December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 72, image: s0072a

RIVARIUM seu US lacus Rhaetiae, vulgo Valensee, Glareano ad Caesarem, Vesenius. Vide supra in Riva.

RIVELLUM oppidum Lucaniae.

RIVERIUS Massonius summae pietatis et eruditionis vir, Ecclesiae Parisinae Reformatae prima iecit fundamenta: quibus superaedificarunt [orig: superaedificÔrunt] Iacobus Riparius, Andegavensis, tum Colongius, qui coetu aucto [orig: auct˘] Collegam sibi legit Antonium Sadeelem Baronem, Iuvenem non multum 20. annos egressum, sed eruditione et zelo [orig: zel˘] admirabiliem. Tempore lanienae Carolinae seu Parisiensis, a Moserello, Andegavi peremptus, obiit A. C. 1572. Comment. de stat. Relig. in Gall. Lectius in vita Sadeelis.

RIVETUS Andreas Pictavus San-Maxentinus, S. T. D. et in Acade. Lugd. Batav. Professor celeberrimus. Eius exstant Exercitationes in Genesin et Exodum: Praelectiones in Decalogum, etc. 3. Volum. in fol. Hunc, Virum Clarissimum et numquam satis laudatum, Belgicaeque Ecclesiae micantissimum lumen, vocat Garissolius. Symbolo [orig: Symbol˘] usus est: a)plw=s2 kai\ safw=s2. Vixit A. C. 1650. aetat. suae 79. currente, ipso [orig: ips˘] teste in Praefat. Vide Paul. Freherum Theatro [orig: Theatr˘] Viror. eruditione clarorum.

RIVI urbs Occitaniae, ad Garumnam, in limite Consoranorum, 7. leuc. supra Tolosam in Meridiem, fere 8. a Fuxio in Boream, Auscios versus 10. et 8. a Lugduno Convenarum in Ortum, Rieux. A re nomen habet, nimirum a Risae rivo vel amniculo, la Rize, qui oppidum paene undique cingit, et in Garumnam supra Tolosam cadit, non longe a Rivis; quod castrum Galli Rieux vocant, nomine a Rivulis aut Rivolis deducto [orig: deduct˘], et his in regionibus frequenti. Episcopalis est, et penultima inter sedes Episcopali Metropoli Tolosae subiectas, Rivensi Monasterio [orig: Monasteri˘] in id dignitatis evecto [orig: evect˘]: qua [orig: quÔ] dioecesi quaenam loca contineantur, vide hic [orig: hţc] paulo infra et plura de hoc loco, apud Valesium in voce Apamtae. LOCA DIOECESI RIVENSI, IN VOLCIS TECTOSAGIBUS COMPREHENSA. Arbustum l'Arboust. Carbo Carbonne. Galliacum castrum, Gailhat. Mariniacum Marinhas. Mons acutus Montagut. Mons altus Montaut. Rivi, civitas nova, castrum de Rivis: Item villa de Rivis, in veterib. Tabulis dicta. Serrae Seres. Turris la Tour. etc.

RIVIERA una ex tribus praefecturis ditionis Bilitionensis: quae cum exignos habeat proventus, hinc plerumque is, qui Bilitiono praefuit, postmodum Rivierae praeponitur. Vide in voce Bilitionum.

RIVIUS Iohannes Altendora-Westphalus, quo [orig: qu˘] loco [orig: loc˘] Albionem et Witekindum Saxoniae clarissimos Duces, iussu Caroli M. Baptismate tinctos tradunt, docuit magna cum laude ac fructu iuventutem studiis dicatam annos 25. Colniae, Zuiccaviae post Georg. Agricolam, et Ambergae, ad lectionem imprimis Terentii, quem Notis illustravit, illos adhortatus, si Latinae puritatis studio [orig: studi˘] tenerentur. A Georgio dein Saxoniae Duce in conliariorum numerum receptus ac institutioni Augusti, postmodum electoris adhibitus est: sed vitae aulicae pertaesus; Inspectionem Scholae Misnensis suscepit, defunctus A. C. 1553. aetat. 53. Scripta eius, que complura, enarrat in Elogiis Teissier, Part. I. Cognomen Altendoriensis, ut se a Veneto viro docto, qui praefationes in Diomedem Grammat. aliosque adornavit, sibi cognomine, distingueret, assumpsisse refert successor eius G. Fabricius Vita [orig: VitÔ] Ioh. Rivii.

de RIVO Radulphus, vide ibi.

RIVOGIA provinc. alias Navarrae, nunc Castellae veteris Rioia. Separatur ab Alava provinc. Ibero [orig: Iber˘] fluvio [orig: fluvi˘], Inter Navarram ad Ortum, et Castellam veterem ad Occasum et Meridiem. Eius urbs praecipuae Calceata.

RIVOLIUM oppidul. Pedemontii, in eolle, ad Duriam fluv. cum castro Ducum Sabaudiae, 5. milliar. a Taurino in Occidentem, Segusium versus; Rivoli.

RIUSIAVA Germaniae urbs, Ptolemaeo, vulgo Gengen. Alias Rhiusiava.

RIVULI Puellarum urbs Transylvan. 6. leuc. a Bistricia in Occidentem, etiam Rivulus dominarum, vulgo Banya.

RIVUS [1] vulgo RIZ, Monasterium Galliae in Arvernis dioecesique Claromontensi, quemadmodum et Celsinariae Ceusilanges aut Ceausilanges: quae ambo, ut et Romanum Monasterium Roman Monstier, Carum Locum, Ambertam Ambierte in Lugdunensi parochia, ac Silviniacam, partim instaurata, partima fundamentis exstructa esse, a S. Odilone, prodit vitae eius Scriptor, apud Hadr. Vales. in voce Celsinaria.

RIVUS [2] Francorum castrum Liguriae, in Ducatu Mediolanensi inter Alexandriam 12. et Astam 6. milliar. Refrancore.

RIVUS [3] Morentini vulgo Romorantin, castrum veloppidulum Galliae, ad Saleram maiorem in Secalonia, cuius caput habetur, in uno de sex Archidia conatibus Ecclesiae Aurelianensis: qui Archidiaconatus Secaloniae vocatur, et Rivum Morentini, Tauricaum in Secalonia Toury, Castellionem ad Carum, et Calvum Montem prae ceteris complectitur. Dicitur a Morentino rivo, seu amniculo, qui ibi loci Saleram auget. Hadr. Vales. Notit. Gall.

RIXA Ottonis III. Imperatoris e sorore neptis, nupsit Boleslai Poloniae Regis ab Imperatore creatifilio Mieczislao, circa A. C. 1000. Vide Crantz. Vandal. l. 2. c. 36. qui cum omnia ex uxoris consilio administraret, haec Polonis exosa, post mariti mortem, e regno profugit, cum Casimiro filio, A. C. 1033. Vide Cromer. Histor. Polon. l. 3. Sequutum est interregnum 7. annorum, caedibus et latrociniis plenum, quibus fatigati Poloni Casimirum et Monasterio Cluniacensi, in quod se abdiderat, revocarunt [orig: revocÔrunt], duris


image: s0072b

conditionibus a Benedicto IX. tum Pontifice Romano ipsis impositis. Vide quoque Auctorem Anonymum Hist. Orb. Terr. Georg. et Civ. c. 8.

RIXAMARAE populi Celtiberiae, apud Martialem, l. 4. Epigr. 55. v. 16. quo [orig: qu˘] Licinum, Hispanum Poetam, hortatus ad celebranda Celtiberiae loca, ea quamvis durius sonantia carmine comprehendit: memoratque inter alia,

Tutelamque chorosque Rixamarum
Et convivia festa Carduarum etc.

Ubi alii Rixamorum vel Risamorum legunt. Vide Risamori.

RIZON urbs et fluv. Illyriae.

RIZONITAE populi Illyrici, Liv. l. 45. c. 26.

RIZONICUS sinus Liburniae, Ptolem. Hodie Catharum.

RM. in nummis Honorii et Severi, Romae notat, Car. du Fresne de infer. aevi Numismatibus.

RO. in Gratiani nummis idem notat, quod RM. vide supra.

ROAGA filius Somer, 1. Paral. c. 7. v. 34. Latine saturatus, vel inebriatus meditatione, vel eloquio [orig: eloqui˘], aut abstractione, sive separatione.

ROALDENSIS Franciscus Marisilliaco [orig: Marisilliac˘] Gallus, Ius docuit Cadurci, cum Ant. Govea; dein Valentiae, tandem Tolosae; velut commune Oraculum undique consultus, ipsique Cuiacio ac Hottomanno tanti habitus, ut eum arbitrum litis, circa explicationem L. frater a fratre ff. De condict. Indebiti, eligerent. Obiit A. C. 1589. aetat. 70. ann. maerore ex Ioh. Steph. Durantii Parlamenti praesidis caede concepto [orig: concept˘]. Moriens, huius unius se paenitere dixit, quod aliquandiu in urbe versatus esset, in qua nullus bonis Literis honor haberetur. Thuanus Histor. Sammarth. et Anton. Teissier Elogiis. Vide et Franciscus.

ROAME melius RAME. Vide ibi. Inter Ebrodunum et Brigantium.

ROANA vide RHODUMNA; item RHOTOMAGUM.

ROANNOIS nomen illustris in Gallia Familiae, Latin. Rodumnii: ramus est stirpis Guffieriae. In hac enim Guilielmus, primus Cubicularius Caroli VII. pater fuit itidem Guilielmi, qui genuit Artum et Guilielmum, illum Dn. de Boisy ac Magnum Magistrum, hunc Dn. de Bonnivet et Admiralem Franciae. In quorum illius ramo nunc sunt tituli Ducum Rodumniorum seu de Roannois. Vide Phil. Iac. Spenerum, Theatr. Nobilit. Europaeae, Part. 2. p. 34.

ROATIUS Iohannes, vide Iohannes.

ROBA vestis seu tunica, apud citimae aetatis Sciptores, Gallis Robe. Inprimis vero sic dictae sunt vestes, quibus Reges ac Principes Palatinos proceres donare consuevere [orig: consuevŕre], hinc festiva indumenta vocatae Matthaeo Westmonasteriensi et Matthaeo Patisio A. C. 1201. Ex iis vero quaedam Robes dei Compaignie dictae leguntur, forte quod eminentioris conditionis personis darentur, quae in comitatu Regis vel Reginae morabantur. Qui itaque Robas accipiebant ab aliquo, de eius familia censebantur. In Statutis Secundis Roberti I. Scotiae Regis, c. 34. ž. 2. Repelluntur etiam ab acquietatione, inquisitione et assisa ---- Dominus, Ballivus, nec aliquis gerens Robas Domini etc. Vide quoque supra Liberatio, et Pallium. Unde Robare, in LL. Burgorum Scoticorum c. 92. ž. 1. robam auferre, Gallis hodieque Desrober. Vide plura hanc in rem. apud Car. du Fresne Glossar. et Dissertat. 5. ad Ioinvillam p. 160.

IMPERATORES ROMANI.

ROBERTUS [1] Imperator Occidentalis cognomine Parvus, Princeps Palatinus, Dux Bavariae fuit. In locum Wenceslai ignavi sustitutus, A. C. 1400. Aquisgranenses proscripsit ac ad obsequium perduxit, Venceslao bellum movit. Italiam, ut Galeatium dominatum invadentem, compesceret, intravit, sed. Italorum perfidia [orig: perfidiÔ], clade in agro Brixiano affectus, domum rediit; Germaniam pacavit, Obiit Oppenhemii A. C. 1410. Heidelbergae, ubi Academiam fundaverat, sepultus. Trithem. in Chron. Cuspinian. in Ruperto, etc.

ROBERTUS [2] Cortenaeus Imperator Constantinopolitanus, Petro Patri, ex Iolanta Hannonica, successit, A. C. 1224. Hic, cum nobili cuidam Burgundo uxorem rapuisset, ille aulam ingressus, auribus naribusque hanc truncavit, matrem vero, rei consciam, in mare dedit praecipitem. Obiit in Achaia, reversurus ex Italia, ubi coronatus fuit a Gregorio IX. Constantinopolim, A. C. 1234. Sanut. Histor. Orient. l. 2. Part. IV. Sabellic. Historia Constantinop. Elondus, Spondus, etc.

ROBERTUS [3] Galliae Rex primus huius nominis, secundum quosdam, unus est ex maioribus Galliae Regum, qui a Childebrando, filio Pipini Crassi, descendunt. Pater Nebelongi, Avus Theodeberti, qui genuit Robertum I. Comitem et Marchionem, Dominum Saissii, in Biturigibus. Hic ex Agane, filia Vicfredi Comitis Bituricensis, suscepit Robertum II. Fortem, Ducem et Marchionem Franciae, qui Infidelibus generose, pro Patria, se opposuit: Maccabaeus sui temporis dictus. Obiit in praelio, contra Normannos, in Andibus, A. C. 867. Ex Adelaide, filia Ludovici Pii, Eudis et Roberti pater: quorum ille, Rex Galliae coronatus, regnum Carolo Simplici reddidit: cuius bonitate abusus Hagano, Procerum odium in eum concitavit, qui A. C. 920. eum throno [orig: thron˘] deturbare decreverunt. Horum caput Robertus, A. C. 922. coronam sibi vindicavit, sed a Carolo in Suessionibus victus et propria [orig: propriÔ] huius manu occisus est, A. C. 925. Ex Beatrice Veromandua, filia [orig: filiÔ] Herberti I. pater


image: s0073a

Hugonis M. qui Hugonem Capetum genuit, et Emmae, quae Rodolpho, post mortem Roberti, coronato, nupsit, Flodoardus in Chron. etc.

ROBERTUS [4] Galliae Rex, cognomine Sanctus, Devotus, et Sapiens, filius Hugonis Capeti, vivo [orig: viv˘] Patre coronatus, A. C. 988. ei successit, A. C. 997. Maritus Berthae, matris suae lustricae, et consobrinae filiae Conradi Burgundiae Regis ex Mathilde Francica, eam sententia [orig: sententiÔ] Gregorii V. dimittere coactus, duxit Constantiam Blancam, filiam Guilielmi, Comitis Arelatensis et Provinc. quae superba admodum et ferox, prudentia [orig: prudentiÔ] mariti coercita est Eundem Campaniae Comit. turbas daturum compescuit, Ottonem Guillelmum, Comitem Trans-Arainum, Burgundiae Ducatum invadere parantem, vioit: Senonum urbem, Renardo Comiti, quod Archiepiscopum durius tractasset [orig: tractÔsset], eripuit: Paceque regno data [orig: datÔ], literas fovit, templa exstruxit, etc. Coronari dein Hugonem primogenitum suum curavit, A. C. 1016. quo [orig: qu˘] A. C. 1026. defuncto [orig: defunct˘], Henricum Iuniorem ei surrogavit, frustra obnitente regina [orig: reginÔ], quae minimum natu Robertu, Burgundiae Ducem, promotum ibat. Obiit Meloduni, A. C. 1031. aetat. 60. Glaber in Hist. Helgald. Fleuriacensis, in vita Rob. Dupleix et Mezeray, Hist. Gall.

ROBERTUS [5] I. Burgundiae Dux, Caput Lusitaniae Regum, filius fuit Roberti Galliae Regis ex Constantia, quae illum ad Galliae regnum frustra evehere conata est. Magni suo [orig: su˘] aevo [orig: aev˘] nominis, obiit A. C. 1075. ex Adelaide, pater Henrici, cuius filius Henricus Comitum et Regum Lusitaniae stirps fuit, etc.

ROBERTUS [6] II. Rex quoque Thessalonicae titularis, tertius filius Hugonis IV. huic, exclusis sororibus, successit. Obiit A. C. 1309. Successit ei Eudes IV. Duchesnius Histor. Burgund. Sammart. Hist. General. Gallic.

ROBERTUS [7] filius Ludovici VI. ex Adelaide Sabaudica, stirps familiae regiae Druidensis; Hanc enim urbem et Comitatum appennagii loco [orig: loc˘] accepit. Ex vidua Molonis, Pater Roberti II. qui obiit A. C. 1218. Pater ex Iolanta Roberti III. qui genuit, inter alios, Iohannem I. patrem Roberti IV. mortui, A. C. 1282. etc. Vide Sammart. Hist. Geneal. fam. Gall.

ROBERTUS [8] filius Ludovici VIII. ex Blanca Castellana, stirps Comitum Atrebatensium et Eusianorum. Cognomine Bonus et Strenuus. Fratris in expeditione sacra comes, occisus est Massutae, A. C. 1250. Ex Mathilde Brabantina, pater Roberti II. Nobilis, qui in praelo Gurtracensi obiit A. C. 1302. aetat. 54. Hic ex Amicia Cortenaea, suscepit Philippum, Robertum et Mathildem, quorum primus Robertum III. genuit, qui ab amita in foro victus, miris modis Galliam turbavit, Eduardi III. partes amplexus. Hic pluribus vulneribus in Armorica, cum Venetias Galli recuperarent, acceptis, obiit Londini. A. C. 1343. aetat. 54. Ex Iohanna, filia Caroli Valesii, pater Iohannis. Comitis Eusiani, Caroli Comitis Longavillani, etc.

ROBERTUS [9] filius sextus Ludovici IX. ex Margareta Provinciali, Comes Claromontanus, Caput familiae Borboniae. Ex Beatrice Burgundica, fil. Iohannis et Agnetis Borboniae, pater Ludovici I. Ducis Borbonii, etc. Pietate et clementia [orig: clementiÔ] inclitus, obiit A. C. 1318. Pet- Matthaeus Hist. S. Ludovic. Sammart. Hist. Geneall. Gall.

ROBERTUS [10] cognomine Sapiens et Bonus, Neapolis, Hierosolymae et Siciliae Rex, Comes Provinciae, tertius filius Caroli II. Claudi, praelatus a Clemente V. Carolo II. Chariberto Hungariae Regi suo ex Carolo Martello, maiori natu fratre, nepoti. Cum Henrico VII. Imperatore a Papa in illum concitatus, rem habuit, sed inde feliciter se explicuit. Obiit Neapoli, A. C. 1343. aetat. 64. regni 33. Literatorum Maecenas, a Petrarcha, Epitaphio [orig: Epitaphi˘] ornatus. Cum heredes non haberet ex se natos, praemortui enim sunt, neptem suam Iohannam, ex Carolo genitam, heredem instituit. Petr. lib. 2. rer. memor. Summoneta Hist. Neapol. Nostradam. et Bouchaeus, Histor. Prov. etc.

SCOTIAE REGES.

ROBERTUS [11] Brussius I. Scotiae Rex, ex posteris Davidis I. ad successionem vocatus, aemulum sensit Iohannem Balliolum, qui regnum, Anglorum ope, occupavit: inde a Bruissio pulsus, qui obiit A. C. 1329. regni 23. Pater Davidis II.

ROBERTUS [12] II. Davidi II. improli successit, filius Walteri Stuardi, Magni Scotiae Seneschalli, ex Maria filia Roberti Brussii Regis, Obiit A. C. 1390. regni 20. Ei natus est, ex Isabella Murth

ROBERTUS [13] III. qui, nomine Iohannis, ob odium Iohannis Ballioli, omisso [orig: omiss˘], Patris nomen assumere a Scotis compulsus, obiit A. C. 1406. regni 16. ex maerore, quod filius eius, qui postmodum Iacobus I. fuit, in Anglorum manus pervenerat, Lesseus et Buchanan. Hist. Scot. Duchesn. Hist. Angl.

NORMANNIAE DUDCES.

ROBERTUS [14] I. Normanniae Dux, in baptismohoc nomen accepit, cum prius Rollo, seu Rodolphs vocaretur. Caput Danorum, seu Normannorum, qui saeculis 9. et 10. Galliam tantopere afflixerunt: his Carolus Simplex partem veteris Neustriae, postmodum Normanniam vocatam, concessit, simulque Gislam filiam Rolloni elocavit. Obiit A. C. 917. vel 920. Pater ex Popa, uxore priore, Guilielmi I. Longi Ensis.

ROBERTUS [15] II. filius Richardi II. successit fratri Richardo III. Obiit Nicaeae, ex itinere Orientis rediens. A. C. 1035. pater ex Helleva, nobilis cuiusdam uxore, Guilielmi Nothi, Angliae Regis; cui ex Mathilde Flandrica genitus est

ROBERTUS [16] III. quam Normanniae Ducem creavit, A. C. 1087. Anglia [orig: AngliÔ] alteri filio, Guilielmo II. Rufo concessa [orig: concessÔ]. Robertus, in


page 73, image: s0073b

Oriente accepto [orig: accept˘] de morte fratris nuntio [orig: nunti˘] domum rediit, hereditatem aditurus, sed ab Henrico, fratre minore, qui regnum iam invaserat, victus, A. C. 1106. captus, et in vinculis, occisus est. Polydorus Virg. Duchesnius Hist. Angl.

ROBERTUS [17] Guischardus, Normannus, Apuliae et Calabriae Dux. Cum enim Tancredus Hautevillanus, Normannus nobilis, numerosam haberet familiam, non vero aeque magnas opes: filiorum duos in Italiam misit, Fierebras, et Druis, dictos, qui Pandulfo, Capuae Domino, se addicentes, aliis postmodum iuncti, Saracenis in Sicilia blelum movere inceperunt, quod cum feliciter succederet, fratres suos amicosque e Normannis, ad periculi gloriaeque societatem vocarunt [orig: vocÔrunt]. Inter quos Robertus eminens, victis saepius hostibus, post varias fortunae vices, obiit, A. C. 1085. aetat. 62. Pater Boemundi in bello sacro celeberrimi, et Rogerii, qui Apuliam et Calabriam nactus est. Andr. Duchesnius, in T. Script. Norm. Baron. in Annal. Vide etiam in voce Wischardi.

ROBERTUS [18] I. Flandriae Comes, dictus Friso, secundogenitus Balduini V. ex Adelaide, filia Roberti Galliae Regis, frater Balduini VI. Huius demortui A. C. 1070. filiorum Arnolphi et Balduini Tutor constitutus, matre eorum Richilda [orig: RichildÔ] Hannonica [orig: HannonicÔ] expulsa [orig: expulsÔ], ditiones ipsemet occupavit. Arnolphum III. Infelicem, Philippi I. Galliae Regis copiis suffultum vicit et occidit, A. C. 1071. Dein, cum Philippo pace facta [orig: factÔ], victo [orig: vict˘] quoque Balduino [orig: Balduin˘], hunc Hannonia [orig: HannoniÔ] contentum vivere coegit. Ex Gertrude Saxonica, natus ei

ROBERTUS [19] II. qui Hierosoly mitanus dictus, expugnationi Urbis huius, sub Godofredo Bullionaeo, interfuit. Obiit, ab equis conculcatus, in praelio, inter Ludovicum Crassum Galliae Regem et Theobaldum Comitem Campaniae, commissae, A. C. IIII. Ex Clementia, filia [orig: filiÔ] Guilielmi. Comitis superioris Burgundiae et sororis Calixti II. pater Balduini VII. Ordericus Vitalis, Hist. l. 11. Dionys. Salvagus, Annal. Flandr. etc.

ROBERTUS [20] fil. Walravii Comitis Nassovii, rami Dilleburgensis, patri defuncto A. C. 1110. in ditione successit; arcem Nassoviam instauravit, obiit A. C. 1120. Pater Walravii et Friderici, qui vivo [orig: viv˘] adhuc Patre interfectus est. Cyriacus Lentulus in Geneal. Principum Nassoviae MS. Vide quoque infra Rupertus.

VIRI ILLUSTRES ET CLARI.

ROBERTUS [21] Episcopus Namnetensis, Patriarcha Hierosolymitanus, ibi A. C. 1227. usque ad A. C. 1247. praefuit: Successit ipsi Iacobus Pantaleo.

ROBERTUS [22] Fundator Ordinis Cisterciensis, A. C. 1098. Ab Honorio III. inter Sanctos receptus. Chrysostomus Henriquez, in Fascic. et Menol. Cisterc.

ROBERTUS [23] Antissimodorensis Monachus. Composuit Chronicon, a Mundo condito, usque ad A. C. 1200. a Nicolao Camusato editum, A. C. 1608. Trecis.

ROBERTUS [24] Arbrissellus fundator Ordinis pontis Everardi, A. C. 1100. Obiit A. C. 1117. Morerius in Dict. Historico.

ROBERTUS [25] Baconus Presbyter Anglus, Theologiam Oxonii docuit, magna cum laude. Glossas in universam Scripturam edidit; porro commentatus est in Psalmos, scripsitque homilias, et vitam Edmundi Cantuariensis, Praeceptoris sui. Obiit A. C. 1248. Matth. Paris. in Histor. N. Trivetus, in Chron. Brianus Twynus, l. 3. de antiq. Acad. Oxon. Middendorp. de Acad. l. 2. Pitseus, de Illustr. Angl. Script.

ROBERTUS [26] Balaeus ICtus insignis Londinensis. Scripsit Urbis huius Chronicon, tractatum de eius privilegius et Consulibus: Alphabetum Sanctorum Angliae et Historiam Eduardi III. Alius, dictus Iunior, Carmelita Anglus: Condidit Annales sui Ordinis, vitam Eliae, Simonis Stockii, Obiit., A. C. 1505. Pitseus, de Illustrib. Angl. Scriptor.

ROBERTUS [27] Bastonus vel Bestonus, Carmelita Anglus, Principibus gratus, Eduardo I. inprimis, a quo in Scotiam deductus est, cum Rex hic Iohannem Balliolum regno [orig: regn˘] exueret. Huius postmodum victorias carmine prosequi, coronatus enim Poeta fuit, iussus est, A. C. 1304. Sed, paulo post, a Roberto Brussio captus, aliud in Scotorum laudem componere est coactus. Obiit A. C. 1310. aliis quoque scriptis inclitus. Baleus, in Script. Britann. Cent. 4. c. 92. Pistseus, de Illustr. Angl. Scriptor. etc.

ROBERTUS [28] Capito seu Greathead, Anglus. Theologorum et Philosophorum sui saeculi facile princeps, ad Episcopatum Lincolniensem evectus est. Literatorum Maecenas; Scripsit Commentarios in S. Biblia, tractatus Theologicos, Epistolas, etc. Obiit A. C. 1253. Matth. Paris. in Histor. Possevin. in Apparat. Pitseus et Baleus, de Scriptor. Angl.

ROBERTUS [29] Clemens Vastiniensis Gallus, a Ludovico Iuniore filii sui Philippi Augusti educationi admotus, huic postmodum a consiliis et arcanis fuit. Obiit A. C. 1182. Frater Aegidii Clementis, qui similiter Minister status fuit, et Garmondi Abbatis. Pater Alberici et Clementis, Marescallorum Galliae. Vide Autueil. Hist. Min. Stat.

ROBERTUS [30] Cenalis Episcopus abrincensis, magno in pretio, apud Franciscum I. Composuit Historiam Gallicam, quam Henrico II. inscripsit: Historiam item Ecclesiar. Normaniae. Porro scripsit contra Formulam Interim, a Carolo V. Imperatore publicatam: opus de ponderibus et mensuris, etc. Obiit A. C. 1560. Parisiis, Morerius in Histor. Diction.

ROBERTUS [31] Garnerius Gallus, in Poesi patria excelluit. Scaevola Sammart. l. 4. elog. Vide Garnerius.

ROBERTUS [32] Holkotus Dominicanus Anglus, Theologiam


page 74, image: s0074a

Oxonii docuit, Commentariis in S. Scripturam, etc. Inclitus. O. biit peste A. C. 1349. Leand. Alb. et Antonius Senensis, de Vir. Illustr. Ord. Domin. alphonsus Fernandesius, Pitseus, etc.

ROBERTUS [33] Leicestriensis Franciscanus. Philosophus, Theologus et Orator insignis, obiit A. C. 1349. in Anglia. Scripsit Comment. in Magistrum Sententiarum; item de Ratione temporum; de Computo Hebraeorum: de Computo Latinorum: de Paupertate Christi, etc. Willot. Athen. Franc. Leland. et Pitseus, de Scr. Ill. Angl.

ROBERTUS [34] de Monte Abbas Montis S. Michaelis in Normannia, Principibus Magnatibusque gratus. Ab Henrico II. Angliae Rege et Normanniae Duce maximis negotiis adhibitus, iussu Alexandri III. Pontificis Concilio Turonensi interfuit. Scripsit Historiam sui Monasterii, aliaque plurima, quorum pauca quaedam supersunt. Obiit, A. C. 1186. Idem forte fuit qui continuavit Chonicon Sigeberti, quod Vossio non videtur. Possevin. in appar. S. Voss. in Hist. Lat. l. 2. c. 52. et 55. etc.

ROBERTUS [35] Pullus Cardinal. Anglus, floruit A. C. 1146. Civilibus bellis pulsus in Galliam venit, ubi magno cum successu studiis incubuit. Dein in Angliam redux, Restaurator Acade miae Oxonensis dici meruit, novis eo Professoribus vocatis. Scripsit Sententiarum de Trinitate libros 8. In Apocalypsin: In aliquot Psalmos: de Contemptu Mundi, etc. Ioh. Rossius, de Acad. Leland. et Pitseus, de Ill. Angl. Scriptor. Possevin. in appar.

ROBERTUS [36] de S. Remigio Monachus Abbatiae S. Remigii Remensis, floruit saeculo [orig: saecul˘] 12. Itinere in terram sanctam suscepto [orig: suscept˘], scripsit historiam belli a Gallis, sub Godofredo Bullionaeo, contra Saracenos gesti: Orsus a tempore Concilii Claromontani, cui Auctor interfuit, usque ad captam Hierosolymam, et ulterius usque ad A. C. 1099. Acta etiam Conciliorum collegit. Vixit adhuc A. C. 1120. Trithem. de ser. Eccl. Possevin. in appar.

ROBERTUS [37] Sorbonus Fundator Collegii, a nomine suo dicti, Parisiis. Canonicus Ecclesiae Parisiensis, Eleemosynarius et Confessionarius Ludovici IX. ab hoc magno in pretio habitus est. An. dein 1253. instituit Collegium Sorbonicum, in Universitate Parisiensi, ubi Theologia doceretur, celeberrimu. Scripsit de Conscientia, de Confessione, et Iter Paradisi. Obiit A. C. 1271. Ioinvilla, in vita S. Ludovici, c. 94. Tillet. in Chron. etc.

ROBERTUS [38] Stephanus Paristensis, Typographus sui saeculi celeberrimus, tum impressis nitidissime, tum oditis proprio [orig: propri˘] Marte scriptis, de re literaria, praeclarissime meritus. Hebraice, Graece et Latine doctissimus; Auctor Thesauri Linguae Graecae, operis excellentis, Grammaticae, et Commentariorum in Euangelia: Novam quoque Bibliorum versionem adornavit, etc. Ob purioris religionis cultum, in Gallia parum tutus, Genevam se recepit, A. C. 1547. ibique obiit, A. C. 1559. aetat. 56. Parisiis in effigie exustus. Frater Caroli, celebris Medici Parisiensis, pater Henrici et Roberti: quorum ille Franciscum et Robertum genuit, qui Graecae et Latinae poeseos peritissimus, commercio [orig: commerci˘] virorum literatorum, sub initium huius saeculi, celebris fuit, Gesner. in Biblioth.

ROBIGO sive RUBIGO, Dea Romanorum, quae ideo colebatur, ut vitinum segetum, quod robiginem, sive rubiginem vocant, averteret. Varro l. 1. de R. R. c. 1. Robigum Deum facit, vide infra, eumque Florae coniungit, cui etiam Robigalia festa publice instituta asserit. Horum meminit Columella, l. 10. qui totus constat ex carmine:

Hic mala rubigo virides ne terreat herbas,
Sanguine lactantis catuli placatur, et extis.

Plin. l. 18. c. 29. Haec sacra a Numa Pompilio fuisse instituta, anno [orig: ann˘] regni eius undecimo [orig: undecim˘] tradit, eaque ait ad 7. Cal. Maii celebrari solita, quo [orig: qu˘] tempore segetes rubigini maxime sunt obnoxiae.

ROBIGUS Deus apud Romanos, qui robiginem a segete averruncare credebatur, teste Varrone de L. L. l. 5. memoratur A. Gellio, l. 5. c. 12. his verbis: In istis autem Diis, quos placari oportet, uti mala a nobis vel a frugibus natis amoveantur, Averruncus quoque habetur et Robigus. Rubigo autem tum segetes laedit, cum udos imbre culmos Sol ardens torret, sicut Plut. de prim. frig. testatur, Contra tamen Plin. l. 18. c. 28. plerique dixere [orig: dixŕre] rorem inustum Sole acri, frugibus rubiginis esse causam, et carbunculi vitibus: quod ex parte falsum arbitror omnemque uredinem frigore tantum coinstare, Sole innoxio [orig: innoxi˘]. Vossius hac de re ita habet, Idolol. l. 3. c. 11. Huic Lunae filiae (Rorem intelligit) sua quoque sunt incommoda. Nam si in segetem impluerit, nec defluxerit calore Solis, in ea putrescit, unde vitium segetis robugo: cui averruncando praefectus a Gentilibus Robigus: quam alibi Rubigum idem vocat. Ei sacra instituit Numa Pompilius, canisque et ovis extis sacrificari voluit. Ovid. Fast. l. 4. v. 907.

Flamen in antiquae lucum Rubiginis ibat,
Exta canis flammis, exta daturus ovis.

Lucum et aedem in regione V. ponit Panvinius, aedem via [orig: viÔ] Nomentana [orig: NomentanÔ], extra portam Catulariam. De cane caeso, et quidem lactente, etiam Columella, l. 10. sic loquitur,

Hinc mala rubigo virides ne torreat herbas,
Sanguine lactentis catuli placatur et extis.

Rufi debuisse esse coloris, indicat Festus: Catularia porta Romae dicta est, quia non longe ab ea ad placandum Caniculae sidus frugibus inimicum, rufae canes immolabantur, ut fruges flavescentes ad maturitatem perducerentur. Diem sacrorum, vide in voce Robigo. Ad Imitationem Romanorum Rhodii quoque Deum habuere [orig: habuŕre], qui rubiginem propelleret. Templum enim iis Apollinis Erythibii, quo [orig: qu˘] nomine Graecos rubiginem denotare notum. Anton. Thysius ICtus


image: s0074b

Not. in Gell. loc. cit. Vide hanc in rem plura apud Salmas. ad Solin. p. 433.

ROBINSON Hugo Anglus, Archididascalus Scholae Wintoniensis primum exin Theologiae Professor, Ecclesiae Wellensis Ganonicus, et Archidiaconus Glocestriensis, Theologus eruditus et in Historiis antiquis optime versatus. Obiit. A. C. 1655. Edidit Preces, Rhetoricam, Antiquae Historiae Synopsin, Foederis Sollennis Vindicias. Ant. a Wood Histor. et Antiqq. Academiae Oxoniensis. Memoratur et Robinsonus Henrico Pastor Leidensis, qui omnium Separatistarum doctissimus ac modest issimus, optimam operam navavit [orig: navÔvit] in refutandis Arminianis, atque ad Amesio et Parkero [orig: Parkŕro] in viam revocatus, rigidas Separatistarum opiniones mitigaverit, et Semi-Separatismum fundaverit. Unde Semi-separatistae orti, qui et ab illo Robinsoniani primum, dein et Independentes sunt dicti; de quibus hoc in universum tenendum esse ait: Eos in doctrina nihil vel parum, in nullo saltem fundamentali articulo, discrepare ab aliis Reformatis Ecclesiis. Ceterum maiorem puritatem, vitae sanctitatem et perfectionem prae se ferre. Vide illum Historia [orig: HistoriÔ] Eccles. Novi Testim. Periodo [orig: Period˘] III. Artic. 3. ut et supra, voce Independentes.

ROBIUS in veter. Inscr. bovis vitulique epitheton, a rufo colore, quem canqo\n appellant Graeci. Vide infra Succidanta.

ROBOAM fil. Solomonis, huic in regno Israelis successit, A. M. 3060. cuius cum avaritiam et crudelitatem Iudaei, quibus imperabat, ferre nullo [orig: null˘] modo [orig: mod˘] possent, ab eo defecerunt ad Ieroboam, praeter 2. tribus, Iudae scil. et Beniamin, quae regni divisio in posteris etiam regibus duravit. Obiit, postquam a Sisaco quoque Aegypti Rege victus et omnibus thesauris exutus esset, A. M. 1076. regni 17. aetat. 58. Vide Historiam eius, 1. Regum c. 14. v. 21. s. 2. Paralip. 12. v. 13. s. adde Torniel. Salianique Chronol. Latine, dilatans populum, aut latitudo, vel platea populi, sive odor, vel odorans cum populo. Ioseph. l. 8. *to\n tro/pon a)la/zwn a)nh\r kai\ a)no/htos2, kai\ dia\ to\ mh\ prose/xein toi=s2 patrw/ois2 fi/lois2, th\n a)rxh\n a)pole/sas2. Ideoque ou)k a)/cios2 th=s2 a)rxh=s2 Suidae dicitur.

ROBORA vicus Belsiae, ad Vegram amnem; Rovures. Alias oppidul. satis cultum et antiquum, ubi Druidae sacra faciebant. Vix dimid. leuc. ab Aneto castro et ab Ebura fluv. 3. a Drocis in Ortum, fere 2. ab Hodano, 14. a Lutetia in Occasum.

ROBORARE apud Flav. Vosisc. in Aureliano, c, 33. Templum solis fundavit et Pontifices roboravit; est munire et dotare salariis, privilegiis et opimis annuis reditibus. Sequitur enim Decrevit etiam emolumenta Architectis et Ministris. Eadem [orig: EÔdem] notione solidare dixit Cassiodorus, Variar. l. 3. Ep. 31. unde solidum, pro mercede apud recentiores, hodieque Germanis sold et solidati milites Gallis soldats, Fulcire legitur, in Cod. Theodos. de filiis militar. Apparitor. et veterator. l. 11. et vide Salmas. ad Vepisci locum, et ad Solin. p. 156.

ROBOREA Familia vulgo de Reviero seu de Rouvere, inter Italiae illustres, multum incrementi debet Sixto quinto et Iulio II. qui ex ea Pontifices lecti sunt. Huius frater Ioann. Dux Sorae, duxit Ioannam Montfeltriam, Guidi Ubaldi qui Monefltrios morte sua [orig: suÔ] clausit A. C. 1508. sororem, et ob eam Ducatum Urbini in domum suam intulit, quam ultima terminavit Victoria, Ferdinando II. Mediceo, Magno Duci Florentiae, qui tamen Ducatum, Pontificiae Camerae ob defectum masculorum adscriptum, uxorio [orig: uxori˘] nomine obtinere nondum potuit, nupta. Eius Maiores vide apud Spenerum, Theatro [orig: Theatr˘] Nob. Eur. Part. III. p. 37.

ROBORETUM oppidul. ditionis Tridentinae; Roboreid, sub Venetis, 26. mill. pass. a Verona in Boream, Tridentum versus, 12. a Benaco lacu in Ortum. Item, urbs Episcopalis Ultoniae, ab Armaca 40. mill. pass. Hibernic. Boream versus, Dury, seu Derry: quae et novum Londinium, vulgo London Derry, ob Anglorum Coloniam eo deductam.

ROBORTELLUS Franciscus Utinensis, literas Humaniores docuit Lucae, ubi homicidii convictus solum vertere iussus est. Dein Pisis, Venetiis, Bononiae ac tandem Patavii, tanta cum lude idem munus obiit, ut Lil. Greg. Giraldi elogio [orig: elogi˘] Pater elegantiarum et Decus novem sororum meruerit appellari, Poesi Graeca [orig: GraecÔ] Latinaque [orig: LatinÔque], et enarratione praecipuorum utriusque LL. Scriptorum incltus. Verum superbus, vanus, obtrectator, tum aliorum, tum Sigonii, Alciati et Egnatii inprimis. Cum insignis alias Orator esset, parentaturus tamen Carolo V. in exordio statim orationis obmutuit, neque ullatenus eam continuare potuit. Obiit A. C. 1567. aet. 51. Scripsit plurima, quae inter Tract. eius de Historia mire placet Keckermanno de Histor. reliqua vide sis in Elogiis Anton. Teissier Part I.

ROBUR [1] Ammian munimentum in suburbio Basileae: Rotthauss, Simlero. Sic autem castrum vocatum est a Valentiniano Aug. contra Alamannos, aedificatum. Quod in loco fuisse Urbis Basileae, ubi nunc summum Templum, contendit Chr. Urstisius in Epit. Hist. Basil. eoque [orig: e˘que], sive a primis sive a posterioribus Hunnis destructo [orig: destruct˘], aut alia [orig: aliÔ] quadam [orig: quÔdam] temporum iniuria [orig: iniuriÔ] deleto [orig: delet˘], tum demum Basilicam maiorem illius Ecclesiae ibi erectam, Basileam enim tum eum occupasse [orig: occupÔsse] tractum fontium scatebris irriguum, qui in convalli iuxta Birsicum torrentem, a Sallina turri Salizthurn versus inferiores Spalas atque ultra protenditur, facile ostendi potest: Propinquum igitur castrum hoc Basiliae fuit, quod ab accolis, i. e. Basiliensibus, Robur dictum fuisse, Marcellinus testatur. Nec abludit hodierna appellatio, qua [orig: quÔ] Cathedralis Ecclesiae arcam, Germanico [orig: Germanic˘] idiomate aufs Burg nuncupant: in Episcopalibus quoque diplomatis idem locus in Castro vocatur. Sic enim Petrus Episcopus synodo [orig: synod˘] habita [orig: habitÔ] A. C. 1297. pro conservanda libertatis Ecclesiasticae immunitate, vetans, ne intra terminos Castri sive Atrii Ecclesiae Basil. alicui Canonicorum vis


image: s0075a

fiat, Castri talem determinationem assignat, A porta Rodolfi Craftonis Canonici, usque ad Curiam Praebendalem Bertoldi de Weissenberg in longitudinem et ab hac in latitudinem, usque ad Curiam Praebendalem Ioh. de Diessen ab una parte. In alia vero parte a Cu. ria D. R. Crafionis, usque ad extremitatem Cariae Praebendalis D. de Gundoltzheim. Adde, quod anno [orig: ann˘] 1576. cum cella vinaria eo [orig: ] loco [orig: loc˘] effoderetur, numismata aliquot aenea Romanor. Imperator. imaginibus signata, reperta sunt, qualia apud Augustanos Rauricos reperiuntur, quae significationem aliquam priscae habitationis dare potuere [orig: potuŕre]. Hactenus Urstisius.

ROBUR [2] teste Festo [orig: Fest˘], in carcere is locus, quo praecipitatur maleficorum genus, quod ante arcis robusteis includebatur. In Tacit. l. 4. Annal. c. 29. Robur videtur potius supplicii locus, quam custodiae. Calpurnius declamator, Decl. 5. Video carcerem publicum saxis ingentibus structum angustis foraminibus tenuem lucis umbram recipientem. Inhanc coniectirobur Tullianum prospiciunt: et quoties iacentes ferrati postis stridor excitat, exanimantur, et alienum supplicium aspectando suum discunt. Ex quo clare discitur Robur hoc in Tulliano fuisse, i. e. carceris inferiore loco. Nempe una fuit, ex carceris praecipuis partibus, sicut altera Tullianum, utraque supplicii locus. Strangulatio quippe, quae laqueo [orig: laque˘] fiebat, in Tulliano; praecipitatio, in Robore, peragebatur: quorum illud Dungeon, hoc strong hold Anglice dicas: Es sicut communiter Robur, ita quandoque Codex robustus, Plaut. Poenulo [orig: Poenul˘], Actu 5 Sc. 3. v. 53. aliquando Cuflodia lignea, Ibid. Sc. 6. v. 28. nonnumquam Italum robur, Horat. l. 2. Od. 13. v. 18. appellatur. In eo stipes erectus, e quo rei in praeceps dati, ut colligitur ex verbis Tullii, Quero, fregeris ne cervices in carcere illi ipsi Vectio: Plauti item Curcul. Act. 5. Sc. 3. v. 14. At ego faciam vos ambos in robusio carcere ut pereatis. Vide quoque Hadr. Turnebum, Advers. l. 23. c. 21. Fiebat vero tum strangulatio in Tulliano, tum praecipitatio in Robore per Carnificem, idque Triumviri Capitalis iussu. Vide Io. Rosin. Antiqq. Rom. l. 9. c. 31. et Thom. Godwyn. Antholog. Rom. l. 3. sect. 3. c. 5. Alias Robur et Quercus passim Auctoribus confunduntur, Poetis plerumque; cum tamen arborum hae species diversae et materie differant apud Architectos: imo et glande, quae in quercu grandissima est, in robore parva, si Plinio credimus; Glossae, Robur, ei)=dos2 cu/lou mela/ndrus2, scribe me/lan druo\s2. Ubi tamen non certum genus arboris glandiferae intelligitur, sed lignum quercinum mediale, quod est firmissimum et robustissimum. Graeci, me/lan druo\s2 h( e)n toi=s2 de/ndrois2 dasu/ths2 kai\ h( tw=n cu/lwn enteri/wnh. Unde et speciem quercus, quae fortissimum habet lignum, Robur appellavere [orig: appellavŕre]: quam nempe dru=n a)gri/an vocat Theophrastus. Quercus enim proprie est h( h(/meqos2. Imo ea ipsa, quam Idaei h(meri/da, Macedones e)tumo/dnun appellabant, Latini simpliciter Quercum dixere [orig: dixŕre]. At Robur, est silvestris quercus; cuius lignum robustius est ligno [orig: lign˘] quercus h(me/rou etc. Roborum luci apud Plinium drumoi\ sunt; Lucus namque de grandioribus tantum arboribus et consecratis proprie sumitur: at silva minorum est, uti Graecorum u(/lh. Salmas. ad Solin. p. 507. et 585. Plura de voce hac vide infra in Valentia: uti de praegrandibus roborum vermibus, qui in delitiis veter. voce Vermis.

ROBUSTA Maria vide Maria.

ROCCA [1] vicus Liguriae.

ROCCA [2] vide hic [orig: hţc] infra Rocha.

ROCCA [3] Papae Vide infra Rota Porphyretica.

ROCCAMELTIS vulgo ROCHEMEAU, castrum fuit Galliae, Carroffo vicinum, quod Guilielmus Dux Aquitaniae obsedisse legitur, in Hist. Aquitan. Nunc vicus ad Carentonum, S. Carroffo (Carrof ) proximus; qui ab urbe Lemovicis Monasterium Iohannis Baptistae Ingeriacum petentibus occurrit, Hadr. Vales. Notit. Gall. voce Carroffum.

ROCOMACORUS oppid. Galliae Aquitanicae, forte Roquemadour, in Caburcensi provinc. prope Dordonium fluv.

ROCCUS apud Monachum S. Galli seu Notkerum de Carolo M. l. 2. c. 27. Carolus habebat pellicium berbycinum, non multum amplioris pretu, quam erat roccus ille S. Martini, quo [orig: qu˘] pectus ambitur nudis brachiis etc. vox German. Rock, hodieque in multo usu, supremam vestem seu e)pendu/thn notat. Cuiusmodi Roccos etiam Monachis attribui passim, docet Car. du Fresne in Glossar. *(rh=xon Graeci recentiores vocant, Histor. Apollonii Tyrii, Nicetas Choniates, Codinus de Officiis, Alii. Inde Rochetum diminutivum de qua voce mox.

ROCHA in ludo latrunculorum Persis dicitur, quae Gallis Rocca est, infimae nempe Latinitatis vocabulum, pro rupe, Roc: Alii elephantem vocant. Iidem Piada, in eodem, pro pedite dicunt. Quae non magis sunt origine Perisca, quam ipsius ludi appellatio, quem Xatreng nuncupant, ex Graeco Zatricium. Vide Salmas. ad Solin. p. 1130. ubi e Graeca lingua in Persicam multas voces migrasse [orig: migrÔsse], docet, et infra, in voce Zatricium.

ROCHEFORD ROCHEFUCAUD, ROCHEPOSAY nomina illustrium in Gallia Familiarum, vide infra Rupifortii, Rupifulcaudii, Rupiposaei.

ROCHETUM diminutivum, a Rochus seu Roccus, in Ecclesia Romana vestislinea Episcoporum peculiaris olim, postea etiam Abbatibus aliisque con cessa est. Ceremonial. l. 1. c. 4. Uiuntur croceis ebscuris et subtus parvo [orig: parv˘] caputio [orig: caputi˘] supra rochetum. Olim longum erat atque talare, ut ex antiquis picturis et relatione Mucantii de Boni facio VIII. refert Car. Macer. Cum enim Bonifacii huius sepulchrum apertum esset, A. C. 1605. corpus integrum adhuc repertum eft, indutum omniub Pontificalibus indumentis, caligis, sandaliis ex tela aurea, in summitate acutis, sine cruce, Rochetto [orig: Rochett˘] longo [orig: long˘] albo [orig: alb˘], stola [orig: stolÔ], cingulo [orig: cingul˘], dalmatica [orig: dalmaticÔ], tunicella [orig: tunicellÔ] planeta [orig: planetÔ] ampla [orig: amplÔ] sericea [orig: sericeÔ] coloris nigri, phanone et pallio [orig: palli˘] etc. uti habet praefatus Io. Paulus Mucantius, apud Torigum de Cryptis Vaticanis, p. 372. Habet autem manicas strictiores, quo [orig: qu˘] significari dicunt, Praelatis ad


page 75, image: s0075b

eleemosynam largiendam manus promptas et expeditas esse debere etc. Eius usum qui habet Praelatus, in obsequio alicuius Cardinalis, tenetur illud deferre, dum Cardinalis illud defert; cum vero Cardinalis illo [orig: ill˘] non utitur, nec Praelato [orig: Praelat˘] illo uti con cessum, Sed et Rochetto [orig: Rochett˘] induitur Praelatus, dum Regiis Oratoribus obsequium praestat, item in audientia Pontificis, in visitatione Cardinalis recens creati, sive a legatione redeuntis, vel cum salutat aliquem Serenissimi titulo [orig: titul˘] insignem. Praelati vero Regulares Rochettum non gerunt, sed in Missa utuntur superpelliceo [orig: superpellice˘], inter quae duo quodnam discrimen sit, docet apud Car. du Fresne, Lindwodus ad Provinciale Ecclesiae Cantuar. l. 3. tit. 27. Rochettum differt a superpellicio, quia super pellicium habet manicas pendulas, sed Rochetum est sine manicis, et ordinatur pro Clerico ministraturo Sacerdoti, vel forsan ad opus ipsius Sacerdotis, in baptizando pueros, ne permanicas ipsius brachia impediantur. Vide eundem de Roketo Canonicorum Regularium, et plura hanc in rem apud Macros Fratres in Hierolex.

RODEBECCUS vel ROTOBECCUS, vulgo ROBEC, rivus Galliae, Monasterium S. Audoeni alluens, a quo Rotomago nomen. Utriusque meminit Ordericus Vitalis, Hist. l. 5. cum ait: Super Sequanam fluvium, urbem Rotomagum construi praecepit C. Iulius Gaesar in loco aptissimo: ubi ad Orientale caput Urbis Albula fluv. cum Rodebecco et ab Occasu Marrona in Sequanam influit. Ubi Albula, a colore aquarum sic dictus, vulgo Aubette, nuncupatur: Rodebeccus, aliis Rodis seu Rotus, similiter voce Celtica [orig: CelticÔ] a colore, quasi ruber rivus dicitur. Roth enim Germanis rubrum denotare, notum eius linguae peritis: unde et Graeci, inprimis Theophanes. Caroli M. filiam Rotruden vel Rothdrudem *)eruqrw\, i. e. rubram vocavere [orig: vocavŕre]. Bec autem seu Bach hodieque rivem significavit. Hadr. Vales. in voce Rotomagus.

RODEMACHERA castrum Germaniae, in Marchionatu Badensi, sub Principe proprio, ex familia Badensium Marchionum. Cum enim Bernhardus, qui Badensem ramum condidit, duos habuisset filios, Philibertum et Christophorum, ille Patri successit, huic Rodemachera concessa est. Natus is A. C. 1537. ex Caecilia Suecica (filia Gustavi Regis) numerosam suscepit prolem: in qua eminet Eduardus Fortunatus, qui in Anglia genitus A. C. 1565. Patri successit Religionem Pontificiam amplexus, ex coniuge Maria ab Eicken (filia Iodoci Dn. de Riviere Gubernatoris Bredae) reliquit A. C. 1600. filios, Wilhelmum et Hermannum, novarum linearum auctores. E quibus ille natus A. C. 1596. Rodemacherae habitavit et ex Antonia Elisabetha Comite Criechingia, genuit Carolum Wilhelmum Eugenium et Mariam Sidoniam Philippo Principi Hohenzollerano nuptam A. C. 1662. ex Maria vero Sidonia Comita Flackenstenia, Philippum Balthasarem et mariam Eleonoram Sophiam, Ioanni Francisco Desiderato Comiti Nassovio sociatam A. C. 1665. Patre vero A. C. 1664. et dein utroque [orig: utr˘que] filio [orig: fili˘] exstinctis, linea defecit. Phil. Iac. Spenerus Syllog. Geneal. Hist. in Familia Badensi. Vide quoque eum Theatr. Nob. Europ. Part. III. p. 23. et 27. et plura de Principibus hisce suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘].

RODENIUM urbs et arx Comitatus Waldeccensis Metel.

RODERICUS [1] Theos. filius, Receswinthi nepos, Helvico, ultimus Rex Wisigothorum, in Hispania. Iunctus Fratri Cossae, in Vitizam Regionem insurgens, eum visu regnoque [orig: regn˘que] exuit: A. C. 710. sed cum ambo insolenter admodum praeessent, Mauri, a Vitizae filiis, Comite Iuliano [orig: Iulian˘], cuius uxorem vitiaverat Rodericus, comitatis, incitati, ex Africa in Hispaniam traiectione facta [orig: factÔ], partem eius sibi subiecerunt: Regemque A. C. 713. vita [orig: vitÔ] et regno [orig: regn˘] similiter privarunt [orig: privÔrunt], praelia [orig: praeliÔ] victum. Isidor. in Chronol. Rodericus, Mariana, Vasaeus, etc. Quo [orig: Qu˘] pacto [orig: pact˘] Mauri in Hispania rerum potiri coeperunt, donec sub Pelagio, e Gothorum sanguine, Christiani lacertos iterum moverunt. Vide Pelagius. PRINCIPES VIRI.

RODERICUS [2] filius Iulii Friderici, Ducis Wirtenbergici, Iulianae seu Brentianae lineae auctoris, ex Anna Sabina Holsata, literis et linguis (quarum prima et vernacula ei Hispanica fuit) operam dedit, tum militare vitae genus sub Suecis sectatus, Fratrem habuit, Sylvium Nimrodum, qui Elisabetha [orig: ElisabethÔ] Maria [orig: MariÔ] Monsterbergensi herede ducta [orig: ductÔ], Ducatum in Silesia Oelsensem nactus est, et stemma propagavit, exstinctus A. C. 1664.

RODERICUS [3] Inicus, Dn. de los Molinares, pater Diasii Sanchez avus Mendi Roderici de Videma, quem Alphonsus Benavidius Ioh. Alphonso [orig: Alphons˘], filio [orig: fili˘] naturali Alphonsi VII. Hispaniae Regis genitus, cum onere suscipiendi nominis, heredem instituit. Hic itaque Diasium Sanchez de Benavides, Dn. de Santistevan del Puerto genuit: avus ex illo Mendi Roderici Benavidii, Comitum de Santistevan del Puerio, et Manuelis Benavidii, Marchionum de Flomest, de Iabalquinto etc. Auctorum. De quibus vide Spenerum in Theatre Nobilit. Europ. part. 1. in Indice.

RODERICUS [4] Iohannes, vide Iohannes.

RODERICUS [5] Lopezius, filius minor natu Garsiae Lopezii, familiae Cardeniae, in civitate Ocanna habitans, Gutierium et Rodericum, cuius posteritas in vicitate Lerena superfuit, genuit, Gutierto natus est Didacus, primus Dux Maquedae: Pater Bernardini atque Gutierii, Dominorum de torralva et Beteta, cum cognomine Carillo de Albornoz, Satoris. A Bernardino autem reliqui Duces propagati sunt, quibus Idem ibid. consecravit, p. 41.

RODERICUS [6] Manricius, filius Petri (Iudicis Legionis, ex Leonora Castellana) minor, beneficio [orig: benefici˘] Iohannis II. Regis Comes de Paredes de Nova creatus est. Ex cuius primogenitis orta Agnes ad maritum Henricum Mauricium agnatum successionem


page 76, image: s0076a

transtolit. De reliquis ex eodem genitis, vide iterum Spenerum, l. praes. ubi in Familiis praesertim Hispaniae celebrioribus Roderici nomen frequenter reperies.

RODERICUS [7] Sanctius d'Arevalo, Episcopus Palentiae in Hispania floruit A. C. 1468. prius Henrici IV. Eleemosynarius et Consiliarius. Scripsit Histor. Hispaniae: quae 3. volumine Hispaniae illustrarae continetur. Voss. de Hist. Lat. l. 3. c. 7. extr. Vasaeus in Hisp. Chr. c. 4.

RODERICUS [8] Ximenius Navarraeus, Archiepiscopus Toletanus, A. C. 1208. Scripsit Historiamd Hispaniae libris 9. quae cum Andr. Schotti eruditis notis prodiit: usque ad A. C. 1281. Aerae Hispanic. seu 26. regni Ferdinandi. Lugdunum A. C. 1245. venit, ut coram Innocentio IV. in Concil. ibi habito, Ecclesiaesuae iura et privilegia contra Petrum, Archiepiscopum Tarraconensem tueretur. Obiit in Rhodano, cum reditum in patriam pararet. Epitaphium eius in Monasterio Horta, inter Castellam et Arrogoniam tale: Mater Navarra, nutrix Castella, Schola Parisius, sedes Toletum, Hortus Mausoleum, requies Caelum. Vasaeus, in Chron. Hisp. c. 1. et 4. Andr. Schottus in not. ad Xim. Viss. de Hist. Lat. l. 2. c. 57. etc.

RODICOFANUM vide RADACOPHANUM

RODIUM Antonin. Roie, urbecula satis culta Picardiae, in tractu Sanguitersa, ad amnem Auuregne, 4. leuc. a Novioduno in Occasum, Ambianum versus 9. et 7. a Compendio in Boream.

RODNECCIA Familia inter Germaniae illustres, Wolckensteniae stirpis ramus est. In hac enim Fridericus, per filios Michaelem et Oswaldum, duarum linearum, Trostburgiae et Rodnecciae, communis pater fuit; de quibus, vide Phil. Iac. Spenerum, Theatro Nobilit. Europeae Part. 3. p. 61.

RODOALDUS vel CHRODOALDUS Longobardorum in Italia Rex VIII. successit Rothari Patri, A. C. 653. A Longobardo quodam, cuius uxori illuserat, in adulterio deprehensus et interfectus, An. 657. an 59? Paul. Diaconus. de gest. Long. l. 4. c. 49. Successit Aripertus.

RODOLFUS vide RUDOLPHUS.

RODOLPHIVERDIA urbs recens et munita German. in Vindorum Marchia, ad Gurchium fluv. 3. milliar. German. a Savo in Meridiem uti 6. a Cilleia, 5. a Corolostadio in Occasum, in limite Carniolae.

IMPERATORES ROMANI.

RODOLPHUS [1] I. Imperator Comes Habspurgicus fuit, quod castrum, est, inter Basileam et Tigurum, in Argovia, ditionis Bernensis: e Comitum Alsatiae familia oriundus, omnium consensu Imperator Francofurti electus est, A. C. 1273. cum in obfidione Basileae, cum qua multum ipsi negotii fuit. haereret. Marchionem Badensem, et Wirtembergicum Cimitem rebelles compescuit: Ottocarum Bohemum, Austria [orig: AustriÔ] recuperata [orig: recuperatÔ], vicit, haneque Alberto filio donavit. Burgundiam Imperio adiecit: Erfortensem seditionem compescuit. Interim multa ab Imperio abalienavit, Papaeque multa donavit, multa Italiae Principlibus vendidit. Italiam tamen adire noluit, dictitans: Vestigia Italiam adeuntium videre se, non cernere redeuntium. Tilonem porro, se pro Friderico II. venditantem, combussit. Spirae tandem in vicinia cum dixisset, multos ibi Reges conveniendos sibi esse, obiit, A. C. 1291. Germershemii. Imperii An. 18. Serrarius. l. 5. Histor. Mogunt. Stero et Argentina, in Chronol. Ut is Fridericum II. excepit, ita successit ei Adolphus Nassovius.

RODOLPHUS [2] II. Hungariae dein Romanorum Rex, successit patri Maximiliano Il. A. C. 1576. Imperium pacifice administravit, motus de Argentinensi Episcopatu auctoritate sua [orig: suÔ] composuit: Bellum Turcicum cum foedifragis Barbaris: perfratrem Matthiam, Carolum Mansteldium et fratrem Maximilianum, satis feliciter gessit, aliquot locis occupatis, illisque ad Iavarinum valde attritis: sed propugnaculum hoc munitissimum, prodente Comite Hardeckio [orig: Hardecki˘], amisit, Sigismundum Bathorium Transylvanum sibi iunxit, Strigonio [orig: Strigoni˘] Vyszegradoque [orig: Vyszegrad˘que] captis, Haivanum quoque occupavit, moxtamen dein maiori damno, cum Agria, urbe quondam invictissima [orig: invictissimÔ], amisit: Victus exin avaritia [orig: avaritiÔ] suorum, qui iam victores nimis avide [orig: avidŕ] praedae inhiabant, per Adolphum Suartzenburgicum, clade regesta [orig: regestÔ], Rabam recepit, Papptam item per Melch. Redderum, Albamque Regelem, per Ducem Mercurium, Gallam: Pace tandem, opera [orig: operÔ] Stephani Botscaii Transylvani, cum hostibus ad 15. annos inita [orig: initÔ]. Haec foris, Domi Calendarium Gregorianum inter suos introduxit, Protestantibusque frustra obtrusit: a Matthia fratre vexatus, regno [orig: regn˘] Hungariae et Austriae cessit, Behemiam quoque eidem resignavit. Bohemis, Maravis, Silesiis, privilegia confirmavit. Obiit A. C. 1612. aetat. 59. Imperii 36. In Larario suo gemmarum, adamantum, unionum, auri, argenti, etc. immani vi, ut pretio [orig: preti˘] 17. auri milliones excederet, relicta [orig: relictÔ]. Successit Matthias.

REGES BURGUNDIAE.

RODOLPHUS [3] filius Richardi, Burgundiae Ducis, Comitis Augustodunensis, etc. usurpavit Galliae regnum, sub Carolo Simplice. Ducta [orig: DuctÔ] Emma [orig: EmmÔ], filia [orig: filiÔ] Roberti, in praelio occisi, ad partes vocatus: Carolo [orig: Carol˘] in carcerem detruso [orig: detrus˘], coronam accepit. A. C. 923. Normannos Aquitania [orig: AquitaniÔ] expulit, sed Comitis Veromandui, Comitisque Parisiensis turbis agitatus, obiit A. C. 936. Aimoin. Flodoard. Guilielm. Nangius, Histor.

RODOLPHUS [4] I. filius Conradi II. Comitis Parisiensis regnum quoddam exiguum constituit, inter Alpes, Galliam, Italiam et Germaniam, saecul. 9. cum bella Galliae, et calamitates depositionem Caroli Crassi Regis insecutae variis principibus iugi excutiendi ansam praeberent. Dedit regno suo nomen Burgundiae Transiuranae, illudque fortiter tuitus est, contra Arnolphum, qui heredem se Caroli ferebat. Obiit A. C. 911. vignerius et Duchesn. Hist. Burg.