani, Baglioni, Vitellii, Sfortiae, perreti, Aldobrandini, Boncompagni, Caesii, Altaempsii, etc. Palatiorum elegantissima, Vaticanum, S. Iohannis Lateranensis. Montis Eq. et Moles Adriani seu Castrum S. Angeli Acropolis urbis est, domus 22000. Paroeciae 92. Templa nationalia 41. monasteria virorum 64. virginum 40. Nosocomia 30. etc. Templa autem praecipua, S. Iohannis Lateranensis, quod primarium est, S. Petri Basilica in Vaticano totius orbis facile pulcherrima et sumptuosissima, ad miraculum usque exornata, cui Palatium Pontific. Vaticanum


image: s0080b

superbissimum adiacet, S. Pauli extra moenia, S. Mariae Maioris, S. Laurentii extra muros, S. Sebastiani, et S. Crucis Hierosol. Inter quae templum D. Petri auro [orig: aur˘], argento [orig: argent˘], gemmis, marmore. etc. radiat. Concilia Romae habita, vide apud Moret. Diction. Hist. Eiusdem creberrima mentio in veterib. nummis Imperatorum medii quoque aevi, ut apparet ex notis PERP. PR. PROM. R. RB. RM. RO: ROM. ROMA. ROMB. ROPS. RP. RPS. RS. RT. SMRB: SMRP. quae in iis occurrunt, quod ibi cusi essent, ut videre est hic [orig: hţc] passim. Coeterum cur Latinum Urbs nomen ignotum esse voluerint Romani olim, ratio haec. Cum omnes urbes in alicuius Dei essent tutela, mos Romanis fuit arcanus, et multis ignotus,ut cum obsiderent urbem hostium, eamque iam capi posse confiderent, certo [orig: cert˘] carmine evocarent tutelares Deos, quod aut aliter Urbem capiposse non crederent, aut etiamsi posset, nefas existimarent, Deos habere captivos: Quare ipsi Romani, tum Deum, in cuius tutela Urbs Roma fuit, tum Urbis Latinum nomen ignotum esse voluerunt, hoc [orig: h˘c] pacto [orig: pact˘] caventes, ne, quod ipsi saepe adversus hostium Urbes fecisse se noverant, idem ipsi quoque hostiii evocatione paterentur, si Tutelae suae nomen divulgaretur, Ita Macrobius, Saturnal. l. 3. c. 9. Vide quoque Sylvium, in Epistol. Virorum illustr. uti de imagine Romae magica, supra Coliseum. Sed Romam antiquam pluribus nuper et doctissime Famianus Nardinus, uti etiam antea Iocobus Laurus, Philippus Cluverius, praeter supra laudatos: Recentem autem Floraventes Martinellus aliique plurimi prolixe descripserunt. Elogia veteris urbis pene sunt infinita, Dionys. v. 354. ubi de Tybride:

*qu/mbris2, o(\s2 i(merth\n a)pote/mnetai a)/ndixa *(rw/mhn,
*(rw/mhn timh/essan e)mw=n me/ga oi)=kon a)na/ktwn,
*mhte/ra pasa/wn poli/wn, a)fneio\n e)/deqlon.

Vult Romam fuisse totius mundi Metropolin. Sic Horat. l. 4. Od. 3. v. 13. Romae, principis urbium. Ab Ammiano, l. 4. Urbs Aeterna dicitur; Sic etiam locis infinitis alibi appellatur, non solum ab mmiano, sed ab ipsis quoque Imperatorib. ut ex illorum constitutionibus notum. In nummis quoque antiquis insidens scuto roma Victoriam dextra [orig: dextrÔ], scipionem sinistra [orig: sinistrÔ] gerens cum hac inscriptione videtur, ROMAE AETERNAE. Polemon apud Athenaeum: *)epitomh\ th=s2 o(/lhs2 oi)koume/nhs2. Marcianus Heracleota *)/astron ti koino\n th=s2 o(/lhs2 oi)koume/nhs2. eunapius Sardianus in Proaeresio: *basileu/ousa *(rw/mh. Rutilius Numat. l. 1. v. 48.

Regina --------
-------- publcherrima mundi
Inter sidereos Roma recepta polos.

Virgl. l. 2. Georg. v. 534.

Scilicet et rerum sacta est pulcherrima Roma.

Aethicus: Domina totius orbis Roma. Solin. c. 1. Caput orbis. Iulius Frontinus: Regina et Domina orbis, Tityrus apud Virgilium, Eclog. 1. v. 25. de urbe Roma,

Verum haec tantum alias inter caput extulit urbes,
Quantum lenta solent inter viburna cupressi.

Iuvat hic [orig: hţc] ad Virgilii imitationem dixisse Velleium, l. 2. c. 4. super totum terrarum orbem Roma extulerat caput: et Vopiscum in Caro, c. 3. deeadem Roma: Passa deinceps tot Nerones post Vespasianum caput extulit. Ovidium quoque, l. 1. Fast. v. 209.

At postquam fortunt loci caput extulit huius,
Et tetigit summo vertice Roma Deos.

Et. l. 4. v. 255.

Post, ut Roma potens opibus iam saecula quinque
Vocit, et edomito [orig: edomit˘] sustulit orbe caput.

Eodem [orig: E˘dem] elogio [orig: elogi˘] illam afficiunt Plin. l. 3. c. 5. Iustin. l. 43. c. 3. Idem Iustin. l. 18. c. 2. Cyneas a Pyrrho interrogatus. qualis Roma esset, respondit: Regum urbem sibi visam. Propert. l. 3. eleg. 21. v. 16.

Omnia Romanae cedant miracula terrae;
Natura hic [orig: hţc] posuit quicquid ubique fuit.

Cum quo Propertii encomio consonant verba ista Aristidis, in oratione, quae tota est de laudibus Romae: *(ws2 e)oike/nai th\n po/lin koinw=| th=s2 gh=s2 e)rgasthri/w|. Et postea pulcherrime: *(/o, ti d' a)\|n mh\ entau=qa i)/doi tis2 ou)k i)sti\ tw=n genome/nwn, h)\ gignome/nwn. Martialis, l. 12. Epigr. 8. v. 1. 2.

Terrarum Dea, gentiumque Roma,
Cui par est nihil, et nihil secundum.

Compendio [orig: Compendi˘] hoc Martialis; sed pulchre item et ubertim Claudian. de 2. Consul. Stilich. v. 131.

Qua [orig: QuÔ] nihil in terris complectitur altius aether,
Cuius nec spatium visus, nec corda decorem,
Nec laudem vox ulla capit, quae luce metalii
Aemula vicinis fastigia conserit astris:
Armorum legumque parens: quae fundit in omnes
Imperium, primisque dedit cunabula iuris.
haec est, exiguis quae finibus orta, tetendit
In geminos axes, parvaque a sede profectas
Dispersit cum Sole manus, etc.

Erinna etiam Poetria audienda est: Ea igitur sic ad urbem Romam:



image: s0081a

*xai=re/ moi *(rw/ma qugath\r *)/arhos2,
*xruseo/metra, dai/+frwn a)/nassa,
*semno\n a( nai/eis2 e)pi\ ga=s2 *)/olumpon
*ai)\en a qrauston.
*soi\ mo/na pre/sbua de/dwke moi=ra
*ku=dos2 a)r)r(h/ktw| basilh/i+on a)rxa=s2,
*)/ofra koiranh/i+on e)/xoisa ka/rtos2
*(agemoneu/hs2
*ea=| d' u(po\ zeu/gla| kterw=n lepa/dnwn
*ste/rna gai/as2 kai\ polias2 qala/ssas2
*sfi/ggetai, su\ d' a)sfale/ws2 kuberna=s2
*)/astea law=n.
*pa/nta de\ sfa/llwn o( me/gistos2 ai)w\n
*kai\ metapla/sswn bi/on, a)/llot' a)/llws2,
*soi\ mo/na| plhsth/sion ou)=ron a)rxa=s2
ou) metaba/llei.
*)=h ga\r e)k pa/ntwn su\ mo/na krati/stous2
*)/andras2 ai)xmata\s2 mega/lws2 loxeu/eis2,
*eu)/staxun *da/matros2 o(/pws2 a)nei=sa
*karpo\n a)p' a)ndrw=n.

Potronius Arbiter:

Orbem iam totum victor Romanus habebat,
Qua [orig: QuÔ] mare, qua terrae, qua sidus curris utrumque.

Horatius. l. 4. Od. 15. v. 15.

Porrecta maiestas ad ortum
Solis ab Hesperio cubili.

Idem. l. 3. Od. 3. v. 45.

Horrenda late nomen in ultimas
Extendat oras, qua medius liquor
Secernit Europem ab Afro,
Qua tumidus rigat arva Nilus.

Et post pauca, v. 53.

Quicumque mundi terminus obstitit,
Hunc tangat armis visere gestiens;
Qua [orig: QuÔ] parte debacchentur ignes,
Qua [orig: QuÔ] nebulae pluviique rores.

Tibullus, l. 2: eleg. 5. v. 57.

Roma tuum nomen terris fatale regendis,
Qua [orig: QuÔ] sua de caelo prospicit arva Ceres.
Quaque patent ortus, et qua fluitantibus undis
Solis anhelantes abluit amnis equos.

Dionys. Halicarn. *(h de\ *(rwmaiw/n po/lis2 a(pa/shs2 me\n a)rxei= gh=s2, o(/sh mh\ a)ne/mbato/s2 e)stin, a)ll' u(p' a)nqrw/pwn katoikei=tai pa/shs2 de\ kratei= qala/sshs2, ou) mo/non th=s2 ento\s2 *(hraklei/wn sthlw=n a)lla\ kai\ th=s2 *)wkeani/tidos2, o(/sh plei=sqai mh\ a)du/nato/s2 e)sti, prw/th kai\ mo/nh tw=n e)k tou= panto\s2 ai)w=nos2 mnhmoneuome/nwn a)natola\s2 kai\ du/seis2 o(/rous2 poihsame/nh th=s2 dunastei/as2. Idem, l. 1. Romam vocat th\n h9gemo/na th=s2 gh=s2 kai\ th=s2 qala/sshs2 po/lin Cedrenus de ea: *pa=san doulwsame/nh th\n oi)koume/nhn. Philo, de legatione ad Caium loquens, de Imperio Augusti: dia\ gh=s2 kai\ qala/tths2 a)/xri tw=n tou= ko/smou pera/twn. De nomine, praeter supra dicta, audiamus B. Hieronym. aevo [orig: aev˘] iam inclinante: Urbs potens, inquit, urbs Domina, urbs Apostoli voce laudata, interpretare nomen tuim; Roma aut FORTITUDINIS nomen apud Graecos est, aut SUBLIMITATIS apud Hebraeos; nempe a [gap: Hebrew word(s)] exaltare . Vide Septimontium. Populi Romani, de quibus Cicero: Semper appetentes gloriae praeter ceteras nationes sunt Romani. Plutarchus: *(rwmai=oi proqumo/tatoi toi=s2 fi/lois2. Vide de la Cerd. ad Virg. Aen. 6. v. 784. Dicuntur etiam Romulidae. Persius Sat. l. v. 30.

-------- Ecce inter pocula quaerunt.
Romulidae saturi quid dia poemata narrent.

ROMAE AEDIFICIA ANTIQUA, ALIAQUE, EX QUIBUS URBIS SPLENDOR OLIM, ET MAGNITUDO DEPREWENDITUR, EX SEXTO RUFO, PUBLIO VICTORE, ET ALIIS. Aedes sacrae 102. Aediculae 424. Aerarium ingens in octava regione. Amphitheatra 3. Antra ingentia 2. Aquae 24. Aquaeductus 14. Arae 432. praecipuae. Arcus 36. Areae 19. Armamentarium in undecima regione. Asylum in sexta regione, alterum in octava regione. Atria 6. in octava regione, et alia alibi. Balnae 909. alia privata 82. Basilicae 21. Bibliothecae publicae 40. Campi 17. Capitolia 2. novum, et vetus. Carceres plures: in iis Tullianum, et Centum virorum. Carinae in tertia regione. Castellum aquarum trium, Marciae, Iuliae, et Tepulae, in quinta regione. Castra 9. Circi 8. aliis 9. Clivi 4. Clypei aurati 12. Cohortes praetoriae 14. Cohortes vigilum 6. Cohortes urbanae 6. aliis 12. Colles 7. Colossi 2. Colossi aenei 37. Colossi marmorei 51. Columnae Cochlides 2. Columnae aliae plures: in iis Lactaria, ubilac in fantibus praebebatur. Curatores 28. Curiae 30. Delubra multa, sed praecipua 10.


page 81, image: s0081b

Domus 2117. aliis 2097. Emporium ingens in duodecima regione. Equi aenaei 84. eburnei 124. magni 23. Excubitoria 14. Fontes duo praecipui, Scipionis, et Silvani. Fora 19. ex quibus Forum Romanum regio est. Horrea publica 327. Horti plures, memoratiores 15. Iani quadrifrontes 36. Insulae 46602. Lacus 1352. Latrinae publicae 144. Lavacra publica plura, duo praecipua. Lucus 31. Ludi plures, in iis litterarii in octava regione. Lupanaria 46. Lymphaea. Vide Nymphaea. Marcella plura; sed praecipua, Magnum, et Livianum. Mansiones aliquot, in quibus Albanae in secunda regione. Mensae oleariae 24000. Montes in urbe 7. trans Tiberim 2. Naumachiae 6. Nosocomium ingens in insula. Nymphaea 12. Obelisci magni 6. parvi 42. Pilae 3. Pistrina publica 329. aliis 254. Pontes 8. Portae 37. Porticus 52. Prata 2. Pyramies aliquot, magna ex parte confractae. Regiae 3. Numae, Tullii, et Hostilii. Regiones 14. quibusadditae 5. Rostra 2. nova, et vetera. Sacella plura, memoratiora 15. Sacraria plura, praecipua 4. Salinae in undecima regione. Scalae Gemoniae in regione decima tertia. Scholae memorabiliores 5. Senatula 4. tria virorum, unum matronarum. Septizonia 2. novum, et vetus. Sepulchra plurima, sed famosiora 20. Signa Deorum, et statuae, sine numero. Simulacra virorum illustr. 40. Spelunca Caci in regione dicima quarta. Stationes plures, cohortium et municipiorum. Statuae plures, memorabiliores 15. partim Deorum, partim hominum. Tabernae plurimae, in quibus tres praecipuae. Templa 133. in iis 2. Fortunae, plura Iovis, Iunon, et Veneris. Theatra quatuor. Thermae 20. Tribus 35. additae 14. Velabra duo, novum, et vetus. Vexilla publica 2. Viae 31. Vici 424. Vicomagistri 840. Villae publicae aliquot. Hic [orig: Hţc] lectorem admonendum duxi, neurbem Romam minorem ipsa [orig: ipsÔ] fama [orig: famÔ] aestimet, dum hic [orig: hţc] domos et statuas adeo paucas legit; nam hic [orig: hţc] domus tantum censentur, quae nos hodie palatia vocamus. Quod si incolarum numerum, sive aedium multitudinem coniectura quis assequi velit, insularum numerum cogitet. Quod ad statuas attinet, sciat eas innumeras fuisse; cum Romani urbe Volsiniensium capta [orig: captÔ] et direpta [orig: direptÔ], inde supra duo milia statuarum Romam, teste Livio [orig: Livi˘], asportarint. ROMANAE FAMILIAE SEU GENTES PATRICIAE, EX TITO LIVIO, DIONYSIO, TACITO, DIONE, PLUTARCHO, TRANQUILLO, ET ALIIS. Aebutia: in qua 1. Titus Aebutius Helua Consul cum Publio Veturio an. 254. ultimus, Posthumus Aebutius Helua Cornicen Consul cum Marco Fabio an. 311. Aemilia, ab Aemilio Ascanii filio, vel a Mamerco Numae filio, teste Plutarcho [orig: Plutarch˘]. In ea mamercini, Lepidi, Pauli, Barbulae, Papi, et Scauri. Paulus Aemilius Persen Macedoniae Regem vicit. Marcus Scaurus et Consul, et Censor, et Princeps Senatus fuit. Marcus Aemilius Lepidus triumviratum ab Augusto renuntiare coactus est. Alii Aemilii Barbulae, et Papi Consules fuere [orig: fuŕre]. Ultimus, Marcus Scarus Sardiniam sortitur, et repetundarum postulatus, a Cicierone defensus est, et absolutus. Antonia, ab Antone Herculis filio. Hinc Marcus Antonius Triumvir, qui ab Augusto victus apud Actium, Alexandriae se interemit, Lucio [orig: Luci˘] Antonio [orig: Antoni˘] filio [orig: fili˘] relicto [orig: relict˘], qui Massiliae moriens genti finem fecit. Aquillia, in qua 1. Caius Aquillius Sabinus Consul cum Tito Sicinio an. 266. Alii Flori, Corvi, et Galli; nam Marcus Aquillius Gallus Consul fuit cum Caio Mario an. 652. Cassia: in qua 1. Spurius Cassius Viscellinus Consul cum Oppio Virginio an. 251. ultimus, Caius Cassius Consul cum Marco Terentio an. 680. Claudia, ab Actio Clauso Sabino ex oppido Regillo. Hic postea Romae in Senatorem cooptatus Appius Claudius dictus est. In qua 1. Appius Claudius praedictus Consul cum Publio Servilio an. 258. ultimus, Appius claudius Pulcher Consul cum Lucio Porcio an. 569. Appius Claudius Pulcher opera [orig: operÔ] Caesaris factus Tribunus plebis, Ciceronem in exilium eiecit. Cloelia, a Cloelio Aeneae comite. Cornelia, amplissima omnium, quatuor familias complectens, Maluginensium, Scipionum, Rufinorum, et Lentulorum. 1. Maluginensis fuit Servius Cornelius Consul cum Quinto Fabio an. 268. ultimus, Publius cornelius Consul cum Quinto Marico an. 447. 1. Scipionum fuit Publius Cornelius Magister equtum cum Marco Furio Camillio an. 357. ultimus, Publius Cornelius Consul cum Lucio Domitio an. 727. 1. Rufinus, Publius Cornelius Dictator an. 419. ultimus, Lucius Cornelius Sulla Consul cum Caio Iulio an. 748. 1. Lentulus Servius Cornelius Consul cum Lucio Genucio an. 450. ultimus, Publius Cornelius Consul cum Gneio Cornelio an. 735.


page 82, image: s0082a

Fabia, a Fabio Herculis filio. Hinc Fabii Vibulani, et Maximi, et Pictores, et Ambusti, et Butenones, et Rulliani: ex quibus Maximi diu perdurarunt [orig: perdurÔrunt]. Furia: in qua 1. Sextus Furius Fusus Consul cum Sperio Nautio, an. 265. cum aliis Fusis; Lucius Furius Medullinus Consul an. 321. cum aliis Medullinis; Marcus Furius Camillus Censor cum Marco Posthumio an. 350. cum aliis Camillis; Caius furius Pacilus Consul cum Marco Papirio an. 312. cum aliis Pacilis. Gegania, a Gia comite Aeneae: unde Genaius Macerinus 1. et postremus, Marcus Geganius Macerinus Tribunus Militum consulari potestate, an. urb. cond. 283. Horatia, ab Horatiis, (qui Curiatios et Albanos subegetunt) in tres familias divida, in Pulvillos, Barbatos, et Coclites. Horatius Pulvillus auctor fuit. Hortensia: in qua 1. Quintus Hortensius Dictator ann. 457. ultimus, Marcus Hortensius Ortalus; de quo Sueton. in Tiber. c. 47. Hostilia, ab Hostilio ex urbe Medullia. Hic Tullus Hostilius 3. Romanorum Rex. Iulia, ab Iulo Aeneae filio, qui et Ascanius; vel ab Iulo Ascanii filio, ut aliis videtur. Hinc Caius Iulius Caesar, toties Consul, qui subacta [orig: subactÔ] Gallia [orig: GalliÔ], Britannia [orig: BritanniÔ], Hispania [orig: HispaniÔ], victo [orig: vict˘] Pompeio [orig: Pompei˘], Rem publicam Dictator perpetuus occupavit, a Cassio et Bruto interfectus. Ab eo Octavianus adoptatus I. Imperator fuit Augustus, post quem Tiberius II. Claudius III. Nero IV. postremus de hac familia. Virg. l. 1. Aen. v. 292.

Iulius, a magno demissum nomen Iulo.

Iunia, a Iunio Aeneae comite. Hinc Lucius Iunius Brutus, qui Tarquinium Superbum Regem expellendum curavit, et Consulibus principium fecit Rei publicae. Lucretia: in qua 1. Suprius Lucretius Tricipitinus Consul cum Publio Valerio an. 244. ultimus, Lucius Lucretius Tribunus Militum an. 373. Manlia; in qua 1. Gneius Manlius Consul cum Marco Fabio an. 273. ultimus, Titus Manlius Torquatus Consulcum Gneio Octavio an. 588. Primi enim Vulsones, medii Capitolini, posteriores Torquati dicti sunt. Marcia, a Marcio Sabino, qui a Numa Rege primus Pontifex maximus creatus est. Hinc Ancus Marcius 4. Romanorum Rex. Menenia: in qua 1. Agrippa Menenius Lanatus Consulcum Publio Posthumio an. 250. ultimus. Marcus Menenius Tribunus militum an. 376. Minucia, in qua 1. Marcus Minucius Augurinus Consul cum Aulo Sempronio an. 256. ultimus, Quintus Minutius Augurinus Consul cum Caio Horatio an. 296. Nautia, a Naute comite Aeneae. Hinc Spruris Nautius Rutilius Consul cum Sexto Furio: postremus, Caius nautius Consul cum Marco Claudio an. 466. Octavia, a Velitris originem duxit: in qua 1. Gneius Octavius Rufus Quaestor: inde plures Consules, ultimus, Gneius Octavius Consul cum Marco Scribonio an. 677. Hinc Caius Octavius a Iulio Caesare adoptatus, et postea Imperator Augustus. Papisia, postea Papiria: in qua Papisii Mugilani, et Papirii Crassi. Eorum 1. Lucius Papisius Mugilanus consul cum Lucio Sempronio an. 309. ultimus, Marcus Papisius Musilanus Consul cum Caio Nautio an. 342. Horum 1. Marcus Papirius Crassus Consul cum Caio Furio an. 312. ultimus, Lucius Papirius Crassus Dictator an. 433. Item fuere [orig: fuŕre] Papirii Cursores: 1. Lucius Papirius Cursor Censor cum Caio Iulio an. 361. ultimus, Lucius Paprius Cursor secundum consul cum Spurio Carvilio an 481. Pinaria, a Pino Numae Regis filio, unde 1. Publius Pinarius Rufus Consul cum Caio Iulio an. 264. ultimus, Lucius Pinarius Natta Dictator an. 390. Pompilia, a Pomponio Sabinorum Rege: a quo Numa Pompilius 2. Rex Romanorum. Posthumia, in qua 1. Publus Posthumius Tubertus cum Marco Valerio Consul an. 248. postremus, Lucius Posthumius Megellus Consul cum Quinto Manilio an. 491. Quinctia tergemina. In 1. Quinctii Capitolini: 1. Titus Quinctius Capitolinus Barbatur Consul cum Appio Claudio an. 282. ultimus. Titus Quinctus Capitolinus Barbatus Tribunus militum an. 348. In altera Quinctii Flaminii: 1. Titus Quinctius Flaminius Consul cum Sexto Aelio an. 555. ultimus, Tutus Quinctius Flaminius Consul cum Quinto Caecilio an. 620. In tertia Quinctii Cincinnati: 1. Lucius Quinctius Cincinnatus Consul cum Caio Claudio an. 293. ultimus. Titus Quinctius Cincinnatus Consul cum Caio Sulpitio an. 402. Quinctilia: in qua 1. Sextus Quinctilius Varus Consul cum Publio Curiatio an. 300. ultimus, Gneius Quinctilius Varus Dictator an. 422. Sempronia: in qua 1. Aulus Sempronius Atratinus Consul cum Marco Minucio an. 256. ultimus, Aulus Sempronius Atratinus Magister equitum an. 374. Sergia, a Sergesto comite Aeneae. De quo Virgl. l. 5. Aen. v. 121.

Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen.

Hinc Lucius Sergius Catilina; qui, cum contra Rem publicam arma sumpsisset, in agro Pistoriensi deletus est. Servilia, a Publio Servilio Priscoex Alba excisa Romam translato ortum habuit. In qua Servilii Caepiones, Vatiae, et Gemini. 1. Caepio Gneius Servilius cum Caio Sempronio Consul fuit an. 500. 1. Vatia fuit Publius Servilius Censor cum Lucio Aurelio


image: s0082b

an. 689. 1. Geminus Publius Servilius Consul cum Lucio Aurelio an. 501. cum aliis. Silvia, ab Aenea Silvio, 1. Latinorum Regum familiae, cuiusfuere [orig: cuiusfuŕre] Romulus et Remus. Sulpicia: in qua 1. Servius Sulpicus Camerinus Consul cum Publio Volumnio an. 292. postea Servius Sulpicius Camerinus Consul cum Marco Fabio an. 408. hinc Publius Sulpicius Galba, Consul cum Gneio Fulvio an. 543. et Servius Sulpicius Galba Consul et Imperator ab Othone occisus; et Servius Sulpicius Galba Calpurnius a Galba Imperatore adoptatus, postremus gentis. Tarquinia, a Damarato Corinthio Tarquiniis exulante: a quo Lucumo, qui Tarquinius Priscus dictus est. 5. Romanorum Rex a Marciis occisus. Hinc etiam Lucius Tarquinius Superbus, 7. Romanorum Rex, ob stuprum Lucretiae illatum regno [orig: regn˘] pulsus. Tullia, a Tullio Corniculano. Hinc Servius Tullius 6. Romanorum Rex, tarquinio occiso [orig: occis˘]. Valesia, postea Valeria, a Sabinis, sivea Tatio Rege ortum duxit, pacemque inter Sabinos et Romanos composuit. In ea sunt Publicolae, Maximi, Potiti, et Messalae. Auctor gentis Valerius Volusus. 2. Familia huius gentis est Flacca; in qua 1. Lucius Valerius Flaccus fuit, 3. Falconum, et 1. Quintus Valerius Falco. 4. Laevinorum. et 1. Publius Valerius Laevinus. Vetusia, et Veturia: in qua 1. Publius Veturius Geminus Cicurinus consul cum Tito Aebutio an. 254. ultimus, Caius Veturius Crassus Cicurinus Tribunus militum an. 384. Virginia: in qua 1. Aulus Virginius Tricostus Consul cum Tito Veturio an. 259. ultimus, Lucius Virginius Tricostus Consul an. 365. GENTES PLEBEIAE, EX QUIBUS AD AMPLOS HONOREs PLURES EVECTI SUNT. Acilia a Troianis ortum habere fertur. In ea 1. Marcus Acilius Curulis fuit an. 557. item Marcus Acilius Glabiro Consaul cum Publio Cornelio an. 562. ultimus, Marcus Acilius glabrio Consul cum Caio Calpurnio an. 686. Aelia (quam alii inter patricias pumerant) plures continet; Paetos, Tuberones, Ligures, Catos, et Lamias. Publius Aelius Paetus 1. Consul cum Caio Sulpicio fuit an. 416. Quintus Aelius Tubero 1. Consul cum Paulo Fabio an. 742. Sextus Aelius Catus Consul cum Tito Quinctio an. 555. Publius Aelius Ligus Consul cum Caio Popilioan. 581. Lucius Aelius Lamia Consul cum Marco Servilio an. 754. Dehis Horatius, l. 3. Ode 17. v. 1.

Aeli vetusto nobilis ab Lamo,
(Quando et priores hinc Lamias ferunt
Denominatos, et neptotum
Per memores genus omne fastos)
Auctore ab ille ducis originem.

Atilia: in qua Atilii Reguli, quorum 1. Lucius Atilius Vulso Tribunus militum an. 354. cum aliis Consulibus, quorum ultimus, Caius Atilius Regulus Serranus Consul cum Quinto Caepione an. 647. et Atilii Calatini, quorum 1. fuit Aulus Atilius Calatinus Consul cum Quinto Sulpicio an. 495. inde Caius Atilius Calatinus Bulbus Consul cum Marco Fabio an. 508. Aurelia, a Sabinis orta, prius Auselia, a sole velauro dicta: in qua 1. Caius Aurelius Cotta Consul cum Publio Servilio an. 501. ultimus, Lucius Aurelius Cotta Consul cum Lucio Manlio an. 688. Caecilia, quae a Caeculo Praenestis conditore derivari putatur. In ea 1. Lucius Caecilius Metellus Consul cum Caio Servilio an. 469. ultimus. Quintus Caecilius Metellus Consul cum Aulo Licinio an. 758. Calpurnia, a Calpo filio Numae Regis orta teste Plutarcho [orig: Plutarch˘] traditur. In ea Piscones et Frugi, duae familiae sunt. Primae 1. Consul cum Aulo Posthumio fuit Caius Calpurnius Piso an. 572. cum aliis. Alterius 1. Consulfuitcum Aulo Gabinio an. 695. Lucius Calpurnius Piso Frugi; cuius meminit Cicero pro Sextio. Auctor Panegyrici de Pisonibus sic, ad Pisonem, v. 17.

Claraque Pisonis tulerit cognomina prima,
Humida callosa cum pinseret hordea dextra.

Claudia Marcellorum: in qua 1. Marcus Claudius Marcellus Consul cum Caio Valerio an. 422. ultimus, Marcus Claudius Marcellus Consul cum Lucio Aruntio an. 731. Curii, Fabricii, et Coruncanii potius inter municipes quam inter gentes numerantur. Decia, a Publio Decio, qui se pro patria devovit, ortum ducens; in qua 1. Publius Decius Mus Consul cum Tito Manlio an. 413. ultimus, Publius Decius Mus Consul cum Publio Sulpicio an. 474. Huius meminit Iuvenalis, Satyr. 8. v. 254.

Plebeiae Deciorum animae, plebeia fuerunt
Nomma. -------- --------

Domitia, gemina; Calvinorum, et Ahenobarborum. In 1. Gneius Domitius Calvinus Censor cum Quinto Fabio an. 474. In altera Gneius Domitius Ahenobarbus 1. Consul cum Lucio Quinctio an. 561. Hinc gneius domitius Ahenobarbus, a Claudio Imperatore adoptatus, Imperator fuit, Nero Claudius Domitianus dictus. Fulvia: in qua Lucius Fulvius Curvus 1. Consul cum Quinto


image: s0083a

Fabio an. 431. Gneius Fulvius Centumalus Consul cum Luclo Cornelio an. 455. Marcus Fulvius Petinus Consul cum Tito Manlio an. 454. cum aliis; Marcus Fulvius Nobilior Consul cum Gneio Manlio an. 564. cum aliis; Marcus Fulvius Flaccus Consul cum Appio Claudio an. 489. cum multis aliis ultra annum 628. Iunia: in qua Didius Iunius Brutus 1. Consul cum Lucio Furio an. 428. ultimus, Marcus Iunius Brutus Consul cum Marco Aemilio an. 676,. Fuere [orig: Fuŕre] eiusdem gentis Iunii, Penni plures, et Silani. Nam ultimus Pennus cognomento [orig: cognoment˘] Callaicus Consul fuit cum Publio Cornelio an. 615. ultimus Silanus, Marcus Iunius, Consulcum Caio Iulio an. 728. Item Lucius Iunius Pullus Consul cum Publio Claudio an. 504. Licinia: in qua 1. Publius Licinius Calvus Tribunus militum et consularis potestatis an. 353. ultimus, Marcus Licinius Crassus Consul cum Gneio Cornelio an. 739. Ex edem Lucius Licinius Lucillus Consul cum Aulo Posthumio, an. 602. cum aliis; et Lucius Licinius Muraena Praetor an. 670. Fuit et Lucius Muraena Consul cum D. Silano; de quo Cicero in oratione pro Muraena. Livia: in qua 1. Caius Livius Denter Magister Equitum an. 405. Primus Consul cum Lucio Aemilio an. 534. fuit Marcus Livius Salinator. Hinc Caius Livius Drusus Consul cum Publio Cornelio an. 606. ultimus, Lucius Livius Drusus Consul cum Lucio Calpurnio an. 738. Lutatia: in qua 1. Pontifex maximus et Consul cum Aulo Posthumio an. 511. fuit Caius Lutatius Catulus; postremus, Quintus Lutatius Catulus Consul cum Marco Aemilio an. 675. Marcia: in qua Caius Martius Rutilus Pontifex et 1. Consul cum Gneio Manlio an. 396. ultimus, Caius Marcius Censorinus Consul cum Caio Asinio an. 745. Maria a Caio Mario municipe Arpinate initium habuit, qui septies Consul fuit, qui armis Syllanis eiectus, Minturnis vitam finiit. Ultimus, Caius Marius Consul cum Gneio Papirio an. 671. Mucia, in qua Quintus Mucius Scaevola 1. Consul cum Spurio Posthumio an. 579. ultimus, Quintus Mucius Scaevola Pontifex et Consul cum Lucio Crasso an. 658. Plautia: in qua 1. Consul cum Marco Fabio fuit Caius Plautius Proculus an. 395. ultimus, M. Plautius Silvanus Consul cum Caio Iulio an.751. Pompeia, gemina. In 1. Aulus Pompeius Rufus, a quo Quintus Pompeius Rufus Consul cum Gneio Servilio an. 642. ultimus, Sextus Pompeius Rufus Consul cum Sexto Apuleio an. 766. Altera Gneorum est: ex qua Gneius Pompeius cognomine magnus, a Caesare victus in Pharsalia, cum antea pluries trium phasset [orig: phÔsset]. Popilia: in qua 1. Consul cum Caio Manlio an. 394. fuit Marcus Popilius Laenas Flavius Carmentalis; postremus, Publius Popilius Laenas Consul cum Publio Rupilio an. 621. Porcia a Caere oppido ortum habet: cuius princeps fuit Marcus Procius Cato Censorinus Augur, Quaestor, Consulcum Lucio Valerio an. 558. Hinc Marcus Porcius Cato, qui se Uticae interemit, partes Pompeii secutus. Sempronia: in qua Sempronii Sophi, quorum 1. fuit Publius Sempronius Sophus pontifex et Consul cum Publio Sulpicio an. 449. Longi, quorum 1. Titus Sempronius Longus Consul cum Publio Cornelio an. 535. tuditani, qorum 1. Consul cum Marco Cornelio an. 549. fuit Publius Sempronius Tuditanus; et Gracchi, quorum 1. Consul cum Publio Valerio an. 515. fuit Titus Sempronius Gracchus quaestor an. 630. de quo Cicero in Bruto. Tullia ortum a Tullo, Volscorum Rege, habet ex municipio Arpinate: in qua Cicerones. Quorum splendor Marcus Tullius Cicero fuit, cum ad Consulatum perveniret, eloquentiae latinae pater. Nic. Lloydius.

ROMA [3] Insula Daniae, in ora Iutiae meridionalis seu Ducatus Slesvicensis, in mari Cimbrico, 1. leuc. a Ripa in Meridiem Siltam versus, 3. a Tundera in Circium. Oblonga est. vixque 1. leuc.ab ora, cum uno alteroque vico; Rom.

ROMA [4] Insula regni Congi, in fluv. Zatre, prope eius ostium, ubi colonia Francorum, paucis ab hinc annis.

ROMA [5] Gallica civitas Arelatensis. Auson. Carm. de nobil. Urb.

ROMA [6] Nova a Constantino M. Constantinopolis dicta est, in Can. generaliter 16. quaest. 1. et apud Baronium, ad A. C. 330. num. 37. quam appellationem durasse [orig: durÔsse], ad ultimam Imperii Graeci aetatem, patet ex Confessione Fidei, quam in ipso mortis articulo florentiae, ubi tum Concilium habebatur, exhibuit Iosephus Patriar. Constantinopolitanus. Ioseph miseratione dicina [orig: dicinÔ] Constantinopolis et novae Romae Archiepiscopus et Oecumenicus Patriarcha; Quoniam ad extremum vitae perveni, idcirco pro meo munare dilectu filiis benignitate Dei meam sententiam his literis palam sacio etc. apud Dominic. Marcum. in Hierolex. Vide quoque Cl. Suicerum, Thes. Eccl. voce *(rw/mh, et supra Aquae Grani.

de ROMA Paulus vide Paulus.

ROMAEI Graece *(rwmai=oi, Graeci dici coeperunt, a quod Imperii sedes a Constantino Magno Constantinopolim translata est: uti docet Sponius ex Inscr. Graeca, in Templo Monasterii S. Lucae, quod in Parnasso est, superstite, *p*a*s*i *p*w*m*a*i*o*i*s *m*e*g*a*s *e*g*e*i*r*e *r*w*m*a*n*o*s *n*e*o*n *p*a*m*m*e*g*i*s*t*o*n *k*a*i *p*u*r*g*o*n *e*k *b*a*q*r*w*n.


page 83, image: s0083b

Hodieque se Romaeos Graeci vocant dicentes: ime Romaeos, h. e. Graecussum; milo Romaika, Graece loquor etc. Vide Ioc. Sponium, Itinerar. Graec. Part. 2. p. 76. Atquehinc Calo Ioannes Bulgarorum Rex *(rwmaiokto/nos2, quasi Graecorum occisor, dici amavit, ut infra videbimus, in voce Romeoctonus.

ROMANA [1] apud Flav. Vopisc. in Probo, c. 23. Posteri Probi, vel odio [orig: odi˘] invidiae vel timore Romanam vesugerunt: et in Italia circa Veronam ac Benacum et Larium -------- Larem locaverunt: est Romana regio, quae et Urbicaria Regio dicebatur. Unde ROMANA UNIVERSA REGIO in vetere Inscr. quae urbicarias regiones omnes, intra centesimum ab Urbe lapidem, complexa, ab Italia separabatur. uti multis testimoniis it probatum Salmas. ad Vopisc. in Tetrico, c. 24. et ex hoc ipso loco clarissime liquet. Dicit enim Vopiscus, Probi posteros odio [orig: odi˘] invidiae vel timore non urbe Roma [orig: RomÔ] tantum cessisse, sed etiam omnem Romanam provinciam refugisse et ultra centesimum in Italiam longe recessisse, ac circa Veronam Larem collocasse [orig: collocÔsse]. Sic infimis temporibus sublato [orig: sublat˘] discrimine Annonariae et Urbicariae regionis, Ducatum Romanum a provincia Italiae ita separarunt [orig: separÔrunt], ut olim Urbicaria vel Romana Regio, ab Italia vel Annonaria Regione, distingui solebat. Anastasius in Zacharia, Hic [orig: Hţc] invenit totam Italiam provinciam valde turbatam, simul et Ducatum Romanum, persequente Luithprando [orig: Luithprand˘] Longobardorum Rege. Salmas. ad Vepisc. d. l.

ROMANA [2] Ditio tractus agri Bernensis, inter montem Iurassum, lacum Lemanum, et pagum Friburg. Ubi Lausanna, Minnidunum, Nevidunum, Ebrodunum, et Viviacum; le pays de Vaux. Loim sub Sabaudis.

ROMANA [3] Lex dicitur Cathwlpho, in Epistola ad Carolum M. totius Mundi prima; quo [orig: qu˘] nomine postea Codicis Theodosiani Breviarum, quod Tolosae anno [orig: ann˘] Alarici 20. collectum, biennio [orig: bienni˘] post per Anianum Aduris editum fuit: qui quidem Codex interdum in MSS. Auctoritas Alarici Regis, interdum Liber Legum, sed crebrius Lex Romana appellatur, ut in Codice Bibl. Regiae, apud Car. du Fresene, Incipit Lex Romana. In hoc corpore continentur libri Legum Romanarum l. 13. Novellarum l. 5. etc. Ea [orig: ] vero untebantur Galii, praesertim Romani, qui a veterib. Gallis, qui sub Imperio Romanorum erant, antequam Franci et Burgundiones ea potrientur, originem duxere [orig: duxŕre]. Provinciae item Galliae, quae Gothis parebant. Vide Legem Wisigothorum, l. 2. tit. 1. ž. 9. Sed et in Ecclesiasticis causis eam observatam potissimum, docent varii Auctores laudati praefato Car. du Fresne in Glossar. inprimis Innocentius Cironus, ad 5. Compilat. Decretorum, l. 5. tit. 13. c. 3. et Steph. Baluzius, Not. ad Capitul. Reg. p. 995.

ROMANA [4] Lingua vide Asllenses, et supra Latina lingua.

ROMANA [5] oppidum Arragnoiae, ad amnbem de Aguas, paulo antequam cadat in Iberum, 9. leuc. Hispoanic. infra Caesar-Augustam, in Merid. Dertusam versus 16.

ROMANAE Kalendae apud Lamprid. in Commodo, c. 12. Datus in perpetuum ab exercitu et Senatu, in domo Palatina Commodiana conservandus, XI. Calendas Romanas: vide supra in voce Mensis.

ROMANATI apud Ioannem Lucium, in Histor. Dalmatiae, p. 433. Solvat nomine poenae Comiti praefato 1000. Romanatos: nomen nummorum aureorum, qui Romani diogenis Imperatoris Constantinopolit. imagine signati sunt. De eadem moneta Anna Comnena, l. 3. Alexiad. p. 94. *kai\ to\ r(hqe\n po/son a)neplhrw/qh dia\ te ei)rgasme/nou a)rguri/ou kai\ *(rwmana/tou palaia=s2 poio/thtos2, apud Car. du Fresne, in Glossar. Sic supra habuimus Constantinatos, Manuelatos, Michalatos, Constantini Ducae, Michaelis ducae et Manuelis Comnei Imperatorum imaginibus insignes.

ROMANDII vel ROMANDUI Ptolem populi sub Rhotomago, quos Northmannos esse scribit Volaterranus. Hodie Vermandois.

ROMANDIOLA provincia Italiae, sub Pontifice la Romagna, ubi alias Aemilia. Fertilis, salinisque et metaliis referta. Antea etiam agrum Bononiensem complexa, nunc arctior est. Habet hunc ab Occidente. a Septentrione Ducatum Ferrariae, ab Occidente et Meridie Ducatum Urbinatem et Hetruriam. Eius pars Meridionalis et minor, Apenninum versus Magno Duci subest, diciturque Romandiola Florentina, ubi Civitas Solis. Verae autem seu Pontificiae Romandiolae urbes sunt evenna caput provinc. Faventia, Imola, Forum Livii, Britinorum, Ariminum, Cervia, Cesena, et Sarsina, cum aliquot minoribus. Vide Leandr. descript. Italiae.

ROMANENSES [1] Monachi Abbatiae Romanae, et incolae loci, qui de Romanis, seu Romanum dicitur. Vide Romanum.

ROMANENSES [2] Ecclesia apud Tertullian, eiusdem est cum Romana fidei, alia [orig: aliÔ] notione Hispanensis occurrit, apud Ael. Spartian. Hadriano, c. 1. Origo Imperatoris ------ posterior ab Hispaniensibus manat: ibi enim, qui in Hispania quidem natus, sed aliunde oriundus, intelligitur; cum Hispanus sit o( au)to/xqwn, et cuius maivores aliunde orti non dicantur. Salmas. Not. ad Spartian.

ROMANI [1] Coetus fidelium, in urbe Roma, iam Tiberii Imperatoris tempore, a Christo, inisterio [orig: inisteri˘] Barnabae, an Andronici et Iuniae? Vide in Roma, collectus: ad quem D. Paulus Episto lam divinam scripsit, quae 16. capitibus constand, Religionis Christianae absolutissinum compendium est. In hanc prostant: Abelardi Scripta, inter opera. Aegidii Lectiones. inter opera, Alesii Commentarius, Genevae. Amyraldi Paraphrasis, Gall. in octav. Salmuri, A. C. 1644. Arminii Analysis c. 9. et Sensus Genuinus c. 7. Inter opera. Augustini Expositio inchoata. Bockstadii ideae Consionum, in 4to. Francof. A. C. 1619. Brentii Commentarius, inter opera. Bruchii Enarrationes, in 8t. Coloniae 1556. Buceri Commentar. in fol. Basileae A. C. 1562.


page 84, image: s0084a

Tubingae 1572. Calixtus. Calovius, in 4to. Dautisci, A. C. 1648. Castellionis Annotationes in c. 9. in 8t. Ienae, A. C. 1613. Cocceius. Cooperus in c. 8. inter opera. Angl. in fol. Londini A. C. 1629. Corneri Commentar. in 8t Heidelbergae, A. C. 1583. Corrani Explanatio Dialogistica, in 8t. Londin: A. C. 1574. Franocof. A. C. 1588. Crellii Socin. Paraphrasis. Crucigeri Comment. Witteberg. A. C. 1567. de Dieu Animad versiones. Draxi Clavis caeli, inc c. 8. Idem, Comment. in c. 11. in 4to. Angl. 1609. Eltoni Exposition in c. 7. 8. 9. in fol. Londini A. C. 1654. Episcopius Socin. Faii Commentar. Genevae, A. C. 1608. Feurbornius. Foxii inc. 11. Enarratio. Gerhardi Annotat. posthumae. Comari Explicatio locorum difficil. Grynaei Exegesis, in 8t. Basileae, 1580. 1591. Huberi Explicatio c. 9. 10. 11. Ursellis A. C. 1597. in 8t. Lonideri Vet. Theol. Graec. e)ch/ghsis2, Basileae, A. C. 1537. in 4to. Lossii Comment. in fol. francof. A. C. 1579. Lutheri Enarratio. Martyirs Commentarii, in fol. Basileae, A. C. 1570. in fol. Heidelb. A. C. 1613. Mentzeri Analysis, c. 9. 10. 11. in 8t. Francof. A. C. 1610. Musculi Commontar. in fol. Mylii Prodromus Disputationum, in 4to. Ienae, A. C. 1594. Alterius Mylii Expositio, in fol. Tiguri, A. C. 1583. Nahumi Explicatio Analit. in 8t. hanoviae A. C. 1598. Neheimeri Analysis Legita, in 8t. Hanoviae A. C. 1608. Oecolampadius in ad Rom. Basil. A. C. 1526. Olevian. Notae, in 8t. Genevae A. C. 1584. Origenis Tractatus. Pareus. Pererius. Povelius inc. 1. in 8t. Oxoniae A. C. 1615. Ragerus. Reudenii Analysis, in 2. Vol. Ienae et Hannoverae, A. C. 1603. Rolloci Comm. in 8t. Genevae, A. C. 1595. Lugd. Bat. A. C. 1608. Rungii Disput. 18. Sculteti Ideae Consion. Stresonis Thechnologia Theolog. in c. 1. in 4to. Lugduni Batav. A. C. 1634. Wolzogenius Socin. Votstius herretic. Weinrichii Commentarius, in 4to. Lipsiae, A. C. 1608. Welleri, et Wigandi Annotationes. in 8t. Francof. Willetus, in fol. Cantabrigiae, A. C. 1620. Winckelmanni Notationes in 8t. Giessae A. C. 1614. Zuingeri Analysis et Quaestiones, in 4to. Basileae, A. C. 1655. Zuinglii Annotaetiones, etc. Plures exhibebit Guil. Crowaei Elench. Scriptorum.

ROMANI [2] et Cives, appellati sunt uniuscuiusque gentis populi Romani Imperii provinciales, post constitutionem Antonini I. in Orbe. De statu bomin. Et inde, everso [orig: evers˘] Imperio [orig: Imperi˘], veteres provin ciarum incolae civium Romanorum nomine, abirrumpentibus Barbaris distinguebantur. Sic britanni Romani appellati, apud Spartian. in Hadr. c. 5. sic in antiquis legib. Amediae aetatis scriptoribus Romani dicuntur Allobroges et Sabaudiae populi, quin et lingua eorum Romanica. Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol. Plura vide infra in voce Wallenses: Fuere [orig: Fuŕre] autem Romani cives. desiniente Sigonio [orig: Sigoni˘], homines liberi, qui urbem agrumve Roman. inhabitarent; quod potissimum de iis, qui sub Regibus fuere [orig: fuŕre], intelligit. De illis vero, qui libera [orig: liberÔ] Rep. optima [orig: optimÔ] lege nomen id habuerunt, sic pergit: Optima [orig: OptimÔ] lege is mihi civis Romanus vidertar, qui domicillum, qui Tribum, qui homnorum potestatem est adeptus, deantiq. iure Civ. Rom. l. 4. c. 1. Et talis non nisi Romanam ducere poterat; ut Iustinianus in instritut. indicat: quod tamen quomodo intelligendum fit, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 37. Tandem vero nomen hoc latius extensum est: ut dictum suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Vide et infra, Sordidi.

ROMANI [3] Ludi a Tarquinio Prisco instituti, in honorem Iovis, Iunonis et minervae, mense Septembri celebrabantur, teste Paulo Manutio [orig: Manuti˘]. De iis ita Asconius Pedianus, in Verr. I. Romani Ludi sub Regibus instituti sunt, magnique appellati, quod magnis impensis dati sunt: tunc enim primum ludis impensa sunt ducenta milia nummum. Alii ideo magnos Ludos dictos putant, quod Conso conciliorum secretorum Deo, i. e. Neptuno Larium Regi et rerum conditarum, et Diis magnis, i. e. Laribus urbis Romae, dati sunt: quibus aiunt raptas Sabinas esse, ut videatur propter hoc dicere Virgilius, l. 8. Aen. v. 636.

-------- Magnis Circensibus actis.

Nam et Magni. et Circenses iidem sunt. Ubi, quod Conso hos ludos datos esse scribit, nescio quam verum sit, inquit, rosinus, cum Livius eos ludos, Consualia appellatos, l. 1. c. 9. dicat, cui etiam Varro, de L. L. l. 4. Tertullian. de Spectac. et Sext. Aur. Victor. c. 2. assentiuntur. Livius de illis ista habet, l. 1. c. 35. Bellum primum cum Latinis gessit (Priscus) et oppidum Appiolus vi cepit: praedaque [orig: praedÔque] inde maiore, quam quanta belli Fama fuerat, revecta [orig: revectÔ], ludos opulentius instructiusque, quam prioores Reges, fecit. Tunc primum Circo, qui nunc Maximus dicitur designatus locus est, loca divisa Patribus etc. Unde patet, Ludos hos, a Romulo, ut quidam volunt, institutos, a Tarquinio vero Prisco magnificentius instructos fuisse, quae causa, quod Auctorem eorum hunc Manutius facit, ut dictum. Ludicrum fuit, equi Pugilesque ab Helruria maxime acciti, sollennes dein annui mansere [orig: mansŕre] Luds, Romani Magnique varie appelliti. Idem Liv. ibid. Atque hi quidem primum a Regibus edebantur; tum a Consulibus, inde ab Aedilibus Plebeiis, tandem a Curulibus: quod vel ex Cicer. l. t. Act. 2. in Verrem, constat, ubi ista habet: Nunc designatus Aedilis habeo rationem, quid a Populo Rom. acceperim. Mihs ludos sanctissimos, maxima cum ceremonia Cereri, Libero Liberaeque faciendos, mihi Floram matrem Pop. Plebique rom. ludorum celebritute placandam; mihi ludos antiquissimos, qui primi Romani appllati sunt, maxima cum dignitate ac religione Iovi, Iunovi Minervaeque esse faciendos. Fuere [orig: Fuŕre] vero illi primum circenses, dein etiam Scenici, ut idem docet Livius, l. 31. c. 4. et cum primum uno [orig: un˘] die, postea biduo [orig: bidu˘], item triduo [orig: tridu˘] peragerentur, tandem plures dies iistributi sunt. Fasti veteres novem continuos dies, a pr. Nonas Sept. usque ad pridie Idus eos fuisse celebratos docent: post quos biduo [orig: bidu˘] interiecto [orig: interiect˘], alios Ludos Romanos in Circo per quin que dies habitos iidem testantur. Sed Paul. Manutius, Comm. in 1. Verr. hos post illud demum tempus, quo [orig: qu˘] Verres a Cicerone accusatus est, fuisse habitos


image: s0084b

contendit. Vide Scaligerum Poet. l. 1. c. 28. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 19. Thom. Godwyn. Anthol. Rom. l. 2. s. 3. c. 6. Alios.

ROMANIA pars Graeciae, alias thraciae dicta. Vide ibi. Sede Imperiali Constantinopoli, quae nova Roma, celebris, hinc nomen accepit. Quamquam non Thraciam modo, sed et Graeciam eo [orig: ] nomine appellari videas, in Asia quoque magnam partem Asiae minoris, seu Anatoliae; Graecis sibi hoc nomen ambitiosissime vindicantibus, quibus ea propter et a Turcis Rumilorum et Romaniae Rumiliae appellatio tribuitur. Est hie inter Beglerbegatus Imperii Turcici, numero [orig: numer˘] decimus octavus, a quo dependent 24. Sangiaci. tractus enim provinciarum Turcis subiectarum distributos primum inter Beglerbegos, quos et Bassas saepe vocant possentque Ducibus aliorum Regnorum comparari; dein Sangiacos, quos Comitidus assimiles, notum est: quorum ordinem diligens Auctor descr. Imp. Ottomannici, l. 1. c. 12. exhibet. Praeter Constantinopolim, urbes Romaniae exstantiores sunt. Callipolis Gallipoli et Cordia, nunc Caridia, quae in illa parte romaniae, quae ad Hellespontum porrigitur, olim Chersoneso Thracica, sitae sunt. Ibidem et Sestus est, una ex Dardanellis, Adrianopolis hodie Andrinopoli, Urbs Mediterranea olim Imperii sedes etc. Vide Auctorem Anonymum, Histor. Orbis Terr. Geogr. ac Civil. can. 6. S. 1. de Regionibus Eur. ž. 19. Car. du fresne eam Asiae partem, quae Graecis Byzantinis patebat, alterius partis respectu, quam invaserant Tureae, quaeque hinc Turcia dicebatur, hoc [orig: h˘c] nomine indigitatam proprie fuisse, docet Not. ad Villhar duinum. Quo [orig: Qu˘] sensu Guil. Apuliens. de Gestis Normannorum, l. 2.

Horum temporibus Turcos Orientis ab oris
Ingressos fugit gens territa Christicolarum,
Qui Romaniae loca delitiosa colebant.

Sed et totum Imperium Orientale seu Byzantinum, Romaniam dictam esse, docet Iornandes, de Rebus Geticis, c. 25. ubi a Wesegothis Legatos, ad Romaniam, ad Valentinianum Imperatorem missos esse, ait. Etiam pro Romandiola alicubi; et tandem pro ea Galliae parte, quae Romanis parebat, aut paruerat, vox nonn unquam occurrit. Vide praefatum Car. du Fresne in Glossario, et in voce Wallenses, ut et in Romanitas, hic [orig: hţc] infra.

ROMANIANUM pagus agri Novariensis, in Ducatu Mediolanensi, in ipso limite Pedemontii, prope Gattinaram vicum, 14. milliar. supra Vercellas in Boream, Varallum versus totidem. Ibi Cimbri a Romanis victi.

ROMANINUS monetae species, Extravag. Ioannis XXII. de sentent. excommunic. quam Romanatum vocat Falco Beneventanus in Chron. ad A. C. 1630. et Romasinum A. C. 1139. a Rogerio Siciliae Rege sublata, Ibid. A. C. 1140. Vide infra in voce Romesina.

ROMANITAS apud Tertullian. de Pallio c. 4. est Romanus Orbis seu Romanum Imperium, Barbariae oppositum. Terram enim dividunt Romani Scriptores. in Orbem Romanum et Barbariam; quo [orig: qu˘] posteriore nomine intelligunt, quidquid alienum erat imperio Romano, seu quidquid erat ultra limitem Romanum quaquaversum, ut videre est apud Amm. Marcellinum, et alios. Huic itaque Tertullianus Romanitatem opponit, Graeci Scriptores *(rwmani/an. Sic Epiphanius de Manete, katalei/yas2 th\n tw=n *persw=n xw/ran th=| *(rwmani/a| prose/bale, relicta [orig: relictÔ] Persarum regione, in Romanum orbem pervenit Idem alibi de Ario, *kai\ e)cafqh=nai e)cau\tou= pu=r ou) tuxo\n, o(\ katei/lhfe pa=san th\n *p(rmani/an xedo\n etc. Alii Graeci interdum to\ *(rwmai+ko\n e)/dafos2, vel th\n politei/an tou= *(rwmai+kou= o)no/matos2. Salmas. ad Lamprid. in Alex. c. 58.

ROMANIUS Ioh Baptista, vide ibi.

ROMANOPOLIS Armeniae oppid. Curopal.

ROMANUM [1] oppid. Delphinatus, in Allobrogibus, et dioecesi Viennensi, ad Isaram fluv. qui 3. leuc. infra cadit in Rhodanum, 3. leuc. a Valentia in Caeciam, 10. a Vienna in Meridiem: a Romo XVI. Rege, ut traditio est, exstructum. Vulgo S. Romans, locus est Abbatia [orig: AbbatiÔ] seu Monasterio [orig: Monasteri˘] nobilis, ad ripam Isarae, in Rhodanum decurrentis. Eius meminit Gregorius VII. Pont. Rom. in Epist. scripta [orig: scriptÔ] Fratribus consistentibus in Abbatia Romana super fluv. Isaram constituta [orig: constitutÔ]. item in altera, Clericis Romanensibus inscripta. In Actis S. Barnardi Episcopi Viennensis, quae servantur in Archivis Monast. Ambroniaci Ambornay, B. Barnarus vocatur Patronus Romanensium, diciturque construxisse Monasterium in loco, cui Romanis nomen imposuit; osndita [orig: osnditÔ] ibi Ecclesia [orig: EcclesiÔ] in honore B. Petri Monachis cum Abbate cottocatis, in ipso loco sepeliri desiderantem trium Martyrum reliquias, quus fidei suae prtmitias Vienna primum habuerat. eo transtulisse reverenter, scil. Severini, Exsuperii et Feliciani, principatu Karoli M. Liber de Vita ipsrus, Bernardum eum vocat, meminitque loci solitarii, ubi Monasterium S. Apostolorum Petri et Pauli construxit nomenque de Romanis ab eo. penes quem ius loci spectabat, indidit. Ibidem loci de Romanis dicti, et loci cui Romanis nomen imposuit. Alibi quoque locus semper Romanis dicitur, et Monachi atque incolae loci Romanenses. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. Est et Romanum Monast. Roman Moustier, in dioecesi Lausannensi; quod una cum aliis, ab Henrico Abbate Cluniacensi, vel potius a S. Odilone, vel instauratum, vel a fundamentis exstrucutm esse, Monachus quidam vitae eius Auctor refert, apud eundem Valesium in Celsinariae.

ROMANUM [2] Collegium vide infra Senatores, ut et supra Collegium: uti de Romani Imperii, cum animali, leonis os, pardi corpus, et pedes ursi habente, comparatione, in Apocalypsi, infra voce Ursus.

IMPERATORES BYZANTINI etc.

ROMANUS [1] I. Lecapenus Imperator Orientis. Dux


image: s0085a

copiarum fuit Constantini Porphyrogennetae, cui persuasit, ut Zoen matrem in monasterium detruderet: quo [orig: qu˘] facto [orig: fact˘] ei filiam suam iunxit, effecitque, ut Caesar primo, A. C. 919. dein Augustus ab ipso crearetur. Hinc elatior, acta publica nomine suo [orig: su˘], ante Imperatorium posito [orig: posit˘], signari voluit, filiosque Augustos, minimum quove Patriarcham effecit. Sed a filiorum uno, Stephano, raius et in exilium pulsus est. A. c. 944. dumque hic de praecedentia, cum Constantino fratre, contendit, Imperator veterno [orig: vetern˘] excusso [orig: excuss˘], utrumque in Insulam relegavit. Curopalates, Luitpr. Baronius, etc.

ROMANUS [2] II. Iunior filius Constantini Porphyrogennetae, patri successit, A. C. 959. cui venen um propinasse [orig: propinÔsse] dicitur. Matremque Helenam et sorores expulit: Obiit A. C. 963. an veneno [orig: venen˘], an luxu perditus? Sub eo Nicephorus Phocas, Cretam Saracenis eripuit. Ioh. Curopalat, in Comp. Hist. Cedrenus, etc.

ROMANUS [3] III. Argyropylus ducta [orig: ductÔ] Zoe, filia [orig: filiÔ] Constantini, Imperator, A. C. 1028. Pius primo, et magnificus, post acceptas vero aliquot a Saracenis clades, avarus: a Michaele, impulsu Zoes, veneno [orig: venen˘] petitus, postea uxoris manibus in balneo stranzulatus est, A. C. 1034. aetat. 46. Idem.

ROMANUS [4] IV. Diogenes successit Constantino Ducae, qui cum tres filios reliquisset, Eudoxia horum mater, contra quod pollicita erat, Romano tum exuli nupsit, qui coronatus est, A. C. 1068. Contra Turcas hic primo felix, postmodum in azanis, qui Dux infidelium erat, manus devenit: A quo cum interrogatus, quid sibi victo facturus fuisset, respondisset libere, lancearum ictibus illum se confixurum fuisse; generose Azan, non imitabor, inquit, saevitiam hanc Christi tui monitis parum con venientem: honesteque illum remisit. Sed nuntio [orig: nunti˘] eius captivitatis in urbem perlato [orig: perlat˘], iam Michael filius Constantini Ducae, Eudoxia [orig: EudoxiÔ] pulsa [orig: pulsÔ], Imperium occupaverat: proin Romanus, veste pulla [orig: pullÔ], in asino, ad Imperatorem deductus, oculisque orbatus est, quod vulnus cum a nemine sanaretur, intumuit mirum in modum caput, pureque et vermibus totum scatere incepit; tantam cala mitatem admirabili constantia [orig: constantiÔ] ferente Romano [orig: Roman˘], qui tandem obiit, A. C. 1071. Iidem.

ROMANUS [5] Exarchus Ravennensis, praefuit an. 10. vel 12. A. C. 953. Perusium aliaque loca eripuit Longobardis, moxque iterum amisit, an proditione, an occulto [orig: occult˘] amicitiae cum Agilulfo [orig: Agilulf˘], Longobardorum Rege; commercio [orig: commerci˘]? Paul. Diac. Hist. Longob.

ROMANUS [6] post Stephanum VI. Pontifex Roman. A. C. 900. an legitime, an a populo per tumultum electus sit, ignoratur: unde inter Antipapas illum sunt qui locent. Severitate Stephani improbata [orig: improbatÔ], acta eius rescidit. Obiit 4. Post Mense. Onuphr. etc. Genebr. Chron. Baron. in Annal.

ROMANUS [7] Diaconus vir nobilis, Caesareae, sub Diocletiano saevissima passus, ad Asclepiadem Praefectum monentem lictorem, tractaret ut civem Rom. dixit: Absit, ut me Nobilem sanguis parentum praestet, aut lex Curiae: generosa Christi secta nobilitat viros, circa A. C. 304. Prudentius in martyrio eius. Alius eiusdem nominis, doluit, quod dignus non esset, qui Christi martyr vocaretur: Sub Iuliano Apostata. Socr. l. 2. c. 13.

ROMANUS [8] Adrianus, vide Adrianus, it. Hadrianus.

ROMANUS [9] Hispo, vide Hispo.

ROMANUS [10] Iacobus, vide Iacobus.

ROMARICUS Mons vulgo Remiremont, oppid. Lotharingiae, olim villa publica seu fiscalis, ad Mosellam, ad radices Vosagi montis, ubi Abbatia Monialium nobilis. Baudrand. a Romarico Franco, hortatu Amati Monachi, fundata: Is enim Palatium Luxovio [orig: Luxovi˘] Monasterio [orig: Monasteri˘] mutavit, servis manumissis ac plerisque detonsis et sibi adiunctis, multisque rebus loco donatis, atque in silva Vosago, le bois de la Voyge, non longe a Mosella, adiutore Eustasio [orig: Eustasi˘] Monasterium hoc in Castello suo Abbas exstruxit, A. C. 630. quod a loco, in quo conditum, Habendense, dictum. Fuit autem id duplex olim, Monachorum ac Virginum; Castello [orig: Castell˘] postea Monasterioque [orig: Monasteri˘que] Habendensi ab Hungaris diruto [orig: dirut˘], a Ludovico Arnulfi Aug. filio, non eodem [orig: e˘dem] loco [orig: loc˘], sed ad radices montis trans Mosellam instauratum Monasterium aiunt: quod una cum oppido suo prioris conditoris nomine, ut dictum, Germani Romberg vocant, nunc nobilium Virginum Canonicarum illustre Collegium. Hadr. Vales. Notit. Gall. 1. leuc. a confinio Comitatus Burgundici, 5. a Fontenaco in Ortum, colmariam versus 11. a Falconio oppid. Comitatu Burgundico, 4. in Boream.

ROMASCOT alias Romepenny Angl. Donarius Petri Latin. Ab Offa Rege Anglorum, seu Merciorum pendi coepit. Hic enim cum regnasset [orig: regnÔsset] annos 36 votumque concepisset, de Coenobio Britannorum Protomartyri St. Albano magnificentissime statuendo, ad Adrianum I. Romam profectus est: a quo cum humaniter exceptus esset, postridie scholam Anglorum, quae tunc Romae floruit, ingressus; destinavit ad sustentationem gentis suae illic viventis singulos argenteos de familiis singulis, quibus mediocres essent opes, singulis annis, in perpetuum pendendos: excepta [orig: exceptÔ] terra [orig: terrÔ] S. Albani Monasterio conferenda [orig: conferendÔ]: qua [orig: quÔ] libertate obtinuit, ut de regno Angliae nullus publice paenitens, pro exsecutione sibi iniunctae paenitentiae, subiret exilium. Apellatus est autem Petri denarius, iste nummus, quia praefatus Rex die S. Petri, qui dicitur, Ad vincula, S. Albani reliquias invenit, et annuum hunc reditum ipso [orig: ips˘] die Romnae Ecclesiae, pro redemptione animae suae. ad sustentationem videlicet scholae memoratae, contulit. Duravit eius solutio, usque ad


page 85, image: s0085b

Henricum VIII. qui illam statuto [orig: statut˘] 25. abrogavit. Restituta quidem An. 1. et 2. Philippi et Mariae, sed denuo abrogata est An. 1. Elizabethae. Item Denarius Petri, Anglice Romescot, Romfeah, et Romepenny, census annuus unius denarii, e qualibet familia, Romae persolutus, ad festum S. Petri; Hunc instituit primo Inas Occidental. Saxonum Rex, Malmesber. in Hist. nonnullis id Offae Regi adscribentibus. Illum Eduardus III. A. C. 1365. regni 39. deinceps pendi aut ab Anglis amplius colligi prohibuit: Fuit aut em summa 300. Marcarum. De Atelwlfo, patre Aluredi Regis primo Monarcha, quod Denarium Petri spectat, in Chronicis, kcirca A. C. 858. scriptum reperisse se refert Spelmannus, eum concessisse solvi Romae 300. marcas singulis annis, quae tali modo [orig: mod˘] dividerentur: videlicet centum in honorem S. petri, specialiter ad lumen Ecclesiae eius; centum in honorem S. Pauli, eadem de causa; praeterea centum Papae, ad suas Eleemosynas ampliandas, Glossar. Archaeol. Vide quoque Malmesber. Matth. Westmonasteriensem, ad A. C. 794. et supra in voce Anglia. DIOECESES ANGLIAE AD DENARIUM DIVI PETRI OLIM CONFERENTES Bathoniensis solvebat libras 12. solidos 5. Cantuariensis, l. 7. s. 18. Cicestrensis, l. 8. Coventrensis, l. 10. s. 10. Eborum, l. 11. s. 10. Eliensis, l. 5. Exoniensis, l. 9. s. 5. Herefordensis, l. 6. Lincolcensis, l. 42. Londinensis, l. 16. s. 10. Norwicensis, l. 21. s. 10. Roffensis, l. 5. s. 12. Sarum, l. 17. Wigorniensis, l. 10. s. 5. Wintoniensis, l. 17. s. 5. denar.8.

ROMATIANA urbs Carnorum, Concordia Ortelio seu Portus Romatinus, sic a fluvio dictus.

ROMATINUM Carnorum fluv. Plin. l. c. 18. hodie Venetae ditionis esse, et Limino dici, scribit Leander. ROMB in nummis Aviti, B. pro P. posito, Romae percussa designat. Car. du Fresne de infer. aevi Numismatibus.

ROME foemina nobilis, a qua urbi Romae nomen, iuxta nonnullos. Et quidem, Heraclidi, apud Solinum, c. 1. placet, quosdam ex achivis in ea loca, ubi nunc Roma est, devenisse per Tiberim; deinde suadente Rome, nobilissima [orig: nobilissimÔ] captivarum, quae his comes erat, incensis navibus, posuisse sedes, struxisse moenia et oppidum ab ea Romen vocavisse. Agathocles Romen non captivam sed Ascanio [orig: Ascani˘] natam scribit, ut adstipulantur Dionysius l. 1. et Festus. Vide quoque supra Roma.

ROMECHIUM locus Magnae Graecae inter Locros et Caulonem. Ovid. l. 15. Metam. v. 705.

Romechiumque legit, Caulonaque Narytiamque.

ROMELIA pater Phace regis Israel, 2. Reg. c. 15. v. 27. Latine, excelsus, vel celsitudo Domini, aut proiectus a Dotnino.

ROMEOCTONUS seu ROMAEOCTONUS Graece *(rwmaiokto/nes2, cognominari voluit Calo-Ioannes Bulgarorum Rex. quasi Graecorum occisor: nam Graeci Romaei dicti sunt. Idque ut paria faceret cum Basilio Graecorum Imperatore qui, ob stragem bulgaris illatam, Bulgaroctonus, h. e. Bulgaricida, fuerat cognominatus, apud Macrum in Hierolex.

ROMERSVALLIA oppid. Zelandiae, iuxta brachium Orientale Scaldis fluv. 1. leuc. a Bergis ad Zomam, in Occasum.

ROMESINA apud Falconem Bneeventanum A. C. 1139. et 1140. monetae Romanae species, qua [orig: quÔ] Barenses in Apulia tum utebantur. Forte sic dictae sunt viliores ac aereae Augg. Constantinopolitanorum monetae Car. du Fresne. Vide supra, Romaninus.

ROMEUS seu ROMAEUS in Bullario Casin. Secundum stratam Romaeam, idem cum Romano: Apud Odonem Abbatem Cluniac. qui ad S. Petrum religiosam peregrinationem suscipit: Romipeta Guil. Brittoni, quales Provinciales Galliae Romieux vocant; unde Romaei Arelatenses, quibus pera pro insigni, item Hispaniae nobiles etc. Car. du Fresne Glossar.

ROMIAEA Maria vide Maria.

ROMIAEUS Raimundus vide Raimundus Romiaeus.

ROMILDA vidua Gisulphi, marito [orig: marit˘] victo [orig: vict˘] ac caeso [orig: caes˘], prodidit Foro-Iulitum Cagano, hostis amore capta: sed perficiae lasciviae que poenasilico dedit. Filiae autem matri dissim iles, ascito [orig: ascit˘] foetore, pudorem conservarunt [orig: conservÔrunt], A. C. 612. Vide Varnefrid. l. 4. c. 38. Aimoin. l. 4. c. 5.

ROMILIA Tribus Romana, prima inter Rusticas seu nobiliores, sic dicta est, quod sub Roma essset, teste Varrone. Sext. Pompeius sic de illa, Romilia Tribus dicta, quod ex eo agro censebatur, quem Romulus ex Veientibus ceperat. Equo loco Onuphrius Comm. Reip. Rom. l. 2. colligit, hanc Tribum eam agri Romani partem obtinuisse, quae in Tuscia, prope Urbis moenia, inchoans, secundum flumen usque ad maris ostia trans Tiberim extendebatur. Meminit eius quoque Cicero, Orat. 2. Agrar. item 2. Verr. Fortem virum ex eadem familia, Q. Verrem, Romilia [orig: RomiliÔ] etc.

ROMILIUS Marcellus centurio duodevicesimae legionis, in Germania inferiore cum protegeret Galbae imagines, impetu militum abreptus vinctusque est. Tacit. l. 1. Hist. c. 56. postea initio [orig: initi˘] Imperii Vitellii occisus, c. 59.

ROMONUM vide ROMANUM

ROMUALDUS fundator et primus Abbas Ordinis Camaldulensis, Ravennas. Obiit A. C. 1027. aetat. 120. quorum 100. in solitudine transegit. Petr. Damianus, in eius vita. Baron, in


page 86, image: s0086a

Annal. Lucas Hispanus, etc. Item, Archiepiscopus Salernitanus, Auctor Chronici, Baronio ad A. c. 1084. et 1177. laudati in quo agit de rebus a M: C. usque ad A. C. 1177. gestis, quo [orig: qu˘] ille unus fuit ex Legatis Venetias missis, ad litem inter fridericum Barbarossam et Alexandrum III. componendam.

ROMULA [1] Antonin. Lazio Radtschach, pagus Liburniae, quasi medius, inter Seniam ad Meridiem et Sisciam ad Arctos et Caeciam supra 45. mill. pass. a Bibio 10.

ROMULA [2] arbor sub qua [orig: quÔ] Romulus et Remus pueri inventi sunt, erat autem ficus, Ovid. l. 2. Fastor. v. 411.

Arbor erat, remanent vestigia, quaeque vocatur
Romula nunc sicus, Rumina ficus erat.

ROMULEA *(rwmuli/a Stephan. urbs Samnitum in Italia, a Decio capta et direpta.

ROMULEJUS Titus vide Titus.

ROMULEUS Mons Palazzo maggiore, idem cum Palatino.

ROMULIANUM Lazio Ramzaret, pagus Daciae Ripensis, ad Tibiscum, apud Segedinum Urbem, ubi Galerius Imperator sepultus: sic a Romula matre dictus. Hic Imperator Geroicae natus et Callinici occisus est. Aurel. Victor, in Epit. c. 40.

ROMULIUS Pollio quum centesimum aetatis annum excessisset, rogatus ab Augusto Caesare, qua [orig: quÔ] ratione vigorem illum animi corporisque custodisset, Intus (inquit) mulso [orig: muls˘], foris oleo [orig: ole˘], Plin. l. 22. c. 24.

ROMULUS [1] Martis et Iliae filius, Numitoris nepos, Remi frater, eodem cum illo partu editus. Erat enim Numitori frater nomine Amulius praeferoci ingenio [orig: ingeni˘], qui non contentus, fratri natu maiori imperium praeripuisse, ut posteritati quoque suae tyrannidem stabiliret, Lausum, prolem illius masculam, interemit. Iliam quoque, ut spem omnem nepotum fratri eriperet, sub specie honoris Virginem vestalem legit, eoque [orig: e˘que] modo [orig: mod˘] perpetua [orig: perpetuÔ] virginitate damnavit. Haec tamen postea ex Marte (ut Romani credi voluerunt) gravida deprehensa, gemellos peperit, quos Amulius in Tyberim abici iussit, matrem autem vivam in ripa fluminis defodi. Verum cum id temporis Tyberis extra ripas restagnasset [orig: restagnÔsset], nec adire usquam ad iusti amnis cursum posset, qui mergendorum puerorum negotium susceperat, proxima [orig: proximÔ] eos alluvie, ubi postea Ruminalis ficus fuit, expositos reliquit. Quo in loco a Faustulo regii pecoris magistro inventi sunt, et Laurentiae uxori educandi traditi; quae quod vulgato [orig: vulgat˘] corpore quaestum faceret, ideoque Lupa inter pastores vocaretur, factus est locus fabulae, Romulum et Remum a lupa [orig: lupÔ] educatos fuisse. Lactantius, l. 1. c. 10. romuli nutrix lupa honoribus est affecta divinis. Et ferrem, si animal ipsum fuisset. cuius figuram gerit. Auctor est Livius Laurentiae esse simulacrum, et quidem non corporis sed mentis ac morum. Fuit enim Faustuli uxor, et propter vulgati corporis vilitatem Lupa inter pastores, i. e. meretrix, nuncupata est. Haec ille Non desunt tamen, qui veram belluam Romuli nutricem velint fuisse, non autem prostitutam Laurentiam. Strabo, qui Tiberii temporibus, e Ponti Regibus oriundus, clarissimus fuit, l. 5. *muqeu/ontai me\n e)c *)/areos2 gene/sqai tou\s2 pai=das2, e)kteqe/ntas2 d' u(po\ lukai/nhs2 o(raqh=nai skulakeuome/nous2. Iustinus, l. 38. c. 6. ex emendatione Dempsteri: Ipsiferunt conditores suos lupae uberibus alitos. Plin. l. 8. c. 17. Quae de infantibus ferarum lacte nutritis, cum essent expositi, produntur, sicut de conditoribus nostris a lupa, magnitudini fatorum accepta ferri aequius quam ferarum naturae arbitror. Adscribam in tyronum gratiam celebriores poetas. M. Tullius, l. 1. de Divinatione, c. 12.

Hic [orig: Hţc] silvestris erat Romani nominis altrix
Bellua. -- ---- ----

Propertius, l. 2. eleg. 6. v. 19.

---- ---- Tu criminis auctor
Nutritus durae, Romule, lacte lupae.

Idem, l. 3. eleg. 8. v. 51.

Eductosque pares silvestri ex ubere Reges.

Et l. 4. eleg. 1. v. 55.

Optima nutricum nostris lupa Martia rebus,
Qualia creverunt moenia lacte tuo [orig: tu˘].

Et eiusdem libri eleg. 4. v. 53.

---- Quem non sine matris honore
Nutrit inhumanae dura papilla lupae.

Ovid. l. 3. Fastor. v. 53.

Lacte quis infantes nescit crevisse ferino [orig: ferin˘]?

Martialis, l. 2. epigr. 75. v. ult.

A nostra [orig: nostrÔ] pueris parcere disce lupa [orig: lupÔ].

Iuvenalis, Satyr. 11. v. 104.

Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae.

Claudianus:

Hic patrius Mavortis amor, partusque notantur
Romulei, post amnis inest, et bellua nutrix.

Sidonius Apollin. Carm. 2.

Praebuit intrepido mammas lupa feta Quirino.

Hi postea cum adolevissent, an. aetat. 15. Festum Lupercalia


image: s0086b

instituerunt, posteaque de genere suo a Faustulo edocti Amulium trucidarunt [orig: trucidÔrunt]; avumque Numitorem in regnum restituerunt, Nec ita multo post collecta [orig: collectÔ] magna [orig: magnÔ] pastorum manu, urbem novam in Palatino monte, ubi educati fuerant, aedificant. Et quoniam tratres gemini erant, nec aetatis verecundia differentiam facere poterat, orta [orig: ortÔ] inter eos contentione, uter novae urbi nomen daret, et conditam imperio regeret, placuit rem avium iudicio permitti. Cumque Remo in Aventino vultures 6. Priores, Romulo autem in Palatino 12. sed posteriores apparuissent; illo [orig: ill˘] tempore, hoc [orig: h˘c] numero [orig: numer˘] se priorem esse asserente, exorta inter pastores primum altercatio est, quae deinde ad manus pervenit. Ibi Remus ictus cecidit. vulgatior fama est,ludibrio fratris Remum novos muros transiliisse: inde a Romulo, sive a Celere quodam militum tribuno, Romuli iussu, fuisse interfectum.

Moenia conduntur, quae quamvis parva fuere [orig: fuŕre],
Non tamen expeditt transiluisse Remum.

Solus itaque regno [orig: regn˘] potitus Romulus, ut urbem incolis frequentiorem redderet, Asylum aperuit. Senatores centum, quos ab honore Patres appellavit, conscripsit. Vicinis connubia negantibus, virgines, quae ad Consualium spectaculum convenerant, rapuit. Cecinenses bellum inferentes praelio [orig: praeli˘] vicit, regeque obtruncato [orig: obtruncat˘], Iovi Feretrio, opima spolia obtulit. Antemnates deinde et Sabinos praelio [orig: praeli˘] superatos in civitatem recepit. Fidenates acie fudit, et ad oppidum fugientes insecutus urbem eodem [orig: e˘dem] impetu cepit. Veientibus quoque, post adversam pugnam pacem petentibus, centum annorum inducias concessit. Hisce rebus gestis, legibusque egregiis conditis, cum Capreae paludem contionem haberet, ingente coorta [orig: coortÔ] tempestate, repente nusquam comparuit, Patrum, ut creditur, manibus discerptus, an. regni 38. Vide Liv. Hist. l. 1. Florum, l. 1. Velleium Paterc. Eutropium, Plutarchum, etc. Romulus autem et Remus a Ruma [orig: RumÔ], i. e. mamilla [orig: mamillÔ] dicti sunt, teste Festo [orig: Fest˘], Idem tamen alibi, Romulus et Remus a virtute hoc est robore appellati. Hinc Romuslus adiectivum: ut Romula tellus apud Virg. Aen. l. 6. v. 876. et Gens Romula apud Horatium, in Carm. Saeculari v. 47. Item Romuleus, ut urbs Romulea, apud Ovid. l. 15. Met. v. 625. Nic. Lloyd. Addo, quod idem Triumphum invenisse, Quadrigam in honorem Martis seu Quirini excogitasse [orig: excogitÔsse], bellicrepam saltationem instituisse, primum Anni mensem genitori suo dedicasse [orig: dedicÔsse] aliaque egregie fecisse, legitur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. passim. Quanta eius fuerit potestas, Tacitus indigitat Annal. l. 3. c. 26. Nobis Romulus, uti libitum, imperaverat: ob austeros tandem mores, per sicarios a Patribus subornatos, interemptus. Apud Festum unius tantum Romuli legis mentio est, quae tamen, an ei adscribenda, iure dubitat; quum Auctor is dicat (secundum lectionem Scaligeri) in legibus Regis Romuli et Tatii et Servii Tullii eam extare. Est autem haec, Sei. Parentem. puer. verberit. ast. oloe. plorassint. puer. Diveis. parentum. sacer. esto. sei. nurus. sacra. Diveis. Parentum. esto. Meminit tamen eiusdem Regis Legis de iudicibus Dionys. Halicarn. inquiens, romulus, postquam discrevit potiores ab inferioribus, mox legibus latis praescripsit, quid utrisque faciendum: Ut patricii sacra curarent, Magistratus gererent, ius redderent, secum Remp. administrarent, res urbanas obirent. Similiter Legis de Toga, a Romulo, latae, mentio apud Auctores priscos, Quisque demissam ad talos Togam in urbe habeto. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 32. et alibi.

ROMULUS [2] Sylvius aliis Alladius, decimus Rex Albanorum, ab Ascanio Aeneae filio: successit Agrippae, regnavit annos 19. eique defuncto subrogatus est Aventinus, Dion. Halicarnass.

ROMULUS [3] Consul cum Placido, an. Urb. Cond. 1095.

ROMULUS [4] Poeta. Auctor aliquot fabularum, ad imitationem Aesopi, quas Tibertino, filio suo, inscripsit.

ROMULUS [5] Amaseus, Bononiae docuit. Graece doctissimus, Xenophontem, Pausaniam etc. Latio [orig: Lati˘] donavit saeculo [orig: saecul˘] praeterito [orig: praeterit˘] vide Anton. Teissier, in Elogiis Volum. 1.

ROMULUS [6] Momyllus natus patre Oreste Gottho [orig: Gotth˘], postremus Occidentis imperator, Augustulus dictus. Vide Car. Sigonium de Imper. Occident. et Onuphr. Panvin. Apud Michaelem Glycam haec de Romulo isto legimus: Hic [orig: Hţc] mihi notabis illud ipsum imperium, quod sub Romulo initium habuerat, post M. CCC. III. annos iterum sub Romulo principe defecisse.

ROMUS [1] Ulyssis et Circes filius. Steph.

ROMUS [2] Aeneae ex Lavinia fil. a quo Romadenominata; secundum Apollodorum, in Euxenide. Antigonus, rerum Italicarum scriptor, Romum ait quendam, Iove conceptum, urbem condidisse in palatio, eique dedisse nomen Romae.

RONCALIA seu RONCALIAE locus Galliae Togatae ad Padum, apud Placentiam Urb. Sedes Curiae Gen.

RONCHUS apud Martialem, l. 1. Epigr. 4. v. 5. ubi de Roma.

Maiores nusquam ronchi

---- derisor est, censor superbus, seu derisio, censura. Ut apud eum idem l. 4. Epigr. 87. v. 7.

Nec ronchos metues maligniorum.

Alias stertentis sonus. Nasum enim, per quem is editur, irrisioni ac censurae dicatum esse, diximus supra.

RONCILIO oppid. Patrimonii S. Petri, tractus cognominis caput. ad Faliscum amnem 30. milliar. a Roma, Viterbium versus 10. antea sub Parmae Duce, nunc Pontifici subest; Ronciglione.