December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0064b

RHYBDUS castellum Siciliae, Gentile Rhybdius, Steph.

RHYMNICI montes Scythiae hodie sunt in Tartaria deserta ad fontes Rhymnici fluv. in limite Moscoviae Borealis versus Obium fluv.

RHYMNUS fluv. Scythiae, a quo populi et montes Rhymnici, hodie Iayck. Oritur ex Rhymnicis montibus, et in mare Caspium se exonerat 250. mill. pass. a Iaxartis ostiis in Occasum.

RHYNCHE parva regio Euboeae. Gentile Rhyncheus, Steph.

RHYNDACUS fluv. (et oppid. Stephano ) Mysiae Asianae magnus, qui Lycus Plinio, l. 2, c. 103. ex Artynia stagno ad Olympum montem effluens, et in Propontidem inter Ascanium fluv. et Cyzicum urbem prolabens, varie indigitatur: Mico Moletio, Lartacho Nigro, Lupadi Castaldo, Ulubat Turcis, teste Leunclavio [orig: Leunclavi˘]. Apud illum angues immanes nascuntur, qui aves praetervolantes absorbent. Mela, l. 1. c. 19. et Plin. l. 8. c. 14. Valer. Flacc. l. 3. Argon. v. 35.

Et te iam medio flaventem Rhyndace Ponto.

RHYNECCUM vide RINECUM.

RHYNITACLUS vir Thracius, cuius exemplo [orig: exempl˘], Caesar diceresolebat, Amare quidem se proditionem, sed proditores magnopere abhorrere, Plutarchus.

RHYNTHON Tarentinus, nugator vilissimus in agendis praecipue fabulis. Alii vero Poetam fuisse volunt, qui 38. reliquit fabulas, partim Comicas, partim Tragicas. Nonnulli Rhinthon scribunt. Meminit eius Athenaeus, l. 3. fabulaeque Amphitruo ab eo compositae. Vide Iul. Caes. Scaligerum, Poetices l. 1. c. 7. ubi de Comoediae speciebus, et supra in voce Rhinthon.

RHYPAE urbs Achaica, unde Rhyps, Rhypaeus, et possessivum Rhypicus, Stephan.

RHYPARA Insula parva maris Aegaei, Samo adiacens, Plin. l. 5. c. 31.

RHYPAROGRAPHOS cognomen Pyreici pictoris, de quo sic Plin. l. 35. c. 10. Pyreicus, arte paucis postferendus --- --- humilia quidem secutus, humilitatis tamen summam adeptus est gloriam. Tonstrinas sutrinasque pinxit et asellos et opsonia ac similia, ob hoc cognominatus Phyparographos, in iis consummattae voluptatis. Quippe eae pluris vaeniere, quam maximae multorum. A Graeco r(uparo\s2 humilis, sordidus. Salmas. tamen Rhopographos legi vult, vide ibi.

RHYPICA vide RHIPHA.

RHYSADIUS mons Lybiae interioris, ex quo Stachir fluv. oritur, Cloniam paludem creans, Ptol.

RHYTHMUS Bedae videtur metris esse consimilis, qui est verborum modulata compositio non metrica [orig: metricÔ] ratione, sed numero syllabarum ad iudicium aurium examinata, ut sunt Carmina vulgarium Poetarum. Nempe omnis structura et copulatio vocum aut rhythmus est, aut metrum. Rhythmus spatio [orig: spati˘] temporum constat, metrum etiam ordine: in illo quantitas tantum, in isto qualitas quoque observatur. Parvi pendit Rhythmicus, dum ipsi constet temporum ratio, quo [orig: qu˘] pedes ordine collocet; at Metricus non satis est securus, nisi et rationem ordinis servet. Rhythmico indifferens est dactylus et anapaestus, iambus et trochaeus, sunt enim tauto/shmoi hi pedes: Metricus vero eos neutiquam contundit, licet temporis spatio [orig: spati˘] sint aequales. Unde longe maior licentia in Lyricis cantionibusque et Musicorum canticis, quam in metris. Quae causa, quod Lyricos veteres numeris lege solutis ferri, dixit Horatius; l. 4. Card. Od. 2. v. 9. 10. Solutiori tamen pede ambularunt [orig: ambulÔrunt] plebeii illi Poetae, de quibus Vopiscus, in Aureliano, c. 6. et nos supra, in voce Ballistea. Imo nulla [orig: nullÔ] penitus lege teneri se passi sunt, nec ulla syllabis tempora assignantes, nec brevium longarumque agnoscentes differentiam. Unde genus quoddam, inter rhythmum et metrum medium ortum; sic tamen, ut magis ad rhythmum accedere videatur, solo [orig: sol˘] licentiae nomine, quam imperitia [orig: imperitiÔ], non ratione affecterunt [orig: affectŕrunt], Numerum sane syllabarum et pedum satis anxie custodierunt [orig: custodiŕrunt], quod veteres Rhythmici magnopere negligebant, quibus in usu et more fuit, duas plerumque syllabas breves loco [orig: loc˘] longae ponere, quia idem utrobiquetempus esset. Interim obtinuit, ut talium quoque Poetarum compositio Rhythmus diceretur, ipsique Rhythmici vocarentur. Rhythmi enim proprium est, breve tempus plerumque longum efficere et longum contrahere, quod Metrico [orig: Metric˘] non licet: unde rhythmus etiam illis inesse potest, quae metrica [orig: metricÔ] ratione facta non sunt; cum contra metrum absque rhythmo esse non posset. Sic versus in puerili cantilena de Aureliano, apud Vopiscum, loc. cit.

Tantum vini habet nemo, quantum fudit sanguinis:

rhythmum trochaici metri habet, contra legem tamen ac rationem metri factus est; sed, cum totidem syllabis constet, quot legitimum metrum, rhythmus eadem illis temporum spatia accommodat, quae requiruntur in legitimo metro. Vide Bedam pluribus, d. l. Atque hoc inprimis metrum, utpote saltationibus cantionibusque accommodum, et proin vulgi captui maxime familiare, Rhythmicis ad imitationem placuit. Unde Ioci militum, a tripudiantibus exsultantibusque in triumphantes Duces iactari soliti, isto [orig: ist˘] metro [orig: metr˘] ut plurimum concepti, cuius exemplum rei habes apud Suetonium, in Caesare, c. 51. Vulgaria quoque dicteria, quae populus ipse in aliquem ioculariter iactitata canebat, modulis trochaicis decurrebant, ut videre est apud veterem Iuvenalis Interpretem, in Sat. 5. v. 3. de Sarmento quodam. Cantilenae tandem et saltatiunculae omnes vulgares non alio [orig: ali˘] metro [orig: metr˘] constabant, vel rhythmis ad eius imaginem commodulatis. Quo [orig: Qu˘] factum, ut Graeca quoque Poesis vulgaris numeris trochaicis tota constaret et


image: s0065a

Latina etiam magna ex parte, uti supra, ubi de Politicis versibus, vidimus. Similiter hodie tota Poesis vernacula rhythmica est, certo [orig: cert˘] syllabarum ad rhythmum copulatarum numero [orig: numer˘], libero scribentis arbitrio [orig: arbitri˘] currens, nec enim proprie pedum dimensione graditur. Sed Rhythmum male vocamus in nostra Poesi syllabarum ad finem cuiusque versus, in eundem sonum recidientium, kata/lhcin. Rhythmum in cantione Veteres vocavere [orig: vocavŕre], quam Galli hodie aeram cantionis vocant: Latini numerum dixere [orig: dixŕre]. Virgil. Ecl. 9. v. 45.

------ Numeros memini, si verba tenerem.

Hinc Canticum Plotino dividitur, ei)s2 tou\s2 r(uqmou\s2 kai\ ta\ a)|do/mena: in numeros et verba. Idem Virgilius, Ecl. 6. v. 27. in numerum ludere dixit, quod Servius interpretatur, ad Rhythmum saltare et cantilenae modum. Idem vero Aera, quod numerus, ut alibi diximus. Vide Salmas. ad Vopisc. loc. cit. Sed et in oratione Rhythmi, ut videre est apud Quintilian. l. 9. c. 4. ubi orationem numeris contortam ferri vult, non rhythmis, Neque enim Demesthenes fulmina tantopere vibrasse [orig: vibrÔsse] diceretur, nisi numeris contorta ferrentur; in quo si hoc sentimus, rhyihmis contorta, dissentio. Nam rhythmi --- neque finem habent cersum, neque ullam in contextu varietatem, sed qua [orig: quÔ] coeperunt fublatione ac positione ad finem usque decurrunt. oratio non descendit ad strepitum digitorum. Dicere vult, orationem quae rhythmis non alligari desiderat, nec syntonorum modis saltitare debet, in strepitum digitorum ac pedum crepitum non descendere, quemadmodum Rhythmi solent, quorum tempora Musici pedum digitorumque ictu metiuntur ac signant. Utivero Rhythmi iisdem semper eunt numeris, ac, quo [orig: qu˘] coeperunt modo, ad finem usque decurrunt: sic in scabellis, ac cymbalis et testulis percutiendis, quibus histriones olim usi, perpetuus quidam numerus servabatur, adeo ut finis nullus appareret, et, si tibias non audires, notare tibi non posses, quousque procurreret connexio pedum, et unde rursus ad caput rediretur, ut ait Augustinus. Atque hinc omnia crepita culorum genera, ut scabella, cymbala, crotala, testulas, solis rhythmis constitisse et in ea Musicae parte positas esse, quam Rhythmicam Veteres dixere [orig: dixŕre], adeo que syntonorum nomine censeri posse, ait idem Salmas. ad Vopisc. in Carino, c. 19. Vide quoque Scaligerum, Poetices l. 2. c. 2. et Hic [orig: Hţc] passim, inprimis infra, in voce Syntona.

RHYTIUM seu vas ab angusto fundo in latum surgens, instar cornu, memoratur Athenaeo, l. 10. c. 13. et l. 11. c. 1. 5. et 26. nec non Martiali, l. 2. Epigr. 35. ubi in Phoebum quendam, cui diducebantur poplites, tali vero seu plantae coibant, hoc [orig: h˘c] pacto [orig: pact˘] iocatur,

Cum sint crura tibi, simulent quae cornua lunae,
In rhytio poteras, Phoebe, lavare pedes.

Ubi nota lusum in paribus, cornu et rhyto Luna, et Phoebo. Farnabius ad l.

RHYTINNA Ptolem. Vide ibi. Rhoeteum Virg. l. 6. Aen. v. 505. l. 10. v. 399. Hinc Rhytieus.

RHYTIUS Cretae civitas, Hom. Iliad. 2. *(ru/tion, Steph.

RIBAGORTIA vide RIPACURCIA.

RIBAI pater Ithai, 2. Sam. c. 23. v. 29. Latine, pugnans, obiurgans, sive multiplicans.

RIBAS contractum ex Rabbi Izaac Schesack, Philopoli fecit Theschuvotbar Schesat, circa ann. 5134. iuxta Rabb. Dav. Gantz.

RIBALDI apud Rigordum A. C. 1189. Dum Rex circumquaque immunita civitatis consideraret, Ribaldi ipsius, qui primos impetus in expugnandis munitionibus facere consueverunt, eo [orig: ] vidente, in ipsam civitatem impetum fecerunt. Guil. Brittonem, Philipp. l. 3.

Et Ribaldorum nihilominus agmen inerme.

Alibique passim, apud citerioris aevi Scriptores, velites sunt, Gall. Enfans perdus; inter vilissimos hominum, quorum vita nullius esset momenti, habiti. Deligebantur fere semper ex calonibus, quorum et in castris vicem persaepe agebant, impedimenta curando coeteraque viliora officia obeundo. Quare, cum id hominis genus ex geneonibus potissimum conflatum erat, factum postea, ut vox haec de vilissimis, abiectis, perditis, scortatoribus etc. usurparetur. Apud P. Mariam Campum, in Histor. Eccl. Placent. habetur, Revocatio facta per D. Gregorium P. X. de consuetudine, quod solis Ribaldis dabatur eleemosyna, in domo Papae, in Festo Carnisprivii, quastatuit [orig: quÔstatuit] idem Gregorius, quod eiusmodi eleemosyna erogaretur pauperibus aliis communiter, et ipsis ribaldis ad domum Papae, in festo Carnisprivii supra dicto, circa horam vesperam. Ubi Ribaldorum nomine eos intelligit Car. du Fresne, quos Vagabonds Galli vocant, vide eum in Glossario et eius Appendice, ut et Auctores, quos ibidem laudat, Albertum Stadensem 1224. Ericum Upsaliensem, Histor. Suecor. l. 1. p. 8. Mich. Scotum, Mensae Philosoph. l. 4. c. 6. 37. etc. Quia porro Ribaldorum cohors in Franciae Regum Aula instituta est, ut in ganeones et scorta publica, quae Regium Comitatum sectabantur, inquirerent, ipsi vero cum lupanaria ingrederentur, ad capiendas meretrices, ipsasmet sibi non raro con ciliabant, lenonumque vices agebant, inde factum ut Ribaldi etiamnum Gallis dicantur homines in libidines et luxum proiecti. Habebant hi praefectum, Regem Ribaldorum dictum, qui in Comitatu Regio in crimina, quae in eo perpetrabantur, inquirebat ac de iis iudicabat: cuius quidem officii nomenclatura desiit, regnante Carolo [orig: Carol˘] VI. sub quo, qui Rex Ribaldorum antea dicebatur, Praepositus Hospitii Regii appellaricoepit. Deillius in scorta inprimis publica iurisdictione, insigne hoc monumentum idem Car. du Fresne exhibet. ex vetere Charla A. C. 1380. Remissio pro Petro et Stefano Calce fratribus ac Cola dicti Petri uxore, de terra Belliioci, exponentibus quod Antonius de Sagiano se gerens pro Ribaldo et se dicens de ordine seu de statu Goliardorum seu Buffonum, et ad causam huiusmodi super qualibet


page 65, image: s0065b

muliere uxorata [orig: uxoratÔ] adulierante, sibi competere et posse exigere quinque solidos et pro eisdem dictam talem mulierem de suo tripede pignorare, de talique et alio vili questu, quem sub umbra ribaldiae, goliardiae seu Bussoniae huiusmodi, a simplicibus mulieribus, licet probis, ac in tabernis, quas frequentabat et alias inhoneste petebat et procurabar sibi dari, vivebat, die quadam [orig: quÔdam] venit ad Colam praedictam et ei contraveritatem imponens, quod ipsa cum alio, quam viro, accubuerat, petit ab ea quinque solidos hac [orig: hÔc] occasione sibt, alioqui pro eis ipsam pignoraret de suo tripede, ut dicebat. Anno 1380. mens. Aprili post Pascha. Vocis origo incerta: quidam a Baud Angl. i. e. Leno; alii a Germ. Raub, i. e. praeda; alii aliunde arcessunt, vide Octav. Ferrarium de Orig. Ital. et praefatum Car. du Fresne d. l. ubi genus quoque vehiculi Ribaud appellari cuidam Scriptori Gallico, adnotat.

RIBADENEIRA Petrus Toletanus, A. C. 1540. ad Societatem Iesu tunc nascentem Romae puer adductus et ab Ignatio Loiola, Societatis fundatore admissus, ei semper carissimus fuit. In Societate hac multis et magnis perfunctis laboribus, Catalogum Scriptorum eius illustrium ad finem perduxit, A. C. 1607. exstinctus A. C. 1611. religion. 71. aetat. 84. Scripsit praeterea alia multa, de quibus vide Catalogum eius sub sinem. Paul. Frerus Theatro [orig: Theatr˘] Viror. eruditione clarorum.

RIBBETIUS Philippus vide Philippus.

RIBEAUPIERRE nomen illustris in Alsatia Familiae haud pridem exstinctae, quae German. Rappolstein, Latine Roch Spoletana dicta est, vide Spenerum, Syll. Geneal. Hist. in Ind. supra voce Rappolstenium.

RIBERA Franciscus Hispanus, patria [orig: patriÔ] Villacastinensis in Castella, Soc. Iesu, ut vocant, Theologus inter suos insignis. Obiit Romae, A. C. 1591. aetat. 57. Eius exstant: de Templo, aut ad Templum pertinentibus libri 5. Commentar. m. XII. Proph. min. In eosdem Hist. selectiores: Comm. in Iohann. in ad Hebr. ad cuiusc. 5. v. 5. cum pervenisset, moorte praeventus est, reliquumque a Fratribus suppletum, Possevin Vide Guil Crowaeum Elencho Script. m S. Scripturam, ubi et Commentar. in Apoc. ab eodem Auctore editi, meminit. Vir fuit egregie doctus et pius, megenio [orig: megeni˘] excellenti, iudicio [orig: iudici˘] acri, tenaci memoria [orig: memoriÔ], S. Patrum lectione atque observatione instructus; singulari modestia [orig: modestiÔ], animi candore, coeterisque Virtutibus commendatus, Alegambis Bruxellensis Bibl. Script. Soc. Iesu. Coeterum Ribera, familia illustris, e Gallicia oriunda, a Ramiro, ultimo Overensi ac Legionensi Regeper masculos descendere gloriatur. In qua Ruis Lopezius de Ribera, meritis sub Alphonso ultimo, inclaruit: filius autem Perafanus I. Adelantado, i. e. Iudex maior, Andalusiae fuit. Eundem honorem filius Didacus Gomesius et nepos Parafanus II. gessere [orig: gessŕre]: hic vero Comit. de los Molares titulum prioribus adiecit, pater Beatricis et Catharinae, quae Petro Henriquezio Dn. de Tarifa nuptae, successionem et nomen Riberarum Henriqueziis intulerunt, qui et retinuere [orig: retinuŕre] haec decora et Duc. Alcala ac March. de Tarifa et Villaniva, dignitate auxere [orig: auxŕre]. Sed et praeter praecipuam hanc lineam, Perafani I. praefati filii etiam ac Did. Gomesii fratres fuere [orig: fuŕre], Rodericus (e cuius posteris Perafanus Comes de la Torre creatus est) Consalvus Marinno et Mich. Lopezius, singuli peculiarium linearum Auctores: Inprimis Payo sive Paganus de Ribera Dn. de Malpica et Valdipusa atque Marescallus Castellae. Verum cum huius filii prole carerent, per filiam Aldonciam successio et nomen Ribera ad Barrosios translatum est, namque Petro Gomesio nuptam; cuius posteritas hucusque duravit, nomine Marchion. de Malpica impetrato [orig: impetrat˘]. Imo et praeter hosce, Marchiones de Monte maiore familiae de Silva, nomen Riberarum gentili suo adicere solent, ob matrimonium Ioh. I. C. Cifuentes et Agnetis Riberae. Vide Phil. Iac. Spenerum, Theatr. Nob. Eur. part. 2. ubi Balthasaris Comit. de Navamoraz, Catharinae, Mariae et Agnetis Germaorum, nominis de Ribera Barroso, progonologi/an exhibet.

RIBODIMONS locus Galliae in dioecesi Laudunensi, Monasterio Abbariali insignis, vulgo Ribemons: estque castrum ad Isaram, inter Faram et Gusiam situm, pontem habens amni impositum. Anselmus de Ribodi Monte, insignis inter Galliae Proceres. Hierosolymam A. C. 1906. profectus, obiit in obsidione castri Ari chae. Loco mons, in quo situs est. nomen dedit, et Ribodus, qui illum possedit. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

RIBUARIUS pagus Campaniae Gallicae in territorio Rhemensi, ad Ruram fluv. nunc Ribemont.

RICA Festo palliolum est, ad usum capitis factum: quasi parvum ricinium ad caput velandum. Iac. Oiselius Not. ad A. Gelii, l. 6. c. 10. de Euclide verba haec. Tunica [orig: TunicÔ] longa [orig: longÔ] muliebri indutus et pallio [orig: palli˘] versicolore amictus, et caput Rica [orig: RicÔ] velatus, e domo sua [orig: suÔ] Megaris Athenas ad Socratem commeabat. Eiusdem meminit, in catalogo vestium sequioris sexus, Plautus, Epid. Actu 2. Sc. 2. v. 48.

Supparum, aut Subminiam, Ricam, Basilicum aut Exoticum.

Ubi Ferrarius ista habet, de Re Vestiar. part. I. l. 3. c. 20. De Rica haec Nonius, Rica est, quod nos sudarium dicimus: Novius Pedio, Mellicmam crocotam, chiridotam Ricam, ricinium Lucil. Sat. l. 2. Ricini aurati, Ricae et oraria mitrae. Turpilius Etera, Ducit me secum, postquam ad aedem venimus, veneratur Deos: Interea aspexit Virginem, iniectam in capite Riculam indutam ostrinam. Pius in libris suis, pro Iniectam Instantem repperit et pro Ostrina, Mustelinam, Varro Prometheo l. 1. Aliae mitram ritinam aut mitram Melitensem Festus vestimentum quadratum et fimbriatum interpretatur, quo [orig: qu˘] Flaminicae pro palliolo utebantur. Varro de L. L. l. 4. a ritu dictam vult, quod Romano [orig: Roman˘] ritu sacisicum feminae cum faciunt, capita velant. Ad quae Varronisverba facit, quod Romanos omnibus Diis, Saturno [orig: Saturn˘], Honore ac Hercule exceptis, aperto [orig: apert˘] capite sacrificasse [orig: sacrificÔsse] docet Plut. Quaest. Rom. 11. et 13. unde tutuli. apicesque sacrificantium tegmina: de feminis in specie, Propert. l. 2. Eleg. 28. v. 44.



page 66, image: s0066a

Ante tuosque pedes illa ipsa adoperta iacebit.

Gravius muliebre cingulum capitis fuisse ait, quo [orig: qu˘] pro vitta Flaminica utebatur. A. Gellius, l. 10. c. 15. ubi de Flaminica, Et quod in rica surculum de arbore felici habet. Idem cum Flammeo facit Thom. Dempsterus, in Rosin. l. 5. c. 37. nixus auctoritate Caes. Germanici in Arataeis, de Virgine dicentis,

------ Tristesque genas abscondit Rica:

Licetus quoque Recam vocat, et cum Ricinio confundit, vide hic [orig: hţc] infra, ut et Salmas. qui Ricam Flammeum, Venentatum, Tufam, sznonzma facit Not. ad Vopiscum in Aurel. c. 45.

RICCIACUM vicus Lotharingiae, haud procul a Mosella fluv. et ab oppido Sirco, 21. mill. pass. supra Treviros in Boream, 7. a Sirco in Ortum. Cluverius, Ricyingen.

RICCIUS Ludovicus, vide Ludovicus.

RICCIUS Paulus, vide Paulus.

RICH [1] Iohannes e familia nobilissima, Consul Basiliensis, A. C. 1421. pacis bellique temporibus strenuam Reip. navavit operam. Aurantium Principem Burgundionum, Suntgoviae imminentem, cum tribus Basiliensium milibus, in gratiam Catharianae Burgundicae, Leopoldi Austrii viduae, fortiter repressit A. C. 1424. Obiit A. C. 1448. Christ. Urstisius, Hist. Basil. ANGLIAE REGES, ALIIQUE VIRI-PRINCIPES.

RICHARDUS [1] I. Angliae Rex, Cor Leonis dictus, erat quoque Comes Pictaviensis et 4. huius nominis Normanniae Dux, fil. Henrici II. ei successit, A. C. 1189. praemortuo [orig: praemortu˘] fratre maiore Henrico [orig: Henric˘], A. C. 1183. cum Philippo Augusto Francorum rege saepius bellum, pacemque fecit; aliquando vero ex foedere in Asiam cum eo profectus, cum non satis se ei fidum praestaret, merito suspectus, regem optimum naves conscendere coegit. Ipse autem post captam Cyprum, et victum Saladinum A. C. 1192. rediens, tempestate in Austriam delatus, ibia Leopoldo duce, quem in obsidione Acrae offenderat, captus est, diuque in vinculius habitus, vixque tandem pecunia [orig: pecuniÔ] numer ata [orig: atÔ] dimissus, A. C. 1194. ab Henrico Imperatore aemulo eius. Dein cum Philipporem iterum habuit, quod Normanniam in vasisset, illumque vicit: Episcopum quoque Belluacensem cepit, Papae eum reposcenti lorica [orig: loricÔ] missa [orig: missÔ], cum dicto: Vide an tunica filii sit tui? Tandem in obsidione castelli cuiusdam in Lemovicibus, induciis factis, Ducem Aquitaniae oppugnans, ex vulnere, obiit A. C. 1199. Alii dicunt, illum thesauri cuiusdam potiundi spehoc castrum aggressum esse. Ei successit Iohannes sine Terris, frater Paul. Aemil. l. 6. Matth. Paris. in Hist. Angl. Polydor. l. 14. Duchesn. Hist. Angl.

RICHARDUS [2] II. Angliae Rex, A. C. 1377. filius Eduardi Walliae Principis, successit Avo Eduardo III. Turbas, se per aetatem adhuc infirmiore, exortas sedavit, bello [orig: bell˘] Gallis illato [orig: illat˘], quod in inducias saepius mutatum. Felix contra Scotos, Hiberniam captis quatuor Regulis sibi subiecit, sedit6ione ingenti, ob nimias exactiones, vexatus: Thomam Glocestriae Ducem, patruum, sibi insidias parantem, strangulari iussit, A. C. 1397. complicesque eius Comites Arundelium et Warvicensem, illum vita [orig: vitÔ], hunc libertate mulctavit. Henricum Ioh. Lancastrii alterius patrui filium, ob quaedam in se dicta, bonis fisco adiudicatis, in exilium coniecit: quia Baronibus paulo post revocatus, Richardum captum fame, in abundantia, enecuit: eius loco [orig: loc˘] coronatus. A. C. 1399. aetat. 33. regni 22. Decessit improlis. Polydor. Virg. Hist. l. 20. et. 21.

RICHARDUS [3] III. Dux Glocestriae, filius Richardi, Ducis Eboracens. occisi sub Henrico VI. et Eduardo IV. Anglorum regnum, quod doloo [orig: dolo˘] adeptus est, fratris Eduardi IV. filiis, Eduardo [orig: Eduard˘] V. et Richardo [orig: Richard˘] trucidatis, eadem [orig: eÔdem] pene fortuna [orig: fortunÔ] amisit, victus, interfectusque ab Henrico Richmondiae Comite, A. C. 1485. qui nomine Henrici VII. sumpto [orig: sumpt˘] successit. Thomas Morus, Hist. Rich. 3.

RICHARDUS [4] Romanorum Rex, Comes Cornubiae, filius Iohannis Sine-Terris, Angliae Regis, itinere in Syriam suscepto [orig: suscept˘] A. C. 1240. infelix, postquam et in Aquitania prius victus esset. Contra fratrem Henricum III. insurgens, remotis incentoribus, coercitus est. A quibusdam, cum Pontifex Conradinum, Conradi fil.. eligi prohiberet, Romanorum Rex creatus, A. C. 1257. et coronatus Aquisgrani, Urbes Imperii oppigneratas redemit: Sed Alphonsum X. ab aliis electum hostem expertus, dilapidatis opibus, cum sibi ob exercitam crudelitatem timeret, in Angliam rediit. Ingenio [orig: Ingeni˘] pollens, et poeseos non rudis erat. Ex Sanctia, filia Raimundi Berengarii V. Comit. Provinciae, pater Eduardi et Henrici, quem Guido Montfortius, Viterii, cum ex Oriente rediret, interfecit. matt. Paris. in Henr. 3. Duchesn. Hist. Angl. Nostradam. de Poet. Provinc.

RICHARDUS [5] Walliae Princeps, et Aquitaniae dux, Anglorum regis Eduardi fil. vir bello [orig: bell˘] clarissimus, multis egregiis victoriis celebratus, inter quas ea nobilissima fuit, qua [orig: quÔ] Ioannem Franciae regem cepit; periit Burdigalae aqua [orig: aquÔ] intercuti diu vexatus. NORMANNIAE DUCES. etc.

RICHARDUS [6] I. Normanniae Dux Senior dictus, pater Guilielmi I. Obiit A. C. 1002. Pietate et fortitudine inclitus.

RICHARDUS [7] II. Intrepidus Patri Richardo I. successit, usquead A. C. 1026. Ex Iudita filia Conani, et sorore Godotredi Comitis Britanniae, natus illi est.

RICHARDUS [8] III. qui veneno [orig: venen˘] propinato [orig: propinat˘], obiit. Vide Auctores Normanniae, a Duchesnio editos.

RICHARDUS [9] cognomine Iustitiarius, Burgundiae Dux, Comes Augustodunens. filius Bovonis, frater Bosonis, qui ipsi has


image: s0066b

terras concessit, in quarum possessione ab Hugone Abbate desensus est. Pro Carolo Simplice cepit Senonum urbem, A. C. 896. prius A. C. 888. Normannis victis, ut et 911. cum Roberto, fratre Regis Eudis. Obiit A. C. 921. Ex Adelaide, filia Conradi II. Comitis Parisini, pater Rodolphi, qui Galliae Rex coronatus est, etc. Flodoard. in Chron. Duchesn. Sammartan. Mezeray, etc.

RICHARDUS [10] liber Baro a Strein, scriptor antiquitatum Romanor. saeculo [orig: saecul˘] praeterito [orig: praeterit˘]. VIRI ILLUSTRES.

RICHARDUS [11] Armachanus Archiepiscopus Primas Hiberniae: Dictus quoque Titz-Rafe. quasi Filius Rodolphi. Oxoniensem Universitatem, cuius Cancellarius erat, contra Fratres Mendicantes tuitus, horum odium in se concitavit: ab iis coram Innocentio IV. Avenione tum sedente accusatus comparuit, sed videns praeoccupato [orig: praeoccupat˘] Pontifice se condemnatum iri, in patriam Hiberniam reversurus, obiit in via, A. C. 1359. Scripsit Defensionem Curatorum, adversus Mendicantes, Volumen contra Armenios, etc. In casu necessitatis statuens, Presbyterum simplicem Episcopali munere defungi posse, a quibusdam pro haeretico habitus est. Harpsfeld. in Hist. Eccl. Angl. Saecul. 14. c. 28. Beleus, de Script. M. Britanniae, etc.

RICHARDUS [12] Barbesius Poeta et Mathematicus, A. C. 1383. Nostradam. de Poet. Provinc.

RICHARDUS [13] Burius vel Aungervillanus, Anglus, Benedictinus. Cancellarius Eduardi III. Episcopus tandem Durhamius: pietate et eruditione inter suos clarus, Maecenas literatorum, liberalitatis suae rivos in omnes Angliae Academias deduxit. Bibliothecae consummatae colligendae cupidus, Philobiblon edidit. Scripsit alia quoque cum volumine epistol. e quibus eius cum Petrarcha commercium clarissime elucet, An. 1349. Pitseus de Ill. Angl. Scriptor.

RICHARDUS [14] Fournivalius Cancellarius Ambianus, scriptis inclitus. Claud. Fauchetus, etc. A. C. 1250.

RICHARDUS [15] de Hampolo seu Rollus, Anglus. Scripsit in secessu suo, dicto Hampoll, in dioecesi Eboracensi, in Hiobum, Psalmos, etc. Obiit A. C. 1349. Sixtus Senens. in Biblioth. S. Pitseus et Baleus de Ill. Angl. Scriptoribus.

RICHARDUS [16] Midletonus Franciscanus Anglus, Doctor solidus et copiosus, fundatissimus et auctoratus dictus. Doctrinam Petri Iohannis, tamquam Orthodoxiae contrariam, condemnavit. Scripsit in Euangelia, in epistolas Paulinas, Magistrum Sententiarum etc. Obiit in Anglia A. C. 1300. Baleus, Dempsteus, Pitseus, Wading. in Annal. et Bibl. Minor. Henr. Willotus, Athen. Angl.

RICHARDUS [17] de S. Victore Scotus, Prior Canonicorum Regular. S. Augustini, in Abbatia S. Victoris; prope Lutetiam. Obiit A. C. 1174. Scriptis inclitus, quae prodierunt Venetiis A. C. 1592. Coloniae A. C. 1621. et Rothomagi, A. C. 1650. cum vita illius, conscripta a Iohanne Tholosano. Morerius, in Dict. lHist. Plurimos alios hoc [orig: h˘c] nomine insignes, vide apud Baleum, Pitseum, Walsinghamum, Bucholcer. Wareum, Harpsfeldium, Gesnerum, Possevinum, etc.

RICHELEUM seu RICOLOCUS urbs nova et culta, in provinc. Pictavensi, cum arce splendidissima. et titulo Ducatus a Cardinale Richelio ex citata. Vix 1. leuc. a limite Turoniae, 4. a Loduno in Ortum, 5. a Mirabello in Boream, 11. a Caesaroduno Turonum in Africum.

RICHELIUS Bernardus inter primos Basiliensium typographos, excudit A. C. 1478. Hugonis Cardinal. postillam grandem, Bergomum super Thomam Aquinatem, etc. Christ. Urstisius Histor. Basiliens.

RICHENSIS lacus parvus Argoviae, ad cuius caput locus est Baldeck dictus: ubi effluit per rivum Aa, iecet vicus Richensee, unde lacui nomen, iungiturque maiori lacui Hallvilensi, ab oppid. Hallwyl, quod ad effluxum fluv. Aa situm est, dicto. Ioh. Bapt. Plantinus, Helv. nov. antiq.

RICHERIUS vide Petrus Richerius.

RICHERUS Iohannes, vide Iohannes.

RICHINUS cognomen Fluconis Comitis Andegavensis, apud Wilhelm. Malmesburiensem, l. 3. Vide supra Rechinus.

RICHMONDIA oppidum Angliae Borealis cum titulo Ducatus ad fluvium Swale, in provinc. Eborac. et limite Dunelmensi, 30. milliar. Anglic. ab Eboraico in Circium, 45. a Carleolo in Eurum, 18. a Dunelmo in Meridem. Hic [orig: Hţc] secessus regius, in quo Elisabetha Angliae Regina obiit, sub initium huius saeculi, de qua sic celeberrimus Grotius, Epigrammatum l. 1.

In Ricemontan iam iam moritua cubili,
His adiit votis Elisabetha Deum.
Heredi moresque suos, mentemque relinque,
Fortunam atque annos da Pater alme meos!

Hinc nomen quoque familiae Ricemontanae, equa Henricus Richardo III. successit, Septimus cognominatus. Vide supra in Richardus III.

RICHTANIS summus incolarum Novae Angliae in America Deus; a quo Incrato et Invisibili, tum coeteros Deos, tum caelum, terram et mare, omniaque quae istis continentur, condita credunt. Rich. Waitborn, Descript. Nov. Angliae, Part. 1. c. 4.

RICHTERUS Christophorus vide Christophorus.

RICI Homines dicti apud Argonenses praecipuae nobilitatis Proceres, quos Barones alii vocant. Vitalis Episcop. Oscensis, Barones --- qui etiam Rici, i. e. Divites sunt vocati. Horum talis est conditio. Quod quam cito aliquis Mesnadarius a Domino Regehonorem


image: s0067a

fuerit consecutus, ad numerum Militum sustentandum, Ricus homo sit postea sive Baro. Gall. Riches hommes; in LL. Edwardi Confessoris, c. 29. Divites, appellantur. Nominis origo a Septentrionalibus Populis, qui illustrium virorum nominibus syllabam ric vel rich adnectere consueverunt, ut Alaricus, Hunnericus, Theodoricus etc. quae nonnullis fortem, aliis divitem, notat. Hodieque certe Reich Germanis divitem, item regnum notat, Car. du Fresne Glossar. Vide quoque supra Mesradarius.

RICINIATI planipedes Mimi Festo; qui Palliati dicuntur in Gloss. paliati stixolo/goi. Sic Iovem palliatum uno [orig: un˘] loco [orig: loc˘] dixit Arnobius, quem alio [orig: ali˘] riciniatum appellavit. Nempe Riciniux vel Ricinum. toga erat seu pallium muliebre, sub quo tunicam seu cycladem gestabant, et pallium quidem dicebatur, quod esset quadratum; togavero quod in modum togae a dextro latere in laevum humerum ponebatur: Origo vocis a rica, cum qua ferme idem sonat utrumque enim pallium erat, quo [orig: qu˘] caput mulieres operiebant; nisi quod Rica proprium gestamen Flaminicae, quod et purpureum erat, atque etiam flammeum vocabatur, esset. Varro etiam aliis mulieribus tribuit, quas ea [orig: ] sacrificium cum facerent, capita velare solitas scribit. Ricinium tamen id etiam et Pallium vocavere [orig: vocavŕre] Veteres quo [orig: qu˘] nomine et pileos et mitras et diademata et sudaria et tiaras et capitis vincula et taenias et lora et fascias et quidquid est stringendo, alligando regendoque capiti et capillis colligandis stringendisque comis, eos comprehendisse, docet Salmas. Not. ad Vopisc. in Aurel. c. 45. Vide eundem ad Tertullian. de Pallio, et hic [orig: hţc] infra.

RICINA Ptol. Ricnea, Plin. l. 4. c. 16. Riduna, Antonin. insul. Albionis Scotiae adiacens ad Occasum inter Ebudas. Racline, Camdeno. Aliis Shye contra Iris fluvii ostia. Baudrando hodie Raglins. insula Hiberniae, in ora Borealis Ultoniae, a quo angusto [orig: angust˘] freto [orig: fret˘] distat. Cum castro e regione Comitatus Antrimensis, 8. milliar. a Robogida promontor. in Occidentem. Quibusdam tamen inter Hebrides est.

RICINENSES populi in Piceno, Plin. l. 3. c. 13. quorum urbs Helvia Ricina fuit, vulgo Recanati, ut indicat inscriptio vetusta quae Maceratae asservatur.

RICINIUM vel RECINIUM tegmen capitis muliebris. Isidor. l. 19. c. 25. Stola, Matronale operimentum, quod cooperto [orig: coopert˘] capite et scapula a dextro latere in laevum bumerum mittitur. Stola Graece, quod superemittatur: Ricinium Latin. quod dimidia eius pars retro reicitur, quod vulgo M avortem dicunt.. Licetus de Lucernis, l. 6. c. 12. Ricinium cum Reca confundens, Est autem, inquit, Ricinium sive Recinum vel etiam Reca, Varroni Festoque, vestis antiquissima quadrata, inde dicta, quod eius mediam partem retrorsum iaciebant; hanc exstitisse purpureo [orig: purpure˘] colore plerique statuunt, et innuit Cicero. Unde Recinati Mimi. Gesnerus in Onomast. Raca, quadratum vestimentum, fimbriatum et purpureum, quo [orig: qu˘] pro Palliolo seu vitta utebantur Flaminicae. Alii dicunt, quod ex lana fiebat succida alba, quod ingenuae confecerint Virgines, patrimae, matrimae, cives et infecerint caeruleo [orig: caerule˘] colere: ex Festo. Vide quoque Voss. de Vitiis Serm. in voce Maforium. Commune id Mulierum Roman. pallium fuisse, quidam colligunt ex Servio ad Aen. illud l. 1. Gentemque togatam. Sed Nonius Ricinium, modo Palliolum breve appellat, modo Pallium quo [orig: qu˘] Mulieres in adversis rebus et luctibus induebantur: Idem de Vita Pop. Rom. l. 1. Ex quo Mulieres, inquit, in adversis vebus ac luctibus, cum omnem vestitum delicatiorem, 2c luxuriosum postea institutum ponunt. Ricinia sumunt. Imo nec Festi aetate, quid ea vox significaret, plane constabat. Ait enim Recinium omne vestimentum quadratum ii, qui duodecim interpretati sunt, esse dixerunt. Alii virilem togam, qua [orig: quÔ] Mulieres utebantur, praetextam clavo purpureo. Ubi Ferrarius legi vult, Alii togam qua [orig: quÔ] Muliere: utebantur: nec tamen im probat Lipsii coniecturam, qui Ver. legit, i. e. Verrius togam esse vult. In hac opinione ergo fuit Serv. ad l. c. Recinium fuisse togam, vel togaesimile; Nam ex eo et cycladum, quae rotundae erant, usu, a Mulicribus Togas olim gestatas ibi contendit: quod si Recinium commune pallium fuisset, frustra ex usu Pallii Togaeusum demonstrasset [orig: demonstrÔsset]. Vide Octav. Ferrarium, de ReVestiar. l. 1. c. 25. In illis mortuos olim humari solitos legimus. Vestimenta namque cum mortuis condere vel urere consuevisse Veteres docet Virg. Aen. l. 6. v. 221.

Purpureasque super vestes, velamina nota,
Iniciunt.

Et Suetonius, in Caes. c. 84. Scenici Artifices vestem, quam ex Instrumento triumphorum ad praesentem usum induerant, detractam sibi atque dicissam, iniecere [orig: iniecŕre] flammae. Quem sumptum sustulit Solon, nolens tribus plus vestibus, Riciniis dixerunt [orig: dixŕrunt] Decemviri Rom. mortuum componiaut condi, *mh\suntiqe/nai ple/on i(mati/wntriw=n, plus tribus Riciniis mortuum ne humaio: quam Legem in suas Tabulas Decemviri retulerunt teste Cicer. l. de LL. ubi Iac. Raevardum, Hadr. Turnebum, Iunium in Normend. Alios, per Ricinia, intelligentes vestes lugubres, quibus Mulieres in funeribus uterentur, refellit Iustus Lipsius Epist. Quaest. l. 4. Epist. 7. quem vide.

RICINUS seu Kiki, frutex est aestivus, frigoris impatiens, succrescit quotan nis ex grano cinericeo in rufum declivo, mense Aprili; id caninum insectum rotunditate et crassitie refert, etiam colore: hinc germinant bina rotundae formae coloris rufi foliola, in medio consurgit caulis altus et fragilis, cuius folia superius maxima sunt et latissima, instar pedis anserini, septenis, plerumque etiam novenis partibus, quas folia diceres, nisi cohaererent, ex uno pediculo propendentibus, adeo ut exterior una sit maxima, proximiores veto minores, et, quae caulem spectant, minimae. Eriguntur ea sponte ad excipiendam pluviam vel solem, omnia serrata dentibus. Caulis albicat et fuscatur, non raro duodenum [orig: duodenűm] et quindenum [orig: quindenűm] pedum; emittit alios caules, qui in cacument sterile desinunt, dum flos et luteus et ruber ex gemma prodit; cauli affixa. Horum prior decidit, posterior generat grana aculeata


page 67, image: s0067b

triangularia: quae ubi maturuere [orig: maturuŕre], dissilit foliiculus et illa decidunt; caulis vero quantuscumque cum universa disperit substantia. Ex iis granis Sacerdotes Aegyptii oleum exprimebant, alio [orig: ali˘] uti nefas habentes; Et quidem inde nostris illatus frutex hortis videtur. Auctor Anonymus Sinae et Eur. c. 32. Cum Kikaion Ionaeidem Eruditis. Sed et Ricinus, apud Plinium, l. 11. c. 34. Est animaleiusdem (cum pedicuolis) turpitudinis, mfixo [orig: mfix˘] semper sanguini capite vivens, atque ita intumescens, unum animalium, cui cibi non sit exitus: dehiscitque nimia [orig: nimiÔ] satietate, alimento [orig: aliment˘] ipso [orig: ips˘] moriens. Numquam in iumentis gignitur, in bubus frequens, in canibus aliquando, in quibus omnia: in ovibus et in capris hoc solum. Graece o( kro/twnis2 de quo, ut et aliis huius fur furis animalculis, quae omnia sub Hebr. nomine [gap: Hebrew word(s)] cinnim comprehendiait, disserit clariss. Bochartus, Hieroz. Part. poster. l. 4. c. 18.

RICOBONUS Antonius Rhodiginus, Pauli Manutii, Car. Sigonii, et Ant. Mureti discipulus, adhuc iuvenis admodum summo cum plausu in patria docuit, Commentariosque Historiae suae, cum Fragmentis veterum Historicorum edidit, An aetat. 28. Inde Patavium vocatus, post obitum Robortelli, Eloquentiam ibi professus est, per annos 30. Obiit A. C. 1599. aetat. 58. inter Scaligeri inimicos, ab hoc proin porci Ricoboni con vitio [orig: viti˘] passim aspersus. Edidit complura, quorum catalogum habes in Elogiis Anton. Teilssier Part. 2. Vide quoque Pac. Phil. Thomam, Elog.

RICOMAGUM vel US oppid. in colle amplum vetustum et praeclarum Galliae Aquitanicae in finibus Arvernorum; Amabilem, S. Amable patronum habet. Patria Iacobi Sirmondi, antiquitatis peritissimi, Sirmondi Poetae et Amabilis Burzaei, viri doctrina [orig: doctrinÔ] clarissimi. Et hic Ricomagus quidem in inferiore Arvernia est, vel in Lemane: at alter eiusdam nominis vicus est in superiore Arvernia, vel in Cebennis montibus, Gall. Riom de Montagnes. Nomen est Gallicum vetus, ditem mansionem significans: Ricus enim dives Gallis fuit, Magus mansio. Prior distat 2. leuc. a Claromonte in Boream; Riom, Vales. Duchesn. Antiq. Urb.

RICTARE leopardorum est, apud Spartian. in Geta, c. 5. a rictu; Est autem rictus proprie ea oris conformatio, qua [orig: quÔ] labia diducuntur, ut solent ficte ridentes aut vere ringentes, quod Graeci dicunt seshre/nai toi=s2 o(dou=si, quod canes irritatae faciunt. Hinc et pro labiis ipsis et pro toto ore rictus usurpatus est, quod in bestiis r)u/gxos2 Solinus, c. 4. ubi de herba Sardonia, Huic incommodo accedit et herba Sardonia, quae in deflu viis fontaneis provenit iusto [orig: iust˘] largius. Ea si edulio suerit nescientibus, nervos contrabit, rictu diducit ora, ut qui mortem oppetunt, facie ridemptium intereant, vide Salmas. ad Solin. p. 163. Sic de eadem herba Sallustius, hominum rictus dolore contrahit. Ubi rictus pro labiis est, quae esu Sardoniae contrahuntur. Dioscorides. *kai\ spa/smata kata\ sunolkh=s2 xeile/wn etc. Ibid.

RICULFUS Archiepiscopus Moguntinus, gente Hispanus, Carolo M. pergratus. Ex Hispania novum volumen Iuris Canonici attulit, illudque cum laude interpretatus est, etc. Obiit A. C. 814. Alcuin. epist. 41. Hincmar. Remens. etc. Vide Serarium, in Hist. Mogunt.

RIDICULUS Deus melius Rediculus, videibi.

RIETBERGA castrum Fristiae, sub proprio Comite e stirpe Comitum Ost frisiae seu Frisiae Orientalis. Edsardo enim II. cum duo essent filii, Frisia linea in duos ramos abiit et quidem ipsa Frisia linea propagatorem habuit Ennon em III. Rtetbergius vero ramus, auctore Ioanne coepit, Qui genitusPatri ex Catharina Suecica (filia Gustavi Regis Comes Rietbergae et Ostfrisiae dictus, Sabinam Catharinam Frisiam agnatam sibi iunxit, atque ex ea suscepit Ioannam, cum fratribus eius et sororibus. Hic ex Anna Catharina Comite Solmae et Reifer scheidii, genuit Mariam Leopoldinam Catharinam (Canonicam) Fridericum Wilhelmum, Franc. Adolfum Wilhelmum Canonicum Coloniensem et Argentinensem, nec non Paterbornensem et Osnabrugensem, Ferdinandum Maximilianum natum A, C. 1613. Canonicum Coloniensem et Argentinens. et Bernardinam Sophiam, omnes Comites Frisiae et Rietbergae. Phil. Iac. Spenerus, Theatr. Nobil. Europ. Part. 2. p. 107. et Part. 3. p. 87.

RIEZIUS Petrus vide Petrus.

RIFFO in Charta vetere A. C. 1195. apud nic. Chroserium, Carolo du Fresne laudatum, monetae species est, quorum 100. 7. libras ei confecisse videntur, vide eum in glossaar. ubi Ruffonem forte legendum, et hanc monetam Monasterii S. Russi Valentiae Cavarum fuisse, conicere se, addit.

RIGA [1] urbs Hanzeatica, permunita et ampla, primaria totius Livoniae; Olim Magistri Equitum Livoniae sedes, et Archiepiscopalis, in planitie sita cum portu capaci, ad fluvium Dunam, qui paulo infra se in sinum Rigensem et mare Balticum, exonerat. In ipso limite Curlandiae. Colonia haec Bremensium est, muro [orig: mur˘] fortissimo [orig: fortissim˘], propugnaculis, turribus et bellicis tormentis, contra omnem vim instructa, fossis in super duplicibus et acutis stipitibus munita: estque Emporium celebre, unde navibus onerariis multae merces transvehuntur. Metel. 35 Mercator. 7. leuc. Suecic. a Mittavia in Boream, 29. a Revalia in Meridiem, 25. infra Duneburgum in Occasum, 45. a Regiomonte in Caeciam, 40. milliar. germanic. a Vilna. Frustra a Carolo IX. Sueciae Rege tentata, sed fortiter a filio eius Gustavo Adolpho capta. Haud pridem a Moscis obsessa, sed magna ipsorum strage. Sedem Episcopalem hic [orig: hţc] Minardus, Livonia [orig: LivoniÔ] ad fidem perducta [orig: perductÔ]; erexit; A. G. 1190. Calendarium Gregor. cives cum recipere nollent, A. C. 1585. iratus illis Stephanus Rex in morbum incidit letalem. Vide Thuan. l. 84.

RIGA [2] apud Marculfum, Formul. l. 3. c. 36. liber in quo tributa notabantur, a German. Rige. Dominic. Macer. in Hierolex.

RIGABELLUM apud eundem, instrumentum est Musicum, cuius in Aedibus sacris, antequam organa Italis omnino familiaria essent, usus erat. Vide Sansovinum, in Descript. Venet.2. edit. p. 170.

RIGALTIUS Nicolaus vide Nicolaus.

RIGENSIS Sinus alias Chilipenus, pars est maris Baltici inter


page 68, image: s0068a

Livoniam et Curlandiam excurrens; clauditur fere Osilia [orig: OsiliÔ] et Daghoa [orig: DaghoÔ] insulis Suecici iuris.

RIGETIUS vel RIHETIUS saltusla Forest de Route, silva Galliae in Campania Remensi, memoratur Frodoardo, Histor. Rem. l. 2. c. 3. ubi de S. Basolo scribens, In vico, inquit, Virisiaco, ad radices montis Remorum, quem nemus inde incipiens obumbrat, Rigetium. Ubi Virisiacum est Verzy ad silvam Rigetiam in planicie: a quo [orig: qu˘] non procul abest Monasterium S. Basoli S. Basse, in monte. hadr. Vales. in voce Virisiacum.

RIGIACUM Atrebatum civitas, Ptol. vulgo Arras. Corrupte pro Origiacum, teste Ferrario [orig: Ferrari˘].

RIGMUNDIA vide ANDREAPOLIS.

RIGODULUM pagus Trevirensium ad Mosellam, vulgo Rigol, vel Reole, Valentini Treviri clade illustris. Item Rigodulum apud Confluentes ab Ammiano mernoratur. Hic [orig: Hţc] Iulianus Imperator pacem cum Francis iniit, teste eodem [orig: e˘dem] Ammiano [orig: Ammian˘]. Colerus mallet Rigoldunum legere. Tacit. Histor. l. 4. c. 71. Rigodulum montibus aut Mosella [orig: MosellÔ] amne septum, in Treviris commemorat: cuius loci situm ita describit Amm. Marcellin. l. 16. Apud Confluentes, locum ita cognominatum, ubi Mosella confunditur Rheno, Rigodulum oppidum est. Nunc vicus est e regione Palatii Pfaltz, nihil praeter nomen antiquum servans: Rigol enim aut si Brouvero fides, Reoll nuncupatur. Hadr. Vales. Notit. Gall.

RIGODUNUM oppid. Angliae in Comitatu Eboracensi, vulgo Richmond. Aliis Rippon dicitur, Camdeno autem est Rihlechester in Comitatu Lancastrensi. Vide Bremetonacum, et Rhigodunum.

RIGOMAGUS [1] in tabul. Theodos. ponitur inter Bonnam et Autunnacum, a Bonna 8. ab Autunnaco totidem milliar. distans. Item, inter Ticinum et Taurinos, illinc 69. hinc 38. milliar. dissitus. Est etiam civitas Ricomagensis, in provinc. Alpium Maritima tertium locum obtinens: et vicus Ricomagensis, in Arvernis. Viculus Riegemath inter Confluentiam et Coloniam Bernardo Claravallensi, l. rer. memor. vocatus, noster Rigomagus est in provinc. Germaniae secund. hodieque Riemagen, alias Rhiinmegen, et Remnegen, Bonnaeproximus. Hadr. Vales. Notit. Gall. et supra in Ricomagum.

RIGOMAGUS [2] oppid. seu castrum Cisalpinae in finibus Ligurum, Amm. Marcellin. vulgo Rinc. An Rie, vel Rogen, locus ad Issoletum, qui in Droentiam effluit, haud procul Sanitio?

RIGOR apud Frontinum, Hyginum, alios veteres Agrimensores, proprie dicitur, quidquid inter duo signa rectum perspicitur. Signum autem aut capiebatur longinquo conspectui oblatum, lvel arbor velsaxum, vel aliquidd tale eminens, vel manu ponebatur. Hero, to\ lambano/menon shmei=on, Galli hodie Ialones vocant. At metae in uno rigore si forte plures dictabantur, rigor ipse dicebatur dictari etc. Hinc Rigoris incessus, apud eosdem Auctores. Dicuntur vero incedere limites seu rigores, qui rectura [orig: recturÔ] sua [orig: suÔ] pergunt. Arcerii liber vetus, Cuius rigoris incessum, ut sit in contraria, aeque adplicita [orig: adplicitÔ] ante linea [orig: lineÔ] ad capitulum perticae, aequaliter ad perpendiculum cultellare debemus. Ait nempe, rigoris illius incessum, qui per vallem positis metis dictatur, aequaliter ad perpendiculum esse cultellandum, adplicita [orig: adplicitÔ] ante linea [orig: lineÔ] ad capitulum perticae: quae linea funiculus est, quo [orig: qu˘] perpendi regor consuevit et ad perpendiculum cultellari etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 680. et seqq.

RIGORDUS Rigoldus, vel Rigotus Clericus vel Monachus S. Dionysii in Gallia, Medicus Philippi Augusti, cuius historiam condidit, Gente Aquitanus.

RIGUA apud Plin. Latinis illud proprie irrigationis genus, quod a)rdei/an Graeci vocant. *(udrei/a enim, i. e. aquatio, in arborum cultu, generale nomen est, comprehendens th\n broxh\n kai\ th\n a)rdei/an. Illa proprie aspersio est et affusio aquae ex alto; unde bre/xesqai quae decidua [orig: deciduÔ] aqua [orig: aquÔ] consperguntur. Phaedrus, l. 2. Fab. 5. v. 13.

Alveolo coepit ligneo conspergere
Humum oestuantem.

*)ardei/a vero significat eam aquationem, quae rivis factis ducitur: Quae enim plantae aqua [orig: aquÔ] ducta [orig: ductÔ] per rivos, e fluvio vel ex fonte rigabantur, a)rdeu/esqai Graecis, non bre/xesqai dicuntur. Virg. Ecl. 3. v. ult.

Claudite iam rivos pueri, sat prata biberunt.

Cuiusmodi rigationem quae rivo [orig: riv˘] et sulco [orig: sulc˘] fit, etiam potismo\n Graeci dicunt: Glossae, Riguis, eu)poti/stois2, eu)bo/lois2 etc. Hinc Rigua Nili, eidem Plinio, sunt rivi et diw/ruges2 e Nilo ductae: et rigua aquae dulcis, apud eund. derivationes ex aqua dulci. Rigua porro Graecis ta\ e)pi/r)r(uta, ta\ e)poxeteuo/mena. Non solum autem Riguus locus dicitur, qui rigatur; sed etiam riguus amnis vel rivus, qui rigat. Hinc aquae irriguae Ovidio, l. 2. Amor. El. 16. v. 2. et irriguus hortus Horatio, l. 2. Serm. Sat. 4. v. 16. Virgilius iterum, l. 2. Georg. v. 485.

Arva mihi et rigui placeant in vallibus amnes.

Et rigua, oi( o)xetoi\ et rivi, qui inducuntur. Idem Plin. l. 17. c. 27. In eodem agro bruma tanto magis, si nives iaceant geletve, ne frigus vites adurat, circumfundunt riguis, quod ibi trepidare vocant, memorabili natura [orig: naturÔ] in amne: solus idem aestate vix tolerandi rigoris etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 588. et infra in voce Rota.

RIGULIACUM villa Galliae, ad Axonam, in pago Vongensi, vulgo Rilly, a Vongo Vouzi, capite pagi Vongensis 2. leuc. distans, loco Von dicto opposita, inter Condate et Attinicum: nunc pago Reitestino attribuitur. Hadr. Vales. Notit. Gall.

RIGUSA oppid. Hispaniae Tarraconens. in Nova Castella inter Toletum, et Maiagonum, Orgaz ex tabul, recentior,