December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0068b

RIMARI aratorum verbum, qui terram aratro [orig: aratr˘] et castro [orig: castr˘] rimantur. Virg. Georgic. l. 3. v. 534.

Ergo aegre rastris terram rimantur. ------

Ubi Servius, rimantar, i. e. in rimas agunt. Hinc ad arcana translat um, rimari est perscrutari. Quo pertinet, quod Samsonis verba, Iudicum, c. 14. v. 18. Nisi arassetis [orig: arÔssetis] vitula [orig: vitulÔ] mea [orig: meÔ], aenigma meum non invenissetis; Chaldaeus Interpres ita reddit, Nisi per uxorem meam rimati, aut scrutati essetis. Dicere vult Samson, Philistaeos arcanum suum, quasi sub terra latens, uxoris opera [orig: operÔ] eruisse, quemadmodum aratores arvum, bovis arantis opera [orig: operÔ] rimantur scrutanturque. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. priore, l. 2. c. 41.

RIMETHALCES Rex Bospori, Iul. Capitolin. in Ant. Pio. c. 9.

RIMICIDA cognomen Zacchaei, Arabum Principis, de quo vide supra voce Reem.

RIMINALDI Iohann Maria, vide Iohannes Maria. COMITES ET DUCES GELDRIAE ET ZUTPHANIAE, EX FAMIL. NASSOVICA.

RINALDUS [1] I. primogenitus fil. Ottonis cognomine Claudi qui obiit, A. C. 1271. ex Philippa seu Philippina (filia Comitis S. Pauli) Belliocosi cognomen meruit; quamvisgerendo bello promptior, quam felicior. De Limburgensis ditionis hereditate, quam matrimonii iure sibi vindicatum iit, cruento [orig: cruent˘] bello [orig: bell˘] Ioannem I. Brabantiae Ducem excepit; a quo praelio [orig: praeli˘] superatus et una cum Adolfo Nassoviae Comite (qui polstea Imperator factus est) ac Sigfrido Archiepiscopo Coloniensi captus, belli praemiis victori cessit. Nec pater, quam maritus aut Dux belli, fortunatior; a filio cognomine miseranda [orig: miserandÔ] captivitate detentus sexto [orig: sext˘] miseriae domesticae anno [orig: ann˘] ibidem defunctus est. Coeterum et Tielam vi ex pugnatam munitione cinxit, et Monasterium Zutphaniae Praedicatorum ordini struxit. Idem privilegium cudendae monetae 3. in oppidis Arnhemii, Ruraemundae et Hardervici, a Rodolfo I. Imperatore impetravit. Obiit A. C. 1326. regiminis 54. Pater ex Irmgarde (Valravii Limburgi Ducis filia [orig: filiÔ] ) Margarethae, (quae Diederico X. Cliviae Comiti nupsit) ex Margaretha vero, Guidonis Dampreti, Flandriae Comitis filia, Guidonis, Philippi, Rinaldi II. Isabellae (quae primis nuptiis maritum habuit Adolfum Montium Comitem alteris Fridericum Pulchrum Romanum Imperatorem) et Philippae, quae Coloniae Agrippinae Monialium Ordini est adscripta.

RINALDUS [2] II. cognomine Rufus seu Niger, prioris filius, atrox erga Parentem facinus variis virtutibus induxit; supra Maiorum claritatem hin evectus. Mutato [orig: Mutat˘] quippe Comitis nomine, Geldriae Dax primus, magno [orig: magn˘] Procerum Germaniae Conventu, Francofurtiad Moenum salutatus est. Ad Hasseltam Leodienses Brabantis iunctos acie vicit, paternae cladis ignominia [orig: ignominiÔ] exstincta [orig: exstinctÔ]. In literatos magnificus, Aedes sacras non paucas magnis impensis exstruxit; obiit A. C. 1343. regiminis post obitum Patris 17. Primis nuptiis sibi iunxerat Sophiam Florentii Bertholdi, postremi Machliniae Dynastae, filiam; e qua suscepti Margareta, quae diversis maritis iuncta sterilis mansit) Rinaldus III. Eduardus, qui et ipse regimen degustavit. Alteris nuptiis, ex coniugio Eleeonorae (Eduardo [orig: Eduard˘] II. Angliae Rege et Isabella [orig: IsabellÔ] Francica [orig: FrancicÔ] Philippi Pulchri filia [orig: filiÔ] genitae) suscepit Mariam (nuptam Guilielmo IV. Iuliaci Duci, Ducumque ex eo Comitumque fecundam matrem et aviam) Machtildem, Monialium numero Graventhalae adscriptam) et Isabellam (novi Graventhalae. Monasterii Antistitem.)

RINALDUS [3] III. cognomine Crassus, Geldriae et Zutphaniae Dux, Patrem Avumque ut nomine, ita et Fortuna [orig: FortunÔ] retulit. Bellum cum fratre Eduardo, qui iurisdictionem armisraptum ibat, decen nium, varia fortuna [orig: fortunÔ] satis acre gessit; donec infelici ad Tielam praelio [orig: praeli˘] ab eo captus et in decennalem carcerem coniectus est. A quo tandem aegre liberatus, paulo post Fato [orig: Fat˘] functus est, A. C. 1372. nulla [orig: nullÔ] ex Maria Ioannis III. Brabantiae Ducis filia sobole suscepta [orig: susceptÔ]. Ei successit frater Eduardus, qui distincta [orig: distinctÔ] tum in duas factiones, Heckeranorum et Bronchorstiorum, Nobilitate, horum factione adnitente gubernaculum decennio [orig: decenni˘] illo [orig: ill˘], quo [orig: qu˘] Frater in captivitate fuerat detentus, rexit: decennio [orig: decenni˘] alio [orig: ali˘] postmodum, contra Brabantos, bello [orig: bell˘] non admodum infelix. Tandem vero a quodam e famulitio suo sclopeti ictu traiectus decessit, sponsus Catharinae Alberti Bavariae Ducis filiae, sicque Familiae suae finem imposuit. Post eum Geldria ad Iuliacenses translata est, Guilielmo [orig: Guilielm˘] Duce, qui Mariam Rinaldo II. genitam sibi iunxerat, hereditatis titulo [orig: titul˘] eam sibi asserente. Cyr. Lentulus, Geneal. Principum Nassoviae MS.

RINCTUS vel RINCTIUS fluv. Gall. Rance, memoratur in Vita B. Maclovii, a Ioanne Mabilione edita. Antiquissima civitas Aletis, a meridiana parte Rinctio [orig: Rincti˘] flavio [orig: flavi˘] illic mari influente lavitar; ab Aquilone, freto [orig: fret˘] interrumpente ab Insula separatur. populis et navalibus commerciis frequentata. Nempe Galliae fluvius est, in provinc. Lugdunensi III. quae Turonica a Metropoli appellatur; ad quem Aletum civitas olim non ignobilis, nunc vero diruta, sita erat. Auctor Vitae Machutis seu Maclovii, Alteensium Episcopi, Kinctum vocat, sed Rinctum legendum, docet Vales. in Aletum.

RINECCUM oppid. parvum Helvetiae, caput Rheguscorum, in vallis inferiore parte situm. Hic [orig: Hţc] Praefecti octo veter. Helvetiae pagorum sedes est. Vide Ios. Simlerum, de Rep. Helv. et supra in Rhegusci.

RINFELDIA quasi campus Rheni, elegans Rauracorum oppidum, supra veteris Augustae ruinas uno [orig: un˘] miliario [orig: miliari˘]. Olim sub Comitibus cognominibus, e quibus Rodolfus Sueviae Dux, contra


image: s0069a

Henricum IV. Roman. Rex electus, prodiit. Hi Castrum per ea tempora munitissimum Rheni undis circumfluum German. der Stein Rheinfelden, tenebant, A. C. 1445. a Basiliensibus captum atque dirutum. Moenibus cinctum est oppidum a Ducibus Zeringensibus, ad quos Comitatus hic matrimonii iure devenit, cum Conrado Duci, Rodolfi Regis postremi Rinfeldiorum Comiti filia nupsit. His A. C. 1218. deficientibus ad Imperium rediit, a Rodolfo postea Habspurgiis vindicatum, donec posteri eius Austriae Principes, urbem quoque hanc sui iuris efrecerunt. Hinc olim cum Basiliensibus multum negotii fuit, et ab his bello [orig: bell˘] Germanico [orig: Germanic˘] insigni stratagemate capta est: hodie utrinque pax alma et amicitia. Vide Christ. Urstisium, Histor. Basil. praeter B. Rhenanum, Rer. Germ. l. 3. nec non supra Rhenofelda.

RINGA vel RINCA apud medii aevi Scriptores, baltheus est seu cingulum militare: a ringus seu hringus, i. e. circulus, hodieque ring Germanis, Spelmannos Renga. Unde in Lexico Graeco MS. Reg. *(re/nga zw/nh, lw/rion o(\ oi( basilei=s2 diazwnnu/ontai, Renda, zona, lorum, quo [orig: qu˘] Reges cinguntur; legi Renga vult Car. du Fresne in hac voce.

RINGELHEMIUM German. RINGELHEIM, nomen Comitatus in Germania, sub proprio olim Comite; e qua familia Sigefridus, ab Henrico Aucupe Imperatore, cuius profrater erat (post debellatos Vandalos Henetosve, qui terras, quibus nunc Marchiae Brandeburgicae nomen, possederant) Marchionis titulo [orig: titul˘] iis impositus est, A. C. 927. Cui subrogatus Gero Comes Altenburgi et Mersburgi, Geronem Brunonem, Wettini Comitem, successorem habuit A. C. 659. Vide Tob. Pfannerum de praecipuis Germ. Principum gentibus, c. 4.

RINGOVIA vide RHENOGAVIA an a RING circulo, et Giu agro? Metel.

RINGSTADIUM oppid. in meditullio Selandiae, in Dania, 3. leuc. a Roschildia in Meridiem; 6. ab Hafnia in Occidentem.

RINGUS [1] Lazio Guzzing, pagus Pannoniae primae.

RINGUS [2] apud Eginhardum in Annalibus Spoliata Hunnorum regia, quae Ringus dicitur: quid sit, diximus in Hringus.

RINKIOPIA oppid. Iutiae Septentrionalis cum portu, in ora Oceani germanici, 10. leuc. a Ripa in Boream, 13. ab Arhusia in Occasum.

RINNA filius Simeonis, 1. Paral. c. 4. v. 20.

RINOVIUM oppid. Helvetiae pervetus, in Turgea, ubi Abbatia celebris, in Rheni insula, ex vetustissimis Helvetiae. Huius Praesul merum in oppido imperium habet, veruntamen in criminalibus, reus Praefecto traditur, ac bona damnati a VII. pagis confiscantur. Habent cives peculiare vexillum, sub quo Helvetiis militant. Hic Romani castra quondam adversus Alemannos habuisse creduntur. Simlerus de Rep. Helv. Prope Rheni insulam.

RINUCI Plin. l. 4. c. 17. quorum tractus Runckerland, inter Batavos, Frisios ac Betasios, Huberio Leodiens.

del RIO Martinus Antonius Antverpianus, patre Antonio [orig: Antoni˘] Hispano [orig: Hispan˘] natus, A. C. 1551. Societati Iesu nomen dedit A. C. 1580. cum [orig: cűm] Brabantiae tum Consiliarius Regis esset. Linguam Hebraicam in Societate professus est, Philosophiam exposuit, Quaestiones de moribus explicuit, et S. Scripturam variis in locis est interpretatus: Aevi miraculum Lipsio dictus. Dum ex Hispania valetudinis causa [orig: causÔ] in Belgium rediit, obiit A. C. 1608. aetat. 57. Scripsit Notas in Claudianum et Solmum, Adversaria in Senecam Tragic. Miscellanea in totum Ius Civ. Commentar. in Cantic. Cantic. in Threnos, Disquisitionum Magicarum Tomos III. Adagia Sacra etc. Franc. Sweertius Athenis Belgicis.

RIONAVA vicus Galoliae, ad ripam Vincennae, seu Vigennae, quo Brunechildis et neptis eius captivae ad Chlotarium adductae sunt. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

RIONUM oppidul. Aquitaniae, ad Garumnam, in tractu Burdigalensi 3. leuc. supra Burdigalam in Ortum, Rions.

RIOTHIMUS Britonum Rex victus ab Eurico, A. C. 464. Iornand. reb. Goth.

RIPA [1] urbs Episcopalis Iutiae Meridionalis cum portu in ora maris German. ad Nipsicum fluv. 5. leuc. ab Halberstadia in Occasum, 8. a Flensburgo in Circium cum arce satis munita. Capta a Suecis, A. C. 1645. sed recepta. Eius dioecesis continet 30. Praefecturas, 282. Paroecias, 10. arces regias, et 7. Urbes, Ripam, Coldingam, Weelam, Wardam, Ringcopiam, Holstebroam et Lemvicum, in Germani maris vicinia; Ripen.

RIPA [2] oppid. Sussexiae, ad ostia Rotheri fluv. in or amaris Britannici prope confinia Cantii, 26. milliar. Anglic. a Roffa in Meridiem, 22. a Dubri in Africa. Rye.

RIPA Alta Lazio Pentole, oppid. Hungariae ad Danubium medium inter Budam et Altinium in Euronotum 7. leuc. Item, urbs Scotiae meridional. in Teviotia provinc. ad Teviotam fluv. 25. milliar. Anglic. ab ora littorali et Barvico in Occasum. Rosburg, vide Rosburgum.

RIPA Alta in Valeria Ripensi. Item Rivalta, castrum Ducatus Mediolanensis ad Adduam, celebre victoria [orig: victoriÔ] Ludovici XII. Francorum Regis contra Venetos.

RIPA [3] Curita seu RIBAGORGA, tractus Aragoniae, inter Cineam et Sicorim fluv. in limite Cataloniae, ubi Benavarium oppid. praecipuum.

RIPA Dextra ora Galliae Narbonensis in lingua Occitana, inter ostia Rhodani et Narbonem. Auson. Mosell. Edyll. 10. v. 481.

RIPA Prima vide Summuntorium.



page 69, image: s0069b

RIPA Transona urbecul. Episcopi Piceni. Crevit ex ruini: Cuprae montanae; vix 5. milliar. ab ora maris Adriatici in Occassum, Asculum versus 16. a limite regni Neapolitani in Boream 5. Firmum versus 10.

RIPAE Rectae vide supra Recta Ripae.

RIPAGORCA Hispaniae olim inter regna. Cum enim Garsias Ximenius seu Innicus magna [orig: magnÔ] clade Mauros affecisset. Regnum orsus est, sede in oppido Insae constituta [orig: constitutÔ]. Titulus Regni Suprarbia erat et Ripagorca, insignia rubra parma nulla pictura [orig: picturÔ] distincta, ut habet Hornius, Orb. Imper. Contra Rittershusius, Exeg. Geneal. 66. arborem viridem Regis huius insignibus insertam esse ait, ut latius dicemus infra in voce Suprarbia. Deinde vero sub Garsia Innico II. sedes Pompeiopolim translata: donec nuptiis Garsiae Innici, cum Urraca Fort. Arag. ult. fil. Ximenii Comit. Aragonia Suprabriae iuncta, et sub eius successore Sanctio Kaesa [orig: KaesÔ] Abarca Regni Aragoniae nomen et Navarrae assumptum est, circa A. C. 885. a quo tempore Suprarbiae et Ripagorca nomen exstinctum est. Usque ad A. C. 1034. quo [orig: qu˘] Sanctius Maior Rex Navarrae, qui omnia Regna Hispaniae, quae tum Christianorum erant, in potestate habuerat, decessit. Eius enim obitu divisa [orig: divisÔ] inter 4. filios hereditate, quatuor iterum Regna emerserunt, Regnum Aragoniae, Navarrae, Castellae et Suprarbiae ac Ripagorcae; quod ultimum tamen Regnum mox ad Castellam pervenit, neque ab eo tempore nomen eius amplius auditum est. Vide praefatum Hornium, d. l.

RIPANI in veter. Inscr. Caraduni, vulgo Caerden, viculo ad Mosellae ripam sinistram, haud procul Monasterio, UC. I. GENIO. VICANO. OMNIBUS. OB. MEMORIAM. RIPANORUM. MARIANUS. RIPANUS: Browero in Proparasceve Annal. Trever. p. 68. 95. primae edit. iidem sunt cum Ripariolis Iornandis, de Reb. Getic. p. 1118. et Ripuariis aliorum, populi videl. qui ad Rheni ripas cis fluvium consederant, maxime qui ad Rheni, Scaldis et Mosae: quales sunt Hollandi, Luxemburgenses, Geldrenses, Iuliacenses, alii, uti habet Isaac. Pontanus, Originum Franc. l. 2. et Francis aequiparantur in Lege Ripuam. tit. 22. Eorum regio, Ribuaria, dicitur in Chronico Trudon. Part. I. l. 2. Est autem Ribuaria terra victualibus abundans, sub qua Comitatus Iuliacensis aliorumque Principum fortalitia continentur, apud Marianum Scorum A. C. 875. Ripuaria arva apud Guntherum, Ligurini l. 6.

His bene compositis Ripuaria Caesar in arva
Tendit et extremos Rheni percurrere fines
Accelerat ---- ----

Ducatus Ripuariorum, in eod. Chron. Part. I. l. 5. etc. Qui constabat Comitatibus quatuor, ut est in divisione Regni Lotharii, in Capitul. Caroli Calvi, qui apud Nithardum, l. 1. A. C. 838. ita nominantur: Et per fines Ribuariorum Comitatus Moilla, Halt, Trahammolant, Masagowi. Pagi Meginensis, nomine Ripuaria; meminit idem Scotus ubi supra; Qui quoque Carolum Seniorem 8. Id Octobr. bello in pago Meginensi, nomine Ripuaria, non longe ab Andernach. Castello iuxta Rhenum, pugnantem ultra 50000. superavit. Inter Duces Ribuariorum Gozelo occurrit apud Wipponem in Conrado Salico. Vide quoque Marquardum Freherum, Origin. Palatin. l. 2. e. 8. et 9. Coeterum, quos Ripuarios Latini, Galli Ruiers et Ruives appellabant. Hinc cum Duces Burgundiae plurs haberent Faeciales seu Heraldos, eorum alii Poihiers; alii Ruyers dicti sunt: quorum illi Gallicis provinciis, isti intra Imperii fines, munus suum exercebant. Ita nempe Poheri Ducum Burgundiae subditi, qui Gallice; contra Ripuarii, qui Teutonice loquebantur, appellati sunt, uti ex Car. du fresne diximus supra in voce Poheri. Vide eundem in voce Ripuarii, et Auctores illi laudatos Chapeavillum in Erardo a Marka Episcop. Leod. c. 18. et 19. ac Aegidium Bucherium in Belgio Romano.

RIPARIENSES apud Fl. Vopisc. in Aureliano, c. 38. Hi (nempe Monetarii) compressi sunt septem milibus Hiberorum, Ripariensium et Castrianorum et Daciscorum interrempiis: Aliter Ripenses, milites dicti sunt, apud Romanos, qui in ripa per cuneos dispositi eam tuebantur; Sicut Castriani seu Castriciani, qui in praesidio castrorum erant per limites exstructorum. Untrorumque etiam meminit, l. 18. Cod. Theod. dere milit. Praeter hos Lembarii erant, milites scil. classici, quilusoriis navibus huc illuc ferri ac tuta a praedonibus flumina praestare solebant. De Lembariis et Ripariensibus vel etiam Castrianis, intellexit auctor Panegyrici Constantino dicti, per haec verba: Cum tamen haec tu magis ad gloriam Imperii tui et ornatum limitis facias, quam ad facultatem quoties velis in hostem transeundi, quippe cum totus armatis navibus Rhenus instructus sit, et ripis omnibus usque ad Oceanum dispositus miles immineat. Fuere [orig: Fuŕre] autem Riparienses hi milites minoris dignitatis, quam Comitatenses, quibus etiam opponuntur. Vide legem ult. Cod. Theod. de re Mil. et Iac. Godofredum ad illam; nec non Salmas. ad Vopisc. d. l.

RIPARII vel RIPARIOLI, vulgo RIBAROLLES, aut RIBEROLS videntur nonnullis ex variarum gentium Transrhenanarum adunata multitudine coaluisse, qui in Gallica Rheni ripa sedes ceperint. Sic a ripa Rheni dextra, seu Germanica, quam accolebant Riparios cognominatos putat Hadr. Valesius, et postea transgressos in Galliam, inter Rhenum, Ruram et Mosam consedisse, ubi Novesium, Colonia Agrippina, Bonna, Tolbiacum, Macrodurum, Iuliacum atque Autonnacum sunt: quae provincia ipsis cognomin. Ducatus [orig: Ducatűs] titulo [orig: titul˘] postea donata, ac in quinque Comitatus divisa est. Nomina quidem German. Legi Ripariorum, quae Legi Salicae in plerisque similis est, haud pauca inserta aperte docent, eam nationem e Germania esse profectam. Pagus Ripariensis, inter Rhenum, Ruram et Mosam iacebat. Iodocus Coccius Alesatius in Rege Dagoberto,


page 70, image: s0070a

alios memorat Riparios, finitimos Alesatiae sic a ripis trium fluminum Blesae, Bliess, Saravi ac Mosellae, quibus clauduntur, hodie Austrasios vel Westerichios appellatos: Sic duplices erunt Riparii, superiores et inferiores. Mavulttamen Valesius unicum agnoscere Ripariorum ducatum, existimans Riparios a Novesio usque ad Saletionem pertinuisse, et ad ripam Rheni 146. mill. pass. patuisse: adeo que ibi ponit Novesium, Coloniam, Bonnam, Autunnacum, Confluentes, Vosaviam, Bingium, Mogontiacum. Borberogamum, Noviomagum, Tabernas, Saletionem: et superiores quidem Rifarios non ripam modo Rheni, sed etiam interiora, i. e. ripas Blesae, Saravi ac Mosellae obtinuisse in Germania prima aut superiore, inferiores vero etiam interiora provinciae Germaniae inferioris vel secundae circa ripas Rurae et Mosae occupavisse vult. Sub Ludovico Pio erat adhuc in Germania trans Rhenum regio, Riparia, vel ae, dicta, Ripariorum, qui in Galliam transierant, patria: cuius meminit Ludovicus Aug. in divisione Regni sui inter tres filios, Ribuarias corrupte illam appellans, inter Thoringiam et Saxoniam: Notit. Gall. Vide etiam in voce Riparioli.

RIPARIOLI Iornandi, Ripuarii Reginoni Vide ibi, aliis Ripuarienses, et Austrasii, populi Galliae Belgicae inter Mosam, Rhenum, et Mosellam. Quorum regio Lotharingia et Westrichia, Baudrand. Vide Riparii.

RIPATORIUM nunc la Rivour, locus Galliae, non procul a Barro ad Sequanam, 2. leuc. ab urbe Augustobona Tricassium, Monasterio [orig: Monasteri˘] Abbatiali illustris, Hadr. Valesius Notit. Gall.

RIPAVIA seu RIVADAVIA urbec. Gallaeciae, ad Minium fluv. versus confinium Portugalliae, et. leuc. a Tyde in Caeciam, 14. a Braga in Boream, totidem a Compostella in Meridiem.

RIPENSES vide supra.

RIPEPORA civitas in Cordubensi conventu, populo Romano foedere coniuncta, Plin. l. 3. c. 1.

RIPHAEI montes. *(riph\ Graecis impetus est, unde dicti Riphaei vel Rhipaei montes Scythiae a ventis inde cum impetu flantibus. Dalechampius in notis ad Plinium, l. 5. c. 27. ubi fit mentio horum montium: Fallitur (inquit) Plinius, nulli enim exsistunt Riphaei montes. Ubi non solum negat hos montes ullibi gentium esse, sed putat omnes montes dici posse Riphaeos, in quibus venti flant cum impetu. Itaque Riphaei montes nullibi sunt signate. Ptolemaeo ita vocantur montes, ubi oritur Tanais. Ita Virgil. l. 4. Georg. v. 517.

Solus Hyperboreas glacies, Tanaimque nivalem,
Arvaque Riphaeis numquam viduata pruinis
Lustrabat. ---- ----

Damastes ultra Arimaspos eos submovet. Ait enim ille. e)n tw=| per\ e)qnw=n *)/anw *skuqw=n *)isshdo/nas2 oi)kei=n, tou/twn d' a)nwte/rw *)arima/spous2, a)/nw d' *)arima/spwn ta\ *(ri/paia o)/rh e)c w(=n to\n bore/an pnei=n, xi/ona d' au)ta\ mh/ pote e)llei/pein u(pe\r de\ ta\ o)/rh tau=ta *(uperbore/ous2 kaqh/kein ei)s2 th\n qa/lassan. Unde Catullus in Carm. penultimo, v. 6.

Usque ad Hyperboreos, et mare ad Oceanum.

Dionysius, ubi gentes enumerat inter Istrum, Pontum Euxinum, Maeotimque paludem, et inter glacialem Oceanum, incolentes:

*kei=qi kai\ *)aldh/skoio kai\ u(/data *pantika/pao
*(ripai/ois2 e)n o)/ressi dia/ndixa mormu/rousi.
*tw=n de\ para\ proxoh=|si pephgo/tos2 e)gguqi po/ntou
*(hdufah\s2 h)/lektros2 a)e/cetai.

Ubi Eustathius ait, eum non ostia sed fontes horum fluminum intelligere: quod etiam ex Festo Avieno huius Poetae interprete plane patet. Sic enim ille:

---- Tunc aequora Panticapaci
Aldescique tibi caeso de vertice surgunt
Riphaei montes, ibi dura [orig: durÔ] saepe sub Arcto
Densa pruinosos eructant nubila nimbos.

Priscianus perperam per pephgo/ta po/nton mare Euxinum intelligit. Verba eius haec sunt:

Hic [orig: Hţc] sunt Aldesci quoque Panticapique fluenta:
Dividui currunt Riphaeis montibus ambo.
Immkiscent qua se Ponti glacialibus undis,
Nascitur electrum praefulgens luce nitenti.

Nemo enim unquam electrum ad Pontem Exuinum nasci, vel legi tradidit. Mela, l. 1. c. ult. Ultra surgit mons Riphaeus, ultraque eum iacet ora, quae spectat Oceanum. Eundem Riphaeis montibus tribuit situm Aethicus Cosmographus: Europae incipit inttium sub plaga Septentrionali, a fluvio Tanai, qua Riphaei montis ardua Sarmatico adversa Oceani, Tanaim fluv. fundunt. (Unde Lucan. l. 3. v. 273.

---- Vertice lapsus
Riphaeo Tanais.) ----

Ptolemaeus eodem [orig: e˘dem] hoc [orig: h˘c] situ Hyperboreos describit montes: perperam eos ac falso a Riphaeis, quos male adversum Tanais collocat ortum, diversos faciens; quum fuerint iidem. Aethicus alio [orig: ali˘] loco [orig: loc˘] utrumque nomen confundens, Fluvius, inquit, Tanais nascitur de monte Hyperboreo, qua sunt Riphaei montis ardua. Horum montium iuga dicta fuisse Obia, iam inde ab antiquis saeculis ex Athenaeo, l. 6. c. 4. colligit Cluverius; quamquam ibi mirifice tum res tum rerum nomina confunduntur. Verba eius haec sunt: *Kai\ ta/ te pa/lai me\n *(ripai=a ka lou/mena o)/rh) ei)/q' u(/steron


image: s0070b

*o)/lbia prosagoreuqe/nta nu=n de\ *a)/lpia. Alpes quidem antiquis Graecis Riphaeos fuisse appellatos montes, testatur Proptarchus, vetus auctor. Stephan. ex emendatione magni Cluverii: *prw/tarxos2 de\ ta\s2 *)/alpeis2 *(ripai=a o)/rh ou(/tw prosagoreu/esqai kai\ tou\s2 u(po\ ta\ *)/alpeia o)/rh katoikou=ntas2 pa/ntas2, *(uperbore/ous2 o)noma/zesqai. Huic adsentiuntur Aeschylus et Apollonius; huius verba in 4. Argon. de Istro fluv. haec sunt:

---- *phgai\ ga\r u(pe\r pnoi/hs2 bore/a,
*(ripai/ois2 e)n o)/ressin a)po/proqi mormu/rousi.

Ubi Scholiast. *to\n *)/istron fhsi\n e)k tw=n *(uperbore/wn katafe/resqai, kai\ tw=n *(ripai/wn o)rw=n. *(ou/tw de\ ei)=pen, a)xolouqw=n *ai)xu/lw|, e)n luome/nw| *promhqei= le/gonti tou=to. Vide plura apud Cluver. de Germ. Antiq. l. 1. c. 1. Doctissimus Is. Vossius ad ista verba Melae l. 1. c. 19. Tanais ex Riphaeo monte deiectus: haec notat. E lacu, quem vasta undique cingit planities, oritur Tanais. Montes isti Riphaei aeque sunt fabulosi, ac Hyperborei. Observatione dignum, in toto Septentrione non esse montes, qui insignem habeant celsitatem. Nam quae de monte Sloto, qui sit sub ipso Polo, aut aliis in Septentrione excelsis narrantur montibus, merae sunt fabellae, quibus miror Scaligerum, et alios saeculi nostri Philosophos, autem accommodasse [orig: accommodÔsse]. Norwagici montes omnium, qui sunt in Septentrione, altissimi esse creduntur, attamen illorum nullus est, qui ad 2. stadiorum perpendiculum assurgat. In reliquo Septentrione raro vel unicum aequant stadium, quantoque plo viciniores fiunt, tanto magis decrescunt. Contra vero torridae zonae montes, ac huic vicini omnium sunt celsissimi. Huius rei causa haec est. In regionibus zonae fervidae subiectis, ubi nulli sunt montes excelsi, qui nubibus caput inferant, ibi etiam nullae pluviae usque ad terram perdurant. Sic itaque disposuit naturae Auctor, ut plurimi in calentibus et siccis regionibus montes sint, in quorum sinubus aqua collecta ad terram perveniat, quae absque illa mortua et inhabitabilis sit futura. At vero in frigidis regionibus, ubi non est tantus aestus, ut pluviae, antequam in terram decidant, consumantur, aut lapsae deficiant; ideo opus non fuit, tam vastas erigere moles, ad aquam, tam alte excipiendam, quae etiam absque illis satis copiose, et quandoque nimium descendit. Hinc fit, ut in Septentrione flumina non e montibus, sed e lacubus, et aquis in plano stagnantibus plerumque profluant, quod in regionibus fervidis aut numquam, aut quam rarissime contingit. Nic. Lloydius. Vide Rhiphaei. Ex his montibus Aldescum et Panticapen fluere Dionysius Afer testatur. Ferrar.

RIPHAT fil. Gomer, Gen. c. 10. v. 3. Latine, medicina, sive relavatio, sive bovile.

RIPHEARMA Plin. l. 6. c. 28. Reama Pineto, urbs Arabiae Felicis.

RIPHEIS scopulus Graeciae, Ovid. l. 2. de rem. Am. v. 737.

Praeterita [orig: PraeteritÔ] cautus Ripheide navita gaudet.

Ubi alii legunt Niseide.

RIPLAJUS Georgius vide Georgius.

RIPUARII vocantur Germaniae inferioris populi, qui trium fluviorum ripis clauduntur, Rheini scil. Mosellae, et Mosae, Ribuarii quibusdam vocantur. Ripariolos habent Caenalis et Iornandes. Vide ibi. Hi alio [orig: ali˘] nomine Austrasii vocantur.

RIRA Thraciae fluvius, Plin. l. 4. c. 11.

RISAMORI populi Hispaniae Tarraconensis in Celtiberis, Martial. l. 4. Epigr. 55. v. 16.

RISARDIS portus in Mauritania e regione Gaditani freti, Plin. l. 5. c. 1.

RISBA seu Rabbi Salomo ben Aderath, scripsit Thorat abeit, h. e. Lex templi, et quaedam in Talmud. It. Avodat akodesch, h. e. Cultus sanctus: elucidatus a Rabbi Iadiha auctore Mabacchar Pheninim. Vixit circa ann. 40. Millen. VI. iuxta Rabbi Ganz.

RISBROUKIUS Guilielmus vide Guilielmus.

RISCO nomen illustris in Hispania Familiae, quae stirpis Davileae ramus est. Cum enim huius duae praecipuae lineae sint, in priore Petrus Davila, Comes del Risco creatus est A. C. 1475. Eius filius Stephanus, per alterum filium, Petrum Marchionem de las navas, reliquorum Marchionum et Comitum del Risco de las Navas auctor fuit, quorum series ista ab aliquot saeculis: Petrus Davila Dn. de las Navas et Villa franca, ex Maria de Bracamonte, genuit Petrum Comitem de Risco: qui iuncta sibi Elvira [orig: ElvirÔ] de Toledo, genuit Stephanum Comitem de Risco: maritum Elvirae de Zuniga, exque ea patrem Petri I. Marchionis del las Navas Comitis del Risco. Quo [orig: Qu˘] et Maria [orig: MariÔ] de Corduba, genitus Petrus II. Marchio del las Navas et Comes del Risco, iunxit sibi Hieronymam Gusamannam, atque ex ea suscepit Petrum Stephanum Marchionem de las Navas et Comitem del Risco, cui uxor Ioanna Manricia genuit Antonium Davila Comitem del Risco, Petrum Stephanum Davila, Garsiam Davila et Hieronymam (uxorem Hieronymi ruizde Corella Comitis, de Cocentayna Marchionis de Almenara ) Phil. Iac. Spenerus, Theatr. Nobil. Eur. Parte II.

RISCUS apud Terentium, in Eun. Actu 4. sc. 6. v. 17. In risco est, odiosa cessas. Donato, cista est pelle contecta, qui Phrygium id nomen esse ait. Sed Graeca vox r(i/skos2 est, arca seu cista, in qua vestimenta reponuntur. Hinc derma/tinoi r(i/skoi, quod pelle essent contecti. Hesychius, sqaliopoioi\ oi( ta\ skutou/mena kibw/tia kai\ tou\s2 dermati/nous2 r(i/skous2 e)rgazo/menoi. Ubi qali/a itidem pro risco vel cistula: Saccum vero etiam et marsupium ita vocabant. Vide Salmas. ad Solin. p. 241. Bocharto vero ipsa vox Graeca ex


image: s0071a

Syriaco, razga, orta videtur, hoc autem ex Philistaeorum vocabulo [gap: Hebrew word(s)] argaz quod uno [orig: un˘] solum loco [orig: loc˘] in Sacirs occurrit, 1. Sam. c. 6. v. 8. ubi saccos significat ex utraque Arcae parte pendulos, in quibus illi murium et mariscarum ex auro imagines, Deo Israelis votas, recondiderunt. Cum namque fama [orig: famÔ] vel proprio [orig: propri˘] periculo [orig: pericul˘] edocti essent, Dei Arcam absque periculo non posse aperiri, munera sua in ipsa Arca non reponebant, sed in argaz, seu capsa a latere pendula. Cui voci apud Arabes respondet vocabulum rigiaza, quo [orig: qu˘] denotatur clitellae camelinae genus, ex qua utrinque pendent sacci cilicini lapidibus oppleti, qui illi pro sacomate, ut in aequilibrio maneat. Hinc ergo r(i/skos2 Graecorum, unde Latinis riscus. Vocem certe recentioris Graeciae non esse, vel hinc patet, quod eam Pollux ex Antiphanis Aleatoribus citat, l. 10. c. 31. eademque [orig: eÔdemque] utitur Terent. loc. cit. Unde Donati coniectura ratione non caret: multa etenim Phrygum vocabula ex Palaestina fuisse sumpta, certum est. Vide Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 36.

RISILE apud Medibardum de Mirac. Walpurgae Virg. l. 2. Matronae sollicitatae Perditum restituit Risilie, quod illa statim Misit ad Coenobium, Conservaretur ut ibi Hoc in testimonium. Car. du Fresne reticulum videtur esse, quo [orig: qu˘] feminae capillos continebant, Gall. Rezeau. Vide supra, Dominico Macro acus est, quo [orig: qu˘] velum mulieres capiti affigunt, in Hierolex.

RISELA fluv. Galliae, vulgo Rille. Oritur non procul ab urbe Saiis, et a fonte Olinae, ac inter Eburovices et Lexovios fertur. Alluit castrum Aquilam, Rugulas Rugles, castellum Liram, Ferrariam, Boscum Rogerii, Bosc le Roger: Bellum Montem Rogerii, Beaumont le Roger, Alnetum, l'Aunay. Inde Carentona [orig: CarentonÔ] auctus attingit Thetboldi Villam, Thibouville, Brioniam oppid. Becum Herluini, ad rivuli confluentem situm, et inde dictum Monasterium nobile le Bec, Montem fortem, Condate, Cormelias, in Lexoviis Abbatia [orig: AbbatiÔ] Benedictinorum illustres, ac ibidem Pontem Audomari, infra quem ia Sequanam, iam totum velut aequoreum, effluit, ad Rupem Ridulam, vulgo Roquedrille, a fluvio, cuius ostio proximus est mons hic saxeus, denominatam. Hadr. Vales. Notit. Gall.

RISHANGERUS Guilielmus vide ibi.

RISINUM Liburniae urbs, Ptol. Hodie Rhizinium.

RISNERUS Fridericus vide Fridericus.

RISSWICH Hermannus vide Hermannus.

RISTRONOMANICE vide ROSTRUM NEMAVIAE.

RISUS simulachrum ut Dei, Lycurgum apud Lacedaemonios erexisse, testis est Plutarchus. Putabat enim ille, Risum laboris et modesti victus esse condimentum. Hypatenses Thessali huic Deo quotannis rem divinam, in summa laeitia, faciebant. Eidem sacrum diem multis describit Appuleius. Alius erat Ridens Iocus, memoratus Papinio, l. 1. Sylv. 6. v. 6. hoc enim spectrum peculiariter coli consuevisse, diximus supra in voce Iocus. Alias Risus homini proprius; quem in 40. diem infantibus differri, habet Solinus, c. 1. Nascentium vox prima vagitus est: laetitiae enim sensus differtur in quadragesimum diem. Quibus risum indigitari, palam est. Sed et infra quadragesimum diem infantibus accidere, tradit Aristoteles, ut rideant, verum dormientibus, Historiae Animal. l. 7. c. 10. quam in rem vide Salmas. ad Solin. c. 33. Sedes ei praecordia; hinc in praeliis, gladiatorumque spectaculis, mortemcum risu praecordia traiecta attulisse, apud Plin. legitur, l. 11. c. 37. Per catachresin equo tribuitur, Iobi c. 39. v. 22. Ridet pavorem nec consternatur: ubi risum distinguit, in risum laetitiae, Hebr. [gap: Hebrew] , et risum derisionis, Hebr. [gap: Hebrew] ; quem posteriorem hic intelligi addit, uti Iobi, c. 39. v. 10. ubi de onagro, c. 39. v. 18. aliis 21. ubi de struthione, etc. 41. v. 20. aliis 21. ubi de Leviathane, Sam. Bochartus, Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 8. Plura de Risu vide apud Gerh. Io. Voss. de Idolol. l. 3. c. 46. uti de Risu inter Veterum exercitamenta, infra Vociferatio.

RITHABA seu Rabbi Ioni thob bar Abraham, auctor Migdal hoz, h. e. Turris robusta, it. novarum Annotationum in Gemaram: ut et Rabbi Iom tob, auctor magid Misnae, h. e. Interpres secundus, fuere [orig: fuŕre] ann. 5135. iuxta Rabbi Ganz.

RITHEIMERUS Georgius vide Georgius.

RITHOVIUS Balduinus Martinus vide ibi.

RITHRUS portus Ithacae, sub Neio monte, Homer.

RITIGERUS Germanus Vendae Polonorum Reginae nuptias ambiens, cum nec precibus nec armis obtinere posset, in gladium incubuit: quo [orig: qu˘] successu laetata Venda, Cracoviae, de ponte in Vistulam desiliit, A. C. 760. Cromerus, l. 2.

RITIUS Michael vide Michael.

RITTERSHUSIUS [1] Conradus Brunsvicensis, fil. Balthasari ICti, nepos Henrici, Ducibus Brunsvicensib. et Luneburg. a Secretis, Basileae Iunis Utr. Doctor creatus A. C. 1591. Ius Altorfii docuit, Wesenbecii collega: ac in ordinem Consiliariorum Noricorum ascitus, ad summum famae culmen progressus est. Obiit A. C. 1613. aetat. 63. lue tabifica [orig: tabificÔ] penitissime consumptus, ut de attenuato eius corpusculo vere dici potuerit: Pellicula [orig: PelliculÔ] indutum sceleton, vix ossibus haerens. At animi dotes si spectes, alter sui saeculi Scaevola, Orator, Poeta, Philologus et Philosophus eximius, Graece Latineque doctissimus: infrgnis porro Psalmorum Davidicorum paraphrastes, in Patrum lectione versatissimus, ICtus consummatus. Collegit Lexicon ex Patrum Graecorum et Latinorum scriptis collectum, Ius Iustinianeum absolutissima [orig: absolutissimÔ] methodo [orig: method˘] elaboravit, cum Novellis: Partitiones Feudales edidit: Fulgosi Consilia lima [orig: limÔ] accuratiori postuma Senatui Veneto dedicata transmisit: de Isidoro, Oppiano, Salviano, Gunthero Ligur. Phaedro, Porphyrio, Maxim. Margunio, Nemesio, Antonino


page 71, image: s0071b

Imperatore etc. optime meritus. Freherus theatro Viror. erudit. claror.

RITTERSHUSIUS [2] Nicolaus fil. prioris, similiter in inclita Altorphina Iuris Protessor, et Consiliarius Norimbergensis, tanto [orig: tant˘] patre dignus filius, Vir tota [orig: totÔ] vita [orig: vitÔ] religiosus; Gerhardi Meditationes Sacras et Molleri Manuale de Prapar. ad mortem e manibus numquam dimisit, illisque inter alia Orationem Dominicam hoc disticho comprehensam inscripsit:

Sanctificare, Pater, Rege, quod placet effice, Nutu,
Da veniam, Labi ne sine, Tolle mala.

Obiit A. C. 1670. aetat. 73. Auctor Genealogiarum Imperatorum, Regum, Ducum, Comitum etc. usque ad A. C. 1664. Freherus d. l.

RITUALES Libri Hetruscorum olim celebres teste Festo [orig: Fest˘], in quibus scriptum erat, quo [orig: qu˘] ritu urbes condantur, arae aedesque sacrentur; Curiae, Tribus et Centuriae distribuantur, Cicer. de Div. l. 1. Nempe rittbus maxima parte Gentilium Sacra constabant, cacozelia [orig: cacozeliÔ] Israelitarum, quibus Lex Ceremonialis divinitus inculcata est eo [orig: ] sine, quem diximus supra. Vide Ephes. c. 2. v. 15. ubi haec lex dicitur no/mos2 entolw=n e)n do/gmasi, lex mandatorum in ritibus posita. At Christiana Religio initio [orig: initi˘] sola [orig: solÔ] simplicitate veneranda ac potens erat, ut quae Deum in spiritu et veritate colit. Ioh. c. 4. v. 24. quaeque gestus ac ritus significativos paucissimos habet, eosque minime affectatos et maxime naturales, sine quibus vix pia potest esse in homine cogitatio; vel qui ab ipsa cogitatione pia procedunt, eamque fovent et excitant: quales in precibus praecipue videre est. Ac praeter Sacramenta, quae simpliciter peragebantur, Sermones ad populum lingua [orig: linguÔ] vulgari instituebantur, ac Precibus denique, Benedictionibus et Hymnis absolvebantur, Matth. c. 26. v. 26. 27. 30. c. 28. v. 19. apud eundem, c. 13. v. 34. 35. Luc. c. 24. v. 30. Ioh. c. 14. et 15. et 16. et 17. Nec alterius cultus in Historia Euangelica mentio. Iidem Apostolicae Ecclesiae ritus erant, uti ex Actis illorum et Epistolis liquet: sine ulla superstitione locorum temporumque Act. c. 13. v. 46. 1. Tim. c. 2. v. 8. Coloss. c. 2. v. 16. 17. etc. Cum vero ad Ecclesiam aggregarentur dive sa hominum genera, Iudaei, Gentiles; illi veterem ac investem illum colendi Dei modum dedignari, patriisque ceremoniis divinum cultum instruere, ac Sacris maiestatem quandam circumdare, non malo [orig: mal˘] ut videtur, consilio [orig: consili˘] coepere [orig: coepŕre]: Episcopis praecipue Romanis auctoribus. Ulterius dein itum et liberi primum cultus in legem versi tantumque ceremoniarum choragium superadditum, contra doctrinam Apostoli Coloss. c. 2. v. 21. ut spiritualis ille ac simplex Foederis Novi cultus in gumnasi/an swmatikh\n exierit, et inter istam elementorum, rituum ceremoniarumque molem nudus et egenus Christus tantum non omni sua [orig: suÔ] vi spoliatus sit. Fr. Burmannus Synopsi Theol. Christ. Part. II. l. 7. c. 17. Vide quoque supra ubi de Ceremoniis. Ut de voce *do/gma aliquid addam. Praeter significatum, de quo diximus, placitum notat in Scriptura, ex auctoritate Verbi Dei in legitima Synodo decretum et statutum, vide Act. c. 16. v. 4. Apud Graecos Patres. nonnumquam doctrinam designat; inprimis autem eam Doctrinae Christianae partem, quae Ritus complectitur. Sic Basilius M. de Spiritus S. c. 27. Doctrinae Christianae duas partes faciens, *khru/gmata et *do/gmata, illo [orig: ill˘] nomine indigitare voluit capita Religionis Christianae catholica et perpetua; isto [orig: ist˘] ritus et ceremonias, quae, quod ratio ipsorum non omnibus constat, aliis ta\ *)apo/r)r(hta sunt appellata, item ta\ *mustika\ et quia non in Scriptura reperiuntur, ta\ *)/agrafa tw=n e)qw=n, Ibid. Vide quoque Eulogium Archiep. Alexandr. Biblioth. Photii, c. 230. p. 833. uti de Ritualibus Libris Ecclesiae Latinae Lindanum Episcop. de optimo gen. interpr. Scripturas, l. 3. c. 3. Pererium, Praef. l. 16. Comment. in Danielem, Petrum Cluniac. Aliacensem Cardin. Comitem Mirandul. Claudium Espensaeum Doct. Sorbon. in ad Ephes. Alios.

RITZIUS David, vide David [correction of the transcriber; in the print Ritzius].

RIVA [1] oppid. German. in ditione Tridentina, ad oram lacus Benaci Septentrion. in ipso limite ditionis Venetae, 20. milliar. a Tridento in Africum, 28. a Verona in Circium Reiss.

RIVA [2] oppid. Helvetiae, Wallenstatt, ad caput lacus Rivarii, vulgo Wallenstatter-see, in ditione Glaronensi. Hic Wesenius quoque dictus, ab oppidulo Wesena, ubi Limagus effluit, ut deinde in lacum Tigurinum fluat, tempestatibus plerumque agitatus non sine periculo navigatur. Ad eius litora sunt pagi Tertzent, Quarten, et Quinten, a stationibus Romanorum, dicti. Vide Ioh. Bapt. Plantinum, et infra in voce Sarunetes.

RIVADIUM urbs Gallaeciae, in ora Oceani Cantabrici, in limite Asturiae, satis parva, ad ostia Navii fluv. 14. Icuc. Hispanic. ab Oveto in Occasum, Mindoniam versus 7. et 10. a Luco Asturum in Boream, Rivadeo.

RIVALIUS vel RIVOALTUS Scriptoribus Venetis ostium fluminis est, ubi hodie Venetiae; quo [orig: qu˘] erant quaedam Insulae angustiores, parum inter se distantes, quas placidissimi amnium meatus, sinuoso [orig: sinuos˘] ambitu in mare decurrentium, pelagi sic aestu alternante, discriminiabant. Ipsi loco postea Riwalti nomen mansit, a rivis altioribus, qui exundantem in fluvium pelagus continebant, Italice Realte, Sed et meminit iam vocis Constantinus Porphyrogenitus de Administr. Imp. c. 27. cui locus ist *ka/stron *(ri/banton dicitur, apud Car. du Fresne: Rialti Veneti imitatione, exstructum Castellum Risbant Calesianum in Morinis, quod in terrae lingua, quae in Oceanum aliquot passibus excurrit, aedificatum, portum munit clauditque, ab Aimerio Papiensi Lombardo. primo eius Gebernatore, facto ab Anglorum Rege, statim atque in eius potestatem concessit, suspicatur, ut videre est in eius Glossar. Vide quoque in vode Venetiae.